CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio super Isaiam ad litteram
a capite XXXIV ad caput XXXIX
exacta ad autographum

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus

Textum Leonino 1969 praebito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 34

[84994] Super Is., cap. 34 Accedite gentes et cetera. In parte ista comminatur his qui fuerunt Assyriis coadjutores: et primo communiter omnibus; secundo specialiter Idumaeis, ibi, ecce super Idumaeam et cetera. Circa primum duo. Primo excitat attentionem, (ponens) attentionis ordinem, ut accedentes appropinquent, propinqui audiant, et audientes attendant. Infra 49: audite insulae et cetera. Et ponit convocatorum universalitatem: audiat terra. Et orbis, quantum ad mediocres: continens pro contento; plenitudo, quantum ad majores; germen, quantum ad minores: omnibus se paratum ad annuntiandum, non quod omnes possint audire ostendit. Psal. 23: domini est terra et cetera. Secundo ponit comminationem: quia indignatio. Quantum ad tria. Primo quantum ad destructionem populorum, ponens iudicis, scilicet Dei, indignationem: indignatio domini etc., supra 14: haec est manus eius etc., supra 30: ad perdendas gentes et cetera. Hominum necem, interfecit per auctoritatem, dedit, quasi aliis ad interficiendum, sicut executoribus. Zach. 11: ego tradam homines, unumquemque etc.; et cadaverum abjectionem, interfecti projicientur, sine sepultura, Joel. 2: ascendet foetor ejus et cetera. Secundo quantum ad tyrannorum cessationem: tabescent montes, tyranni, a sanguine, idest propter culpam effusi sanguinis. Infra 64: a facie tua montes et cetera. Tertio quantum ad destructionem idolorum: et circa hoc tria. Et primo ostendit cessaturum idolorum auxilium in bellis: tabescet. Caelorum, scilicet aereorum, idest Daemones; vel, ad litteram, spiritus qui praesidebant sideribus secundum opinionem gentilium. Supra 19: movebuntur simulacra etc.; et in consiliis inquantum scilicet divinabant in astris, et complicabuntur et cetera. Idest: sicut in libro plicato non potest aliquid legi, ita nec in caelo poterunt mala eis futura praevidere. Apoc. 6: caelum recessit et cetera. Secundo ostendit cessaturum idolatriae cultum, et omnis militia etc., vel facilitatem impletionis praedictorum. Apoc. eodem: stellae caeli ceciderunt et cetera. Tertio ostendit utriusque effectivum: quoniam gladius, idest ultio, inebriatus in caelo, idest abundanter in Daemonibus ultionem exercui, qui idolis praesidebant. Deut. 32: inebriabo sagittas et cetera. Ecce super Idumaeam. Hic comminatur specialiter Idumaeis, qui cum hostibus contra Jerusalem venerunt, sicut dicitur in Abdia, quando capiebant alieni exercitum etc., et circa hoc tria facit. Primo comminatur hominum interfectionem; secundo terrae destructionem, et convertentur, tertio ponit utriusque confirmationem, ibi, respicite diligenter et cetera. Circa primum tria. Primo describit poenae aequitatem, ecce super Idumaeam, ad opprimendam. Interfectionis meae, dignum a me interfici. Jer. 49: perditionem Esau et cetera. Secundo describit interfectionem quantum ad mediocres, ponens interfectorum diversitatem, gladius enim etc., agnorum etc., per quae omnia intelliguntur diversi gradus interfectorum. Ezech. 21: hic est gladius occisionis etc.; et necis magnitudinem, victima, idest quasi sicut in convivio magni regis, multa animalia interficiuntur. Ezech. 39: ego immolo vobis victimam etc.; et quantum ad majores, ponens eorum occisionem: et descendent, in mortem, Unicornes: animal in quantitate catti, atrocissimum, habens cornu unum: unde significat potentes et monarchas. Supra 5: descendent fortes ejus etc.; et occisionis magnitudinem, inebriabitur et cetera. Psalm. 105: interfecta est terra in sanguinibus et cetera. Tertio ponit poenae rationem: quia dies judicii Sion, ut scilicet vindicetur Sion de Idumaeis. Infra 63: dies ultionis in corde etc.; tamen secundum Glossam, Sion, idest contra Sion. Unde omnia sequentia exponit de destructione Jerusalem facta per Romanos. Et convertentur. Hic ponit comminationem quantum ad terrae destructionem: et circa hoc tria facit. Primo praedicit destructionem; secundo terrae destructae solitudinem, et desolabitur etc., tertio solitudinis horrorem, et erit cubile et cetera. Circa primum duo ponit. Primo destructionem, convertentur; idest, ita tota terra comburetur ab hostibus, ac si aquae essent pix et terra sulphur. Psalm. 