CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio super Isaiam ad litteram
a capite I lectione II ad caput XXXIII

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus

Textum Leonino 1969 praebito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1
Lectio 2

[84944] Super Is., cap. 1 l. 2 Audite caeli et auribus percipe terra. Hic incipit tractatus istius libri: unde accipietur divisio secundum exigentiam materiae. Dictum est autem, quod principaliter intentio ejus est circa adventum Christi, et gentium vocationem. Constat autem quod universae viae domini misericordia et veritas; ut dicitur in Psalm. 24. Unde Christo nato dictum est a Simeone, Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et intrantibus gentibus dictum est ab apostolo. Rom. 11: caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret. Dividitur ergo liber iste in duas partes. In prima ponitur comminatio divinae justitiae ad excidium peccatorum; in secunda consolatio divinae misericordiae ad resurrectionem justorum, cap. 40, ibi, consolamini. Prima in tres. Cum enim principaliter super Judam et Jerusalem loquatur; in prima parte comminatur duabus tribubus peccantibus; in secunda aliis eas persequentibus. 7 cap., et factum est. In tertia liberat ab hostibus imminentibus. 32 cap. ecce in justitia. Prima dividitur in duas. In prima exprobrat culpam, et comminatur poenam corrigentem; in secunda comminatur poenam incorrigibiles condemnantem. 6 cap.: in anno quo mortuus est rex Ozias. Prima dividitur in duas. In prima arguit de culpa ex parte aversionis, in secunda ex parte conversionis. 2 cap., ibi, verbum quod vidit. Prima in duas. In prima arguit in eis peccatum aversionis a cultu Dei; in secunda a justitia proximi, ibi, quomodo facta est. Prima in tres. In prima increpat culpam; in secunda pro culpa comminatur poenam, ibi, terra vestra deserta. In tertia quaerit poenae medelam, ibi, audite verbum domini. Prima in tres. In prima quaerit judicii testem: in secunda arguit peccati deformitatem, ibi, filios enutrivi; in tertia ostendit peccantium incorrigibilitatem, ibi, super quo percutiam vos. Requirit autem creaturam in testem in judicium peccati, quae etiam fuerat testis in obligationem praecepti. Deut. 32. Audite caeli quae loquor fuerat enim creatura testis obligationis ad praeceptum. Deuteron. 32. Nunc invocatur ut arbiter transgressionis. Psalm. 49: advocavit caelum desursum. Sed quandoque vocabitur ut instrumentum divinae ultionis. Sapient. 16: creatura creatori suo deserviens, excandescet in tormentum adversus injustos. Sed videtur inconveniens quod terra et caelum, quae sunt insensibiles creaturae, vocentur ad audiendum. Sed dicendum, quod ad ea quae sunt rationalis naturae, vocatur insensibilis creatura ad ostendendam divinam potentiam. Job 38: conclusi eum terminis meis. Et Rom. 4: vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Et per facti evidentiam. 2 Reg. 12: ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. Et Luc. 19. Lapides clamabunt si hi tacuerint, dico vobis; ad exaggerandam malitiam. Jer. 2. Obstupescite caeli super haec, et portae ejus desolamini vehementer. Ad magnificandam laetitiam. Ps. 95. Laetentur caeli, et exultet terra. Ad stupendam tristitiam. Oseae, 4. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea. Ac si diceret: peccatum vestrum est adeo patens quod ab irrationabilibus, si fieri posset, convinceretur; et similiter de aliis. Vel est ibi metonimia, ut ponatur caelum pro Angelis, et terra pro hominibus. Caeli, plurale pro singulari. Vel quia ad litteram sunt plures caeli et unum centrum quod est terra. Dominus locutus est. Ipsum loquentem audiatis, quo loquente facta estis. Psal. 148: dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Audite caeli, quasi distantes; percipe terra, quasi propinqua. Filios enutrivi. Hic ostendit peccati deformitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit contemptum in affectu; secundo ignorantiam in intellectu, ibi, cognovit bos; tertio aversionem in operis effectu, ibi, vae genti peccatrici et cetera. Et servatur hic ordo, ut ex contemptu aggravetur ignorantia, ne ignorantia excuset contemptum. Contemptum aggravat per beneficium impensum: unde circa primum duo facit. Primo commemorat beneficium; secundo ingratitudinis vitium, ibi ipsi autem. Ponit autem triplex beneficium. Primum est filialis adoptionis, cum dicit, filios. Exod. 4. Filius primogenitus meus Israel. Secundum solicitae educationis, ibi, enutrivi. Sap. 16: Angelorum esca nutrivisti populum tuum. Tertium singularis exaltationis, ibi, et exaltavi. Sap. 11: ostendens per sitim quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Primum quantum ad patrum assumptionem et exaltationem; secundum in filiorum liberatione; tertium in hostium subjugatione. Spreverunt me. (Hic ponit ingratitudinis vitium). Jer. 3: quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel. Ignorantiam autem aggravat per brutorum exemplum: unde circa hoc duo facit. Primo inducit cognitionem brutorum; secundo ignorantiam peccatorum, ibi, Israel autem cognovit bos, quadam consuetudine beneficii. Israel autem. Arguit in eis duplicem ignorantiam; scilicet praecipientis, cum dicit, non cognovit me, contra id quod dixerat, possessorem suum; et contra rationem nominis; Israel: videns Deum, interpretatur. Joan. 16: non noverunt patrem, neque me. Ignorantiam legis: non intellexit; contra id quod dixerat, praesepe, et quod dixerat, populus, qui legislatoris praeceptis subjicitur. Oseae 8: scribam eis multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. Effectum autem operis aggravat per confirmatum usum: unde primo ostendit confirmationem; secundo eorum aversionem, dereliquerunt. Confirmationem ostendit primo per peccati consuetudinem, quae inducit habitum: unde dicit, genti peccatrici. Sic enim est peccator ex habitu sicut cantor ex arte, vel officio, infra 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Secundo per peccati promptitudinem, quae est quasi quaedam gravitas in peccante; (unde dicit: populo gravi iniquitate). Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Psal. 13: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Tertio ex peccati successione: quia peccata patrum imitantes, quasi ex propagatione habent: unde dicit, semini nequam, idest pessimorum, secundum aliam translationem. Ps. 105: peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Quarto quantum ad peccatorum magnitudinem, cum dicit, filiis sceleratis. Ezech. 22: viri detractores fuerunt in te, ad effundendum sanguinem, (...) scelus operati sunt in medio tui. Infra 57: numquid non vos filii scelesti, semen mendax? Super quo addentes. Hic ostendit peccati incorrigibilitatem, removens triplicem correctionis modum. Primo illum qui est per divinum flagellum, dicens, super quo, idest ad quid, addentes, ut scilicet unde correptio inde addatis peccata? Jer. 2: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Secundo illum qui est per proximi consilium vel auxilium, cum dicit, omne caput languidum: quia nullus est idoneus ad succurrendum alteri propter propriam infirmitatem. Et hoc ostendit quantum ad personam regis vel principis, dicens: omne caput languidum. 1 Reg. 15. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es? Quantum ad personam sacerdotis, omne cor moerens: cor enim primo recipit vitam ab anima et transfundit in corpus, quasi medium inter animam et corpus; ita sacerdos est medius inter Deum et populum. Exod. 4; tu eris ei in his quae ad Deum pertinent. Quantum ad personam privati hominis, cum dicit: a planta pedis, infra 56: omnes in viam suam declinaverunt. Et notandum, quod inidoneitas regis ostenditur in languore, quia subvenire poterat puniendo per potentiam. Eccli. 7; noli quaerere fieri judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatem. Sacerdotis ostenditur in moerore, per quem fit inidoneus ad sacrificia, quibus expiabat peccata. Lev. 10: quomodo potui comedere eam, aut placere domino in caeremoniis mente lugubri? Psal. 99: introite in conspectu ejus in exultatione. Sed privatus poterat corrigere per exemplum; et ideo ostenditur inidoneus per peccatum, quod designatur in privatione sanitatis: Psal. 13: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; scilicet ad corrigendum. Tertio, ibi, vulnus et livor, removet modum qui est per humanum studium, sicut quando aliquis disponitur ad gratiam, quae delet peccata, per bona opera. Unde dicit: vulnus, culpa patens, et livor, invidia latens, et plaga tumens, superbia inflans, non est circumligata, vinculo legis retrahentis. Jer. 2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, dixisti, non serviam, quantum ad primum: nec curata medicamine, caritate sanante, quantum ad secundum: Prov. 10: universa delicta operit caritas: neque fota oleo, humilitate leniente, (quantum ad tertium), Judith. 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio. Eccl. 3: quanto major es, tanto magis humilia te in omnibus. Prov. 15: responsio mollis frangit iram. Jud. 9: numquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines? Terra vestra. Hic comminatur poenam: et primo ponit punientis judicium; secundo consolationis qualecumque solatium, ibi, nisi dominus. Poenam ponit triplicem. Primo quantum ad destructionem possessionum; unde dicit, terra vestra deserta, quantum ad campestria, quae ita inculta erunt sicut desertum. Infra 7: vepres enim et spinae erunt in universa terra. Civitates vestrae succensae, quantum ad urbana. Amos 2: mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem. Jer. 4: aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae a facie domini, a facie furoris ejus. Secunda poena est quantum ad destructionem terrae nascentium: unde dicit: regionem devorant, quantum ad fructus. Deut. 28: devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae, donec intereas. Desolabitur, quantum ad destructionem arborum et vinearum. Jer. 4: vae nobis, quoniam vastati sumus. Tertio quantum ad captivitatem hominum: unde dicit: derelinquetur filia Sion, idest Jerusalem, vel templum, unde erat custodia totius provinciae, ut solitaria, et ut umbraculum in vinea, post vindemiam. Infra 5: vinea enim domini, domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus. Sicut tugurium in cucumerario, post fructus ultimos collectos, per quos significat patres. Oseae 9: quasi prima poma ficulneae, in cacumine vidi patres eorum. Sicut civitas quae vastatur, quia metropolis erat. Ezech. 33: vastata est civitas, ait ille qui venerat de Jerusalem. Jer. 6: haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus. Nisi dominus exercituum. Hic ponitur consolatio ex promissione liberandi seminis. Reliquit autem dominus eis semen carnis congregatum. Infra 43: ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Semen benedictionis promissum. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Semen praedicationis diffusum. Infra 27: qui egredietur impetu a Jacob, et florebit et germinabit Israel: et implebunt faciem orbis semine. Semen sanctorum novum. Infra 66: sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, dicit dominus. Filios enutrivi et cetera. Hic notantur tria: nutritionis beneficium, exaltationis privilegium, ingratitudinis contemptum. Nutrivit quidem tempore legis, quando adhuc heres parvulus erat, Gal. 4, primo reficiens promissis in patribus. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones. Secundo gubernans judiciis in legislatoribus Psalm. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Tertio defendens auxiliis in judicibus et regibus, Judith 5: Deus eorum defendit eos, et erimus in opprobrium universae terrae. Quarto erudivit monitis in prophetis. Malach. 2: et testificatus est dominus inter te et uxorem pubertatis tuae. Quinto correxit flagellis in hostibus, 2 Mach. 6: etenim non multo tempore sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. Sed exaltavit tempore gratiae primo secundum carnis assumptionem. Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit; sed semen Abrahae apprehendit. Secundo per personalem praedicationem. Matth. 10: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Tertio per suam conversationem. Joan. 10: multa bona opera operatus sum in vobis: propter quod opus etc.; quarto per miraculorum operationem. Joan. 5, et Luc. 7: quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visitavit plebem suam. Quinto per discipulorum praedicationem. Psalm. 44: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Sed e contrario illi Christi genus vituperant, Luc. 4: nonne hic est filius Joseph? Doctrinam improbant. Matth. 26 et Luc. 23: a Galilaea usque huc, hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Vitam blasphemant. Matth. 9: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Miracula pervertunt. Matth. 12: in principe Daemoniorum ejicit Daemonia. Discipulos occidunt. Matth. 10: ecce mitto vos sicut oves in medio luporum.


Lectio 3

[84945] Super Is., cap. 1 l. 3 Audite verbum domini. Hic ponitur medicina contra poenam; et primo convocat ad audiendum; secundo removet inutile remedium, ibi, quo mihi? Tertio adhibetur salubre consilium, ibi, lavamini, mundi estote. Convocat autem ad audiendum primo majores; dicens: audite verbum domini, principes; secundo minores, ibi, populus Gomorrhae, Matth. 10: amen dico vobis et cetera. Sed quare invitat majores ad audiendum minores ad percipiendum? Quia ea quae sunt a majoribus audita, facile percipiunt minores. Item cum relinquat eis semen, quare comparat eos illis? Et dicendum, quod quantum ad incorrigibiles comparat propter duo. Propter peccati similitudinem: infra 2: et pueris alienis adhaeserunt; et propter publicationem: infra 3: peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Et cum fuerint quinque praecipue comparat istis, quia sunt praecipuae inter alias. Et propter hoc etiam principes comparat Sodomis, quia civitas illa metropolis erat, sicut patet Genes. 14. Principum autem est audire a domino verbum suum et populo legem imponere; et ideo invitat illos ad audientiam verbi, et populum ad perceptionem legis. Quo mihi? Hic ostendit inutilitatem remedii quod apponebant: et primo quantum ad sacrificiorum oblationes; secundo quantum ad festorum celebrationes, ibi, Neomeniam et sabbatum; tertio quantum ad divinas orationes, ibi, et cum extenderitis manus. Circa primum duo facit. Primo reprobat oblationem de animatis; secundo de inanimatis, ibi, incensum abominatio. In sacrificiis autem animalium erat aliquid quod totum cedebat in cultum Dei; sicut holocaustum, quasi totum incensum, ab olon, quod est totum, et cauma, quod est incendium. Lev. 1; adeps qui totus adolebatur Levitic. 3, et sanguis qui totus effundebatur, Levitic. 17, quaedam autem erant quae partim cedebant in cultum Dei, partim in usum ministri: sicut hostia pro peccato; nisi quando erat pro peccato sacerdotis vel multitudinis, Levitic. 4. Quaedam autem erant de quibus cedebat aliquid in cultum Dei, et aliquid in usum ministri, et aliquid cedebat ipsi offerenti, sicut in hostiis pacificis, quae pro gratiarum actione offerebantur, vel pro salute, Levitic. 4. Et secundum haec tria dividitur in tres partes. Primo reprobat sacrificia in tria distributa, scilicet pacifica. Et primo ponit reprobationem, dicens, quo mihi, idest ad quod mihi offertis, multitudinem victimarum vestrarum, quasi non mearum? Et dicuntur victimae, vel quia animal vinctum ad sacerdotem ducebatur, vel quia pro victoria habita vel habenda offerebatur. Deinde reprobationis rationem ponit dicens, plenus sum: vel propter fastidium, quia non bona: Genes. 4: ad Cain autem et ad munera ejus non respexit: vel propter dominium: Psalm. 49: meae sunt omnes ferae sylvarum, jumenta in montibus et boves. Secundo reprobat ea quae ex toto erant Deo oblata. Et primo ponit reprobationem illorum trium; et ponit tantum tria animalia, quia de his fiebant tantum sacrificia quae erant de armentis: fiebant etiam quaedam de avibus turturum et pullis columbae: sed hoc erat propter defectum paupertatis, sicut patet Levitic. 1 et 4 et pluribus aliis locis. Et iterum non erat usus eorum universalis in omnibus, quia non offerebatur ex his hostia pacifica. Deinde ponit reprobationis rationem, ibi, cum veneritis, quasi dicat: plus offenditis me ambulantes in atriis meis polluentes ea, quam holocaustum placeat: unde non accepto hanc communionem. Psalm. 39: holocaustum et pro peccato non postulasti. Jerem. 7: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum; sed hoc praecepi eis, audire vocem meam; et ero vobis Deus, et vos mihi populus. Tertio reprobat ea quae erant Deo et sacerdoti debita, dicens: ne offeratis ultra. Jerem. 11: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Et Mich. 6: quid dignum offeram domino? (...). Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? Numquid placari potest in millibus arietum, aut in millibus hircorum pinguium? Incensum. Hic reprobat oblationes de rebus inanimatis, pro quibus omnibus ponit incensum, eo quod hoc erat inter alia dignius, sicut thymiama, de quo Exod. 30, et communius, quantum ad thus, quod ponebatur et adjungebatur cuilibet tali oblationi, et totum Deo incendebatur. Infra 66: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Sed objicitur de hoc quod dicit Glossa quod Deus nunquam sacrificia eorum amavit, cum praeceperit ea ad hoc quod fierent. Genes. 8: odoratusque est dominus odorem suavitatis; et ait ad eum: nequaquam ultra maledicam terrae propter hominem. Et dicendum: quod in quolibet sacrificio est aliquid considerandum ex parte offerentis, et aliquid ex parte rei oblatae. Ex parte rei oblatae, sacrificia nostra placent Deo per se, non autem antiquorum sacrificia; et hoc est quia placitum sive amatum dicitur per se quod in se ipso habet unde ametur, sicut bonum honestum; quod autem amatur tantum per relationem illius tantum ad alterum, non dicitur per se amatum, sicut dicitur secari vel uri amatum, secundum quod est ad finem sanitatis relatum. Nostra autem sacrificia in seipsis continent gratiam sanctificationis, secundum quam sunt Deo accepta; sed illa antiquorum sacramenta vel sacrificia erant tantum signa istorum; et ideo non erant per se amata. Ex parte autem offerentis, et nostra et illorum possunt esse accepta ex devotione offerentis. Potest ergo quadruplex tempus distingui. Primum ante legem scriptam et idolatriam; et tunc placebant antiqua sacrificia facta a sanctis patribus et propter devotionem offerentis et propter significationem rei oblatae. Secundum tempus est sub lege scripta; et tunc interveniente idolatria, additum fuit quiddam propter quod simpliciter displicebant, quia non erat dignum quod eodem placaretur Deus et coleretur Diabolus: et ex alia parte fuit addita una utilitas ex parte offerentis, ut esset remedium contra idolatriam populo ad hoc prono. Unde etiam de sacrificiis nihil praeceptum est ante fabricationem idoli. Et sic intelligitur auctoritas Jeremiae inducta. Tertium tempus fuit sub prophetis, in quo propter peccata populi jam non placebant ex parte offerentis, sed tantum inquantum erant signum. Unde secundum hoc non placabant Deum, sed magis offendebant. Quartum tempus est sub gratia, quando jam usus eorum ex toto abolitus est, quia veniente veritate cessavit figura.


Lectio 4

[84946] Super Is., cap. 1 l. 4 Neomeniam et sabbatum. Hic removet solemnitatum celebrationes. Et primo, quantum ad futurum, ponit prohibitionis propositum dicens, Neomeniam. Psal. 80: buccinate in Neomenia tuba, in signum diei solemnitatis vestrae. Sabbatum. Exod. 20: festivitates alias. Levit. 23: hae sunt feriae domini, quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas. Iniqui sunt coetus vestri. Infra 58: ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Secundo ibi Kalendas vestras quantum ad praesens ponit odium dicens: Kalendas, quod supra Neomeniam. Unde in alio Psalterio: canite in initio mensis tubam, Thren. 2: oblivioni tradidit dominus in Sion festivitatem et sabbatum, et in opprobrium et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem. Tertio, quantum ad praeteritum, ponit taedium, dicens: facta sunt mihi molesta: et ponit duo: gravitatem ponderis: facta sunt molesta, Psal. 37: sicut onus grave gravatae sunt super me: secundo laborem portantis: laboravi sustinens. Is. 43: praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et loquitur more humano de Deo: quia homini dicitur esse grave laborare in eo quod non placet sibi. Et cum extenderitis. Reprobat orationes ipsorum: et primo ponit reprobationem; secundo reprobationis rationem, ibi, manus enim vestrae. Circa primum duo facit. Primo reprobat quantum ad signum devotionis, ibi, et cum extenderitis. Thren. 3. Levemus corda nostra cum manibus ad caelum ad Deum. Et infra 65: tota die expandi manus meas ad populum incredulum, qui graditur via non bona. Secundo prolixitatem orationis, (ibi: et cum multiplicaveritis), Prov. 28: qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt, quem fudistis. Psalm. 13: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Prover. 1: prohibe pedem tuum a semitis eorum: pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Lavamini. Hic ponit salubre consilium; et circa hoc tria facit. Primo ponit efficax remedium; secundo remedii effectum, ibi, venite; tertio poenam contra contemptum, ibi, quod si nolueritis. Remedium consistit in duobus: in fuga mali et sequela boni, ibi, discite. Malum fugatur dupliciter. Per purgationem praeteriti; et quantum ad hoc dicit, lavamini, Jer. 4: lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Secundo per cautelam futuri: et hoc fit tripliciter. Ut corde mala non cogitet: mundi estote. Proverb. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum habebit amicum regem. Ut cogitata opere non impleat. Micheae 2: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud. Auferte malum, scilicet opus. Ut incepta non perficiat: quiescite agere perverse. Jerem. 2: prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Cursor levis explicans vias suas, in eodem 2. Discite bene facere. Hic ponit remedium quantum ad sequelam boni: et primo ut addiscant; secundo ut opere impleant, ibi, subvenite oppresso. Operatur enim aliquis bonum in ordinando seipsum; et quantum ad hoc dicit, discite bene facere. Jer. 6: erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te terram desertam et inhabitabilem. In ordine ad proximum; et hoc est quod dicit, quaerite judicium. Job 29: causam quam ego nesciebam, diligentissime investigabam. Jerem. 6: state super vias, et videte et interrogate de semitis antiquis. Subvenite oppresso. Hic ponit impletionem operis in subveniendo miseris. Miserum autem facit vel violentia: et quantum ad hoc dicit, subvenite oppresso: Proverb. 24. Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses: aut aetatis ignorantia: judicate pupillo: Eccli. 4: in judicando esto pupillis ut pater: aut sexus impotentia: defendite viduam. Job 29: auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. Et venite. Hic promittit effectum: et circa hoc tria ponuntur. Primo promittentis obligatio, cum dicit, venite; ac si diceret: si facitis quae dico, et non sequatur quod promitto, obligo me ad hoc quod arguatis me. Hoc plangebat Job 9: non est qui utrumque possit arguere et ponere manum suam in ambobus. Secundo malorum cessatio: si fuerint peccata. Et promittit specialiter mundationem a peccatis: quia cessante causa, cessat effectus, duo genera peccati tangit. Quod est ex amore incendente, quod notatur in coccino propter intensum ruborem, contra quod ponit candorem nivis frigidae. Job 9: si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae et cetera. Et quod est peccatum ex timore mortificante, quod notatur in vermiculo, cujus color accedit ad albedinem: contra quod ponit lanam: Ezech. 27: in multitudine diversarum opum in lanis optimi coloris (Matth. 28): aspectus eius etc., Dan. 7: vestimentum ejus sicut nix candidum, et capilli ejus quasi lana alba. Tertio ponitur bonorum restitutio: si volueritis, et audieritis, bona terrae. Psalm. 26: credo videre bona domini in terra viventium. Comedetis. Infra 65: ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Quod si nolueritis. Ponit poenam contra contemptum. Et primo ponit contemptum, dicens: quod si nolueritis, Zach. 8. Cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam me provocarent patres vestri. Secundo comminatur vindictae gladium; gladius devorabit vos. Ezech. 5: gladium evaginabo post eos, et complebo furorem meum; et quiescere faciam indignationem meam in eis. Tertio ostendit esse immutabile judicium: quia os domini locutum est. Numer. 23: non est Deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur.


