CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Lucam
caput III

Thomas de Aquino in Disputatione de Sacramento a Raphaele depicta (Stanza della Segnatura, Vaticano)

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 3
Lectio 1

[85779] Catena in Lc., cap. 3 l. 1 Gregorius in Evang. Redemptoris praecursor quo tempore verbum praedicationis accepit, memorato Romanae reipublicae principe et Iudaeae regibus designatur, cum dicitur anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris. Quia enim illum praedicare veniebat qui ex Iudaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat; per regem gentium et principes Iudaeorum praedicationis eius tempora designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat in Romana republica, unus praefuisse describitur, cum dicitur imperii Tiberii Caesaris. Graecus. Mortuo enim Augusto monarcha, a quo Romani principes nomen Augusti adepti sunt, Tiberius post illum ad iura monarchiae succedens, decimumquintum annum suscepti principatus agebat. Origenes in Lucam. Et in prophetico quidem sermone solis Iudaeis praedicato, solum Iudaeorum regnum describitur: visio Isaiae in diebus Oziae, Ioathan et Achaz regum Iuda; at in Evangelio, quod erat praedicandum universo mundo, dominium describitur Tiberii Caesaris, qui totius orbis dominus videbatur. Verum si solum hi qui sunt de gentibus essent salvandi, satis erat solius Tiberii facere mentionem; sed quia oportebat et Iudaeos credere, ob hoc etiam Iudaeorum regna describuntur, seu tetrarchiae, cum subditur procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode: Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha. Gregorius. Quia enim Iudaea erat pro culpa perfidiae dispergenda, in Iudaeae regno per partem et partem plurimi principabantur, secundum illud: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Beda. Pilatus quidem duodecimo anno Tiberii Caesaris in Iudaeam missus, procurationem gentis suscepit; atque ibi per decem continuos annos usque ad ipsum pene finem Tiberii perduravit. Herodes autem et Philippus et Lysanias filii sunt Herodis illius sub quo dominus natus est, inter quos et ipse Herodes Archelaus frater eorum decem annis regnavit, qui a Iudaeis apud Augustum criminatus, apud Viennam exilio periit. Regnum autem Iudaeae quo minus validum fieret, idem Augustus per tetrarchias dividere curavit. Gregorius. Et quia Ioannes illum praedicavit qui simul rex et sacerdos existeret; Lucas Evangelista praedicationis eius tempora non solum per regnum, sed etiam per sacerdotium designavit; unde subditur sub principibus sacerdotum Anna et Caipha. Beda. Ambo quidem incipiente praedicatione Ioannis, idest Annas et Caiphas, principes fuere sacerdotum; sed Annas illum annum, Caiphas vero eum quo crucem dominus ascendit, administrabat, tribus aliis in medio pontificatu perfunctis: verum hi maxime qui ad domini passionem pertinent, ab Evangelista commemorantur. Legalibus namque tunc praeceptis vi et ambitione cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur; sed Romana potestate summa sacerdotii praestabatur. Iosephus enim refert, quod Valerius Graccus Anna a sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit filium Baphi; sed etiam hunc non multo post abiiciens, Eleazarum Ananiae pontificis filium surrogavit: post annum vero et hunc arcet officio, et Simoni cuidam Caiphae filio pontificatus tradidit ministerium; quo non amplius ipse quam unius anni spatio perfunctus, Iosephum, cui et Caiphas nomen fuit, accepit successorem: itaque omne hoc tempus quo dominus noster docuisse describitur, intra quadriennii spatia coarctatur. Ambrosius. Congregaturus autem Ecclesiam Dei filius, ante operatur in servulo; et ideo bene dicitur factum est verbum domini super Ioannem Zachariae filium: ut Ecclesia non ab homine coeperit, sed a verbo. Bene autem Lucas compendio usus est, ut Ioannem declararet prophetam, dicens factum est super eum verbum Dei, alia non addens: nullus enim eget iudicio sui qui verbo Dei abundat. Unum itaque dicens, omnia declaravit; at vero Matthaeus et Marcus et vestitu et cinctu et cibo prophetam declarare voluerunt. Chrysostomus. Verbum autem Dei hic mandatum esse dicitur: quia non a se venit Zachariae filius, sed Deo ipsum movente. Theophylactus. Per totum autem tempus praeteritum usque ad sui ostensionem occultus fuit in deserto; et hoc est quod subditur in deserto: ut nulla suspicio innascatur hominibus, ut gratia affinitatis ad Christum, vel conversationis a teneris annis, talia de ipso testaretur: unde ipse testificans dicebat: ego nesciebam illum. Gregorius Nyssenus. Simul etiam qui in spiritu et virtute Eliae hanc vitam ingressus est, amotus a conversatione humana, invisibilium speculationi vacans, ne huiusmodi fallaciis quae per sensus ingeruntur assuetus, quamdam confusionem ac errorem incurreret erga viri boni discretionem. Et ideo ad tantum divinarum gratiarum elevatus est apicem, ut plusquam prophetis sibi gratia infunderetur: quia mundum et expers cuiuslibet naturalis passionis desiderium suum a principio usque ad finem divinis aspectibus obtulit. Ambrosius. Desertum etiam est ipsa Ecclesia: quia plures filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Factum est ergo verbum domini, ut quae erat ante deserta fructum nobis terra generaret.