10: ignis, sulphur et spiritus et cetera. Secundo ponit destructionis durationem, non extinguetur; idest, effectus illius incendii manebit semper. Fumus, signum et memoria praecedentis incendii. Apoc. 19: fumus ejus ascendet etc.; et hoc intelligendum est manente causa comminationis, scilicet peccato: sic enim conditionaliter exponendae sunt omnes hujusmodi prophetiae secundum quod ipsemet dominus exponit se. Jer. 18: repente loquar et cetera. Et desolabitur. Hic ponit solitudinem: et primo praedicit ipsam solitudinem quantum ad habitatores. Desolabitur. Thren. 1: posuit me desolatam etc., quantum ad viatores, non erit transiens. Jerem. 49: non manebit ibi vir etc., quantum ad bestiarum liberam habitationem: et possidebunt, quasi sine timore, onocrotalus, idem quod pellicanus; ibis, avis serpentibus inimica. Est ibex ibicis quadrupes: ibis ibidis avis. Et invidus ibis. Psalm. 103: herodii domus et cetera. Secundo ponit solitudinis aequitatem: et primo aequitatis judicium, et extendetur; mensura, poenae contra mensuram culpae. Perpendiculum, regula caementarii. Supra 27: in mensura contra mensuram et cetera. Secundo ponit judicii modum, nobiles ejus, in quibus gloriabantur. Soph. 3: auferam de medio tui et cetera. Orientur in domibus, quas nimis curiosas aedificabant. Et paliurus, quaedam herba multarum spinarum, quae palliis adhaeret, lata habens folia. Oseae 9: desiderabile argenti etc., ut sic quantum glorificavit se et cetera. Apocal. 18: et erit cubile. Hic ostendit horrorem solitudinis ex monstris quae ibi habitabant, Daemonia, Daemonum monstra, quae in desertis plurimum apparent: Onocentaurus, quod est medius asinus, et medius bos, vel illusio est Daemonis potius quam naturale animal. Pilosus, simia, vel homo sylvestris, vel Daemon incubus: lamia, habens cetera membra feminea, pedes equinos: alter ad alterum clamavit. Supra 13: requiescent ibi bestiae et cetera. Requirite. Hic confirmat omnia quae dicta sunt ex auctoritate divinae inspirationis. Requirite, vos qui futuri estis, in libro domini, idest in hoc libro, quem ego a domino didici, unum ex eis non defuit; idest omnia monstra quae dixi erunt ibi, alter alterum, idest mas feminam. Ea, scilicet monstra, marem et feminam. Sortem, distribuens singulis loca apta ad manendum. Luc. 21: caelum et terra transibunt, vel si exponatur de Judaea, intelliguntur per haec diversa monstra, diversi gentilium errores, qui ibi coloni a Romanis positi sunt. (Collatio in cap. 34). Accedit homo ad Deum: per susceptionem gratiae, Rom. 5: accessum habemus per ipsum et cetera. Per contemplationem divinae sapientiae, Ps.: accedite ad eum et cetera. Per ministerium oboedientiae, Ez. 40: filii Sadoc qui accedunt, et cetera. Per expectationem firmae fiduciae, Eccli. 7: quasi qui arat et seminat et cetera. Per spiritum concordiae, Eph. 2: habetis accessum in uno spiritu etc.


Caput 35

[84995] Super Is., cap. 35 Laetabitur deserta et cetera. In parte ista ponit effectum prosperitatis consequentis in Judaeis ex destructione hostium: et dividitur in duas. In prima ponitur promissio consolans; in secunda exhortatio confortans, confortate manus et cetera. Circa primum tria. Primo ponit hominum jucunditatem, quam comparat prato florenti, quod etiam ridens dicitur, quod quidem habet pulchritudinem in flore: unde dicit: deserta, idest terra Judaeorum quae prius, vastantibus Assyriis, erat hujusmodi, metonimice, idest ipsi homines, quasi lilium, quod est pulcherrimus flos, et diu durat. Eccl. 39: florete flores etc.; habet etiam pulchritudinem in germine: unde dicit, germinans etc., Prov. 11: justi quasi virens etc.: sicut enim germen ex flore, ita exterior jucunditas ex cordis laetitia. Secundo promittit terrae fertilitatem: gloria Libani etc., idest fertilitas diversarum rerum, quae est gloria horum locorum, erit in terra promissionis. Oseae ult.: erit quasi oliva et cetera. Tertio utriusque propinquitatem, ipsimet, idest non differetur ad tempora filiorum. Supra 33: regem in decore suo et cetera. Confortate. Hic ponitur exhortatio confortans: et circa hoc tria. Et primo ponitur officii ad exhortandum injunctio: confortate manus, in quo debilitas ad operandum: genua trementia, in quo debilitas ad sustinendum. Hebr. 12: remissas manus et cetera. Secundo ponitur ipsa confortatio: dicite pusillanimes et cetera. Luc. 12: nolite timere, pusillus et cetera. Tertio assignatur confortationis ratio: et primo quantum ad remotionem malorum, liberando ab hostibus, ecce Deus vester; Deut. 32: sanguinem servorum etc., et sanando a languoribus, tunc aperientur. Et sunt metaphoricae locutiones, si referantur ad tempus post destructionem Assyriorum, ut intelligantur spirituales defectus, ut supra. Vel ad litteram, si referantur ad Christi adventum in carnem, sicut dicitur Matth. 