Lectio 5

[84947] Super Is., cap. 1 l. 5 Quomodo facta est meretrix. Hic ostendit peccatum eorum secundum aversionem a justitia proximi: et circa hoc tria facit. Primo describit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, propter hoc dicit dominus; tertio poenae sequelam, ibi, et restituam. Circa primum primo arguit peccatum plebis; secundo peccatum sacerdotis, ibi, argentum; tertio peccatum principis, ibi, principes tui. In plebe duo arguit, aggravans per comparationem ad priorem statum: scilicet venalitatem per comparationem ad priorem fidelitatem: unde quomodo facta est meretrix? Jer. 2: sub omni ligno frondoso et in omni colle sublimi tu prosternebaris meretrix: et crudelitatem per comparationem ad justitiam et judicium, quod est justitiae executio. Psal. 93: quoadusque justitia convertatur in judicium. Unde dicit: nunc autem homicidae. Oseae 4: maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Peccatum sacerdotis in duobus arguit. In corruptione veritatis doctrinae: unde dicit: argentum tuum, versum est in scoriam. Psal. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Jer. 5: prophetae prophetaverunt mendacium. Secundo in remissione severitatis disciplinae, quae significatur in vino: hoc enim est vinum quod infudit Samaritanus: Luc. 10. Unde dicit: vinum tuum. Ezech. 13: vae qui consuunt. Principes tui. Hic arguit peccatum principum: et primo ostendit eos infideles in officii executione, quod ad suam utilitatem et non populi exequuntur. Amos 6: unguento optimo delibuti, bibentes in phialis vinum. Ezech. 34: vae pastoribus Israel, qui pascunt semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Et propter hoc dicit, infideles. Secundo ostendit eos transgressores in malefactorum receptione: socii furum, eos defendendo et patrocinium praestando: Oseae 6: quasi fauces virorum latronum principes sacerdotum. Proverb. 1: fili, ne ambules cum eis. Tertio ostendit eos corruptos in munerum receptione. Infra 5. Vae qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Unde dicit: diligunt munera, recepta, sequuntur promissa vel sperata. Quarto, ostendit eos iniquos in pauperum repulsione, dicens pupillo non judicant, Jer. 5: causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt. Propter hoc haec dicit dominus. Hic comminatur poenam: et primo praelatorum; secundo subditorum, ibi, et convertam. Circa primum ponit tria. Primo punientis potestatem in auctoritate, dicens, dominus. Malach. 1: si ego dominus, ubi est timor meus? Dicit dominus. In ministrorum multitudine: exercituum. Job 25: numquid est numerus militum ejus? In fortitudine, fortis. Job 9: sapiens corde est, et fortis robore: quis resistit ei, et pacem habuit? Secundo ponit punientis voluntatem. Heu, scilicet eis, consolabor, quia consolatio erit punitio eorum. Infra 63: dies ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit. Tertio ponit poenae crudelitatem: ibi et vindicabor de inimicis: quasi: sicut hostes puniam vos. Deut. 32: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam. Et convertam. Hic comminatur poenam subditorum. Et primo ponitur punientis praeparatio, ibi, et convertam manum meam ad te puniendum, quam parcendo quasi plicatam tenueram. Job 19: manus domini tetigit me. Secundo poenae perfectio: excoquam, igne tribulationis, ad purum, quousque aliquid purgandum sit. Matth. 5: non exibis inde donec reddas novissimum quadrantem. Tertio poenarum multitudo: auferam omne stagnum tuum: quia pro omni peccato, infra 40: recepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Et restituam. Hic ponit poenae sequelam: et primo quantum ad correptos, renovationem; secundo quantum ad obstinatos, consumptionem, ibi, et conteret. Eodem enim igne (ut dicit Augustinus) aurum probatur, et palea fumat. Circa primum tria facit. Primo promittit renovationem quantum ad praelatorum emendationem; secundo quantum ad famae restitutionem, ibi, post hoc vocaberis; tertio quantum ad justitiae observationem, ibi, Sion in judicio. Dicit ergo: restituam judices, quantum ad saeculares principes, quorum est judicare populum, et consiliarios tuos, idest sacerdotes, quorum est consilia Dei ministrare populis: Malach. 2: labia sacerdotum custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia Angelus domini exercituum est: ut fuerunt prius, sicut Moyses et Josue qui Deo placuerunt. Jerem. 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, qui pascent vos scientia et disciplina. Et vocaberis, idest recuperabis famam, ut dicaris talis qualis ante fueras, civitas justi, idest in qua servatur justitia. Infra 62: non vocaberis ultra derelicta, nec vocaberis ultra desolata; sed vocaberis voluntas mea in ea. Sion in judicio, per executionem justitiae, redimetur, a calumniantibus; et reducent eam in justitia; quia judicium est reducere ad aequalitatem, in qua consistit justitia. Psal. 71: judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Jerem. 23: regnabit rex (...) et faciet justitiam et judicium in terra. Et conteret. Hic ponitur obstinatorum destructio; et circa hoc tria facit. Primo praedicit destructionem; secundo destructionis modum, ibi, confundentur; tertio aufert evasionis spem, ibi, et erit fortitudo tua. Et quia poena ordinatur contra culpam, ideo circa primum tangit culpam dupliciter. Ex parte conversionis, quantum ad scelus idolatriae: unde dicit. Scelestos; et quantum ad peccatum voluptatis et luxuriae: unde dicit, peccatores: quia ad talia homines maxime proni sunt; contra quod ordinat poenam contritionis, in qua notatur poena pro inflictione. Jerem. 17: duplici contritione contere eos; quasi pro duplici peccato. Secundo ex parte aversionis, quia dereliquerunt dominum; contra quod ordinat poenam consumptionis, dicens, consumentur; in quo designat poenam desertionis: quod enim consumitur, in nihilum vadit, et omnia in nihilum deciderent, nisi manus domini ea contineret; ut dicit Gregorius. Jer. 17: domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium dominum. Confundentur. Hic ponit modum destructionis: et primo quantum ad confusionem peccati; secundo quantum ad subtractionem boni, ibi, cum fueritis. Circa primum contra idolatriam ordinat confusionem, dicens: confundentur ab idolis, idest propter idola. Psalm. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia: contra voluptatem erubescentiam, cum dicit: erubescetis super hortis id est voluptuosis locis, quos elegeratis, luxuriae vestrae. Rom. 6: quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Confusio enim magis respicit malum; sed erubescentia culpam. Peccata enim carnalia (ut dicit Gregorius) sunt minoris culpae et majoris infamiae. Et ratio est, quia sunt secundum potentias ignobiliores, et maxime materiales: et tamen sunt innatae et connaturales et passibiles. Cum fueritis. Hic ponitur subtractio boni: et primo ejus quod pertinet ad protectionem et ornatum, quod significatur in ablatione foliorum; secundo ejus quod pertinet ad fructum, ibi, velut hortus qui sine aqua sterilis. Et contra dicitur de viro justo, Psalm. 1: erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Et erit. Hic aufert eis evasionis spem: et ponit tria. Primo aufert ab eis propriae fortitudinis firmamentum: unde dicit: erit fortitudo tua ut favilla stupae, quae cito consumitur. Eccl. 21: stupa collecta synagoga peccantium. Secundo idolorum auxilium, dicens: opus vestrum, scilicet idolorum, quod manus vestrae operatae sunt, quasi scintilla, quae nullius momenti est. Deuter. 32: ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? Et tamen comburitur: unde sequitur, et succendetur. Infra 50: ambulate in lumine ignis vestri. Tertio hominum succursum: et non erit qui extinguat. Ezech. 20: non extinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem; et videbit omnis caro.


Caput 2
Lectio 1

[84948] Super Is., cap. 2 l. 1 Verbum quod. Hic incipit increpare culpam eorum ex parte conversionis; et dividitur in partes tres. In prima arguit eos pro culpa quam committebant in cultura idolorum; in secunda pro illa quam committebant in oppressione hominum: 3 cap., ecce enim; in tertia pro culpa quam committebant in abusu rerum: cap. 5: cantabo dilecto meo. Prima dividitur in duas. In titulum et tractatum. Secunda ibi, et erit. Et ponit hic verbum in principio capituli: quia specialiter de incarnato verbo prophetia est. Amos 3: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Et erit. Hic exequitur intentum. Et dividitur in partes tres. In prima promittit salutis remedium, ne gravitate sequentis culpae in desperationem inducat; in secunda ostendit culpae reatum, ibi, projecisti; in tertia comminatur poenae flagellum, ibi, ne ergo dimittas. Circa primum tria ponuntur. Primo salutis praeparatio; secundo gentium conversio, ibi, et fluent; tertio Judaeorum in fine vocatio, ibi, domus Jacob. Circa primum tria ponuntur. Primo salutis tempus: unde dicit. Et erit. Et copulat ad praecedentem prophetiam, vel ad illud quod a domino audivit; sicut dicit Gregorius super principium Ezechielis. In novissimis diebus; idest in tempore gratiae, quod dicitur novissimum, quia non succedet alia religionis observatio. Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Genes. 49: congregamini filii Israel, ut annuntiem vobis quae ventura sunt vobis in novissimis diebus. Sed videtur quod a principio humani generis debuerit ista salus praeparari quae est per incarnationem filii Dei: quia quanto morbo per medicinam citius subvenitur, facilius curatur. Ad quod dicendum, quod medicina debet offerri secundum conditionem morbi. Et quia peccatum hominis fuit per superbiam, qua praecepta Dei contempsit; oportuit quod ad salutis medicinam percipiendam praepararetur per humilitatem, ut cognosceret infirmitatem suarum virium: quia nec in lege naturali nec in lege scripta adjutus poterat sibi providere; et sic tanto humilius et ardentius medicinam quaereret, quanto in se auxilium sibi non inveniebat. Secundo salvantis virtus, cum dicitur, mons domus domini, in quo domus domini est fundata. Ezech. 40: dimisit me super montem excelsum. Tertio salvantis gradus: in vertice montium, idest majorum, et elevabitur super colles, idest minores principes. Infra 52: ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Et fluent ad eum. Hic ponitur gentium conversio: et circa hoc tria ponit. Primo ipsam conversionem; secundo declarat conversionis ordinem, ibi, et ibunt populi; tertio promittit conversis pacem, ibi, et judicabit gentes. Dicit ergo quantum ad primum: et fluent, in quo notatur multitudo et festinantia, omnes gentes, idest de gentibus omnibus aliqui. Jerem. 31: adducam eos per torrentem aquarum in via recta, et non impingent in ea. Ordo conversionis fuit quod per vocationem eorum qui ex Judaeis, gentes conversae sunt. Et ideo tria circa secundum ponit. Primo vocantes, secundo vocationem, ibi, venite, tertio ordinis rationem, ibi, quia de Sion. Dicit ergo: populi, idest qui ex Judaeis, multi, non omnes; in quo notatur paucitas Judaeorum conversorum respectu multitudinis gentium; ibunt, passibus fidei credentes, et dicent. 2 Corinth. 4: et nos credimus, propter quod et loquimur. Venite. Hic ponitur vocatio. Vocant autem ad tria. Ad fidei eminentiam: unde dicit: venite, per consensum, ascendamus per fidem in montem domini, idest in Christum, et ad domum Dei Jacob, idest Ecclesiam. Jerem. 31: surgite et ascendamus in Sion ad dominum Deum nostrum: quia haec dicit dominus: exultate in laetitia Jacob, Hebr. 12: ascensus ad montem Sion et cetera. Secundo ad doctrinam, cum dicit: docebit nos vias suas, idest praecepta quibus ad ipsum itur. Cant. 8: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Tertio ad obedientiam. Et ambulabimus, post eum, in semitis ejus consiliorum. Jerem. 6: interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea. Quia de Sion. Hic ponit ordinis rationem, dicens: quia de Sion, non de monte Sina, exibit lex, spiritualiter intellecta, et verbum domini, idest Evangelium, de Jerusalem propter contemplationem pacis: salus enim ex Judaeis est. Joan. 4. Et infra 27: qui egrediuntur impetu a Jacob, florebit, et germinabit Israel.


Lectio 2

[84949] Super Is., cap. 2 l. 2 Et iudicabit. Hic promittit conversis pacem; et circa hoc tria facit. Primo ponit pacis effectivum; secundo pacis signum: et conflabunt gladios; tertio pacis fructum: non levabit gens. Effectivum pacis est regis judicium; et ideo primo dicit: judicabit gentes, dando eis jura, et arguet populos, corrigendo peccata. Infra 11: judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Signum pacis est quod instrumenta belli vertuntur in cultum agri: unde dicit: et conflabunt gladios suos in vomeres. Psal. 45: arcum conteret, et confringet arma. Fructus pacis est in amotione hostium: unde dicit: non levabit gens contra gentem gladium. Infra 26: vetus error abiit, servabis pacem, pacem, quia in te speravimus. Sed contra, quia postea fuerunt multa bella. Glossa respondet, quia non fuerunt tam magna sicut ante. Unde in tempore Antichristi quamvis sit futura maxima sanctorum persecutio, tamen habebunt pacem magnam adinvicem, sicut fuit tempore Diocletiani. Vel melius dicendum, quod referatur ad pacem factam per Christum, quae complebitur in futuro. Domus Jacob. Hic ponitur vocatio Judaeorum post conversionem gentium factam: vel ex persona prophetae, vel ex persona gentilium, ut sint in cauda qui fuerunt in capite. Rom. 11: caecitas ex parte contigit donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ambulemus, simul et concorditer, ut sit unum ovile. Joan. 10: et fiet unum ovile et unus pastor. In lumine. Joan. 12: ambulate dum lucem habetis. Projecisti enim. Hic ostendit eorum reatum: et primo in generali; secundo in speciali, ibi, et augures habuerunt. Circa primum duo facit. Primo ostendit eorum a Deo elongationem, cum dicit, projecisti enim: et ut continuat Glossa: merito vocandi sunt, quia projecisti. Jer. 22: quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt. Secundo ponit elongationis rationem, quia scilicet repleti sunt, iniquitate, ut olim, in Aegypto. Jerem. 23: adulteriis repleta est terra; non enim est causa elongationis a Deo nisi peccatum. Unde infra 59: peccata vestra diviserunt inter vos et Deum. Et augures. Hic ponit eorum culpam in speciali; et praecipue circa idolatriam, quam arguit in eis tripliciter. Primo quantum ad gentilem conversationem; secundo quantum ad idolatriae occasionem, ibi, repleta est terra; tertio quantum ad cultus observationem, ibi, et repleta est terra. Gentilem conversationem reprehendit in eis in duobus. Primo quantum ad divinos et augures, quos habebant: unde dicit: augures, idest pronosticantes de futuris ex voce et garritu avium, habuerunt ut Philisthiim, in quibus maxime haec superstitio vigebat, contra id quod praecipitur Deut. 18: cave ne imitari velis abominationes gentium illarum. Et infra statim: non inveniatur in te qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria. Sed videtur quod augurium non sit peccatum. Aves enim meliorem aestimationem habent quam pisces qui sunt magis aquosi; sed marinarii ex motu quorumdam piscium accipiunt conjecturas de tempestate futura: ergo etiam per aves potest aliquid pronosticari de futuris. Et dicendum, quod Deus praevidit unicuique rei ea quibus possit conservari in esse, secundum suae naturae capacitatem: et ideo homini dedit rationem per quam conferendo potest sibi adinvenire remedia contra nociva. Et quia in brutis deficit ratio, ordinavit ut quod ex ratione deficit, natura suppleret; et ideo talibus data sunt arma et operimenta naturaliter, quae homo per artem sibi acquirit. Similiter etiam creata est eis quaedam vis naturalis aestimationis, impellens ea ad operandum opera suae speciei. Unde potius aguntur quam agant, ut dicit Damascenus. Et cum natura inferior reguletur per naturam superiorem et moveatur, relinquuntur in ipsis impressiones superiorum motuum fricantium hujusmodi motum per quem moventur ad providendum sibi in necessariis. Et in talibus accipere conjecturam ab avibus, vel avium motibus, vel aliorum animalium, non est peccatum; sed tantum de his quae habent causam ex libero arbitrio, quod non operatur necessitate stellarum. Secundo, quantum ad passiones innaturales, in quibus subjacebant: unde dicit: pueris alienis, idest alienigenis, vel a Deo alienis, adhaeserunt, per turpem abusum. Rom. 1: masculi in masculos turpitudinem operantes. 2 Machab. 4, dicitur de hoc vitio: erat autem hoc et incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus. Repleta est. Hic ponit idolatriae occasionem, quae est avaritia vel similitudo. Ephes. 5: aut avaritia (...) quae est idolorum servitus. Primo ergo ostendit avaritiam eorum quantum ad multiplicationem rerum quae pertinent ad necessitatem victus, cum dicit, repleta est terra: in quo notatur abundantia rerum; et non est finis: in quo notatur insatiabilitas avari, qui non implebitur pecunia. Eccli. 5: avarus non implebitur pecunia; et qui amat divitias, fructum non accipiet ex eis. Et Oseae 2: dedi eis frumentum, vinum et oleum et argentum, et multiplicavi eos, et aurum; quae fecerunt Baalim. Secundo quantum ad res quae pertinent ad portantis usum, cum dicit, repleta. Psalm. 19: hi in curribus, et hi in equis; nos autem et cetera. Et repleta est. Hic arguit in eis idolatriae cultum; et aggravat hoc ex tribus. Primo ex multitudine, cum dicit, et repleta est. Oseae 7: multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum. Jer. 2: sub omni ligno frondoso et in omni colle sublimi tu prosternebaris meretrix. Secundo ex idolorum vilitate: quia opus manuum suarum, et adhuc plus quod fecerunt digiti eorum. Psal. 113: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Tertio ex hominis dignitate: et ideo dicit: homo, qui ad imaginem Dei factus est, inclinavit se, supponendo se idolis; vir, qui virtuosus videbatur quantum ad acquisita, humiliatus est. Psal. 48: homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Infra 44: curvatus est ante illud, et adorat, et dicit, libera me.


Lectio 3

[84950] Super Is., cap. 2 l. 3 Ne ergo dimittas. Hic comminatur eis poenam. Et dividitur in duas partes. In prima ostendit eis imminere periculum; in secunda concludit evasionis remedium, ibi, quiescite ergo. Ostendit autem eis imminere periculum, removendo tria. Primo praesumptionem de divina misericordia; secundo confidentiam de propria potentia, ibi, oculi sublimes. Tertio remedium quod relinquebatur in aliorum fiducia, ibi, in die illa projiciet homo idola. Et quia divina misericordia mensuram non habet, sed semper superexaltat judicium Iac. 2, ideo non removet eam praedicendo ut defecturam, sed imprecando ut justam. Duo ergo facit. Primo ponit imprecationem, dicens: ex quo tam turpia mala faciunt, ergo ne dimittas eis: quasi dicat: justum esset ut in nullo eorum misereris. Jer. 5: numquid super his non iudicabo, dicit dominus, et super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? Secundo ironice ponit consilium ad evasionem, dicens, ingredere; quasi dicat: ex quo ipse non dimittit, restat ut abscondatis vos a facie ejus. Ingredere in petram: ad litteram, in fissuras petrarum ad ibi manendum: abscondere fossa humo, idest in cavernis terrae, a facie timoris domini, idest a facie illorum per quos Deus se probat timendum et glorificandum. Jer. 18: relinquite civitates. Sed hoc non valebit eis: unde in Psalm. 138: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Bernardus exponit de Christo. Petra enim erat Christus: 1 ad Corinth. 10. In ipso est intrandum per devotionis affectum. Dicit ergo: ego fidenter quod mihi deest usurpo de visceribus Jesu Christi. Viscera enim misericordiae affluxerunt, nec desunt foramina per quae effluant: foderunt enim manus ejus, et pedes ejus perforaverunt. Cant. 2: surge, propera amica mea (...) et veni in foraminibus petrae. Oculi sublimes. Hic removet ab eis confidentiam de propria potentia: et circa hoc duo facit. Primo excludit potentiam resistendi; secundo repellit cautelam latendi, ibi, et introibunt. Circa primum tria facit. Primo ponit intentum; secundo explicat modum, ibi, quia dies; tertio concludit propositum. Et incurvabitur. Ponit autem duo ad excludendam potentiam resistendi. Primo ipsorum depressionem, tum quantum ad superbiam cordis, cum dicit, oculi, idest superbia, sublimis, idest hominis potentis, humiliati, idest humiliabuntur; praeteritum pro futuro propter certitudinem prophetiae Prov. 30: generatio cujus oculi excelsi sunt, et palpebrae in alta surrectae. Job 40: respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios de loco suo. Tum etiam quantum ad nobilitatem generis: unde dicit, altitudo virorum, idest nobilitas generis. Amos 2: ego exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo cedrorum altitudo ejus. Secundo ponit punientis exaltationem, exaltabitur, idest altus apparebit in punitione qui infirmus videbatur in expectatione. Psal. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Infra 5: exaltabitur dominus exercituum in judicio. Quia dies domini. Hic ponitur modus expletionis praedictorum: et primo quantum ad depressionem hominum; secundo quantum ad subtractionem rerum, ibi, et super omnes. Dicit ergo primo: ideo erit hoc quod dictum est, quia dies domini, idest ultionis tempus: infra 63: dies ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit: exercituum; ut non dubitetur de victoria ejus, cui tanta subest obsequentium multitudo: veniet quasi grave pondus ad comprimendum, super omnem superbum et excelsum; idest, super eum qui magis de magnis quae habet extollitur: et super omnem arrogantem, qui elevatur de eo quod non habet. Gregorius: arrogans est qui sibi tribuit quod non habet. Prov. 8: arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. Et humiliabitur. Luc. 14: qui se exaltat humiliabitur. Et super omnes cedros. Hic ponit subtractionem rerum quae faciunt ad defensionem: et primo quantum ad ea quae pertinent ad praeparationem machinarum: vel propter altitudinem; et sic dicit, super omnes cedros; vel fortitudinem; et sic dicit, super omnem quercum. Zach. 11: aperi Libane portas tuas, ut comedat ignis cedros tuas. Et infra: ululate quercus Basan, quia succisus est saltus munitus. Secundo quantum ad ea quae pertinent ad munitionem locorum: aut a natura: et super omnes montes excelsos, Ezech. 6: haec dicit dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: aut ab arte: et super omnem turrim excelsam. Soph. 1: dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos; et tribulabo homines. Tertio quantum ad ea quae pertinent ad abundantiam victualium; et sic dicit: super omnes naves, in quibus deferuntur, Tharsis, idest maris. Infra 23: ululate naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant. Et super omne quod visu pulchrum est. Hoc pertinet ad hostium implacationem, vel augumentationem pugnantium. Judith 10: quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam decoras habet mulieres? Et incurvabitur. Hic quasi concludit propositum; et est omnino idem quod prius dictum est, nisi quod additur de destructione idolorum, ut ostendatur ipse solus excelsus, cum dicit, et idola. Ezech. 6: confringentur et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra. Et introibunt in speluncas. Hic ponit cautela latendi, et est idem quod prius; nisi quod hic praedicitur quasi futurum, quia etiam potentiam dejiciendam praedicendo et non imprecando exposuerat; Psalm. 62: introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. In die illa. Hic removet tertium, scilicet idolorum fiduciam. Et primo removet auxilium, ut adoraret. Ezech. 8: et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel depicta. Infra 31: in die illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola quae fecerunt manus ejus in peccatum. Secundo replicat latendi subsidium, ibi, et ingredietur, Apocal. 6: omnis servus et liber absconderunt se in speluncis, et petris montium. Quiescite ergo. Hic ponit sanum consilium ad evadendum; ergo ex quo omnia ista non valebunt vobis, quiescite ab homine, idest cessate ab offensa ipsius, scilicet Christi. Cujus spiritus in naribus ejus, idest qui spirat naribus, et vivit sicut alii homines quantum ad humanitatem. Quia excelsus reputatus est ipse, quantum ad divinitatem, a sanctis et ab Angelis. Psalm. 112: excelsus super omnes gentes dominus, et super omnes caelos gloria ejus. Vel aliter. Loquitur de Deo ad similitudinem hominis per figuram antropospatos. Ab homine, idest Deo, cujus spiritus in naribus: loquitur ad similitudinem irati, qui propter multiplicationem spirituum exufflat per nares: unde dicit Homerus, quod fortes austeram virtutem per singulas nares exufflabant. Psal. 17: ab inspiratione spiritus irae tuae. Infra 30: ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Et iterum: spiritus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum: et hoc refertur ad primum, in quo removit praesumptionem de misericordia Dei: quia excelsus ipse, discretive, quasi solus contra secundum.


