CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
a capite IV ad caput VIII

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 4
Lectio 1

[85787] Catena in Lc., cap. 4 l. 1 Theophylactus. Post Baptismum Christus tentatur, innuens nobis quod postquam erimus baptizati, tentationes imminent nobis; unde dicitur Iesus autem plenus spiritu sancto regressus est a Iordane. Cyrillus. Dudum dixit Deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sunt caro; ubi vero regeneratione per aquam et spiritum ditati sumus, facti sumus divinae naturae participes per spiritus sancti participationem. Primogenitus autem in multis fratribus, primus recepit spiritum, qui et spiritus dator est, ut etiam ad nos per ipsum perveniat gratia spiritus sancti. Origenes in Lucam. Quando igitur legis Iesum plenum spiritu sancto, et in actibus scribitur de apostolis, quod repleti fuerint spiritu sancto, vide ne aequales putes esse apostolos salvatori: quomodo enim si volueris dicere, haec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim dices, quod aequali mensura sunt plena; sic et Iesus et Paulus pleni erant spiritu sancto; sed vas Pauli multo minus erat quam Iesu, et tamen erat secundum mensuram suam utrumque repletum. Accepto itaque Baptismo, salvator plenus spiritu sancto, qui super eum in specie columbae de caelis venerat, ducebatur a spiritu: quia quotquot spiritu Dei ducuntur, hi filii Dei sunt; iste autem supra omnes proprie filius Dei est. Beda. Ne cui autem veniret in dubium a quo spiritu ductum sive expulsum, alii Evangelistae dicerent in desertum, consulte Lucas demum intulit et agebatur in desertum a spiritu quadraginta diebus: ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus, qui plenus spiritu sancto quaecumque volebat, agebat. Graecus. Si vero nos arbitrio proprio nostram vitam disponimus, quomodo ipse trahebatur invitus? Quod ergo dicitur agebatur spiritu, huiusmodi habet intellectum: sponte spiritualem duxit conversationem, ut locum exhiberet tentanti. Basilius. Non enim verbo provocans inimicum, sed opere incitans quaerit desertum: delectatur enim Diabolus in deserto, non patitur esse in urbibus, contristat ipsum concordia civium. Ambrosius. Agebatur igitur consilio in desertum, ut Diabolum provocaret: nam nisi ille certasset, non mihi iste vicisset: mysterio, ut illum Adam de exilio liberaret qui de Paradiso in desertum eiectus est; exemplo, ut ostenderet nobis Diabolum ad meliora tendentibus invidere, et tunc magis esse cavendum ne mysterii gratiam deserat mentis infirmitas; unde sequitur et tentabatur a Diabolo. Cyrillus. Ecce factus est in athletis iubens agones Deus in his, qui coronat sanctorum vertices. Gregorius Moral. Hostis tamen noster mentem mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit: sic enim dignatus est tentationes exterius suscipere, ut tamen eius mens interius divinitati inhaerens inconcussa permaneret. Origenes in Lucam. Tentatur autem Iesus a Diabolo quadraginta diebus; et quae fuerint tentamenta nescimus; quae ideo forsitan praetermissa sunt, quia maiora erant quam ut litteris traderentur. Basilius. Vel dominus per quadragenam intentatus mansit; noverat enim Diabolus quod ieiunabat et non famescebat; et ideo non audebat accedere; unde sequitur et nihil manducavit in diebus illis: ieiunavit siquidem, ostendens quod illi qui se vult ad pugnas tentationum accingere, sobrietas est necessaria. Ambrosius in Lucam. Tria igitur sunt quae ad usum proficiunt salutis humanae: sacramentum, desertum et ieiunium. Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur; nemo autem ad certamen virtutis admittitur, nisi prius ab omnibus ablutus maculis delictorum, gratiae caelestis munere consecretur. Gregorius Nazianzenus. Quadraginta siquidem diebus ieiunavit nihil manducans: erat enim Deus: nos autem ieiunium possibilitati proportionamus, licet zelus aliquibus progredi suadeat ultra posse. Basilius. Sed tamen non sic utendum est carne ut per egestatem alimenti naturalis vigor eius solvatur; neque ut ad ultimum torporem intellectus urgeatur per dissolutionis excessum. Unde dominus noster semel hoc peregit, sed per totum consequens tempus ordine debito gubernavit corpus; et similiter Moyses et Elias. Chrysostomus. Valde autem prudenter factum est quod in ieiunando eorum non excessit numerum; ne scilicet putaretur apparenter venisse, non autem recepisse veram carnem, aut praeter humanam esse naturam. Ambrosius. Quadraginta autem dierum mysticum numerum recognoscis: tot enim diebus aquas abyssi effusas esse meministi, et tot ieiunio dierum sanctificato refusam caeli serenioris ostendit clementiam, tot ieiunio dierum Moyses perceptionem legis emeruit, tot annos in eremo constituti patres panem Angelorum consecuti sunt. Augustinus de Cons. Evang. Numerus autem iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi adversus Diabolum dimicamus. Hic enim numerus temporalem vitam significat: tempora enim annorum quadripartitis vicibus currunt: quadraginta autem quater habent decem: porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur; quod declarat quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humiliationem animae, consecravit et lex et prophetae per Moysen, et Eliam, et Evangelium per ipsius domini ieiunium. Basilius. Verum quia non esurire supra hominem est, assumpsit dominus passionem famis, indicans eam non esse peccatum, et concessit cum voluit naturae humanae quae sua sunt pati et agere; unde sequitur et consummatis illis esuriit, non coactus ad necessitatem quae praeest naturae, sed quasi provocans Diabolum ad duellum: sentiens enim Diabolus, quia ubi fames, ibi imbecillitas, aggreditur ad tentandum; et quasi tentationum excogitator, famem Christo patienti suadebat lapidibus appetitum sedare; unde sequitur dixit autem illi Diabolus: si filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Ambrosius. Tria praecipue docemur tela esse Diaboli, quibus ad convulnerandam mentem hominis consuevit armari: gulae unum, aliud iactantiae, tertium ambitionis. Inde ergo coepit unde iam vicit, scilicet Adam. Discamus igitur cavere gulam, cavere luxuriam, quia telum est Diaboli. Sed quid sibi vult talis sermo: si filius Dei es, nisi quia cognoverat Dei filius esse venturum, sed venisse per hanc infirmitatem corporis non putabat? Aliud est explorantis, aliud tentantis: ideo profitetur se credere, et homini conatur illudere. Origenes in Lucam. Rogato autem patre a filio panem, nec dante lapidem pro pane, iste quasi adversarius et fallax, pro pane dabat lapidem. Basilius. Suadebat quidem lapidibus appetitum sedare; hoc est, permutare desiderium ab alimento naturali ad existentia praeter naturam. Origenes. Puto etiam quod usque hodie lapidem Diabolus ostendit, ut hortetur singulos ad loquendum: dic ut lapis iste panis fiat. Si videris haereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito lapidem eorum esse sermonem, quem monstrat eis Diabolus. Basilius. Dissipator autem tentationum Christus non repellit a natura famem; unde sequitur et respondit ad illum Iesus: scriptum est, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Theophylactus. Quasi dicat: non solis panibus humana natura sustentatur; immo sufficit verbum Dei ad nutriendum universam naturam humanam. Taliter pastus est Israeliticus populus, colligens annis quadraginta manna, et gaudens volatilium praeda. Divino consilio Elias convivas habuit corvos; Eliseus herbis agrestibus socios nutrivit. Cyrillus. Vel aliter. Terrenis cibis terrenum nostrum alitur corpus; anima vero rationalis divino verbo vigoratur ad bonam habitudinem spiritus: non enim naturam incorpoream corpus alit. Gregorius Nyssenus. Unde non alitur virtus pane, nec per carnes bene se habet anima et pinguescit: aliis epulis vita sublimis educatur et crescit: nutrimentum boni castitas, panis sapientia, pulmentum iustitia, potus impassibilis status, delectatio bene sapere. Ambrosius. Vides igitur quo genere utatur armorum, quo hominem a spiritualis nequitiae incursione defendat adversum incitamenta gulae: non enim quasi Deus utitur potestate: quid enim mihi proderat? Sed quasi homo commune sibi accepit auxilium, ut divino pabulo lectionis intentus famem corporis negligat, alimentum verbi acquirat: non enim potest qui verbum sequitur, panem desiderare terrenum: humanis enim divina praestare non dubium est. Simul cum dicit non in solo pane vivit homo, ostendit hominem esse tentatum, hoc est susceptionem nostram, non suam divinitatem.


Lectio 2

[85788] Catena in Lc., cap. 4 l. 2 Theophylactus. Primo inimicus Christum de gula tentaverat, sicut et Adam; deinde de cupiditate sive avaritia, in hoc quod ostendit ei omnia regna mundi; unde sequitur et duxit illum Diabolus in montem excelsum, et ostendit ei omnia regna orbis terrae in momento temporis. Gregorius in Evang. Quid mirum si se permisit ab illo in montem duci qui se pertulit etiam a membris ipsius crucifigi? Theophylactus. Sed qualiter ostendit ei omnia regna orbis terrae? Quidam dicunt, quod mente haec ei ostendit; ego autem dico, quod sensibiliter et in phantasia apparere fecit. Titus. Vel descripsit orbem verbo et velut quamdam domum intentioni eius manifestavit, ut existimabat. Ambrosius. Bene autem in momento temporis saecularia et terrena monstrantur: non enim tam conspectus celeritas indicatur, quam caducae fragilitas potestatis exprimitur. In momento enim cuncta illa praetereunt; et saepe honor saeculi abiit antequam venerit. Sequitur et ait illi: tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. Titus. In utroque mentiebatur: neque enim habebat, nec conferre poterat quo carebat: nullus enim obtinet potestatem, sed ad pugnam est adversarius derelictus. Ambrosius. Alibi enim legitur quia omnis potestas a Deo est; itaque a Deo est potestatum ordinatio, a malo ambitio potestatis; nec est potestas mala, sed is qui male utitur potestate. Quid ergo? Bonum est uti potestate, studere honori? Bonum, si deseratur, non eripiatur. Distingue tamen hoc ipsum bonum; alius enim bonus in saeculo; alius perfectae virtutis usus. Bonum est enim Deum quaerere et cognoscendae divinitatis studium nullis occupationibus impediri. Quod si is qui Deum quaerit, propter fragilitatem carnis et mentis angustias saepe tentatur; quanto magis qui saeculum quaerit, obnoxius est. Docemur ergo ambitionem despicere, eo quod diabolicae subicit potestati. Titus. Habet autem forensis gratia domesticum periculum, et ut dominetur aliis prius servit; curvatur ad obsequium ut honore donetur; et dum vult esse sublimior, simulata humilitate fit vilior; unde subdit tu ergo si adoraveris coram me, erunt tibi omnia subdita. Cyrillus. Quomodo tu, cuius sors est inextinguibilis flamma, qualiter omnium domino quae sua sunt spondes? Putasti cultorem habere, cuius metu tremunt universa? Origenes in Lucam. Vel aliter totum. Duo reges certatim regnare festinant: peccati rex peccatoribus Diabolus, et iustitiae rex iustis Christus: sciensque Diabolus ad hoc venisse Christum ut regnum eius tolleret, ostendit ei omnia regna mundi: non quidem regnum Persarum et Indorum, sed regnum suum, quomodo regnaret in mundo, quomodo scilicet alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia: et ostendit ei in puncto temporis, hoc est in praesenti temporum cursu, qui ad comparationem aeternitatis puncti obtinet instar: neque enim necessarium habebat salvator ut ei diutius huius saeculi negotia monstrarentur; sed statim ut aciem luminum suorum ad contemplandum vertit, et peccata regnantia, et eos qui regnarentur a vitiis conspexit. Dicit ergo ad eum: venisti ut adversus me de imperio dimices. Adora me, et accipe regnum quod teneo. Verum dominus vult quidem regnare, sed iustitia, ut absque peccato regnet; et vult gentes sibi esse subiectas, ut serviant veritati; nec sic vult regnare ceteris ut ipse regnetur a Diabolo; unde sequitur et respondens Iesus dixit illi: scriptum est: dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Beda. Dicens Diabolus salvatori si procidens adoraveris me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat quasi dominum et Deum suum. Cyrillus. Qualiter autem, si, secundum haereticos, filius est creatura, adoratur? Quod crimen inferretur adversus eos qui servierunt creaturae et non creatori, si filium secundum eos creaturam existentem colimus tamquam Deum? Origenes. Vel aliter. Hos, inquit, omnes propterea mihi volo esse subiectos, ut dominum Deum adorent et ipsi soli serviant; tu autem a me vis incipere peccatum, quod ego dissoluturus huc veni. Cyrillus. Hoc autem mandatum eius tetigit intima; ante adventum enim eius ipse ubique colebatur: lex autem divina eiciens ipsum a dominio usurpato, adorare statuit solum eum qui naturaliter Deus est. Beda. Quaeret autem aliquis quomodo conveniat quod hic praecipitur, soli domino serviendum, apostoli verbo, qui dicit: per caritatem servite invicem. Sed in Graeco dulia intelligitur servitus communis, hoc est sive Deo, sive homini exhibita; latria autem vocatur servitus divinitatis cultui debita. Iubemur ergo per caritatem servire invicem, quod est Graece duleuin; iubemur uni Deo servire, quod est Graece latreuin: unde hic dicitur et illi soli servies; quod est Graece latreuis.


Lectio 3

[85789] Catena in Lc., cap. 4 l. 3 Ambrosius. Sequitur iactantiae telum, quo in proclive delinquitur: quia dum homines gloriam virtutis suae iactare desiderant, de loco meritorum et statione decidunt: unde dicitur et duxit illum in Ierusalem, et statuit eum supra pinnaculum templi. Origenes in Lucam. Sequebatur plane, quasi athleta ad tentationem sponte proficiscens, et quodammodo loquebatur: duc quo vis, et invenies me in omnibus fortiorem. Ambrosius. Ita est autem iactantia ut dum se putat unusquisque ad altiora conscendere, sublimium usurpatione factorum ad inferiora trahatur; unde sequitur et dixit illi: si filius Dei es, mitte te hinc deorsum. Athanasius. Non autem contra divinitatem certamen Diabolus iniit, neque enim audebat; et ideo dicebat si filius Dei es: sed cum homine certamen iniit, quem quondam seducere potuit. Ambrosius. Vere autem diabolica vox est quae mentem hominis de gradu altiori meritorum praecipitare contendit. Simul infirmitatem suam Diabolus malitiamque designat: quia nemini potest nocere nisi ipse deorsum se miserit: nam qui relictis caelestibus terrena eligit, voluntarium quoddam praecipitium vitae labentis incurrit. Simul quoniam telum suum Diabolus vidit obtusum, qui omnes proprie subiecerat potestati, plus coepit quam hominem iudicare. Transfigurat autem se Satanas velut Angelum lucis, et de Scripturis saepe divinis laqueum fidelibus parat; unde sequitur scriptum est enim: quoniam Angelis suis mandavit de te, ut conservent te, et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Origenes. Unde tibi, Diabole, hoc scire, quod ista scripta sunt? Numquid legisti prophetas vel divina eloquia? Legisti quidem non ut ipse ex lectione eorum melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt litterae interficias. Scis quia si de aliis eius voluminibus loqui volueris, non decipies. Ambrosius. Ergo non te capiat haereticus, quia potest de Scripturis aliqua exempla proferre: utitur et Diabolus testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat. Origenes. Vide autem quomodo et in ipsis testimoniis versipellis est; vult enim minuere gloriam salvatoris, quasi Angelorum indigeat auxilio: offensurus pedem, nisi eorum manibus sublevetur. Hoc enim testimonium non de Christo, sed de sanctis generaliter scriptum est: neque enim indiget Angelorum auxilio qui maior est Angelis, quin potius disce, Diabole, quod nisi Deus adiuvaret Angelos, offenderent pedem suum; et tu propterea offendisti, quia credere in Iesum Christum Dei filium noluisti. Quare autem siles quod sequitur: super aspidem et basiliscum ambulabis, nisi quia tu es basiliscus, tu draco, tu leo? Ambrosius. Sed dominus rursus ne ea quae de se fuerant prophetata, ad arbitrium Diaboli putaret esse facienda, sed divinitatis propriae auctoritate servata, versutiae eius occurrit; ut quia Scripturarum exemplum praetenderat, Scripturarum vinceretur exemplis; unde sequitur et respondens Iesus ait illi: dictum est quia non tentabis dominum Deum tuum. Chrysostomus. Diabolicum enim est seipsum inicere ad pericula, et tentare si eripiat Deus. Cyrillus. Non enim tentantibus largitur Deus auxilia, sed credentibus in eum: unde Christus tentantibus eum non ostendebat miracula, quibus dicebat: generatio prava signum quaerit, et non dabitur ei. Chrysostomus. Aspice autem quomodo non turbatus est dominus; immo de Scripturis humillime cum iniquo disceptat, ut conformeris Christo pro posse. Novit Diabolus arma Christi, quibus succubuit: ex mansuetudine eum cepit, ex humilitate devicit. Tu quoque, cum videris hominem effectum Diabolum, et tibi obviantem, eo modo devincas, doceas animam tuam formare os condecens ori Christi: sicut enim cum Romanus forsan residet iudex, non exaudiet responsum ignorantis eo modo loqui quo ipse, sic et Christus nisi suo modo loquaris, non exaudiet te, nec vacabit tibi. Gregorius Nyssenus. Legitime autem pugnanti agonum reperitur terminus; vel quod adversarius sua sponte cedat vincenti, vel trino casu deponitur secundum pugnatoriae artis decretum; unde sequitur et consummata omni tentatione Diabolus recessit usque ad tempus ab illo. Ambrosius. Non dixisset Scriptura omnem tentationem consummatam, nisi in tribus praemissis esset omnium materia delictorum: quia causae tentationum, causae cupiditatum sunt: scilicet carnis oblectatio, spes gloriae, aviditas potentiae. Athanasius. Accesserat quidem ad eum hostis ut ad hominem; non inveniens autem in ipso antiqui sui seminis signa, discessit. Ambrosius. Vides ergo ipsum Diabolum in stadio non esse pertinacem, cedere verae solere virtuti; et si invidere non desinat, tamen instare formidat, quia frequentius refugit triumphari. Audito itaque Dei nomine, recessit, inquit, usque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaturus venit. Theophylactus. Vel quia de voluptate tentaverat in deserto, recessit ab eo usque ad tempus crucis, in quo eum erat de tristitia tentaturus. Maximus. Vel Diabolus in deserto Christo suggesserat praeferre mundi materiam divino amori; quem dominus retrocedere iussit, quod erat indicium divini amoris: unde postea satagebat praevaricatorem eum facere dilectionis ad proximos; et ideo docente eo semitas vitae provocabat ad illius insidias Pharisaeos et Scribas, ut ad eorum odium perverteretur. Sed dominus dilectionis intuitu, quem habebat in eos, monebat, arguebat, beneficia conferre non cessabat. Augustinus de Cons. Evang. Totum autem hoc similiter Matthaeus narrat, sed non eodem ordine: unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi levatus sit; an hoc prius et illud postea: nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit. Maximus. Ob hoc autem Evangelistarum hanc iste, illam vero ille praemittit, quia inanis gloria et avaritia ad invicem sese gignunt. Origenes in Lucam. Ioannes autem, quia a Deo exordium fecerat, dicens: in principio erat verbum, tentationem domini non descripsit, quia Deus tentari non potest, de quo ei erat sermo: quia vero in Matthaei Evangelio et in Luca generatio hominis scribitur et in Marco: homo autem est qui tentatur; ideo Matthaeus, Lucas et Marcus tentationem domini descripserunt.


Lectio 4

[85790] Catena in Lc., cap. 4 l. 4 Origenes in Lucam. Quia dominus tentatorem vicerat, virtus ei addita est; quantum scilicet ad manifestationem; unde dicitur et egressus est Iesus in virtute spiritus in Galilaeam. Beda. Virtutem spiritus signa miraculorum dicit. Cyrillus. Agebat autem miracula, non ab extrinseco, et quasi acquisitam habens spiritus sancti gratiam, sicut alii sancti; sed potius, cum esset naturaliter Dei filius et consors omnium quae sunt patris, tamquam propria virtute et operatione, utitur ea quae est spiritus sancti. Decebat autem ex tunc eum notum fieri, et humanationis fulgere mysterium apud eos qui erant de sanguine Israel; ideo sequitur et fama exiit per universam regionem de illo. Beda. Et quia sapientia pertinet ad doctrinam, virtus vero refertur ad opera, utraque hic coniunguntur; unde sequitur et ipse docebat in synagogis eorum. Synagoga Graece, Latine dicitur congregatio; quo nomine non solum turbarum conventum, sed et domum in qua ad audiendum verbum Dei conveniebant, Iudaei appellare solebant; sicut nos Ecclesias et loca et choros fidelium vocamus. Verum differt inter synagogam quae congregatio, et Ecclesiam quae convocatio interpretatur: quia scilicet et pecora et quaeque res congregari in unum possunt; convocari non possunt nisi ratione utentia: ideo novae gratiae populum quasi maiore dignitate praeditum, rectius Ecclesiam quam synagogam nominare apostolicis doctoribus visum est. Merito autem et magnificatus a praesentibus asseveratur praecedentibus factorum dictorumve indiciis, cum sequitur et magnificabatur ab omnibus. Origenes in Lucam. Cave autem ne beatos tantum illos iudices, et te arbitreris privatum esse Christi doctrina: quia nunc etiam in toto orbe docet per organa sua, et nunc magis glorificatur ab omnibus quam illo tempore quo tantum in una provincia cognoscebatur. Cyrillus. Largitur autem sui notitiam illis inter quos educatus est secundum carnem; unde sequitur et venit Nazareth, ubi erat nutritus. Theophylactus. Ut et nos doceat prius proprios beneficare et docere, deinde et ad reliquos amicitiam spargere. Beda. Confluebant autem die sabbati in synagogis, ut feriatis mundi negotiis ad meditanda legis monita quieto corde residerent; unde sequitur et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam. Ambrosius. Ita autem dominus ad omnia se curvavit obsequia, ut ne lectoris quidem aspernaretur officium; unde sequitur et surrexit legere, et traditus est illi liber Isaiae. Accepit quidem librum, ut ostenderet seipsum esse qui locutus est in prophetis, et removeret sacrilegia perfidorum, qui alium Deum dicunt veteris testamenti, alium novi; vel qui initium Christi dicunt esse de virgine; quomodo enim coepit ex virgine qui ante virginem loquebatur? Origenes. Non autem fortuito revolvit librum, et caput de se vaticinans reperit lectionis; sed hoc providentiae Dei fuit; unde sequitur et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: spiritus domini super me; Christus enim est qui ita commemoratur. Athanasius. Explicans enim nobis causam factae in mundo revelationis, id est suae humanationis, hoc dicit: sicut enim filius, cum sit spiritus dator, non recusat fateri tamquam homo, quod in spiritu Dei eicit Daemonia; ita non recusat dicere spiritus domini super me, pro eo quod factus est homo. Cyrillus. Similiter autem fatemur eum unctum fuisse inquantum carnem suscepit; unde sequitur propter quod unxit me: non enim ungitur divina natura, sed quod nobis cognatum existit: sic etiam et quod dicit se missum, imputandum est humanitati; nam sequitur evangelizare pauperibus misit me. Ambrosius. Vides Trinitatem coaeternam atque perfectam: ipsum loquitur Scriptura Iesum Deum hominemque in utero perfectum; loquitur et patrem et spiritum sanctum, qui cooperator ostenditur quando corporali specie sicut columba descendit in Christum. Origenes in Lucam. Pauperes autem nationes dicit: isti enim erant pauperes nihil omnino possidentes, non Deum, non legem, non prophetas, non iustitiam, non reliquas virtutes. Ambrosius. Vel universaliter ungitur oleo spirituali et virtute caelesti, ut paupertatem conditionis humanae, thesauro resurrectionis rigaret aeterno. Beda. Mittitur etiam evangelizare pauperibus, dicens: beati pauperes, quia vestrum est regnum caelorum. Cyrillus. Forsitan enim pauperibus spiritu in his ostendit exhibitum liberale donum inter omnia dona quae per Christum obtinentur. Sequitur sanare contritos corde. Vocat contritos corde debiles, fragilem mentem habentes, et resistere nequeuntes insultibus passionum; quibus remedium sanitatis promittit. Basilius. Vel contritos corde venit sanare, idest remedium dare habentibus cor contritum a Satana per peccatum: eo quod prae ceteris peccatum cor humanum prosternit. Beda. Vel quia scriptum est: cor contritum et humiliatum Deus non spernit, ideo missum se dicit ad sanandum contritos corde, secundum illud: qui sanat contritos corde. Sequitur et praedicare captivis remissionem. Chrysostomus. Captivationis vocabulum multiplex est. Est enim captivatio bona, sicut Paulus dicit: captivantes omnem intellectum ad obedientiam Christi. Est et prava et sensibilis; quae est a corporalibus hostibus. Sed deterior est intelligibilis, de qua hic dicit: fungitur enim peccatum pessima tyrannide, praecipiens mala, et obedientes confundens. Ab hoc intelligibili carcere nos Christus eripuit. Theophylactus. Possunt autem et haec de mortuis intelligi, qui captivi existentes, soluti sunt ab Inferni dominio per Christi resurrectionem. Sequitur et visum caecis. Cyrillus. Profluentes enim a Diabolo tenebras in corda humana, Christus quasi sol iustitiae removit, faciens homines filios non noctis et tenebrarum, sed lucis et diei: qui enim aliquando errabant, perceperunt iustorum semitas. Sequitur dimittere confractos in remissionem. Origenes in Lucam. Quid enim ita fractum, atque collisum fuerat ut homo, qui a Iesu dimissus est et sanatus? Beda. Vel dimittere confractos in remissionem, idest eos, qui legis pondere importabili fuerant depressi relevare. Origenes. Ista autem omnia praedicta sunt, ut post visionem ex caecitate, post libertatem ex vinculis, post sanitatem a diversis vulneribus veniamus ad annum domini acceptum; unde sequitur praedicare annum domini acceptum. Aiunt autem quidam iuxta simplicem intelligentiam, anno uno Evangelium salvatorem in Iudaea praedicasse; et hoc est quod dicitur praedicare annum domini acceptum. Vel annus domini acceptus est totum tempus Ecclesiae, quo dum versatur in corpore, peregrinatur a domino. Beda. Neque enim solus ille annus quo dominus praedicabat fuit acceptabilis, sed etiam iste quo praedicat apostolus dicens: ecce nunc tempus acceptabile. Post annum sane domini acceptabilem, subdit et diem retributionis, scilicet extremae, quando reddet unicuique secundum opus suum. Ambrosius. Vel diem hunc annum domini acceptum dicit perpetuis diffusum temporibus, qui redire in orbem laboris nesciat, continuationem fructus hominibus et quietis indulgeat. Sequitur et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Beda. Librum audientibus illis qui aderant legit; sed lectum ministro reddidit: quia dum esset in mundo, palam locutus est, docens in synagogis et templo; sed ad caelestia reversurus, his qui ab initio viderant, et ministri sermonis fuerant, evangelizandi officium tradidit. Stans legit, quia nobis Scripturas quae de ipso erant aperuit, quando in carne dignatus est operari; sed reddito libro residet, quia se supernae quietis solio restituit: stare enim operantis est, sedere autem quiescentis vel iudicantis. Sic et praedicator verbi surgat et legat, idest operetur, et praedicet; et resideat, idest praemia quietis expectet. Revolutum autem librum legit, quia Ecclesiam misso spiritu omnem veritatem docuit; plicatum ministro reddidit, quia non omnia omnibus dicenda, sed pro captu audientium committit doctori dispensandum verbum. Sequitur et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Origenes in Lucam. Et nunc etiam si volumus, oculi nostri possunt intendere in salvatorem: cum enim principalem cordis tui direxeris aciem ad sapientiam et veritatem Deique unigenitum contemplandum, oculi tui intuentur Iesum. Cyrillus. Tunc autem omnium oculos convertebat ad se, quodammodo stupentium qualiter litteras novit quas non didicit. Sed quoniam mos erat Iudaeis promulgatas de Christo prophetias dicere consummari vel in quibusdam eorum praepositis, vel in aliquibus sanctis prophetis, dominus hoc praedicavit; unde sequitur coepit autem dicere ad illos: quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. Beda. Quia scilicet, sicut illa Scriptura praedixerat, et magna faciebat, et maiora dominus evangelizabat.


Lectio 5

[85791] Catena in Lc., cap. 4 l. 5 Chrysostomus in Matthaeum. Cum venisset in Nazareth dominus, a miraculis abstinet, ne provocaret eos ad maiorem livorem. Praetendit autem eis doctrinam non minus admirandam miraculis: erat enim quaedam divina gratia ineffabilis in dictis salvatoris concurrens, animas permulcens auditorum; unde dicitur et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius. Beda. Testimonium illi dabant, attestando illum vere esse ut dixerat, de quo propheta cecinerat. Chrysostomus. Sed stulti admirantes sermonis virtutem, parvipendunt ipsum ab eo qui putabatur pater; unde sequitur et dicebant: nonne hic est filius Ioseph? Cyrillus. Sed quid impedit ut venerabilis et admirabilis sit, si filius esset, ut putabatur, Ioseph? Nonne vides divina miracula? Satanam iam prostratum, nonnullos ab his aegritudinibus liberatos? Chrysostomus. Post multum enim tempus et signorum ostensionem profectus est ad eos, nec eum sustinuerunt, sed iterum se succendebant invidia; unde sequitur et ait illis: utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice, cura te ipsum. Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Cyrillus. Commune quidem proverbium erat apud Hebraeos ad improperium excogitatum: clamabant enim aliqui contra medicos infirmos: medice, sana te ipsum. Glossa. Quasi dicerent: quia in Capharnaum plures te curasse audivimus, cura etiam teipsum; idest, fac similiter in tua civitate, ubi conceptus es et nutritus. Augustinus de Cons. Evang. Cum autem iam magna ab illo facta fuisse commemorat, quae se nondum narrasse scit; quid evidentius quam hoc eum scienter praeoccupasse narrandum? Neque enim tantum ab eius Baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in Capharnaum gesta fuerant. Ambrosius. Non otiose autem salvator se excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit, ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse debere putaret affectum; nam sequitur ait autem: amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Cyrillus. Quasi dicat: vultis multa prodigia inter vos a me fieri, penes quos sum nutritus; sed non latet me quaedam communis, quae multis accidit, passio: contemnuntur enim quodammodo semper etiam optima quaeque quando non raro contingunt alicui, sed suppetunt ad velle; et sic etiam contingit in hominibus: familiaris enim, quia semper praesto est, debita reverentia privatur a notis eius. Beda. Prophetam autem dici in Scripturis Christum et Moyses testis est, qui dicit: prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris. Ambrosius. Hoc autem exemplo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis expectes, si alienae fructibus virtutis invideas: aspernator enim Deus invidorum est, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae pietatis avertit. Dominicae quippe carnis actus divinitatis exemplum est, et invisibilia eius nobis per ea quae sunt visibilia demonstrantur. Videte igitur quid mali invidia afferat: indigna propter invidiam patria iudicatur in qua civis operetur, quae digna fuit in qua Dei filius nasceretur. Origenes in Lucam. Quantum ad Lucae historiam pertinet, nondum in Capharnaum fecisse aliquod signum describitur: nam antequam veniret in Capharnaum, in Nazareth dixisse legitur quaecumque audivimus facta in Capharnaum. Unde puto in praesenti sermone aliquid latitare mysterii, et Nazareth in typo Iudaeorum, Capharnaum in typo praecessisse gentium. Erit enim tempus quando dicturus est populus Israel: quae ostendis universo orbi, ostende et nobis; praedica sermonem tuum populo tuo Israel, ut saltem cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat. Quamobrem videtur mihi convenienter respondisse salvator nemo propheta acceptus est in patria sua, plus iuxta sacramentum quam iuxta litteram, licet et Ieremias in Anathoth patria sua non fuerit acceptus, et reliqui prophetae; sed magis videtur mihi intelligi ut dicamus patriam omnium prophetarum fuisse populum circumcisionis. Et nationes quidem susceperunt vaticinium Iesu Christi, magis habentes Moysen et prophetas de Christo praedicantes, quam illi qui ex his non susceperunt Iesum. Ambrosius. Bene autem apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, dominicumque factum Scripturis docetur veteribus convenire; nam sequitur et in veritate dico vobis: multae viduae erant in diebus Eliae: non quia Eliae dies fuerunt, sed in quibus Elias operatus est. Chrysostomus. Ipse quidem terrestris Angelus, caelestis homo, qui nec tectum, nec mensam, nec amictum habebat, ut multi, clavem caelorum gerit in lingua; et hoc est quod sequitur quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex. Postquam autem caelum seravit, terramque reddit sterilem, regnabat fames, et consumpta sunt corpora; unde sequitur cum facta esset fames in terra. Basilius. Ut enim aspexit ex saturitate non modicum generari opprobrium, per famem illis ieiunium attulit, quo culpam eorum, quae in immensum crescebat, cohibuit. Corvi autem facti sunt iusto cibi ministri, qui consueverunt aliorum pabula usurpare. Chrysostomus. Sed quoniam exsiccatus est fluvius, ex quo pocula iusto dabantur, vade, inquit Deus, in Sareptam Sidoniae; illic mandabo mulieri viduae ut pascat te; unde et hic sequitur et ad nullam earum missus est Elias, nisi in Sareptam Sidoniae ad mulierem viduam: quod ex quadam Dei dispensatione factum est: fecit enim Deus eum per longum iter pergere usque in Sidonem, ut visa mundi peste poscat a domino pluvias. Multi autem tunc temporis opulenti erant; sed nullus tale aliquid fecit ut vidua; reverentia enim mulieris ad prophetam, non praediorum, sed voluntatis fiebant divitiae. Ambrosius. Mystice autem dicit in diebus Eliae: quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem videbant gratiae spiritualis; et ideo aperiebatur caelum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. In vidua autem illa ad quam Elias directus est, typus Ecclesiae praemissus est. Origenes in Lucam. Occupante enim fame populum Israel, scilicet audiendi sermonem Dei, venit propheta ad viduam, de qua dicitur: multi filii desertae magis quam eius quae habet virum; et cum venisset, panem illius et alimenta multiplicat. Beda. Sidonia autem venatio inutilis, Sarepta incendium vel angustia panis interpretatur: quibus omnibus gentilitas exprimitur, quae inutili venationi dedita, idest lucris et negotiis saeculi serviens, incendium carnalium cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur; donec Elias, idest propheticus sermo, cessante Scripturarum intelligentia, pro perfidia Iudaeorum venit ad Ecclesiam, ut receptus pasceret et reficeret corda credentium. Basilius. Quaelibet etiam anima viduata et privata virtute et divina notitia, postquam divinum verbum recipit, propria delicta cognoscens, docetur nutrire verbum virtutum panibus, et irrigare fonte vitae doctrinam veritatis. Origenes in Lucam. Sed et aliud ad eumdem sensum pertinens loquitur, cum subdit et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus; qui utique non erat ex Israel. Ambrosius. Mystice autem populus Ecclesiam contingit, ut sequatur populus ille ex alienigenis congregatus, ante leprosus, prius quam mystico baptizaretur in flumine; idest, post sacramenta Baptismatis, maculis corporis et mentis ablutis, immaculata virgo coepit esse sine ruga. Beda. Naaman enim, qui decorus interpretatur, populum significat nationum, qui septies lavari iubetur; quia illud Baptisma salvat quod septiformis spiritus regenerat. Caro eius post lavacrum sicut pueri apparet; quia mater gratia omnes in unam parit infantiam: vel quia Christo conformatur, de quo dicitur: puer natus est nobis.