11: caeci vident, et cetera. Secundo quantum ad collationem bonorum quatuor. Primo quantum ad abundantiam aquarum, quia scissae sunt (metaphorice) aquae pro consolationibus. Vel quia multum pluet, ut sit magna fertilitas. Psal. 106: posuit desertum in stagna et cetera. Secundo pulchritudinem camporum, in cubilibus, idest terra, quae prius erat deserta, ut haec animalia inhabitarent, erit culta. Viror calami et iunci, quae in locis virentibus orientur. Job 40: sub umbra dormit et cetera. Tertio quantum ad restaurationem viarum, ponens viae sanctitatem: et erit ibi, in terra Juda, semita, ducens ad templum. Pollutus, gentilis, sicut ante. Vel mystice de Ecclesia militante vel triumphante. Apoc. 21: non ingredietur in eam etc.; ponit etiam rectitudinem, et haec erit; stulti, idest quantumcumque simplices, non errent, propter multitudinem transeuntium. Jerem. 31: adducam eos per torrentes etc.; ponit etiam viae securitatem, non erit ibi et cetera. Supra 11: non nocebunt et non occident etc.; et ponit viarum frequentationem, et redempti, etc., a praecedentibus periculis. Baruch 4: ecce veniunt filii tui et cetera. Quarto promittit eis laetitiam cordium, laetitia sempiterna. Supra 25: auferet lacrymam etc.; ostenditur etiam condicio laetitiae sanctorum in patria, quia sempiterna, quia plena, obtinebunt, quia pura, fugiet dolor, Apocal. 21: absterget Deus omnem lacrymam et cetera. Sancti comparantur liliis: propter stipitis altitudinem, ex quo constantia in adversis. Can. 2: sicut lilium inter spinas etc.; propter odoris suavitatem, ex quo bona fama. Eccl. 39: florete flores quasi lilium etc.; propter humoris virorem, ex quo virtus mentis. Eccl. 50: quasi lilia in transitu aquae. Propter connexionem, ex quo sanctorum caritas. Can. 7: venter tuus quasi et cetera. Haec lilia Christus: vestit quantum ad virtutum dona. Matth. 6: considerate lilia agri etc.; colligit ad aeterna praemia. Can. 6: dilectus meus descendit in hortum etc.; in eis requiescit per complacentiam. Cant. 2: dilectus meus mihi etc.; et ideo ipse lilium. Cant. 2: ego flos campi etc.


Caput 36

[84996] Super Is., cap. 36 Et factum est in anno et cetera. Hic narrat per modum historiae destructionem Assyriorum: et primo ponit historiae gesta; secundo quaedam ex historia occasionata: cap. 38: in diebus illis et cetera. Prima dividitur in duas. Primo ponitur culpa quam in Judaeos commisit; secundo poena quam a Deo sustinuit, ibi, egressus autem et cetera. Offendit autem eos tripliciter. Primo bellis; secundo nuntiis, et misit rex etc., tertio epistolis, ibi 37: et audivit de Therancha et cetera. Super omnes et cetera. Habac. 1: super omnem munitionem et cetera. Et misit. Hic ostendit qualiter offendit Judaeos comminando per nuntios: et primo ponitur nuntiorum congregatio, secundo ipsorum collocutio, et dixit ad eos etc., tertio eorum ab invicem discessio: et ingressus est et cetera. Circa primum duo. Primo describitur nuntius Assyriorum, Rapsacem, quem dicunt quidam fuisse filium Isaiae, alii Samaritanum. In aquae ductu: de hoc supra 7. Secundo describuntur nuntii Judaeorum, et egressus Eliacim qui successit Sobnae, qui tradidit inferiorem partem civitatis Assyriis; ut supra 22. Sobna, non ille de quo supra; a commentariis, cancellarius regis, qui gesta in scriptum redigebat, ad memorandum regi. Unde commentor a comminiscor. Et dixit ad eos: hic ponitur nuntiorum collocutio: et circa hoc duo. Primo prolocutio Rapsacis ad nuntios: secundo ad alios, ibi, et stetit Rapsaces, et cetera. Circa primum tria. Primo ponitur ipsius Rapsacis allocutio, in qua intendit astruere Ezechiae infirmitatem ad resistendum, excludendo defensionem Aegyptiorum. Ecce confidis, arundineum, irrisorie, quia in Aegypto multae arundines, verum dicit, quod Aegyptii tales erant. Ezech. 29: fuisti baculus arundineus etc., sed falsum quod Ezechias in eis confiderat, excludendo etiam auxilium divinum: quod si responderis. Cui abstulit. Quod fecit pro religione, pervertit in sacrilegium. Deuter. 