Lectio 2

[85780] Catena in Lc., cap. 3 l. 2 Ambrosius. Factum verbum vox secuta est: verbum enim prius intus operatur, sequitur vocis officium; unde dicitur et venit in omnem regionem Iordanis. Origenes in Lucam. Iordanis idem est quod descendens: descendit enim Dei fluvius aquae salubris. Quae autem loca decebat perambulare Baptistam, nisi Iordani circumadiacentia? Ut si quem poenitere contingeret, protinus occurreret fluenti humiditas ad recipiendum poenitentiae Baptismum; subditur enim praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Gregorius in Evang. Cunctis legentibus liquet quia Ioannes Baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit; tamen Baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Chrysostomus super Ioannem. Cum enim nondum oblata esset hostia, nec descendisset spiritus, qualiter erat fienda remissio? Quid est ergo quod Lucas dicit in remissionem peccatorum? Erant siquidem Iudaei ignari, nec culpas proprias perpendebant. Quoniam igitur haec erat causa malorum; ut peccata agnoscerent ad redemptorem quaerendum, venit Ioannes hortans illos poenitentiam agere, ut per poenitentiam effecti meliores atque contriti ad recipiendam veniam satagant. Apte ergo, cum dixisset quod venit praedicans Baptismum poenitentiae, addidit in remissionem peccatorum; quasi dicat: idcirco suadebat illis poenitere, ut subsequentem veniam facilius impetrarent, credentes in Christum, nam nisi poenitentia ducerentur, nequaquam exposcerent gratiam: unde Baptisma illud nullam aliam habet causam, nisi quod praeparatorium erat ad fidem Christi. Gregorius. Vel Ioannes dicitur praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum; quoniam Baptismum quod peccata solveret, quia dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum verbum patris praecurrebat verbo praedicationis, ita Baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurret suo Baptismate, quo peccata solvi non possunt. Ambrosius. Et ideo plerique sancto Ioanni typum legis imponunt, eo quod lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit. Gregorius Nazianzenus. Et ut aliquatenus de Baptismatum differentia disseramus, baptizavit Moyses, sed in aqua, nube et mari; hoc autem figuraliter agebatur. Baptizavit quoque Ioannes non utique ritu Iudaeorum, non enim solum in aqua, sed etiam in remissionem peccatorum: non tamen omnino spiritualiter: neque enim addit, in spiritu. Baptizat Iesus, sed in spiritu: et hic est perfectio. Est quoque quartum Baptisma, quod fit per martyrium et sanguinem, quo etiam ipse Christus est baptizatus; quod ceteris est venerabilius nimis, eatenus, quatenus iteratis contagiis non foedatur. Est etiam quintum ex lacrymis, laboriosius tamen; iuxta quod quidam singulis noctibus suum rigat cubile et stratum in lacrymis. Sequitur sicut scriptum est in libro Isaiae prophetae: vox clamantis in deserto. Ambrosius. Bene vox dicitur Ioannes verbi praenuntius: quia vox praecedit inferior, verbum sequitur quod praecellit. Gregorius in Evang. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptionis annuntiat. Quid autem clamaret, aperitur, cum dicitur parate viam domini, rectas facite semitas eius. Omnis enim qui fidem rectam et bona opera praedicat, quid aliud quam venienti domino ad corda audientium viam parat, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format? Origenes in Lucam. Vel in corde nostro via praeparanda est domino: magnum enim est cor hominis et spatiosum; si tamen fuerit mundum. Neque in corporis quantitate, sed in virtute sensuum, magnitudinem eius intellige, quae tantam scientiam capiat veritatis. Praepara ergo in tuo corde viam domino per conversationem bonam, et egregiis vel perfectis operibus dirige semitam vitae, ut in te sermo Dei absque offensa perambulet. Basilius. Et quia semita est via quam praecedentes calcaverant, et quam priores homines corruperant, eam iterato dirigere iubet sermo illis qui a praecedentium zelo recedunt. Chrysostomus. Clamare autem parate viam domini, non regis erat, sed praecursoris officium: et ideo eum vocaverat vocem, quia verbi erat praecursor. Cyrillus. Sed quasi quis responderet, et diceret: qualiter viam praeparabimus domino, vel qualiter eius semitas rectas faciemus, cum plura sint impedimenta honestam vitam volentibus ducere? Ad hoc propheticus sermo respondet. Sunt enim viae quaedam et semitae nequaquam ad eundum habiles; adeo ut alicubi ad tumulos et iuga tollantur, alicubi declives sint; et ad hoc removendum dicit omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quaedam viarum inaequaliter dispositae sunt; et dum nunc sursum erigunt, nunc vergunt deorsum, valde sunt ad eundum difficiles; et quantum ad hoc subdit et erunt prava in directa et aspera in vias planas. Hoc autem intelligitur actum esse per nostri salvatoris potentiam: quondam enim evangelicae conversationis et vitae iter erat ad eundum difficile, ex eo quod et mentes singulorum mundanae voluptates oppresserant; ut autem Deus factus homo peccatum damnavit in carne, explanata sunt omnia, et reddita sunt ad eundum facilia; et nec collis, nec vallis proficere volentibus obviat. Origenes. Quando enim venit Iesus, et spiritum suum misit, omnis vallis repleta est operibus bonis et fructibus spiritus sancti; quos si habueris, non solum vallis esse desistis, sed etiam mons Dei esse incipies. Gregorius Nyssenus. Vel quietam in virtutibus conversationem significat per convalles, secundum illud: valles abundabunt frumento. Chrysostomus. Elatos autem superbos nomine montis denuntiat, quos Christus humiliavit. Colles autem desperatos appellat, non solum ob superbiam mentis suae, sed propter desperationis sterilitatem: collis enim nullos fructus producit. Origenes in Lucam. Vel intelligas quoniam montes et colles, qui sunt adversariae potestates, per adventum Christi prostrati sunt. Basilius. Sicut autem colles respectu montium magnitudine differunt, in aliis sunt idem; sic et adversae potestates proposito quidem conformes sunt, immanitate tamen offensionum secernuntur. Gregorius. Vel vallis impleta crescit, mons autem et collis humiliatus decrescit: quia in fide Christi et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Iudaea per errorem perfidiae hoc unde tumebat perdidit. Humiles enim donum accipiunt, quod a se corda superbientium repellunt. Chrysostomus in Matthaeum. Vel per hoc declarat legis difficultatem in fidei facilitatem conversam; ac si dicat: non ulterius sudores et dolores imminent; sed gratia et remissio peccatorum facilem viam pariunt ad salutem. Gregorius Nyssenus. Vel iubet valles impleri, deiici vero colles et montes; volens ostendere quod nec ob defectum virtutis ordo sit concavus, nec discrepet ob excessum. Gregorius. Prava autem directa fiunt, cum malorum corda per iniustitiam detorta, ad iustitiae regulam diriguntur. Aspera autem in vias planas immutantur, cum immites atque iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Chrysostomus. Deinde horum subicit causam, dicens et videbit omnis caro salutare Dei: ostendens quoniam usque ad fines mundi diffundetur Evangelii virtus atque cognitio, ex more ferino et obstinata voluntate ad mansuetudinem et lenitatem humanum genus convertens. Non autem solum Iudaei et proselyti, immo tota humana natura salutare Dei videbit. Chrysostomus. Idest, patris qui filium misit ut nostrum salvatorem. Caro autem praesens accipitur pro toto homine. Gregorius in Evang. Vel aliter. Omnis caro, idest omnis homo, salutare Dei, videlicet Christum, in hac vita videre non potuit. Propheta ergo oculum ad extremum iudicii diem tendit, quando hunc omnes et electi et reprobi pariter videbunt.