Caput 3
Lectio 1

[84951] Super Is., cap. 3 l. 1 Ecce enim dominator. Hic incipit secunda pars, in qua arguit peccatum eorum quantum ad oppressionem proximorum; et dividitur in partes duas. In prima ponitur opprimentium confutatio; in secunda oppressorum consolatio. Cap. 4: et apprehendent. Et quia violentum dominium non solum est culpa hominis, sed etiam poena Dei judicantis peccata populi, sicut dicitur Job 34: qui regnare facit hypocritam propter peccata populi: ideo prima pars dividitur in partes duas. In prima enim praedicitur secundum quod est poena a Deo inflicta; in secunda arguitur secundum quod est culpa ab homine commissa, ibi, populum meum. Prima dividitur in duas. In prima comminatur regiminis subversionem; in secunda assignat dicti rationem, ibi, ruit enim. Prima in tres. In prima subtrahuntur ad regiminis officium idonei; in secunda praeficiuntur indigni, ibi, et dabo pueros; in tertia refutantur vocati, ibi, apprehendet vir. Prima in duas. In prima subtrahit idoneum ad regiminis officium; in secunda utilem ad regentis auxilium, ibi, et consiliarium. Prima in tres, secundum tria quae requiruntur ad idoneitatem praelatorum. Primo enim aufert idoneum quantum ad potestatem; in secunda quantum ad sagacitatem, ibi, judicem; in tertia quantum ad auctoritatem, ibi, senem. Potestas ad regenda bella populi requiritur in duce vel rege, et ad compescendum insolertias: Eccl. 9: noli quaerere fieri judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates: quae in tribus consistit, secundum quae dividitur prima pars in tres partes; scilicet in fortitudine corporis, quae consistit in tribus: scilicet complexionis vigore; et quantum ad hoc dicit: ideo moneo ut quiescatis; enim, idest quia, ecce, in proximo est, auferet validum, idest bene valentem in complexionis sanitate. In membrorum robore; et sic dicit, fortem, quia fortitudo consistit in ossibus et nervis, ut dicit philosophus. Iterum in cibi multitudine; et sic dicit, omne robur panis in quo omnis cibus et potus significatur. Eccl. 29: initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum. Secundo consistit potestas dicta in constantia cordis; et sic dicit, fortem, secundum quod venit a fortitudine quae est virtus animae. Tertio consistit in exercitio bellicae artis, et sic dicit, virum bellatorem. Sapientia autem requiritur ad exercenda judicia; propter quod petiit Salomon sapientiam a Deo. 3 Reg. 3: dabis servo tuo cor docile (...) ut possit discernere inter bonum et malum. Et hoc habetur tripliciter. Vel humana institutione; et quantum ad hoc dicit, judicem, quasi juris peritum: vel divina inspiratione; et quantum ad hoc dicit, prophetam: vel Daemonis revelatione; et quantum ad hoc dicit, ariolum, quia in aris Daemonum divinabant, et aliquando vera dicebant. Auctoritas necessaria est ad reverentiam; et haec consistit in tribus. In officii dignitate; et quantum ad hoc dicit, principem etc.; et per hos omnes alios principes intelligit, ut dicit Glossa: in morum honestate; senem, moribus. In vultus maturitate; honorabilem vultu. Utiles autem sunt aliqui principibus ad regimen populi, vel ad expediendum dubia negotia; et quantum ad hoc dicit, consiliarium: vel ad facienda aedificia; sapientem de architectis, ab archos, quod est princeps, et techne, quod est ars, et praecipue mechanicarum. Architector dicitur principalis artifex, qui praecipit artificibus inducere formam, et praeparare materiam, secundum considerationem finis cujus scientiam habet in usu vel ratione. Sapientia autem, secundum philosophum, dicitur dupliciter; scilicet universalis et particularis. Particularem definiens dicit, quod est virtus per quam homo ponitur in ultimo cujuscumque artis, ut medicinae: et dicitur sapiens medicus qui est certissimus in his quae sunt medicinae; et similiter sapiens faber; et sic de aliis. Et hoc modo sumitur hic. Universalis sapientia est quae est ultimum in omnibus artibus et scientiis; et ista est per quam homo ponitur in cognitione nobilissimarum rerum, substantiarum scilicet separatarum, vel spiritualium. Et haec, secundum philosophum, est metaphysica, et secundum nos theologia. Tertio aliquis necessarius est ad instruendum divina: et quantum ad hoc dicit: et prudentem eloquii mystici, a mystim quod est secretum, idest divinorum verborum quae secreta sunt. Et de omnibus his habetur 4 Reg. penult., quod translati sunt a Nabuchodonosor in Babyloniam. Transtulit quoque Joachim in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos, et judices terrae duxit in captivitatem. Et dabo pueros. Hic ostenditur subversio regiminis quantum ad hoc quod praeficiuntur indigni. Et dividitur in duas. In prima ponitur indignorum praelatio; in secunda consequens populi turbatio, ibi, et corruet populus, sunt autem indigni quantum ad defectum sapientiae et aetatis; et sic dicit: dabo pueros: et quantum ad defectum virtutis; et sic dicit: et effeminati, idest lascivi et imbecilles. Oseae 13: dabo tibi reges in furore meo. Effectus autem regiminis in perturbatione populi tangitur triplex. Primo universalis dissensio: unde dicit: corruet populus, ab unitate pacis, per quam est populus, vir ad virum, idest contra. Prov. 11: ubi non est gubernator, corruet populus. Zach. 10: abducti sunt quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. Secundo amicitiae dissolutio: unusquisque ad proximum suum, idest contra proximum suum. Jer. 10: omnis frater supplantans supplantabitur, et omnis amicus fraudulenter incedet. Tertio ordinis confusio: tumultuabitur puer contra senem. Thren. 4: facies sacerdotum non erubuerunt, nec senum miserti sunt. Apprehendet. Hic ostendit subversionem regiminis quantum ad hoc quod invitati recusant (officium), quasi quoddam ruinosum. Et dividitur in partes duas. In prima ponitur eligentium invitatio; in secunda electi recusatio, ibi, et respondebit. Circa primum tria ponuntur: scilicet ipsa electio, electionis occasio, officii iniunctio. Electio inordinata, quia ab uno tantum; unde dicit: inde erit tumultus enim: idest quia non communiter eligent; sed apprehendet vir fratrem suum, conjunctum sanguine, domesticum patris sui, familiaritate acceptum, quamvis etiam vilem. Mich. 3: qui aedificat Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Et hoc est contra formam servatam Numer. 17, in electione principum facta praecepto domini, auctoritate praelati, et consensu multitudinis. Sed occasio est vilis, quia propter divitias: unde dicit: vestimentum tibi est: sperat enim temporalem subventionem; et hoc est contra formam traditam Exod. 18: provide de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos et centuriones etc. qui judicent populum omni tempore. Sed injunctio periculosa: unde dicit: princeps esto noster; ruina autem haec, idest periculum, sub manu tua, idest sub custodia tua et defensione tua. 3 Reg. 20: custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus. Respondebit. Hic ponitur recusatio electi: et primo ostenditur rationabilis excusatio; secundo concluditur officii refutatio, ibi, nolite. In excusatione praetendit tria; scilicet impotentiam ad repellendum nociva: non sum medicus, scilicet ut possim mederi miseriis vestris Jer. 8: numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Ad supplendum defectum: et in domo mea non est panis, quo suppleam defectum famis vestrae. Thren. 4: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Ad fovendum vel conservandum necessarium; neque vestimentum, quo conservatur calor. Prov. ult.: non timebit domui suae a frigoribus nivis. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus. Nolite me constituere principem populi. Hic concluditur officii refutatio ubi ponitur triplex ratio, scilicet impedimentum devotae contemplationis, Iud. 9: numquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines? Dulcis affectionis: infra: numquid possum deserere dulcedinem meam? Spiritualis exultationis: numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter cetera ligna promoveri?


Lectio 2

[84952] Super Is., cap. 3 l. 2 Ruit enim Ierusalem. Hic ponit causam dicti scilicet renuntiationis: et primo ponit causam proximam, scilicet poenam universalis ruinae: unde dicitur ex persona prophetae: ideo recusabit, enim, idest, quia, ruit Jerusalem, idest ipsa civitas, et Judas, idest ipsa provincia, concidit, per poenam a sua integritate. Infra 23: in captivitatem transduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. Secundo ponit causam remotam, scilicet culpam. Et dividitur in partes tres. In prima aggravat culpam: in secunda contra culpam ordinat poenam, ibi, vae animae eorum, tertio ostendit punientis justitiam, ibi, dicite justo. Peccatum aggravat ex tribus. Ex peccati specie, quia blasphemia in Deum: unde dicit: ideo concidit, quia lingua eorum contra dominum. Infra 57: super quem lusistis, super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Secundo ex peccati novitate: unde dicit: adinventiones eorum contra dominum. Oseae 7: nunc circumdederunt eos adinventiones suae, coram facie mea factae sunt. Tertio ex peccati publicatione: unde dicit: agnitio vultus eorum; et hoc quod peccatum suum a vultu agnitum aliis fecerunt. Respondebit eis, in poenam quantum ad gestus. Et quantum ad peccati commendationem dicit: et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, idest laudaverunt. Jer. 2: frons meretricis facta est tibi et noluisti erubescere. Aliter exponitur in Glossa: agnitio vultus eorum, idest cognitio suorum peccatorum, quam in intellectu habebunt, quia in vultu sunt sensus, respondebit eis, quaerentibus quare puniuntur. Vel aliter. Agnitio vultus eorum, idest remorsus conscientiae, respondebit eis, sicut poena. Et mystice hoc refertur ad peccatum quo Christum videntes cognoscere noluerunt, de quo conscientia redarguet eos, secundum quod dicit Glo. Et quia justitia Dei non sinit tam gravia mala inulta, ideo vae animae eorum, non solum corpori: quoniam reddita sunt eis mala, in Dei praescientia: vel praeteritum ponitur pro futuro. Et ne putetur poena omnes involvere, subjungitur Dei justitia in discretione bonorum a malis: et circa hoc duo facit. Primo ponit remunerationem bonorum, dicens, dicite justo, cuicumque, quoniam bene erit ei, cum alii damnabuntur, quoniam fructum, idest mercedem adinventionum suarum comedet, quasi fructum capiens bonorum excogitatorum. Sicut enim mali sunt soliciti ad inveniendum modos quibus peccatur, ita et boni sunt soliciti ut adinveniant qualiter Deo placere possint. 1 Cor. 7: qui sine uxore est, solicitus est quae domini sunt, quomodo placeat Deo. Psal. 127: labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit. Secundo ponit punitionem malorum, dicens, vae impio in malum, idest pro malo quod sibi imminet. Retributio manuum suarum - Psal. 9: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Populum meum. Hic arguitur oppressio populi, secundum quod est peccatum hominis opprimentis. Et dividitur in partes duas. In prima ponitur oppressionis vitium; in secunda inducitur poenae judicium, ibi, stat ad judicandum dominus. Tripliciter autem quidam opprimebant populum. Opprimebant enim primo principes per violentiam rapiendo: et quantum ad hoc dicit: populum meum expoliaverunt, bonis suis. Ezech. 22: populum terrae calumniabantur calumnia, et rapiebant violenter; egenum et pauperem affligebant. Secundo mulieres, protrahendo ad concupiscentiam, et etiam ad idolatriam, sicut de Salomone dicitur 3 Reg. 11; et quantum ad hoc dicit: mulieres eorum dominatae sunt eis. Eccli. 9: ne des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtute tua. Tertio prophetae decipiendo per astutiam adulationis; et quantum ad hoc dicit, popule meus; quasi: per prophetas consueveram vobis loqui; sed quia illi mendaces sunt, per me vobis loquar, ne videatur non debere credi, quod propheta contra prophetam. Decipiunt, promittendo securitatem. Dissipant, praebendo occasionem culpae. Mich. 3: haec dicit dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem. Jer. 14: prophetae dicunt eis: non videbitis gladium, et fames non erit in vobis; pacem veram dabit vobis in loco isto. Stat ad judicandum. Hic inducitur judicium ad puniendum oppressores: et dividitur in duas: in prima ponitur judicium contra oppressores principes; in secunda contra mulieres, ibi, et dixit dominus. Pseudoprophetae ad spoliandum populum decipiebant; et ideo habent idem judicium cum principibus. Ezech. 13: violabant me ad populum meum, propter pugillum hordei et fragmen panis. Circa primum tria facit. Primo inducitur judex: unde dicit, stat ad judicandum. Mich. 4: judicabit populos multos. Dan. 7: judicium sedit, et libri aperti sunt. Secundo inducuntur rei: unde dicit: dominus ad judicium veniet cum senibus, scilicet sacerdotibus, et principibus, regibus et ducibus. Ezech. 34: ego judicabo inter pecus et pecus, et inter arietem et hircum. Tertio ponitur causa: et primo inducitur accusatio actoris, cum dicit, vos depasti estis: Mich. 3: comederunt carnes populi mei: secundo ponitur increpatio judicis, cum dicit: quare atteritis, affligendo, facies pauperum commolitis, fame attenuando? Amos 4: calumniam facitis egenis et confringetis pauperes. Ipse enim idem Deus erit actor et judex. Fructus iusti quem reddit: suae operationis, Ioh. 10: eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat; suae praedicationis, Hebr. ult.: offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius; suae confessionis. Quem percipit: remissionis culpae, Is. 27: dimittetur iniquitas domui Iacob, et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius; participationis gratiae, Gal. 5: fructus autem spiritus: caritas, gaudium etc.; contemplationis sapientiae, Prov. 3: melior est acquisitio eius negotiatione auri et argenti, primi et purissimi fructus eius. Quem quaerit: in fruitione Dei, Cant. 2: fructus eius dulcis gutturi meo; in societate caelestis chori, Ez. 36: montes Israel ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel; in perceptione divini doni, Cant. 4: emissiones tuae Paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus.


Lectio 3

[84953] Super Is., cap. 3 l. 3 Et dixit dominus pro eo. Hic ponitur divinum judicium contra mulieres: et primo aperitur culpa; secundo praedicitur poena, ibi, decalvabit. Prima dividitur in duas. In prima arguit eas de superbia; in secunda de lascivia, ibi, et nutibus. Circa primum duo facit. In prima arguit superbiam in corde, cum dicit: pro eo quod elevatae in superbiam. Psal. 130: domine, non est exaltatum cor meum. Secundo arguit superbiae signum in corpore, ambulaverunt extento collo, quod signum superbiae est. Job 15: cucurrit adversus eum erecto collo; et pingui cervice armatus est. Et nutibus. Hic arguit lasciviam earum in quatuor, quibus homines ad concupiscentiam provocabant. Primo in ipso visu: unde dicit, et nutibus. Proverb. 6: non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus ejus. Secundo lusu: et plaudebant. Glossa, ludendo. Eccli. 9: cum saltatrice ne assiduus sis (...) ne forte pereas in efficacia illius. Tertio incessu, et ambulabant. Prov. 7: garrula, vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedes eius. Quarto, lascivo ornatu, composito gradu. Glos. ornatae de rapina pauperum. Proverb. 7: ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas. Decalvabit. Hic comminatur poenam: et primo quantum ad ablationem ornamentorum; secundo quantum ad solatium virorum, ibi, pulcherrimi quoque viri. Circa primum duo facit. Primo aufert ab eis ornamenta quae sunt signa ineptae laetitiae et lasciviae; in secunda recompensat signa tristitiae et miseriae, ibi, et erit pro suavi. Circa primum duo facit. Primo aufert ab eis ornatum naturalem capillorum; secundo artificialem, ibi, in die illa. Dicit ergo primo, decalvabit, quantum ad capillos veros. Infra 15: in cunctis capitibus ejus erit calvitium. Nudabit, quantum ad capillos adulteros, qui sunt sicut indumenta. Deut. 32: de captivitate nudati inimicorum capitis. In die illa. Hic aufert ab eis ornamenta artificialia; et primo ea quae pertinent ad ornatum membrorum; secundo ea quae pertinent ad cultum ornamentorum, ibi. Et acus, et specula. Circa primum duo facit. Primo aufert ea quae pertinent ad ornatum partium; secundo ea quae pertinent ad ornatum totius, ibi, et mutatoria. Circa primum duo facit, primo aufert quae pertinent ad corporis membra; secundo quae specialiter ad sensus organa, ibi, et olfactoriola. Circa primum duo facit. Primo aufert ea quae pertinent ad membra inferioris partis corporis; secundo quae specialiter ad membra capitis, ibi, et mitras. Dicit ergo primo quantum ad pedes, ornamenta calceamentorum; quaecumque, et specialiter lunulas, quasdam picturas factas in calceamentis de corio deaurato. Cant. 7: quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis. Secundo quantum ad collum, torques, quaedam ornamenta colli usque ad pectus pendentia in honorem victoriae data. Proverb. 1: ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Tertio quantum ad pectus dicit, monilia, quaelibet ornamenta, sed specialiter fibulae, quibus munitur pectus, ne vestes aperiantur. Cant. 7: junctura femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. Quarto quantum ad brachia dicit, armillas, ornamenta brachiorum ab armo dicta. Exod. 35: viri cum mulieribus praebuerunt armillas. Et mitras. Hic ponit ornamenta capitis: et primo quantum ad verticem. Mitras, ornamenta capitis in modum coronae. Judith 10: imposuit mitram super caput suum, discriminato crine capitis sui. Secundo quantum ad capillos dicit: discriminalia, instrumenta quaedam de argento vel auro in modum acuti fusti facta, quibus mulieres dividunt capillos suos ante frontem, sicut dictum est Judith eodem: discriminavit crinem capitis sui. Tertio quantum ad collum tangit duo. Primo periscelides, a peri, quod est circum, et colon, quod est membrum, quasi ornatus circa membrum. Haymo dicit, quod fit ex auro ad similitudinem armillarum, et ponitur circa collum. Glossa dicit, quod super pedes similes armillis. Alii dicunt, quod sunt quidam ornatus positi circa extremitates vestium sicut aurifrigia, vel pelles aliquae, vel aliquid hujusmodi. Et hoc potest stare cum utroque praedictorum; quia sic sunt et circa collum, et circa pedes. Vestes enim habent talia et in caputiis et in fimbriis inferioribus, et sic ornant collum mediate. Numer. 31: ob hanc causam offerimus in donariis domini singulis quod in praeda auri potuimus invenire, periscelidas, et armillas, anulos. Secundo ponit ornamenta colli immediata, cum dicit, murenulas, scilicet quaedam catenae virgulis aureis et argenteis vermiculatae in modum murenae, quae ponuntur circa collum. Cant. 1: murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Et quia collum est medium inter caput et corpus, ornatus ejus in utrumque redundat; et ideo cum utroque ponitur. Et olfactoriola. Hic ponuntur ea quae pertinent ad organa sensus: et primo quantum ad olfactum. Olfactoriola, quaedam pixides in quibus ponebant muscum et hujusmodi, vel etiam quaedam vasa, sicut poma de argento facta, perforata ad modum thuribuli, in quibus ponitur ignis et aliquid odoriferum. Cant. 1: curremus in odorem unguentorum tuorum. Secundo quantum ad auditum, inaures, quidam circuli aurei vel argentei, qui ponuntur in auribus mulierum ad hoc perforatis. Oseae 2: ornabatur inaure sua et monili suo, et ibat, post amatores suos. Tertio quantum ad tactum, qui maxime viget in digitis. Anulos. Num. 31, auctoritate inducta superius: ob hanc causam offerimus anulos, et cetera. Quarto quantum ad visum, gemmas in fronte pendentes, quibus ornabantur mulieres Aegyptiae. Exod. 25: accipietis lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephot ac rationale. De gustu non facit mentionem, quia instrumentum ejus interius est, et non ornatur. Et mutatoria. Hic ponit ornamenta pertinentia ad totum corpus; et primo ad induendum; et sic dicit: mutatoria, idest diversa vestimentorum paria. Zach. 3: indui te mutatoriis; et dixit, ponite cidarim. Secundo ad operiendum: et sic dicit; pallia. Gen. 24: at illa tollens cito pallium, cooperuit se. Tertio ad jacendum, et sic dicit, linteamina; Joan. 20: venit Petrus, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita. Et acus. Hic ponit ea quae pertinent ad cultum ornamentorum; et primo ad componendum. Acus. Matth. 19: facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem intrare in regnum Dei. Secundo ad discernendum, et specula, quibus mulieres discernunt utrum sint bene ornatae. Exod. 38: fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant ante ostium tabernaculi et atrium. Tertio ad ornamenta operiendum; et primo ad operiendum humerorum ornamenta, et sindones, subtilia velamina quibus operiuntur humeri, sicut fit in Campania a mulieribus. Proverb. ultim.: sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Secundo ad operiendum ornamenta capitis, vittas, idest pepla. Vel melius dicendum, quod dicuntur quaedam ligamenta, quibus mulieres ligant capillos suos, ad modum retis facta; et sic accipitur Exod. 28: ligabisque eam vitta hyacinthina, scilicet laminam de auro purissimo, ubi scriptum erat nomen sanctum domini. Tertio ad operiendum ornamenta totius corporis dicit, theristra. Glossa: vestis muliebris tenuissima, et visu pervia, aestati idonea, et inde nominatur. Theria enim aestas dicitur. Et praecipue consueverunt hujusmodi portare mulieres super serica vestimenta. Gen. 38: depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum. De pluribus horum dicitur Ezech. 16: vestivi te discoloribus, calceavi te hyacintho, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus (...) et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum, et dedi inaures super os tuum, et circulos in auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo. Et erit. Hic sublatis ornamentis lasciviae, commutat in cultum miseriae. Et primo quantum ad id quod est extra, dicit: erit pro suavi odore: odor enim ab extra est. Joel 2: ascendet foetor ejus, et ascendet putredo, quia superbe egit. Secundo quantum ad id quod est circa, dicit, pro zona funiculus, Job 12: balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Tertio quantum ad id quod est supra, dicit, pro crispanti crine. Quarto quantum ad id quod est intra: pro fascia pectorali, Glossa: qua castigantur ubera, idest comprimuntur, ne ex magnitudine sua turpitudinem ingerant. Pulcherrimi quoque viri. Hic aufert eis virorum solatium quantum ad quatuor. Delectantur autem mulieres in virorum pulchritudine; et quantum ad hoc dicit: pulcherrimi quoque viri gladio. Thren. 4: candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphyro pulchriores. Secundo in fortitudine; et quantum ad hoc dicit, et fortes. Infra 23: in captivitatem. Tertio delectantur in dignitate; et quantum ad hoc dicit: et moerebunt, interius, et lugebunt, exterius, portae ejus, idest judices sedentes in portis. Thren. 2: destructae sunt in terra portae ejus; et perdidit et contrivit vectes ejus, regem ejus. Quarto delectantur in virorum jucunditate; et quantum ad hoc dicit: et desolata in terra sedebit. Thren. 1: posuit me desolatam, tota die moerore confectam. Quaeritur primo circa hoc capitulum de hoc quod dicit, ariolum. Videtur enim secundum hoc quod inquirere futura ab ariolis sit licitum: auferre enim illicitum non est poena, sed magis beneficium. Praeterea idem videtur ex Glossa, quod aliquando vera dicunt; sed a quibuslibet est accipienda veritas: ergo et ab ipsis. Praeterea cum Daemones sint specula clarissima secundum intellectum, ut dicit Dionysius, videtur quod in his quae pertinent ad cognitionem, ad minus non sit malum ab eis accipere; et ita divinationibus intendere erit licitum; et praecipue cum nulla cognitio sit malum, et divinatio dicat cognitionem. Ad quod dicendum est, quod divinatio suo nomine dicit usurpationem actus divini, et hoc praecipue in cognitione futurorum quae naturaliter cognosci non possunt. Sunt enim quaedam futura quae habent causas determinatas in natura, ex quibus necessario proveniunt, sicut eclypsis solis; et de his non est divinatio. Quaedam etiam habent causas determinatas ex quibus proveniunt ut in pluribus, sicut siccitas in aestate sub cane: unde de his non est divinatio. Tales enim sunt praenosticationes medicorum de sanitate vel morte, et nautarum de tempestate futura; nisi forte praenuntientur (quasi) immobili veritate futura, quia hoc solius Dei est. Sunt etiam quaedam futura quae non habent causas determinatas in natura, et precipue quae fiunt ex libero arbitrio; et harum praecognitionem nullus habet nisi Deus, cui omnia sunt praesentia, propter stabilitatem suae aeternitatis, vel aliquis accipiens a Deo. Et si quidem inspiratione divina talia praedicuntur, erit prophetia, et non divinatio: si autem per propriam adinventionem deceptorie propter lucrum aliquod, sicut faciunt vetulae, dicitur divinatio, et peccatum (est) tum propter mendacium, quia asserunt incerta pro veris, tum propter deceptionem, tum propter usurpationem deitatis. Similiter dicitur divinatio si fiat consilio Daemonum qualitercumque; qui quidem possunt aliqua futura praedicere, vel quorum ipsi sunt causa, vel quae ipsi sciunt per revelationem bonorum Angelorum, vel quae ipsi sciunt naturali cognitione in his quae habent causas determinatas in natura; latentes nobis, et notas eis, tum propter perspicacitatem intelligentiae, tum propter experimentum longi temporis. Et tamen semper est peccatum inquirere ab eis, et apostasia a fide, ut dicit Augustinus. Et hoc propter tres rationes: primo, quia quamvis vera dicant, tamen semper intentio eorum est ad fallendum; secundo, quia certitudinalem cognitionem habere non possunt, nisi de his quae per revelationem sciunt; tertio quia non possumus simul esse participes donorum Dei et Diaboli. Et haec inter omnes praecipua est. Et quamvis simpliciter sit beneficium auferre talia; tamen poena est illis qui talia sequuntur, quia est contrarium voluntati eorum. Deinde quaeritur de ludis chorealibus, utrum sine peccato exerceri possint, propter illud quod dicit, et plaudebant: arguit enim tamquam peccatum. Ad quod quidem dicendum, quod ludus secundum se non est malus; aliter enim in ludis non esset virtus quae dicitur eutrapelia: sed secundum quod ordinatur diverso fine, et vestitur diversis circumstantiis, potest esse actus virtutis et vitii. Quia enim impossibile est semper agere in vita activa et contemplativa; ideo oportet interdum gaudia curis interponere, ne animus nimia severitate frangatur, et ut postmodum homo promptius vacet ad virtutum opera. Et si tali fine fiat de ludis cum aliis circumstantiis, erit actus virtutis, et poterit esse meritorius, si gratia informetur. Istae autem circumstantiae videtur in ludo choreali observandae praecipue: ut non sit persona indecens, sicut clericus, vel religiosus: ut sit tempore laetitiae, ut liberationis gratia, vel in nuptiis, et hujusmodi: ut fiat cum honestis personis, et cum honesto cantu; et quod gestus non sint nimis lascivi, et si qua hujusmodi sunt. Si autem fiat ad provocandum lasciviam, et secundum alias circumstantias indebitas, constat quod actus vitiosus erit. Deinde quaeritur de ornatu mulierum, utrum sit licitum mulieribus ornare se. Et videtur quod non, propter hoc quod hic dicitur, et 1 ad Timoth. 2: non in tortis crinibus, aut auro et argento, aut margaritis, vel veste pretiosa; sed quod decet mulieres et cetera. Et dicendum, quod ornatus mensurandus est praecipue ad modum et mensuram personae et ad intentionem. Si enim mulieres portent ornamenta decentia statum et dignitatem suam, ut moderate se habeant in factis suis secundum consuetudinem patriae: erit actus virtutis modestiae, quae ponit modum in incessu, habitu et omnibus motibus exterioribus: et poterit esse meritorius, si sit cum gratia. Similiter si faciat ad hoc ut placeat decenter viro suo, quem habet, vel quem accipere debet, et ut ab aliis mulieribus retrahatur. Si autem portent ornamenta pretiosiora quam deceat ipsas; erit arrogantia, vel etiam quid deformatum vitio luxuriae, si faciant ad provocandum ad concupiscentiam sui.