12: cave ne offeras etc.; excludendo etiam robur proprium, et nunc trade te; quasi: nec equos habes, nec equites, ut uni principi exercitus resistere possis. Supra 33: projecit civitates et cetera. Astruit etiam Senacherib potestatem ad impugnandum, ex praecepto divino: quia si confidis et cetera. Supra 10: contra populum furoris mei et cetera. Secundo ponitur aliorum responsio, et dixit Eliacim. In aure populi, ne perturbetur, scientes quod dicitur. Prov. 11: benedictione justorum et cetera. Tertio ponitur responsionis irrisio: et dixit ad eos. Urinam pedum, quae fluit ad pedes. Thren. 4: qui nutriebantur et cetera. Et stetit Rapsaces et cetera. Hic ponitur allocutio ipsius ad populum. Et primo ponitur stultum ipsius verbum, in quo terret minis, non poterit eruere vos et cetera. Judith 5: quis est iste qui filios Israel etc.; allicit promissis. Haec dicit rex. Benedictionem, idest pactum, quod vertetur in vestram benedictionem. Vel benedicite me sicut dominum vestrum. Veniam, de Aegypto, ad terram, scilicet Medorum. Gen. 27: det tibi Deus de rore caeli etc.; provocat etiam exemplis: ne conturbet vos et cetera. Dan. 11: elevabitur et magnificabitur et cetera. Secundo ponit discretivi populi silentium. Et siluerunt. Prov. 11: qui decipit amicum suum etc., Prov. 26: ne respondeas stulto etc.; praeceperat, ne verba blasphemiae multiplicaret, aut populum deciperet. Et ingressus et cetera. Hic ponitur discessio nuntiorum ab invicem: et primo reditus Judaeorum ad Ezechiam; secundo reditus Rapsacis ad Senacherib, ibi reversus est autem et cetera. Circa primum duo. Primo ponitur reditus nuntiorum et blasphemiae renuntiatio; secundo ponitur Ezechiae oratio, et factum est cum audisset etc., scissis vestibus, pro audita blasphemia; quod erat mos Judaeorum, ut patet Matth. 26.


Caput 37

[84997] Super Is., cap. 37 Et factum est cum audisset et cetera. In parte ista ostendit quomodo Ezechias contra blasphemias humilitate et orationibus pugnavit: et circa hoc tria facit. Primo recitat quomodo adiit orationis locum, assumens humilitatis habitum, obvolutus est et cetera. Jonae 3: surrexit de solio suo et cetera. Secundo non praesumens per se orationem Deo effundere, petit orationis suffragium per nuntios a propheta; ubi recitat nuntiorum missionem, et misit Eliacim et cetera. Supra 8: numquid non populus a Deo suo et cetera. Exponunt nuntii tribulationem. Et debet sic legi: et venerunt etc., et dixerunt ad eum: dies tribulationis, quam patimur in exterioribus persecutionibus, angustiae, quantum ad cordis dolores, correctionis, divinae, blasphemiae, hostium. Venerunt filii, idest conceptiones consiliorum, pariendi, explendi. Vel, ita dolemus sicut parturientes. Sophoniae 1: dies irae dies ista etc.; porrigunt petitionem, ut sic ordinetur: leva ergo orationem etc., si quomodo et cetera. Jer. 42: ora pro nobis ad dominum Deum et cetera. Tertio ponit prophetae responsum: et dixit ad eos: in quo excludit regis timorem: ne timeas. Jer. 1: ne timeas a facie etc., et praedicit regis Senacherib mortem, ecce ego et cetera. Apoc. 13: qui in gladio occiderit, in gladio et cetera. Reversus est et cetera. Hic ponit reditum Rapsacis ad Senacherib. Et planum est. Et audivit de Terancha. Hic recitat quomodo offendit eos comminando per epistolas; et circa hoc tria facit. Primo ponit superbam illius comminationem, et audivit de Terancha, qui egressus in auxilium Aegyptiorum, quod cum audisset, occurrit ei obviam, dimittens Judaeam; et antequam recederet, scripsit verba haec. Postmodum vadens, et obsidens Pelusium in Aegypto, veniente rege Aethiopiae, noluit cum eo pugnare, dicens eum esse sacerdotem Plutonis, derisorie propter nigredinem: vel quia mures cordas arcuum corrodentes exercitum ejus inermem dimiserunt. Supra 10: quomodo invenit manus et cetera. Secundo ponit Ezechiae orationem, praemittens receptionem epistolae: in qua oratione confitetur Dei potentiam, per subjectionem Angelorum: domine Deus exercituum. Job 25: numquid est numerus etc., per cultum Judaeorum; Deus Israel, qui sedes super Cherubim: quia propitiatorium, quod erat quasi sedes Dei, et etiam dabat responsa, erat super alas Cherubim. Ps. 79: qui sedes super Cherubim et cetera. Sed cum tabernaculum sit dispositum secundum exemplar caelestis Ecclesiae, ut sumitur Exod. 25; videtur