Lectio 3

[85781] Catena in Lc., cap. 3 l. 3 Chrysostomus. Manens aliquis in pristino statu, et mores suos et consuetudinem non relinquens, nequaquam rite ad Baptismum venit. Si quis ergo velit baptizari, egrediatur: unde signanter dicitur et dicebat ad turbas quae exibant, ut baptizarentur ab ipso. Egredientibus itaque ad lavacrum turbis, loquitur quae sequuntur; si enim iam egressi essent, nequaquam ad eos diceret genimina viperarum. Chrysostomus. Ille itaque cultor deserti videns omnes incolas Palaestinae circumstantes ipsum et admirantes, non flectebatur pro tanta reverentia, sed insurgens in ipsos arguebat eos. Sacra autem Scriptura, secundum stimulantes passiones, plerumque ferarum nomina imponit hominibus; interdum canes eos nominans causa procacitatis, equos ob luxum, asinos propter dementiam, et leones et pardos causa rapacitatis et petulantiae, aspides causa doli, serpentes et viperas causa veneni et calliditatis. Unde et nunc Ioannes Iudaeos audacter genimina viperarum vocat. Basilius contra Eunom. Oportet autem scire, quod haec nomina natus et filius de animalibus dicuntur; genimen vero potest dici fetus antequam effingatur; fructus etiam palmarum genimina dicuntur; raro autem in animalibus accipiuntur, et semper in malo. Chrysostomus in Matthaeum. Ferunt autem viperam matrem coeundo necare, cuius semen excrescens perimit matrem; et sic prodit in lucem scisso parentis utero, in vindictam quodammodo parentis genitoris; itaque parricida est proles viperea. Tales erant Iudaei, qui patres spiritales eorum atque doctores occidebant. Quid autem si non invenit eos peccantes, sed incipientes converti? Non debebat eis conviciari, sed permulcere. Dicendum, quod non adhibebat mentem his quae fiebant exterius; mentis enim eorum arcana cognoverat domino revelante: nimis enim se iactabant in progenitoribus. Hanc ergo radicem scindens nominat illos genimina viperarum, non quidem vituperans patriarchas, aut eos viperas nominans. Gregorius in Evang. Sed quia per hoc quod bonis invident eosque persequuntur, patrum suorum carnalium vias sequentes, quasi venenati filii de veneficis parentibus nati sunt. Quia vero supradicta sententia intendit quod extremo Christus examine ab omni carne videbitur, recte subditur quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Ventura ira est animadversio ultionis extremae. Ambrosius. Ostenditur autem his Dei miseratione infusa prudentia, ut gerant suorum poenitentiam delictorum, futuri terrorem iudicii provida devotione metuentes: aut fortasse, iuxta quod scriptum est: estote prudentes sicut serpentes, ostenduntur habere prudentiam naturalem, qui profutura videant et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relinquant. Gregorius. Quia vero tunc fugere ab ira peccatorum non valet qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit, subditur facite ergo fructus dignos poenitentiae. Chrysostomus. Non enim satis est poenitentibus peccata dimittere, sed opus est eius fructus ferre, secundum illud: declina a malo, et fac bonum; sicut non sufficit ad sanationem sagittam evellere, sed oportet ulceri medicamentum apponere. Non autem dicit fructum, sed fructus, copiam designans. Gregorius. Nec solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Quisquis enim illicita nulla commisit, huic conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se licita debet abscindere, quanto meminit se perpetrasse illicita. Neque enim par fructus esse boni operis debet eius qui minus, et qui amplius deliquit: aut eius qui in nullis, et eius qui in quibusdam facinoribus cecidit. Per hoc ergo cuiuslibet conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulit damna per culpam. Maximus. Poenitentiae fructus est impassibilitas animae, qua plenarie non fruimur, dum interdum passionibus instigamur: nondum enim fructus poenitentiae dignos peregimus. Poeniteamus ergo veraciter, ut a passionibus expediti, peccatorum veniam consequamur. Gregorius. Sed Iudaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant, quia de Abrahae stirpe descenderant: quibus recte dicitur et ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham. Chrysostomus. Non hoc indicans quod ab Abraham naturali origine non descenderent; sed quia nihil prodest ab Abraham descendisse, nisi secundum virtutem cognationem observent. Cognationis namque leges consuevit Scriptura vocare non eas quae secundum naturam consistunt, sed quae derivantur a virtute vel vitio; quibus namque se quisque conformem statuit, horum filius, vel frater vocatur. Cyrillus. Quid enim confert carnalis generositas, nisi consimilibus studiis fulciatur? Vanum est igitur extolli de bonis praedecessoribus, et deficere ab eorum virtutibus. Basilius. Neque enim equum velocem esse facit patris erga cursum strenuitas; sed veluti ceterorum animalium probitas consideratur in singulis, sic quoque laus propria viri discernitur quam praesentium bonorum in se comprobat argumentum. Turpe namque est alienis ornari decoribus quem virtus propria non venustat. Gregorius Nyssenus. Sic igitur Iudaeorum promulgato exilio, consequenter ingerit convocationem gentilium, quos lapides appellat: unde sequitur dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Chrysostomus in Matthaeum. Quasi dicat: ne putetis quod, si vos perieritis, filiis privetur patriarcha: potest enim Deus etiam ex lapidibus homines illi praebere, et ad illum perducere sanguinem: nam et ab ipso principio sic evenit: ei namque quod est ex lapidibus homines fieri, aequipollet exitus filii ab illo emortuo utero Sarae. Ambrosius. Sed licet Deus possit diversas convertere et mutare naturas, tamen mihi plus mysterium quam miraculum prodest. Quid enim aliud quam lapides habebantur qui lapidibus serviebant, similes utique his qui fecerant eos? Prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus, et futuros per fidem Abrahae filios oraculo pollicetur. Ut autem scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque homines comparavit, cum subdit iam enim securis posita est ad radicem arboris. Exempli autem ideo facta est mutatio, ut illo comparationis processu quidam intelligatur homini clementior iam profectus. Origenes in Lucam. Et quidem si iam ingrueret consummatio et temporum finis instaret, nulla mihi quaestio nasceretur: dicerem enim propterea hoc prophetatum esse, quia illo tempore complebitur. Cum autem tanta post saecula fluxerint ex quo spiritus sanctus hoc dixit, ego puto Israelitico populo prophetari, quod praecisio eius vicina sit. His enim qui egrediebantur ad eum ut baptizarentur, haec inter cetera loquebatur. Cyrillus. Securim ergo in praesenti nominat mortiferam iram, quae divinitus irruit in Iudaeos propter exercitam impietatem in Christum. Non tamen haesisse radici securim praenuntiat, sed ad radicem, idest iuxta radicem positam: decisi namque fuerunt rami, nec radicitus extirpata est planta; reliquiae enim Israel salvae fient. Gregorius. Vel aliter. Arbor huius mundi est universum genus humanum: securis vero est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro, tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate: quae videlicet securis iam ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam expectata, videtur tamen quid factura est. Et notandum, quod non iuxta ramos securim positam, sed ad radicem dicit: cum enim malorum filii tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris abscinduntur? Cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscissa est. Unusquisque autem perversus paratam citius Gehennae concremationem invenit, qui fructum boni operis contemnit; unde sequitur omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Chrysostomus. Eleganter dictum est non faciens fructum, et adicitur bonum: officiosum enim hoc animal Deus creavit, et naturalis est sibi exercitiorum instantia, otium vero innaturale. Obest enim inertia etiam cunctis corporis membris, nulli autem ut animae: ea namque cum continuo sit naturaliter mobilis, otiari non patitur. Sicut autem otium malum est, ita et indecens exercitium. Ex eo autem quod praemisit poenitentiam, praedicat quod securis adiacet, non quidem incidens, sed terrorem incutiens. Ambrosius. Faciat ergo fructum qui potest gratiae, et qui debet poenitentiae. Adest dominus qui fructum requirat, fecundos vivificet, steriles reprehendat.


Lectio 4

[85782] Catena in Lc., cap. 3 l. 4 Gregorius in Evang. In praemissis verbis Baptistae Ioannis constat, quod audientium corda turbata sunt, quae consilium quaerebant, cum subinfertur et interrogabant eum turbae dicentes: quid ergo faciemus? Origenes in Lucam. Tres ordines inducuntur sciscitantium Ioannem super salute sua: unus quem Scriptura appellat turbas; alius quem publicanos nominat; tertius qui militum appellatione censetur. Theophylactus. Et quidem publicanis et militibus a malo abstinere praecepit; turbis autem, quasi non malitiosis existentibus, bonum aliquod praecepit observari; unde sequitur respondens autem dicebat illis: qui habet duas tunicas, det non habenti. Gregorius. Propter hoc quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad fructum dignum poenitentiae pertinet ut non solum exteriora quaecumque, sed ipsa nobis valde necessaria dividere cum proximis debeamus; scilicet vel tunicam qua vestimur, vel escam qua carnaliter vivimus; unde sequitur et qui habet escas, similiter faciat. Basilius. Hic autem docemur quod ex omni eo quod affluit supra proprii victus necessitatem, tenemur erogare illi qui non habet, propter Deum, qui quaecumque possidemus largitus est. Gregorius. Quia enim in lege scriptum est: diliges proximum tuum sicut teipsum, minus proximum amare convincitur qui non cum eo in necessitate illius etiam ea quae sunt sibi necessaria partitur: idcirco de dividendis cum proximo duabus tunicis datur praeceptum; quoniam si una dividitur, nemo vestitur. Inter haec autem sciendum est quantum misericordiae opera valeant, cum ad fructus dignos poenitentiae ipsa prae ceteris praecipiuntur. Ambrosius. Alia enim officiorum praecepta propria sunt singulorum: misericordia communis est usus: ideo commune praeceptum est omnibus ut conferant non habenti. Misericordia est plenitudo virtutum. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura servatur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere partiatur. Origenes in Lucam. Profundiorem autem locus iste recipit intellectum. Quomodo enim non debemus duobus servire dominis, sic nec duas habere tunicas, ne sit unum indumentum veteris hominis et alterum novi: sed debemus nos exuere veterem hominem, et ei dare qui nudus est: alius enim habet unum, alius vero omnino non habet, contraria scilicet fortitudo; et quomodo scriptum est ut in profundum maris praecipitemus nostra delicta, sic proiici a nobis oportet vitia atque peccata, et iacere super eum qui eorum nobis causa extitit. Theophylactus. Quidam autem tunicas duas esse dixit spiritum Scripturae et litteram. Habentem vero duo haec monet Ioannes ut instruat ignorantem, et det ei ad minus litteram. Beda. Quantum autem Baptistae sermo virtutem habuerit, hinc probatur, cum et publicanos et milites ad consilium salutis suae coegerit inquirendum; unde sequitur venerunt autem publicani ut baptizarentur, et dixerunt: magister, quid faciemus? Chrysostomus. Magna est virtutis fortitudo, dum felicitatis viam requirunt ab indigo locupletes. Beda. Praecepit ergo eis ne ultra praescriptum exigant; unde sequitur et ille dixit ad eos: nihil amplius quam quod vobis constitutum est faciatis. Publicani vero appellantur hi qui vectigalia publica exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci, vel rerum publicarum; nec non et hi qui saeculi huius lucra per negotia sectantur, eodem vocabulo censentur; quos omnes pariter in suo quemque gradu ab agenda fraude coercet; ut dum primo se ab alienorum temperarent appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingerent. Sequitur interrogabant autem eum et milites, dicentes: quid faciemus et nos? Iustissimo autem moderamine praemonet, ne ab eis calumniando praedam requirant, quibus militando prodesse debuerant; unde sequitur et ait illis: neminem concutiatis, scilicet per violentiam, neque calumniam faciatis, scilicet per fraudulentam malitiam; et contenti estote stipendiis vestris. Ambrosius. Docens idcirco stipendia militiae constituta, ne dum sumptus quaeritur, praedo grassetur. Gregorius Nazianzenus. Stipendium enim appellat imperialem provisionem, et deputata per legem dignitatibus munera. Augustinus contra Faustum. Sciebat enim eos cum militarent non esse homicidas, sed ministros legis; et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: alioquin responderet eis: arma abjicite, militiam istam deserite, neminem percutite, vulnerate, prosternite. Quid enim culpatur in bello? An quia moriuntur quandoque morituri, ut dominentur in pace victuri? Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, implacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis iure culpantur; quae plerumque ut etiam inde puniantur, adversus violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio iubente, gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inveniuntur ubi eos vel iubere tale aliquid, vel in talibus obedire iuste ipse ordo constringit. Chrysostomus super Matth. Volebat autem Ioannes quando publicanis et militibus loquebatur, ad aliam maiorem philosophiam ipsos traducere; sed quoniam nondum erant ad illam idonei, minora reserat: ne si potiora proferret, nequaquam illis intenderent, et his etiam privarentur.