Caput 4
Lectio 1

[84954] Super Is., cap. 4 l. 1 Et apprehendent septem mulieres. Postquam arguit calumniam opprimentium in cap. 2 et 3, in hoc capitulo propheta ponit consolationem oppressorum; et dividitur in partes duas. In prima consolatur eos contra oppressionem mulierum; in secunda contra oppressionem tyrannorum, ibi, in die illa. Solent autem mulieres in tribus molestae esse viris; scilicet in contemptu virorum; et quantum ad hoc dicit: et apprehendent septem mulieres: quod ad litteram exponit Glossa, quia potuit esse quod post captivitatem interfectis viris multis, mulieres remanserunt plures, ita quod septem quaererent habere unum virum. Infra 13: pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. Secundo consueverunt esse molestae in superfluo victu et vestitu; et quantum ad hoc dicit: panem nostrum comedemus; quasi dicat: non oportebit quod det eis expensas. Proverb. ult.: facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Tertio sunt molestae in superbiae fastu; et quantum ad hoc dicit: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, ut dicamur tuae uxores: aufer opprobrium, scilicet sterilitatis. Deuteron. 7: non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus, quam in gregibus tuis. Sed ex hoc videtur quod sit licitum habere plures uxores, quia Deus nunquam consolatur per illicitum. Praeterea. Omne peccatum est innaturale; sed habere unum virum plures uxores est naturale, quia unus potest fecundare plures. Ad quod dicendum, quod, sicut dicit philosophus, coniunctio maris et feminae in hominibus non est tantum propter generationem, sicut in brutis, sed etiam ad commodum vitae: unde et maris et feminae sunt diversae operationes, in quibus auxiliantur sibi invicem. Secundum ergo quod aliquid diversimode ordinatur ad hos fines, secundum hoc diversimode dicitur naturale vel innaturale. Id enim quod nullo modo potest stare cum fine dicto, est omnino innaturale, et nunquam potest esse bonum, sicut vitium sodomiticum: et sicut hoc, quod una mulier habeat plures viros, quia una non fecundatur a pluribus: et quantum ad vitam civilem, quia una non regitur a pluribus; sed e contrario. Aliquid potest se habere ad dictum finem indifferenter quantum in se est; et hoc potest determinari diversis temporibus diversimode, secundum diversos casus, per legislatorem; et erit justum positivum, sicut de gradibus consanguinitatis. Aliquid autem est per quod aliquis potest consequi finem, tamen est impeditivum finis, ut in pluribus. Et hoc quantum de se est est innaturale; sed potest esse licitum secundum dispensationem legislatoris attendentis speciales casus; et hujusmodi est quod unus habeat plures (uxores): potest enim unus plures regere secundum vitam civilem, et unus plures fecundare. Sed tamen aliquod impedimentum praestat generationi, cum oporteat semen viri esse digestum; et hoc non potest fieri in frequenter coeuntibus: propter quod frequenter tales steriles sunt. Et adhuc magis impedit communem vitam; quia perfecta amicitia, qualis est inter virum et mulierem uxorem, propter quam etiam homo patrem et matrem derelinquit (Genes. 2), non potest esse ad multas.


Lectio 2

[84955] Super Is., cap. 4 l. 2 In die illa. Hic promittit exaltationem contra tyrannorum oppressionem: et primo quantum ad prosperitatem in temporalibus; secundo quantum ad sanctitatem in spiritualibus, ibi, et erit omnis; tertio quantum ad securitatem ab hostibus, ibi, et creavit dominus. Promittit autem prosperitatem in tribus. Primo quantum ad honorem hominum, cum dicit, in die illa, scilicet post reditum de captivitate, erit germen domini, idest filii Juda, de quibus infra 5: viri Juda germen; in magnificentia, quantum ad magna quae facient, et praecipue tempore Machabeorum, et gloria, quantum ad honorem quem recipient. 1 Machabaeorum 15: vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro et argento, et apparatum copiosum, et obstupuit. Secundo quantum ad abundantiam fructuum: et fructus terrae sublimis, idest terrae nascentia in abundantia. Amos ult.: comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen, et stillabunt montes dulcedinem. Psal. 84: terra nostra dabit fructum suum. Tertio quantum ad laetitiam cordium, et exultatio his qui salvati fuerint, redeuntes de captivitate. Infra 51: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et erit omnis. Hic promittit sanctitatem in spiritualibus: et circa hoc tria facit. Primo promittit sanctitatis divulgatum nomen quod magis alliciebat cupidos gloriae: unde dicit, et erit, hoc quod sequitur, temporibus illis, omnis qui relictus fuerit in Sion, in vita, et residuus, victorum voce sanctus vocabitur. Infra 61: vos sacerdotes domini vocabimini, ministri Dei nostri, dicetur vobis. Infra 6: semen sanctorum erit id quod steterit in ea. Secundo ponit sanctificatorum signum: omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem; idest, omnis cujus vitae et generationis processio a parentibus scripta est in annalibus, secundum quod in Esdrae 1 cap. 2, legitur de quibusdam qui usurpabant sibi officium sacerdotum, et non est numerata genealogia eorum. Tertio sanctificationis modum: si abluerit dominus, idest, si tamen ante abluerit sordes, vitiorum, et sanguinem, prophetarum effusum, de medio ejus, non in angulo, in quo notatur publicitas peccati, spiritu judicii, quantum ad aequitatem poenae, et ardoris, idest tribulationis quantum ad acerbitatem. Spiritu, idest vento metaphorice, quo purgatur area. Jer. 4: ventus urens in viis quae sunt in deserto: viae filiae populi mei ad ventilandum, et ad purgandum, supple (non). Et creavit dominus. Hic ostendit securitatem ab hostibus, et servat metaphoram: quia enim tribulationem ardori comparaverat, securitatem comparat nubi et tabernaculo, quibus ab ardore defenditur. Et dividitur in duas partes. Primo promittit divinam protectionem sub similitudine nubis; in secunda sub similitudine tabernaculi, ibi, et tabernaculum erit et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit protectionis rationem, et creavit dominus. Jam in sua praescientia vel propter certitudinem prophetiae, utitur praeterito pro futuro; et dicit creavit, quia ex vilissimo statu eos in tantam gloriam promovit, sicut quod creatur ex nihilo fit: super omnem locum montis Sion, idest Jerusalem, quae subjacet arci Sion, et templo, ubi invocatus est. Ecce ratio protectionis: Jer. 14: tu autem in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Secundo ponitur ipsa protectio, nubem. Et ponitur secundum comparationem ad beneficium exhibitum in exitu filiorum Israel de Aegypto: de quo dicitur Exod. 13: nunquam defuit eis columna nubis per diem; nec columna ignis per noctem coram populo. Et ideo ponit hic nubem per diem, quantum ad primum, et fumum, quantum ad secundum, propter duplex ignis beneficium; scilicet caloris contra frigus; et quantum ad hoc dicit, fumum, in quo notatur flamma, quae est fumus accensus, vel quia est effectus caloris; et splendoris contra tenebras; et quantum ad hoc dicit, et splendorem. Infra 10: et erit lumen Israel in igne et sanctus ejus in flamma. Tertio ponit protectionis magnitudinem, super omnem: quia protectio qua proteget vos Deus, erit super omnem gloriam prius vobis praestitam quasi excedens eam. Aggaei 2: magna erit gloria domus istius novissimae plusquam primae. Et tabernaculum. Hic describit idem beneficium per metaphoram tabernaculi. Unde ponit ea ad quae tabernaculum est utile: protegit enim contra solis aestum per umbram; et quantum ad hoc dicit, in umbraculum diei ab aestu, idest in die; secundo protegit contra tempestatis impetum praebens securitatem; et quantum ad hoc dicit, et in securitatem a turbine: turbo enim est ex colluctatione quadam ventorum: tertio protegit contra pluviarum stillicidium per absconsionem; et quantum ad hoc dicit, et in absconsionem a pluvia. Et secundum haec tria designatur persecutio, secundum diversum sui gradum. Infra 32: erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Glossae autem tangunt duplex mysterium. Quidam exponunt septem mulieres pro Ecclesiis; et secundum hoc dividitur hoc capitulum in tres partes. Primo ponitur desponsatio; secundo sponsi exaltatio, ibi, in die illa; tertio sponsae gubernatio, ibi, et erit omnis. Desponsatio autem est per fidem. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Unde tria ponit. Primo fidei communicationem, apprehendent per fidem, septem mulieres, septem Ecclesiae, de quibus Apoc. 1: Joannes septem Ecclesiis etc., in quo omnes Ecclesiae secundum regulam Ticonii quintam. Virum unum, idest Christum. Cant. ult.: apprehendam te, et ducam in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. Secundo propalationem spei, quae est de sacramento sumendo: panem nostrum comedemus, corpus Christi nobis datum. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; et quae est de dono virtutis percipiendo: vestimentis nostris operiemur, idest virtutibus. Ezech. 16: vestivi te discoloribus, et calceavi te hyacintho (...) et indui te subtilibus, et ornavi te ornamento. Tertio desiderium sive petitionem caritatis, quae est de consecutione Christiani nominis. Invocetur tantummodo nomen, ut a Christo dicamur Christiani. Act. 4: non est nomen aliud sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri. Et de ablatione criminis: aufer opprobrium quod patimur a Judaeis, qui dicunt nos sine lege. Josue 5: hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Panis dat culpae veniam. Matth. 6: panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra. Dat gratiae vitam. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Confirmat ad pugnam. Psal. 103: panis cor hominis confirmat. Confortat ad viam. 3 Reg. 19: ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Facit praegustare ipsam gloriam. Sap. 16: paratum de caelo panem praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Secundum alias Glossas dividitur sic. In prima notatur gratiae plenitudo; in secunda gloriae exaltatio; in die illa; in tertia ponitur subditorum benigna gubernatio, et erit. Circa primum tria facit. Primo ponitur donorum abundantia, septem mulieres, idest septem dona spiritus sancti, quae dicuntur mulieres, quia per ea in Deo aliquis generatur et nutritur. Virum unum, Christum singulariter, qui solus sine peccato. Joan. 1: vidimus eum quasi unigenitum, plenum gratiae et veritatis. Secundo donorum sufficientia in perfecta fruitione: panem nostrum comedemus, scilicet patriae, quo fruitur perfecte spiritus sanctus, cujus sunt dona, sicut et filius. Joan. 4: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. In Scripturae attestatione: et vestimentis nostris operiemur, idest sermone Dei, quo dona ornantur quia eis (---). Tertio donorum perfectio per Christum quantum ad collationem salutis: nomen tuum, idest res tui nominis, salus, invocetur super nos, idest in illis qui nobis repleti sunt, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam pro gratia: Joan. 1. Ante Christum enim dona non perducebant ad regnum. Quantum ad amotionem erroris: aufer opprobrium nostrum, quod patimur a falsis virtutibus, quae nostrum nomen subripiunt. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Cant. 2: capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. Vel opprobrium quod patimur in repulsione hominum, qui nos peccando repellunt. Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et subditur corripietur a superveniente iniquitate. In die illa. Hic ponitur exaltatio: et primo quantum ad miraculorum operationem, in magnificentia. Exod. 15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia. Secundo quantum ad gloriosam resurrectionem, et gloria, infra 52: consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Tertio quantum ad ascensionem: fructus terrae, idest filius virginis, sublimis. Infra 52: ecce servus meus intelliget, exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde; quantum ad totius mundi venerationem, de quo Phil. 2: ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. Exultatio, infra 9: laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda. Et erit omnis. Hic ponitur gubernatio: et primo quantum ad sanctificationem; secundo quantum ad sanctificationis ordinem, ibi, si abluerit. Tertio ponit sanctificatorum protectionem, et creavit. Ad sanctitatem alicuius tria requiruntur. Primo distinctio cum fide; et quantum ad hoc dicit: qui relictus, a non credentibus abiectus, quasi distinctus, in Sion, quae specula, quia fides videt per speculum et in aenigmate: 1 Cor. 13. Et infra 10: in veritate reliquiae convertentur, reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem. Si fuerit populus tuus, Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur. Secundo tranquillitas ad pacem: residuus, quasi residens, in Jerusalem, quae visio pacis. Infra 52: Jerusalem civitas sancta. Tertio praedestinatio ad gloriam: omnis qui scriptus. Luc. 10: gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis. Apoc. 3: non delebo nomen ejus de libro vitae. Si abluerit. Hic ponitur ordo sanctificationis: et primo per Baptismi ablutionem: sordes, vitiorum actualium, sanguinem, peccati originalis; vel sordes, venialium, sanguinem, mortalium. Ezech. 16: lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum a te. Per poenitentiae discretionem. Spiritu judicii. 1 Cor. 11: si nosmetipsos judicaremus, non utique a domino judicaremur; per caritativam passionem. Spiritu ardoris, idest caritatis suae, qua nulla major fuit. Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Matth. 26: hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et creavit. Hic ponitur protectio. Et ponit universalitatem protectionis quantum ad protectos: unde, super omnem; diversitatem quantum ad protegentia, nubem; et auctoritatem quantum ad affligentia: unde, in diem. Sed protectis sunt tria; scilicet eminentia contemplationis in corde, montem Sion. Psal. 124: qui confidunt in domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Laudes confessionis in ore, invocatus est. Rom. 10: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Honestas conversationis in opere, gloriam. 2 ad Corinth. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Proteget autem per quatuor. Per spiritum obumbrantem, nubem. Luc. 1: virtus altissimi obumbrabit tibi. Per compunctionem humiliantem, fumum. Joel. 2: dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Per veritatem illuminantem, splendorem. Luc. 2: lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae, Israel. Per Ecclesiam viventem, tabernaculum. Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Adversantia sunt tria. Prosperitas elevans, diem. Adversitas constantiam frangens, nocte. Psal. 120: per diem sol non uret te, neque luna per noctem, persecutio affligens, aestu, per afflictionem. Apoc. 16: et quartus Angelus effudit phialam suam in solem. Et sequitur: et datum est illi aestu affligere homines, et igni. Turbine, per impetum. Infra 21: sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit de terra horribili. A pluvia, propter multitudinem. Matth. 7: descendit pluvia, venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit.