quod male dicatur sedere super Cherubim, sed magis super thronos. Et ad hoc dicendum, quod sedet super Cherubim idest trans, quia super Seraphim, qui sunt ultra eos. Vel secundum Gregorium et Dionysium, nihil possidetur ibi singulariter; sed quod est inferiorum, attribuitur etiam superioribus eminenter. Unde proprietatem thronorum etiam eminentius habent Cherubim. Vel dicendum, quod sedet super thronos, sicut super sedem judicii; super Cherubim, sicut supra cathedram magistri: quia interpretantur fusio scientiae. Et ideo congrue inde dicebantur dare responsa. Etiam ostendit Dei potentiam per dispositionem regnorum: tu es Deus solus etc., Dan. 5: donec cognosceret quod potestatem habet etc.; probat etiam per productionem creaturarum, tu fecisti et cetera. Ps. 145: qui fecit caelum etc.; accusat etiam Senacherib blasphemiam, inclina domine etc.; Judith 6: domine Deus caeli etc., probans cum hoc blasphemiae stultitiam: vere enim domine etc., Ps. 113: simulacra gentium et cetera. Petit etiam tertio in hac oratione salutis misericordiam, et nunc domine et cetera. Judith 9: omnes gentes cognoscant et cetera. Tertio propheta promittit orationis exauditionem per nuntios: et misit Isaias etc., et circa hoc duo facit. Primo promittit hostium destructionem; secundo civitatis liberationem, propterea haec dicit et cetera. Circa primum tria. Primo comminatur ei destructionis interitum; secundo ponit signum, tibi autem hoc erit etc., tertio ostendit destructionis fructum, et emittet id quod salvatum et cetera. Circa primum duo. Primo comminatur poenam confusionis contra contemptum Judaeorum, despexit, etc., quando tibi noluit respondere; movebit, in futuro, quando aliis occisis, cum paucis fugies. Supra 33: qui spernis alias etc., Job 22: videbunt justi et cetera. Secundo comminatur poenam destructionis contra culpam quam in Deum commiserat: et circa hoc tria facit. Primo proponit culpam; secundo assumit divinam potentiam, numquid non audisti etc., tertio concludit poenam: ponam ergo et cetera. Circa primum arguit ipsum de duobus peccatis. Primo de blasphemia: cui exprobrasti? Verba Ezechiae ad Senacherib; quasi: non mihi, sed Deo. Infra 57: super quem lusistis, etc., secundo arguit ipsum de superbia, quam conceperat ex magnitudine rerum factarum. Et dixisti. In multitudine, quasi mea, et non Dei virtute. Juga Libani, summitates montium, idest potentum. Deut. 32: manus nostra excelsa, etc.; ex magnitudine propositorum: et succidam excelsa, potentes in Judaeis, altitudinem, domum domini; saltum, populum. Zachar. 11: aperi Libane portas etc.; ex multitudine pugnatorum, ego fodi; quasi: tantum habeo exercitum quod non sufficit mihi aqua quam invenio, nisi puteos fodiam. Vel metaphorice: consolationes omnium gentium ego siccavi. Joel. 2: quasi hortus voluptatis et cetera. Numquid non audistis et cetera. Hic assumit divinam potentiam, loquens in persona ipsius Dei. Et primo quantum ad aeternam praeordinationem: quae olim, ab aeterno, fecerim, proposuerim facere et de exaltatione et de destructione, illud, malum poenae, quod per ipsum infertur praevidi et praeordinavi, Eccli. 23: domino Deo nostro antequam et cetera. Secundo quantum ad aeterni propositi temporalem executionem, et nunc adduxi. Collium, principum, compugnantium, ad invicem. Breviata, idest retracta, manu mea ab auxilio eorum; vel diminuta manu ipsorum a sui auxilio. Ps. 128: fiant sicut fenum tectorum et cetera. Tertio quantum ad omnium factorum cognitionem, habitationem, idest sedem regni. Introitum, in terram Judaeorum. Job 34: oculi ejus super vias et cetera. Ponam ergo. Hic concludit poenam. Circulum sicut bubalo, frenum sicut equo, idest potentia divinitatis meae refrenando. Job 30: pharetram suam aperuit et cetera. Tibi autem. Hic ponit signum. Venerat autem exercitus Assyriorum imminente messe. Unde fructus non potuerunt tunc recolligere, et fuerunt in terra usque post tempus seminationis: unde nec seminare potuerunt. Sic ergo eis dicitur, quod illa anni parte residua, eunte Senacherib in Aegyptum, comedant: comedant quae sponte nascuntur, scilicet ex granis conculcatis ungulis equorum et quadrigis. Vel quaecumque repereris, ut 4 Reg. 20, in horreis prius ad obsidionem congregata. Vel quae severas, secundum Septuaginta, idest quae remanserunt conculcata in agris. Et in secundo anno, adhuc existente eo in Aegypto, quia per annum