Lectio 5

[85783] Catena in Lc., cap. 3 l. 5 Origenes in Lucam. Dignum erat ut plus Ioanni quam ceteris hominibus deferretur, qui aliter quam cuncti mortales vixerat: quam ob causam diligebant quidem eum iustissime, sed non servabant in caritate modum; unde dicitur existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, et cetera. Ambrosius. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio aestimatur, in seipso esse non creditur? Quem per mulierem venturum putabant, per virginem venisse non credunt: et utique divini adventus signum in virginis partu, non in mulieris constitutum est. Origenes. Habet autem periculum dilectio, si modum transeat: debet enim qui aliquem diligit, naturam et causas considerare diligendi, et non plus diligere quam meretur: nam mensuram caritatis modumque si transcenderit, et qui diligit et qui diligitur in peccato erit. Graecus. Unde Ioannes non fuit gloriatus in habita opinione de ipso ab hominibus, nec aliquatenus visus est primatum appetere; sed infirmam humilitatem amplexus est; unde sequitur respondit Ioannes, dicens omnibus: ego quidem baptizo vos in aqua. Beda. Quomodo autem respondit eis qui in secreto cordis quia Christus esset, cogitabant, nisi quia non solum cogitabant, sed etiam, sicut alius Evangelista declarat, missis ad eum sacerdotibus ac Levitis, an esset Christus inquirebant? Ambrosius. Vel videbat Ioannes cordis occulta. Sed consideremus cuius gratia: Dei enim munus est qui revelat, non virtus hominis qui divino magis adiuvatur beneficio, quam naturali cernit officio. Cito autem respondens probavit non esse se Christum, qui visibili operatur officio: nam cum ex duabus naturis, idest ex anima homo subsistat et corpore, visibile per visibilia, invisibile per invisibile mysterium consecratur: aqua enim corpus abluitur, spiritu animae delicta mundantur: licet etiam in ipso fonte sanctificatio divinitatis aspiret: et ideo aliud fuit Baptisma poenitentiae, aliud est gratiae: istud Baptisma ex utroque, illud ex uno: opus hominis est gerere poenitentiam delictorum, Dei munus est gratiam implere mysterii. Declinans ergo maiestatis invidiam, non verbo sed opere declaravit non esse se Christum; unde sequitur venit enim fortior me post me. In hoc quod dicit fortior me, comparationem non fecit: neque enim inter Dei filium et hominem ulla poterat esse comparatio; sed quia multi fortes, fortior nemo nisi Christus. Denique fecit comparationem, eo quod addiderit cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus quidem dicit: cuius non sum dignus calceamenta portare. Itaque si ad rem pertinet aliud intelligere in eo quod dictum est: calceamenta portare, et corrigiam calceamentorum solvere, ut unus Evangelistarum hoc, alii aliud dicerent, omnes verum narraverunt: si autem nihil intendit Ioannes, cum de calceamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam; quodlibet horum dixerit, sive de solvenda calceamentorum corrigia, sive de portandis calceamentis, eamdem tamen sententiam tenuit quisquis etiam verbis suis per calceamentorum memoriam, eamdem significationem humilitatis expressit. Ambrosius. Per hoc etiam quod dicit: cuius non sum dignus calceamenta portare, evangelicae praedicationis ostendit in apostolos gratiam esse collatam, qui sunt calceati in Evangelium. Videtur tamen ideo hoc dicere quod plerumque Ioannes personam accipit populi Iudaeorum. Gregorius in Evang. Sed et Ioannes se indignum esse ad solvendum corrigiam calceamenti eius denuntiat; ac si aperte dicat: ego redemptoris vestigia denudare non valeo, qui sponsi nomen mihi immeritus non usurpo. Mos enim apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret, accipere nollet uxorem, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Vel quia calceamenta ex mortuis animalibus fiunt, incarnatus dominus quasi calceatus apparuit, qui morticina nostrae corruptionis assumpsit. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Ioannes itaque solvere corrigiam calceamenti eius non valet: quia incarnationis mysterium nec ipse investigare sufficit qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Chrysostomus in Matthaeum. Et quia dixerat quod suum Baptisma nil plus haberet quam aquam, consequenter ostendit excellentiam exhibiti per Christum Baptismatis, cum subdit ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni: per ipsam dicti metaphoram ostendens abundantiam gratiae: non enim ait: dabit vobis spiritum sanctum, sed baptizabit: ac rursus per id quod de igne subicit, ostendit virtutem gratiae; et sicut Christus aquam vocat spiritus gratiam, ostendens per vocabulum aquae, nitorem qui contingit ex ea, et consolationem immensam quae mentibus capacibus illius ingeritur; sic et Ioannes per ignis vocabulum exprimit fervorem et rectitudinem gratiae, necnon et peccatorum consumptionem. Beda. Potest et spiritus sanctus nomine ignis significatus intelligi: quia incendit per amorem, et per sapientiam corda quae replet, illuminat: unde et apostoli Baptisma spiritus in ignis visione percipiunt. Sunt qui ita exponunt, quod in praesenti in spiritu, et in futuro baptizaremur in igne; ut videlicet, sicut in remissionem omnium peccatorum ex aqua et spiritu renascimur; ita et tunc de levibus quibusdam peccatis Purgatorii ignis ante ultimum iudicium Baptismate permundemur. Origenes in Lucam. Et quomodo Ioannes iuxta Iordanem fluvium venientes ad Baptismum praestolabatur, et alios abigebat, dicens: generatio viperarum, eos vero qui confitebantur peccata, suscipiebat, sic stabit in igneo flumine dominus Iesus iuxta flammeam rhomphaeam; ut quicumque post exitum vitae huius ad Paradisum transire desiderat, et purgatione indiget, hoc eum amne baptizet, et ad Paradisum transmittat: eum vero qui non habet signum priorum Baptismatum, lavacro igneo non baptizet. Basilius. Non autem propter hoc quod dicit baptizabit vos in spiritu sancto, integrum quis esse Baptisma fatebitur in quo nomen solius spiritus invocatum est: oportet enim semper illibatam manere assignatam traditionem in vivificante gratia: nam addere vel minuere quicquam excludit a vita perpetua: sicut enim credimus, sic et Baptisma suscipimus in nomine patris et filii et spiritus sancti. Graecus. Per hoc ergo quod dicit baptizabit in spiritu sancto, ostendit abundantiam gratiae et beneficii copiam. Ne autem aliqui putent quod dona largiri et potestas et voluntas est creatori: punire vero inobedientes nullam sibi fore causam; ob hoc subdit cuius ventilabrum in manu eius: ostendens quod non solum munificus est dignis, sed etiam praevaricationum ultor. Ventilabrum autem promptitudinem iudicii exprimit: non enim cum induciis, sed in instanti et absque quolibet intervallo separat damnandos a collegio salvandorum. Cyrillus. Per hoc autem quod subdit et permundabit aream suam, designat Baptista Ecclesiam pertinere ad Christum, quasi ad dominum. Beda. Per aream enim praesens Ecclesia figuratur, in qua multi sunt vocati, pauci vero electi; cuius areae purgatio et nunc viritim geritur, cum quisque perversus vel ob manifesta peccata de Ecclesia, sacerdotali castigatione, eicitur, vel ob occulta post mortem divina districtione damnatur. Et universaliter in fine perficietur, quando mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Ambrosius. Ventilabri ergo indicio, discriminandorum dominus declaratur ius habere meritorum, eo quod dum frumenta ventilantur in area, plena a vacuis velut quodam aurae spirantis examine separantur; unde sequitur et congregabit triticum in horreum suum; paleas autem comburet igne inextinguibili. Per hanc comparationem dominus ostendit quod iudicii die solida merita fructusque virtutis ab inanis iactantiae, exiliumque factorum infructuosa levitate discernat, perfectioris meriti viros locaturus in mansione caelesti. Ipse enim perfectior fructus est qui meruit eius esse conformis qui sicut granum tritici excidit, ut plurimos fructus afferret. Cyrillus. At paleae lentos et inanes signant, et quolibet vento peccati ventilatos et volubiles. Basilius. Conferunt autem his qui digni sunt regno caelorum velut palea tritico; non tamen intuitu divinae caritatis et proximorum hoc faciunt, sive spiritualibus donis, sive corporalibus beneficiis. Origenes in Lucam. Vel quia absque vento non possunt triticum et paleae separari; ideo habet ventilabrum in manu sua; quod alios paleas, alios triticum esse demonstrat. Cum enim esses palea levis, idest incredulus, ostendit te esse tentatio quod latebas. Cum autem fortiter tentamenta toleraveris, non te faciet fidelem tentatio atque patientem; sed virtutem, quae in te latebat, profert in medium. Gregorius Nyssenus. Expedit autem scire, quod nec bona quae per repromissiones reposita sunt honeste viventibus, talia sunt ut verbo valeant explicari: quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt: nec peccatorum poenae ad aliquid eorum quae in praesenti sensum afficiunt, proportionem habent: et quamvis aliquae illarum poenarum per nostra nominentur vocabula, differt tamen non modicum: cum enim audis ignem, aliud quiddam conicere doceris ex eo quod additur inextinguibili, quod in istum ignem non cadit. Gregorius Moralium. Miro modo expressus est ignis Gehennae: ignis namque noster corporeus per congesta ligna nutritur, nec valet nisi fotus subsistere; at contra Gehennae ignis, cum sit corporeus, et in se missos reprobos corporaliter exurat, lignis non nutritur, sed creatus semel inextinguibilis durat.