Lectio 6

[85792] Catena in Lc., cap. 4 l. 6 Graecus. Quia pravam eorum intentionem redarguerat, ideo indignantur; et hoc est quod dicitur et repleti sunt omnes in synagoga ira: pro eo etiam quod dixerat hodie completa est haec prophetia, arbitrati sunt quod seipsum compararet prophetis; et ideo indignantur, et fugant eum extra civitatem; unde sequitur et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem. Ambrosius. Nec mirum, si perdiderunt salutem qui eiecerunt de suis finibus salvatorem. Dominus autem, qui docuerat apostolos exemplo sui omnibus omnia fieri, nec volentes repudiat, nec invitos alligat, nec eicientibus reluctatur, nec rogantibus deest. Non mediocriter autem invidia proditur, quae caritatis oblita in acerba odia causas amoris inflectit. Cum enim ipse dominus per populos beneficia diffunderet, illi iniurias irrigabant; unde sequitur et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. Beda. Peiores sunt Iudaei discipuli Diaboli Diabolo magistro; ille enim ait: mitte te deorsum: isti facto mittere conantur; sed illorum mente mutata subito, vel obstupefacta, descendit, quia adhuc illis poenitentiae locum reservat; unde sequitur ipse autem transiens per medium illorum ibat. Chrysostomus. In quo et quae sunt humanitatis et quae sunt divinitatis ostendit: stare enim in medio insidiantium et non apprehendi, divinitatis eminentiam ostendebat; discedere vero, dispensationis approbat mysterium. Ambrosius. Simul intellige non ex necessitate fuisse, sed voluntariam corporis passionem: etenim quando vult capitur, quando vult elabitur. Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non tenetur? Sed voluit sacrilegium esse multorum, ut a paucis quidem affligeretur, sed pro toto orbe moreretur. Quin etiam malebat Iudaeos adhuc sanare quam perdere; ut inefficaci furoris exitu desinerent velle quod implere non possent. Beda. Nondum etiam venerat hora passionis, quae in parasceve Paschae futura extiterat; necdum locum passionis adierat, qui non in Nazareth, sed Hierosolymis hostiarum sanguine figurabatur; nec hoc genus mortis elegerat, qui crucifigendum se a saeculo praeconabatur.


Lectio 7

[85793] Catena in Lc., cap. 4 l. 7 Ambrosius. Non indignatione commotus dominus, nec scelere offensus, Iudaeam deseruit; quin etiam immemor iniuriae, memor clementiae, nunc docendo, nunc sanando, infidae plebis corda demulcet; unde dicitur et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis. Cyrillus. Quamvis enim sciret quod inobedientes essent et duri cordis, tamen visitat illos, sicut bonus medicus illos qui ultima laborant aegritudine tentat sanare. Docebat autem in synagogis confidenter, secundum illud: nequaquam occulte locutus sum, nec in obscuro loco terrae. In sabbato quoque disputabat cum eis, quia vacabant. Mirati sunt ergo de doctrinae virtute et potestatis magnitudine; unde sequitur et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius; idest non blandus, sed imperiosus ad salutem. Iudaei autem putabant esse Christum sicut aliquem sanctorum aut prophetarum. Ut autem maiorem de eo opinionem accipiant, transcendit mensuram propheticam; non enim dicebat: haec dicit dominus, ut prophetae consueverant dicere; sed sicut dominus legis, quae sunt supra legem proferebat, transferens litteram ad veritatem, et figuras ad spiritualem intelligentiam. Beda. Sermo etiam doctoris in potestate fit, cum ea quae docet operatur: qui enim facto destruit quod praedicat, contemnitur. Cyrillus. Opportune autem dogmatibus plerumque ardua miscet opera: quos enim non disponit ratio ad cognoscendum, hos instigat signorum ostensio: unde sequitur et in synagoga erat homo habens Daemonium immundum. Ambrosius. Sabbato medicinae divinae opera coepta significat, ut inde nova creatura coeperit unde vetus creatura ante desivit; ne sub lege esse Dei filium, sed supra legem, in ipso principio designaret. Bene etiam sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, quia opera operibus interserit, et prosequitur opus quod ipse ante iam coeperat; ut si domum faber renovare disponat, non a fundamentis, sed a culminibus incipit solvere vetustatem, ita ut ibi prius manum admoveat ubi ante desierat. Deinde a minoribus incipit, ut ad maiora perveniat. Liberare a Daemone etiam homines, sed in verbo Dei, possunt; resurrectionem mortui imperare, divinae solius est potestatis. Cyrillus. Calumniabantur autem Iudaei gloriam Christi, dicentes: hic non eicit Daemones nisi in Beelzebub principe Daemoniorum; ad quod removendum cum repraesentarentur Daemones invictae potestati eius, nec tolerarent congressum deitatis, saevam vocem emittebant; unde et hic sequitur exclamavit voce magna dicens: sine: quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Beda. Quasi dicat: paululum a me vexando quiesce, cui nulla est societas cum nostra fraude. Ambrosius. Nec quemquam movere debet quod Iesu Nazareni nomen in hoc libro Diabolus dixisse primus inducitur: nec enim ab eo Christus nomen accepit, quod de caelo Angelus ad virginem detulit. Est huius impudentiae Diabolus, ut inter homines aliquid primus usurpet, et ad homines quasi novum deferat, quo terrorem suae potestatis incutiat; unde sequitur scio enim te, quia sis sanctus Dei. Athanasius. Non dicebat eum sanctum Dei, quasi aliis sanctis similis, sed quasi eo singulariter sancto existente cum articuli adiectione: ipse est enim naturaliter sanctus, cuius participatione omnes alii sancti vocantur: neque tamen hoc dicebat quasi eum veraciter nosset, sed se cognoscere fingebat. Cyrillus. Putaverunt enim Daemones quod per huiusmodi laudem facerent ipsum inanis gloriae amatorem, ut abstineret ab eorum contrarietate, utpote pro gratia gratiam recompensans. Chrysostomus. Voluit etiam Daemon perturbare ordinem rerum, et apostolorum rapere dignitatem, et suggerere multis ut ei obediant. Athanasius. Quamvis igitur vera fateretur, compescebat tamen eius sermonem, ne simul cum veritate etiam suam iniquitatem promulget; ut nos etiam assuefaciat ne curemus de talibus, etsi vera loqui videantur. Nefas est enim ut cum adsit nobis Scriptura divina, instruamur a Diabolo; unde sequitur et increpavit illum, dicens: obmutesce, et exi ab illo. Beda. Divina autem permissione liberandus a Daemone homo proicitur in medium, ut virtus patefacta salvatoris plures ad viam salutis invitet; unde sequitur et cum proiecisset illum Daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illi nocuit. Videtur autem repugnare quod hic dicitur Marco qui ait: et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exivit ab eo, nisi intelligamus hoc dixisse Marcum: discerpens eum, quod Lucas dicit et cum proiecisset illum in medium; ut quod secutus ait nihilque illi nocuit, intelligatur quia iactatio illa membrorum atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent exire Daemonia etiam quibusdam membris amputatis aut evulsis. Unde merito pro tam integra restitutione sanitatis mirantur; nam sequitur et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: quod est hoc verbum quod in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? Theophylactus. Quasi dicant: quale est praeceptum hoc quod praecepit exi ab eo, et exit? Beda. Expellere quidem Daemonia et homines sancti, sed in verbo Dei, possunt; ipsum autem Dei verbum propria potestate virtutes operatur. Ambrosius. Mystice autem qui in synagoga spiritum habebat immundum, populus est Iudaeorum, qui innodatus Diaboli laqueis, simulatam corporis munditiam interioris mentis sordibus inquinabat: et bene spiritum immundum habebat, quia spiritum sanctum amiserat: introierat enim Diabolus, unde Christus exierat. Theophylactus. Sciendum est etiam, quod multi nunc Daemonia habent, scilicet qui Daemoniorum desideria implent, ut furiosi habent Daemonium irae, et sic de ceteris. Sed dominus in synagogam venit, cum mens hominis fuerit congregata, et tunc dicit Daemoni inhabitanti obmutesce; et statim eiciens eum in medium, egreditur ab eo; non enim decet hominem semper iracundum esse, bestiale namque hoc est; nec semper absque ira, insensibile namque hoc est: sed medium iter ambulare oportet, et iram contra mala habere; et sic proicitur homo cum immundus spiritus ab eo egreditur.


Lectio 8

[85794] Catena in Lc., cap. 4 l. 8 Ambrosius. Postquam Lucas virum a spiritu nequitiae liberatum ante praemisit, substituit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum dominus curaturus advenerat; et prior sanari debuit qui prior creatus est; unde dicitur surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Chrysostomus in Matthaeum. Manebat enim apud discipulos honorans ipsos, et ob hoc animosiores reddens. Cyrillus. Aspice autem quomodo manet penes virum inopem Christus, qui spontanea voluntate paupertatem pro nobis passus est, ut discamus cum pauperibus conversari, nec spernere depressos et pauperes. Sequitur socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Hieronymus super Matthaeum. Modo salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos; ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium; et ea quae ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel non intellecta dimittere: secundum illud: delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, domine. Chrysostomus. Quod autem Matthaeus hic reticuit, non differt: illud enim est brevitatis, hoc autem exquisitae interpretationis. Sequitur et stans super illam, imperavit febri; et dimisit illam. Basilius. In quo Lucas figuravit sermonem tamquam de praecepto animali sensibili facto, sic dicens febri imperatum, et quod febris non omisit imperantis operationem; unde sequitur et continuo surgens ministrabat illis. Chrysostomus. Quia enim morbus curabilis erat, per modum medendi potestatem suam declaravit, faciens quod minime ars medicinae facere potuisset: post febris enim sedationem, multo tempore patientes egent ut pristinae restituantur sanitati; tunc autem simul omnia facta sunt. Ambrosius. Si autem altiori consilio ista perpendamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem: ut prius animus, qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Denique non prius Eva esuriit, quam serpentis eam versutia tentavit; et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari. Fortassis etiam in typo mulieris illius, variis criminum febribus caro nostra languescebat; nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris. Beda. Si enim virum a Daemonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta frenatam. Cyrillus. Et nos ergo suscipiamus Iesum: cum enim visitaverit nos, et portamus eum in mente et corde, tunc enormium voluptatum aestum extinguet, et incolumes faciet, ut ministremus ei, hoc est, ei beneplacita peragamus.


Lectio 9

[85795] Catena in Lc., cap. 4 l. 9 Theophylactus. Considerandum est turbae desiderium: nam cum sol occidisset, adducunt ad eum infirmos, non a tempore impediti; unde dicitur cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. Origenes. Ideo quidem circa solis occasum, idest elapsa die, illos educebant, quia verecundabantur, vel timebant Pharisaeos; vel quia de die intenti erant circa alia; vel quia putabant non licere sanare in sabbato. Ipse autem sanabat eos; unde sequitur at ille singulis manus imponens, curabat omnes. Cyrillus. Quamvis autem ut Deus potuisset omnes verbo pellere morbos, tamen tangit eos, ostendens propriam carnem efficacem ad praestanda remedia, nam caro Dei erat. Sicut enim ignis appositus vasi aeneo imprimit ei propriae caliditatis effectum; sic omnipotens Dei verbum, cum univit sibi veraciter assumptum templum ex virgine animatum et intellectivum, particeps suae potestatis, eius effectum inseruit. Tangat et nos, immo potius nos illum tangamus, quatenus et nos ab animarum infirmitatibus liberet, nec non a Daemonum impugnatione et superbia; sequitur enim exibant autem Daemonia a multis clamantia et dicentia: quia tu es filius Dei. Beda. Daemonia filium Dei confitentur, et, sicut postea dicitur, sciebant ipsum esse Christum: quia cum ieiunio fatigatum eum Diabolus videret, verum hominem intellexit; sed quia tentando non praevaluit, utrum filius Dei esset dubitabat; nunc autem per signorum potentiam vel intellexit vel potius suspicatus est esse filium Dei. Non igitur ideo Iudaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei filium non esse putavit; sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum. De hoc enim mysterio a saeculis abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. Chrysostomus in Marcum. In hoc autem quod sequitur et increpans non sinebat ea loqui, percipe Christi humilitatem: non sinebat ut Daemones immundi eum manifestarent; non enim oportebat eos subripere officii apostolici gloriam, nec decebat Christi mysterium lingua foeda publicari. Theophylactus. Quia non est speciosa laus in ore peccatoris; vel quia nolebat invidiam accendere Iudaeorum ex hoc quod ab omnibus laudaretur. Beda. Ipsi autem apostoli praecipiuntur reticere de illo, ne divina maiestate praedicata, passionis dispensatio differretur.


Lectio 10

[85796] Catena in Lc., cap. 4 l. 10 Chrysostomus. Postquam satis utilitatis populis per miracula est collatum, oportebat eum abesse: maiora namque putantur miracula post absentiam operantis, dum ipsa magis exclamant, et vice vocis fruuntur; unde dicitur facta autem die, egressus ibat in desertum locum. Graecus. Abiit etiam in desertum, ut Marcus dixit, et orabat: non quod ipse oratione indigeret, sed ut nobis bonae operationis fieret forma. Chrysostomus. Pharisaei quidem, ipsis prodigiis praedicantibus, potentia Christi scandalizabantur; populi vero eloquia audientes, acquiescebant et sequebantur; unde sequitur et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum; et detinebant illum, ne discederet ab eis; non quidem aliqui primatum aut Scribarum, sed quoscumque malitiae fucus non denigraverat, et illaesam habebant conscientiam. Graecus. Quod autem Marcus dicit apostolos pervenisse ad eum dicentes quod omnes quaerunt te, Lucas vero dicat populus pervenisse, non discrepant ab invicem. Applicuerant enim ad ipsum populi, apostolorum sequentes vestigia; dominus autem gaudebat detentus, sed mandabat ut eum dimitterent, ut etiam alii participes forent eius doctrinae, quasi tempore suae praesentiae non multum duraturo; unde sequitur quibus ait: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. Marcus dicit: ad hoc veni, ostendens divinitatis eius celsitudinem, et voluntariam exinanitionem; Lucas vero dicit ad hoc missus sum, idest incarnationem ostendens, necnon beneplacitum patris missionem appellans; et ille quidem simpliciter dicit: ut praedicem, iste vero regnum Dei adiungit, quod est ipse Christus. Chrysostomus. Simul etiam considera, quod poterat in eodem loco manendo, omnes attrahere ad se; non tamen hoc fecit, praebens nobis exemplum ut perambulemus et requiramus pereuntes, sicut pastor ovem perditam, et medicus accedit ad infirmum: una enim anima recuperata, poterit aliquis mille delicta abolere; unde et hic sequitur et erat praedicans in synagogis Galilaeae. Frequentabat quidem synagogas, docens illos quod non esset seductor: nam si iugiter inhabitata coleret, diffamarent eum velut latitantem. Beda. Si autem occasu solis mystice mors domini exprimitur, die redeunte resurrectio illius indicatur; cuius manifestata luce, a credentium turbis requiritur, et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur; maxime cum hoc contigerit prima sabbati, quo resurrectio celebrata est.


Caput 5
Lectio 1

[85797] Catena in Lc., cap. 5 l. 1 Ambrosius in Lucam. Ubi dominus impertivit multis varia genera sanitatum, nec tempore, nec loco coepit a studio sanandi turba cohiberi: vespera incubuit, sequebantur: stagnum occurrit, et turbae urgebant: unde dicitur factum est autem cum turbae irruerent in eum. Chrysostomus. Erant enim ei connexi, diligentes eum et mirantes, et tenere cupientes. Quis enim discessisset, dum huiusmodi miracula faciebat? Quis noluisset solam prospicere faciem, et os talia loquens? Neque enim in agendo miracula solum admirabilis erat; sed visus eius abundabat plurima gratia; unde et loquentem eum audiunt in silentio, seriem locutionis non irrumpentes; dicitur enim ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genezareth. Beda. Stagnum Genezareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae, vel mare Tiberiadis; sed mare Galilaeae ab adiacente provincia dicitur; mare autem Tiberiadis a proxima civitate. Porro Genezareth a laci ipsius natura, quae crispantibus aquis de seipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur: neque enim in stagni morem sternitur aqua, sed frequentibus auris spirantibus agitatur, haustu dulcis, et ad potandum habilis. Sed Hebraeae linguae consuetudine omnis aquarum congregatio, sive dulcis, sive salsa, mare nuncupatur. Theophylactus. Fugit autem dominus gloriam quanto magis ipsa eum sequebatur; et ideo a turbis se separans ascendit in navem. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. Chrysostomus. Quod signum erat vocationis. Secundum vero Matthaeum invenit eos reficientes retia; tantus enim erat paupertatis excessus, ut laniata repararent, nova nequeuntes habere. Volens autem diligenter congregare spectaculum, ut nemo remaneret post tergum, sed omnes facie ad faciem cernerent, ascendit in navim; unde dicitur ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Theophylactus. Vide autem Christi mansuetudinem, quomodo rogat Petrum; et Petri obedientiam, quomodo in omnibus fuit obediens. Chrysostomus. Postquam vero multa peregerat miracula, iterum doctrinam proponit, et existens in mari piscatur existentes in terra; unde sequitur et sedens docebat turbas de navicula. Gregorius Nazianzenus. Cunctis condescendens, ut a profundis extrahat piscem, hominem scilicet natantem in mobilibus rebus, et amaris huius vitae procellis. Beda. Mystice autem duae naves circumcisionem et praeputium figurant; quas videt dominus, quia in utroque populo novit qui sunt eius, et ad futurae vitae tranquillitatem quasi ad littus videndo, hoc est misericorditer visitando, provehit. Piscatores sunt Ecclesiae doctores, qui nos per rete fidei comprehendunt, et quasi littori, sic terrae viventium advehunt. Sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur: quia non omne tempus est habile doctrinae; sed nunc exercenda est lingua doctoris, et nunc suimet cura gerenda. Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus dicit: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis; bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Augustinus de quaest. Evang. De qua docebat turbas, quia de auctoritate Ecclesiae docet gentes. Quod autem dominus ascendens in navim rogat eum a terra reducere pusillum, significat temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec a terrenis in profunda sacramentorum recedatur. Vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut quod postea dicit duc in altum, ad remotiores gentes postea praedicandum praecipiat.


Lectio 2

[85798] Catena in Lc., cap. 5 l. 2 Cyrillus. Postquam sufficienter populum docuerat, regreditur iterum ad magnificentias proprias, et per piscatoria ministeria piscatur discipulos; unde sequitur ut autem cessavit loqui, dixit ad Simonem: duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Chrysostomus. Condescendens enim hominibus, sicut magos per sidus vocavit, sic et piscatores per piscatoriam artem. Theophylactus. Petrus autem non distulit; unde sequitur et respondens Simon dixit illi: praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus. Non autem addidit: non te audiam, nec secundis laboribus me exponam; sed magis subdit in verbo autem tuo laxabo rete: quia vero turbam de navicula dominus instruxerat, non sine mercede naviculae dominum dereliquit, dupliciter beneficians ipsum: quia primo dedit ei multitudinem piscium, et deinde discipulum ipsum fecit. Et cum hoc fecisset, concluserunt piscium multitudinem copiosam. Tot autem pisces cepit ut non posset eos foras educere, sed a sociis auxilium peteret; unde sequitur rumpebatur autem rete eorum: et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos. Per nutum ipsos vocant: quia ex stupore propter capturam piscium loqui non poterant. Et sequitur de eorum auxilio, cum dicitur et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. Augustinus de Cons. Evang. Ioannes quidem videtur simile miraculum dicere; sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare Tiberiadis: ibi enim non solum ipsum tempus valde diversum est, sed etiam res ipsa plurimum distat: nam retia illic in dexteram partem missa, centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem; sed pertinuit ad Evangelistam dicere, quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta; respicientem scilicet ad hoc factum quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. Ambrosius. Mystice autem navis Petri, secundum Matthaeum fluctuat, secundum Lucam repletur piscibus, ut et principia Ecclesiae fluctuantis, et posteriora exuberantis agnoscas. Non turbatur ista quae Petrum habet; turbatur illa quae Iudam habet: in utraque Petrus; sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis. Caveamus igitur proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Illic turbatio ubi modica fides; hic securitas ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis imperatur ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur duc in altum, hoc est in profundum disputationum. Quod est tam altum quam scire Dei filium? Quae sunt autem apostolorum quae laxari iubentur retia, nisi verborum complexiones, et quasi quidam orationis sinus, et disputationum recessus, qui eos quos ceperint non amittant? Et bene apostolica instrumenta piscandi retia sunt, quae non captos perimunt, sed reservant, et fluctuantes de infimis ad superna transducunt. Dicit autem praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: quia non hoc humanae facundiae opus, sed supernae vocationis est munus. Qui autem nihil ante ceperant, magnam in verbo domini concludunt piscium multitudinem. Cyrillus. Hoc autem fuit figura futuri: non enim incassum laborabunt evangelicae doctrinae rete tendentes; sed greges gentium aggregabunt. Augustinus de quaest. Evang. Quod autem retia rumpebantur piscium copia, et naviculae impletae sunt, ita ut pene mergerentur, significat hominum carnalium multitudinem tantam futuram in Ecclesia, ut etiam disruptione pacis per haereses et schismata scinderetur. Beda. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos dominus inter persequentium scandala servat. Ambrosius. Alia autem navis est Iudaea, ex qua Ioannes et Iacobus eliguntur. Hi igitur de synagoga ad navim Petri, hoc est ad Ecclesiam, convenerunt, ut implerent ambas naviculas: omnes enim in nomine Iesu genuflectunt, sive Iudaeus sive Graecus. Beda. Vel alia navis est Ecclesia gentium, quae et ipsa, una navicula non sufficiente, piscibus impletur electis: quia novit dominus qui sunt eius. Et apud ipsum certus est suorum numerus electorum; dumque tot in Iudaea credituros non invenit quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi alterius navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet. Et bene rupto reti socia navis advocatur, quando Iudas proditor, Simon magus, Ananias et Saphira, et multi discipulorum abierunt retro: ac deinde Barnabas et Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati. Ambrosius. Possumus tamen et aliam Ecclesiam intelligere navim alterius: ab una enim plures Ecclesiae derivantur. Cyrillus. Innuit autem sociis ut auxiliarentur eis: multi enim sequuntur apostolorum labores; et prius illi qui Evangeliorum ediderunt Scripturas, post quos alii praesides et populorum pastores, et in deitatis doctrina periti. Beda. Harum autem impletio navium in fines saeculi crescit; sed quod impletae merguntur, hoc est in submersione premuntur (non enim sunt submersae, sed periclitatae), apostolus exponit dicens: in novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc.: nam mergi naves, est homines in saeculo, ex quo electi per fidem fuerant, morum pravitate relabi.


Lectio 3

[85799] Catena in Lc., cap. 5 l. 3 Ambrosius. Admirabatur Petrus dona divina; et quo plus metuerat, praesumebat minus; unde dicitur quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu, dicens: exi a me, domine, quia homo peccator sum. Cyrillus. Reducens enim ad conscientiam patrata delicta, tremit et trepidat, et velut immundus mundum non credit se posse suscipere: acceperat enim a lege, distinguendum esse inter maculatum et sanctum. Gregorius Nyssenus. Cum enim mandasset demergere retia, tanta copia piscium capta est, quantum ipse maris dominus et terrae voluerat. Vox enim verbi semper est vox virtutis, cuius praecepto in origine mundi lux et ceterae creaturae prodibant. In his admiratur Petrus; unde sequitur stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium quam ceperant; similiter autem Iacobum et Ioannem filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Augustinus de Cons. Evang. Andream non nominat, qui tamen intelligitur in ea navi fuisse, secundum Matthaei et Marci narrationem. Et ait ad Simonem Iesus: noli timere. Ambrosius. Dic et tu exi a me, domine, quia peccator sum, ut respondeat Deus noli timere. Indulgenti domino peccatum fatere. Vides quam bonus dominus, qui tantum tribuit hominibus ut vivificandi habeant potestatem; unde sequitur ex hoc iam homines eris capiens. Beda. Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet: exponit enim ei dominus quid haec captura piscium significet; quod scilicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines: totusque facti huius ordo quid in Ecclesia, cuius ipse typum tenet, quotidie geratur, ostendit. Chrysostomus. Considera autem eorum fidem et obedientiam; habentes enim opus prae manibus appetibilis piscationis, cum audissent mandantem, non distulerunt, sed relictis omnibus sequebantur. Talem enim obedientiam requirit a nobis Christus, ut eam non praetermittamus, etiam si aliquid valde necessarium urgeat; unde et sequitur et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus et Marcus breviter hoc perstringunt quemadmodum gestum sit, quod Lucas hic apertius explicavit. Hoc tamen videtur distare quod tantum Petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narraverunt. Sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuavit; ambobus postea, quod illi duo commemoraverunt. Vel intelligendum est hoc primo fuisse factum quod Lucas commemorat; nec tunc eos a domino vocatos, sed tantum fuisse praedictum Petro quod homines esset capturus: non autem quod numquam pisces esset capturus: unde datur locus intelligere eos ad capturam piscium remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant: tunc enim non subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam vocantem aut iubentem. Sed si, secundum Ioannem, iuxta Iordanem secuti sunt eum Petrus et Andreas; quomodo ab aliis Evangelistis dicitur quod eos in Galilaea piscantes invenit et ad discipulatum vocavit, nisi quia intelligendum est, non sic eos vidisse dominum iuxta Iordanem ut ei inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognovisse quis esset, eumque miratos ad propria remeasse? Ambrosius. Mystice autem quos Petrus in verbo capit, negat suam praedam, negat suum munus. Exi, inquit, a me, domine. Noli timere et tu quae tua sunt domino deferre, quia quae sua sunt nobis ille concessit. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Ex persona Ecclesiae carnalibus hominibus plenae Petrus dicit exi a me, quia homo peccator sum; tamquam Ecclesia turbis carnalium impleta, et eorum moribus pene submersa, regnum spiritualium, in quibus maxime persona Christi eminet, a se quodammodo repellat. Non enim hoc voce linguae dicunt homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant; sed voce morum et actuum suadent a se recedi, ne per bonos regantur, et eo vehementius quo deferunt eis honorem; ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes domini, mores autem in eo quod dixit exi a me. Beda. Confortat autem dominus timorem carnalium, ne quis vel de suae conscientia culpae tremens, vel de aliorum innocentia stupens sanctitatis iter formidet aggredi. Augustinus de quaest. Evang. Dominus autem dum non recessit ab eis, significat, in bonis et spiritualibus viris non esse oportere hanc voluntatem ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant. Quod autem subductis ad terram navibus, relictis omnibus secuti sunt eum, potest significare finem temporis quo ab huius mundi salo, qui Christo inhaeserunt penitus recessuri sunt.