stetit, quia nihil recolliges, cum nihil seminaveris, pomis vescere, vel quae sponte nascuntur, ut in Libr. 4 Reg. 20. Et in illo secundo anno destruetur Assyrius; et sic in tertio anno habebis liberam potestatem seminandi et congregandi. Vel, secundum Andream, hoc est consilium: et hoc erit signum: refertur ad praecedentia. Et emittet. Hic ponit destructionis fructum: primo ponens similitudinem arboris, quae multos fructus affert, si in terra profundat radices. Jer. 17: erit quasi lignum etc.; secundo ponit expositionem: quia de Jerusalem. Infra 46: dabo in Sion etc.; tertio assignat rationem: zelus enim etc., supra 9 idem. Propterea haec dicit. Hic promittit liberationem. Non intrabit sicut proposuit. Supra 8: inite consilium, etc., et assignat rationem: et protegam. Propter me. Infra 48: propter me faciam etc., et propter David. Psal. 131: propter David servum tuum et cetera. Egressus est autem et cetera. Hic ponit poenam quam a Deo sustinuit. Et primo quantum ad exercitus occisionem, et percussit. Supra 33: a voce Angeli etc.; secundo quantum ad residuorum perturbationem et fugam, et surrexerunt. Supra 17: ecce turbatio etc.; tertio quantum ad ipsius occisionem: et factum est cum adoraret (...). Adramelech, et Sarasar, primogeniti, invidentes fratri minori, quem substituere volebant, ex alia matre natum. Et sic justus de angustia etc. (Collationes cap. 37). Levatur oratio: per eminentiam contemplationis, Ps.: levavi oculos meos etc.; per fervorem affectionis, Thren. 3: levemus corda nostra etc. per lacrimas compunctionis, Ps.: levabo per singulas noctes, Ioel. 1: levate fletum etc.; per studium bonae operationis, Ps.: elevatio manuum mearum et cetera. Frenum: humanae discretionis, Iac. 3: si quis in verbo non offendit etc.; divinae gubernationis, infra 48: infrenabo te laude mea etc.; diabolicae deceptionis, supra 30: frenum erroris etc.; temporalis afflictionis, Iob 30: pharetram suam etc.; aeternae damnationis, Ps.: in freno et camo maxillas et cetera.


Caput 38

[84998] Super Is., cap. 38 In diebus illis et cetera. In parte ista ponit quaedam ex praedicta historia occasionata: scilicet infirmitatem Ezechiae, quam incurrit propter ingratitudinem, quia post tantam victoriam canticum gratiarum actionis non composuit, sicut moris erat. Et dividitur in duas. In prima ponit ipsius aegritudinem et sanationem, in secunda ponit amicorum congratulationem, 39 cap.: in tempore illo, et cetera. Circa primum tria: primo ponit aegritudinem; secundo liberationem, et convertit Ezechias etc., tertio liberationis ordinem, et jussit Isaias et cetera. Circa primum duo. Primo ponit morbum, aegrotavit et cetera. Eccl. 31: infirmitas gravis etc.; secundo ponit mortis nuntium, et introivit. Dispone, ordinando quis tibi succedere debeat, Eccl. 33. In die consummationis et cetera. Sed contra hoc objicitur, quia postmodum vixit, et non mortuus est: ergo huic prophetiae, morieris etc., subfuit falsum, nec fuit immobili veritate annuntians rerum eventus. Ad quod dicendum, quod cum omnium quae fiunt in toto cursu temporis, rationes ab aeterno in Deo fuerint, quaedam fuerunt inditae rebus quae explicantur per opus naturae et voluntatis; quasdam apud se tantum retinuit, ut eas quando vellet, in actum educeret. Videntes igitur prophetae in speculo aeternitatis, vident de utrisque quantum eis Deus vult revelare. Fuerant igitur Isaiae revelatae illae rationes quae rebus inditae erant, quae (per) causas inferiores fiunt, scilicet naturales et meritorias, secundum quas infirmitas regis ad mortem ordinata erat. Unde quantum ad sensum quem in verbis propheta habuit, verum dixit: quia secundum causas inferiores ita erat. Similiter etiam quantum ad alium sensum, quem spiritus sanctus intellexit, verum dixit: quia mortuus fuit illi ingratitudini, dum postmodum Deo debitas gratias egit; sicut et Ninive subversa est quantum ad statum iniquitatis, ut dicit Augustinus. Et convertit. Hic ponit liberationem: et circa hoc tria: primo ponitur Ezechiae oratio; secundo salutis promissio, et factum est verbum etc., tertio gratiarum actio, Scriptura Ezechiae et cetera. Circa primum tria ponit. Primo orationis praeparationem, ad parietem, templi, vel domus suae, ut devotius et secretius oraret. Ps. 85: in die tribulationis meae et cetera. Secundo ponit ipsam orationem, et oravit. Memento, ut pro bonis quae feci vitam mihi concedas. Dicitur enim Deus oblitus, quando non retribuit. In veritate, cultus tui, corde perfecto, quantum ad amorem. Sed contra. Prov. 20: quis potest dicere etc., et dicendum, quod non dixit se habere cor perfectum simpliciter, sed quoad hoc quod post idola non claudicabat, ut dicitur 3 Reg. 18. Eccl. 11. In die malorum et cetera. Tertio ponit orantis compunctionem. Et flevit et cetera. Matth. 