Lectio 6

[85784] Catena in Lc., cap. 3 l. 6 Origenes in Lucam. Annuntiaverat Ioannes Christum, Baptismum spiritus sancti praedicabat, et cetera quae Evangelii tradit historia: exceptis ergo his alia annuntiasse monstratur in eo quod dicitur multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. Theophylactus. Exhortatio enim eius erat bona doctrina; et ideo convenienter Evangelium dicitur. Origenes. Et quomodo in Evangelio secundum Ioannem de Christo refertur, quia multa et alia locutus est, sic et in praesenti loco intellige quod Lucas hic dixit, quoniam maiora quaedam a Ioanne annuntiabantur quam ut deberent litteris credi. Miramur autem Ioannem, quo inter natos mulierum maior nemo fuerit, quod in tantam opinionem meritis virtutis ascenderit ut a plerisque Christus putaretur; sed illud multo mirabilius, quod non timuit Herodem, non formidavit interitum; unde sequitur Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo, et cetera. Eusebius Eccles. Hist. Dicitur autem tetrarcha ad differentiam alterius Herodis, quo regnante natus est Christus: erat enim ille rex, hic autem tetrarcha. Erat autem illi coniux Aretae regis Arabum filia, quam, cum coniux esset fratris sui Philippi, more sacrilego duxit, quamvis prolem haberet a fratre: his enim solum licebat hoc agere quorum fratres sine prole vitam compleverant. Super hoc Herodem reprehenderat Baptista. Primo quidem diligenter eius audiebat sermones, cum sciret eos ponderosos, et consolatione plenos; sed Herodiadis concupiscentia cogebat eum aspernari verba Ioannis: unde et eum detrudit in carcerem; et hoc est quod dicitur adiecit et hoc super omnia, et inclusit Ioannem in carcere. Beda. Non autem his diebus captus est Ioannes, sed, iuxta Evangelium Ioannis, post aliqua gesta signa a domino, et post eius Baptismum diffamatum. Sed a Luca propter exaggerandam malitiam Herodis praeoccupatum est: qui cum videret ad praedicationem Ioannis multos confluere, milites credere, publicanos poenitere, totum vulgus Baptisma suscipere, ipse e converso non solum Ioannem contemnit, sed vinculat et occidit. Glossa. Ante etiam quam Lucas aliquid narret de actibus Iesu, dicit Ioannem ab Herode captum; ut ostendat se solummodo ea domini facta praecipue descripturum quae eo anno gesta sunt quo Ioannes captus est vel punitus.