Lectio 4

[85800] Catena in Lc., cap. 5 l. 4 Ambrosius in Lucam. Quarto signo, ex quo in Capharnaum dominus venit leprosus sanatur. Si autem quarto die solem illuminavit, et clariorem ceteris fecit, hoc clarius opus aestimare debemus, de quo dicitur et factum est cum esset in una civitate, et ecce vir plenus lepra. Bene ubi leprosus mundatur, certus non exprimitur locus, ut ostendatur non unum populum specialis alicuius civitatis, sed omnes populos fuisse sanatos. Athanasius. Adoravit autem leprosus dominum Deum existentem in corpore; et neque propter carnem putavit esse creaturam verbum Dei; nec pro eo quod verbum erat, vilipendit carnem quam vestiebat; immo ut in templo creato adorabat omnium creatorem, in faciem procidens; sequitur enim et videns Iesum et procidens in faciem, rogavit eum. Ambrosius. Quod in faciem procidit, humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis erubescat: sed confessionem verecundia non repressit: ostendit vulnus, remedium postulavit, dicens domine, si vis, potes me mundare. De voluntate domini non quasi pietatis incredulus dubitavit; sed quasi iniquitatis suae conscius non praesumpsit: religionis autem et fidei plena confessio est quae in voluntate domini posuit potestatem. Cyrillus. Noverat enim lepram experimentis medicorum non cedere; sed vidit divina maiestate pelli Daemones, et ceteros ab aliis valetudinibus curari, quae coniecit divina dextera fieri. Titus. Addiscamus etiam ex verbis leprosi corporalium infirmitatum medelam non quaerere, sed divino beneplacito totum committere, qui novit opportuna, et omnia iudicio disposuit. Ambrosius. Eo autem sanat genere quo fuerat obsecratus; unde sequitur et extendens Iesus manum, tetigit illum. Lex tangi leprosos prohibet; sed qui dominus legis est, non obsequitur legi, sed legem facit. Non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat, sed ut probaret quia subiectus non erat legi, nec contagium timebat ut homines, sed quia contaminari non poterat qui alios liberabat; simul e contrario ut lepra tactu domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem. Theophylactus. Ipsius enim sacra caro est purgativa, et vitam tribuens, sicut existens verbi Dei caro. Ambrosius. In hoc autem quod subdit volo, mundare, habes voluntatem, habes et pietatis effectum. Cyrillus. A maiestate autem processit imperiosum mandatum. Qualiter igitur in servis computatur unigenitus filius, qui volendo tantummodo cuncta potest? Legitur de Deo patre, quod omnia quaecumque voluit fecit. Qui vero sui patris potestate fungitur, quomodo diversificabitur in natura ab eo? Solent etiam quaecumque sunt eiusdem virtutis, eiusdem esse substantiae. Mirare tamen in his Christum divine et corporaliter operantem: divinum enim est ita velle ut praesto fiant omnia, humanum autem extendere dexteram. Unus itaque Christus ex utrisque perficitur, eo quod verbum caro factum est. Gregorius Nyssenus. Et quia cum utraque hominis particula, anima scilicet et corpore, unita est deitas, per utraque patebant supernae naturae indicia. Corpus enim reconditum in se lumen declarabat, cum palpando praestabat remedia, sed anima praepotenti voluntate divinam ostendebat virtutem: velut enim sensus tactus proprius corporis est, sic et animae voluntarius motus: vult anima, tangit corpus. Ambrosius. Dicit ergo volo, propter Photinum; imperat propter Arium; tangit propter Manichaeum. Nihil autem medium est inter opus Dei atque praeceptum, ut intelligas medentis affectum, virtutem operis; unde sequitur et confestim lepra discessit ab illo. Sed ne lepra transire possit in medicum, unusquisque dominicae humilitatis exemplo iactantiam vitet; nam sequitur et praecepit illi ut nemini diceret: ut scilicet doceret non vulganda nostra beneficia, sed premenda, ut non solum a mercede abstineamus pecuniae, sed etiam gratiae. Aut fortasse illa silentii causa est imperati, quod meliores putabat, qui fide magis spontanea quam speratis beneficiis credidissent. Cyrillus. Leproso etiam silente sufficiebat ipsa negotii vox ad narrandum omnibus agnoscentibus per eum potestatem curantis. Chrysostomus in Matth. Et quia ut plurimum homines, dum aegrotant, Dei sunt memores, ut autem convalescunt hebetantur, mandat ut Deum prae oculis habeat, dans gloriam Deo; unde sequitur sed vade, ostende te sacerdoti: ut scilicet mundatus leprosus committeret se sacerdotis aspectui; ac sic per illius censuram numeraretur inter suos. Ambrosius. Et ut etiam intelligeret sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum; et dum mandatur sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostendit dominus quia legem non solveret, sed impleret; unde sequitur et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moyses. Augustinus de quaest. Evang. Videtur hic approbare sacrificium quod per Moysen praeceptum est, cum id non recipiat Ecclesia: quod ideo iussisse intelligi potest, quia nondum coeperat esse sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus eius est: non enim oportebat auferri significativa sacrificia priusquam illud quod significabatur confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium, et fide credentium populorum. Ambrosius. Vel quia lex spiritualis est, videtur sacrificium mandasse spirituale; unde dixit sicut praecepit Moyses; denique addidit in testimonium illis. Titus. Haeretici perperam hoc accipiunt, dicentes in opprobrium legis esse dictum. Qualiter autem iuberet offerre pro emundatione secundum praeceptum Moysi? Chrysostomus in Matthaeum. Dicit ergo in testimonium illis, quia ex hoc facto ostenditur Christum incomparabili excellentia Moysi praeferri; quia enim Moyses insufficiens erat a sorore leprae pellere morbum, orabat dominum ut eam liberaret; sed salvator in potestate divina protulit volo, mundare. Cyrillus. Vel in testimonium illis, hoc est ad reprehensionem eorum, et ad probationem quod legem revereor. Cum enim te curaverim, mitto te ad sacerdotum experientiam, ut attesteris mihi quod non sum praevaricatus in legem. Et quamvis dominus impendens remedia, moneret nemini dicere, instruens nos evitare superbiam; fama tamen eius volabat, undique installans auditui cunctorum miraculum; unde sequitur perambulabat magis sermo de illo. Beda. Unius autem perfecta salvatio multas ad dominum cogit turbas: unde sequitur et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis. Ut enim leprosus exterius se sanatum doceret, perceptum beneficium, ut Marcus ait, etiam iussus non tacet. Gregorius Moralium. Redemptor autem noster per diem miracula in urbibus exibet, et ad orationis studium in nocte pernoctat: unde sequitur ipse autem secedebat in desertum, et orabat: ut perfectis videlicet praedicatoribus innuat quatenus nec activam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia operationis nimietate contemnant; sed quieti contemplantes sorbeant quod occupati erga proximos loquentes profundant. Beda. Quod autem secedit orare, non ei naturae tribuas quae dicit volo, mundare, sed ei quae extendens manum tetigit leprosum: non quod iuxta Nestorium gemina sit filii persona; sed eiusdem personae, sicut naturae, sic et operationes sunt duae. Gregorius Nazianzenus. Et opera quidem in populo, orationes autem in deserto peragebat ut plurimum; sanciens quod liceat parumper quiescere, ut mente sincera cum Deo colloquamur. Neque enim ipse indigebat remotione, quia non erat in eo quod remitteretur, cum Deus esset: sed ut pateat nobis et operationis hora et altioris solertiae. Beda. Typice autem leprosus humanum genus languidum peccatis designat, plenum lepra: quia omnes peccaverunt, et egent gratia Dei, ut scilicet extenta manu, idest verbo Dei humanam contingente naturam, a prisci erroris varietate mundentur, et offerant Deo pro emundatione corpora sua hostiam vivam. Ambrosius. Si autem leprae medicina verbum est, contemptus verbi lepra mentis est. Theophylactus. Vide autem, quod postquam mundatus est aliquis, tunc dignus est offerre hoc munus, scilicet corpus et sanguinem domini, quod est divinae unitum naturae.


Lectio 5

[85801] Catena in Lc., cap. 5 l. 5 Cyrillus. Scribae et Pharisaei, qui facti fuerant prodigiorum Christi visores, audiebant ipsum quoque docentem; unde dicitur et factum est in una dierum, et Iesus sedebat docens; et erant Pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Iudaeae, et Ierusalem; et virtus domini erat ad sanandum eos. Non quasi mutuo acciperet potestatem alterius, sed quasi Deus et dominus propria operabatur virtute. Fiunt autem homines saepe donorum spiritualium digni; sed plerumque deficiunt ea ratione quam novit donorum largitor; quod in Christo non accidit: affluebat enim in praestandis remediis virtus divina. Quia vero necessarium erat, ubi tanta Scribarum et Pharisaeorum turba convenerat, aliquid fieri ex his quae virtuti attestarentur ipsius coram eis qui eum parvipendebant, factum est quoddam miraculum in paralytico: in quo quia defecisse videbatur medicinalis ars, portabatur a proximis ad supernum et caelestem medicum; unde sequitur et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus; et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. Chrysostomus. Mirandi vero sunt qui paralyticum adduxerunt, qualiter cum nequissent intrare per ostium, novum aliquid et alienum attentaverunt; unde sequitur et non invenientes qua parte eum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum. Detegentes autem tectum deponunt grabatum, et ponunt in medio paralyticum; unde sequitur et per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. Dicet aliquis demissum fuisse locum a quo per tegulas deposuerunt paralytici lectum. Beda. Hominem autem dominus a paralysi curaturus, primo peccatorum vincula dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum artuum dissolutione damnari, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari; unde sequitur quorum fidem ut vidit, dixit: homo, remittuntur tibi peccata tua. Ambrosius. Magnus dominus, qui aliorum merito ignoscit aliis; et dum alios probat, aliis relaxat errata. Cur apud te, homo, collega non valeat, cum apud Deum servus et interveniendi meritum et ius habeat impetrandi? Si gravium peccatorum diffidis veniam, adhibe precatores, adhibe Ecclesiam quae pro te precetur, cuius contemplatione, quod tibi dominus negare posset, ignoscat. Chrysostomus in Matthaeum. Occurrebat autem et in hoc ipsius patientis fides: non enim sustinuisset se inferius submitti, nisi credidisset. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem dicit homo, dimittuntur tibi peccata, ad hoc insinuandum valet quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat, non posset dicere: non peccavi: simul etiam ut ille qui homini dimittebat, intelligeretur Deus. Chrysostomus. Nos autem si corporaliter patimur, satagimus nocivum abicere; cum vero male sit animae, differimus; atque ideo nec a corporis nocivis curamur. Abscindamus igitur fontem malorum, et cessabunt aegritudinum fluxus. Metu autem multitudinis suam intentionem aperire Pharisaei non audebant, sed solum in cordibus suis meditabantur; unde sequitur et coeperunt cogitare Scribae et Pharisaei, dicentes: quis est hic qui loquitur blasphemias? Chrysostomus. In quo mortis praecipitant sententiam. Erat enim mandatum in lege, quod quicumque blasphemaret in Deum, morte puniretur. Ambrosius. Itaque ab ipsis ex operibus suis Dei filius accipit testimonium; nam et validius est ad fidem quod confitentur inviti, et perniciosius ad culpam quod negant qui suis assertionibus relinquuntur; unde sequitur quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus? Magna infidae plebis amentia, ut cum confessa fuerit solius Dei esse donare peccata, non credat Deo peccata donanti. Beda. Verum enim dicunt: quia nemo peccata dimittere nisi Deus potest, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, quia dimittere peccata quasi Deus potest. Ambrosius. Dominus autem salvos volens facere peccatores, ex occultorum cognitione Deum se esse demonstrat; unde sequitur ut autem cognovit Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: quid cogitatis in cordibus vestris? Cyrillus. Quasi dicat: o Pharisaei, quia dicitis quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus? Respondeo vobis: quis potest secreta cordis scrutari, nisi solus Deus? Qui per prophetas dicit: ego dominus scrutans corda et probans renes. Chrysostomus. Si ergo increduli estis erga primum, scilicet remissionem peccati, ecce aliud adicio, dum intima vestra patefacio: quin etiam aliud dum paralytici corpus consolido; unde subdit quid est facilius, dicere: dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge et ambula? Palam quidem est quia consolidare corpus facilius est: quanto namque nobilior est anima corpore, tanto est excellentior absolutio criminum: verum, quia illud non creditis eo quod lateat, adiciam quod minus est; apertius tamen, quatenus quod est magis occultum per hoc demonstretur. Et quidem cum allocutus est infirmantem, non dixit: dimitto tibi peccata, propriam exprimens potestatem; sed remittuntur tibi peccata. Cogentibus autem illis, evidentius propriam declarat potestatem, dicens ut autem sciatis quia filius hominis potestatem habet in terris dimittendi peccata. Theophylactus. Vide quod in terra dimittit peccata: dum enim sumus in terra, peccata nostra delere possumus, postquam vero a terra tollimur, non valebimus confiteri: clauditur enim ianua. Chrysostomus. Demonstrat autem peccatorum veniam per corporis sanationem; unde sequitur ait paralytico: tibi dico: surge. Ipsam vero corporis sanationem demonstrat per lecti portationem, ut sic non reputetur phantasia quod factum est; unde sequitur tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam; quasi dicat: ego volebam per tuam passionem curare illos qui sani videntur, infirmantur autem in anima; sed quia nolunt, vade tuam correcturus familiam. Ambrosius. Nec mora ulla sanitatis intervenit; unum dictorum remediorumque momentum est; unde sequitur et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo iacebat, et abiit in domum suam, magnificans Deum. Cyrillus. Quo facto patuit quod filius hominis potest in terra relaxare peccata; quod pro se et pro nobis dixerat. Ipse namque ut Deus factus homo tamquam dominus legis peccata dimittit. Sortiti sumus etiam nos ab eo tam mirabilem gratiam: dictum est enim discipulis: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Quomodo autem non magis ipse peccata dimittit, qui ceteris potestatem faciendi hoc tradidit? Chrysostomus. Reges autem terreni et principes homicidas absolventes, a poena praesenti liberant, a criminibus autem expiare non possunt. Ambrosius. Spectant autem surgentem increduli, mirantur abeuntem; unde sequitur et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Chrysostomus in Matthaeum. Paulatim serpunt Iudaei magnificantes Deum, non tamen putant eum Deum esse; obstabat enim eis caro: nec tamen erat modicum aestimare eum praecipuum esse mortalium et a Deo processisse. Ambrosius. Divini autem operis miracula malunt timere quam credere; unde sequitur et repleti sunt timore, dicentes: quia vidimus mirabilia hodie. Si autem credidissent, non timuissent utique, sed dilexissent: perfecta enim dilectio foras timorem excludit. Non otiosa autem huius paralytici nec angusta medicina est, quoniam orasse praemittitur, non propter suffragium, sed propter exemplum. Augustinus de quaest. Evang. De paralytico enim potest intelligi animam dissolutam membris, hoc est operationibus, Christum quaerere, idest voluntatem verbi Dei; impediri autem a turbis, scilicet cogitationum, nisi tecta, idest operta Scripturarum, aperiat, et per hoc ad notitiam Christi perveniat, hoc est, ad eius humilitatem fidei pietate descendat. Beda. Et bene domus Iesu tegulis contecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine spiritualis gratiae virtus invenitur. Ambrosius. Unusquisque autem aeger petendae praedicatores salutis debet adhibere, per quos nostrae vitae compago resoluta, actuumque nostrorum clauda vestigia, verbi caelestis remedio reformentur. Sint igitur aliqui monitores mentis, qui animum hominis, quamvis exterioris corporis debilitate torpentem, ad superiora erigant, quorum rursus adminiculis et attollere et humiliare se facilis ante Iesum locetur, dominico videri dignus aspectu: humilitatem enim respicit dominus. Augustinus de quaest. Evang. Hi ergo a quibus deponitur, bonos doctores Ecclesiae possunt significare; quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci. Ambrosius. Dominus autem plenam spem resurrectionis ostendens, peccata donat animorum, et debilitatem carnis excludit: hoc est enim totum hominem esse curatum. Quamvis igitur magnum sit hominibus peccata dimittere, tamen multo divinius est resurrectionem donare corporibus, quandoquidem Deus resurrectio est. Lectus autem qui tolli iubetur, nihil est aliud quam corpus humanum. Augustinus de quaest. Evang. Ut non iam in carnalibus gaudiis tamquam in lecto requiescat infirmitas animae, sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad domum suam, idest requiem secretorum cordis sui. Ambrosius. Vel domum repetere suam, hoc est ad Paradisum redire: ea enim est vera domus quae hominem prima suscepit, non iure amissa, sed fraude. Merito ergo restituitur, quoniam venerat qui nexum fraudis aboleret, iusque reformaret.


Lectio 6

[85802] Catena in Lc., cap. 5 l. 6 Augustinus de Cons. Evang. Post paralyticum sanatum, de conversione publicani subiungit, dicens et post haec exiit et vidit publicanum nomine levi, sedentem ad telonium. Ipse est Matthaeus, qui et levi. Beda. Sed Lucas et Marcus propter honorem Evangelistae, nomen tacent vulgatum; Matthaeus autem in sermonis principio accusator sui factus, Matthaeum se et publicanum nominat, ne quis a salute desperet pro immanitate peccatorum, cum ipse de publicano in apostolum sit mutatus. Cyrillus. Publicanus enim fuerat levi, vir avarus, effrenis erga superflua, alieni amator, (hoc enim est publicanorum officium); sed ab ipsis officinis malitiae detrahitur, Christo eum vocante; unde sequitur et ait illi: sequere me. Ambrosius. Sequi iubet, non corporis gressu, sed mentis affectu. Itaque ille verbo vocatus, propria dereliquit qui rapiebat aliena; unde sequitur et relictis omnibus, surgens secutus est eum. Chrysostomus in Matthaeum. Ubi et vocantis virtutem et vocati obedientiam considera. Neque enim obstitit, neque vacillavit; sed protinus paruit, nec in propriam domum ire voluit ut suis hoc intimaret, sicut nec piscatores. Basilius. Nec solum fenora telonii postposuit, sed etiam contempsit pericula quae sibi ac suis accidere poterant, dum calculos telonii dimitteret imperfectos. Theophylactus. Et sic ab accipiente censum a transeuntibus, Christus censum accepit: non quidem eius accipiens pecuniam, sed totaliter eum transferens ad suum consortium. Chrysostomus. Vocatum autem levi dominus honoravit, dum cum eo confestim epulatus est: hoc enim maiorem praestabat fiduciam; unde sequitur et fecit ei convivium magnum levi in domo sua. Nec solum cum eo discumbit, immo cum pluribus; unde sequitur et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. Convenerant enim publicani ad eum sicut ad collegam, et hominem eiusdem officii, sed et ipse glorians de praesentia Christi, convocavit omnes. Christus etiam quodlibet genus remedii exhibebat, et non solum disputando et praestando sanitatis remedia, vel etiam redarguendo aemulos, sed etiam comedendo, nonnullos errantium corrigebat; inde nos instruens quod quodlibet opus et tempus potest nobis utilitatem afferre. Sed nec publicanorum participationem vitavit propter utilitatem sequentem, more medici, qui nisi tangeret saniem, non liberaret a morbo. Ambrosius. Cum peccatoribus enim manducando, etiam cum gentibus non prohibet nos inire convivium. Chrysostomus. Sed tamen dominus inculpatus est inde a Pharisaeis invidentibus et volentibus a Christo discipulos separare; unde sequitur et murmurabant Pharisaei et Scribae dicentes ad discipulos eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? Ambrosius. Serpentina vox est: hanc primam vocem serpens emisit dicens Evae: quid dixit Deus: nolite manducare, et cetera? Ergo patris sui venena diffundunt. Augustinus de Cons. Evang. Videtur autem Lucas hoc aliquanto differentius ab aliis Evangelistis commemorasse: non enim dicit tantum domino obiectum esse quod cum publicanis et Pharisaeis manducaret et biberet, sed discipulis; quod de ipso ac de ipsis acciperetur. Propterea enim Matthaeus et Marcus de Christo discipulis obiectum narrant: quia quod discipuli cum publicanis et peccatoribus manducabant, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. Una ergo sententia est, tanto melius insinuata quanto quibusdam verbis, manente veritate variata. Chrysostomus. Ipse autem dominus in contrarium eorum sermonem convertit, ostendens non esse culpam cum peccatoribus conversari, sed etiam consonum misericordiae propriae; unde sequitur et respondens Iesus dixit ad illos: non egent medico qui sani sunt, sed qui male habent; in quo commonet eos communis infirmitatis, et de numero languentium eos esse ostendit; se vero medicum esse latenter subiungit non enim veni vocare iustos, sed peccatores. Gregorius Nyssenus. Quasi dicat: adeo peccatores non abominor, quod eorum tantum gratia veni, non ut maneant peccatores, sed ut convertantur, et boni fiant. Augustinus de Cons. Evang. Unde addit in poenitentiam, quod ad explanandam sententiam valet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt, diligi arbitretur a Christo; cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet quid velit Deus vocando peccatores, tamquam medicus aegrotos, ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salvi fiant. Ambrosius. Sed quomodo dum iustitias dilexit, neque vidit David iustum derelictum, si iustus derelinquitur, peccator asciscitur? Nisi intelligas quod eos iustos dicit qui ex lege praesumant, et Evangelii gratiam non requirant. Nemo autem iustificatur ex lege, sed redimitur ex gratia. Non vocat ergo eos qui se iustos dicunt: usurpatores enim iustitiae non vocantur ad gratiam: nam si gratia est ex poenitentia, utique qui fastidit poenitentiam, abdicat gratiam. Beda. Peccatores autem vocat eos qui sua mala attendentes, nec per legem iustificari se posse putantes, Christi gratiae se poenitendo subiciunt. Chrysostomus. Ironice autem dicit illos iustos, sicut quando dicitur: ecce Adam factus est quasi unus nostrum. Quod autem nullus erat iustus super terram, ostendit Paulus dicens: omnes peccaverunt et egent gratia Dei. Gregorius Nyssenus. Vel dicit non egere sanos et iustos medico, scilicet Angelos; sed male habentes et peccatores, idest nos: quia morbum peccati incurrimus, qui in caelis non est. Beda. Per Matthaei autem electionem fides gentium exprimitur, qui prius mundanis inhiabant, sed nunc Christi corpus sedula devotione conficiunt. Theophylactus. Vel publicanus est qui principi mundi servit, et debitum carni reddit; cui gulosus reddit escas, adulter voluptatem, et alius aliud. Cum autem viderit eum dominus sedentem in telonio, idest non moventem se ad maiorem nequitiam; tunc a malo erigetur et sequetur Iesum, et suscipiet in domo animae dominum. Ambrosius. Qui autem domicilio Christum recipit interno, maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum. Itaque libenter dominus ingreditur, et in eius recumbit affectu. Sed rursus accendit invidia perfidorum, et futurae poenae species praefiguratur: epulantibus enim fidelibus in regno caelorum, perfidia ieiuna torquebitur. Beda. Vel per hoc designatur Iudaeorum invidia, quae de gentium salute torquetur. Ambrosius. Simul etiam ostenditur quantum sit inter aemulos legis et gratiae: quod illi qui legem sequuntur, mentis famem patientur aeternam; qui vero verbum in interioribus animae receperunt, alimenti caelestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt. Et ideo, qui animo ieiunabant, murmurabant.


Lectio 7

[85803] Catena in Lc., cap. 5 l. 7 Cyrillus. Postquam primum verbum acceperunt a Christo, ab aliis ad alia se transferunt, volentes ostendere sacros discipulos, et ipsum cum eis Iesum minime curasse de lege: unde dicitur at illi dixerunt ad eum: quare discipuli Ioannis ieiunant frequenter et observationes faciunt, similiter et Pharisaei; tui autem edunt et bibunt? Quasi dicant: comeditis cum publicanis et peccatoribus, cum iubeat lex immundo non communicare; sed in excusationem praevaricationis vobis accedit misericordia. Cur ergo non ieiunatis, ut mos est secundum legem volentibus vivere? Sed sancti quidem idcirco ieiunant ut corpus affligentes, quietent passiones ipsius; sed Christus non egebat ieiunio ad perfectionem virtutis, cum tamquam Deus absolutus esset a quolibet vinculo passionis; sed nec eius comitiva ieiunio egebat, sed particeps gratiae eius sine ieiunio decorata virtuose conversabatur. Quod si Christus quadraginta diebus ieiunaverat, non hoc fuit ut in se passionem mortificaret, sed ut normam abstinentiae ostendat carnalibus. Augustinus de Cons. Evang. Evidenter autem Lucas alios de aliis hoc dixisse narravit; unde ergo Matthaeus dixit: tunc accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus? Nisi quia et ipsi aderant, et omnes certatim ut quisque poterat hoc obiecerunt. Augustinus de quaest. Evang. Est autem duplex ieiunium: unum in tribulatione ad propitiandum Deum in peccatis; aliud in gaudio, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritualium maior sarcina est. Interrogatus ergo dominus cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit: et primo de ieiunio tribulationis: sequitur enim quibus ipse ait: numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? Chrysostomus in Matthaeum. Quasi dicat: praesens tempus laetitiae est et alacritatis; non igitur immiscenda sunt tristia. Cyrillus. Salvatoris enim nostri in hoc saeculo demonstratio nihil aliud fuit quam quaedam festivitas, intelligibiliter quasi quamdam sponsam copulans illi nostram naturam, ut quondam sterilis fecunda fieret. Igitur filii sponsi esse noscuntur quicumque vocati sunt ab eo per novam et evangelicam disciplinam; non autem Scribae cum Pharisaeis, qui solam legis umbram considerant. Augustinus de Cons. Evang. Per hoc autem quod solus Lucas dicit non potestis filios sponsi facere ieiunare, intelligitur eos ipsos qui loquebantur, fuisse facturos ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quando ipsi essent sponsum occisuri. Cyrillus. Ubi vero concesserat filiis sponsi quod non decebat eos laborare, tamquam qui spiritualem solemnitatem habebant, ne inter nos annullaretur ieiunium, dispensative subiungit dicens venient autem dies cum ablatus fuerit ab eis sponsus; tunc ieiunabunt in illis diebus. Augustinus de quaest. Evang. Quasi dicat: tunc desolabuntur, et in moerore et luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria tribuantur. Ambrosius. Vel aliter. Non hoc ieiunium relegatur quo conficitur caro, et corporis luxuria castigatur; hoc ieiunium nos commendat Deo. Sed non possumus ieiunare qui Christum habemus, et Christi carnem epulamur et sanguinem. Basilius. Filii etiam sponsi ieiunare nequeunt, hoc est animae nutrimentum non sumere, sed vivere in omni verbo quod de ore Dei procedit. Ambrosius. Sed qui sunt illi dies quibus nobis Christus auferetur, cum ipse dixerit: vobiscum ero usque ad consummationem mundi? Sed nemo tibi Christum potest auferre, nisi te illi ipse auferas. Beda. Quamdiu enim sponsus nobiscum est, in laetitia sumus, nec ieiunare possumus nec lugere; cum autem per peccata ille recedit, tunc indicendum est ieiunium, et requirendus luctus. Ambrosius. Denique de animi dictum est ieiunio, ut sequentia declarant; sequitur enim dicebat autem similitudinem ad illos, quod nemo commissuram, idest particulam ablatam, a vestimento novo immittit in vestimentum vetus. Appellavit ieiunium vestimentum vetus, quod exuendum apostolus aestimavit, dicens: spoliate vos veterem hominem cum actibus suis. In eadem igitur forma series convenit praeceptorum, ne actus veteris et novi hominis misceamus. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Dono spiritus sancti percepto, genus etiam ieiunii quod fit per laetitiam iam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrant; quod antequam accipiant, dicit eos esse tamquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter pannus novus assuitur, idest aliqua particula doctrinae quae ad novae vitae temperantiam pertinet: quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, quae docet generale ieiunium non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum: cuius particulam quae ad cibos pertinet dicit non oportere hominibus adhuc veteri consuetudini deditis impartiri: quia et illic quasi concisio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam eos esse similes veteribus utribus; unde sequitur et nemo mittit vinum novum in utres veteres. Ambrosius. Fragilitas humanae conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Augustinus de quaest. Evang. Veteribus autem utribus comparantur apostoli, qui vino novo quasi spiritualibus praeceptis facilius disrumpuntur quam contineant; unde sequitur alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effunditur et utres pereunt. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem accepto desiderio consolationis eius, orando et sperando innovabuntur; unde sequitur sed novum vinum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. Beda. Vino siquidem intus reficimur, veste autem foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quae foris agimus, quibus coram hominibus lucemus; vinum fervor fidei, spei et caritatis. Aliter. Veteres utres sunt Scribae et Pharisaei; novus pannus et novum vinum praecepta Evangelii. Gregorius Nyssenus. Vinum enim de novo elicitum, propter fervorem naturalis humidi, fumosum est despumans naturali agitatione a se materialem immunditiam. Tale vinum, novum testamentum est, quod antiqui utres qui, propter incredulitatem inveterati sunt, non capiunt; immo scinduntur excellentia doctrinae, necnon et gratiam spiritus incassum fluere faciunt, quia in malevolam animam non introibit sapientia. Beda. Sed cuicumque animae nondum innovatae, sed in vetustate malitiae perseveranti, novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Qui etiam praeceptis evangelicis praecepta legis miscere volunt, ut Galatae, vinum novum in utres veteres mittunt. Sequitur et nemo bibens vetus, statim vult novum; dicit enim: vetus melius est: quia Iudaeis vitae veteris saliva imbutis, novae gratiae praecepta sordebant: quia maiorum traditionibus commaculati dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.


Caput 6
Lectio 1

[85804] Catena in Lc., cap. 6 l. 1 Ambrosius in Lucam. Non solum comprehensione verborum, sed etiam ipso usu specieque gestorum incipit hominem dominus veteris observatione legis exuere; unde dicitur factum est autem in sabbato secundo primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas et manducabant, confricantes eas manibus suis. Beda. Non habentes enim discipuli spatium manducandi propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines; sed vellentes spicas inediam consolabantur: quod est indicium austerioris vitae, non praeparatas escas, sed simplices quaerere cibos. Theophylactus. Dicit autem in sabbato secundo primo: quia Iudaei omnem festivitatem sabbatum nuncupabant: requies enim dicitur sabbatum: multoties ergo contingebat in parasceve festivitas, et vocabant parascevem sabbatum propter festum; deinde principale sabbatum secundum primum dicebant, quasi secundum existens a praecedentis diei festivitate. Cyrillus. Duplex enim erat festum; et principalis festi et alterius solemnitatis sabbati. Isidorus. Vel dicit secundo primo quia secundum erat Pascha, primum autem azymorum; cum immolarent enim Pascha in sero, sequenti die festum azymorum celebrabant. Quod autem ita sit, patet ex hoc quod apostoli vellebant spicas, et manducabant: in illo namque tempore spicae flectuntur a fructu. Epiphanius contra Haer. Die igitur sabbati visi sunt transeuntes per segetes, et spicas edebant, ostendentes quoniam dissolutum est vinculum sabbati, ubi magnum advenit sabbatum, hoc est Christus, qui fecit nos quiescere ab opere delictorum nostrorum. Cyrillus. Pharisaei autem et Scribae ignari sacrarum Scripturarum, in unum conspiraverant, ad reprehendendum Christi discipulos; unde sequitur quidam autem Pharisaeorum dicebant illis: quid facitis quod non licet in sabbatis? Dic mihi tu: cum in sabbato tibi mensa proponitur, nonne frangis panem? Quid igitur alios reprehendis? Beda. Alii vero dicunt, ipsi domino haec fuisse obiecta; sed a diversis et ipsi domino et discipulis potuerunt obici; et cuicumque obiectum, ad ipsum maxime respicit. Ambrosius. Dominus autem defensores legis arguit nescire quae legis sunt, exemplum inducens David; unde sequitur et respondens Iesus ad eos, dixit: nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? Cyrillus. Quasi dicat: cum expresse dicat lex Moysi: iudicate iustum iudicium, nec considerabitis personam in iudicio; qualiter increpatis discipulos, qui usque in hodiernum diem extollitis David ut sanctum et prophetam, cum Moysi praeceptum non servaverit? Chrysostomus in Matthaeum. Et attende, quod quandocumque domino sit sermo pro servis, idest discipulis, servos ducit in medium, scilicet David et sacerdotes; quando vero pro se, introducit patrem, sicut ibi: pater meus usque modo operatur, et ego operor. Theophylactus. Aliter autem eos reprimit cum subditur et dicebat illis, quia dominus est filius hominis etiam sabbati; quasi dicat: ego sum dominus sabbati tamquam dispositor, et sicut legislator potestatem habeo solvere sabbatum: filius enim hominis vocatus est Christus, qui Dei existens filius, miraculose dignatus est filius hominis propter homines fieri et vocari. Chrysostomus in Matthaeum. Marcus autem de communi natura hoc ipsum protulisse fatetur: dicebat enim: propter homines sabbatum factum est, non homo propter sabbatum. Expedit igitur potius sabbatum homini subici, quam hunc colla subicere sabbato. Ambrosius. Non mediocre autem mysterium hoc est. Ager enim est hic mundus; agri seges in satione humani generis fecunditas numerosa sanctorum; spicae agri fructus Ecclesiae, quos operibus discutientes suis apostoli pascebantur, nostro se alentes profectu, et tamquam folliculis corporum, mentium fructus ad fidei lucem praeclaris operum suorum miraculis eruebant. Beda. Spicas enim confricant: quia in illis quos in corpus Christi volunt traicere, mortificant veterem hominem cum actibus suis, a terrena intentione extrahendo. Ambrosius. Sed hoc putabant Iudaei sabbato non licere; Christus autem novae gratiae munere designabat otium legis opus gratiae: mire tamen secundo primum, non primo secundum sabbatum dixit: quia sabbatum illud ex lege solutum est quod erat primum; et hoc primum factum est quod secundo constitutum est. Sabbatum igitur dicitur secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam: melius est enim sabbatum quo impunitas datur, quam quo poena praescribitur. Aut hoc forte primum est in praedestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti. Deinde quod David cum sociis fugit, hic praefiguratus in lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret. Quomodo autem ille observator legis atque defensor panes et ipse manducavit, et dedit his qui secum erant, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus; nisi ut per illam demonstraret figuram, sacerdotalem cibum ad usum transire populorum; sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari; sive quod omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt? Ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spirituales. Si autem sabbatum propter homines factum est; utilitas autem hominum postulabat esurientem hominem, qui diu fuerit terrae fructibus abdicatus, veteris famis vitare ieiunia: non utique lex solvitur, sed impletur.