5: beati qui lugent etc., Judith 9: humilium et mansuetorum et cetera. Est verbum et cetera. Hic ponitur salutis promissio: et primo ponit orationis exauditionem, factum est, priusquam exiret mediam partem atrii. 4 Reg. 20: audivi orationem et cetera. Supra 30. Ad vocem clamoris et cetera. Secundo ponit promissionem: ecce ego adjiciam. Ps. 60: dies super dies regis et cetera. Tertio ponit confirmationem per signum. Hoc autem erit etc., in sole, idest per motum solis, decem lineis, quibus secundum motum umbrae computabantur 10 horae. Et reversus, si subito, sic dies ille artificialis habuit 22 horas, fere duplicatus secundum Glossam. Si autem successive, sic venerat per 10 et rediit per 10 et iterum per 10 venit; et sic dies ille habuit 32 horas, fere triplicatus, secundum Dionysium. Hoc autem factum est, vel omnibus aliis caelestibus corporibus redeuntibus: vel sole breviorem viam aut velociorem motum habente, ut ad situm suum simul cum aliis perveniret. Eccl. 48: in diebus eius retro et cetera. Et hoc signum competit signato, unde Job 11: cum te consumptum et cetera. Scriptura Ezechiae et cetera. Hic ponitur gratiarum actio pro salute promissa: et primo ponit titulum, Scriptura, scilicet haec est; secundo ponit canticum, ego dixi: in quo tria facit. Primo plangit periculum quod evasit; secundo commemorat beneficium quod percepit, domine si sic etc., tertio petit complementum quod Deus promisit, domine, salvum et cetera. Plangit autem tria. Primo mortis horrorem. In dimidio, idest in juventute mea, ad portas Inferi, idest Limbum, vel mortem, vel sepulcrum Eccl. ult.: vita mea appropinquans et cetera. Secundo plangit bonorum amissionem, quantum ad Dei visionem: quaesivi, a domino, quod suppleret, residuum, mihi ablatum; vel inquisivi apud me quantum restaret mihi de vita. Dixi, apud me: non videbo, per speciem modo, adhuc in terra viventium, in caelesti beatitudine. Ps. 26: credo videre etc.; vel non videbo, ulterius videndo templum et cultum ejus, in terra viventium, scilicet Judaeorum. Matth. 22: non est Deus mortuorum et cetera. Etiam quantum ad hominum societatem, non aspiciam hominem, in hac vita viventem. Jerem. 49: non habitabit ibi vir etc.; vel hominem Christum nobis promissum. Etiam quantum ad filiorum posteritatem, generatio, scilicet filiorum, quia nondum filios habebat, convoluta, plicata, ne ad posteros extendatur. Supra 24: auferetur quasi tabernaculum et cetera. Etiam quantum ad vitae brevitatem: praecisa est velut a texente, dum adhuc, texit, tela imperfecta, ordirer in juventute. Job 7: dies mei velocius et cetera. Tertio plangit cordis anxietatem: et primo quantum ad mortis continuam expectationem. De mane, scilicet dicebam, usque ad vesperam finies me, morte. Et tunc non moriens, sperabam, iterum usque mane: ut simul cum morte dolor aegritudinis finiretur. Nihilominus quasi leo sic contrivit, languor vel ipse Deus per dolorem aegritudinis. Job 7: si dormiero et cetera. Secundo quantum ad spei dilationem; ubi ponit tria sperantis: compunctionem: sicut pullus hirundinis, expectat matrem, quia non videt. Ut columba, cum gemitu scilicet, Nahum 2: gementes ut columbae et cetera. Ponit etiam spei dilationem, attenuati, quasi fatigati, suspicientes, per spem. Proverbiorum 13: spes quae differtur etc., Psalm. 120: levavi oculos meos et cetera. Ponit etiam quamdam cum Deo disceptationem: domine, vim patior; quasi: violentia fit mihi, ultra merita affligor. Responde, idest fideiubeas, pro me. Quid dicam? Quasi in se reversus: quid possem contra Deum proponere? Aut quid respondebit? Quando debet ad interrogatoria respondere, cum ipse fecerit, me, vel poenam meam, Job 9: si voluerit contendere cum eo etc., infra 45: numquid contradicit factori et cetera. Tertio quantum ad praeteritorum recordationem, recogitabo annos, in quibus bona passus sum, vel etiam in quibus tibi peccavi. Job 7: loquar in tribulatione spiritus et cetera. Domine, si sic. Hic commemorat beneficium quod suscepit. Et primo correctionem: si sic vivitur; idest, si tam misera est vita hominum, vel si per tribulationes acquiritur vita. Prover. 