Caput 5
Lectio 1

[84956] Super Is., cap. 5 l. 1 Cantabo dilecto. Hic arguit tertio peccatum duarum tribuum, quod committebant in abusu rerum sub quadam metaphora; et dividitur in duas partes. In prima ponitur metaphora; in secunda exponitur: vinea enim. Circa primum duo facit. Primo ponit titulum, dicens, cantabo, idest, alte et aperte pronuntiabo: infra 40: exalta in fortitudine vocem tuam: dilecto meo, idest populo Judaeorum, canticum patruelis mei, idest filii patrui, vineae suae, idest quod fecit de vinea sua. Aliquando enim prophetae ex ipsis rebus gestis assumunt similitudines ad suas prophetias, sicut patet Jer. 32, de venditione agri. Ecce Hananael filius Sellum patruelis tuus venit ad te dicens: eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit et cetera. Ita potuit contingere etiam quod ad litteram aliquis patruelis suus composuerit simile carmen de vinea sua. Vel aliter. Cantabo canticum dilecto, scilicet Deo, idest in persona ipsius ad vineam suam. Vel aliter, dilecto, scilicet Deo, canticum patruelis, idest de patruele meo, scilicet populo Judaeorum, quia ex eisdem parentibus descendimus, vineae suae, idest qui patruelis est vinea dilecti Dei. Vel mystice, patruelis, Christi, qui ex eadem gente est mecum, vineae suae, idest qui conqueritur de vinea sua synagoga; quae sibi amaros fructus in passione attulit. Et nota, quod canticum proprie exultationis est. Unde hic improprie canticum dicitur canticum, cum sit moeroris. Tale canticum cantavit David de morte Saulis. 2 Reg. 1: inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt. Quomodo ceciderunt fortes Israel? (...). Montes Gelboe, nec ros nec pluvia veniat. Ezech. 32: cane carmen lugubre. Secundo ibi, vinea facta est, ponit ipsum canticum, quod continet metaphoram: in quo tria ponuntur. Primo causae recitatio; secundo judicii interrogatio, nunc ergo habitatores; tertio sententiae prolatio, nunc ostendam. Circa primum duo ponit. Primo ex parte conquerentis diligentiam cultus; secundo ex parte vineae malitiam fructus, et expectavi ut faceret uvas. Diligentia autem cultus ostenditur ex tribus. In loci praeparatione, in palmitum electione, et in sumptuosa aedificatione. Praeparatio loci primo describitur tripliciter. Primo quantum ad loci pinguedinem: unde dicit: vinea, de qua Ps. 79: vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam: facta est dilecto meo, idest Deo acquisitive, vel a Deo, in cornu, idest in loco eminenti, in quo notatur montuositas terrae ad constitutionem bonae vineae, propter hoc quod respicitur a sole, filio olei, idest adeo pingui quod sufficeret ad multitudinem olei. Proprietas enim Hebraici sermonis est ut quilibet illius rei dicatur esse filius in quo abundat, sicut dicitur 1 Reg. 26: vivit dominus, quod filii mortis estis. Et in hoc designatur bonitas terrae, quae fuit Judaeis data; de qua Ezech. 20: levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras. Secundo ponitur praeparationis diligentia quantum ad loci munitionem: unde dicit, sepivit eam. Oseae 2: sepiam viam tuam spinis: in quo significatur custodia Angelorum, et bonorum virorum. Tertio quantum ad purgationem: lapides elegit, idest diligenter collegit, ex ea. Psalm. 79: ejecisti gentes, et plantasti eam. Quantum ad electionem palmitum dicitur: et plantavit eam electam, idest ex electis palmitibus: unde alia translatio habet, vinea Soreth, quod est nobilissimum genus vitis, in quo significatur bonitas patrum. Jer. 2: ego te plantavi vineam electam, omne semen verum. Quantum ad sumptum aedificii, quod pertinet ad defensionem, dicit: aedificavit in medio ejus turrim; in quo ostenditur regia dignitas. Ezech. 16: decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum. Can. 4: turris David aedificata est cum propugnaculis. Vel templum, secundum alios. Usus turris ad conservationem fructus, et prospiciendum ad custodiam. Quantum ad fructus collectionem dicit: torcular. Proverb. 3: implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt; in quo notatur altare holocaustorum propter effusionem sanguinis. Et expectavi ut faceret. Hic ponitur malitia fructus: unde dicit: et expectavi, secundum ordinem beneficiorum, ut faceret uvas, fructum bonorum operum, et fecit labruscas, idest uvas sylvestres, ab hoc dictae, quia in labris viarum nascuntur, scilicet sepibus: in quo amaritudo vitiorum notatur. Jer. 2: quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena? Mich. 7: qui optimus est in eis, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe. Nunc ergo habitatores. Hic ponitur interrogatio judicii: et circa hoc duo facit. Primo interpellat judices, dicens: ergo quia feci quod debui, nunc, audita ratione mea, judicate inter me et vineam meam. Oseae 2: judicate matrem vestram, judicate: quoniam non ipsa uxor mea, et ego non vir ejus. Simile judicium quaerebatur a David de se quasi de alio 2 Reg. 12, super peccato commisso ab eo, circa scilicet adulterium et homicidium Uriae Cethei. Secundo quaerit judicium; et duo quaerit. Primo utrum peccaverit ex negligentia; unde dicit: quid ultra, supra dicta, facere debui? Michaeae 6: popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Secundo utrum peccaverit in cultura vineae ex superflua cura: unde dicit: aut forte videor fecisse ultra debitum quod expectavi, bene colendo, ut faceret uvas, et fecit labruscas? Quasi dicat: in hoc videor potius superfluus quod vineae meae tantam culturam adhibui. Infra 26: domine, indulsisti genti, indulsisti genti. Numquid glorificatus es? Et 48: transgressorem ex ventre vocavi te propter nomen meum. Jer. 11: ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fructeta ejus. Vinea carnalis concupiscentiae, Deut. 32: de vinea Sodomorum etc., vinum irae, Deut. 32: fel draconum venenum insanabile, luxuriae, Apoc. 18: de vino fornicationis eius etc., ineptae laetitiae, 3 Esdr. 3: omnem mentem vertit in securitatem; fidelis animae, Cant. 2: vinea nostra floruit, vinum paenitentiae, Luc. 10: infundens oleum et vinum, corporalis munditiae, Zach. 9: et vinum germinans virgines, spiritualis laetitiae, Ps.: vinum laetificat cor hominis; militantis Ecclesiae, Cant. ult.: quae habet populos, vinum sacrae ablutionis, Num. 15: et vinum ad liba, fructuosae praedicationis, Ps.: a fructu frumenti, devotae confessionis, Cant. 7: guttur tuum; caelestis patriae, 3 Reg. 21 de Naboth, vinum divinae fruitionis, Cant. 8: comedi favum cum melle, interioris repletionis, Esther 1: vinum quoque ut magnificentia regia, sanctorum congratulationis, Cant. ult.: dabo tibi poculum ex vino condito. Et nunc ostendam vobis. Hic profertur sententia: et primo excitat attentionem vel audientiam, dicens: nunc, ex quo non vultis sententiam proferre, ego ostendam vobis quid ego faciam vineae meae. Infra 48: praedixi tibi ex tunc, antequam venirent, indicavi tibi; ne forte diceres: idola mea fecerunt hoc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista quae audisti. Secundo profert justam sententiam, ut ingratis auferat beneficium exhibitum, cum dicit, auferam sepem ejus. Et primo aufert beneficium quod pertinet ad custodiam, quae est duplex. Angelorum: et quantum ad hoc dicit, auferam sepem ejus, idest auxilia Angelorum, quibus contra hostes protegebatur, et erit in direptionem, gentibus. Eccl. 36: ubi non est sepes, diripietur possessio. Est etiam custodia praelatorum; et quantum ad hoc dicit, diruam maceriam ejus, idest praesidia regni, de quibus supra 2: et incurvabitur omnis sublimitas hominum: et erit in conculcationem, idest vilis facta. Psal. 79: destruxisti maceriam ejus. Secundo aufert beneficium, quod pertinet ad cultus diligentiam: unde dicit: et ponam eam desertam; idest, relinquam eam incultam sicut desertum. Non putabitur, admonitione aut correptionis verbere, quando peccat, et non fodietur, ut auferantur ab eis occasiones mali, sicut malae herbae; et ascendent super eam vepres et spinae, idest majora et minora peccata: vel vepres peccatorum, spinae tribulationum. Infra 7: vepres enim et spinae erunt in universa terra. Tertio aufert beneficium fertilitatis, contra quod ponit defectum pluviae: unde dicit: et nubibus mandabo ne pluant: ad litteram, vel nubes praedicatores. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Jer. 3: quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Vinea enim domini exercituum. Hic exponit metaphoram: et primo quantum ad vineam; secundo quantum ad vineae causam, ibi, expectavi ut faceret judicium. Circa primum exponit vineam dicens, vinea enim, primo, domus Israel est; vel tota, vel quantum ad decem tribus, quae dictae sunt Israel post separationem regni propter multitudinem. Secundo quantum ad germen vel palmites, viri Juda, idest duae tribus in quibus adhuc observabatur cultus Dei. Oseae 4: si fornicaris Israel, non derelinquas saltem Juda. Vel quia ex ipsa principes. 1 Paral. 5: porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt. Expectavi ut faceret judicium. Hic exponit vineae causam, quae consistit in culpa, et poena quae consequitur culpam: unde dividitur in partes tres. In prima ponitur culpa in generali; in secunda culpa et poena simul in speciali, ibi, vae qui conjungitis domum: in tertia, poena in generali, ibi, in omnibus his. Culpam in generali arguit quantum ad praelatos, quorum est facere judicium, in hoc quod dicit: expectavi, secundum ordinem beneficiorum, ut faceret judicium, juste judicando; et ecce iniquitas, quasi inaequalitas judicii. Eccl. 3: vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco judicii iniquitatem. Secundo quantum ad subditos, quorum est tenere justitiam sibi praefixam a praelatis: et justitiam, quae est per comparationem ad praecepta legis; et ecce clamor, tumultus rixantium, vel conquestionis pauperum. Infra 22: quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu in tecta clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans. Vae qui conjungitis domum domui. Hic ponit culpam eorum in abusu rerum in speciali, exequendo eam per partes. Et dividitur in duas partes. In prima arguit eos quantum ad ipsam culpam; in secunda quantum ad peccandi pertinaciam, ibi, vae qui trahitis. Circa primum duo facit. Primo arguit eos quantum ad abusum possessionum, qui fit per avaritiam; in secunda quantum ad abusum ciborum, qui fit per gulam, ibi, vae qui consurgitis. Circa primum tria ponuntur. Primo arguitur superflua possessionum multiplicatio: unde dicit: vae qui conjungitis domum domui, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci; sicut usque ad viam publicam. Oseae 5: facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum super eos. Jerem. 22: vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio. Amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei. Qui dicit: aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa. Mich. 2: et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt, et calumniabantur virum et domum ejus, virum et hereditatem ejus. Secundo ponitur judicis interpellatio, numquid habitabitis in medio terrae? Quae lata est et spatiosa, et data multis in possessionem. Gen. 1: crescite, et multiplicamini, et replete terram. Tertio ponitur poenae comminatio: et circa hoc duo ponuntur. Primo punientis auctoritas vel potestas: unde dicit: in auribus meis sunt haec verba, domini exercituum, qui potest punire: quae dicam vobis, adhuc sunt sonantia in auribus meis, interioribus; in quo notatur verborum certitudo. Infra 50: mane erigit mihi aurem, et audiam quasi magistrum. Dominus Deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico. Secundo ponitur poenae severitas, ibi, nisi domus. Et primo quantum ad solitudinem domorum dicit nisi domus fuerint desertae, quantum ad custodiam, et absque habitatore, quantum ad solitudinem domorum; quasi dicat: non quiescet ira mea. Et est aposiopesis, quod est defectus orationis. Et ponit ea in quibus consistunt divitiae domorum: scilicet in multitudine: et quantum ad hoc dicit, multae: in pulchritudine: et quantum ad hoc dicit, pulchrae: in magnitudine, grandes. Sophoniae 1: et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum. Secundo quantum ad sterilitatem vinearum dicit: decem jugera vinearum (juger habet in longitudine 120 pedes) facient lagunculam unam. Alia littera habet. Batum, quod est ejusdem capacitatis in liquidis, sicut ephi in aridis. Tertio quantum ad amissionem seminum: et triginta modii facient tres, quia minus colligetis quam seminastis. Aggaei 2: cum accederetis ad acervum modiorum viginti, et fierent decem. Alii habent corum, vel ephi, quod est decima pars cori. Ezech. 45: ephi et batus erunt aequalia, et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi.


Lectio 2

[84957] Super Is., cap. 5 l. 2 Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem. Hic arguit eorum culpam quantum ad abusum ciborum: et primo arguit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, propterea captivus. Circa primum duo facit. Primo arguit gulam quantum ad suas species, secundo quantum ad effectum, ibi, et opus domini non respicitis. Species autem gulae sunt quinque quae hoc versu continentur: praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose. Dicit ergo primo: vae qui consurgitis mane, quantum ad praepropere. Eccle. 10: vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. Prov. 23: quando evigilabo; et rursus vina reperiam? Quantum ad ardenter dicit, sectandam. Quantum ad nimis dicit, usque ad vesperam. Proverb. 23: cui vae, cui patris vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffossio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? Ut vino aestuetis, luxuria, et ad omnia vitia. Quantum ad studiose, dicit, cithara et vinum, studiose quaesitum quia cum magno studio praeparant sibi delectationem in cibis. Quantum ad laute dicit, in conviviis, in quibus fiunt magni apparatus et electa cibaria. Amos 6: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti; qui canitis ad vocem Psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti. Effectus autem est inconsideratio: et quantum ad hoc dicit: et opus domini non respicitis, quod facere debetis; nec opera, quae ipse fecit. Proverb. 20: luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas. Propterea captivus. Hic ponit poenam respondentem; et primo quantum ad affectum voluntatis: unde dicit, propterea, sicut scientia eorum est captiva per ebrietatem, ita ipse captivabitur. Oseae 4: conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Sed videtur quod ignorantia non mereatur poenam, quia excusat culpam. Et dicendum, quod ignorantia potest dicere tantum negationem scientiae; et sic nec poenam nec veniam meretur; sicut ignorantia geometriae in rusticis. Potest etiam dicere privationem scientiae, ita quod relinquat debitam aptitudinem in subjecto; et sic constat quod nescire illa quae quis potest et tenetur scire, vitiosum est. Secundo ponit poenam contra species gulae; et sic ponit famem et sitim, quae respondent ei quod est praepropere quantum ad causam: quia fames causatur ex hoc quod aliquis tardat nimis sumere cibum; ac si diceret: vos nimis cito comedebatis; sed tantum tardabatis quod esurietis. Iterum respondet illi speciei quae est ardenter quantum ad genus suum: est enim fames desiderium cibi: unde dicit: et nobiles. Et ponit sitim contra multitudinem vulgi, quae ad minus aqua sitim extinguere consuevit. Contra nobiles autem, qui abundabant in cibariis, quandoque siti gravatis, ponit famem. Thren. 4: melius fuit occisis gladio quam interfectis fame. Secundo contra aliam speciem quae est nimis, ponit insatiabilitatem captivantium, in captivatione, unde dicit: propterea Infernus dilatavit, idest mors vel Diabolus, animam suam, quantum ad affectum, aperuit os, quantum ad effectum. Et loquitur more humano, quia Infernus non habet animam. Proverb. 27: Infernus et perditio nunquam replentur. Vel Infernus dicitur Nabuchodonosor. Habac. 2: dilatavit Infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur. Tertio quantum ad studiosam ciborum praeparationem, quae contingit ex quadam elatione, ponit poenam humiliationis, ibi, et descendent. Et ostendit eos humiliandos quantum ad tria. Primo quantum ad captivationem: unde dicit: descendent, quasi humiliati, ad eum, scilicet Infernum captivitatis, fortes ejus, quantum ad potentes, et sublimes ejus, quantum ad divites, et aliis bonis eminentes, de quibus superbiunt, gloriosique, quantum ad nobiles et famosos. Jerem. 39: et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis. Oculos quoque Sedeciae eruit, et vinxit eum in compedibus, ut duceretur in Babylonem. Et infra eodem: et reliquias populi qui remanserunt in civitate, et profugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserunt transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem. Secundo quantum ad captivorum depressionem: et incurvabitur homo, in captivitate existens, quantum ad sublimes, et humiliabitur vir, quantum ad potentes, et oculi sublimium, quantum ad gloriosos. Deuter. 28: in gentibus quoque illis non quiesces; neque erit requies vestigio pedis tui. Tertio quantum ad punientis Dei exaltationem. Et exaltabitur: altus apparebit qui prius despiciebatur in iusto judicio, et Deus sanctus in se, sanctificabitur, idest sanctus apparebit. Supra 2, exaltabitur autem solus dominus in die illa. Quarto contra speciem quae est laute, ponit devorationem bonorum ab hostibus: et agni pascentur, idest comedentur ab hostibus vestris juxta ordinem suum, quia meliores prius quantum ad animalia: et quantum ad terrae nascentia, deserta, idest agros vestros a vobis desertos, in ubertatem, idest facti magis fertiles advenae. Deut. 28: adducet te dominus, et regem tuum quem constitues super te, in gentem quam ignoras tu et patres tui. Infra eodem: advena qui versatur tecum in terra, ascendet super te, eritque sublimior. Mystice agni, idest sancti, pascentur doctrina Dei patris reficientur juxta ordinem idest capacitatem suam; advenae, gentes; et deserta a Judaeis, sacras scilicet Scripturas, versa in ubertatem, spiritualis intelligentiae. Vae qui trahitis. Hic arguit peccandi pertinaciam: et primo arguit culpam, secundo comminatur poenam, ibi, propter hoc sicut. Circa primum duo facit. Primo arguit in generali; secundo explicat in speciali, qui dicitis. Dicit ergo primo: vae qui trahitis, idest protrahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, idest vanis occasionibus; quibus ad peccata homo trahitur, dum per augumentum culpa protelatur. Proverb. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Et hoc dicitur quantum ad communia peccata; quantum autem ad gravia subdit: et quasi vinculum plaustri peccatum, idest quo ligatur et trahitur plaustrum, quod majus est. Et designat gravitatem peccati in plaustro. Infra 58: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Qui dicitis. Hic ostendit istas vanitates in speciali, ex quibus peccatum trahebant super se; et hoc quantum ad tria. Primo quantum ad contemptum judicis; secundo quantum ad excusationem peccati, ibi, vae qui dicitis; tertio quantum ad praesumptionem peccandi, ibi, vae qui sapientes. Et hic est funiculus triplex, qui difficile rumpitur: Eccli. 4. Contemnebant autem judicis comminationem propter duo; scilicet propter sententiae dilationem: unde dicit: festinet, et cito veniet opus captivitatis, quod comminamini. Eccle. 8: etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Secundo propter judicis elongationem: unde dicit, appropiet: quasi dicat: ipse est in caelo, et non potest videre: sed fiat prope. Ezech. 9: dixerunt enim: reliquit dominus terram, et dominus non videt. Nota super illo verbo, et quasi vinculum plaustri peccatum, quod peccatum dicitur primo funiculus; et hoc quia trahit primo ad peccati exemplum. Prov. 7: statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam, et ignorat quod ad vincula stultus trahatur. Secundo ad peccandi usum. Jer. 2: onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui. Tertio ad aeternae mortis interitum. Prover. 24: erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Secundo peccatum dicitur vanitas; et hoc quia deficit primo ab imitatione divinae veritatis. Sap. 13: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Secundo a consecutione sperati finis. Eccle. 2: peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam; ut addat et congreget, et tradat ei qui placuit Deo. Sed et haec vanitas, et cassa solicitudo mentis. Tertio a longa duratione temporis. Eccli. 17: non est immortalis filius hominis, et in vanitatem malitiae placuerunt. Sap. 5: transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius praecurrens. Tertio peccatum dicitur vinculum: et hoc quia nectit primo intellectum ne videat. Sapient. 17: cum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, perpetuae providentiae placuerunt. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. Secundo manum, ne bona faciat. Tertio pedes, ne proficiant. De his duobus Matth. 22: ligatis pedibus ejus et manibus, mittite eum in tenebras exteriores. Quarto peccatum dicitur plaustrum; et hoc quia opprimit primo servitutis onere. Jer. 16: et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Secundo cordis timore. Sap. 17: cum sit enim timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Tertio conscientiae inquietudine. Infra 57: impii autem cor quasi mare fervens, quod quiescere non potest.


Lectio 3

[84958] Super Is., cap. 5 l. 3 Vae qui dicitis malum bonum. Hic ponitur vanitas quantum ad excusationem peccati; et primo quantum ad effectum, malum bonum: Michaeae 7: malum manuum suarum dicunt bonum; secundo quantum ad intellectum, lucem tenebras, veritatem errorem: Joan. 3: dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; tertio quantum ad affectum, amarum in dulce, vitam peccati dulcem aestimantes. Sap. 14: et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed in magno viventes inscientiae bello: tot et tam magna mala pacem appellant. Vae qui sapientes estis. Hic ponitur tertia vanitas quantum ad praesumptionem peccandi, quae est de tribus. Primo de sapientia cordis, et in speculativis, qui sapientes: Prov. 3: ne sis sapiens apud temetipsum: et in practicis, prudentes. Rom. 12: nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Secundo quantum ad potentiam corporis ad peccandum: qui potentes estis ad bibendum: jactant se, quod possunt multum bibere, et inebriari, propter consuetudinem terrae in qua bibitur vinum mixtum. Infra 41: taceant ad me insulae, et gentes fortitudinem mutent. Prov. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Tertio quantum ad auctoritatem, qui justificatis, idest dicitis vos tantae auctoritatis quod pro libito vestro potestis justificare impium, ut quod vobis placeat, legis habeat vigorem infra 10: vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitias scripserunt. Prov. 17: et qui justificat impium, et qui condemnat justum. Michaeae 3: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium. Propter hoc sicut devorat. Hic comminatur poenam. Et primo ponit poenam consumptionis sub metaphora ignis. Propter hoc quia iniquitatem trahitis ponentes vobis radicem in peccatis. Sicut flamma ignis exurit stipulam quam attingit, et calor flammae exurit illam quam distat: persecutio enim captos occidit, et alios afflixit: Deut. 32: foris vastabit eos gladius, et intus pavor: sic radix eorum quasi favilla, quantum ad ea in quibus confidebant, vel patres, vel cognati, et germen eorum, filii, ut pulvis ascendet; in quo notatur fortitudo ex causis illis proveniens. Mal. ult.: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos. Secundo ponit poenae processum et ordinem; et primo ponit poenae causam et praecipue quantum ad primam vanitatem, unde dicit: abjecerunt enim legem, corde contemnentes, et eloquium sanctum Israel blasphemaverunt, ore irridentes. Jer. 32: non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt. Secundo punientis iram; ideo iratus est: ad modum processus irae in hominibus loquitur. Psal. 105: iratus est dominus furore. Tertio poenae inflictionem: et extendit manum suam, potentiae ad percutiendum, quam plicatam parcendo tenuerat. Soph. 2: et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem. Quarto, poenae effectum in internecione majorum: conturbati sunt montes, idest majores prae timore. Glossa dicit quod loquitur hyperbolice. Sed contra. Ergo excessit veritatem propheta. Et dicendum. Quod in aliquibus Scripturis sumitur (hyperbolice) pro excessu veritatis simpliciter, in sacra Scriptura pro excessu veritatis secundum opinionem hominum; quasi dicat: conturbatio erit ultra quam credi possit. Vel aliter, hyperbole est quidam tropus, et in tropicis locutionibus aliud dicitur, et aliud intelligitur. Unde non est falsitas quantum ad sensum quem intendit facere, sicut etiam in metaphora; quasi dicat: ita magna erit conturbatio, quod montes, si esset possibile, conturbabuntur. Psalm. 45: conturbati sunt montes et cetera. Et quantum ad vilitatem corporum, facta sunt morticina. Jer. 8: non colligentur neque sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. Idem 16: mortibus aegrotationum morientur, et non plangentur, et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt.