Lectio 2

[85805] Catena in Lc., cap. 6 l. 2 Ambrosius. Hic ad alia progreditur dominus; nam qui totum hominem salvum facere disposuerat, per singula membra curabat; unde dicitur factum est autem in alio sabbato ut intraret in synagogam, et doceret. Beda. Sabbatis maxime curat et docet, non solum propter insinuandum spirituale sabbatum, sed etiam propter celebriorem populi conventum. Cyrillus. Docebat autem revera transcendentia intellectum, et quae salutis futurae per eum reserabant audientibus semitam; deinde, praecedente doctrina, subito divinam ostendebat virtutem; unde sequitur et erat ibi homo, et manus eius dextera arida. Beda. Quia vero destructionem sabbati quam in discipulis arguebant, probabili magister excusaverat exemplo, nunc ipsum observando magistrum calumniari volunt; unde sequitur observabant autem Scribae et Pharisaei si in sabbato curaret; ut scilicet si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis; si curet, transgressionis vitio arguant; unde sequitur ut invenirent unde accusarent eum. Cyrillus. Hic enim est mos adversarii: pascit in se doloris morbum aliorum praeconiis. Sed dominus novit omnia, et corda rimatur; unde sequitur ipse autem sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam: surge et sta in medio. Et surgens stetit; ut forsan incitaret ad pietatem crudelem Pharisaeum, et ipsa passio flammas mitigaret livoris. Beda. Praeveniens autem dominus calumniam quam sibi praeparabant, arguit eos qui praecepta legis male interpretando etiam a bonis operibus sabbato aestimabant feriandum, cum lex a servili opere, idest a malis, abstinere praecipiat in sabbato; unde sequitur ait autem ad illos Iesus: interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male? Cyrillus. Nimis est idonea quaestio: nam si licet in sabbato bene facere, nec aliquid obstat ut laborantes a Deo misericordiam consequantur, desinas colligere adversus Christum calumniam: si autem non licet in sabbato benefacere, et lex prohibet animarum salutem, factus es legis accusator. Ipsam quoque sabbati sanctionem si velimus discutere, ad opus pietatis introductum fuisse reperiemus. Iussit enim in sabbato feriari: ut quiescat puer tuus et ancilla tua, bos tuus et quodlibet pecus tuum. Qui vero bovis miseretur et ceterorum pecorum, quomodo non miserebitur hominis gravi morbo perplexi? Ambrosius. Lex autem in praesentibus formam praefiguravit futurorum; in quibus utique malorum feriae sunt, non bonorum: nam licet saecularia opera conquiescant, non otiosus tamen boni operis actus est, in Dei laudes requiescere. Augustinus de quaest. Evang. Cum autem dominus corpus curaverit, sic interrogavit: animam salvam facere, an perdere? Vel quia illa miracula propter fidem faciebat, ubi salus est animae; vel quia ipsa sanatio manus dexterae salutem animae significabat, quae a bonis operibus cessans, aridam quodammodo dexteram habere videbatur; vel animam pro homine posuit, sicut dici solet: tot animae ibi fuerunt. Augustinus de Cons. Evang. Sed potest movere quomodo Matthaeus dixerit quod ipsi interrogaverunt dominum, si licet curare sabbato; cum Lucas hic illos potius a domino interrogatos esse perhibeat. Itaque intelligendum est, quod illi prius interrogaverunt dominum, si licet sabbato curare. Deinde intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi quaerentium, constituit in medio eum quem fuerat sanaturus, et interrogavit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant. Sequitur et circumspectis omnibus. Titus. Quasi collectis omnium oculis, quin etiam incitata mente eorum ad considerationem negotii, dixit homini: extende manum tuam: ego tibi mando qui creavi hominem. Audit autem qui laesam habebat manum, et sanus fit; unde sequitur et extendit, et restituta est sanitati manus eius. Quos autem oportebat in miraculo stupere, augent malitiam; unde sequitur ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent de Iesu. Origenes. Et, ut narrat Matthaeus, exeunt et consiliantur, ut occidant eum. Cyrillus. Cernis, o Pharisaee, operantem divina, ac superna maiestate liberantem languentes, et mortem portas ex livore. Beda. Homo autem iste humanum genus significat infecunditate boni operis arefactum pro manu in primo parente ad pomum extensa, quam sanavit innocens manus in cruce extensa. Et bene manus in synagoga erat arida; quia ubi maius donum scientiae, ibi transgressor maiori subiacet culpae. Ambrosius. Audisti igitur verba dicentis extende manum tuam. Communis ista generalisque medicina est: et tu qui putas manum habere te sanam, cave ne avaritia vel sacrilegio contrahatur. Extende saepius eam, ut proximum iuves, ut viduae praesidium feras, eripias iniuriae quem vides iniuste contumeliae subiacere; extende ad pauperem, qui te obsecrat; extende ad dominum pro peccatis tuis: sic manus extenditur, sic manus sanatur.


Lectio 3

[85806] Catena in Lc., cap. 6 l. 3 Glossa. Insurgentibus adversarii contra Christi miracula et doctrinam, apostolos elegit quasi defensores veritatis et testes: quorum electioni orationem praemittit; unde dicitur factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare. Ambrosius. Noli insidiatrices aperire aures, ut putes filium Dei quasi infirmum rogare, ut impetret quod implere non possit: potestatis enim auctor, obedientiae magister, ad praecepta virtutis suo nos informat exemplo. Cyrillus. Scrutemur igitur in his quae Christus egit, qualiter nos doceat orationibus divinis insistere, semotim scilicet et secreto, nemine vidente, amota quoque mundana sollicitudine, ut sursum ad divinae speculationis intuitum erigatur intentio: quod designatur in hoc quod semotim orabat Iesus in montem. Ambrosius. Ubique etiam solus obsecrat: Dei enim consilium humana vota non capiunt; nec quisquam interiorum potest esse particeps Christi. Non autem omnis qui orat, ascendit in montem, sed qui orat a terrenis ad superiora progrediens; sed non ille qui de saeculi divitiis aut de honore sollicitus est. Omnes sublimes in montem ascendunt: quare in Evangelio invenies solos in montem cum domino ascendisse discipulos. Species autem tibi, Christiane, datur; forma praescribitur quam debeas aemulari, cum sequitur et erat pernoctans in oratione Dei. Quid enim te pro salute tua facere oportet, quando pro te Christus in oratione pernoctat? Chrysostomus. Exurge igitur et tu tempore noctis. Purior est enim tunc temporis anima; ipsae tenebrae, silentium nimium possunt sufficienter ad compunctionem perducere. Ceterum si ipsum quoque caelum inspicias punctatum stellis, quasi infinitis luminibus; si consideres quod qui per diem saltant iniurianturque, hi tunc nihil, a mortuis discrepant; detestaberis quemlibet ausum humanum. Haec omnia sufficiunt ad animam erigendam: tunc non vexat inanis gloria, non acedia, non concitatio occupat; non sic ignis ferri sequestrat rubiginem, velut nocturna oratio aeruginem peccatorum. Quem de die solis aestus perussit, nocte refrigeratur. Quemlibet rorem superant nocturnae lacrymae; et contra concupiscentiam valent, et quemlibet timorem. Si vero praedicto rore non foveatur, homo arescit sub die. Quapropter licet non multum ores, semel ora vigilando, et sufficit: ostende quod non solum ad corpus nox pertinet, sed etiam ad animam. Ambrosius. Quid autem te facere convenit cum vis aliquod officium pietatis adoriri, quando Christus missurus apostolos prius oravit? Sequitur enim et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit; quos scilicet ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinavit. Simul adverte caeleste consilium: non sapientes aliquos, non divites, non nobiles, sed piscatores et publicanos, quos dirigeret, elegit; ne divitiis aut potentiae nobilitatisque auctoritate traxisse aliquos ad suam gratiam videretur; ut veritatis ratio, non disputationis gratia praevaleret. Cyrillus. Attende autem maximam Evangelistae sedulitatem; non solum dicit electos fuisse sacros apostolos, immo nominatim eos enumerat, ne quisquam audeat alios inscribere apostolorum catalogo. Simonem quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius. Beda. Non modo primum eum cognominavit, sed longe prius; cum ab Andrea adducto dicitur: tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina apostolorum enumerare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere quod non hoc antea cognominaretur, sed ita dominus cognominaverit. Eusebius. Secunda autem combinatio est Iacobi et Ioannis; unde sequitur Iacobum et Ioannem; ambos scilicet filios Zebedaei, qui etiam piscatores fuerunt. Post hos autem dicit Philippum et Bartholomaeum. Philippum dicit Ioannes fuisse de Bethsaida, concivem Andreae et Petri; ipse quoque Bartholomaeus, vir simplex et expers scientiae mundanae et amaritudinis. Matthaeus vero ex his qui prius census exigebant vocatus est, de quo subdit Matthaeum et Thomam. Beda. Matthaeus compari suo Thomae in ordine, humilitatis causa se supponit, cum a ceteris Evangelistis praelatus sit. Sequitur Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes. Glossa. Quia scilicet fuit de Cana Galilaeae, qui interpretatur zelus, quod additur ad differentiam Simonis Petri. Sequitur Iudam Iacobi, et Iudam Iscariotem qui fuit proditor. Augustinus de Cons. Evang. In nomine Iudae Iacobi Lucas videtur discrepare a Matthaeo, qui eum Thaddaeum appellat. Sed quis unquam prohibuit duobus vel tribus nominibus unum hominem vocari? Eligitur autem Iudas proditor, non per imprudentiam, sed per providentiam: susceperat quidem hominis fragilitatem, et ideo nec has partes recusavit infirmitatis humanae: voluit ab apostolo suo tradi, ut tu a socio proditus moderate feras, tuum errasse iudicium, periisse beneficium. Beda. Mystice autem mons in quo apostolos elegit, altitudinem designat iustitiae, qua instituendi erant, et eam praedicaturi: sic et lex in monte data fuit. Cyrillus. Quod si libet interpretationem apostolicorum nominum scire, scito quia Petrus dicitur dissolvens vel agnoscens; Andreas decora potentia vel respondens; Iacobus autem supplantator doloris; Ioannes domini gratia; Matthaeus donatus; Philippus os magnum vel orificium lampadis; Bartholomaeus filius aquas suspendentis; Thomas abyssus, vel geminus; Iacobus Alphaei supplantator gressus vitae; Iudas confessio, et Simon obedientia.


Lectio 4

[85807] Catena in Lc., cap. 6 l. 4 Cyrillus. Celebrata ordinatione apostolorum, pluribus congregatis et de regione Iudaeorum, nec non a maritima Tyri et Sidonis, qui erant idololatrae, constituit eos totius orbis doctores, utpote qui evocarent Iudaeos a legis servitute cultores autem Daemonum ab errore gentili ad veritatis cognitionem; unde dicitur et descendens de monte cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima. Beda. Non a proximo mari Galilaeae maritima dicit, quia hoc non miraculi loco poneretur; sed a mari magno cognominatur, in quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant; de quibus sequitur et Tyri et Sidonis; quae quia civitates gentium sunt, consulto nominatim ponuntur, ut quanta sit fama virtusque salvatoris intimetur, quae exteras etiam ad sanitatem doctrinamque capessendam civitates accersierat; unde sequitur qui venerant ut audirent eum. Theophylactus. Hoc est ad animarum medelam; et sanarentur a languoribus suis, hoc est ad medelam eorum corporum. Cyrillus. Postquam autem sacros publicavit apostolos, plurima et ardua fecit miracula: ut qui convenerant Iudaei et gentiles, scirent eos decoratos esse a Christo dignitate apostolatus; et quod ipse non erat sicut unus aliorum hominum, magis autem Deus, ut verbum incarnatum; unde sequitur et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. Neque enim alienam virtutem accipiebat Christus: sed cum naturaliter esset Deus, propriam virtutem super infirmos emittens sanabat omnes. Ambrosius. Adverte autem omnia diligenter, quomodo et cum apostolis ascendat, ac descendat ad turbas; quomodo eum turba non sequitur ad excelsa; denique ubi descendit, invenit infirmos: in excelsis enim infirmi esse non possunt. Beda. Raro hoc quoque uspiam vel turbas dominum ad altiora sequi, vel quempiam debilem invenies in monte curari; sed extincta febre libidinum, accensaque scientiae luce, pedetentim quemquam ad culmen subire virtutum. Turba autem quae dominum tangere potuit, spiritus illius virtute sanatur ut supra leprosus domino tangente mundatur. Tactus ergo salvatoris opus est salutis, quem tangere est fideliter in eum credere a quo tangi est eius munere sanari.


Lectio 5

[85808] Catena in Lc., cap. 6 l. 5 Cyrillus. Post apostolorum ordinationem, ad evangelicae vitae novitatem salvator suos discipulos rectificavit. Ambrosius. Divinitatis autem prompturus oracula, incipit esse sublimior; etsi in humili stabat, tamen oculos elevavit; unde dicitur et ipse elevatis oculis. Quid est levare oculos nisi interius lumen aperire? Beda. Et quamvis generaliter omnibus loquatur, specialius tamen oculos in discipulos levat; sequitur enim in discipulos suos: ut his qui verbum intenta cordis aure percipiunt, latius saporis intimi lumen aperiat. Ambrosius. Quatuor autem tantum beatitudines Lucas posuit, octo vero Matthaeus; sed in istis octo illae sunt quatuor, et in istis quatuor illae octo. Hic enim quatuor velut virtutes amplexus est cardinales; ille in illis octo mysticum ordinem reseravit: sicut enim spei nostrae octava perfectio est, ita octava summa virtutum est. Primam autem beatitudinem paupertatis uterque Evangelista posuit: ordine enim prima est, et parens quaedam virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisquam meritum regni caelestis adipisci qui a mundi cupiditate pressus emergendi non habet facultatem; unde sequitur dicebat: beati pauperes. Chrysostomus. In Evangelio quidem quod est secundum Matthaeum, beatos fieri dixit pauperes spiritu, ut intelligamus esse pauperem spiritu, habentem intellectum modestum, et quodammodo remissum: unde dicit salvator: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Hic autem beatos asserit pauperes, non addito spiritu, pauperes appellans divitias contemnentes: decebat enim ut cum praenuntiaturi essent salutiferi Evangelii dogma, mentem non gererent cupidam, sed promptum affectum haberent erga maiora. Basilius. Non autem omnis quem paupertas premit, beatus est, sed qui Christi praeceptum mundanis praetulerit opibus. Plures enim pauperes sunt in substantia, avarissimi tamen secundum affectum; quos non salvat paupertas, sed affectus damnat. Nihil enim involuntarium beatificabile est, eo quod omnis virtus libero designatur arbitrio. Beatus ergo pauper, quasi Christi discipulus, qui pro nobis paupertatem sustinuit: nam ipse dominus quodlibet opus implevit quod ad beatitudinem ducit, se praebens exemplar discentibus. Eusebius. Sed cum caeleste regnum in multis gradibus bonorum consideretur, primus gradus scandentium est eorum qui divino intuitu colunt paupertatem; tales autem fecit eos qui primo facti sunt eius discipuli: ob hoc in eorum persona dicit quia vestrum est regnum Dei; quasi demonstrative hoc proferens ad praesentes, ad quos etiam oculos elevavit. Chrysostomus. Postquam igitur mandavit paupertatem colere, ea quae consequuntur inopiam coronat honoribus. Contingit autem paupertatem colentes, necessariorum incurrere defectum, et vix acquirere victum; idcirco non sinit discipulos pusillanimes super hoc fieri, dicens beati qui nunc esuritis. Beda. Idest, beati qui castigatis corpus vestrum et servituti subicitis, qui in fame et siti verbo operam datis: quia caelestium tunc gaudiorum habebitis ubertate perfrui. Gregorius Nyssenus. Altius autem, sicut secundum sensibilem escam diversificatur participantium appetitus ad comestibilium species, sic et in cibo animae, ab his quidem opinabile, ab his autem appetitur quod naturaliter est bonum: unde hic secundum Matthaeum beatificantur qui iustitiam loco cibi et potus reputant; non, inquam, particularem, sed universalem virtutem, quam qui esurit beatificandum dicit. Beda. Apertissime nos instruens nunquam nos satis iustos aestimare debere, sed quotidianum iustitiae semper amare profectum; ad cuius perfectam saturitatem non in hoc saeculo, sed in futuro possumus pervenire, ut Psalmista ostendit dicens: satiabor cum manifestabitur gloria tua; unde sequitur quia saturabimini. Gregorius Nyssenus. Avidis enim iustitiae, desideratorum copiam spondet. Nihil enim eorum quae secundum voluptatem in vita quaeruntur satiat inquirentes; solum autem virtutis studium subsequitur praemium quod indeficiens gaudium inserit animae. Cyrillus. Consequitur autem inopiam non solum defectus rerum ad delectationes facientium, sed etiam depressus vultus propter moestitiam; unde sequitur beati qui nunc fletis. Beatificat flentes, non eos qui simpliciter ab oculis lacrymas emittunt: commune enim est hoc tam fidelibus quam infidelibus, si quid tristium accidat. Magis autem illos beatos asserit qui levem vitam et implicitam carnalibus voluptatibus deditam vitant, refutantes delicias, et pene lacrymantes propter odium mundanorum. Chrysostomus. Magnum quid vero secundum Deum tristitia est, et impetrat poenitentiam in salutem; unde Paulus, cum non haberet suos defectus flere, pro alienis lugebat. Talis luctus est alacritatis materia: unde sequitur quia ridebitis. Etenim si nihil prosumus his pro quibus flemus, tamen proficimus nobismetipsis: nam qui sic aliena deflet, multo magis non praeteribit inflebiliter sua delicta; magis autem nec facile labetur in scelus. Non dissolvamur in hac brevi vita, ne suspiremus in infinita: non quaeramus delicias, a quibus manat luctus et dolor nimius; sed tristemur tristitia, quae germinat veniam. Est etiam dominum saepius reperire lugentem, ridentem nequaquam. Basilius. Promittit autem flentibus risum, non quidem emissum per mandibulas sonum, sed meram et impermixtam cuilibet tristitiae alacritatem. Beda. Qui ergo propter divitias hereditatis Christi, propter panem vitae aeternae, propter spem caelestium gaudiorum, fletus, esuriem, paupertatemque pati desiderat, beatus est; multo autem beatior qui has virtutes inter adversa servare non trepidat; unde sequitur beati eritis cum vos oderint homines: licet enim homines odiant corde nefando dilectum cor Christo laedere nequeunt. Sequitur et cum separaverint vos. Separent, et a synagoga expellant: Christus invenit et confirmat. Sequitur et exprobraverint. Exprobrent nomen crucifixi: ipse commortuos sibi conresuscitat, et consedere facit in caelestibus. Sequitur et eiecerint nomen vestrum tamquam malum: ubi nomen Christianorum significat, quod a gentilibus Iudaeisque saepissime quantum ad ipsos memoriae abrasum, et ab hominibus est abiectum, nulla existente causa odii, nisi propter filium hominis; qui scilicet credentes nomen Christi, suum cognomen facere voluerunt. Docet ergo eos ab hominibus insectandos, sed ultra homines esse beandos; unde sequitur gaudete in illa die, et exultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo. Chrysostomus. Multum et paucum mensuratur dignitate proferentis. Quaeramus igitur: quis multam promisit mercedem? Si quidem propheta vel apostolus, velut homo paucum esse multum existimavit; nunc autem dominus, qui possidet perennes thesauros, et opes quae quemlibet intellectum transcendunt, multam pollicitus est mercedem. Basilius. Rursus, magnum aliquando absolutam habet intentionem; sicut magnum est caelum, et magna est terra; aliquando vero ad aliquid habet relationem: ut magnus equus et bos in comparatione similium. Sic arbitror multam fore mercedem repositam patientibus opprobria propter Christum, non tamquam comparatam ad ea quae penes nos sunt, sed in se multam existentem, et tamquam a Deo donatam. Damascenus. Illa etiam quae mensurari vel numerari possunt, determinate ingeruntur; quod autem ex quadam excellentia omnem transcendit mensuram et numerum, indeterminate dicitur magnum et multum: puta quando dicimus multam esse Dei misericordiam. Eusebius. Deinde muniens discipulos ad pugnam adversariorum, quam passuri erant per totum orbem praedicantes, subdit secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Ambrosius. Quia prophetas Iudaei usque ad mortem corporis persecuti sunt. Beda. Quia vera dicentes solent persecutionem pati; nec tamen ideo prophetae antiqui timore persecutionis a veritatis praedicatione defecerunt. Ambrosius. In hoc ergo quod dicit beati pauperes, habes temperantiam, quae a peccato abstinet, saeculum calcat, illecebrosa non quaerit. Beati qui esuritis: habes iustitiam: qui enim esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus, quia iustitia eius manet in aeternum. Beati qui nunc fletis; habes prudentiam, cuius est flere quotidiana, et ea quae aeterna sunt quaerere. Beati eritis cum vos oderint homines: habes fortitudinem; sed eam quae non odium meretur ex crimine, sed persecutionem patiatur ex fide. Sic enim ad passionis pervenitur coronam, si gratiam hominum negligas, divinam sequaris. Ergo temperantia cordis habet munditiam, iustitia misericordiam, pacem prudentia, mansuetudinem fortitudo. Connexae sibi sunt et concatenatae virtutes, ut qui unam habet, plures habere videatur: et sanctis una competit virtus; sed eius quae fuerit uberior, uberius est praemium. Quanta hospitalitas in Abraham, quanta humilitas? Sed quia fide praestitit, fidei prae ceteris meruit principatum. Ergo unicuique plura praemia, quia plurima incentiva virtutum; sed quod in aliquo merito copiosius, hoc etiam in praemio redundantius.


Lectio 6

[85809] Catena in Lc., cap. 6 l. 6 Cyrillus. Praedicto, quod paupertas propter Deum causa sit cuiuslibet boni, et quod esurire et flere non vacabit mercede sanctorum, transfert sermonem ad apposita, et innuit ipsa damnationis et supplicii fore materiam; unde dicitur verumtamen vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Cyrillus. Haec enim dictio vae semper in Scripturis dicitur his qui non possunt evadere a futuro supplicio. Ambrosius. Licet autem in pecuniariis copiis multa sint lenocinia delictorum, pleraque tamen sunt incentiva virtutum; quamquam virtus subsidia non requirat, et commendatior sit collatio pauperis, quam divitis liberalitas; tamen non eos qui habent divitias, sed eos qui uti his nesciant, sententiae caelestis auctoritate condemnat. Nam ut ille pauper laudabilior est qui prompto largitur affectu, ita criminosior dives est qui de eo referre gratiam Deo debuit quod accepit, nec censum ad communem usum datum sine usu abscondere. Non census igitur, sed affectus in crimine est. Et quamquam nulla poena gravior sit quam successorum profutura compendiis anxio timore servare, tamen quoniam avaritiae desideria congerendi quadam voluptate pascuntur, qui consolationem vitae praesentis habuerunt, remunerationem perpetuam perdiderunt. Possumus tamen hic divitem intelligere populum Iudaeorum, vel haereticos, vel certe Pharisaeos, qui ubertate verborum, et quodam ambitiosae facundiae patrimonio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi, thesauros inutiles condiderunt. Sequitur vae vobis qui saturati estis, quia esurietis. Beda. Dives ille purpuratus saturabatur, epulans quotidie splendide; sed dirum vae sustinebat esuriens, quando de Lazari, quem despexerat, digito guttam aquae quaerebat. Basilius. Quod autem necessaria sit abstinentiae ratio, palam est ex eo quod apostolus eam inter fructus spiritus enumeravit. Subiectio enim corporis per nihil aliud sic obtinetur, sicut per abstinentiam; qua sicut quodam freno decet compescere iuventutis fervorem. Est igitur abstinentia interemptio criminis, amotio passionum, vitae spiritualis initium, obtundens in se illecebrarum aculeum. Ne autem coincidentia fiat cum inimicis Dei, decet accipi quodlibet cum exigit tempus, ad ostendendum quod mundis omnia munda; procedendo quidem ad necessaria vitae, abstinendo autem omnino ab his quae faciunt ad voluptatem. Attamen nec eamdem horam sibi cunctos sancire possibile, nec modum, nec mensuram. Sit autem communis intentio non expectare repletionem; replere namque ventrem, ipsum quoque corpus inutile facit erga proprias operationes, somnolentum, et ad nocumenta dispositum. Beda. Aliter. Si beati sunt illi qui iustitiae semper esuriunt opera, infelices e contra aestimandi sunt qui sibi in desideriis placentes, nullam veri boni famem patiuntur. Sequitur vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Basilius. Cum dominus ridentes nunc arguat, palam est quod numquam erit fideli tempus risus; et praecipue in tanta multitudine eorum qui in peccato moriuntur, pro quibus oportet lugere. Superfluus autem risus est immoderantiae signum, et effrenis animae motus; sed usque ad vultus iucunditatem exprimere passionem animae non dedecet. Chrysostomus. Dic autem mihi cur concuteris et defluis qui debes assistere terribili iudicio, et ponere rationem de omnibus hic operatis? Beda. Quia vero ipsa peccati nutrix adulatio, sicut oleum flammis, sic in culpa ardentibus solita est ministrare fomentum, subdit vae cum benedixerint vobis omnes homines. Chrysostomus. Non autem contrarium est quod hic dicitur ei quod alibi dominus dicit: luceat lux vestra coram hominibus, ut scilicet manifestemus bene agere ad gloriam Dei, non ad propriam. Perniciosum enim quid est inanis gloria: et inde sumit ortum iniquitas atque desperatio, et mater malorum avaritia. Quod si viam quaeris divertendi ab hoc, dirigas aspectum semper ad Deum, et esto contentus ea quae apud eum est gloria: nam si in qualibet facultate doctiores eligere oportet in arbitros, quomodo virtutis experimentum pluribus credis, non autem illi qui prae omnibus eam novit, et dare et coronare potest? A quo si gloriam cupis, vita laudem humanam: de nullo enim alio magis consuevimus admirari quam de respuente gloriam. Quod si nos, multo magis dominus omnium. Deinde illud consideres, quod hominum gloria celeriter deficit, quia per cursum temporis oblivioni traditur. Sequitur secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. Beda. Pseudoprophetae significantur, eo quod ad captandum vulgi favorem futura praeloqui conentur. Itaque dominus in monte beatitudines solummodo proborum, in campo vero etiam vae describit reproborum: quia rudes adhuc auditores necesse est terroribus ad bona compelli, perfectos autem satis est praemiis invitari. Ambrosius. Et attende quod Matthaeus, praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit; hic autem etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit.


Lectio 7

[85810] Catena in Lc., cap. 6 l. 7 Beda. Quia dixerat supra quid ab inimicis pati possent, nunc qualiter cum eisdem inimicis agere debeant ostendit, dicens sed vobis dico qui auditis. Ambrosius. Non otiose plurimorum factorum caelestium enumeratione progressus ad hunc locum serius venit, ut populus divinis miraculis roboratus ultra legis tramitem virtutum vestigiis progredi edoceretur. Denique inter tria maxima, spem, fidem et caritatem, maior est caritas, quae ordinatur cum dicitur diligite inimicos vestros. Basilius. Inimici quidem proprium est obesse et insidiari. Omnis igitur qui qualitercumque nocet alicui, dicitur inimicus. Cyrillus. Conveniens autem erat huiusmodi conversatio doctoribus sanctis, qui praedicaturi erant ubique terrarum salutarem sermonem; quos si contingeret velle recipere de persequentibus vindictam, omisissent eos ad cognitionem veritatis vocare. Chrysostomus in Matthaeum. Non autem dicit: ne odio habeas; sed: diligas; neque simpliciter mandavit diligere, sed etiam benefacere; unde sequitur benefacite his qui oderunt vos. Basilius. Verum quia homo ex corpore consistit et anima, secundum animam quidem benefaciemus, huiusmodi arguentes et commonentes eos, et omnino ad conversionem manuducentes; secundum corpus autem benefacientes eis in necessariis victui. Sequitur benedicite maledicentibus vobis. Qui enim percutiunt proprias animas, digni sunt lacrymis et fletibus, non maledictionibus. Nihil enim detestabilius est anima maledica, nec immundius lingua quae maledictiones effert. Homo es; aspidum venena non evomas, nec vertaris in belluam. Est tibi datum os, non ut mordeas, sed ut aliorum vulnera sanes. Inimicos autem mandavit nobis annumerare gradui amicorum, non quorumcumque, sed praecipuorum, pro quibus orare solemus; unde sequitur orate pro persequentibus vos. Plerique autem e contra procumbentes, et fronte super terram percutientes, et manus expandentes, non pro suis criminibus orant Deum, sed adversus inimicos; quod nihil aliud est quam seipsum transfodere. Cum eum qui prohibuit contra inimicos orare, precaris ut te maledicentem inimicis exaudiat, quomodo possibile est audiri, quando provocas exauditurum, verberando inimicum coram rege, etsi non manibus, verbis tamen? Quid facis, homo? Stas ut veniam impetres peccatorum, et imples os amaritudine. Mitigationum est tempus, orationis et gemitus, non furoris. Beda. Sed merito movetur quaestio, quomodo in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos. Ubi videndum est, quia prophetae per imprecationem quid esset futurum cecinerunt, non optantis voto, sed spiritu praevidentis. Cyrillus. Vetus autem lex mandabat non offendere alios; vel si prius fuerimus laesi, non ultra proportiones laedentium iras protendere; sed perfectio legis in Christo est, et in suis mandatis; unde sequitur et qui te percutit in maxillam, praebe ei et alteram. Chrysostomus in Matthaeum. Nam et medici cum calce feriuntur ab insanis, tunc maxime miserentur eis, et accingunt se ad eorum remedia. Tu quoque similem habeas coniecturam erga persequentes: ipsi namque sunt qui praecipue infirmantur; nec prius desistamus quam totam amaritudinem evomuerint; tunc uberes gratias agent tibi, et ipse Deus te coronabit, eo quod fratrem tuum in pessima aegritudine liberasti. Basilius. Fere autem cuncti contra hoc mandatum procedimus; et praesertim potentes vel principes, non solum si passi fuerint contumelias, sed et si praestita eis non sit reverentia, adversarios reputantes quicumque eos minus reveriti sunt quam se reputaverunt dignos. Est autem magna infamia principis esse promptum ad vindictam: nam et qualiter alium docebit nil mali pro malo rependere, qui nocenti retribuere satagit? Cyrillus. Vult autem dominus insuper esse contemptorem rerum; unde sequitur et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere: haec est enim virtus animae quae omnino aversa est a passione cupiditatis divitiarum. Decet enim eum qui pius est et oblivisci malorum, ut et ea quibus caros amicos iuvamus, persequentibus conferamus. Chrysostomus in Matthaeum. Non autem dixit: fer humiliter iniuriantis impetum; sed: procedas per sapientiam, et ulterius te disponas ad patiendum quae ille cupiat facere, superans insolentiam eius ubertate prudentiae, ut habito pudore in excellenti patientia tua discedat. Sed dicet aliquis: quomodo potest hoc fieri? Cum videris Deum factum hominem, tot passum pro te, adhuc quaeris et dubitas quomodo possibile sit nequitiis ignoscere conservorum? Quis tale passus est quale dominus tuus dum ligaretur, flagellaretur, sputa perferens, mortem patiens? Unde sequitur omni autem petenti te tribue. Augustinus de Serm. Dom. Non dicit: omnia petenti; sed ut id des quod iuste et honeste potes, idest quod nec tibi, nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest; et cui iuste negaveris quod petit, indicanda est iustitia; et aliquando melius aliquid tribues, cum petentem iniusta correxeris. Chrysostomus. In hoc tamen peccamus non modicum, non solum non dando petentibus, sed et eos increpando. Cur, inquis, non laborat? Cur otiosus alitur? Dic mihi: et tu laborando possides? Sed et si laboras, ad hoc laboras ut vituperes alium? Propter unicum panem et tunicam appellas cupidum. Nihil tribuis? Nec convicieris. Cur nec tu misereris, et volentibus dissuades? Si cunctis indifferenter erogaverimus, semper miserebimur. Quia enim Abraham cunctos recipiebat, recepit et Angelos. Nam etsi homicida sit et praedo, nonne tibi dignus videtur panis habendi? Non igitur simus severi aliorum censores, ne nos quoque exquisite iudicemur. Sequitur et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Chrysostomus. A Deo percipimus omnia; quod autem dicimus meum et tuum, nuda tantum sunt verba: si namque domum tuam asseris, emisisti verbum carens subsistentia rei: nam et aer et solum et caementum creatoris sunt, tu etiam ipse qui domum construxisti: sed et si tuus sit usus dubitatur, non solum propter mortem, sed etiam propter rerum eventus. Anima tua non possidetur a te, et quo pacto tuae reputabuntur opes? Vult autem Deus tua fore quae tibi pro fratribus credita sunt; fient autem tua, si pro aliis dispensaveris; si vero tibi affluenter expenderis, quae sunt tua iam facta sunt aliena. Sed propter nefandam opum cupidinem homines in curiis conrixantur; contra quod Christus ait et qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Augustinus de Serm. Dom. Quod de veste, domo, fundo, iumento, et generaliter omni pecunia dicit. Non autem Christianum oportet sic possidere servum quomodo equum aut argentum. Servus si honestius a te regeretur quam ab illo qui eum tibi cupit auferre; nescio utrum quisquam dicere audeat eum debere contemni. Chrysostomus. Est autem nobis insita lex naturalis, per quam dignoscimus quid sit virtus et vitium; unde sequitur et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Non ait: quaecumque non vultis ut faciant, nec vos faciatis: cum enim duae sint viae quae ducunt ad virtutem, scilicet abstinentia mali, et operatio boni, hanc ponit, per istam et illam significans. Et si quidem dixisset: ut sitis homines, diligite bestias, esset mandatum difficile; si vero homines diligere iussit, ad quod naturalis monitio est, quam difficultatem res continet, quam leones et lupi servant, in quibus naturalis cognatio amicitiam cogit? Ostenditur igitur quod Christus nihil statuit nostram transcendens naturam; sed quod dudum inseruit conscientiae nostrae, docet; ut propria voluntas pro lege sit tibi; ut si vis bene tibi, bene facias alii; si vis ut alius tui misereatur, proximi miserearis.