Lectio 7

[85785] Catena in Lc., cap. 3 l. 7 Ambrosius. Pulchre in his quae a ceteris dicta sunt, Lucas compendium sumpsit. Et intelligendum magis quod a Ioanne dominus baptizatus est, quam expressum reliquit; unde dicitur factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum. Baptizatus est autem dominus, non mundari volens, sed mundare aquas; ut ablutae per carnem Christi, qui peccatum non cognovit, Baptismatis ius haberent. Gregorius Nazianzenus. Accedit etiam Christus ad Baptismum, forsan sanctificaturus Baptistam; quod autem nulli dubium est, ut totum veteranum Adam immergat aquae. Ambrosius. Quae etiam sit dominici causa Baptismatis, dominus ipse declarat, dicens: sic decet implere omnem iustitiam. Quae est ergo iustitia, nisi quia quod alterum tibi facere velis, prior ipse incipias, et tuo alios horteris exemplo? Nemo igitur refugiat lavacrum gratiae, quando Christus lavacrum poenitentiae non refugit. Chrysostomus. Fuerat autem Baptisma Iudaicum quod sordes carnis amovebat, non conscientiae crimina; nostrum autem Baptisma separat a peccatis, lavat animam, et spiritus copiam elargitur. Baptisma vero Ioannis Iudaico praestantius fuit: neque enim ad observantiam corporalium mundificationum inducebat, sed monebat a vitio in virtutem converti: nostro vero Baptismate minus, eo quod nec spiritum sanctum administrabat, nec remissionem quae per gratiam sit exhibebat; cum quasi finis quidam esset utrorumque Baptismatum. Sed neque Iudaico Baptismate, nec nostro baptizatus est Christus: quia nec indulgentia peccatorum egebat, nec illa caro expers erat spiritus sancti quae per spiritum sanctum ab ipso principio concepta est. Sed baptizatus est Ioannis Baptismate, ut ex ipsa natura Baptismatis scias quia neque causa peccati, neque propter indigentiam doni baptizatus est. Dicit autem baptizato et orante, ut perpendas quod, suscepto Baptismate, opportuna sit iugis oratio. Beda. Quia etsi peccata sunt omnia in Baptismo laxata, non adhuc terrenae carnis est fragilitas solidata: nam quasi transito mari rubro gratulamur submersos Aegyptios; sed in deserto mundanae conversationis hostes concurrunt alii, qui duce Christi gratia nostro sudore vincantur, donec perveniamus ad patriam. Chrysostomus. Dicit autem apertum est caelum, tamquam hactenus reclusum fuisset. Iam autem ovili superno et infimo in unum redacto, et uno existente ovium pastore, caelum patuit, et homo terricola aggregatus est Angelis. Beda. Non enim ei caelum tunc apertum est cuius oculi interiora cernebant; sed virtus ibi Baptismatis ostenditur, de quo quisque cum egreditur, regni caelestis ei ianua aperitur, dumque caro innoxia frigentibus tangitur aquis, opposita quondam noxiis rhomphaea extinguitur ignea. Chrysostomus. Descendit etiam spiritus sanctus ad Christum tamquam ad generis nostri principium, ut in Christo sit primo, qui non sibi, sed nobis potius illum suscepit: unde sequitur et descendit spiritus sanctus corporali specie, sicut columba, in ipsum. Non existimet aliquis quod cum non habuit eum, suscepit ipsum: ipse namque illum desursum tamquam Deus mittebat; at idem ut homo recipiebat inferius. Igitur ex eo devolavit in eum, ex ipsius deitate ad eius humanitatem. Augustinus de Trin. Absurdissimum autem est, cum iam triginta annorum esset, accepisse spiritum sanctum: sed venit ad Baptismum sicut sine peccato, ita non sine spiritu sancto. Si enim de Ioanne scriptum est: spiritus sancto replebitur ab utero matris suae, quid de homine Christo credendum est, cuius carnis ipsa conceptio non carnalis, sed spiritualis fuit? Nunc ergo corpus suum, idest Ecclesiam, praefigurare dignatus est, in qua baptizati praecipue accipiunt spiritum sanctum. Chrysostomus. Redolebat illud Baptisma aliquid vetustatis, et partim sapiebat novitatem: quod enim Baptisma susciperet a propheta, ostendebat aliquid vetustatis: quod autem spiritus descenderit, novum aliquid designabat. Ambrosius. Merito autem spiritus se in corpore demonstravit, quoniam divinitatis substantia non videtur. Advertamus mysterium quare sicut columba: simplicitatem enim lavacri requirit gratia: quoniam in typo veteri columba quondam ad illam arcam, quae sola fuit diluvii immunis, reversa est. Chrysostomus. Vel nunc ut mansuetudinem magistri declaret, in specie columbina apparet; in Pentecoste autem quemadmodum ignis, ut ostendat poenam. Cum enim oportebat delictis ignoscere, mansuetudo necessaria erat; sed ut adepti sumus gratiam, restat examinis et iudicii tempus. Cyprianus de Simpl. Praelat. Est autem columba simplex et laetum animal, non felle amarum, non moribus saevum, non ungulae laceratione violentum; hospitia humana deligere, unius domus nosse consortium; cum generant filios simul sedere; cum commeant, volatu invicem cohaerere; conversatione communi vitam suam degere; oris osculo concordiam pacis agnoscere; legem circa omnia unanimitatis implere. Chrysostomus. Et quidem Christus in ortu suo per plurima se manifestaverat oracula: verum quia noluerunt advertere, cum medio latuerit tempore, rursum se ab alio clariore patefecit principio. Non stella, sed desuper indicabat pater in undis Iordanis, et spiritus devolabat protrahens illam vocem super verticem eius qui baptizabatur; unde sequitur et vox de caelo facta est: tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. Ambrosius. Vidimus spiritum, sed in specie corporali; et patrem quem videre non possumus, audiamus: invisibilis enim est pater, sed et filius invisibilis secundum divinitatem: sed demonstrare se voluit in corpore: et quia pater corpus non gerebat, ideo probare voluit nobis in filio sese praesentem, dicens tu es filius meus. Athanasius de Syn. Nyc. Sacra quidem Scriptura ex nomine filii duplicem intellectum ostendit; unum quidem, ut in Evangelio Ioannis dicitur: dedit eis potestatem ut fiant filii Dei; alterum autem intellectum, iuxta quem Isaac est filius Abrahae. Christus ergo non simpliciter dicitur Dei filius, sed cum articuli additione, ut comprehendamus quoniam ipse solus est qui revera et secundum naturam est filius; quamobrem et unigenitus dicitur: nam si secundum insaniam Arii dicitur filius, sicut qui hoc nomen per gratiam assequuntur; in nullo a nobis differre videbitur. Restat ergo, secundum alium intellectum, fatendum esse Christum filium Dei, secundum quem Isaac filius Abrahae esse cognoscitur: quod enim ab alio naturaliter gignitur, non autem ab extrinseco sumit exordium, filium natura recenset. Sed dicitur: numquid ut hominis est passibilis nativitas filii? Minime; sed Deus cum sit indivisibilis, impassibiliter pater est filii: unde verbum patris dicitur: quia nec ipsum verbum humanum passibiliter producitur; et cum simplex sit natura divina, unius solius filii pater est; et propter hoc additur dilectus. Chrysostomus. Cum enim quis unum solum possidet filium, maxime diligit; si vero pater factus sit plurium, dispertitus affectus remittitur. Athanasius. Cum autem antea propheta protulerit Dei promissa dicentis: mittam Christum filium meum, nunc apud Iordanem, quasi consummato promisso, decenter subiungit in te complacui mihi. Beda. Ac si dicat: in te placitum meum constitui, idest hoc per te gerere quod mihi placet. Gregorius super Ezech. Vel aliter. Omnis qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quod poenitet, se sibi displicuisse indicat, quia emendat quod fecit. Et quia omnipotens pater humano modo de peccatoribus locutus est, dicens: poenitet me fecisse hominem, quasi sibimetipsi displicuit in peccatoribus quos creavit: in solo autem Christo sibi complacuit, quia in solo eo non invenit culpam, in qua se reprehendat quasi per poenitentiam. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem Matthaeus dicit: hic est filius meus, Lucas autem tu es filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet: vox enim caelestis unum horum dixit; sed Matthaeus ostendere voluit ad id valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis qui potius audiebant, indicaretur quod ipse esset filius Dei: non enim Christo indicabatur, qui sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa vox facta est.