Lectio 4

[84959] Super Is., cap. 5 l. 4 In omnibus his non est aversus furor. Hic ponit poenam communem, et ultimam, quantum ad captivitatem per Romanos: et circa hoc tria ponuntur. Primo exercitus praeparatio; secundo exercitus dispositio, ibi, et ecce festinus; tertio poenae inflictio, ibi, et tenebit praedam. Circa primum tria ponuntur. Primo congregantis indignatio, in omnibus his; quasi dicat: sicut vos peccatis peccata additis, ita ipse poenis poenas adjungit. Infra 9: vir fratri suo non parcet, et declinabit ad dexteram, et esuriet; et comedet ad sinistram, et non saturabitur. Secundo vexilli erectio, et levabit signum, idest vexillum. Jer. 4: levate signum in Sion, confortamini, et nolite stare: quia malum ego adduco ab Aquilone, et contritionem magnam. Tertio exercitus convocatio, et sibilabit, idest inspirabit. Infra 7. Et erit in die illa sibilabit dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur; et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium. Et ad hoc quod magis terreat, ponit gentis extraneitatem et quantum ad cultum, in nationibus, ut sancta vestra non revereantur; et quantum ad linguam, procul, ne verbis placentur; et quantum ad mores, de finibus terrae, ne ab eis foederentur. Ecce festinus. Hic ponitur exercitus dispositio: et primo ostendit eos expeditos ad veniendum; secundo armatos ad pugnandum, sagittae ejus; tertio crudeles ad puniendum, rugitus ejus. Circa primum duo ponuntur. Primo ipsorum velocitas: ecce, pro, certo, festinus. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Habac. 1: equites namque ejus de longe venient: volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Jer. 4: ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Secundo velocitatis causa secundum remotionem triplicis impedimenti: primum quod posset contingere ex naturae infirmitate; contra quod dicit: et non est deficiens, quem oporteat remanere, neque laborans in eo, quem oporteat tarde venire. Infra 40: qui autem sperant in domino mutabunt fortitudinem; assument pennas sicut aquilae; current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. Secundo contra illud quod posset esse ex voluntate. Dicit: non dormitabit, per pigritiam, ut scilicet pigre vadat, neque dormiet, ut non resipiscat. Prov. 19: pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. Tertio removet impedimentum ex rerum necessitate: nec solvetur cingulum. Et ponit ea quibus viatores solent impediri ab itinere: quasi: omnia plus solito durabunt. Deut. 29: adduxi vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, neque calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. Sagittae ejus acutae. Hic ostendit eos armatos esse ad pugnandum: et primo quantum ad bonitatem armorum; et ponit ea quae in illis terris maxime sunt consueta. Sagittae acutae, in quo notatur bonitas sagittarum; arcus extenti, in quo praeparatio armorum, ne in praeparando impediantur. Psal. 119: sagittae potentis acutae. Secundo ponit vectigalia: ungulae equorum ejus ut silex, qui non frangitur de facili, et rotae ejus quasi impetus tempestatis, propter multitudinem et velocitatem magnum sonum facientes. Jer. 4: ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus. Rugitus ejus. Hic ostendit eos crudeles ad puniendum: et primo quantum ad animositatem, rugitus. Oseae 11: post dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. Secundo quantum ad rapacitatem: rugiet ut catuli leonum. Ps. 103: catuli leonum rugientes ut rapiant. Tertio quantum ad crudelitatem, et frendet, quod est apri. Ps. 34: frenduerunt super me dentibus suis. Ps. 79: exterminavit eos aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam. Et tenebit. Hic ponitur poenae inflictio, et demum punitorum desperatio, ibi, aspiciemus. Circa primum ponit tria. Primo comminatur captionem, tenebit praedam; quasi dicat: sicut praedam capiet vos. Nahum 2: leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. Secundo solicitam detentionem: et amplexabitur, ne exeatis per eorum incuriam; et non erit qui eruat, per eorum impotentiam. Threnorum 1: dedit me dominus in manu, de qua non potero surgere. Tertio rigidam dominationem, et sonabit, comminationibus et terroribus. Jer. 6: ecce populus veniet de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; sagittam et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur; vox ejus quasi mare sonabit. Aspiciemus in terram. Hic ponit eorum desperationem: et primo quantum ad auxilium de terra: aspiciemus in terram, undique, et ecce tenebrae, quia omnes eos persequebantur; secundo quantum ad auxilium de caelo: et lux, divinae spei, obtenebrata est in caligine ejus. Jer. 4: aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et caelos, et non erat lux in eis. Et connumerat se propheta in eis per compassionem.


Caput 6
Lectio 1

[84960] Super Is., cap. 6 l. 1 In anno quo mortuus est rex. Postquam arguit in duabus tribubus culpam, adjungens poenam corrigentem, hic comminatur poenam condemnantem finaliter, scilicet poenam obdurationis; et ideo ista poena praedicitur per modum sententiae, et cum solemnitate judicii. Dividitur ergo hoc capitulum in tres partes. In prima describitur sententiae auctor, scilicet judex; in secunda sententiae denuntiator minister judicis, ibi, et dixi: vae mihi; in tertia ponitur ipsa sententia, ibi, audite audientes. Circa primum duo ponuntur. Primo visionis tempus; secundo ipsa visio, ibi, vidi dominum sedentem. Quantum ad primum dicit: in anno quo mortuus est Ozias, qui 4 Reg. 15, dicitur Azarias, percussus lepra a domino propter hoc quod usurpare voluit sacerdotale officium, ut dicitur 2 Paralipomen. 26. Sed postquam fuit percussus, filius ejus Joathan gubernavit domum regis et regnum usque ad mortem ejus: nec tamen dicitur regnasse tunc, sed magis vices patris gessisse; sed tunc primo regnavit quando mortuus est pater ejus. Unde ista visio ostensa est regnante Joathan, et praecedentia regnante Ozia. Vidi dominum sedentem. Hic ponitur visio: et primo describit judicis solium; secundo assistentium ministerium, ibi Seraphim. Haec autem visio dicitur a quibusdam fuisse imaginaria, a quibusdam intellectualis. Et assumitur ab ipso propheta figura ex consimili, sicut dicit Dionysius in epistola ad Titum, quod prophetae his quae plane vident sine figuris, circumponuntur figurae ad manuductionem audientium, qui per figuras sensibiles faciliter accipere possunt. Qualitercumque autem sit, oportet hic duo videre. Primo imaginationem figurae, vel a propheta visa, vel ab ipso composita; et secundo ipsius figurae significationem: ad aliquid enim significandum spiritualiter, inducuntur sensibiles figurae spiritualium in sacra Scriptura, sicut dicit Dionysius: et ille erit litteralis sensus; sicut etiam in locutionibus metaphoricis non illud quod significatur per verba, sed quod loquens per verba vult significare. Circa primum ergo sciendum, quod templum aedificatum a Salomone habuit in altitudine centum viginti cubitos, sicut dicitur 2 Paralip. 3, et erat distincta altitudo per tres domos; quarum suprema habebat sexaginta cubitos, et utraque inferiorum triginta. Et de istis dicitur 3 Reg. 6: per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium. Vidit ergo solium domini in supremo coenaculo; propter quod dicitur, excelsum, idest altum, sicut et elevatum, super omnia coenacula: et a claritate vultus ejus resplendebat medium coenaculum: propter quod dicitur: domus plena majestate, idest gloria ejus; et ea quae sub ipso erant, idest ornamenta throni ejus, vel etiam splendor vestimentorum, sive subditorum agmina, implebant infimum coenaculum, in quod intrabant sacerdotes: propter quod dicit, templum. Alii dicunt aliter, quod vidit solium altum in medio coenaculo, quod dicitur domus, quae plena erat mediis membris et brachiis domini; inferius quod dicitur templum, pedibus et tibiis; sed caput et collum prominebant in tertium tabulatum. 3 regum ult.: vidi dominum super solium suum sedentem, et omnem exercitum caeli assistentem et a dextris et a sinistris. Proverb. 20: rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum in circuitu suo. Circa secundum sciendum est, quod hujus visionis significatum tripliciter a diversis assignatur. Quidam enim dicunt, per sessionem in solio significari oppressionem captivitatis futuram: per repletionem domus a majestate, significari quod hostes qui sub ipsius dispositione erant, essent impleturi templum: et hoc tangunt historiae. Hieronymus autem aliter exponit, et melius, per sedem significari filii Dei majestatem, propter quod dicitur Joan. 12: haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. Per solium significari Angelos, in quibus sedet Deus. Ps. 79: qui sedes super Cherubim. Per domum, Ecclesiam triumphantem, quae plena est gloria ejus. Per templum, Ecclesiam militantem, quae plena est miraculis, vel Angelorum agminibus, quasi custodibus. Dionysius aliter exponit in 13 capite Caelest. Hierarch. et melius, ut videtur. Per solium significatur eminentia divinae naturae, et dicitur excelsum, propter sui nobilitatem, elevatum, quasi supra alia levatum, inquantum omnia in infinitum excedit; in quo dicitur sedere propter immobilitatem. Unde dicit 9 capitulo de Div. Nomin. quidnam dicendum de divina statione praeter hoc quod manet in seipso immobili identitate singulariter fixus? Et dicitur domus tota creatura, quae plena est majestate, inquantum impletur participatione bonitatis ipsius secundum suam capacitatem. Et per templum videtur intelligere ipsas superiores creaturas, quae replentur his quae sub ipso sunt, inquantum bonitates receptae in ipsis, deficiunt a bonitate Dei, quae tamen videntur propinquare. Sed contra hoc objicitur. Exod. 33: non enim videbit me homo: et vivet, idest in hac mortali carne vivens. 1 Joan. 4: Deum nemo vidit unquam. Ergo nec Isaias. Ad quod dicendum, quod nec interior nec exterior visus potest videre nisi moveatur a visibili; et secundum quod perfectius immutatur a visibili, melius videt. Et tunc perfectissime videt quando recipit actionem visibilis secundum totam suam virtutem. Et inde est quod idem videtur diversimode a diversis, et interius et exterius; a quibusdam melius, et a quibusdam pejus. Hoc igitur visibile quod est Deus, nihil perfecte comprehendit, nisi quod totum ipsum capit, et ideo ipse solum sic se videt. Unde caeleste secretum (dicit Chrysostomus) a quibusdam videtur in essentia sua sine medio ad hoc, secundum perfectionem quam habent a suscepto divino lumine attingentibus, sicut a beatis in patria, et ab his qui elevantur per raptum ad illum modum visionis. Ab his autem minus perfectum visum habentibus videtur secundum similitudines quasdam bonitatis ipsius, sive in rebus sensibilibus, sive in imaginibus, sive in speciebus intelligibilibus. Et hujusmodi est visio qua viderunt prophetae per lumen prophetiae, et qua videmus per fidem, et qua videtur per lumen rationis, etiam a philosophis, qui cognoverunt etiam Deum, sicut dicitur Roman. 1. Sed tunc restat quaestio, utrum talem visionem immediate a Deo perceperint prophetae, vel mediantibus Angelis. Et videtur quod immediate, ex ipso modo loquendi: quia dicit, vidi dominum, et non, vidi Angelum. Item de Moyse, Exod. 33: loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum. Item viderunt in speculo aeternitatis, ut communiter dicitur: ergo viderunt quidam Deum. Ad quod dicendum, secundum Dionysium, 4 cap. de Caelest. Hierarch., quod nullus purus homo neque in patribus novi neque veteris testamenti accepit aliquam revelationem a Deo nisi mediantibus Angelis. Et hanc dicit esse legem inviolabilem, ut per prima media reducantur in divina; et hoc probat per locum a majori, quia etiam Moyses legem accepit mediantibus Angelis, qui tamen excellentissime vidit; quod probatur per id quod habetur Gal. 3: quid igitur lex? Propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui promiserat Deus, ordinata per Angelos in manu mediatoris. Act. 7: qui accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custodistis. Ad primum ergo dicendum, quod haec ratio potest esse et ex parte finis visionis, et ex parte principii. Ex parte finis, quia Angelus revelans intendit ducere hominem in cognitionem Dei, et non in cognitionem sui; et ideo format visionem de Deo, ut ex his quae figuraliter videntur, aliquid de Deo cognoscatur. Ex parte autem principii, quia tota virtus angelici luminis ad manifestandum aliquid, est ex Deo auctore, qui est fons luminis; sicut in demonstrativis tota virtus luminis vel manifestationis est ex primis principiis. Unde dicit Gregorius in Glossa super tertium capitulum Exodi: Angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo dominus, modo Angelus nuntiatur. Angelus, quia exterius loquendo servit; dominus, quia interius praesidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiori regitur, et per obsequium Angelus, et per inspirationem dominus memoratur. Ad secundum dicendum, quod hoc dicitur propter eminentissimum modum clarae visionis, quo Moyses super alios prophetas vidit, sicut dicitur Num. 12. Ad tertium dicendum, quod speculum aeternitatis non dicitur ipse Deus, sed ipsae species quae sunt in anima prophetae; et dicuntur speculum inquantum resultat in eis dispositio sapientiae aeternae. Seraphim stabant. Hic ponit ministrorum officium: et primo describit ministrorum ordinem; secundo eorum laudem. Et clamabant: sanctus. Circa primum ponit tria. Primo ponit ministrorum gradum dicens: Seraphim stabant subter illud, scilicet templum, eo quod hic ordo inter omnes supremus est, sicut dicit Dionysius in Glossa hic. Item nota, quod Seraphim scriptum per m, pluralis numeri est et masculini generis, et significat plures de ordine illo; scriptum vero per n pluralis numeri est et neutri generis et significat totum agmen illius ordinis; sed Seraphin, singularis numeri est et masculini generis, et significat unum tantum de ordine illo. Infra 62: super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et nocte perpetuo non tacebunt. Et dicit, stabant, erecti per contemplationem quasi assistentes. Secundo ponit ministrorum ornatum in senario numero alarum. Sex alae. Tertio alarum usum: duabus velabant faciem ejus. In Hebraeo est ambigue dictum; et potest exponi quod velabant faciem Dei; et sic accipit Hieronymus: vel quod velarent faciem suam; et sic accipit Dionysius, secundum quem est sensus quod caput erat velatum et pedes et medium corpus. Duabus volabant, scilicet mediis. Ezech. 1: unumquodque duabus aliis velabat corpus suum. Et infra eodem: et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum. Hujus visionis significatum tripliciter accipitur. Hebraeus dicit, quod per duodecim alas intelliguntur duodecim reges qui praefuerunt populo ab Ozia, sub quo visio incepta est, et deinceps; quorum quatuor tantum justi fuerunt, scilicet Ozias, Joathan, Ezechias et Josias: et ideo quatuor alis volabant. Alii autem verecundabantur ante conspectum Dei, et ideo velabant faciem: quorum quatuor libere regnum possederunt, scilicet Achaz, Manasses, Amon et Joathan, qui a populo reges constituti sunt; et hi significantur per alas quae erant in capite. Alii vero quatuor regnum sub servitute aliorum possederunt. Unde et ab aliis, et non a populo reges constituti sunt, sicut Joachim a Pharaone, Jechonias et Sedecias et Godolias: de quo Jerem. 41, dicitur, quod Ismael et decem viri qui erant cum eo interfecerunt Godoliam, quem praefecerat rex Babylonis terrae. Praedicti enim tres ultimi constituti sunt a Nabuchodonosor rege Babylonis. Hieronymus dicit, quod dicuntur alati, vel quia superius commorantur, vel propter velocitatem ministerii: et intelligit per duodecim alas ministerium perfectionis, qui commendatur in duodenario, sicut duodecim gemmae in diademate sacerdotis, et sic de aliis. Et duabus volant, et cetera. Quia ea quae fuerunt ante mundum vel post mundum, nobis celant, et ostendunt quae fiunt sex aetatibus mundi: vel quia praeterita et futura nobis ignota sunt, sed praesentia scimus; ut sic hoc referatur ad actum ministerii; et quod dixit, stabant, ad hoc quod Deo assistunt. Dionysius aliter exponit, 13 cap. Caelest. Hierarch. et 4 cap. Eccl.; et dicit, quod dicuntur alati, quia ad similitudinem volantis, altam contemplationem et liberam habent. Describitur autem triplex binarius alarum; quia Seraphim vident ea quae ad ipsos pertinent, qui sunt de prima hierarchia, et quae ad alias duas eminentius quam illi; ita quod per unam alam intelligatur capacitas naturae, et per aliam lumen participatum a Deo, quia his duobus elevantur. Ea autem quae ad hierarchias pertinent, sunt a Deo sicut a principio, et in Deum ordinantur sicut ad finem; et utroque modo non possunt perfecte intelligi ab Angelis; quod significat velatio. Et sunt etiam in ipsis quasi media inter principium et finem; et sic habent perfectam cognitionem de ipsis et liberam, et ideo duabus mediis volabant, et clamabant. Hic ponit eorum laudem: et circa hoc tria facit. Primo ponit laudandi modum quantum ad devotionem, quia clamabant ex magnitudine affectionis; quantum ad concordiam, quia uterque: et quantum ad ordinem, quia ad alterum. Unus enim accipit ab alio, ut vult Dionysius. Job 38: ubi eras cum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes filii Dei? Secundo ponit laudis canticum, ibi, sanctus, sanctus, sanctus. Et tria laudant. Personarum Trinitatem: sanctus, sanctus, sanctus. Unitatis majestatem: dominus Deus exercituum: qui omnibus praeest. Apoc. 4: sanctus, sanctus, sanctus, dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est. Provisionis liberalitatem: plena est omnis terra gloria ejus: quia usque ad ultimas creaturas, quae per terram intelliguntur, et extendit diffusionem suae bonitatis. Jerem. 23: numquid non caelum et terram ego implebo, ait dominus. Et hoc secundum Dionysium, 7 cap. Caelest. Hierarch. Hieronymus: plena est omnis terra, per notitiam fidei. Eccli. 42: gloria domini plenum est opus ejus. Nonne dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit dominus omnipotens stabilis in gloria sua? Tertio ibi, et commota, ponit laudis effectum, scilicet punitionem peccantium. Infra 65: ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis. Et significatur templum diruendum. Commota sunt superliminaria cardinum. Amos 9: percute cardinem, et commoveantur superliminaria. Et comburendum. Et domus repleta est fumo combustionis a Romanis post agnitam fidem Christi. Vel per fumum infidelitates Judaeorum; per commotionem cardinum, amotionem legalium, vel caeremoniarum, quae erant quasi umbrae claudentes aditum veritatis. Et dixi. Hic ponitur sententiae denuntiator: et primo ostenditur ejus humilitas; secundo ejus puritas, et volavit; tertio auctoritas, et audivi. Humilitas in confessione peccati. Confitetur autem triplex peccatum. Primum in locutione omissionis, vae quia tacui, non arguendo Oziam regem; et sic deplangit culpam; tacui a laude Dei, et sic deplangit damnum. Infra 56: speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia. Eccli. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris. Commissionis: quia vir pollutus labiis. Eccli. 23: indisciplinatae loquelae ne assuescat os tuum, est enim in illa verbum peccati: secundo malorum conversationis: et in medio populi. 1 Corinth. 15: corrumpunt enim bonos mores colloquia prava. Tertio peccatum praesumptionis: et regem dominum exercituum; quasi dicat: qui impurus est non potest intrare templum ejus, quanto magis nec ipsum videre, judicum 13: morte moriemur, quia vidimus dominum. Et hoc fuit reverentiae. Sed Jacob dixit, Genes. 32: vidi dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et hoc est confidentiae. Hieronymus: felix conscientia quae tantum in locutione peccavit, non suo vitio, sed populi polluta labia habentis. Et volavit ad me. Hic ostenditur puritas ex peccatorum purgatione: et circa hoc tria ponuntur. Purgationis minister: volavit ad me; purgationis instrumentum: et in manu ejus calculus de altari holocaustorum. Altare interius erat de terra, sicut dicitur Exod. 20: altare de terra facietis mihi. Circumquaque autem erat de lapidibus, ubi congregabantur ignes sacrificii; et de his accepit forcipe, instrumento habente duo brachia, per quod potest significari virtus receptiva; et per altare ipsa divina lux vel bonitas; et per calculum, donum receptum ad officium purgationis. Vel per ignem tribulatio; per Seraphim Christus: per forcipem duo testamenta; per calculum caritas, quae in manu, idest operatione, ipsius est. Tertio purgandi modus: et tetigit os meum, et dixit; sicut in sacramentis est actio et verborum forma; ecce tetigit, exprimit actum, et auferetur iniquitas, in homines, peccatum, in Deum. Et non dicit, auferam, quia solius Dei est peccatum dimittere. Infra 43: ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. De omnibus his Daniel 9: ecce vir Gabriel quem videbam in visione a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini, et docuit me, et locutus est mihi. Sed contra hoc objicitur quod Dionysius dicit, quod illi de superioribus ordinibus non mittuntur in ministerium; sed constat Seraphim supremos esse: ergo non videtur verum quod veniant ad purgationem prophetae. Ad quod dicendum, quod Gregorius istam quaestionem tangit in quadam homilia de centum ovibus, et dimittit sub dubio. Dionysius autem expresse vult quod tantum inferiores mittantur ad nos: et hoc dicit esse per ordinem divinae legis ut inferiora reducantur per media. Quod autem hic dicitur, dupliciter solvit. Uno modo quod iste Angelus purgans dicatur Seraphim aequivoce non ab ordine, sed ab actu quem tunc exercuit, quia igne purgavit, et Seraphin dicitur incendium. Alio modo solvit quod dicatur proprie ille qui est de ordine illo; et dicitur purgare, non quia ipse immediate purgat, sed quia ejus auctoritate, vel percepta ab ipso illuminatione, inferior Angelus purgavit. Et ponit exemplum. Sicut dicitur episcopus absolvere quando alius auctoritate ipsius absolvit. Et ideo propter reverentiam, Angelus inferior, qui visionem formavit, reducit in Deum primo, et in Seraphim secundo; ac si diceret: ego purgo te per lumen receptum a Deo, mediante Seraphim. Lxx habent, carbunculos, propter similitudinem ignis. Habet enim colorem flammantem.


Lectio 2

[84961] Super Is., cap. 6 l. 2 Et audivi vocem. Hic ostenditur ministri auctoritas ex iniunctione officii: et circa hoc tria facit. Primo quaeritur mittendi consensus; unde dicit, quem mittam? In quo notatur auctoritas ex parte mittentis. Rom. 10: quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Et quis ibit? Missi voluntas, nobis acquisitive, ut non quaerat vanum honorem, et non quaerat lucrum. E converso Phil. 2: omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. Mittam, in quo notatur unitas essentiae: nobis, in quo pluralitas personarum. Secundo ponitur oblatum obsequium: et dixi: ecce ego: mitte me. Infra 50: ego autem non contradico, retrorsum non abii. Sed videtur quod hoc fuerit praesumptionis, quia Moyses recusavit. Exod. 3: quis ego sum ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel ex Aegypto? Jeremias etiam recusavit; Jerem. 1: et dixi: a, a, a, domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dicendum quod, sicut dicit Gregorius in pastorali (et ponitur in principio Jeremiae in Glossa): utrumque fuit ex radice caritatis. Ille enim propter dilectionem Dei noluit perdere solatium contemplationis: iste propter dilectionem proximi voluit mitti ut prodesset; et tamen nec ille jussus pertinaciter recusavit, nec iste prius quam purgatus aut requisitus esset, se obtulit. Tertio injungitur officium: quantum ad duplicatum actum praedicit discurrere: et dixit, vade. Matth. 10: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: et dices populo huic. Jer. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Audite audientes. Hic ponitur sententia; et primo ponitur sententia obdurationis. Non obdurat autem immittendo malitiam, sed non impartiendo gratiam; et hoc quia non se volunt ad gratiam convertere. Secundo quaeritur sententiae duratio, ibi, et dixi. Circa primum tria facit. Primo ponitur sententiae pronuntiatio a domino, quantum ad duos sensus disciplinales, scilicet auditum, qui deservit disciplinae: unde dicit audite, auribus exterioribus, audientes, Christum, vel alium praedicantem, et nolite intelligere; quasi: quia non vultis, non intelligitis. Permissivum est. Et quantum ad visum, qui servit inventioni: et videte visionem, Christum corporaliter, vel magnalia Dei; et nolite cognoscere. Permissivum est, et non imperativum. Infra 42: quis caecus nisi servus meus? Secundo ponitur sententiae acceptatio et (est verbum) prophetae: unde dicit: o domine, ex quo plenitudo gentium intratura est, percute caecitate Israel: Rom. 11, excaeca cor, interius, et aures aggrava, ne percipiant, et oculos ejus claude, ne cognoscant. Joan. 9: in judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant. Vel est verbum domini, et est sensus: excaeca, idest excaecatum praedica. Tertio excaecationis ratio: ne forte, propter bona, et convertantur, et sanem eos, cum sanitate sint indigni. Ezech. 18: si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam; vita vivet, et non morietur; omnium iniquitatum ejus non recordabor. Infra 30: si revertamini, et quiescatis, salvi eritis. Et dixi, usquequo. Hic ponitur sententiae duratio: et primo ponitur prophetae quaestio, usquequo excaecabuntur? Dan. 8: usquequo visio conculcabitur? Secundo domini responsio, et dixit. Et ponitur duplex terminus. Primus quantum ad poenam malorum; secundus quantum ad sanctitatem bonorum; ibi, semen sanctum, ac si dicat: quousque qui in sordibus est sordescat? Apocalyp. ult.: qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Poenam autem tangit triplicem. Primo quantum ad captivationem, quae designatur in desolatione civitatum: donec desolentur civitates. Jer. 12: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. Thren. 1: posuit me desolatam, tota die moerore confectam. Quantum ad culturam agrorum: terra relinquetur deserta. Supra 1: terra vestra deserta, civitates vestrae, succensae igni. Quantum ad exilium hominum: et longe faciet dominus homines. Jerem. 22: et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. Ezech. 20: et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos. Secundo quantum ad captivitatis longitudinem: et multiplicabitur, gens illa, in medio terrae, in qua captiva tenebitur: tamdiu durabit captivitas. Jerem. 29: haec dicit dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi quam transtulit de Jerusalem in Babylonem: aedificate domos, et habitate in eis. Et infra: et multiplicamini, ibi, et nolite esse pauci numero, et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci. Tertio quantum ad iteratam persecutionem: et primo ponit paucitatem: et adhuc in ea decimatio; idest, vix decima pars relinquetur a Tito in Judaea terra, vel in toto orbe, propter Judaeos interfectos. Deut. 28: et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine. Secundo iteratam destructionem: et convertetur, iterum super vos captivatio, sub Adriano imperatore. Supra 5: in omnibus his non est aversus furor ejus; sed adhuc manus ejus extenta. Tertio eorum vilitatem et despectionem vel dispersionem: erit in ostensione, derisionis, sicut terebinthus; quaedam arbor, quae in Damasci partibus magna est, in Graecia parva, et sicut quercus, quae expandit ramos suos: in quo eorum dispersio significatur. Eccli. 24: ego quasi terebinthus extendi ramos meos. Semen sanctum. Hic ponit terminum quantum ad sanctitatem bonorum: unde dicit: semen sanctum, idest virorum perfectorum, qui divinae obediunt visioni, et aliorum sanctorum de Judaeis, quod steterit, non cadens per infidelitatem. Infra ult. quia sicut caeli novi, et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit dominus, sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum. Alii exponunt in bonum. Multiplicabitur, post reditum de captivitate, in medio terrae, suae; et adhuc in ea decimatio, quae relinquetur ad cultum Dei post multorum necem; et convertetur ad Deum, et erit in ostensione, gloriae.