Lectio 8

[85811] Catena in Lc., cap. 6 l. 8 Chrysostomus. Dixerat dominus diligendos esse inimicos. Ne autem putares hyperbolice esse dictum, aestimans solum ad terrorem eis dici, adicit rationem, dicens et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Plures quidem causae sunt quae dilectiones constituunt; dilectio vero spiritualis universas praecellit; nihil enim terrenum eam parit; non utilitas, non beneficium, non natura, non tempus, sed de caelo descendit. Quid autem miraris si non indiget beneficio ut consistat, quando nec ex casu malorum pervertitur? Pater quidem passus iniurias, rumpit foedus amoris; coniux post iurgia virum relinquit; filius si longaevum videat patrem, gravatur: at Paulus ibat ad lapidantes, benefacturus eis; Moyses lapidatur a Iudaeis, et orat pro eis. Veneremur itaque spirituales amicitias, quia sunt insolubiles. Unde arguens volentes pigrescere, subdit, nam et peccatores diligentes se diligunt; quasi dicat: quia volo vos his amplius aliquid possidere, non moneo solum amicos diligere, sed etiam inimicos. Benefacientibus etiam benefacere commune est omnibus. Ostendit autem se parum plus petere quam sit moris peccatorum, qui benefaciunt amicis; unde sequitur et si benefacitis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores hoc faciunt. Beda. Non solum autem dilectionem vel beneficium peccatorum, quasi infructuosa redarguit, sed etiam mutuum; unde sequitur et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, idest mutuantur, ut recipiant aequalia. Ambrosius. In tres autem partes philosophia sibi videtur divisisse iustitiam: unam in Deum, quae pietas vocatur; alteram in parentes vel reliquum genus humanum; tertiam in mortuos, ut his exequiarum iura solvantur. At dominus, legis oraculum ac prophetiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserunt, pietatis correxit officium, cum subdit verumtamen diligite inimicos vestros. Chrysostomus in Genesim. In quo plus tibi quam illi conferes: ille enim diligitur a conservo, tu vero efficieris similis Deo. Est autem maximae virtutis quando nocere volentes beneficiis complectimur; unde subditur et benefacite. Sicut enim fornacem succensam aqua proiecta extinguit, sic iram ratio cum lenitate: quod enim est aqua igni, hoc est irae humilitas et mansuetudo. Et sicut non extinguitur ignis per ignem, sic nec ira per iram mitigatur. Gregorius Nyssenus. Debet autem homo vitare damnosam sollicitudinem, ne quaerat ab inope divitiarum augmenta, aeris et auri metallorum sterilium exigens fructum; unde subdit et mutuum date, nihil inde sperantes. Malignam fenorum excogitationem si quis appellet furtum et homicidium, non peccabit: nam quid refert suffosso pariete quemquam erepta possidere, ac fenorum necessitate possidere illicita? Basilius. Talis autem avaritiae species, Graece tocos idest partus, Latine fenus, quasi fetus propter mali fecunditatem, ut arbitror, appellatur. Aut fortasse partus dicitur propter partus dolores, quos animis eorum qui mutuo ad usuram acceperunt, inducere solet. Animalia temporis progressu nascuntur, adolescunt et pariunt; at fenus statim cum oritur parere incipit. Animalia quae citius pariunt, citius parere cessant: sed avarorum pecunia simul cum omni tempore adaugetur. Animalia ubi pariendi vim ad sobolem suam transtulerunt, ipsa parere cessant; at feneratorum pecuniae et novas pariunt, et veteres renovant. Nullus itaque mortiferam hanc bestiam attendet. Sed magna, inquis, o pauper, necessitas, et utilitas est ut mutuum sumam. Et quaenam haec est utilitas? Rursum veniet tibi paupertas, et eadem cum accessione necessitas. Meditare iam unde restituas. Unde tibi pecuniae intantum multiplicabuntur ut et sufficiant ad usus necessitatem, et ad restitutionem? Verum ais: quomodo igitur me enutriam nisi fenus accipiam? Mille sunt victus parandi solertiae. Manus habes, labora, servi, tandem mendica: omnia tibi tolerabiliora sunt quam pecuniam ad usuram sumere. Ceterum dives ait: quale illud est mutuum cui nulla retributionis spes adiuncta est? Considera vim dicti, et legislatoris admiraberis humanitatem. Cum pauperi dare voles propter dominum, idem et donum est et mutuum: donum quidem, quia non speras receptionem; mutuum vero, propter domini magnificentiam, qui paucis per pauperem acceptis, magna pro ipsis reddet; unde sequitur et erit merces vestra multa. Non vis universorum dominum obnoxium tibi ipsi habere ad persolvendum? Aut si quis in urbe dives promittat se tibi pro alio exsoluturum, fideiussionem ipsius accipies, Deum autem pro pauperibus persolutorem non admittes? Chrysostomus. Attende mutui naturam mirabilem: alius recipit, et alius obligat se pro debitis, centuplum in praesenti reddens, in futuro vero vitam aeternam. Ambrosius. Quanta misericordiae merces qui filiis divinae misericordiae asciscitur? Sequitur enim et eritis filii altissimi. Sequere igitur misericordiam, ut merearis gratiam. Late patet benignitas Dei: super ingratos pluit, malis fecunda non negat terra proventus. Sequitur quia ipse benignus est super ingratos et malos. Beda. Vel temporalia bona largiendo, vel caelestia dona singulari gratia inspirando. Cyrillus. Magnum est ergo praeconium pietatis: reddit enim haec virtus nos Deo conformes, et quasi quaedam signa sublimis naturae nostris imprimit animabus; unde sequitur estote ergo misericordes sicut et pater vester misericors est. Athanasius. Ut scilicet aspicientes beneficia eius, bona quae facimus, non hominum, sed eius intuitu faciamus; quatenus a Deo, non ab hominibus praemia consequamur.


Lectio 9

[85812] Catena in Lc., cap. 6 l. 9 Ambrosius. Addidit dominus non temere iudicandum, ne tui conscius ipse delicti in alterum cogaris ferre sententiam: unde dicit nolite iudicare. Chrysostomus in Matthaeum. Non iudices praecedentes te, idest qui discipulus es magistrum, peccator innocentem; quos non oportet increpare, sed monere, et caritative corrigere: nec etiam iudicandum est in incertis et qualibuscumque, quae nec similitudinem habent peccati, aut quae non sunt gravia, sive prohibita. Cyrillus. Sedat ergo hic pessimam passionem nostrarum conscientiarum, contemptus principium: quamvis enim deceat aliquos se circumspicere, et secundum Deum conversari; hoc non faciunt, sed examinant aliena. Et si videant aliquos infirmari, tamquam propriarum passionum obliti, faciunt hoc detractionis materiam. Chrysostomus. Nec facile reperies quemquam neque patremfamilias, neque claustralem expertem huius erroris. Sunt autem et hae diabolicae tentationis insidiae: nam qui severe discutit aliena, nunquam propriorum reatuum merebitur veniam; unde sequitur et non iudicabimini; sicut enim pius et mitis reprimit peccatorum timorem; sic severus et dirus adjicit criminibus propriis. Gregorius Nyssenus. Non igitur cum acrimonia praecipitetis in servos sententiam, ne similia patiamini: vocat enim iudicium asperiorem damnationem; unde sequitur nolite condemnare, et non condemnabimini: non enim iudicium cum venia prohibet. Beda. Brevi autem sententia cuncta quae de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit, dicens dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis: ubi dimittere nos iniurias et dare beneficia iubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Cyrillus. Quod autem ampliori manu recompensationem accipiemus a Deo, qui largiflue donat diligentibus eum, ostendit subdens mensuram bonam, et confertam, et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Theophylactus. Quasi dicat: sicut si farinam sine parcitate mensurare velles, conferres eam, coagitares et supereffunderes abunde; sic dominus mensuram magnam et supereffluentem dabit in sinum vestrum. Augustinus de quaest. Evang. Dicit autem dabunt, quia per illorum merita quibus vel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederunt, mercedem caelestem recipere merebuntur. Sequitur eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Basilius. Qua enim mensura unusquisque vestrum mensurat in bene operando aut peccando, eadem vel praemia vel poenas feret. Theophylactus. Interrogabit autem fortassis aliquis subtilius: si enim supereffluenter redditur, quo modo eadem est mensura? Ad quod dicimus, quod non dixit: in tanta mensura remetietur vobis, sed in eadem. Qui enim benefecit, bene fiet ei: quod est remetiri eadem mensura. Sed supereffluentem mensuram dicit, quia millies benefiet ei: sic et in iudicando: qui enim iudicat et deinde iudicatur, accipit eamdem mensuram; secundum vero quod ad plus diiudicabitur, quia sibi similem iudicavit, secundum hoc supereffluens est mensura. Cyrillus. Hoc autem solvit apostolus dicens: qui parce seminat, hoc est modice et manu tenaci, parce et metet, hoc est non copiose; et qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet, hoc est, copiose. Si quis autem non habet, si non faciat, non delinquit: in eo enim quod habet acceptatur, non in eo quo caret.


Lectio 10

[85813] Catena in Lc., cap. 6 l. 10 Cyrillus. Addidit dominus praedictis parabolam valde necessariam; unde dicitur dicebat autem illis et similitudinem. Erant enim eius discipuli futuri mundi doctores; unde decebat eos scire viam conversationis honestae, quasi illustratam mentem habentes divino fulgore ne caeci caecos ducerent; et ideo subdit numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt? Et si contingat aliquos hoc attingere ut aequalem virtutem docentium virtuti possideant, sistant in mensura docentium, et illorum sequantur vestigia; unde sequitur non est discipulus supra magistrum; perfectus autem omnis erit, scilicet discipulus, si sit sicut magister eius; unde et Paulus dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Christo ergo non iudicante, cur tu iudicas? Neque enim venit iudicare mundum, sed misereri. Theophylactus. Vel aliter. Si tu alium iudicas, et ipse in eisdem peccas, nonne assimilaris caeco caecum ducenti? Quomodo enim ille a te ducetur ad bonum, cum et tu pecces? Non est enim discipulus supra magistrum. Si igitur tu peccas, qui te magistrum et ductorem putas, ubi erit qui a te disciplinatur et ducitur? Perfectus enim erit discipulus, si sit sicut magister eius. Beda. Vel sensus huius sententiae pendet ex superioribus, ubi danda eleemosyna et iniuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra petentem avaritia caecaverit, numquid tu mente vitiata vitium eius curare poteris? Si etiam magister Christus, qui quasi Deus potuit suas ulcisci iniurias, maluit persecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est quod discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur. Augustinus de quaest. Evang. Vel quod dicit numquid potest caecus caecum ducere? Ideo subiunxit, ut non sperarent a Levitis se accepturos mensuram illam de qua dixit dabunt in sinum vestrum, quoniam decimas dabant eis quos caecos dixit, quia Evangelium non tenerent; ut illam remunerationem per discipulos domini potius plebs inciperet iam sperare; quos imitatores suos volens ostendere, addit non est discipulus supra magistrum. Theophylactus. Inducit autem dominus et aliam parabolam de eodem, subdens quid autem vides festucam, idest modicum criminis, in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, idest peccatum tuum maximum, non consideras? Beda. Hoc autem ad superiorem sensum respicit, ubi caecum a caeco duci, idest peccantem a peccatore castigari non posse praemonuit; unde dicitur aut quomodo potes dicere fratri tuo: frater, sine eiciam festucam de oculo tuo, ipse in oculo tuo trabem non videns? Cyrillus. Quasi dicat: qui gravibus obnoxius est peccatis, quae trabem vocat, qualiter damnat eum qui pauca vel quandoque nil mali commisit? Hoc enim festuca significat. Theophylactus. Convenit autem hoc omnibus, et maxime doctoribus, qui subditorum cum minima peccata puniant, propria impunita relinquunt. Propter hoc eos dominus hypocritas vocat, qui ex hoc aliorum peccata iudicant ut iusti videantur; unde sequitur hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Cyrillus. Videlicet teipsum primum mundum ostendas a magnis peccatis; consequenter consules proximo modica committenti. Basilius. Videtur enim revera cognitio sui ipsius gravissimum omnium: neque enim solus oculus exteriora videns super se visu non utitur; sed et ipse noster intellectus, cum alienum velociter coniectat peccatum, lentus est erga propriorum perceptionem defectuum.


Lectio 11

[85814] Catena in Lc., cap. 6 l. 11 Beda. Contra hypocritam quae coeperat dominus exequitur dicens non est enim arbor bona quae facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum: quasi dicat: si veram et non fictam vis habere iustitiam, quae verbis ostentas, etiam facto compensa: quia etsi se bonum fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala; et si reprehendat insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Titus. Hoc autem audiens, non sumas inde tibi favorem inertiae: naturaliter enim arbor movetur, tu vero libero arbitrio fungeris; et omnis arbor sterilis ad aliquid ordinata est, tu vero factus es ad opera virtutum. Isidorus abbas. Non ergo poenitentiam, sed pertinaciam mali excludit: cum enim mala sit, non potest fructus bonos producere; in virtutem vero conversa fructificat. Quod autem est arboribus natura, hoc est nobis affectio. Etsi ergo arbor mala non potest fructum bonum producere, poterit tamen. Chrysostomus in Matthaeum. Quamvis autem fructus causetur ex arbore, facit tamen notitiam arboris, eo quod arboris distinctio per fructum apparet; unde sequitur unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Cyrillus. Sed et vita morum uniuscuiusque erit significativa: neque enim extrinsecis ornamentis et fictis humilitatibus, vere felicitatis apprehenditur decor, sed et ex his quae aliquis operatur: cuius rei exemplum ponens subdit neque enim de spinis colligunt ficus. Ambrosius. In spinis istius mundi ficus illa reperiri non potest; quae quia fecundis fructibus melior est, bene species ei resurrectionis aptatur: vel quia, ut legisti: ficus dederunt grossos suos; quod immaturus et caducus et inutilis in synagoga fructus ante praecessit: vel quia immatura nostra vita est in corpore, matura in resurrectione: et ideo procul a nobis debemus saeculares sollicitudines abdicare, quae mordent animum, mentemque adurunt, ut maturos fructus culturae diligentis possimus adipisci. Hoc ergo ad mundum et resurrectionem; alterum ad animam et corpus refertur, cum subditur neque de rubo vindemiant uvam; vel quia nemo peccatis fructum acquirit animae suae, quae sicut uva, proxima terris corrumpitur, in superioribus maturatur; vel quia nemo potest damnationem carnis evadere, nisi quem Christus redemerit, qui sicut uva pependit in ligno. Beda. Vel spinas et rubum, saeculi curas et punctiones puto esse vitiorum; ficus vero et uvam, dulcedinem novae conversationis et fervorem dilectionis. Non autem de spinis ficus, neque uva de rubo colligitur: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine depressa similare potest, sed fructus novi hominis ferre non potest. Sed sciendum, quod sicut ferax palmes sepi involutus recumbit, portansque fructum spina non suum usibus servat humanis; sic dicta vel acta malorum si quando prosunt bonis, non hoc ipsi faciunt mali, sed fit de illis Dei consilio. Cyrillus. Postquam autem ostendit quod ex operibus potest discerni homo bonus et malus, sicut ex fructibus arbor; nunc idem ostendit per aliud signum, dicens bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo thesauro profert malum. Beda. Idem est thesaurus cordis quod radix est arboris. Qui ergo in corde thesaurum patientiae perfectique habet amoris, optimos fructus effundens diligit inimicum, et cetera facit quae supra edocuit; at qui thesaurum nequam corde servat, contraria facit. Basilius. Verbi etiam conditio cor a quo processit manifestat, evidenter ostendens dispositionem praecordiorum nostrorum; unde sequitur ex abundantia enim cordis os loquitur. Chrysostomus in Matthaeum. Naturalis enim consequentia est ut cum intus abundet nequitia, effluant oretenus verba nequam: unde cum audiveris hominem inhonesta proferentem, non tantam in eo putes latere malitiam quanta verbis exprimitur; sed coniecta fontem rivo esse uberiorem. Beda. Per oris etiam locutionem dominus universa quae dicto, vel facto, vel cogitatu de corde proferimus, insinuat; moris enim est Scripturarum, verba pro rebus ponere.


Lectio 12

[85815] Catena in Lc., cap. 6 l. 12 Beda. Ne aliquis sibi frustra blandiretur ex eo quod dictum est ex abundantia cordis os loquitur, quasi verba solum et non magis opera veri Christiani quaerantur, consequenter dominus adiungit quid autem vocatis me: domine, domine, et non facitis quae dico? Quasi dicat: quid folia rectae confessionis vos germinare iactatis, qui nullos operis boni fructus ostenditis? Cyrillus. Convenit autem soli supremae omnium naturae, dominationis et nomen et res. Athanasius. Non est ergo hoc verbum hominis, sed Dei ostendentis proprium ortum a patre: dominus enim est qui natus est a solo domino. Non timeas autem dualitatem: non enim secundum naturam separantur. Cyrillus. Quae autem sit utilitas in mandatorum observatione, quodve damnum accidere possit ex inobedientia, ostendit subdens omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit. Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum supra petram. Beda. Petra erat Christus, qui fodit in altum, qui praeceptis humilitatis terrena omnia de cordibus fidelium eruit, ne propter commodum temporale serviant Deo. Basilius. Ponere autem fundamentum supra petram, hoc est inniti fidei Christi, ut immobilis perseveret in adversis, sive humanitus, sive divinitus accidant. Beda. Vel fundamentum domus, ipsa est intentio bonae conversationis, quod perfectus verbi auditor in adimplendis Christi mandatis firmiter inserit. Ambrosius. Vel omnium fundamentum docet esse virtutum obedientiam caelestium praeceptorum, per quam domus haec nostra, non profluvio voluptatum, non nequitiae spiritualis incursu, non imbre mundano, non haereticorum possit nebulosis disputationibus commoveri; unde sequitur inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere. Beda. Inundatio tribus modis fit: vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel ipsa mentis aut carnis inquietudine; et quantum propriis viribus homines fidunt, inclinantur; quantum vero invictissimae illi petrae adhaerent, etiam labefactari nequeunt. Chrysostomus in Matthaeum. Ostendit etiam nobis dominus quod nullam parit fides utilitatem, si foeda sit conversatio; unde sequitur qui autem audit et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento. Beda. Domus Diaboli mundus, qui in maligno positus est: quam super terram aedificat, quia obsequentes sibi de caelis ad terrena detrahit; sine fundamento fundamentum non habet, quia non ex propria natura subsistit; malum quippe aedificat, quia omne peccatum sine substantia est, quod tamen, quodcumque sit, in boni natura convalescit. Quia vero a fundo dicitur fundamentum, possumus etiam fundamentum pro fundo positum non inconvenienter accipere: sicut qui in puteo mergitur, putei fundo retinetur; sic anima corruens, quasi in quodam fundi loco consistit, si se in aliqua peccati mensura continet. Sed cum peccato in quod labitur non potest esse contenta, dum quotidie ad deteriora deicitur, quasi in puteo in quem cecidit, fundum non invenit quo figatur. Ingruente autem qualibet tentatione, et vere mali et ficte boni peiores fiunt, donec ad extremum perpetuam labantur in poenam; unde sequitur in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Potest etiam per impetum fluminis, extremi iudicii discrimen intelligi, quando utraque domo consummata, ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Cyrillus. Vel super terram sine fundamento aedificat qui super arenam dubietatis, quae secundum opinionem est, ponit fundamentum spiritualis fabricae, quos paucae stillae tentationum dissiparunt. Augustinus de Cons. Evang. Hunc autem sermonem domini prolixum sic exorsus est Lucas, sicut et Matthaeus: uterque enim dixit beati pauperes; deinde multa quae sequuntur in utriusque narratione similia sunt; et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem reperitur, scilicet de homine qui aedificat supra petram, et super arenam. Posset ergo facillime credi eumdem Lucas domini interposuisse sermonem, aliquas tamen praetermisisse sententias quas Matthaeus posuit, item alias posuisse quas Matthaeus non dixit; nisi moveret quod Matthaeus in monte dicit habitum sermonem a domino sedente, Lucas autem in loco campestri a domino stante. Non tamen istos duos sermones longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia vel eadem ambo narrarunt. Quamquam illud possit occurrere, in aliqua excelsiori parte montis primo cum solis discipulis fuisse dominum, quando ex eis illos duodecim elegit; deinde cum eis descendisse de monte, scilicet de ipsa montis celsitudine, in campestrem locum, idest in aliquam aequalitatem quae in latere montis erat, et multas turbas capere poterat, atque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur; ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos suos, atque illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem.


Caput 7
Lectio 1

[85816] Catena in Lc., cap. 7 l. 1 Titus. Cum perfectioribus documentis suos refecisset discipulos, vadit Capharnaum, ibi prodigiosa operaturus; unde dicitur cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit in Capharnaum. Augustinus de Cons. Evang. Hic intelligendum est quia non ante quam haec verba terminasset intravit, sed non esse expressum post quantum temporis intervallum, cum istos sermones terminasset, intraverit Capharnaum: ipso quippe intervallo leprosus ille mundatus est, quem suo loco Matthaeus interponit. Ambrosius. Pulchre autem ubi praecepta complevit, formam docet suorum praeceptorum exequi: nam statim gentilis centurionis servus domino curandus offertur; unde sequitur centurionis autem cuiusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat pretiosus. Quod moriturum dixerit, Evangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. Eusebius. Strenuus siquidem in bellis erat iste centurio, et militibus Romanis praefectus. Quia vero specialis serviens eius domi languens iacebat, considerans quales salvator erga ceteros virtutes agebat sanando languidos, et iudicans quod non secundum vires humanas haec agebantur miracula, mittit ad eum ut ad Deum, non habito respectu ad apparens organum, quo cum hominibus conversabatur; unde sequitur et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum, rogans eum ut veniret, et salvaret servum suum. Augustinus de Cons. Evang. Quomodo ergo verum erit quod Matthaeus narrat: accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit? Ubi diligenter advertentes intelligamus, Matthaeum non deseruisse usitatum modum loquendi: si enim ipsa perventio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest? Non ergo absurde Matthaeus per alios facto accessu centurionis ad dominum, compendio dicere voluit, ipsum potius accessisse ad Christum, quam illos per quos verba sua misit: quia quo magis credidit, eo magis accessit. Chrysostomus in Matthaeum. Qualiter etiam Matthaeus dicit quod ipse dixit: non sum dignus ut intres sub tectum meum; Lucas autem hic dicit, quoniam rogat ut veniat? Sed mihi videtur quod Lucas significat nobis Iudaicas blanditias. Credibile enim est ut cum vellet abire centurio, retraheretur a Iudaeis blandientibus, et dicentibus, quia nos euntes ducemus eum: unde et eorum preces adulationibus plenae sunt; sequitur enim at illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite, dicentes: quia dignus est ut hoc illi praestes: diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Decebat quidem ipsos dicere, quoniam ipse volebat venire et supplicare; nos autem detinuimus, calamitatem videntes, et cadaver quod in domo iacebat, aut promere fidei eius immensitatem; sed nolebant propter invidiam fidem viri detegere; ne magnus aliquis esse videretur cui preces porriguntur. Quod autem Matthaeus significat ipsum Israelitam non esse, Lucas vero dicit quoniam aedificavit synagogam, non est contrarium; potuit enim et Iudaeus non esse, et synagogam construxisse. Beda. In hoc autem ostendunt, quia sicut nos Ecclesiam, sic etiam illi synagogam non conventum solummodo fidelium, sed etiam locum quo conveniebant sint soliti appellare. Eusebius. Et seniores quidem Iudaeorum pro modicis sumptibus ad opus synagogae datis gratiam poscunt; sed dominus non propter hoc, sed pro maiori causa, volens scilicet generare credulitatem in cunctis mortalibus per suam virtutem, seipsum exhibuit; unde sequitur Iesus autem ibat cum illis. Ambrosius. Quod utique non ideo faciebat quia absens curare non poterat; sed ut formam tibi daret humilitatis imitandae, ad reguli filium noluit pergere, ne videretur magis divitiis detulisse; hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis famulo conditionem despexisse servilem. Centurio vero militari tumore deposito, reverentiam sumit, et ad fidem facilis, et ad honorificentiam promptus; unde sequitur et cum non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: domine, noli vexari. Non enim hominis, sed Dei potestate coniecit dari a Christo hominibus sanitatem. Iudaei quidem dignitatem eius praetenderant; iste vero indignum se asseruit non solum beneficii, sed etiam susceptionis domini: non enim dignus sum ut sub tectum meum intres. Chrysostomus in Matthaeum. Postquam enim liberatus est a Iudaeorum taedio, tunc mittit dicens: ne putes prae taedio me non venisse; sed indignum reputavi te domi recipere. Ambrosius. Bene autem Lucas in occursum amicos dicit esse a centurione transmissos, ne praesentia sua, et generare domini verecundiam videretur, et officio provocasse; unde sequitur propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te; sed dic tantum verbo, et sanabitur puer meus. Chrysostomus. Ubi attende centurionem debitam opinionem habentem de domino: non enim dixit: ora; sed tantummodo: iube, dubitans ne se humiliando renueret. Subdit nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: vade, et vadit; et alii: veni, et venit; et servo meo: fac hoc, et facit. Beda. Hominem se potestati vel tribuni vel praesidis subditum dicit; imperare tamen minoribus: ut subaudiatur, eum multo magis qui Deus sit, non per adventum tantum corporis, sed per Angelorum ministeria posse implere quod vellet: repellendae enim erant vel infirmitates corporum, vel fortitudines contrariae, et verbo domini, et ministeriis Angelorum. Chrysostomus. Est autem hic notandum, quod hoc verbum fac imperium designat dictum servo. Ob hoc Deus cum hominem vellet creare non ait unigenito: fac hominem; sed faciamus hominem, ut per formam consensus verborum declaret aequiparantiam. Quia ergo in Christo considerabat excellentiam dominii, ob hoc ait dic verbo: nam et ego dico servo meo, et cetera. Christus autem non eum reprehendit, sed eius intentionem roboravit; unde sequitur quo audito Iesus miratus est. Beda. Sed quis in illo fecerat ipsam fidem nisi ille qui admirabatur? Sed et si alius eam fecisset, quid miraretur qui praescius erat? Quod ergo miratur dominus, nobis mirandum esse significat: omnes enim tales motus cum de Deo dicuntur, non perturbati animi signa sunt, sed docentis magistri. Chrysostomus. Ut autem liqueat tibi quod dominus hoc ideo dixit ut alios instruat, prudenter Evangelista hoc aperiens subdit amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. Ambrosius. Et quidem si sic legas: in nullo tantam fidem inveni in Israel, simplex intellectus et facilis est; si vero iuxta Graecos: nec in Israel tantam fidem inveni, fides huiusmodi etiam electioribus, et Deum videntibus antefertur. Beda. Non autem de omnibus retro patriarchis et prophetis, sed de praesentis aevi loquitur hominibus; quibus ideo centurionis fides antefertur, quia illi legis prophetarumque monitis edocti, hic autem nemine docente sponte credidit. Ambrosius. Probatur autem fides domini, et servi sanitas roboratur; unde sequitur et reversi qui missi fuerant domum, invenerunt servum qui languerat sanum. Potest ergo meritum domini et famulis suffragari, non solum fidei merito, sed et studio disciplinae. Beda. Plenius autem haec explicat Matthaeus, quod dicente domino centurioni: vade, sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer ex illa hora. Sed beato Lucae moris est, quod plene viderit ab aliis Evangelistis exposita abbreviare, vel etiam de industria praeterire; quae vero ab eis omissa vel breviter cognoverit tacta, dilucidare solertius. Ambrosius. Mystice autem servo centurionis populus nationum, qui mundanae servitutis vinculis tenebatur, aeger lethalibus passionibus, beneficio domini sanandus exprimitur. Beda. Centurio autem, cuius fides Israeli praefertur, electos a gentibus ostendit; qui quasi centenario milite stipati virtutum spiritualium sunt perfectione sublimes: numerus enim centenarius, qui de laeva transfertur ad dexteram, in caelestis vitae significationem poni consuevit. Tales ergo pro his necesse est ut domino supplicent qui adhuc spiritu servitutis premuntur; nos autem, qui de gentibus credimus, non ipsi ad dominum venire possumus, quem in carne videre non valemus; sed ad eum accedere debemus per fidem. Seniores autem Iudaeorum mittere, hoc est summos Ecclesiae viros, qui nos ad dominum praecesserunt, suppliciter obsecrando patronos acquirere, qui nobis testimonium reddentes, quod Ecclesiam aedificare curemus, pro nostris peccatis intercedant. Pulchre autem dicitur quia Iesus non longe erat a domo, quia prope timentes eum salutare ipsius; et qui naturali lege recte utitur, quo bona quae novit operatur, eo illi qui bonus est appropiat. Ambrosius. Non vult autem Iesum vexari centurio; quia quem Iudaeorum populus crucifixit, inviolatum ab iniuria manere desiderat populus nationum; et, quod ad mysterium spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum. Beda. Milites autem et servi, qui centurioni obediunt, virtutes sunt naturales, quarum copiam multi ad dominum venientes deferunt secum. Theophylactus. Vel aliter. Centurio est intellectus, qui multorum in militia princeps existit, dum multas in hac vita res habet. Habet autem servum infirmum, irrationabilem animae partem, irascibilem et concupiscibilem dico. Et mittit ad Iesum mediatores Iudaeos, idest confessionis cogitationes et verba; et confestim suscipit servum sanum.


Lectio 2

[85817] Catena in Lc., cap. 7 l. 2 Cyrillus. Mira dominus miris annectit; et supra quidem accersitus occurrit, hic vero non vocatus accedit; unde dicitur et factum est, deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim. Beda. Naim est civitas Galilaeae in secundo milliario montis Thabor. Divino autem nutu multa turba dominum comitatur, ut multi essent tanti miraculi testes; unde sequitur et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. Gregorius Nyssenus. Resurrectionis autem experimentum non ita verbis sicut operibus a salvatore didicimus, qui ab inferioribus inchoans opus miraculi, fidem nostram assuefacit ad maiora. Primo quidem in aegritudine desperata servi centurionis, resurrectionis incepit potestatem; post haec altiori potestate ducit homines ad fidem resurrectionis, dum suscitavit filium viduae, qui ferebatur ad monumentum; unde sequitur cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae. Diceret enim aliquis de puero centurionis, quod moriturus non erat: ut igitur temerariam linguam compesceret, iam defuncto iuveni Christum obviare fatetur unico filio viduae; nam sequitur et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. Aerumnae molem brevibus verbis explicuit. Mater vidua erat, et non sperabat ulterius filios procreare; non habebat in quem aspectum dirigeret vice defuncti; hunc solum lactaverat, solus aderat alacritatis causa in domo; quicquid matri dulce ac pretiosum, hic solus extiterat. Cyrillus. Miseranda passio, et ad fletum et lacrymas potens provocare. Unde sequitur quam cum vidisset dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: noli flere. Beda. Quasi dicat: desiste quasi mortuum flere, quem mox vivum resurgere videbis. Chrysostomus. Iubens autem cessare a lacrymis qui consolatur moestos, monet nos praesentibus defunctis consolationem recipere, resurrectionem sperantes. Tenet autem feretrum vita obvians morti; unde sequitur et accessit, et tetigit loculum; hi autem qui portabant steterunt. Cyrillus in Ioannem. Ideo autem non solo verbo peragit miraculum, sed et feretrum tangit, ut cognoscas efficax esse sacrum Christi corpus ad humanam salutem: est enim corpus vitae, et caro verbi omnipotentis, cuius habet virtutem: sicut enim ferrum adiunctum igni perficit opus ignis, sic postquam caro unita est verbo quod vivificat omnia, ipsa quoque facta est vivificativa, et mortis expulsiva. Titus. Non autem salvator similis est Eliae deflenti filium Sareptanae, nec qualis Eliseus, qui proprium corpus applicuit corpori defuncti, nec qualis est Petrus, qui pro Thabita oravit; sed ipse est qui non entia velut entia vocat, qui mortuos ut vivos alloqui potest; unde sequitur et ait: adolescens, tibi dico: surge. Gregorius Nyssenus. Qui dixit adolescentem, florentis significavit temporis horam, primam producentem lanuginem: qui paulo ante muliebris erat maternorum oculorum aspectui, iam aspirans ad tempus sponsalium, virga generis, successionis ramus, baculus senectutis. Titus. Incunctanter autem erectus est cui sunt mandata directa: divina enim potestas est irrefragabilis: nulla mora, nulla orationum instantia; unde sequitur et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae. Indicia sunt haec verae resurrectionis: corpus enim exanime loqui non potest; nec reportasset mulier ad domum defunctum filium inanimatum. Beda. Pulchre autem Evangelista dominum prius misericordia motum esse super matre, ac sic filium resuscitare testatur, ut in uno nobis exemplum imitandae pietatis ostenderet, in altero fidem mirandae potestatis astrueret; unde sequitur accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum, dicentes: quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Cyrillus. Hoc magnum fuit in populo insensibili et ingrato: post modicum enim nec prophetam, nec ad utilitatem populi procedere ipsum existimavit. Neminem autem habitantium Iudaeam hoc miraculum latuit; unde sequitur et exiit hic sermo in universam Iudaeam, et in omnem circa regionem. Ambrosius. Idoneum autem est dicere, quod septem resurrectiones ante dominicam narrantur; quarum prima est filii Sareptanae, secunda filii Sunamitis, tertia quae facta est in reliquiis Elisei, quarta quae facta est in Naim, quinta filiae archisynagogi, sexta Lazari, septima in Christi passione, multa namque corpora sanctorum surrexerunt; octava est Christi, qui expers mortis remansit ulterius, in signum quod communis resurrectio, quae futura est in octava aetate, non tolletur morte, sed indissolubilis permanebit. Beda. Defunctus autem qui extra portam civitatis multis est intuentibus elatus, significat hominem lethali funere criminum soporatum, et animae mortem non cordis adhuc cubili tegentem, sed ad multorum notitiam per locutionis operisve indicium, quasi per civitatis ostia, propalantem. Portam enim civitatis puto aliquem de sensibus esse corporalibus: qui bene filius unicus matris suae fuisse perhibetur, quia una est ex multis personis collecta mater Ecclesia: viduam autem esse Ecclesiam, omnis anima quae se domini morte redemptam meminit, agnoscit. Ambrosius. Hanc enim viduam populorum turba circumseptam plus video esse quam feminam, quae resurrectionem unici adolescentis filii a pompa funeris revocat ad vitam, quarum contemplatione lacrymarum, quae flere prohibetur eum cui resurrectio debebatur. Beda. Vel Novati dogma confunditur, qui dum poenitentium mundationem evacuare conatur, matrem Ecclesiam de natorum suorum spirituali extinctione plorantem spe vitae reddendae negat consolari debere. Ambrosius. Hic autem mortuus in loculo materialibus quatuor ad sepulchrum ferebatur elementis; sed spem resurgendi habebat, quia ferebatur in ligno; quod etsi nobis ante non proderat, tamen posteaquam Christus id tetigit, proficere coepit ad vitam; ut esset iudicio salutem populo per crucis patibulum refundendam. In secreto enim iacemus exanimes, cum vel ignis immodicae cupiditatis exaestuat, vel frigidus humor exundat, et pigra quadam corporis habitudine vigor hebetatur animorum. Beda. Vel loculus in quo mortuus effertur, male secura desperati peccatoris conscientia est: qui vero sepeliendum portant, vel immunda desideria, vel blandimenta sunt sociorum; qui, domino loculum tangente, steterunt: quia superni formidine iudicii tacta conscientia, carnales saepe voluptates et iniuste laudantes coercens ad se revertitur, vocantique ad vitam respondet salvatori. Ambrosius. Si ergo grave peccatum est, quod poenitentiae tuae lacrymis ipse lavare non possis, fleat pro te mater Ecclesia, assistat et turba; iam resurges a funere, et incipies vitalia loqui, timebunt omnes; unius enim exemplo omnes corriguntur: laudabunt etiam Deum, qui tanta nobis remedia vitandae mortis indulsit. Beda. Visitavit autem Deus plebem suam, non solum semel verbum suum incorporando, sed semper in corda mittendo. Theophylactus. Viduam etiam potes intelligere animam virum amittentem, idest divinum sermonem: filius enim est intellectus, qui extra civitatem effertur viventium; loculus eius est corpus eius, quod quidam dixerunt esse sepulchrum: tangens autem eum dominus levat ipsum, iuvenescere faciens eum qui surgens a peccato incipit loqui et alios edocere: non enim prius ei crederetur.