6: via vitae increpatio disciplinae. Et ponit: ecce in pace, quasi populo (pacem) habente ab Assyriis, amaritudo, mihi imminet. Proverb. 14: risus dolori et cetera. Secundo commemorat liberationem a poena: tu autem eruisti animam, vitam, et a culpa, projecisti post tergum tuum, vel, meum, quasi obliviscens, omnia peccata mea. Sapient. 11: misereris omnium, domine et cetera. Tertio assignat liberationis rationem: et primo quantum ad mortis inutilitatem: quia non Infernus, idest damnati, vel sepulti, mors, Diabolus, vel mortui, veritatem, promissionum, vel filium. Psalm. 6: non est in morte etc.; secundo quantum ad vivorum laudem, vivens vivens, ad majorem affirmationem, vel propter duplicem vitam. Psalm. 113: nos qui vivimus et cetera. Tertio quantum ad divinae laudis propagationem, pater filiis etc., Psal. 77: mandavit patribus nostris nota facere et cetera. Domine, salvum. Hic petit expleri promissum. Salvum me fac, ab Assyriis, et a languore. Psalm. 33: benedicam dominum in omni tempore et cetera. Et jussit et cetera. Hic ponit sanationis ordinem: et hoc transpositum est, et debet esse ante signi dationem, ut patet ex 4 Reg. 20. Sed quia non intendit historiam, sed prophetiam, quae ad prophetiam pertinent primo posuit: et primo ponit curationis modum. Cataplasmarent, emplastrum apponerent, vulnus a Deo inflictum, vel ulcus ex humorum corruptione, caro aperta. Dicunt enim, quod laborabat morbo regio, qui dicitur lupus, cui nocent ficus et omnia dulcia, ut curatio tota divinae potentiae attribueretur. Alii dicunt, quod erat apostema, quod est ex humoribus intus collectis nondum carne scissa; ad cujus maturationem ficus prosunt, ut ostenderetur non esse spernendam medicinam. Eccl. 38: faciet pigmenta suavitatis et cetera. Secundo Ezechias petit signum. Et dixit Ezechias: quod erit signum etc., I Cor. 1: Judaei signa quaerunt etc. (Collationes cap. 38). In morte confidam domus conscientiae: si pura a peccati contagione, supra 50: angustus est mihi locus etc., Ez. 8: ut recedam a sanctuario; si firma in bono opere, Matt. 7: descendit pluvia etc.; si ampla dilectione, infra 49: angustus est mihi etc., 54: dilata locum. Oculi excelsi: per cordis elationem, Ps.: domine non est exaltatum, attenuantur a Deo per depressionem, supra 2: oculi sublimis etc.; per inquisitionis curiositatem, Iob 15: quasi magna cogitans etc., attenuantur per luminis oppressionem, Prov. 25: qui scrutator est maiestatis etc. per contemplationem, infra 40: leva in excelsum etc., attenuantur propter cognitionis parvitatem, Iob 36: omnes homines vident et cetera.


Caput 39

[84999] Super Is., cap. 39 In tempore illo et cetera. Hic ponit amicorum congratulationem, ostensam in missione nuntiorum et munerum: et circa hoc tria facit. Primo ponit nuntiorum missionem: rex Babylonis qui tunc suberat Assyriis. Libros, epistolas. Audierat, sed maxime propter signum quod in solis reversione viderant. Ps. 71: vivet, et dabitur ei et cetera. Secundo ponit ipsius Ezechiae elationem inde conceptam, ponens elationis laetitiam, laetatus; contra hoc quod Job 31: si laetatus sum etc., et elationis in opere manifestationem, in ostentatione divitiarum suarum: et ostendit cellam aromatum, quae dicuntur species odoriferae. Vel locum ubi sepeliebantur reges, vel inferiorem partem domus saltus, quae erat ex alabastro, ubi optime hujusmodi conservantur. Apothecas, cellaria: verbum, res digna verbo, in omni potestate sua, quantum ad ea quae erant in templo, quod quidem erat in potestate regis usurpata. Eccl. 11: non omnem hominem inducas et cetera. Tertio ponit elationis reprehensionem, introivit: et primo ponit culpae inquisitionem et manifestationem, non fuit res et cetera. Prov. 20: sicut aqua profunda etc.; secundo comminatur poenam, et dixit Isaias. Quantum ad amissionem rerum: omnia quae in domo et cetera. Jer. 27: haec dicit dominus ad vasa: et quantum ad filiorum servitutem, et de filiis; quod dicunt impletum in Daniele et sociis eius, non quia corpore, sed mente et officio tales fuerunt. Deut. 28: filii tui et filiae tuae et cetera. Tertio ponit poenae acceptationem: et dixit Ezechias. Bonum, iustum, pax, ab Assyriis, veritas, religionis, supra 26: domine, dabis pacem et cetera.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264