Caput 7
Lectio 1

[84962] Super Is., cap. 7 l. 1 Et factum est in diebus Achaz, filii Ioatham. Hic ponitur comminatio contra hostes duarum tribuum; et dividitur in duas. In prima ponitur comminatio contra persecutores populi; in secunda contra contemptores prophetarum, vaticinium, cap. 28: vae coronae superbiae. Prima in duas. In prima comminatur hostium dejectionem; in secunda ponit gratiarum exultationem, cap. 25: domine Deus meus es tu. Prima in duas. In prima singulorum in speciali; in secunda omnium in generali, 24 cap.: ecce dominus dissipabit. Prima in tres: in prima contra hostes corporaliter persequentes; in secunda contra hostes potestatem praebentes, cap. 17: onus Damasci: in tertia contra hostes in rebus calumniantes, cap. 21: onus deserti maris. Prima in duas: in prima contra persecutores ejusdem gentis; in secunda contra alienigenas, cap. 10: vae qui condunt leges iniquas. Prima in duas. In prima comminatur ipsi frustrationem, per liberationem duarum tribuum; in secunda ipsorum destructionem, cap. 8: et dixit dominus ad me. Prima pars, quae continetur in hoc capitulo, dividitur in tres. In prima describitur imminens periculum; in secunda promittitur liberationis beneficium, et dixit dominus ad Isaiam; in tertia confertur liberationis signum, ibi, et adjecit. Ad evidentiam autem primae partis sciendum est, quod Achaz fuit impius et idolatra, sicut legitur 4 regum 16, et 2 Paralip. 27. Et ideo dominus tradidit eum in manu regis Syriae et Samariae, qui primo venerunt contra eum, et obsidentes Jerusalem, tandem devincentes ipsum, magnam partem exercitus sui ceperunt et principem exercitus ejus. Iterum ex illa victoria confisi, venerunt ut omnino privarent eum regno, et substituerent alium loco ejus; et in hoc secundo adventu consolatur eum Isaias. Tria ergo ponuntur in prima parte. Primo describitur hostium congregatio: unde dicit: et factum est in diebus Achaz. Reducit autem genealogiam usque ad Oziam, quia forte in percussione Oziae qua percussus est lepra a domino, 2 Paral. 26, qui tamen justus fuerat, acceperunt audaciam invadendi, quasi contemnentes divinum auxilium. Ascendit. Hoc dicitur propter situm terrae, quia Judaea in montanis est. Phacee, qui interfecit Phacejam regem Israel, cujus princeps militiae erat, et regnavit pro eo: et non potuerunt, in prima vice, quamvis regem in campo devincerent. Vel loquitur per anticipationem, quantum ad secundam ascensionem. Secundo ponit denuntiationem: et nuntiaverunt, sui exploratores, domui David, idest domui regiae, dicentes: requievit Syria super Ephraim, idest rex Syriae cum rege decem tribuum, quae Ephraim dicuntur, propter primum regem, qui de Ephraim fuerat: 3 Reg. 13. Vel propter dignitatem sunt amicitia juncti qui tamen fuerunt prius inimici, sicut legitur 3 Reg. ult. et penult.: et dicit, Syria super Ephraim ut notetur principalitas in regno Syriae, quia fortius erat. Tertio ponitur denuntiationis effectus, perturbatio scilicet regis et suorum. Et commotum est cor populi eius vel cor ejus, scilicet regis. Eccl. 22: sic et cor trepidum in cogitatione fatui. Prov. 21: et pavor operantibus iniquitatem. Matth. 2: audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. Et dixit dominus ad Isaiam. Hic promittitur liberatio: et primo ponitur promissionis modus; secundo ipsa promissio, et dices ad eum. Modus autem ponitur primo quantum ad personam nuntiantem: dixit dominus ad Isaiam, interius inspirando, vel loquens per subjectam creaturam: egredere in occursum Achaz, qui forte propter timorem hostium iverat ut praepararet se ad resistendum. Secundo quantum ad testem: et qui derelictus est Jasub, tibi; alio fratre, scilicet Rapsace, ex matre nobiliore nato, fugiente ad regem Assyriorum, quia non bene receptus fuit ab Achaz; de quo infra 36. Deut. 19: in ore duorum aut trium stabit omne verbum. Tertio quantum ad locum, ad extremum. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod quia Jerusalem in montanis est, non abundat aquis fluentibus, et ideo habebant aquas collectas in piscinis vel ex pluviis, vel ex longinquis fontibus per aquaeductus. Erant autem tres piscinae in Jerusalem. Una quae erat ad usum sacerdotum et sacrificiorum, quae dicitur probatica piscina, de qua Joan. 5: secunda erat inferius in civitate, quae munda servabatur ad communem usum civitatis. Tertia erat extra civitatem, quae habebat aquam immundam, in qua fullones lavabant lanam, et erat ad hujusmodi usus; et ab illa piscina dicitur totus fullonis ager. Et sic patet quod dicitur in littera. Et dices ad eum. Hic ponit promissionem: et primo ponit confortationem; secundo confortationis rationem, a duabus caudis; tertio incredulorum condemnationem, ibi, si non credideritis. Confortat autem prohibens timoris signum: vide ut sileas; idest, cave ne timorem cordis exterius prodas. Infra 30: in silentio, et in spe erit fortitudo vestra. Eodem 32: et erit opus justitiae, pax et cultus justitiae, silentium et securitas usque in sempiternum. Et etiam ostendit timoris transitum: noli timere, mala futura, et cor tuum ne formidet, propter memoriam malorum quae passus es. Infra 43: noli timere, quoniam ego tecum sum; ab oriente educam semen tuum, et ab occidente congregabo te. A duabus caudis. Hic ponit confortationis rationem: et primo ostendit proponentium vanitatem, qui magna proponunt, qui tamen nihil vel parum possunt subsistere. Duabus caudis, quia in eis finitum est regnum. Rasin enim interfectus est a Teglathphalasar, 4 regum 16, et sui in captivitatem ducti; sed Phacee subjugatus fuit, et postea interfectus ab hoste, qui postmodum captus est a rege Salmanasar, et decem tribus captivatae: 4 regum 17. Fumigantium: tunc enim sunt vicini extinctioni. Et suscitemus eum, quasi somno quiescentem, et avellamus, trahamus in potestatem nostram. Filium Tabeel: ad litteram quemdam hominem, vel idolum Dei nostri. Tabeel, bonus Deus. Secundo quantum ad propositi frustrationem: haec dicit dominus, qui omnia potest: non erit istud, quia non perducetur ad effectum, et non stabit, quia non diu durabunt in tali proposito, majoribus malis in eos irruentibus. Infra 8: inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus. Tertio quantum ad hostium destructionem: et primo quantum ad Assyrios: sed caput Syriae; quasi dicat: sed interim, et antequam destruantur, caput Syriae Damascus, quasi: erunt Damasceni et rex eorum contenti suis finibus. Et adhuc sexaginta et quinque anni, quia captivabuntur. Isti anni non debent computari a tempore hujus prophetiae, sed a tempore quo Ozias percussus est lepra, quia tunc assumpserunt audaciam, vigesimo sexto anno regni ejus. Et ex tunc Joathan filius ejus regnavit, vivente patre, 27 annis, et postea 16, et postea Achaz 16, et postea Ezechias, cujus sexto anno captus est populus: 4 Reg. 18. Et hi omnes collecti, sunt 65 anni. Et caput Ephraim, ut supra. Si non credideritis. Hic ponit incredulorum condemnationem. Si non credideritis, scilicet promissis domini, etiam vos non permanebitis in terra vestra, sed captivabimini. Habac. 2: ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso. Et dicit hoc, quia 4 Reg.: 16 Achaz non credens prophetiae, invocavit auxilium regis Assyriorum Teglathphalasar, ut adjuvaret eum: qui ad petitionem ejus venit, et destruxit Damascum et regem interfecit; et cum dedisset sibi munera, tamen nihil sibi profuit, sicut dicitur 2 Paral. 28.


Lectio 2

[84963] Super Is., cap. 7 l. 2 Et adiecit loqui ad Achaz. Hic ponitur liberationis signum: et primo datur optio ad signum eligendum; secundo confertur signum ad credendum: propter hoc dabit. Circa primum tria ponuntur. Primo optio eligendi signum conceditur: et dixit dominus ad Achaz. Quia prophetas contemnebat, ipse per se dixit. Quia videtur durum quod tam potentes reges ita cito destruantur, pete tibi signum, ut credas, a domino Deo tuo. Ex hoc videtur quod sit sermo prophetae; et dicendum, quod mos est Hebraici sermonis, ut utatur nominibus pro pronominibus. Unde, a domino Deo tuo, idest a me. Vel est verbum domini per inspirationem, et prophetae per denuntiationem. Infra 8: numquid non propheta a Deo suo. In profundum Inferni, ut aperiatur terra, et Infernus pateat, sicut in subversionem Dathan et Abiron: Num. 16. Vel per Infernum inferiora elementa, sicut Moyses de terra locustas et cyniphes Exod. 9: sive in excelsum supra, sicut Josue in statione solis: 10: Judaei enim signa quaerunt: 1 Cor. 1. Secundo oblati refutatio: et dixit, non petam: vel quia in idolis confidebat, vel in rege Assyriorum, vel invidens Dei gloriae, vel quia timebat offendere Deum in angustia positus. Infra 26: domine in angustia requisierunt te. Unde dicit, non tentabo: innixus ei quod dicitur Deut. 6: non tentabis dominum Deum tuum. Sed male intellexit, quia licebat ei auctoritate domini petere signum, sicut Gedeon in vellere; Jud. 6. Tertio ponitur refutantis increpatio: et dixit, scilicet Isaias: ergo ex quo tam rebelles estis, audite ergo domus David, propter consensum in malitia, regis, vel quia David promissus Christus datur signum Psal. 131: de fructu ventris tui ponam super sedem. Numquid parum vobis est, ad merendam divinam iram, esse molestos hominibus, quos spoliatis; vel prophetis, quibus non creditis; quia molesti estis, per rebellionem, Deo meo, non vestro, cui non obedistis? Jer. 23: ut quid vobis onus? Projiciam quippe vos, dicit dominus. Propter hoc. Hic datur signum ad credendum: et primo confertur signum liberationis; secundo comminatur incredulis poenam destructionis, adducet dominus. Hoc autem signum est de Christi incarnatione. Sed contra hoc objiciunt Judaei multipliciter. Primo, quia dominus dabat signum illius liberationis, ad quam nihil consonat Christi incarnatio. Ad quod dicendum, quod incarnatio Christi significat ipsam quia si per locum a majori: quia si Deus dabit filium suum ad salutem totius mundi, multo magis potest salvare vos ab istis hostibus. Rom. 8: qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Vel quasi causa motiva: hoc enim quasi movit dominum, quod multa bona illi populo, quamvis injusto, concedantur, quia de illo providerat filium suum incarnandum. Item objiciunt, quia signum sequens datur ad praesentes; sed incarnatio non fuit facta temporibus illorum; et sic videtur quod hoc nullum sit signum. Ad quod dicendum, quod incarnatio, quamvis non fuerit facta praesentibus illis hominibus, fuit tamen manente domo David: unde dicit: audite domus David; non autem, audi Achaz. Item objiciunt, quia signum debet praecedere signatum; sed incarnatio fuit diu post liberationem illam; ergo non fuit signum ejus. Ad quod dicendum, quod signum quandoque sequitur signatum, sicut Deut. 18: hoc habebis signum: quod in nomine domini propheta ille praedixerit, et non evenerit; hoc dominus non est locutus. Quandoque est simul. 2 Reg. 5: cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum, tunc inibis praelium. Quandoque praecedit, sicut Jud. 7, de Gedeone, ubi datum est signum quod vincere debebat in his qui aquam manibus lambuerant. Et oportet de necessitate quod hoc signum sequatur, etiam secundum quod ipsi exponunt. Si enim praecedit, tunc puer parum fuit natus ante mortem Phacee, qui regnavit 20 annis, cujus 17 anno regnavit Achaz, qui regnavit 16 annis: ergo Achaz regnavit 13 annis post mortem ejus. Et Osee regnavit 12 anno Achaz, cujus nono anno Samaria capta est, qui fuit 6 annus post mortem Achaz: ergo in captivitate Samariae ad minus habebat puer 19 annos: ergo falsum est quod infra dicitur, quod puer nesciebat vocare patrem et matrem. Item objiciunt, quod in Hebraeo non est virgo, sed alma, quae apud eos significat juvenculam nubilem, sicut habetur Gen. 24, de Rebecca, ubi nos habemus, puella decora nimis, et ipsi habent, alma. Et si etiam habeatur bethula, quod apud eos significat virginem, non oportet quod manens virgo conciperet, quia poterat esse quod quae tunc erat virgo, postea ex semine viri corrupta concepisset. Ad quod dicendum, quod nullum signum esset, si juvencula conciperet, et etiam virgo corrupta. Dominus autem aliquod magnum voluit significare, cum dixit; in profundum Inferni, sive in excelsum supra. Ideo autem apud nos ponitur magis alma quam juvencula, quia alma significat virginem, secundum nominis originem, et adhuc plus, custoditam, de qua non possit esse mali suspicio. Sed bethula significat secundum usum loquendi posteriorem. Exponunt autem Iudaei dupliciter. Quidam de Ezechia, quidam de filio Isaiae, quem fingunt esse Manuel vocatum. Sed quod primum non possit stare, sic ostenditur, quia Ezechias erat 25 annorum, quando coepit regnare, 2 Reg. 18, et Achaz regnavit 16 annis, 4, Reg. 16; ergo Ezechias erat 10 annorum, quando pater suus incepit regnare; et sic non promittitur hic nasciturus. Praeterea. Quomodo nescisset vocare patrem et matrem, cum sexto anno regni ejus capta fuerit Samaria? Item quod secundum non possit stare, ostenditur, quia hoc nullum signum fuisset. Et praeterea filius Isaiae non fuit dominus Judaeae, cum tamen dicatur infra 8, terra Judaea esse Emmanuel possessive. Et ideo oportet quod intelligatur de filio Dei. Secundum hoc ergo tria facit. Primo promittit signum: propter hoc, quia vos non vultis petere, ipse dabit signum vobis, vestrae liberationis. Hoc etiam signum datum est pastoribus Luc. 2: et hoc vobis signum. Invenietis infantem pannis involutum, et cetera. Secundo ponitur ipsum signum, ecce virgo: et primo ponitur miraculosa conceptio: ecce virgo, manens virgo, concipiet in partu pariet filium. Secundo mirabilis generati vocatio: et primo quantum ad divinitatem: vocabit, scilicet virgo, vel vocabis tu, Juda, in periculis, nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Matth. 1: vocabis nomen ejus Emmanuel. Et hoc totum nullum simile habet in aliis, quia novum est. Jer. 31: creavit dominus novum super terram: mulier circumdabit virum; idest perfectum hominem in ipsa conceptione, quamvis non secundum quantitatem perfectam, sicut dicit Augustinus super illud Joan. 2: quadraginta et sex annis aedificatum est et cetera. Et ideo est super hominem, quia nihil novum sub sole, Eccle. 1. Unde concordantia alia non potest haberi de ipsa prophetia nisi ipsa historia. Luc. 1: ecce concipies, et paries filium: significatum Ezech. 44: porta haec clausa erit, et non aperietur; et vir non transibit per eam, quoniam dominus Deus Israel ingressus est per eam. Secundo quantum ad humanitatem: butyrum et mel comedet: ad litteram, cibos viriles, quia ab infantia ad modum aliorum se habuit. Sap. 7: et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. Vel a parte ad totum, secundum regulam quartam Tyconii. Per hos enim omnes humanos cibos intelligit. Ut sciat. Ut consecutivum est, quia talibus vescens adhuc puer sciat reprobare malum, sine experimento, et eligere bonum, sine consilio, perfectam habens omnium scientiam. Hoc promiserat Diabolus, sed non solvit, Gen. 3: sed Deus gratis dedit. Sap. 7: ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum. Vel ut est causale: ut sciat, idest ut ostendat se scire, quia per cibos perductus est ad perfectam aetatis quantitatem, in qua ostendit se scire, Augustinus: per butyrum humanitatem, quod de terrae nutrimento venit; per mel divinitatem, quod de rore caeli colligitur. (Super illud Cant. 4: mel et lac). Habuit tamen naturam sine corruptione, sicut butyrum sine caseo; et portavit consolationem sine judicio, quasi mel sine aculeo. Bernardus: elegit puer noster noviter concipi, quia naturam nostrae carnis accepit sine corruptione. Similiter apis mel nobis attulit, non miscens aculeum. Non enim venit ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: Joan. 3. Et sic est etiam causale. Et hoc est signum de deorsum ex parte virginis parientis, et desursum ex parte Dei nascentis. Ps. 84: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Tertio ponitur signi adaptatio: quia antequam sciat, idest antequam nascendo scientiam creatam assumat. Terra, Samariae et Syriae: 4 Reg. 16 et 17: adducet dominus. Hic ponit comminationem contra non credentes signum: et primo ostendit poenae gravitatem; secundo poenae ordinem, et erit in die illa; in tertia poenae effectum, et erit in die illa, nutriet homo. Ostendit autem gravitatem ex praecipientis auctoritate: adducet dominus, qui potens est. Exod. 15: dominus omnipotens nomen ejus. Ex poenae universalitate: super te, per Teglathphalasar, et super populum tuum, et super domum patris tui, quantum ad posteros tuos, per filios tyrannos; ex praecedentium comparatione. Dies, tam mali; et dicuntur mali propter culpam. Matth. 6: sufficit diei malitia sua. Eph. 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propter poenam: qui non venerunt a diebus separationis: 3 Reg. 12: exequentis potestatem: cum rege Assyriorum, Nabuchodonosor, quia regnum Chaldaeorum et Assyriorum sub ipso unum fuit, et a principio unum fuerat. Assyrii enim de Chaldaeis egressi sunt: Gen. 10. Jer. 25: Nabuchodonosor servum meum. Et erit. Hic ponit poenae modum et ordinem: et ponit tria. Primo hostium convocationem. Sibilabit, idest inspirabit, muscae, idest regi Aegypti, qui occidit Josiam: 4 Reg. 23: et comparatur muscae propter immunditiam idolorum, et luxuriae, quae viget in Aegypto; in extremo fluminum, quia etiam de ultimis partibus Aegypti venerunt, et api, scilicet Chaldaeis et Assyriis, quia ab anteriori habebant mel defensionis, et a posteriori aculeum persecutionis. Supra 5: sibilabit ad eum de finibus terrae. Secundo hostium multitudinem: et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium: quia in vallibus consueverunt currere aquae, propter commodum aquarum, in cavernis, propter munitionem, in frutectis, propter ligna, in universis foraminibus, propter loca domorum. Infra 8: et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae. Tertio captivationem: in die illa radet dominus in novacula, idest per regem, in his, idest per hos, scilicet Assyrios. Novacula acuta, de qua Ezech. 5: sume tibi gladium acutum radentem pilos, et assumens eum educes per caput tuum. Caput regem, pedes artifices, barbam milites qui sunt ad ornatum regis: 4 Reg. ult. supra 3. Omnem virum bellatorem, judicem et prophetam. Vel loquitur contra Aegyptios, qui erant adjutores. In his, idest Aegyptiis, conducta. Ezech. 29: et diripiet spolia ejus, et erit merces exercitui ejus, et operi pro quo servivit adversus eam. Et erit in die illa, nutriet. Hic ponit poenae effectum, vel signum destructionis. Primo in animalium paucitate: duas oves vaccam, quae erit propter pauca animalia. Supra 5: et deserta in ubertatem versa advenae comedent. Secundo ex victualium parcitate: butyrum et mel, propter inopiam panis. Thren. 4: qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis. Tertio ex paucitate hominum. Primo in vilitate possessionum: in quo fuerint mille vites. Jer. 32: eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum. Prov. 24: per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti; et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae. In multitudine latronum: cum sagittis et arcu, scilicet cum fugietis, ingredientur. Infra 24: formido, et fovea, et laqueus super te, et super habitatores terrae, quarto in pavore hostium, quia colent montes, et dimittent plana: et omnes montes. Jer. 49: et omnes civitates ejus erunt in solitudines. Et infra 49: et apprehendere niteris altitudinem collis. Notandum super illo verbo, vocabitur nomen ejus Emmanuel, idest nobiscum Deus, quod Christus est nobiscum multipliciter. Primo tamquam frater, per naturae consortium. Cant. 8: quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te? Secundo tamquam sponsus, per amoris vinculum. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Tertio tamquam pastor, per internae consolationis solatium. Apoc. 3: ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo. Quarto tamquam salvator, per defensionis auxilium. Jer. 30: tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait dominus, neque paveas Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Quinto tamquam ductor, per operis exemplum. Exod. 32: dominus solus dux ejus fuit. Notandum super illo verbo, ecce virgo, quod dicitur, ecce propter eminentiam singularem: primo quia supra mulieres propter virginitatem: unde dicit, ecce virgo. Secundo supra virgines propter fecunditatem: unde dicit, concipiet. Tertio supra Angelos omnes propter fructus dignitatem: unde dicit: pariet filium. Hebr. 2: nunquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.