Lectio 3

[85818] Catena in Lc., cap. 7 l. 3 Cyrillus. Miraculum quod omnes inhabitantes Iudaeam et Galilaeam sciverant, referunt sancto Baptistae quidam ex eius discipulis, unde sequitur et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. Beda. Non simplici corde, ut opinor, sed invidia stimulante: nam et alibi conqueruntur dicentes: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, ecce hic baptizat; et omnes veniunt ad eum. Chrysostomus. Tunc autem magis ad eum erigimur cum incumbit necessitas: et ideo Ioannes detrusus in carcerem, quando magis discipuli eius indigebant Iesu, tunc mittit eos ad Christum; sequitur enim et convocavit duos de discipulis suis Ioannes, et misit eos ad Iesum, dicens: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Beda. Non ait: tu es qui venisti; sed: tu es qui venturus es? Et est sensus: manda mihi, quia interficiendus ab Herode et ad Inferna descensurus sum, utrum te et Inferis debeam nuntiare, qui superis nuntiavi; an hoc non conveniat filio Dei, et alium ad haec sacramenta missurus es? Cyrillus. Sed omnino reprobanda est talis opinio: nunquam enim reperimus sacram Scripturam disserere, quod infernalibus praenuntiaverit Baptista Ioannes salvatoris adventum. Illud etiam verum est dicere, quod non ignoravit Baptista virtutem mysterii incarnationis unigeniti; unde et hoc cum aliis noverat quod illuminaturus erat in Inferno manentes, cum pro omnibus gustaverit mortem, tam vivis quam mortuis. Sed quoniam sermo sacrae Scripturae hunc quidem praedixit venturum tamquam Deum et dominum; alii vero missi sunt sicut famuli ante Christum: ideo omnium salvator et dominus a prophetis nominabatur, qui venit vel qui venturus est, secundum illud: benedictus qui venit in nomine domini; et in Habacuc: post modicum qui venturus est veniet et non tardabit. Igitur divinus Baptista quasi nomen accipiens a sacra Scriptura, misit quosdam discipulorum suorum quaesituros an ipse sit qui venit vel qui venturus est. Ambrosius. Sed quomodo fieri posset ut de quo dixerat: ecce qui tollit peccatum mundi, adhuc eum Dei filium esse non crederet? Aut enim insolentiae est ei tribuere divina quae nescit, aut de Dei filio dubitasse perfidiae est. Nonnulli autem de ipso Ioanne intelligunt magnum quidem ita prophetam ut Christum agnosceret; sed tamen non tamquam dubium, sed tamquam pium vatem quem venturum crediderat, non credidisse moriturum. Non igitur fide, sed pietate dubitavit, sicut et Petrus dicens: propitius tibi esto, domine, non fiet hoc. Cyrillus. Vel ex dispensatione interrogat; noverat enim ut praecursor passionis Christi mysterium; sed ut discipulis suis constet quanta sit excellentia salvatoris, ex propriis discipulis prudentiores misit, quos praecepit sciscitari, et viva salvatoris voce conicere, si ipse est qui expectabatur; unde subditur cum autem ad eum venissent viri, dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te, dicens: tu es qui venturus es, an alium expectamus? Sciens autem ut Deus quo animo misisset eos Ioannes, et causam adventus eorum, tunc temporis egit uberiora miracula; unde sequitur in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum. Non dicit eis expresse: ego sum; sed ducit eos magis ad rei certitudinem, ut congrua ratione sumentes fidem ipsius revertantur ad eum qui misit eos; unde non ad verba, sed ad propositum mittentis responsum exhibuit; nam sequitur et respondens dixit illis: euntes renuntiate Ioanni quae vidistis et audistis; quasi dicat: narrate Ioanni quae quidem audistis per prophetas, consummari vero vidistis a me: ea enim tunc agebat quae praedixerant prophetae eum facturum; de quibus subditur quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. Ambrosius. Plenum sane testimonium, quo dominum propheta cognosceret: de ipso enim fuerat prophetatum quia dominus dat escam esurientibus, erigit elisos, solvit compeditos, illuminat caecos; et quod qui ista facit, regnabit in aeternum. Ergo non humanae ista, sed divinae virtutis insignia sunt. Huius autem Evangelii exempla vel rara vel nulla inveniuntur: unus Tobias oculos recepit; et haec fuit Angeli, non hominis medicina; Elias mortuum suscitavit; ipse tamen rogavit et flevit, hic iussit; Eliseus leprosum mundari fecit; non tamen ibi valuit praecepti auctoritas, sed mysterii figura. Theophylactus. Sunt enim haec verba Isaiae dicentis: Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus, claudus. Beda. Et, quod his non minus est, subditur pauperes evangelizantur, pauperes scilicet spiritu vel opibus, intus illuminantur, ut inter divites et egenos in praedicatione nulla distantia sit. Hoc magistri comprobavit veritatem; quando omnis qui apud eum salvari potest, aequalis est. Ambrosius. Sed tamen parva adhuc ista dominicae testificationis exempla: plenitudo fidei crux domini, obitus, sepultura est; unde addidit et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Crux enim etiam electis scandalum posset afferre; sed nullum hoc maius divinae personae est testimonium; nihil enim est quod magis esse ultra humana videatur, quam totum se obtulisse pro mundo. Cyrillus. Vel per hoc volebat ostendere quod quaecumque versabantur in cordibus eorum, ab oculis ipsius effugere nequiverunt; ipsi enim erant qui scandalizabantur de ipso. Ambrosius. Mystice autem in Ioanne supra diximus typum esse legis, quae praenuntia fuit Christi. Mittit ergo Ioannes discipulos suos ad Christum ut supplementum scientiae consequantur, quia plenitudo legis est Christus: et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex Iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audivit. Voluerunt ergo et isti videre: quia beati oculi qui vident. Cum autem venerint ad Evangelium, et cognoverint illuminari caecos, ambulare claudos, tunc dicent: oculis nostris perspeximus: videmur enim nobis vidisse quae legimus: aut fortasse in parte quadam corporis nostri, omnes videmur investigasse dominicae seriem passionis: fides enim per paucos ad plures pervenit. Lex ergo Christum venturum annuntiat, Evangelii Scriptura venisse confirmat.


Lectio 4

[85819] Catena in Lc., cap. 7 l. 4 Cyrillus. Coniecit dominus, tamquam hominum secreta cognoscens, aliquos dicturos: si usque hodie ignorat Ioannes Iesum, qualiter eum ostendebat nobis, dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi? Ut igitur sanaret hanc passionem quae eis acciderat, damnum quod ex scandalo procedebat, exclusit; unde dicitur et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Quasi dicat: mirati estis de Ioanne Baptista, et pluries perrexistis ad eum, percurrentes tam longa deserti itinera: frustra siquidem, si sic levem ipsum existimatis, ut similis sit arundini declinanti quocumque agitat ventus. Talis enim esse videtur, si quae cognovit, ex levitate se ignorare fatetur. Titus. Non autem existis in desertum, ubi nulla iucunditas, civitatibus omissis, nisi de hoc viro curam gerentes. Graecus. Hoc autem post recessum discipulorum Ioannis dominus dixit: non enim praesentibus eis proferre volebat Baptistae praeconia, ne blandientis verba esse putarentur. Ambrosius. Non otiose autem Ioannis hic persona laudatur, qui vitae amore posthabito, iustitiae formam nec mortis terrore mutavit. Deserto enim mundus hic comparari videtur adhuc sterilis, adhuc incultus; in quem negat nobis dominus ita prodeundum ut mente carnis inflatos, vacuosque virtutis internae viros, et fragili se gloriae saecularis sublimitate iactantes, exemplari quodam et imagine nobis putemus imitandos, quos procellis huius mundi obnoxios vita mobilis inquietat, iure arundini comparandos. Graecus. Est etiam infallibile testimonium vitae Ioannis vestitus cum carcere, in quem detrusus non fuisset, si scivisset favere principibus; unde sequitur sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et in deliciis, in domibus regum sunt. Mollibus vestimentis indutus viventes in deliciis significat. Chrysostomus. Mollis autem vestis dissolvit rigidam animam; et si rigidum corpus assumat et asperum, facile per huiusmodi mollitiem delicatum reddit et fragile. Facto vero corpore molliori, necesse est et animam participare laesionem; nam ut plurimum operationes ipsius consonant dispositionibus corporis. Cyrillus. Qualiter ergo tanta sedulitas religionis ut carnales passiones subiceret, ad tantam ignorantiam deveniret, nisi ex mentis levitate, quam non asperitates, sed illecebrae mundanae delectant? Igitur si velut non colentem deliciosa Ioannem imitamini, date ei robur continentiae competens si vero nihil amplius debetur honestae conversationi, quid, omissa reverentia delicatorum, incolam deserti, vileque tegumen et camelorum vellus miramini? Chrysostomus in Matthaeum. Per utrumque autem dictorum designat, quod Ioannes nec naturaliter, nec facile mobilis erat, nec ulla voluptate flecteretur. Ambrosius. Et quamvis plerosque mollioris cura vestis effeminet, tamen alia videtur hic indumenta significare; humana scilicet corpora, quibus anima nostra vestitur. Sunt autem mollia indumenta deliciosi actus et mores; hi vero quibus fluida deliciis membra solvuntur, regni caelestis extorres sunt; quos rectores mundi huius atque tenebrarum ceperunt: hi sunt enim reges qui dominantur suorum operum aemulos. Cyrillus. Sed forte inconveniens est circa hoc excusare Ioannem; fatemini enim eum imitabilem esse; unde subdit sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis: et plusquam prophetam. Prophetae namque praedicabant venturum: hic autem non solum venturum praedicavit, sed et praesentem indicavit, dicens: ecce agnus Dei. Ambrosius. Maior sane propheta, in quo finis est prophetarum: quia multi cupierunt videre quem iste conspexit, quem iste baptizavit. Cyrillus. Cum igitur et a loco et a vestibus et ex concursu hominum morem eius descripserit, introducit prophetae testimonium, dicens hic est, de quo scriptum est, scilicet in Malachia: ecce mitto Angelum meum. Titus. Angelum appellat hominem, non quia natura esset Angelus, homo enim naturaliter erat; sed quia opus Angeli exercebat, nuntiando Christi adventum. Graecus. Quod autem subdit ante faciem tuam, propinquitatem designat: apparuit enim hominibus prope Christi adventum; quapropter et plusquam prophetam ipsum esse existimandum est; nam et hi qui in militiis collaterales sunt regibus, digniores et familiariores sunt. Ambrosius. Viam autem domino non solum nascendi secundum carnem ordine fideique nuntio, sed etiam praecursu quodam paravit passiones; unde sequitur qui praeparabit viam tuam ante te. Si autem et Christus propheta, quomodo maior hic omnibus? Sed inter mulieris, non virginis natos: maior enim iis fuit quibus aequalis poterat esse sorte nascendi; unde sequitur dico enim vobis: maior inter natos mulierum propheta Ioanne Baptista non est. Chrysostomus in Matthaeum. Sufficit quidem domini vox praebens testimonium praeeminentiae Ioannis inter homines; reperiet autem qui vult et rei veritatem consonam, si mensam eius consideraverit, si vitam, si mentis excellentiam: velut enim qui caelitus descendisset, degebat in terra, fere nullam gerens curam de corpore, intellectualiter erectus in caelum, et soli Deo coniunctus, de nullo mundanorum sollicitus; sermo severus et lenis: nam cum populo Iudaeorum viriliter et ferventer, cum rege audacter, cum propriis discipulis leniter conferebat: nil frustra vel leviter, omnia convenienter agebat. Isidorus abbas. Maior etiam inter natos mulierum Ioannes eo quod ab ipso matris utero prophetavit, et positus in tenebris lumen quod iam venerat non ignoravit. Ambrosius. Denique eo usque cum Dei filio non poterit Ioannis esse ulla collatio ut et infra Angelos aestimetur; unde sequitur qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. Beda. Haec sententia duobus modis potest intelligi: aut enim regnum Dei appellavit quod nondum accepimus, in quo sunt Angeli, et quilibet in eis minor, maior est quolibet iusto portante corpus, quod aggravat animam; aut si regnum Dei intelligi voluit huius temporis Ecclesiam, seipsum dominus significavit, qui nascendi tempore minor erat Ioanne, maior autem divinitatis auctoritate et potestate dominica: proinde secundum primam expositionem ita distinguitur: qui autem minor est in regno Dei, ac deinde subinfertur maior est illo; secundum posteriorem vero ita: qui autem minor est, ac deinde subinfertur in regno Dei maior est illo. Chrysostomus. Ut enim copia laudum Ioannis occasionem Iudaeis non daret praeferendi Ioannem Christo, hoc subdidit. Ne autem putes quod comparative se dixerit maiorem Ioanne. Ambrosius. Alia enim est ista natura, nec humanis generationibus comparanda: non potest enim homini cum Deo ulla esse collatio. Cyrillus. Mystice autem, cum Ioannis praerogativam ostendit inter natos mulierum, ponit ex opposito aliquid maius eo, scilicet qui per spiritum sanctum natus est filius Dei: regnum enim donum Dei spiritus est. Quamvis ergo secundum operationem et sanctitatem, minores sumus his qui legis mysterium sunt assecuti, quos Ioannes significat: tamen maiora per Christum attingimus, participes facti divinae naturae.


Lectio 5

[85820] Catena in Lc., cap. 7 l. 5 Chrysostomus in Matthaeum. Praemissa commendatione Ioannis, magnum Pharisaeorum et legisperitorum prodidit crimen, qui nec post publicanos Baptisma Ioannis acceperunt; unde dicitur et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati Baptismo Ioannis. Ambrosius in Lucam. Iustificatur Deus per Baptismum, dum se homines peccata propria confitendo iustificant: qui enim peccat, et confitetur Deo peccatum, iustificat Deum: cedens ei vincenti, ab eoque gratiam sperans. In Baptismate igitur iustificatur Deus, in quo est et confessio, et venia peccatorum. Eusebius in Lucam. Quia etiam crediderunt, iustificaverunt Deum: apparuit enim eis iustus in omnibus quae fecit. Pharisaei autem repellendo Ioannem, tamquam inobedientes, non consonabant prophetae dicenti: ut iustificeris in sermonibus tuis; unde sequitur Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsis, non baptizati ab eo. Beda. Haec verba sive ex persona Evangelistae, sive ex persona salvatoris, ut quibusdam placet, dicta sunt. Quod autem dicit in semetipsis, vel contra semetipsos, significat quia qui gratiam Dei respuit, contra semetipsum facit. Vel ad semetipsos missum Dei consilium stulti et ingrati vituperantur noluisse recipere. Consilium ergo est Dei, quod per passionem et mortem Christi salvare decrevit: quod Pharisaei et legisperiti spreverunt. Ambrosius. Non condemnamus ergo, sicut Pharisaei, consilium Dei quod est in Ioannis Baptismate: hoc est consilium quod magni consilii Angelus reperit. Ioannis consilium nemo contemnit, Dei consilium quis refutet? Cyrillus. Erat autem quidam modus ludendi talis consuetus apud filios Iudaeorum: bipartiebatur puerorum caterva, qui rerum praesentis vitae deridentes repentinam transmutationem, hi quidem canebant, hi vero moerebant; sed nec gaudentibus congaudebant moerentes, nec qui gaudebant confirmabant se flentibus; deinde arguebant se invicem improperantes incompassionis malitiam. Tale quid passam fuisse Iudaeorum plebem una cum principibus Christus innuebat; unde ex persona Christi subditur cui ergo similis dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis. Beda. Generatio Iudaeorum comparatur pueris, quia doctores olim prophetas habebant, de quibus dicitur ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Ambrosius. Cantaverunt autem prophetae spiritualibus modulis publicae salutis oracula resultantes, fleverunt threnis flebilibus Iudaeorum dura corda mulcentes. Hoc canticum non in foro, non in plateis canebatur, sed in Ierusalem: ipsa est enim dominicum forum, in quo praeceptorum caelestium iura conduntur. Gregorius Nyssenus. Canticum autem et lamentatio nil aliud est quam excessus, hoc quidem gaudii, illud vero moeroris. Resonat autem quaedam consona melodia ex organo musico, secundum quam dum homo pede et motu consono corporis commovetur, intrinsecam dispositionem manifestat; et ideo dicit lamentavimus, et non plorastis. Augustinus de quaest. Evang. Haec autem pertinent ad Ioannem et Christum. Quod enim dicit lamentavimus, et non plorastis, ad Ioannem pertinet, cuius abstinentia a cibis et potu luctum poenitentiae significabat; unde exponendo subdit venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem, neque bibens vinum; et dicitis: Daemonium habet. Cyrillus. Praesumunt criminari virum qualibet admiratione dignum: Daemonium habere dicunt mortificantem legem peccati, quae latet in membris. Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dixerat cantavimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum dominum pertinet, qui utendo cum ceteris cibo et potu, laetitiam regni significabat; unde sequitur venit filius hominis manducans et bibens; et dicitis: ecce homo devorator et bibens vinum. Titus. Noluit enim Christus abstinere ab huiusmodi cibis, ne occasionem daret haereticis, qui dicunt creaturas esse malas, et vituperant carnes et vinum. Cyrillus. Ubi autem potuerunt ostendere dominum voratorem? Invenitur enim Christus ubique reprimere immoderantiam, et ad modestiam ducere. Conversabatur autem cum publicanis et peccatoribus; unde contra eum dicebant amicus publicanorum et peccatorum; cum tamen nullatenus ipse posset in peccatum incidere, sed e contra fiebat eis causa salutis: non enim coinquinatur sol radians super totam terram, et frequenter superveniens immundis corporibus; nec sol iustitiae laedetur conversando cum pravis. Nemo autem conetur comparare propriam mensuram dignitatibus Christi: sed quilibet propriam fragilitatem considerans vitet consortia talium: prava namque colloquia mores corrumpunt bonos. Sequitur et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis. Ambrosius. Sapientia Dei filius est per naturam, non per profectum: quae iustificatur per Baptisma, in eo quod non per contumaciam refutatur, sed per iustitiam Dei munus agnoscitur. In eo ergo iustificatio Dei est, si non ad indignos et obnoxios, sed ad innocentes, per ablutionem sanctos et iustos, videatur sua munera transtulisse. Chrysostomus. Filios autem sapientiae dicit sapientes: consuevit enim Scriptura malos magis ex peccato quam ex nomine indicare, bonos autem filios appellare informantis eos virtutis. Ambrosius. Bene autem dicit ab omnibus: quia circa omnes iustitia reservatur, ut susceptio fiat fidelium et eiectio perfidorum. Augustinus de quaest. Evang. Vel quod dicit iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam: non enim usus, sed concupiscentia reprehendenda est, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi vivendum est.


Lectio 6

[85821] Catena in Lc., cap. 7 l. 6 Beda. Quia superius dictum fuerat: et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati Baptismate Ioannis, idem Evangelista, quae verbis proposuerat, etiam factis astruit: iustificatam scilicet sapientiam a iustis et poenitentibus, dicens rogabat autem illum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo. Gregorius Nyssenus. Haec conscriptio quemdam utilem intellectum sapit. Sunt enim plerique eorum qui se iustificant inflati suspicione vani sensus, priusquam veniat verum iudicium, separantes seipsos velut agnos ab hoedis, nec tecto, nec escis cum plerisque communicare volentes, abominantes omnes quicumque non extremum sed medium tenent callem in vita. Lucas ergo plus medicus animarum quam corporum, ostendit ipsum Deum et salvatorem nostrum piissime alios visitantem; unde sequitur et ingressus domum Pharisaei discubuit: non ut aliquid de vitiis eius sortiatur, sed ut impartiatur de iustitia propria. Cyrillus. Mulier autem inhonestae vitae, promens autem fidelem affectum, venit ad Christum, quasi potentem veniam commissorum largiri; sequitur enim et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Iesus accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti. Beda. Alabastrum est genus marmoris candidi variis coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur. Gregorius in Evang. Quia enim haec mulier turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem misericordiae cucurrit: convivantes non erubuit; nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse credidit quod verecundaretur foris. Discite quo dolore ardet quae flere inter epulas non erubescit. Gregorius Nyssenus. Indignitatem autem suam ostendens stabat post tergum, deiectis luminibus et effusa coma, pedes amplectens, lacrymisque eos perfundens; rebus tristem animum ostendebat, veniam implorans; sequitur enim et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius. Gregorius. Oculis enim terrena cupierat; sed hos iam per poenitentiam conterens flebat: capillos ad compositionem vultus exhibuerat; sed iam capillis lacrymas tergebat; unde sequitur et capillis capitis sui tergebat. Ore superba dixerat; sed pedes domini osculans, hoc in redemptoris sui vestigia figebat; unde sequitur et osculabatur pedes eius. Unguentum sibi pro odore suae carnis exhibuit; quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc iam Deo laudabiliter offerebat; unde sequitur et unguento ungebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum numerum, numerum criminum; ut totum Deo serviret in poenitentia quicquid ex se Deum contempserat in culpa. Sic igitur meretrix effecta est honestior virginibus: postquam enim accensa est poenitentia, exarsit in Christi amorem. Et haec quidem quae dicta sunt agebantur exterius; quae vero revolvebat eius intentio, multo ferventiora his erant, quae solus Deus inspiciebat. Gregorius. Haec autem Pharisaeus intuens despicit, et non solum venientem peccatricem mulierem, sed etiam suscipientem dominum reprehendit. Videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum, ait intra se dicens: si hic esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier est quae tangit eum. Ecce Pharisaeus veraciter apud se superbus, et fallaciter iustus, aegrum reprehendit de aegritudine, et medicum de subventione: quae profecto mulier, si ad Pharisaei pedes venisset, calcibus repulsa discederet. Inquinari enim se alieno peccato crederet, quia hunc vera sua iustitia non replebat. Sic et quidam sacerdotali officio praediti, si quid fortasse iuste exterius vel tenuiter egerint, protinus subiectos despiciunt, et peccatores quosque in plebe positos dedignantur. Necesse est autem ut cum peccatores quosque conspicimus, nosmetipsos prius in eorum calamitate defleamus, quia fortasse in similibus aut lapsi sumus aut labi possumus. Oportet autem ut sollicite discernamus quia districtionem debemus vitiis, compassionem naturae. Si enim feriendus est peccator, nutriendus est proximus; cum vero iam per poenitentiam percutit ipse quod fecit, iam noster proximus peccator non est, quia hic in se punit quod iustitia divina reprehendit. Inter duos ergo aegros medicus aderat: sed unus in febre sensum tenebat, alter sensum perdiderat mentis: illa quippe flebat quod fecerat, Pharisaeus autem de falsa iustitia elatus, vim suae valetudinis exaggerabat. Titus. Dominus autem non verba eius audiens, sed cogitationes inspiciens, dominum se prophetarum ostendit; unde sequitur et respondens Iesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. Glossa. Quod quidem dixit eius cogitationi respondens. Pharisaeus autem ex verbis domini attentior est factus; unde dicitur at ille ait: magister, dic. Gregorius. De duobus autem ei debitoribus paradigma opponitur, quorum unus minus, alius amplius debet; unde sequitur duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Titus. Quasi dicat: neque tu absque debito es: quid igitur si in paucioribus teneris? Non superbias, quia tu quoque venia eges; unde de venia subdit, dicens non habentibus autem illis unde redderent, donavit utrisque. Glossa. Nullus enim potest per seipsum a debito peccati liberari, nisi divina gratia veniam consequatur. Gregorius in Evang. Utrorumque autem debito dimisso, quis amplius largitorem debiti diligat, Pharisaeus interrogatur: sequitur enim quis ergo plus eum diligit? Quibus verbis protinus ille respondit aestimo quia is cui plus donavit. Qua in re notandum est, quod dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur; unde sequitur at ille dixit ei: recte iudicasti. Enumerantur autem ei bona peccatricis, enumerantur et mala falsi iusti; unde sequitur et conversus ad mulierem, dixit Simoni: vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam; aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Ambrosius. Quasi dicat: facilis est usus aquarum, non est facilis lacrymarum effusio: tu promptis non es usus, haec effudit non prompta: lavans lacrymis pedes meos, lavit maculas proprias: tersit comis, ut per eas sibi assumat sacros sudores, et quibus venata est ad peccatum iuventutem, venata est sanctitatem. Chrysostomus in Matthaeum. Sicut autem ubi vehemens imber prorumpit, fit serenitas, sic lacrymis effusis apparet tranquillitas, et perit caligo reatuum; et sicut per aquam et spiritum, sic per lacrymas et confessionem denuo mundamur; unde sequitur propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Nam qui vehementer se ingesserunt malis, rursus et bonis vehementer insistent, conscii ad quot debita se obligaverunt. Gregorius. Tanto ergo amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno caritatis igne concrematur. Titus. Contingit autem saepius eum qui multum peccavit, per confessionem purgari; pauca vero peccantem, ex arrogantia non venire ad confessionis remedium; unde sequitur cui autem minus dimittitur, minus diligit. Chrysostomus in Matthaeum. Opus est ergo nobis ferventi anima, quia nihil impedit hominem fieri magnum. Nullus ergo constitutorum in peccatis desperet, nemo virtuosus dormitet: nec hic confidat, saepe enim meretrix praecedet eum; nec ille diffidat, possibile namque est eum etiam primos superare; unde et hic subditur dixit autem ad illam: remittuntur tibi peccata tua. Gregorius in Evang. Ecce quae ad medicum venerat aegra, sanata est; sed de salute eius adhuc alii aegrotant; sequitur enim et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se: quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sed caelestis medicus aegros non respicit, quos etiam de medicamento fieri deteriores vidit; eam autem quam sanaverat, per pietatis suae sententiam confirmat; unde sequitur dixit autem ad mulierem: fides tua te salvam fecit: quia scilicet hoc quod petiit, posse se accipere non dubitavit. Theophylactus. Postquam autem ei peccata dimisit, non sistit in remissione peccati, sed adicit operationem boni; unde subditur vade in pace, idest in iustitia: quia iustitia est pax hominis ad Deum, sicut peccatum est inimicitia inter Deum et hominem; quasi dicat: operare omnia quae ad pacem Dei te ducunt. Ambrosius. Hoc autem loco plerique pati videntur scrupulum quaestionis, utrum videantur Evangelistae discordasse de fide. Graecus. Quia enim quatuor Evangelistae dicunt Christum unctum fuisse unguento a muliere, tres puto fuisse mulieres ex personarum qualitate, ex modo agendi, ex differentia temporum. Ioannes quidem narrat de Maria sorore Lazari, quoniam sex diebus ante Pascha unxit pedes Iesu in propria domo. At Matthaeus, postquam dominus dixerat: scitis quia post biduum fiet Pascha, subdit, quod in Bethania in domo Simonis leprosi mulier fudit unguentum super domini caput; non autem unxit pedes, ut Maria; Marcus etiam Matthaeo similiter. Lucas autem non circa tempus Paschae, sed in medio Evangelii hoc refert. Chrysostomus autem binas asserit has mulieres fuisse: unam quidem quae continetur in Ioanne, alteram vero cuius mentio fit a tribus. Ambrosius. Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum; et ideo noluit dicere peccatricem: nam peccatrix, secundum Lucam, supra Christi pedes effudit unguentum. Potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium Evangelistae dixisse videantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior. Augustinus de Cons. Evang. Eamdem enim Mariam bis hoc fecisse, arbitror intelligendum; semel scilicet quod Lucas narravit, cum primo accedens cum humilitate et lacrymis meruit remissionem peccatorum. Unde Ioannes, cum de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam veniret in Bethaniam, dicit: Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et tersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Iam itaque hoc Maria fecerat. Quod autem in Bethania rursum fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur ab aliis tribus. Gregorius. Mystico autem intellectu, Pharisaeus de falsa iustitia praesumens, Iudaicum populum, peccatrix mulier, sed ad vestigia domini veniens et plorans, conversam gentilitatem designat. Ambrosius in Lucam. Vel princeps huius saeculi quidam leprosus est, domus autem Simonis leprosi terra est; ergo dominus ex illis superioribus locis descendit in terram; neque enim sanari potuisset haec mulier, quae speciem habet animae vel Ecclesiae, nisi Christus venisset in terram. Merito autem speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit. Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscoenis, sed pie servientem Dei verbo, habentem immaculatae fiduciam castitatis; ad ipsum Christi caput ascendit: caput autem Christi Deus est. Sed qui caput non tenet Christi, ille pedes teneat. Peccator ad pedes, iustus ad caput. Habet tamen etiam ea quae peccavit unguentum. Gregorius. Quid aliud unguento nisi bonus odor opinionis exprimitur? Si igitur recta opera agimus, quibus opinione boni odoris Ecclesiam respergamus, quid in corpore domini nisi unguentum fundimus? Sed secus pedes mulier stetit: contra pedes enim domini stetimus, cum in peccatis positi, eius itineribus renitebamur; sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, iam retro secus pedes stamus, quia eius vestigia sequimur quem impugnabamus. Ambrosius. Defer et tu post peccata poenitentiam; ubicumque audieris Christi nomen, accurre; in cuiuscumque interiorem domum Iesus intrasse cognoveris, et ipse festina: cum repereris sapientiam, cum repereris iustitiam in aliquibus penetralibus recumbentem, accurre ad pedes; hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae, lacrymis confitere peccata. Et fortasse ideo non lavit pedes suos Christus, ut eos lacrymis nos lavemus. Bonae lacrymae, quae non solum nostrum possunt lavare delictum, sed etiam verbi caelestis rigare vestigium, ut gressus eius nobis exuberent. Bonae lacrymae, in quibus non solum redemptio peccatorum, sed etiam iustorum refectio est. Gregorius. Lacrymis enim domini pedes rigamus, si quibuslibet ultimis membris domini compassionis affectu inclinemur. Capillis pedes domini tergimus, quando sanctis eius, quibus ex caritate compatimur, ex his quae nobis superfluunt, miseremur. Ambrosius. Expande etiam capillos, sterne ante eum omnes corporis tui dignitates; non mediocres capilli sunt qui possunt pedes tergere Christi. Gregorius. Osculatur mulier pedes quos tersit: quod nos quoque plane agimus si studiose diligimus quos ex largitate continemus. Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis eius intelligi. Osculamur igitur redemptoris pedes, cum mysterium incarnationis eius ex toto corde diligimus. Unguento pedes ungimus, cum ipsam humilitatis eius potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus. Sed hoc etiam Pharisaeus vidit, et invidit; quia cum Iudaicus populus gentilitatem Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sic autem Pharisaeus retunditur ut per eum perfidus ille populus ostendatur: quia videlicet infidelis ille populus nec ea quae extra se erant, unquam pro domino tribuit; conversa autem gentilitas pro eo non solum rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit; unde Pharisaeo dicit aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos est. Infidelis etiam ille populus Deo osculum non dedit, quia ex caritate eum amare noluit cui ex timore servivit; osculum quippe dilectionis est signum: vocata autem gentilitas redemptoris sui vestigia osculari non cessat, quia in eius continuo amore suspirat. Ambrosius. Non mediocris autem haec meriti est, de qua dicitur ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos; ut aliud nisi sapientiam loqui nesciat, nisi iustitiam diligere, nisi castitatem habere, nisi pudicitiam osculari. Gregorius. Pharisaeo autem dicitur oleo caput meum non unxisti: quia ipsam quoque divinitatis potentiam, in quam se Iudaicus populus credere spopondit, digna laude praedicare neglexit; haec autem unguento unxit pedes meos: quia dum incarnationis eius mysterium gentilitas credidit, summa laude eius etiam ima praedicavit. Ambrosius. Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi; sed beatior qui ungit unguento: multorum enim florum in unum collecta spargit; et fortasse istud unguentum non posset alius nisi Ecclesia sola deferre, quae diversi spiraminis innumerabiles habet flores: et ideo nemo potest tantum diligere quantum illa quae in pluribus diligit. In domo autem Pharisaei, idest in domo legis et prophetae, non Pharisaeus, sed Ecclesia iustificatur: Pharisaeus enim non credidit, ista credebat; lex mysterium non habet, quo occulta mundantur; et ideo quod in lege minus est, consummatur in Evangelio. Duo autem debitores, duo populi sunt feneratori illi thesauri caelestis obnoxii. Non materialem autem feneratori huic debemus pecuniam, sed meritorum examinata, aera virtutum; quarum merita gravitatis pondere, iustitiae specie, sono confessionis expenduntur. Non mediocris autem est iste denarius, in quo regis imago formatur. Vae mihi, si non habuero quod accepi: aut quia difficile quisquam est qui feneratori huic debitum integrum possit exsolvere, vae mihi, si non petiero concedi mihi debitum. Sed quis est populus iste qui amplius debet, nisi nos, quibus amplius creditum est? Illis credita sunt eloquia Dei; nobis creditur virginis partus Emmanuel, idest nobiscum Deus, domini crux, mors, resurrectio. Itaque non est dubium quod plus debet qui plus accipit. Secundum homines plus fortasse offendit qui plus debuerit; sed per misericordiam domini causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si tamen gratiam consequatur. Et ideo, quoniam nihil est quod digne Deo referre possimus, vae mihi et si non dilexero. Reddamus ergo amorem pro debito; amplius enim diligit cui donatur amplius.