Lectio 8

[85786] Catena in Lc., cap. 3 l. 8 Origenes in Lucam. Cum autem baptizatum dominum dixisset, generationem domini exponit, non a superioribus ad inferiora deducens, sed a Christo usque ad ipsum pervenit Deum; unde dicit et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta. Quando enim baptizatus est, et mysterium secundae generationis assumpsit, tunc dicitur incepisse, ut tu quoque priorem nativitatem destruas, et in secunda regeneratione nascaris. Gregorius Nazianzenus. Est ergo considerandum qui esset qui baptizatus est, et a quo, et quando. Mundus siquidem, et a Ioanne, et iam inceptis miraculis; ut ex hinc suscipiamus doctrinam nos praemundandi, et humilitatem amplexandi, quin et in perfectione et spiritualis et carnalis aetatis praedicandi: quorum primum dictum est Baptisma suscipientibus, et non praemunientibus se per habitum bonum; nam etsi relaxationem peccatorum faciat donum Baptismi, verendum tamen est ne ad eumdem vomitum revertamur. Secundum dictum est adversus insurgentes contra dispensatores mysterii: siquidem ipsi dignitate praecellunt. Tertium editum est illis qui de iuventa confidunt, et quodlibet tempus arbitrantur ad praelationem vel doctrinam spectare. Purgatur Iesus, et tu purgationem contemnis; a Ioanne, ac tu in tuum monitorem insurgis; tricenarius, tu autem docendo seniores, lanuginem praevenis. Sed adsunt Danielis et similium exempla in ore: nam quilibet noxius ad respondendum paratus est. Non est autem lex Ecclesiae quod raro contingit, eo quod nec unica hirundo ver statuit. Chrysostomus. Vel idcirco usque ad illam aetatem quae cuncta peccata recipit, expectat, totam legem perficiens, ne quis dicat, quod ideo legem solvit, quod eam non poterat consummare. Graecus. Ob hoc etiam tricenarius accedit ad Baptisma, ut ostendat quod spiritualis regeneratio viros parit perfectos secundum spiritualem aetatem. Beda. Potest etiam tricenalis baptizati salvatoris aetas, nostri etiam Baptismatis intimare mysterium, propter fidem scilicet Trinitatis, et operationem Decalogi. Gregorius Nazianzenus. Baptizandus est tamen infantulus, si necessitas urgeat: nam utilius est insensibiliter sanctificari, quam non signatos transmigrare. Sed dices: Christus tricenarius baptizatur, cum Deus esset; tu vero iubes accelerare Baptisma. Sed cum dixisti: Deus, id obiectum solvisti. Ipse non indigebat purgamine, nec aliquod imminebat ei periculum dum differret Baptisma; at tibi in parvum non redundat piaculum, si transmigres in corruptione natus, non autem incorruptionis veste indutus. At forsan times ne baptizatus Baptismatis munditiam custodias et propterea differs Baptismum. Sed melius est nonnunquam parumper inquinari, quam omnino gratia carere. Cyrillus. Licet tamen Christus secundum carnem careat patre, suspicabantur aliqui eum patrem habere; unde sequitur ut putabatur filius Ioseph. Ambrosius in Lucam. Bene ut putabatur, qui vere non erat; sed ideo putabatur, quia eum Maria, quae Ioseph viro suo erat desponsata genuerat. Cur autem Ioseph magis quam Mariae generatio describitur, cum Maria de spiritu sancto genuerit Christum, et Ioseph a generatione domini videatur alienus, dubitare possemus, nisi consuetudo nos instrueret Scripturarum, quae semper viri originem quaerit: maxime cum in Ioseph origine etiam origo sit Mariae: nam cum vir iustus fuerit Ioseph, utique ex tribu sua et ex patria sua accepit uxorem: itaque et census tempore ascendit Ioseph de domo et de patria David, ut profiteretur cum Maria uxore sua. Quae ex eadem domo et ex eadem patria professionem defert, utique eiusdem tribus et eiusdem patriae se esse designat: unde generationem Ioseph explicans subdit qui fuit Heli. Illud autem advertamus, quod sanctus Matthaeus Iacob, qui fuit pater Ioseph, filium Nathan esse commemorat; Lucas vero Ioseph, cui desponsata fuit Maria, filium Heli esse descripsit. Quomodo unius duo patres, scilicet Heli et Iacob, esse potuerunt? Gregorius Nazianzenus. Dicunt autem quidam quod unica est successio a David usque ad Ioseph; licet diversis nominibus ab utroque Evangelista narratur. Sed hoc absurde fatentur: quoniam initium huius generationis duos fratres obtinuit, Nathan scilicet et Salomonem: unde generationes diversimode profluxerunt. Eusebius Eccl. Hist. Ipsorum ergo verborum sententiae intellectum attentius explicemus: si enim approbante Matthaeo Ioseph esse filium Iacob, Lucas similiter approbasset Ioseph esse filium Heli, esset aliqua controversia. Ceterum cum approbante Matthaeo, Lucas plurium opinionem declararet, non propriam, dicens ut putabatur, non arbitror aliquod relinqui dubium. Cum enim essent inter Iudaeos diversae opiniones de Christo, et omnes reducerent ipsum ad David propter promissiones ei factas; plurimi autem assererent Christum a David esse futurum per Salomonem et alios reges; quidam hanc opinionem vitabant, eo quod plurima de regibus dicuntur enormia; et quia de Iechonia Ieremias dixit, quod non oriretur semen ex eo collocandum in sede David: quorum opinionem commemorat Lucas, sentiens enarrare Matthaeum qualis esset veritas generationis: et haec est prima ratio. Est et alia profundior. Matthaeus enim cum inciperet scribere ante conceptionem Mariae, et carnalem nativitatem Iesu, opportune velut in historia praemittit carnalem progeniem: unde et generationem a superioribus derivat descendens: cum enim verbum Dei carnem acciperet, descendebat. Sed Lucas ad factam per lavacrum regenerationem prosilit, et ibi aliam generum successionem exponit, et ab imis ad prima sublevans, pariter et peccatorum, quos narravit Matthaeus, memoriam abdicat (eo quod quicumque in Deo renascitur, sit alienus a criminosis parentibus, Dei filius factus), et eorum qui secundum Deum vitam duxerunt honestam, meminit. Sic enim Abrahae dictum est: tu proficisceris ad patres tuos, non quidem carnales, sed in Deo patres, propter similitudinem honestatis. Igitur ei qui in Deo nascitur ascribit parentes, qui sunt secundum Deum per aequiparantiam morum. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Vel aliter. Matthaeus a David per Salomonem descendit ad Ioseph; Lucas vero ab Heli, qui tempore fuit salvatoris, ascendit per traducem Nathan filii David, et Heli et Ioseph iunxit tribum, ostendens unius generis esse utrumque; ac per hoc non solum Ioseph filium esse salvatorem, sed et Heli. Ipsa enim ratione qua Ioseph filius dicitur esse salvator, ipsa etiam est Heli filius, et caeterorum omnium qui de eadem tribu sunt. Hinc est quod dicit apostolus: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem. Augustinus de quaest. Evang. Vel tres causae concurrunt, quarum aliquam Evangelista secutus sit: aut enim unus Evangelista patrem eius a quo genitus est, nominavit, alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis maioribus posuit: aut unus erat Ioseph naturalis pater et alter eum adoptavit: aut more Iudaeorum, cum sine filiis unus decessisset, eius uxorem propinquus recipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit. Ambrosius. Traditur enim, Nathan, qui a Salomone genus duxit, Iacob generasse filium, et uxore superstite decessisse, quam postea Melchi accepit uxorem, ex qua generatus est Heli; rursus Heli, fratre Iacob sine liberis decedente, copulatus est fratris uxori, et generavit alium Ioseph, qui iuxta legem Iacobi filius dicitur: quoniam semen fratris defuncti iuxta legis veteris seriem suscitabat. Beda. Vel aliter. Iacob fratris Heli sine liberis defuncti uxorem de mandato legis accipiens genuit Ioseph, natura quidem germinis filium suum, secundum vero legis praeceptum efficitur filius Heli. Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam. Probabilius enim intelligimus Lucam adoptantis originem tenuisse, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo cuius filium esse narravit. Commodius enim filius dictus est eius a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, atque in hoc verbo, quod est genuit, perseverans donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph, satis expressit ad eum se patrem perduxisse originem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat. Quamquam si etiam genitum Lucas diceret Ioseph ab Heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet: neque enim absurde quisque dicitur non carne, sed caritate genuisse quem sibi filium adoptavit. Merito autem Lucas adoptionis originem suscepit: quia per adoptionem efficiuntur filii Dei; per carnalem vero generationem filius Dei potius propter nos filius hominis factus est. Chrysostomus. Quia vero haec pars Evangelii consistit in serie nominum, nihil pretiosum exinde acquiri existimant. Ne igitur hoc patiamur, experiamur etiam hunc passum scrutari. Est enim ex nudis nominibus copiosum haurire thesaurum, quia plurimum rerum indicativa sunt nomina: nam et divinam clementiam, et oblatas a mulieribus gratiarum actiones sapiunt: cum enim filios impetrabant, nomen imponebant a dono. Glossa. Interpretatur igitur Heli, Deus meus, vel scandens; qui fuit Mathat, idest donans peccata; qui fuit levi, idest additus. Ambrosius. Pulchre Lucas, quoniam filios Iacob non poterat plures comprehendere, ne extra generationes evagari superflua serie videretur, licet in aliis longe posterioribus patriarcharum tamen antiqua nomina non praetermittenda arbitratus est: Ioseph, Iudae, Simeonis et levi. Quatuor enim genera in his cognoscimus fuisse virtutum: in Iuda passionis dominicae per figuram mysterium prophetatum; in Ioseph praecessisse castitatis exemplum, in Simeone vindictam pudoris; in levi officium sacerdotis; unde sequitur qui fuit Melchi, idest rex meus; qui fuit Ianne, idest