Caput 8
Lectio 1

[85822] Catena in Lc., cap. 8 l. 1 Theophylactus. Qui caelitus descendit, ut exemplum fieret nobis et forma, instruit nos non pigritare in docendo; unde dicitur et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans, et evangelizans regnum Dei. Gregorius Nazianzenus. Vadit quippe de loco in locum, non solum ut plures lucretur, sed etiam ut multa dedicet loca. Dormit, laborat, ut somnum et laborem sanctificet; plorat ut det pretium lacrymis; praedicat caelestia, ut audientes exaltet. Titus. Qui enim de caelo ad terram descendit, annuntiat habitantibus terram regnum caeleste, ut terram in caelum convertat. Quis autem praedicare debebat regnum Dei, nisi filius Dei, cuius est regnum? Venerunt plures prophetae, non tamen praedicaverunt regnum caelorum: nam qualiter eorum quae non viderunt sermonem praetenderent? Isidorus abbas. Hoc autem regnum Dei aliquibus videtur altius et melius regno caelesti; quibusdam vero unum et idem secundum essentiam, sed diversimode nominari; aliquando quidem regnum Dei a regnante, aliquando autem regnum caelorum a subditis Angelis et sanctis, qui caeli dicuntur. Beda. More autem aquilae provocantis ad volandum pullos suos, dominus pedetentim discipulos suos ad sublimia erigit. Siquidem primo docet in synagogis et miracula facit; ex hinc duodecim, quos apostolos nominat, eligit; postmodum omnes praedicans secum ducit; unde sequitur et duodecim cum illo. Theophylactus. Non docentes, aut praedicantes, sed instruendi ab eo. Ne autem femineus sexus prohiberi videretur sequi Christum, subditur et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malis et infirmitatibus; Maria quae vocatur Magdalena, de qua septem Daemonia exierant. Beda. Maria Magdalena ipsa est, cuius tacito nomine proxima lectio poenitentiam narrat. Nam pulchre Evangelista ubi eam cum domino iter facere commemorat, noto hanc vocabulo manifestat; ubi vero peccatricem, sed poenitentem describit, mulierem generaliter dicit, ne nomen tantae famae, prisci erroris nota fuscaret, de qua Daemonia septem exiisse referuntur. Gregorius in Evang. Quid enim per septem Daemonia nisi universa vitia intelliguntur? Quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Septem ergo Daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Sequitur et Ioanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. Hieronymus Comm. super Matth. Consuetudinis Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus darent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus se abiecisse commemorat. Ministrabant autem domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius ipsae metebant spiritualia: non quod indigeret cibis dominus creaturarum; sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu de discipulis deberent esse contenti. Beda. Interpretatur autem Maria amarum mare propter poenitentiae rugitum, Magdalena turris, vel melius turrensis, a turre, de qua dicitur: factus est spes mea turris fortitudinis a facie inimici. Ioanna dominus gratia eius, vel dominus misericors interpretatur, videlicet quia eius est omne quod vivimus. Si autem Maria mundata a sorde vitiorum Ecclesiam de gentibus insinuat, cur non Ioanna eamdem designat Ecclesiam quondam idolorum cultui subditam? Nam quilibet malignus spiritus dum pro regno Diaboli facit, quasi Herodis procurator existit. Interpretatur Susanna lilium, aut gratia eius, propter odoriferum caelestis vitae candorem, aureumque internae dilectionis ardorem.


Lectio 2

[85823] Catena in Lc., cap. 8 l. 2 Theophylactus. Quod David in persona Christi praedixerat: aperiam in parabolis os meum, hic dominus implet; unde dicitur cum autem turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem. Loquitur autem dominus per similitudinem primo quidem ut attentiores faceret auditores: consueverunt enim homines in obscuris se exercitare, et spernere manifesta: deinde ut non caperent indigni quae mystice dicebantur. Origenes. Et ideo signanter dicitur cum turba plurima conveniret: non enim sunt multi, sed pauci qui per arctam viam incedunt, et qui inveniunt viam quae ducit ad vitam: unde Matthaeus dicit quod extra domum docebat per parabolas, sed intra domum parabolam discipulis exposuit. Eusebius. Satis autem congrue Christus primam proponit parabolam multitudini, non solum tunc astantium, sed etiam futurorum post illos, inducens ad audientiam verborum suorum, cum dicit exiit qui seminat, seminare semen suum. Beda. Satorem illum nullum melius quam filium Dei intelligere possumus, qui de sinu patris, quo creaturae non erat accessus, egrediens, ad hoc venit in mundum ut testimonium perhiberet veritati. Chrysostomus in Matthaeum. Exiit autem qui ubique est, non localiter, sed per amictum carnis nobis appropinquavit. Decenter autem adventum proprium Christus exitum nominat: eramus enim exclusi a Deo; et sicuti condemnati et rebelles regi eiecti sunt; qui vero reconciliare vult eos, exeundo ad ipsos extra cum eis loquitur, donec dignos iam factos aspectu regio eos introducat: sic etiam Christus fecit. Theophylactus. Exiit autem nunc, non ut agricolas perderet aut combureret terram; sed exiit seminare: saepe enim agricola qui seminat, ob aliam causam exit, non solum ut seminet. Eusebius. Exierunt autem nonnulli a patria caelesti, et ad homines descenderunt, non tamen ut sererent, neque enim satores erant, sed administratorii spiritus in ministerium missi. Moyses etiam et prophetae post eum non inseruerunt hominibus mysteria regni caelorum; sed retrahendo insipientes ab errore nequitiae et idolorum cultu, quasi colebant animas hominum, et in novalia redigebant. Solus autem omnium sator verbum Dei exivit, evangelizaturus nova semina, scilicet mysteria regni caelorum. Theophylactus. Non cessat autem Dei filius semper in nostris animabus seminare; nam non solum cum docet, sed etiam cum creat, in nostris animabus seminat semina bona. Titus. Exiit autem ut seminaret semen suum; non autem accepit verbum quasi mutuatum, cum ipse naturaliter sit verbum Dei vivi. Non est igitur suum proprium semen Pauli vel Ioannis; sed habent cum acceperint; Christus autem habet proprium semen, proferens doctrinam ex sua natura; unde et Iudaei dicebant: qualiter hic litteras novit, quas non didicit? Eusebius. Docet igitur duos esse gradus eorum qui recipiunt semina: primum quidem eorum qui digni facti sunt vocatione caelesti, sed labuntur a gratia propter negligentiam et torporem; secundum vero multiplicantium semen in bonis fructibus. Ponit autem secundum Matthaeum tres differentias in quolibet gradu. Nam qui corrumpunt semen, non similem habent perditionis modum; et qui ab eo fructificant, non aequam recipiunt copiam. Sane actiones perdentium ostendit semen. Quidam enim cum non peccaverint, suis animabus insita sibi semina salubria perdiderunt, subtracta ab intentione et memoria eorum per spiritus malignos et Daemones, qui volant per aerem, vel viros fallaces et callidos, quae volatilia nuncupavit; unde subdit et dum seminat, aliud cecidit secus viam. Theophylactus. Non dixit quod seminans proiecit aliud secus viam, sed quod semen cecidit. Qui enim seminat, docet rectum sermonem; sed sermo diversimode cadit in audientes, ut quidam eorum via dicantur. Et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. Cyrillus. Arida enim est et inculta quodammodo omnis via, eo quod a cunctis conculcatur, ac nihil ex seminibus humatur in ea. Sic igitur habentes cor indocile non penetrat divina monitio, ut possit laudem germinare virtutum; sed tales sunt via frequentata immundis spiritibus. Sunt iterum aliqui leviter gerentes fidem in se quasi in verborum simplicitate; horum fides caret radice; de quibus subditur et aliud cecidit supra petram, et natum aruit, quia non habebat humorem. Beda. Petram dicit durum et indomitum cor. Hoc est autem humor ad radicem seminis, quod iuxta aliam parabolam oleum ad lampades virginum nutriendas, idest amor et perseverantia virtutis. Eusebius. Sunt etiam aliqui qui per avaritiam et appetitum voluptatum et mundanas sollicitudines, quas quidem spinas nuncupat, immissum sibi semen suffocari fecerunt; de quibus subditur et aliud cecidit inter spinas; et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Chrysostomus in Matthaeum. Sicut enim spinae non permittunt oriri semen, sed ex condensatione suffocant immissum; sic sollicitudines vitae praesentis semen spirituale fructificare non sinunt. Increpandus autem esset agricola qui super sensibiles spinas, et petram, et viam seminaret. Non enim possibile est petram terram fieri, nec viam non esse viam, nec spinas non esse spinas; in rationalibus autem secus est; possibile est enim petram converti in terram pinguem, et viam non conculcari, et spinas dissipari. Cyrillus. Sunt autem terra pinguis et ferax, animae honestae et bonae, quae in profundo suscipiunt verbi semina, et retinent, et fovent; et quantum ad hoc subditur et aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum. Cum enim in mentem mundam ab omnibus perturbationibus verbum divinum infunditur, tunc immittit radices in profundum, et germinat tamquam spica, et convenienter perficitur. Beda. Fructum enim centuplum, fructum perfectum dicit: nam denarius numerus pro perfectione semper accipitur, quia in decem praeceptis legis custodia continetur: denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit; unde per centenarium magna perfectio significatur. Cyrillus. Quae autem sit sententia parabolae, accipiamus per eum qui eam composuit; unde sequitur haec dicens clamabat: qui habet aures audiendi, audiat. Basilius. Audire pertinet ad intellectum: unde per hoc dominus excitat ad exaudiendum attente mentionem eorum quae dicuntur. Beda. Quoties enim haec admonitio vel in Evangelio, vel in Apocalypsi Ioannis interponitur, mysticum esse quod dicitur, quaerendumque a nobis intentius ostenditur; unde discipuli ignorantes, salvatorem interrogant; sequitur enim interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola. Nemo tamen putet finita mox parabola discipulos hoc interrogasse; sed, ut Marcus ait: cum esset singularis, interrogaverunt eum. Origenes. Est autem parabola sermo quasi facti, non autem facti iuxta quod dicitur, possibilis autem fieri; rerum significativus per transumptionem eorum quae in parabola traduntur. Aenigma vero est processus sermonis in his quae traduntur quasi facta; quae tamen non sunt facta, nec possibilia fieri, significant vero aliquid in occulto; sicut quod dicitur in libro Iudicum quod ligna iverunt ut ungerent sibi regem. Non est autem ad litteram factum quod dicitur exiit qui seminat, sicut ea narrat historia, possibile tamen fuit fieri. Eusebius. Dominus vero docuit eos causam quare turbis per parabolas loquebatur; unde subditur quibus ipse dixit: vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Gregorius Nazianzenus. Cum hoc audis, non introducas diversas naturas secundum quosdam haereticos, qui putant hos quidem esse pereuntis naturae, hos vero salubris; quosdam vero sic se habere, ut eorum voluntas eos ducat ad peius vel melius, sed addas ei quod dicitur vobis datum est, idest volentibus, et simpliciter dignis. Theophylactus. His autem qui sunt indigni tantis mysteriis obscure dicuntur; unde subditur ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Videre enim se putant, non vident autem; et audiunt quidem, sed non intelligunt. Huius ergo gratia hoc eis Christus abscondit, ne maius eis praeiudicium generetur, si postquam noverint Christi mysteria, contempserint. Qui enim intelligit et postea spernit, gravius punietur. Beda. Recte igitur in parabolis audiunt, quando clausis sensibus cordis, non curant cognoscere veritatem, obliti eius quod dominus dixerat: qui habet aures audiendi, audiat. Gregorius in Evang. Dominus autem dignatus est exponere quod dicebat, ut sciamus rerum significationes quaerere etiam in his quae per semetipsum noluit explanare; sequitur enim est autem haec parabola: semen est verbum Dei. Eusebius. Destruentium autem immissa semina suis animabus tres dicit esse causas. Quidam enim destruunt in se semen reconditum, dantes leviter auditum volentibus fallere; de quibus subdit quod autem secus viam, hi sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Beda. Qui scilicet verbum quod audiunt, nulla fide, nullo intellectu, nulla saltem tentandae utilitatis actione percipere dignantur. Eusebius. Quidam vero cum in mentis profundo non susceperint verbum Dei, facile extinguuntur adveniente adversitate; de quibus subdit nam qui supra petram, hi sunt qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Cyrillus. Cum enim intrant Ecclesiam, laetanter attentant divina mysteria, sed ex levi voluntate; ut autem egressi sunt Ecclesiam, obliviscuntur sacrarum disciplinarum: et si fides Christiana non fluctuet, permanent; turbante vero persecutione, profugam habent mentem, quia fides eorum caret radice. Gregorius. Multi boni operis initia proponunt; sed mox ut fatigari adversitatibus vel tentationibus coeperint, inchoata derelinquunt. Petrosa ergo terra humorem non habuit, quae hoc quod germinaverat, ad fructus perseverantiam non perduxit. Eusebius. Quidam vero suffocant reconditum in eis semen divitiis et illecebris, quasi quibusdam suffocantibus spinis; de quibus subditur quod autem in spinis cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae, euntes suffocantur, et non referunt fructum. Gregorius. Mirum quomodo dominus divitias spinas interpretatus sit, cum illae pungant, istae delectent; et tamen spinae sunt, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et cum usque ad peccatum pertrahunt, quasi inflicto vulnere cruentant. Duo autem sunt quae divitiis iungit, sollicitudines et voluptates: quia per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolvunt. Suffocant autem semen, quia importunis cogitationibus guttur mentis strangulant; et dum bonum desiderium intrare ad cor non sinunt, quasi aditum vitalis flatus vetant. Eusebius. Haec autem ex provisione a salvatore praedicta sunt. Sic autem se habere patefacit effectus; non enim aliter aliqui a verbo divini cultus deficiunt nisi secundum aliquem modorum praedictorum ab eo. Chrysostomus in Matthaeum. Et ut plura brevibus comprehendam, hi quidem tamquam negligentes audire, hi tamquam delicati et debiles, hi vero tamquam servi facti voluptatis et rerum mundi, a bono desistunt. Bonus etiam ordo viae, petrae et spinarum: opus enim est primo memoriae et cautelae, deinde fortitudinis, consequenter contemptus praesentium. Consequenter ponit bonam terram contrario modo se habentem ad viam, et petram, et spinas, cum subdit quod autem in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Nam qui secus viam positi sunt, non retinent verbum, sed rapit eis semen Diabolus: qui vero sunt in petra, non sustinent in patientia tentationis insultum propter imbecillitatem; qui vero sunt in spinis, non fructificant, sed suffocantur. Gregorius. Terra ergo bona fructum per sapientiam reddit: quia nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus. Fructum ergo per patientiam reddunt: quia cum humiliter flagella suscipiunt, post flagella ad requiem sublimiter cum gaudio suscipiuntur.


Lectio 3

[85824] Catena in Lc., cap. 8 l. 3 Beda. Quia supra dixerat apostolis: vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, nunc ostendit per eos aliquando etiam ceteris idem mysterium esse revelandum, dicens nemo autem lucernam accendens operit eam vase, aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Eusebius. Quasi dicat: sicut lucerna accenditur ut luceat, non ut operiatur sub modio vel lecto; sic etiam secreta regni caelorum in parabolis edita, quamvis lateant alienos a fide, tamen penes omnes manifestum habebunt sensum; unde subdit non enim est occultum quod non manifestetur, nec absconditum quod non agnoscatur et in palam veniat; quasi dicat: quamvis plurima in parabolis dicta sint, ut videntes non videant, et audientes non intelligant propter sui incredulitatem, totus tamen sermo patebit. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter totum. His verbis typice docet fiduciam praedicandi, ne quis timore carnalium incommodorum lucem scientiae abscondat; vasis enim et lecti nomine carnem, lucernae autem vocabulo verbum designat; quod ob metum carnalium incommodorum occultat qui ipsam carnem praeponit manifestationi veritatis, et ea quasi operit verbum qui praedicare trepidat. Supra candelabrum autem ponit lucernam qui corpus suum ministerio Dei subicit, ut superior sit praedicatio veritatis, et inferior servitus corporis. Origenes de Serm. Dom. Sed et qui vult adaptare lucernam perfectioribus Christi discipulis persuadebit nobis per ea quae dicta sunt de Ioanne, quoniam ipse erat lucerna ardens et lucens. Non decet ergo eum qui lucernam rationalem accendit in anima, abscondere eam sub lecto ubi quis requiescit, nec sub aliquo alio vase: quia qui facit hoc, non providet intrantibus domum, quibus lucerna paratur: sed oportet superponere candelabro, idest omni Ecclesiae. Chrysostomus in Matthaeum. Hoc autem dicens, inducit eos ad vitae diligentiam, docens eos strenuos esse quasi expositos aspectibus omnium, ac pugnantes in mundo quasi in theatro; quasi dicat: ne consideretis quod manemus in modica parte mundi; eritis enim omnibus noti: quia tantam virtutem impossibile est latere. Maximus. Vel forsan seipsum appellat dominus lucernam radiantem cunctis habitantibus domum, idest mundum, cum sit naturaliter Deus, et factus dispensative caro; et sic quasi lux ad instar lucernae retinetur in testa carnis per mediam animam, sicut per lychnum ignis in testa lucernae. Vocat autem candelabrum Ecclesiam, supra quam verbum divinum effulgens, quasi quamdam domum illuminat radiis veritatis. Dixit autem similitudinarie vas aut lectum, corporalem cultum legis, sub quo contineri non vult. Beda. Instanter autem nos dominus docet verbo auscultare, ut et nostro illud pectore continue ruminare, et alieno eructare sufficiamus auditui; unde sequitur videte ergo quid audiatis. Qui enim habet, dabitur illi; et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. Quasi dicat: tota intentione verbo quod auditis operam date: quia qui amorem habet verbi, dabitur illi et sensus intelligendi quod amat: at qui verbi audiendi amorem non habet, etsi vel naturali ingenio, vel litterario callere se putaverit exercitio, nulla sapientiae dulcedine gaudebit. Saepe enim desidiosus ingenium accipit, ut de negligentia iustius puniatur; quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit; et nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo maiora praemia retributionis inveniat, quo magis studio inventionis elaborat.


Lectio 4

[85825] Catena in Lc., cap. 8 l. 4 Titus. Derelictis cognatis carnalibus, dominus insistebat doctrinae paternae. Quia vero desiderabatur propter absentiam, accedunt ad eum: unde dicitur venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba. Si audiveris de fratribus domini, addisce pietatem, et intellige gratiam: nullus enim secundum divinitatem salvatoris frater est, unigenitus enim est; sed pietatis gratia communicavit nobis in carne et sanguine, et factus est frater noster, cum esset naturaliter Deus. Beda. Fratres tamen domini secundum carnem dicuntur non filii beatae Mariae genitricis Dei, secundum Elvidium, nec filii Ioseph de alia uxore secundum quosdam putandi sunt; sed eorum potius intelligendi sunt esse cognati. Titus. Putabant autem fratres eius quod cum eorum audiret praesentiam, dimitteret populum, reveritus maternum nomen, et flexus amore materno; unde sequitur et nuntiatum est illi: mater tua et fratres tui foris stant, volentes te videre. Chrysostomus in Matthaeum. Considera quale erat, astante ei toto populo, et ab ore eius pendente, iam inchoata doctrina, eum foras extrahere. Ob hoc dominus quasi increpando respondit; sequitur enim qui respondens dixit ad eos: mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt. Ambrosius. Moralis magister, qui de se ceteris praebet exemplum, praescripturus ceteris quoniam qui non reliquerit patrem aut matrem suam, non est filio Dei dignus, sententiae huic ipse primus se subicit: non quod maternae refutet pietatis obsequia: ipsius enim praeceptum est: qui non honorificaverit patrem et matrem, morte moriatur; sed quia paternis se mysteriis amplius quam maternis affectibus debere cognoscit. Neque tamen iniuriose refutantur parentes; sed religiosiores copulae mentium docentur esse quam corporum. Ergo hic non, ut quidam haeretici tendiculas aucupantur, mater negatur, quae etiam de cruce agnoscitur; sed necessitudini corporali praescriptorum caelestium forma praefertur. Beda. Hi igitur qui verbum Dei audiunt et faciunt, mater domini vocantur, eo quod illum quotidie suo exemplo vel dicto quasi parturiunt in cordibus proximorum; fratres quoque sunt eius, cum et ipsi faciant voluntatem patris eius qui in caelis est. Chrysostomus in Matthaeum. Non autem hoc dixit increpando matrem, sed eam plurimum adiuvando. Nam si erga ceteros sollicitus erat, ut generaret eis de se debitam opinionem, multo magis erga matrem: non autem elevasset eam ad illa fastigia, si semper expectaret honorari ab eo tamquam a filio, non autem eum dominum reputaret. Theophylactus. Quidam vero hoc sic intelligunt, quod Christo docente quidam invidentes, subsannantes eum super doctrina eius, dixerunt mater tua, et fratres tui stant foris volentes te videre: tamquam propter hoc ignobilem eum demonstrarent: et ideo qui mentem eorum cognovit, sic eis respondit, quoniam non nocet vilis consanguinitas; sed si ignobilis quis existat, audiat autem verbum Dei, ipsum consanguineum reputat. Quia tamen audire solum neminem salvat, sed magis condemnat, subiungit et faciunt: decet enim audire, et facere. Verbum autem Dei dicit suam doctrinam: quaecumque enim ipse dicebat, patris erant. Ambrosius. Mystice autem non debuit foris stare qui Christum quaerebat; unde et ille ait: accedite ad eum, et illuminamini. Si enim foris stant, nec ipsi agnoscuntur parentes; et propter nostrum fortasse non agnoscuntur exemplum, quemadmodum nos non agnoscimur si foris stemus. Illud quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Iudaeos, ex quibus est Christus secundum carnem, Ecclesiamque synagogae credidit praeferendam. Beda. Intus enim eo docente venientes intrare nequeunt, cuius spiritualiter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans autem turba intravit in domum; quia differente Iudaea, gentilitas confluxit ad Christum. Foris autem stantes volunt Christum videre, qui spiritualem in lege sensum non quaerentes, sese ad custodiam litterae foris fixerunt; et quasi Christum potius ad docenda carnalia cogunt exire, quam se ad discenda spiritualia consentiunt intrare.


Lectio 5

[85826] Catena in Lc., cap. 8 l. 5 Cyrillus. Quia discipuli omnes beneficiatos a Christo videbant, decebat etiam ipsos sensim in beneficiis Christi delectari: non enim similiter quis considerat quae fiunt in alienis corporibus ut in suo: et ideo dominus discipulos et mari et ventis exposuit; unde dicitur factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in unam naviculam, et discipuli eius; et ait ad illos: transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. Chrysostomus in Matthaeum. Vitans quidem Lucas quaestionem quae sibi fieri posset de temporum ordine, dicit eum in una dierum intrasse naviculam. Cyrillus. Si autem vigilante domino accidisset tempestas, vel non timuissent discipuli, vel non exhorruissent, vel non credidissent eum posse tale aliquid facere. Quapropter dormit, praestans tempus timori; sequitur enim navigantibus autem illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum. Ambrosius. Supra habes quia pernoctabat in oratione; quomodo hic in tempestate dormit? Sed exprimitur securitas potestatis; quomodo omnibus timentibus solus intrepidus quiescebat, sed quiescebat corporis somno cum intenderet divinitatis mysterio; nihil enim sine verbo fit. Cyrillus. Cum magna autem dispensatione videtur esse peractum ne mox postquam tempestas invadere coepit naviculam, quaererent ab eo suffragium, sed postquam malum invaluit, ut manifestior fiat divinae maiestatis potestas; unde dicitur et compellebantur, et periclitabantur: quod quidem dominus permisit exercitationis gratia, ut cum confessi fuerint periculum, cognoscant miraculi magnitudinem. Unde postquam magnitudo periculi in intolerabilem metum eos urgebat, tamquam aliam spem non habentes salutis nisi solum ipsum dominum virtutum, eum excitaverunt. Sequitur accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: praeceptor, perimus. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus quidem dicit: domine, salva nos, perimus; Marcus autem: magister, non ad te attinet quia perimus? Eadem autem est sententia excitantium dominum, volentiumque salvari. Nec opus est quaerere quis horum potius Christo dictum sit: sive enim aliquid horum trium dixerint, sive alia verba quae nullus Evangelistarum commemoravit, tantumdem autem valentia, quid ad rem interest? Quamquam etiam hoc fieri potuerit ut, pluribus eum excitantibus, omnia haec, aliud autem ab alio diceretur. Cyrillus. Non autem erat possibile eos perire existente cum eis omnipotente: unde illico surgit Christus, qui habet omnium potestatem, et sedat confestim procellam et ventorum impetum. Et cessavit tempestas, et facta est tranquillitas: in quo ostendit se Deum esse, cui dicitur: tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Beda. Sic igitur in hac navigatione dominus utramque unius eiusdemque personae naturam ostendit, dum is qui ut homo dormit in navi, furorem maris ut Deus verbo coercet. Cyrillus. Simul autem cum tempestate aquarum solvit tempestatem animarum; unde sequitur dixit autem illis: ubi est fides vestra? In quo verbo ostendit quod timorem non facit tentationum inductio, sed imbecillitas mentis. Sicut enim aurum probatur in igne, sic in tentationibus fides. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem ab aliis Evangelistis aliis verbis dictum est. Matthaeus enim dicit eum dixisse: quid timidi estis modicae fidei? Marcus autem dicit: quid timidi estis? Necdum habetis fidem? Idest illam perfectam velut granum sinapis. Hoc ergo et ille ait: modicae fidei; Lucas autem: ubi est fides vestra? Et totum quidem dici potuit: quid timidi estis? Ubi est fides vestra? Modicae fidei? Unde aliud hic, aliud ille commemorat. Ambrosius. Pacata igitur tempestate ad imperium Christi, discipuli stupefacti miraculo, susurrabant ad invicem; unde sequitur qui timentes, mirati sunt, ad invicem dicentes: quis, putas, hic est, quia et ventis imperat et mari, et obediunt? Non autem discipuli, ut ignorantes eum, hoc dixerunt ad invicem; noverant enim eum Deum esse, et filium Dei Iesum: admirantur autem innatae potestatis abundantiam, et divinitatis gloriam; quamvis similis nobis esset et visibilis secundum carnem; unde dicunt quis est hic? Idest qualis et quantus, et in quanta virtute et maiestate? Imperiosum enim est opus, dominativum praeceptum, non servilis petitio. Beda. Vel non discipuli, sed nautae et alii mirantur qui in navi erant. Allegorice autem mare vel stagnum tenebrosus est et amarus mundi aestus. Navicula arbor crucis, cuius beneficio fideles adiuti, emensis mundi fluctibus, obtinent littus patriae caelestis. Ambrosius. Itaque dominus, qui se intelligit propter divinum in terras mysterium venisse, relictis parentibus navem ascendit. Beda. Ascendunt autem et discipuli admoniti cum eo; unde ipse ait: si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Discipulis navigantibus, idest fidelibus saeculum calcantibus, et futuri saeculi animo quietem meditantibus, et per sancti spiritus flatum, vel etiam proprii remigii conatum, infidos mundi fastus certatim post terga iactantibus, subito obdormivit dominus; idest, advenit tempus dominicae passionis; et descendit procella, quia domino somnum mortis in cruce subeunte, fluctus persecutionum daemoniacis flatibus exsurgunt. Fluctibus autem non domini patientia turbatur, sed discipulorum imbecillitas concutitur et trepidat: qui suscitarunt dominum ne eo dormiente pereant: quia cuius mortem viderant, resurrectionem optant: quae si differetur, ipsi in perpetuum perirent. Unde surgens increpat ventum: quia celeri resurrectione per mortem destruit superbiam Diaboli, qui habebat imperium mortis. Tempestatem autem aquae facit cessare, quia rabiem Iudaeorum morti eius insultantium resurgens labefacit. Ambrosius. Et advertas, sine tentatione neminem posse ex hoc vitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei tentatio est. Subiecti igitur sumus nequitiae spiritualis procellis; sed quasi pervigiles nautae gubernatorem excitemus, qui non serviat, sed imperet ventis; qui etsi iam non dormiat sui corporis somno, caveamus tamen ne nostri corporis somno nobis dormiat, et quiescat. Bene autem arguuntur qui praesente Christo timebant, cum utique ibi aderat qui perire non posset. Beda. Cui simile est quod post mortem discipulis apparens exprobravit incredulitatem eorum: et sic tumidis gurgitibus sedatis, patefecit cunctis potentiam suae divinitatis.