dextera; qui fuit Ioseph, idest accrescens (fuit autem alius iste Ioseph); qui fuit Mathathiae, idest donum Dei, vel aliquando; qui fuit Amos, idest onerans, vel oneravit; qui fuit Nahum, idest consolatio, vel consolans; qui fuit Hesli, idest, adiuva me; qui fuit Nagge, idest meridies, vel meridianum; qui fuit Mahath, idest desiderium; qui fuit Mathathiae, ut supra; qui fuit Semei, idest obediens; qui fuit Ioseph, idest augmentum; qui fuit Iuda, idest confitens; qui fuit Ioanna, idest dominus, vel gratia eius, vel dominus misericors; qui fuit Resa, idest misericors; qui fuit Zorobabel, idest princeps, vel magister Babylonis; qui fuit Salathiel, idest petitio mea Deus; qui fuit Neri, idest lucerna mea; qui fuit Melchi, idest regnum meum; qui fuit addi, idest robustus, vel violentus; qui fuit Cosan, idest dominans; qui fuit Helmadam, quod est Dei mensura; qui fuit Her, quod est vigilans, vel vigilia, vel pelliceus; qui fuit Iesu, quod est salvator; qui fuit Eliezer, idest Deus meus adiutor; qui fuit Iorim, idest dominus exultans, vel exaltans; qui fuit Mathat, ut supra; qui fuit levi, ut supra; qui fuit Simeon, id est audivi tristitiam, vel signum; qui fuit Iuda, ut supra; qui fuit Ioseph, ut supra; qui fuit Iona, idest columba, vel dolens; qui fuit Eliakim, quod est Dei resurrectio; qui fuit Melcha, idest rex eius; qui fuit Menna, quod est viscera mea; qui fuit Mathathiae, idest donum; qui fuit Nathan, idest dedit, vel dantis. Ambrosius. Per Nathan autem expressam advertimus prophetiae dignitatem; ut quia unus omnis Christus Iesus, in singulis quoque maioribus genera virtutum diversa praecederent. Sequitur qui fuit David. Origenes in Lucam. Dominus descendens in mundum, assumpsit peccatorum hominum personam, et nasci voluit de stirpe Salomonis, ut refert Matthaeus, cuius peccata scripta sunt, et ceterorum, ex quibus multi fecerunt malum in conspectu Dei. Quando vere ascendit, et secundo per Baptismum ortus esse describitur, ut refert Lucas, non per Salomonem, sed per Nathan nascitur, qui arguit patrem super Uriae morte, ortuque Salomonis. Augustinus in Lib. Retract. Dicendum autem, quod huiusmodi nominis propheta arguit David, ne putetur idem fuisse homo, cum alter fuerit. Gregorius Nazianzenus. Sed a David ultra, secundum utrumque Evangelistam, est generis processus indivisibilis; unde sequitur qui fuit Iesse. Glossa. Interpretatur David manu fortis, Iesse incensum. Sequitur qui fuit Obed, quod est servitus; qui fuit Booz, quod est fortis; qui fuit Salomon, quod est sensibilis, vel pacificus; qui fuit Naasson, quod est augurium, vel serpentinus; qui fuit Aminadab, idest populus voluntarius; qui fuit aram, quod est erectus, vel excelsus; qui fuit Esron idest sagitta; qui fuit Phares, quod est divisio; qui fuit Iudae, idest confitens; qui fuit Iacob, quod est supplantator; qui fuit Isaac, quod est risus, vel gaudium; qui fuit Abraham, quod est pater multarum gentium, vel videns populum. Chrysostomus. Matthaeus quidem tamquam qui Iudaeis scribebat, nihil statuit ulterius scribere nisi quod ab Abraham et David Christus processerat: hoc enim maxime placabat Iudaeos. Lucas vero, sicut qui omnibus communiter loquebatur, ulterius protendit sermonem, attingens usque ad Adam; unde sequitur qui fuit Thare. Glossa. Quod interpretatur exploratio, sive nequitia; qui fuit Nachor, quod est requievit lux; qui fuit Sarug, quod est corrigia, vel comprehendens lorum, vel perfectio; qui fuit Ragau, quod est aegrotus, vel pascens; qui fuit Phaleg, quod est dividens, vel divisum; qui fuit Heber, quod est transitus; qui fuit sale, quod est tollens; qui fuit Cainan, quod est lamentatio, vel possessio eorum. Beda. Nomen et generatio Cainan, iuxta Hebraicam veritatem neque in Genesi, neque in verbis dierum invenitur, sed Arphaxad Selaa vel sale filium nullo interposito genuisse perhibetur. Scito ergo Lucam hanc generationem de Septuaginta interpretum editione sumpsisse, ubi scriptum est quod Arphaxad centum triginta quinque annorum genuerit Cainan, et ipse Cainan cum triginta quinque fuerit annorum, genuerit sale. Sequitur qui fuit Arphaxad. Glossa. Quod est sanans depopulationem; qui fuit Sem quod est nomen, vel nominatus; qui fuit Noe, quod est requies. Ambrosius. Noe quidem iusti inter dominicas generationes commemoratio non debuit praetermitti: ut quia aedificator Ecclesiae nascebatur, eum sui generis auctorem praemisisse videatur qui eam in typo ante fundaverat. Qui fuit Lamech. Glossa. Quod est humiliatum vel percutiendum, percussum vel humilem; qui fuit Mathusalem, quod est mortis emissio, vel mortuus est, et interrogavit. Ambrosius. Huius ultra diluvium numerantur anni; ut quoniam solus est Christus unus, cuius vita nullam sentit aetatem, in maioribus quoque suis non sensisse diluvia videretur. Qui fuit Enoch: et hic pietatis dominicae et divinitatis manifestum indicium est, eo quod nec mortem senserit dominus, et ad caelum remeaverit, cuius generis auctor raptus ad caelum est. Unde manifestum est Christum potuisse non mori, sed voluisse, ut nobis mors illa prodesset: et ille quidem raptus ne malitia mutaret cor eius; dominus autem, quem malitia saeculi mutare non poterat, eo unde venerat, naturae suae maiestate remeavit. Beda. Pulchre autem a baptizato Dei filio usque ad Deum patrem ascendens, septuagesimo gradu Enoch ponit, qui dilata morte translatus est in Paradisum; ut significet eos qui in gratiam adoptionis filiorum ex aqua et spiritu sancto regenerantur, interim post corporis absolutionem, aeternam suscipiendos in requiem: septuagenarius enim, propter septimam sabbati, illorum requiem significat qui iuvante Dei gratia Decalogum legis impleverunt. Glossa. Interpretatur autem Enoch dedicatio; qui fuit Iared, quod est defendens, sive continens; qui fuit Malaleel, quod est laudatus Dei, vel laudans Deum; qui fuit Cainan, ut supra; qui fuit Enos, idest homo desperans, vel violentus; qui fuit Seth, quod est positio sive posuit. Ambrosius. Seth posterior filius Adae non siletur; ut cum duae sint populi generationes, significaretur in typo, in posteriore potius quam in priore generatione Christum numerandum. Sequitur qui fuit Adam. Glossa. Quod est homo, vel terrenus, vel indigens. Qui fuit Dei. Ambrosius. Quid pulchrius potuit convenire quam ut sancta generatio a Dei filio inciperet, et usque ad Dei filium duceretur; creatusque praecederet in figura, ut natus in veritate sequeretur; ad imaginem factus praeiret, propter quem Dei imago descenderet? Putavit etiam Lucas ad Deum Christi originem referendam, quod verus Christi generator Deus sit, vel secundum generationem veram pater, vel secundum lavacrum et regenerationem mystici auctor numeris. Et ideo non a principio generationem eius coepit describere, sed posteaquam Baptisma eius explicuit; ut secundum naturam et secundum gratiam Dei filium demonstraret. Quod autem evidentius divinae generationis indicium, quam quod de generatione dicturus patrem praemisit loquentem tu es filius meus dilectus? Augustinus. De Cons. Evang. Satis etiam per hoc demonstravit, non se ideo dixisse Ioseph filium Heli, quod de illo genitus: sed quod ab illo potius fuerit adoptatus; cum etiam ipsum Adam filium dixit, cum sit factus a Deo; sed per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam filius in Paradiso constitutus sit. Theophylactus. Ideo etiam generationem finit in Deum, ut addiscamus quod qui in medio sunt patres, Christus ad Deum eriget, et filios Dei faciet; et ut etiam crederetur Christi generatio sine semine fuisse; quasi dicat: si non credis quod secundus Adam factus sit sine semine, devenias ad primum Adam: invenies enim absque semine factum a Deo. Augustinus de Cons. Evang. Et Matthaeus quidem significare voluit dominum descendentem ad nostram mortalitatem; ideo generationes ab Abraham usque ad Christi nativitatem descendendo commemoravit ab initio Evangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a Baptismo Christi generationes narrat, nec descendendo, sed ascendendo, tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans; cui Ioannes testimonium perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. Ascendendo autem pervenit ad Deum, cui mundati et expiati reconciliamur. Ambrosius. Nec sic Evangelistae discrepare videantur, qui veterem ordinem sunt secuti. Nec mireris, si ab Abraham plures secundum Lucam successiones usque ad Christum sunt, pauciores secundum Matthaeum, cum per alias personas generationem fatearis esse decursam. Potest enim fieri ut alii longaevam transegerint vitam, alterius vero generationis viri immatura aetate decesserint: cum videamus quam plures senes cum suis nepotibus vivere, alios vero viros statim filiis obire susceptis. Augustinus de Cons. Evang. Convenientissime autem Lucas baptizato domino generationes per septuaginta septem personas sursum versus numerat; nam et ascensus ad Deum, cui per peccatorum abolitionem reconciliamur, expressus est; et per Baptismum fit homini omnium remissio peccatorum, quae illo numero significantur: nam undecies septem, septuaginta et septem sunt: in denario autem perfectio beatitudinis est; unde manifestum est quod transgressio denarii designat peccatum per superbiam plus aliquid habere cupientis. Hoc autem septies propterea ducitur, ut motu hominis facta significetur illa transgressio: ternario enim numero incorporea pars hominis significatur; quaternario vero corpus; motus autem in numeris non exprimitur, cum dicimus: unum, duo, tria; sed cum dicimus: semel, bis, ter. Unde per septies undecim significatur motu hominis facta transgressio.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264