Lectio 6

[85827] Catena in Lc., cap. 8 l. 6 Chrysostomus. Salvator navigando una cum discipulis ad portum pervenit; unde dicitur et navigaverunt ad regionem Gerazenorum, quae est contra Galilaeam. Titus. Veraciora exemplaria nec Gerazenorum habent, nec Gadarorum, sed Gergezinorum; est enim Gadara civitas in Iudaea, stagnum autem vel mare nullatenus invenitur in ea; sed Geraza civitas Arabiae est, nec stagnum, nec mare iuxta habens. Est autem Gergeza, a qua Gergezaei, urbs antiqua iuxta Tiberiacum stagnum, circa quam est rupes stagno vicina, in quod ostenditur deiectos fuisse porcos a Daemonibus. Quia tamen Geraza et Gedara confinium habent cum terra Gergezinorum, verisimile est inde ad horum terram porcos fuisse adductos. Beda. Geraza enim urbs est insignis Arabiae trans Iordanem iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci praecipitati sunt. Chrysostomus in Matthaeum. Cum autem dominus descendisset a mari, occurrit ei aliud terribilius miraculum: nam daemoniacus, tamquam servus videns dominum, servitutem confitetur; unde sequitur et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam qui Daemonium habebat iam temporibus multis. Augustinus de Cons. Evang. Quod Matthaeus duos dicit fuisse daemoniacos, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat, et pro cuius salute plurimum satagebat. Hoc volentes significare duo Evangelistae, solum commemorandum iudicaverunt de quo facti huius fama latius praeclariusque fragraverat. Chrysostomus in Matthaeum. Vel Lucas elegit ex illis duobus eum qui saevior erat: unde flebilius narrat eius infortunium, cum subdit et vestimentis non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. Visitant autem Daemones mortuorum sepulchra, volentes imbuere homines periculosa doctrina, quod scilicet mortuorum animae Daemones fiunt. Cyrillus. Quod autem nudus petebat defunctorum sepulchra, daemoniacae ferocitatis erat indicium. Permittit autem quosdam dispensative Deus subesse Daemonibus, ut nos perpendamus per eos quales sunt Daemones erga nos, ut renuamus eis subici velle; et sic uno patiente aedificantur quamplures. Chrysostomus. Quia vero hominem eum populi fatebantur, accesserunt Daemones divinitatem praedicantes ipsius, quam etiam mare sua tranquillitate clamaverat; unde sequitur is ut vidit Iesum, procidit ante illum, et exclamavit voce magna, et dixit. Cyrillus. Attendas hic timorem annexum audaciae et desperationi multae; signum enim diabolicae desperationis est in audendo dicere quid mihi et tibi est, Iesu fili Dei altissimi? Timoris vero cum precatur obsecro te, ne me torqueas. Sed si nosti eum esse filium Dei altissimi, fateris eum Deum caeli et terrae, et eorum quae continentur in eis. Qualiter igitur non tua, immo sua usurpas, et dicis quid mihi et tibi? Quis autem principum terrenorum omnino sustinebit a barbaris lacessiri suo subiectos imperio? Unde sequitur praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine; et necessitatem praecepti ostendit subdens multis enim temporibus arripiebat illum; et vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis agebatur a Daemonio in deserta. Chrysostomus. Unde, quia nemo audebat daemoniacum tenere, ipse Christus ad eum vadit, alloquens ipsum. Sequitur interrogavit autem illum Iesus, dicens: quod tibi nomen est? Non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa peste quam tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. Beda. Sed et nostri temporis sacerdotes qui per exorcismi gratiam Daemones eicere norunt, solent dicere, patientes non aliter valere curari, nisi omne quod ab immundis spiritibus vigilantes dormientesve pertulerint, confitendo patenter exponant; et maxime quando corporis humani concubitum petere se ac patrare confingunt; unde et hic confessio subditur: at ille dixit: legio; quia intraverant Daemonia multa in eum. Gregorius Nyssenus. Imitantes quidam Daemones supernas militias et legiones angelicas, dicunt se legionem, sicut et eorum princeps dicit se positurum thronum super astra, ut fiat altissimo similis. Chrysostomus. Postquam autem dominus supervenerat Daemonibus creaturam Dei perturbantibus, putabant eum propter excessum eorum quae fiebant non expectare tempus supplicii: et quia culpam diffiteri non poterant, instant ne cito sustineant poenam; unde sequitur et rogaverunt illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. Theophylactus. Quod quidem postulant Daemones volentes adhuc cum hominibus conversari. Cyrillus. Hic autem palam est quod aemulae catervae maiestatis divinae, ineffabili potentia salvatoris detrudebantur ad Inferna. Maximus. Statuit autem Deus unicuique peccatorum consonam poenam; Gehennam ignis propter carnis incendium, stridorem dentium propter risum lascivum, intolerabilem sitim propter voluptatem et crapulam, pervigilem vermem propter obliquum et malignum cor, caliginem perpetuam propter ignorantiam et fallaciam, Lymbum abyssi propter superbiam: unde Daemonibus tamquam superbis abyssus delegatur. Sequitur erat autem ibi grex multorum porcorum pascentium in monte. Augustinus de Cons. Evang. Quod Marcus dixit circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, non repugnat: grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem: erant enim duo millia porcorum, sicut Marcus expressit. Ambrosius. Daemones autem caelestis luminis claritatem sustinere non poterant, ut qui oculos dolent, radios solis ferre non possunt. Cyrillus. Et ideo turba immundorum spirituum petit mitti in conformem sibi gregem immundorum porcorum. Sequitur et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi. Athanasius in vita Antonii. Quod si super porcos potestatem non habent, multo magis nullum habent dominium contra homines factos ad imaginem Dei. Oportet ergo Deum solum timere, contemnere autem illos. Cyrillus. Dominus autem concessit eis potestatem, ut hoc inter cetera fiat nobis causa salutis, et roboris spes. Sequitur et permisit illos. Considerare ergo oportet, quod Daemones pravi sunt, et hostiles his qui eis sunt subditi; ut potest patere ex eo quod praecipitaverunt et suffocaverunt porcos in aquis; unde sequitur exierunt ergo Daemonia ab homine, et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est. Et ideo concessit eis Christus petentibus, ut ex eventu appareat quam sint crudeles. Erat etiam necessarium ostendere filium Dei providentiam rerum habere non minus quam pater, ut aequalitatis decor in utroque appareat. Titus. Fugam autem pastores arripiunt, ne cum porcis perirent; unde sequitur quod ut viderunt factum, qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas: et huiusmodi terrorem civibus intulerunt. Duxit autem eos ad salvatorem damni necessitas. Sequitur exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum. Ubi considera, quod dum Deus homines punit in rebus, confert beneficium animabus. Cum autem profecti essent, viderunt sanum eum qui iugiter vexabatur. Sequitur et invenerunt hominem sedentem, a quo Daemonia exierant, vestitum, qui antea continuo nudus erat, ac sana mente ad pedes eius: non enim discedit a pedibus, a quibus est nactus salutem: et sic agnoscentes signum, mirati sunt passionis remedium, et obstupuerunt in facto. Sequitur et timuerunt. Hoc autem factum partim visu comperiunt, partim verbis audiverant. Sequitur nuntiaverunt autem illis qui viderant quomodo sanus factus esset a legione. Oportebat autem eos supplicare domino ne inde recederet, sed custos esset regionis, ne Daemones haberent accessum ad eos; sed prae timore propriam salutem amiserunt, rogantes salvatorem recedere. Sequitur et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerazenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Theophylactus. Timebant enim ne iterum damnum aliquod paterentur, sicut passi fuerant in submersione porcorum. Chrysostomus. Attendas autem Christi humilitatem: postquam enim collatis a se talibus beneficiis emittebant eum, non obstat, sed discedit, eos qui se ipsos indignos sua doctrina promulgaverant relinquens. Sequitur ipse autem, ascendens navim, reversus est. Titus. Sed eo discedente, ille qui passus fuerat, a salvatore non discedit. Sequitur et rogabat illum vir a quo Daemonia exierant, ut cum eo esset. Theophylactus. Nam, sicut expertus, timebat ne forte elongatus a Iesu, rursus Daemonibus esset paratus. Dominus autem ostendit ei quod quamvis non sit cum eo praesentialiter, tamen potest eum gratia sua protegere; sequitur enim dimisit autem eum Iesus, dicens: redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Non autem dixit: quanta tibi feci ego; formam praebens humilitatis, ut rectitudines nostras referamus in Deum. Titus. Nec tamen praevaricatur in lege veritatis; quidquid enim filius operatur, pater operatur. Cur autem qui ubique omnes liberatos monebat nulli dicere, huic liberato a legione dicit narra quanta tibi fecit Deus? Quia scilicet tota regio illa Deum ignorabat, irretita cultibus Daemonum. Vel verius, quandoquidem ad patrem retorquet miraculum, dicit narra; cum vero loquitur de seipso, monet nulli dicere. Ille autem qui liberatus est a Daemonibus, noverat Deum esse Iesum, et ideo praedicavit quanta fecit illi Iesus; sequitur enim et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecit Iesus. Chrysostomus. Et sic illos qui se indignos sua doctrina promulgaverant derelinquens, statuit eis eum in magistrum qui fuerat a Daemonibus liberatus. Beda. Mystice autem Geraza significat nationem gentium, quas post passionem et resurrectionem suam dominus per praedicatores visitavit; unde Geraza vel Gergesi, ut quidam legunt, interpretatur colonum eiciens, idest Diabolum, a quo prius incolebatur; vel advena propinquans, qui prius longe erat. Ambrosius. Licet autem discordet numerus curatorum a Christo secundum Lucam et Matthaeum, tamen concordat mysterium: ut enim iste qui habebat Daemonium, populi gentilis est figura, duo quoque illi similiter figuram populi gentilis accipiunt: quoniam cum tres filios Noe generavit, Sem, Cham et Iaphet, Sem tantummodo familia in possessionem ascita est Dei: ex duobus illis diversarum nationum populi pullularunt. Qui multis, inquit, temporibus habebat Daemonium, utpote qui a diluvio usque ad adventum domini vexabatur. Nudus autem erat, quia tegumentum naturae suae et virtutis amisit. Augustinus de quaest. Evang. In domo non habitabat; hoc est, in conscientia sua non requiescebat: in monumentis manebat; idest in mortuis operibus, hoc est peccatis, delectabatur. Ambrosius. Vel quid sunt corpora perfidorum nisi quaedam sepulchra in quibus Dei verba non habitant? Augustinus de quaest. Evang. Quod autem compedibus ferreis et catenis ligabatur, significat graves et duras leges gentium, quibus etiam in eorum republica peccata cohibentur: quod autem vinculis talibus diruptis agebatur a Daemonio in desertum, significat quod etiam ipsis transgressis legibus ad ea scelera cupiditate ducebatur quae iam vulgarem consuetudinem excederent, quod vero in eo legio Daemonum erat, significatae sunt gentes, quae multis Daemonibus serviebant; quod in porcos pascentes in montibus Daemonia ire concessa sunt, significat etiam immundos et superbos homines, quibus Daemonia dominantur propter idolorum cultus. Ambrosius. Porci enim hi sunt qui immundorum usu animalium, vocis et rationis expertes, lutulentis vitae suae actibus naturalium coinquinaverunt ornamenta virtutum. Augustinus. Quod autem in stagnum praecipitati sunt, significat quod iam clarificatur Ecclesia, et liberato populo gentium a dominatione Daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos qui Christo credere noluerunt, caeca et profunda curiositate submersi. Ambrosius. Impetu autem feruntur in praeceps, quoniam nullius meriti contemplatione revocantur; sed tamquam de superioribus ad inferiora per improbitatis proclive detrusi, inter fluenta mundi huius intercluso pereunt spiritus commeatu. Neque enim in his qui fluido aestu voluptatis huc atque illuc feruntur, illius spiritus potest esse vitale commercium. Videmus igitur quia homo ipse suae est auctor aerumnae: nam nisi quis porci more vixisset, numquam accepisset in eum Diabolus potestatem; aut si accepisset, non ut perderet, sed ut probaret: et fortasse Diabolus, quia post domini adventum bonos iam depraedari non poterat, non omnium hominum, sed levium quaerit interitum; ut latro non armatis, sed insidiatur inermibus. Viderunt hoc magistri gregum, et fugerunt: neque enim vel philosophiae professores vel principes synagogae pereuntibus populis possunt ferre medicinam: solus est Christus qui aufert peccata populorum. Augustinus. Vel quod porcorum pastores fugientes ista nuntiaverunt, significat quosdam primates impiorum, quamquam Christianam legem fugientes, potentiam tamen eius pergentes stupendo et mirando praedicare. Quod autem Gerazeni cognoscentes quod factum est, rogant Iesum ut ab eis discederet, magno timore perculsi, significat magnitudinem vetusta suavitate delectatam, honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possunt; admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Ambrosius. Vel in Gerazenorum civitate species synagogae videtur existere: qui rogabant ut discederet, quia timore magno tenebantur; infirma enim mens non capit Dei verbum, nec potest pondus sustinere sapientiae. Et ideo diutius molestus non fuit, sed ascendit ab inferioribus ad superiora, a synagoga scilicet ad Ecclesiam: et regressus est per stagnum: nemo enim de Ecclesia ad synagogam sine periculo transit salutis; sed ille qui de synagoga ad Ecclesiam transire desiderat, crucem suam tollat, ut discrimen evadat. Augustinus. Quod autem ille sanatus cupit iam esse cum Christo, et dicitur ei redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus: sic intelligitur, ut sic quisquis intelligat post remissionem peccatorum redeundum sibi in conscientiam bonam sicut in domum, et serviendum Evangelio propter aliorum salutem, ut deinde cum Christo requiescat: ne cum praepropere vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis fraternae redemptioni accommodatum.


Lectio 7

[85828] Catena in Lc., cap. 8 l. 7 Augustinus de Cons. Evang. Post narratum apud Gerazenos miraculum, transit ad narrandum, de archisynagogi filia, dicens factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba: erant enim omnes expectantes eum. Theophylactus. Simul quidem propter doctrinam, et propter miracula. Augustinus. Quod vero adiungit et ecce venit vir cui nomen Iairus, non continue factum accipiendum est, sed prius illud de convivio publicanorum, sicut narrat Matthaeus; cui rei sic coniungit hoc ut non possit aliud factum consequenter intelligi. Titus. Est autem positum nomen, Iudaeorum causa, qui tunc noverunt quod accidit, ut nomen demonstratio miraculi fiat. Accessit autem non aliquis infirmorum, sed princeps synagogae, ut magis obturarentur Iudaeorum ora; unde sequitur et ipse princeps synagogae erat. Accessit autem ad Christum causa necessitatis: urget enim aliquando dolor ad agendum ea quae decent, secundum illud: in camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te. Theophylactus. Unde necessitate instante cecidit ad pedes eius; sequitur enim et cecidit ad pedes Iesu. Decebat autem ut absque necessitate cogente caderet ad pedes eius, et cognosceret ipsum Deum esse. Chrysostomus. Sed considera eius inertiam: quaerit enim a Christo ut in domum veniat; sequitur enim rogans eum ut intraret in domum eius; ignorans scilicet quod absens poterat liberare: nam si scivisset, dixisset sicut centurio: dic verbo, et curabitur filia mea. Graecus. Causa autem adventus eius ponitur, cum subditur quia unica filia erat illi, domus fundamentum, successio generis, fere annorum duodecim, in ipso scilicet flore aetatis; et haec moriebatur, pro thalamis efferenda ad tumulum. Chrysostomus. Advenerat autem dominus, non ut iudicaret mundum, sed ut salvaret: quapropter non examinat dignitatem petentis, sed aequanimiter arripit opus, sciens quod maius erat futurum eo quod quaerebatur: vocabatur autem ad remedium aegrotantis; novit autem se suscitaturum iam mortuam, et inserturum terrenis firmam spem resurrectionis. Ambrosius. Suscitaturus autem mortuam, ad faciendum fidem, haemorrhoissam ante curavit; sicut et resurrectio temporalis in passione domini celebratur, ut perpetua illa credatur. Et contigit dum iret, a turba comprimebatur. Cyrillus. Quod maximum erat indicium quod veram carnem induerat, et omnem conculcaret superbiam: neque enim a longe sequebantur, sed eum circumdabant. Graecus. Quaedam autem mulier gravi morbo detenta, ob cuius infirmitatis curam medici omnes divitias consumpserant, solam spem in tanta diffidentia reperit ut procideret domino; de qua sequitur et mulier quae erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari, accessit retro. Titus. Qualiter autem non est digna praeconio haec mulier, quae viribus extinctis corporeis ob continuum sanguinis fluxum, et tanto populo concurrente circa illum, affectu roborata et fide petierat populum, et retro latens tetigerat fimbriam vestimenti? Sequitur tetigit fimbriam vestimenti eius. Cyrillus. Neque enim licebat immundis vel tangere quemquam sanctorum, vel appropinquare viro sancto. Chrysostomus in Matthaeum. Ritu autem legis huiusmodi passio reputabatur immunditia magna. Aliter etiam: nondum enim nec ipsa habebat dignam opinionem de eo; non enim putavisset latere; sed tamen confisa de sanitate accedit. Theophylactus. Sicut autem cum aliquis oculum lucernae lucenti adhibet, aut igni spinas, statim operationem illorum experitur; sic quidem qui fidem affert potenti curare, statim curationem consequitur. Et confestim stetit fluxus sanguinis eius. Chrysostomus. Non autem sola vestimenta ipsius mulierem salvarunt; nam et milites sortiti sunt ea inter se; sed fidei eius intentio. Theophylactus. Credidit enim, et salvata est; et, ut congruum fuit, primo tetigit Christum intellectualiter, deinde corporaliter. Graecus. Audivit autem dominus tacitas mulieris considerationes, et tacens liberavit tacentem, passus sua sponte sanitatis rapinam; sed postea miraculum publicat; unde sequitur et ait Iesus: quis est qui me tetigit? Cyrillus. Non enim latuit dominum perpetratum miraculum; sed qui cuncta cognoscit, quasi nesciret interrogat. Graecus. Nescientibus autem discipulis quod quaerebatur, sed putantibus de simplici quodam tactu dicere, domini quaestioni respondent; sequitur enim negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: quis me tetigit? Et ideo dominus tactum sua responsione distinguit; sequitur enim et dixit illis Iesus: tetigit me aliquis; sicut etiam dicebat: qui habet aures audiendi, audiat; quamvis omnes habeant huiusmodi corporalem auditum, sed non est vere audire, si audiatur incaute, nec vere tangere, si infideliter tangatur. Cyrillus. Propalat autem consequenter quod factum est, cum subditur nam et ego novi virtutem de me exiisse. Materialius respondet secundum opinionem audientium; hic tamen nobis manifestatur quod ipse verus est Deus, et ex eo quod prodigialiter factum est, et etiam ex sermonibus: transcendit enim naturam nostram, et forsan angelicam, posse quemquam virtutem emittere quasi a propria natura; convenit autem hoc soli supremae naturae: nulla namque creaturarum aliquam gerit salvandi potestatem, vel etiam aliqua alia, scilicet miracula, faciendi, sed divinitus praestitam. Non autem ambitione gloriae non dimisit latere divinae virtutis ostensionem qui multoties praeceperat taceri sua miracula: sed quia spectabat ad utilitatem eorum qui vocabantur per fidem ad gratiam. Chrysostomus in Matthaeum. Primo enim solvit femineum metum, ne remorsum conscientiae pateretur quasi surripiens gratiam; secundo corrigit eam, quia latere putaverat; tertio fidem eius exprimit cunctis, ut et alii imitentur: proditque non minus miraculum retentione sanguinis, dum ostendit sibi cuncta patere. Cyrillus. Insuper principem synagogae persuadebat indubitabiliter credere quod a laqueis mortis eripiet filiam eius. Chrysostomus. Ob hoc autem dominus non statim eam manifestaverat, ut ostenso quod omnia sibi liquent, faciat mulierem praedicare quod factum est, ut suspicione miraculum careat; unde sequitur videns autem mulier quia non latuit eum, tremens venit et procidit ante pedes eius, et ob quam causam tetigit eum, indicavit coram omni populo, et quemadmodum confestim sanata sit. Origenes. Eamdem autem sanitatem quam nacta est mulier ex contactu, verbis confirmavit salvator; unde sequitur at ipse dixit illi: filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace: idest esto sana a tuo flagello: et sanat quidem primo per fidem animam, deinde vero corpus. Titus. Vocat autem filiam iam fidei causa sanatam; fides enim gratiam adoptionis impendit. Eusebius Eccl. Hist. Dicunt autem hanc mulierem in Paneade, quae est Caesarea Philippi, unde fuit oriunda, statuisse triumphos insignes collati sibi beneficii a salvatore: stabat namque super altam basim ad limina domus eius aeneum simulacrum mulieris flexis genibus manibusque iunctis, quasi precaretur; ex cuius opposito aliud erectum simulacrum ad instar viri, eiusdemque materiae, amictum diploide, et manum versus mulierem extendens; ante cuius pedes super ipsam basim aliena species plantae orta, quae usque ad aeneae diploidis oras pertingens, medicina omnium passionum esse ferebatur. Hanc autem statuam dicebant repraesentare Christum, quam maximus destruxit. Ambrosius. Mystice autem reliquerat in Gerazenis synagogam Christus, et quem sui non receperant, recipiunt alieni. Beda. Vel in fine saeculi dominus est ad Iudaeos rediturus, atque ab eis per fidei confessionem libenter excipiendus. Ambrosius. Quem autem putamus synagogae principem esse nisi legem, cuius contemplatione dominus synagogam non penitus dereliquerit? Beda. Vel princeps synagogae Moyses intelligitur: unde bene Iairus, idest illuminans vel illuminatus, vocatur: quia qui accipit verba vitae dare nobis, et per hoc ceteros illuminat, ipse a spiritu sancto illuminatur. Cecidit autem archisynagogus ad pedes Iesu, quia legislator cum tota patrum progenie Christum in carne apparentem longe sibi praeferendum esse cognovit. Si enim caput Christi Deus, convenienter pedes accipiendi sunt incarnatio, qua terram nostrae mortalitatis tetigit. Rogavit autem intrare in domum eius, quia eius videre desiderabat adventum. Filia autem unica eius est synagoga, quae sola legali est institutione composita; quae duodecimo aetatis anno, hoc est tempore pubertatis appropinquante, moriebatur; quia nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, in quibus spirituales Deo fructus gignere debebat, subito errorum languore consternata, spiritualis vitae viam amisit: et si Christus non succurreret, corruisset in mortem. Ad puellam autem sanandam pergens dominus a turba comprimitur, quia genti Iudaeae salutaria monita praebens, carnalium populorum est consuetudine gravatus. Ambrosius. Ad hanc autem principis filiam dum properat Dei verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia ex gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem. Beda. Dupliciter autem sanguinis fluxus potest intelligi; hoc est, et super idolatriae prostitutione, et super his quae carnis et sanguinis oblectatione patrantur. Ambrosius. Quid autem sibi vult quod haec principis filia annorum duodecim moriebatur, et mulier ista fluxu sanguinis ab annis duodecim laboravit, nisi ut intelligatur quia quamdiu synagoga viguit, laboravit Ecclesia? Beda. Una enim pene saeculi aetate synagoga in patriarchis nasci coepit, et gentilium nationem idololatria foedavit. Ambrosius. Sicut autem illa in medicos erogaverat omnem substantiam suam, ita congregatio gentium amiserat omnia dona naturae. Beda. Medicos autem intellige sive falsos theologos, sive philosophos, legumque doctores saecularium, qui multa de virtutibus vitiisque disserentes, utilia se vivendi instituta mortalibus dare promittebant; se ipsos immundos spiritus, qui velut hominibus consulendo, se pro Deo colendos ingerebant; quibus audiendis gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderat, tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde curari. Ambrosius. Audiens autem aegrotare populum Iudaeorum, sperare coepit salutis suae remedium; tempus venisse cognovit quo medicus adesset de caelo: surrexit ut occurreret fide promptior, pudore contractior: hoc enim est pudoris et fidei, agnoscere infirmitatem, non desperare veniam. Verecunda ergo fimbriam tetigit, fidelis accessit, religiosa credidit, sapiens sanatam se esse cognovit: sic sancta plebs gentium, quae Deo credidit, peccatum erubuit ut desereret, fidem detulit ut crederet, devotionem exhibuit ut rogaret, sapientiam induit ut sanitatem suam ipsa sentiret, fiduciam sumpsit ut fateretur quod praeripuisset alienum. Retro autem tangitur Christus, quia scriptum est: post dominum Deum tuum ambulabis. Beda. Et ipse ait: si quis mihi ministrat, me sequatur, sive quia praesentem in carne dominum non videns, vel quia peractis dispensationis sacramentis per fidem coepit vestigia eius subsequi. Gregorius Moralium. Premente autem turba, una redemptorem nostrum mulier tetigit: quia carnales quique in Ecclesia eum comprimunt a quo longe sunt, et soli tangunt qui huic veraciter humiles adiunguntur. Turba igitur premit, et non tangit: quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam. Beda. Vel una credula mulier dominum tangit: quia qui diversis haeresibus inordinate affligitur, solo Catholicae Ecclesiae corde fideliter quaeritur. Ambrosius. Non enim credunt qui comprimunt; credunt qui tangunt: fide tangitur Christus, fide videtur. Denique ut fidem credentis exprimeret, dicit ego cognovi virtutem de me exiisse: quod est evidentius indicium quia non intra possibilitatem conditionis humanae atque intra corporis claustrum divinitas coarctata est, sed ultra fines nostrae mediocritatis virtus exundat aeterna; non enim humana ope plebs gentium liberatur; sed Dei munus est congregatio nationum, quae etiam brevi fide misericordiam inclinat aeternam. Nam si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Dei filius; videmus quia comparatione eius fimbriam tantummodo tangimus, superiora vero vestimenti eius nequimus attingere. Si igitur et nos curari volumus, fide tangamus fimbriam Christi. Non autem latet eum quicumque tetigerit. Beatus qui extremam partem verbi tetigerit; nam totum quis potest comprehendere?


Lectio 8

[85829] Catena in Lc., cap. 8 l. 8 Chrysostomus in Matthaeum. Opportune dominus expectabat puellae mortem, ut propalaretur resurrectionis miraculum: propter quod et tardius incedit, et loquitur cum muliere diutius, ut archisynagogi filia expiraret, et huius eventus nuntii advenirent; unde dicitur adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae dicens ei: quia mortua est filia tua, noli vexare illum. Augustinus de Cons. Evang. Sed cum Matthaeus archisynagogum non morituram filiam suam narret domino nuntiasse, sed omnino defunctam; Lucas autem et Marcus nondum mortuam, usque adeo ut dicant venisse postea qui mortuam nuntiarent; considerandum est ne repugnare videatur. Et intelligendum est, brevitatis hoc causa Matthaeum potius dicere voluisse, rogatum esse dominum ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret. Attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, voluntatem. Sane si alii duo vel quisquam eorum patrem commemorasset dixisse quod venientes de domo dixerunt, ut iam non vexaretur Iesus, quia puella mortua fuisset; repugnarent eius cogitationi verba quae posuit Matthaeus: nunc vero illud nuntiantibus et prohibentibus ne magister veniret, non legitur quod ipse consenserit; unde dominus non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmavit; unde sequitur Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae: noli timere, sed crede tantum, et salva erit. Athanasius. Fidem dominus exigit ab invocantibus eum, non quia indiget adminiculo aliorum: ipse namque et dominus, et largitor est fidei: sed ne videretur ex acceptione personarum sua dona conferre, ostendit quod credentibus favet, ne sine fide accipiant beneficia, et ea per infidelitatem aboleant: vult enim benefaciens durare gratiam, et sanans inconcussum permanere remedium. Theophylactus. Mortuam autem suscitaturus eiecit omnes, quasi nos docens absque inani gloria esse, et nihil ad demonstrationem facere; et quod cum quis debet miracula perpetrare, non decet ipsum esse in medio plurimorum, sed solitarium, et ab aliis separatum; unde sequitur et cum pervenisset ad domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem et matrem puellae. Solos autem hos intromisit tamquam discipulorum vertices, et potentes miraculum occultare: non enim volebat ipsum ante tempus pluribus revelari, forte propter invidiam Iudaeorum. Sic et cum quis nobis invidet, non debemus iustitias nostras ei revelare, ne ei maioris invidiae occasio tribuatur. Chrysostomus. Ceteros autem discipulos non assumpsit, provocans eos ad appetitum maiorem, ob id quoque quod nondum erant plene dispositi, ut et alii istos imitentur. Assumpsit etiam parentes in testes, ne quis dicere posset fallax esse resurrectionis indicium. Ad hoc etiam illud nota, quod deflentes exclusit a domo, et indignos ostendit huius visione; sequitur enim flebant enim omnes, et plangebant illam. Quod si tunc exclusit, multo magis nunc; tunc enim nondum patuerat in somnum mortem fuisse conversam. Nullus ergo de cetero se contemnat, iniuriam inferens Christi victoriae, qui superavit mortem, et eam in somnum convertit; ad cuius ostensionem subditur at ille dixit: noli flere; non est enim mortua puella, sed dormit: ostendens singula sibi fore in promptu, et quod eam vivificaret, quasi suscitaret a somno. Nihilominus tamen deridebant eum; sequitur enim et deridebant eum scientes quia mortua esset. Quos non obiurgavit, nec derisionem repressit, ut etiam derisio fiat mortis indicium; nam, quia ut plurimum post acta miracula homines perseverant increduli, verbis propriis eos praevenit. Ut autem quasi per visum disponeret ad resurrectionis fidem, tenet manum puellae; unde sequitur ipse autem tenens manum eius, clamavit dicens: puella, surge. Cumque tenuisset, suscitat eam; unde sequitur et reversus est spiritus eius; et surrexit continuo: non enim infudit aliam animam, sed illam eamdem quae expiraverat restituit; nec solummodo suscitat, immo iubet etiam illam cibari; sequitur enim et iussit illi dare manducare: ne scilicet phantasticum esse videatur quod factum est: nec ipse propinat, sed aliis mandat; sicut et in Lazaro dixit: solvite eum, ac deinde participem mensae fecit. Graecus. Deinde stupefactos miraculo et pene clamantes parentes cohibet ne factum praedicent; sequitur enim et stupuerunt parentes eius; quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat: ostendens quod largitor bonorum est, non autem cupidus gloriae, datque totum, nihil recipiens. Qui vero venatur operum gloriam, aliquid quidem exhibuit, aliquid vero recepit. Beda. Mystice autem salvata a fluxu sanguinis muliere, mox filia principis mortua nuntiatur: quia dum Ecclesia a vitiorum labe mundata est, continuo synagoga perfidia atque invidia soluta est: perfidia quidem, quia in Christum credere noluit; invidia vero, quia Ecclesiam credidisse doluit. Ambrosius. Adhuc autem et servuli principis increduli erant ad resurrectionem, quam Iesus in lege praedixit, in Evangelio complevit; unde dicunt noli vexare illum: quasi sit sibi impossibile suscitare mortuam. Beda. Vel per eos significantur qui adeo destitutum synagogae statum vident, ut restaurari posse non credant; ideoque pro suscitatione illius supplicandum esse non aestiment. Sed quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum: unde dominus ei dixit noli timere, crede tantum, et salva erit. Pater puellae coetus doctorum legis accipitur: qui si credere voluerit, etiam subiecta ei synagoga salva erit. Ambrosius. Itaque cum venisset in domum, paucos futurae resurrectionis arbitros ascivit: non enim a multis continuo est credita resurrectio. Quae tamen tantae diversitatis est causa? Supra publice filius viduae suscitatur, hic removentur plures arbitri. Sed puto quod pietas ibi domini declaratur, quia vidua mater unici filii non patiebatur moras. Est etiam forma sapientiae, in filio viduae cito Ecclesiam credituram: in archisynagogi filia credituros quidem Iudaeos, sed ex pluribus pauciores. Denique dicente domino non est mortua puella, sed dormit, deridebant eum: quicumque enim non credit, irridet. Fleant igitur mortuos suos, qui putant mortuos: ubi resurrectionis fides est, non mortis species, sed quietis est. Beda. Synagoga etiam, quia sponsi laetitiam, qua vivere possit, amisit, quasi inter plangentes mortua iacens, nec hoc ipsum quare plangatur intelligitur. Ambrosius. Tenens autem dominus manum puellae sanavit eam: beatus enim si cuius manus sapientia teneat, inducat in penetralia sua, iubeat manducare: panis enim caelestis est Dei verbum: inde et illa sapientia, quae Dei corporis et sanguinis altaria replevit alimentis. Venite, edite panes meos, et bibite vinum quod miscui vobis. Beda. Surrexit autem puella continuo, quia Christo manum confortante, homo a morte animae resipiscit. Sunt enim nonnulli qui latente tantum cogitatione peccati sibi mortem consciscunt; sed tales se vivificare significans dominus, suscitavit filiam archisynagogi. Alii vero ipsum malum quo delectantur agendo, mortuum suum quasi extra portas efferunt; et hos se suscitare demonstrans, suscitavit filium viduae extra portas civitatis. Quidam vero etiam peccati consuetudine se quasi sepeliendo corrumpunt; et ad hos etiam erigendos adest gratia salvatoris; ad quod intimandum resuscitavit Lazarum quatuor dies in monumento habentem. Quanto autem gravior est mors animae, tanto acrior poenitentis fervor insistat. Unde iacentem in conclavi mortuam levi voce resuscitat; delatum foras iuvenem pluribus dictis corroborat; ad quatriduanum vero suscitandum fremuit spiritu, lacrymas fudit, et voce magna clamavit. Sed et hic notandum, quod publica noxia publico egent remedio; levia peccata secreta queunt poenitentia deleri. Puella in domo iacens paucis arbitris resurgit; iuvenis extra domum turba multa comitante suscitatur; Lazarus de monumento vocatus multis populis innotuit.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264