Caput 8
Lectio 1

[84964] Super Is., cap. 8 l. 1 Et dixit dominus ad me: sume tibi librum. Hic praedicit destructionem decem tribuum, inquantum pertinet ad eorum poenam, quae facta est per Assyrios. Primo Teglathphalasar, regnante Phacee, captivante duas tribus et dimidiam, quae erat trans Jordanem, et plurimos de tribu Zabulon et Nephtali: 4 Reg. 15: et postmodum Salmanasar in captivitatem reducente residuas: 4 Reg. 18. Hujus autem tribulationis etiam duae tribus fuerunt participes, quia a Teglathphalasar afflicti sunt, ut dicitur 2 Paral. 28, et a Senacherib, sicut dicitur infra 36. Non tamen omnino subjugatae. Et dividitur in partes duas. In prima praedicit tribulationem; in secunda modum ipsius et ordinem, cap. 9: primo tempore alleviata est. Hoc autem capitulum dividitur in partes tres. In prima comminatur decem tribubus Assyriorum destructionem; in secunda praedicit in hoc duarum tribuum afflictionem, ibi, et ibit per Judam inundans; in tertia confortat eos per futuram liberationem, ibi, congregamini. Circa primum duo facit. In prima ponitur destructionis signum; in secunda describitur ipsum factum, ibi et adiecit dominus. Circa primum duo ponit. Primo ponit paenae praefigurationem; in secunda, signi expressionem, ibi, quia antequam sciat. Hoc autem signum, Judaei ad litteram exponunt de filio Isaiae, per cujus nomen dominus significare volebat decem tribuum destructionem. Et secundum hoc, signum tripliciter confirmat. Primo scripto: secundo, testimonio, ibi, et adhibui; tertio, ipso facto, ibi, et accessi. Circa primum tria ponit: scilicet in quo scribendum, librum grandem. Ad litteram enim, grandem, ad significandum magnitudinem tribulationis Jer. 36: tolle volumen libri, et scribes in eo omnia quae locutus sum tibi adversus Israel et Judam. Secundo quo scribendum, stilo hominis, idest plane, ut intelligi possit, et ut scriptum maneat. Habac. 2: scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Tertio quid scribendum, nomen scilicet vastaturi, significans futuram destructionem in brevi. Detrahe spolia, praedare hoc est depraedare. Haec verba possunt esse domini ad prophetam; et sic sumuntur materialiter: vel ad hostes; et sic significative. Infra 10: et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia, et dividat praedam. Et adhibui mihi. Hic confirmatur signum testimonio. Testes fideles. Deut. 19: in ore duorum vel trium stet omne verbum. Et accessi ad prophetissam. Hic confirmatur facto: quia aliquando prophetae pronuntiabant futurum aliquid etiam ipso facto, sicut infra 20: vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis; et fecit sic, vadens nudus, et discalceatus. Unde intelligitur ad litteram quod accessit ad uxorem suam. Unde duo ponuntur: primo pueri generatio, et accessi; secundo generati vocatio, voca nomen accelera, quasi festina ad faciendum, detrahe spolia, ut supra. Vel secundum aliam litteram, Hieronymi: accelera, spolia detrahe. Et hoc melius est, quia secundum hoc, non est plus in nomine quam fuerit in scripto. Contra hoc quidam multipliciter objiciunt quod non possit ad litteram intelligi. Primo, quia cum pauca sint quae scribi praecipiuntur, non oportebat esse librum grandem. Secundo, quia non est probabile quod propheta honestus homo testes adduxerit quando accessit ad uxorem suam. Tertio quia Urias fecit altare idolorum ad similitudinem altaris Damasci in templo domini; unde non fuit fidelis testis. Quarto, quia Zacharias non erat tunc vivus, quia Zacharias filius Jojadae fuerat longe ante interfectus a Joas rege Juda: 2 Paralip. 24. Alius dicitur Zacharias qui fuit unus de duodecim prophetis, et fuit longe post, in reditu populi de captivitate, sicut patet Zach. 1 et per totum: ergo non potuit eum adhibere in testem. Et praeterea remanet similis objectio sicut primo, quia iste puer fuit ante mortem Phacee: ergo, ut supra probatum est, habebat in captione Samariae ad minus 19 annos: ergo falsum est quod dicitur: antequam sciat vocare patrem etc., et ideo volunt quod intelligatur tantum de Christo, sicut et primum signum; ut per librum grandem significetur sacra Scriptura, de qua habetur Baruch 4: hic est liber mandatorum Dei, et lex quae est in aeternum. Per stilum hominis, modus prophetiae, ut non omnibus usquequaque pateat, sed tantum rationabilibus, qui ex figuris possunt significata concipere. Oseae 12: ego visionem multiplicavi et in manibus prophetarum assimilatus sum. Velociter: nomen Christi, idest circumlocutio nominis, quod est Jesus salvator, per hoc quod detraxit spolia, idest peccatores, a potestate Diaboli, et praedatus est Infernum: de quo infra 53: ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Per Uriam, qui interpretatur lux domini, significatur lex, Prov. 6: quia mandatum lucerna est, et lex lux. Per Zachariam, qui interpretatur memoria domini, filium Barachiae, qui interpretatur benedictio domini, significatur prophetia: quia prophetae per benedictionem divini muneris, cognitionem divinam acceperunt. Et hi, scilicet lex et prophetae, sunt testes incarnationis Christi. Luc. ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me. Prophetissa autem, beata virgo est, quae prophetavit dicens: magnificat anima mea dominum: Luc. 1: ad quam accessit per propheticam intelligentiam, et per fidem. Vel prophetissa dicitur spiritus sanctus, qui est principium omnis prophetiae. 2 Pet. 1: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia; sed spiritu sancto inspirati loquuntur sancti Dei homines. Apud Hebraeos enim est feminini generis, scilicet rua secundum hoc concepit, idest concipere fecit. Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est: Matth. 1: voca nomen ejus, o Isaia, idest praenuntia nomen ejus, sicut supra. Haec autem expositio non est tantae auctoritatis, sicut superior, quae fuit supra 7, de alio signo, quia magis extorta est, et ex Scripturis non habet auctoritatem, sicut illa Matth. 1. Unde quidam dicunt non esse inconveniens, si hoc intelligatur ad litteram; ita tamen quod puer iste sit figura Christi: sicut etiam supra dictum est in quadam Glossa, 7 cap. super illud: ecce virgo. Unde secundum hoc potest responderi ad objectiones prius factas. Et dicendum ad primum, quod liber fuit grandis, non ad necessitatem Scripturae, sed ad significandam magnitudinem tribulationis. Ad secundum dicendum, quod potest intelligi, quod testes fuerunt adhibiti ad Scripturam, sicut fit in privilegiis, et non ad accessum ad uxorem. Et etiam si ad hoc fuissent adducti, non esset magis contra honestatem, ut videtur, quam factum de fornicatione. Oseae 1, quod tamen ad litteram plures exponunt. Ad tertium dicendum, quod dicitur fidelis propter auctoritatem sacerdotii et non propter bonitatem vitae; vel quia fide dignus habebatur a rege. Ad quartum dicendum, quod iste Zacharias neuter illorum fuit. Consuetum enim erat apud Hebraeos, sicut etiam modo apud multos, quod pueris imponantur nomina de cognatione illa: sicut dicitur Luc. 1 de Joanne: quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Et sic iste potuit esse de progenie illius, qui prius interfectus fuerat: vel etiam consuetudo est apud Hebraeos, ut dicit Hieronymus, quod frequenter utantur propriis pro communibus; sicut Bosra, quae est civitas munita, utuntur frequenter pro qualibet civitate munita. Et sic, quia ille Zacharias fuit fidelis propheta, et in magna fama populi, vocatur iste, qui forte similiter erat fide dignus populo loci illius. Ad quintum dicendum, quod non est similis objectio: quia quod supra dictum est, oportet intelligi de destructione solum, propter hoc quod dixit (cap. 7). Derelinquitur. Sed hoc potest intelligi de persecutione facta per Teglathphalasar, qui destruxit Damascum, 4 Reg. 16, et spoliavit regnum Samariae, 4 Reg. 15. Unde signanter dicit: auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae. Et hoc fuit satis de propinquo. Notandum super illo verbo, librum grandem, quod sacra pagina dicitur liber primo grandis quantum ad grande contentum. Prov. 8: audite me, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea, ut recta praedicent. Secundo signatur quantum ad visum. Infra 29: et erit vobis visio omnium, sicut verba libro signati. Tertio involutus propter multiplicem sensum. Ezech. 2: et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber. Quarto amarus propter laboris studium. Apocalyp. 10: et accepi librum de manu Angeli, et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. Proverb. 8: qui mane vigilaverit ad me, inveniet me. Quinto dulcis quantum ad effectum. Ezech. 3: comede volumen istud: et comedi illud, et factum est in ore meo quasi mel dulce. Sexto volans quantum ad intellectum. Zach. 5: vidi, et ecce volumen volans. Job 39: numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? Septimo vivificans quantum ad fructum. Eccli. 24: haec omnia liber vitae, et testamentum altissimi, et agnitio veritatis. Proverb. 8: qui me invenerit, inveniet vitam.


Lectio 2

[84965] Super Is., cap. 8 l. 2 Quia antequam sciat puer. Hic ponitur signi expositio, et secundum litteralem expositionem jam patet; secundum aliam: antequam sciat, scientia creata, patrem, putativum Joseph, vel Deum, fortitudo Damasci, et spolia Samariae. Secundum hoc etiam potest referri ad captivitatem Samariae, et adjecit. Hic describitur ipsum destructionis factum: et circa hoc tria facit. Primo ponit puniendorum culpam; secundo punientium potentiam, ecce adducet dominus. Tertio ponit ipsam poenam, et ascendet. Dicit ergo primo, et adjecit. Post signum datum, aquas Siloe. Siloe est quidam fons qui nascitur ad pedes montis Sion, cujus aquae per horas ebulliunt, et plane vadunt: unde significant reges Juda, qui quandoque boni et potentes, quandoque mali et imbecilles fuerunt, et tamen legitime et quiete regnaverunt comparatione regum Israel, qui omnes cogebant populum ad idola. Sed videtur quod hoc non sit eis imputandum pro culpa, quia hoc domini voluntate factum est, sicut dicitur 3 regum 12: a me factum est verbum hoc. Et dicendum, quod dominus juste voluit quod reges Juda paterentur hoc damnum, propter culpam Salomonis, de quo 3 regum 11. Sed illi male et propter superbiam cordis hoc fecerunt, quia nolebant dare consueta tributa, sicut legitur 3 regum 12. Vel aliter, abjecit populus iste, idest contempserunt, et persecuti sunt sequentes malitiam duorum regum. Et haec videtur esse intentio, per id quod sequitur, et assumpsit magis Rasin, etc.: propter hoc. Hic describitur hostium potentia. Et primo ponitur metaphora quantum ad quatuor: scilicet quantum ad divinum auxilium, ecce dominus adducet; quantum ad impetum, aquas fluminis; quantum ad robur, fortes; quantum ad numerum, et multas, infra 17: sonabunt populi, et cetera. Regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, idest exercitum ejus. Jerem. 6: ecce populus veniet de terra Aquilonis, et gens magna consurget. Glossa dicit, quod intelligit de Senacherib. Sed contra: quia ipse non vastavit Samariam, sed Salmanasar, sicut dicitur 4 regum 18. Ad hoc dicunt quidam, quod idem dicitur Salmanasar et Senacherib. Sed hoc patet esse falsum per id quod dicitur Tob. 1, quod mortuo Salmanasar, regnavit filius ejus pro eo. Et ideo dicendum, quod regnante Salmanasar jam sene, filius ejus erat in exercitu et forte praeerat exercitui; et ideo idem exercitus est utriusque. Unde loquitur de tota illa vastatione quae facta est per illos reges Assyriorum, quasi de uno persecutore, propter unitatem regni, et ascendet. Hic ponit ipsam poenam, et servat metaphoram, quia aquae abundantes altiores sunt. Unde dicit: ascendet super omnes rivos, idest principes, et super ripas, terras. Ezech. 38: ascendet indignatio mea in furore meo, et in zelo meo. Et ibit per Judam. Hic ponit tribulationem redundantem in duas tribus. Et primo ponit tribulationis redundantiam: et ibit, scilicet aquarum impetus, per Judam, idest per terram Judaeae, inundans: servat metaphoram: quando enim abundant aquae, emittunt undas extra alveum suum in agros vicinos. Et dicit, ibit, quia non habebunt perfectum dominum, infra 28: sicut impetus aquarum, etc., Jer. 47: ecce aquae descendent ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem, et habitatores ejus. Secundo persecutionis abundantiam: et transiens usque. Loquitur metaphorice, quasi diceret: in tanta abundantia redundabit quod si aliquis vellet aquas transire, venirent sibi usque ad collum, et fere submergeretur in eis; in quo significatur quod fuerunt prope captivitatem, sicut ostenditur infra 36 Ezech. penultimo: et ecce aquae redundantes a latere dextro. Intumuerunt aquae et cetera. Tertio exercitus copiam: et erit extensio alarum ejus, idest principum ejus, implens, prae multitudine, latitudinem terrae tuae, idest Judaeae, o Emmanuel, Christe qui de ea nasci venisti. Misit enim principes suos Senacherib ad capiendam Jerusalem; infra 36. De his alis Ezech. 17: aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus; et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam.


Lectio 3

[84966] Super Is., cap. 8 l. 3 Congregamini populi. Quia dixerat, quod persecutio Assyriorum aliquo modo redundaret in duas tribus: hic confortat eos, quia illa persecutione non sint finaliter captivandi, non etiam a decem tribubus et Syris subjugandi. Et dividitur in partes duas. In prima ponit divinam confortationem; in secunda removet divinorum communicationem, et cum dixerint ad vos. Circa primum duo ponit. Primo hostis irrisionem; secundo populi instructionem, haec enim ait dominus. Circa primum duo facit. Primo ponitur irrisio vel insultatio; secundo irrisionis ratio, quia nobiscum Deus. Irridet autem pugnantium exercitum, sapientum consilium, et dominorum praeceptum. His enim tribus bella pugnantur. Exercitus autem tribus invalescit: scilicet multitudine; et quantum ad hoc dicit: o populi Syriae et Samariae congregamini, ut sitis multi, et vincemini, Deo contra vos pugnante per quoscumque suos ministros. Et non solum vos, sed audite hoc idem universae terrae. Et est sarcasmos, quaedam species tropi, quae dicitur esse quaedam plena odio atque hostilis irrisio. Joel. 3: erumpite et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet dominus robustos tuos. Secundo invalescit pugnantium fortitudine corporis et animi: et quantum ad hoc dicit, confortamini. Joel. 3: infirmus dicat, quia fortis ego sum. Tertio invalescit armorum munitione. Accingite vos; quod pertinet proprie ad gladios, sed inde transumitur ad omnia arma. 1 Mach. 3: accingimini, et estote filii potentes, et estote parati mane ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra. Quantum ad consilium: inite consilium et dissipabitur. Job 5: qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. Proverb. 21: non est sapientia, et non est prudentia, non est consilium contra dominum. Quantum ad praeceptum dominorum de his quae post consilium eliguntur: loquimini verbum, et non fiet. Supra 7: ponamus regem in medio ejus. Reges enim quae eligebant annuntiabant plebi, ut dicit Hieronymus. Rationem ponit, interpretando nomen Emmanuel, quia nobiscum Deus. Rom. 8: si Deus pro nobis, quis contra nos? Jer. 15: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ut salvem te, et eruam te: dicit dominus. Haec enim ait. Hic ponitur populi instructio: et primo docet quid non timendum, secundo quid timendum, dominum exercituum. Prima dividitur in duas partes: scilicet in doctrinae probationem, et in ipsius traditionem, ibi, non dicatis. Probat autem non esse timendos hostes, dupliciter. Primo per domini praeceptum: unde dicit, ita vincemini, o hostes, enim, idest quia, haec, quae dicta sunt, ait dominus ad me; et ideo ne timeatis. Num. 23: non est Deus quasi homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Secundo suo exemplo: ait: dico ad me, dicens ad vos quae sequentur ad erudiendum vos, sicut erudivit me, idest ne imitarer eos in malitia sua; et hoc in manu forti, idest in tribulatione. Vel non solum docens quid faciendum, sed etiam dans gratiam virtutis ad complendum. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ne dicatis. Hic ponitur ipsa doctrina. Et primo prohibet timoris verbum: non dicatis, conjuratio, duarum gentium, quasi, nobis timenda est: omnia enim quae loquitur populus conjuratio est, contra me. Unde si me sociant vobis in conjuratione, sentient me vobis socium in defensione. Exod. 16: non contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum. Infra 50: stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me. Secundo prohibet passionis motum: et timorem ejus ne timueritis. Timor et pavor differunt secundum magis et minus: timor enim facit motum cordis secundum systolem, sed pavor quasi immobilitat cor. Psalm. 26: si consistant adversum me castra. Dominum exercituum. Hic instruit eos quomodo timendus sit: et primo ponit legem; secundo legis absconsionem, signa legem. Circa primum tria facit. Primo ponit legis praeceptum; secundo obedientium fructum, et erit vobis; tertio poenam rebellium, in lapidem autem. Praeceptum autem est ut Deus honoretur: sanctificate dominum exercituum, in vobis ipsis, et in sanctitate serviatis ei: ipse pavor vester, inquantum dominus. Ps. 111: beatus vir qui timet dominum: ipse terror, inquantum ultor. Matth. 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam. Hoc exponit Petrus de Christo (1 Pet. 3): timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini. Et videtur intentio prophetae propter ea quae sequuntur. Nota super illo verbo, sicut in manu forti erudivit quod est manus divina triplex. Primo est manus divinae potentiae; et haec est triplex. Primo creantis. Job 10: manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: secundo continentis: Psal. 94: in manu tua, domine, omnes fines terrae; tertio protegentis: Is. 49: in umbra manus suae protexit me. Secunda est manus justitiae; et ista est triplex. Prima tangentis ad probandum. Job 19: manus domini tetigit me: secunda flagellantis, ad purgandum. 2 Mach. 6: nam et si in praesenti tempore a suppliciis hominum eripiar; sed manus omnipotentis neque vivus, neque defunctus effugiam: tertia opprimentis ad condemnandum. Hebr. 10: horrendum est incidere in manus Dei viventis. Tertia manus est manus misericordiae: et ista est triplex. Prima sanantis. Job 5: ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt; secunda pascentis: Psal. 94: populus pascuae ejus et oves manus ejus; tertia coronantis. Sap. 5: accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini. Et erit vobis. Hic ponit obedientium fructum. In sanctificationem: sanctos faciet vos. Lev. 22: ego dominus, qui sanctifico vos. In lapidem. Ponit rebellium impedientium poenam, sub metaphora viatorum: et primo ponit poenae occasionem; secundo poenae perceptionem, et offendent. Occasionem autem ponit primo quantum ad populum; secundo quantum ad principes, in laqueum. Primum ostendit sub metaphora lapidis existentis in via, qui dupliciter impedit viatorem: scilicet per pedis laesionem, et per casus occasionem: et similiter Christus fuit incredulis ex Judaeis occasio laesionis et casus, non ex culpa sua, sed illorum. Dicit ergo: erit duabus domibus Israel, idest infidelibus de decem et duabus tribubus; vel Scribis et Pharisaeis, in lapidem offensionis, quantum ad laesuram. Roman. 9: offenderunt enim in lapidem offensionis. Et in petram scandali, in qua pes impingit ad casum. Scandalon Graece, Latine pedis impactio 1 Cor. 1: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Et quia principes magis Christo restiterunt, ideo quantum ad eos aggravat. Et erit habitantibus Jerusalem, quae erat urbs principum, in laqueum, sicut animalia capiuntur laqueo; et hoc est gravius quam offensio. Infra 24: qui se explicuerit de fovea, incidet in laqueum. Et in ruinam, quod est magis quam casus simplex. Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam. Et quia occasiones quandoque aliquis devitat, et non incurrit; ideo hoc removet, et ostendit poenae perceptionem, et dicit, et offendent, contra id quod dixit, offensionis, per infidelitatem; contra scandalum cadent, a dignitate regni. Matth. 8: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Conterentur, quantum ad ruinam poenae, famis et gladii. Matth. 21: qui ceciderit super lapidem istum, confringetur. Super quem vero ceciderit, conteret eum. Quantum ad laqueum dicit, irretientur, funibus peccatorum, et perplexitatum, quae quia non rumpentur, capientur, a Romanis. Prov. 5: funibus peccatorum suorum constringitur. Liga testimonium. Hic ponit legis clausionem, et primo ponitur legis absconsio. Ibi liga testimonium, idest involve prophetiam de Christo obscuritate, ne videant Judaei, quia indigni sunt. Signa legem. Signa duo significat. Quandoque claudere sub sigillo; et sic dicit: signa legem, veterem sub figuris, in discipulis meis, idest quousque discipuli mei aperiant praedicando per mundum. Dan. 12: claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Vel in discipulis meis, absconde. Quandoque significat expressionem figurae. Psalm. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Et sic signa in anima discipulis meis. Secundo absconditi expectationem, expectabo. Michaeae 7: ego autem ad dominum aspiciam: expectabo Deum salvatorem meum. Tertio expectati praesentationem, ecce ego, Christus scilicet, et pueri mei, apostoli, quos dedit mihi dominus: Joan. 17: tui erant, et mihi eos dedisti; in signum, idest ut faciant signa, et in portentum, mirum quod sua magnitudine portendit; et hoc fiet a domino qui habitat, per cultum, vel per fidem, Sion, Ecclesia, Zach. 3: audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Quidam exponunt hoc de Isaia. Et pueri, prophetae, secundum hoc. Infra 20: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam. Quidam de filiis Isaiae, et hoc falsum.


Lectio 4

[84967] Super Is., cap. 8 l. 4 Et cum dixerint ad vos. Hic removet divinorum communicationem: et circa hoc tria facit. Primo ponitur hostium communicatio: et cum dixerint, hostes vestri: quaerite a Pythonibus, qui vobis praedicunt mala, et nobis bona. Python Hebraice os abyssi. Et dicit Hieronymus, quod dicuntur ab Apolline Pythio, quia hoc genus artis magicae invenit, per quod videntur mortui suscitari, et de futuris aliqua praedicere: sicut legitur 1 Reg. 28. Rabanus dicit, quod est nomen maligni spiritus. Item Hieronymus dicit, quod dicitur Python qui habet Diabolum in ventre. Et a divinis, quia sibi actum Dei vindicant in praedictione futurorum, et praecipue quantum ad cultum falsorum deorum. Qui strident, quasi insani. 3 Reg. 18: clamabant voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Deut. 18: ne sit maleficus, neque incantator, neque Pythones consulat, neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominatur dominus. Secundo docetur responsio. Numquid non populus erat fidelis a Deo suo, vero; pro vivis ac mortuis, idest pro salute vivorum ac mortuorum, IV Reg. 1: numquid non erat. Vel vivis et mortuis, idest loco deorum vestrorum, qui sunt simulatus hominum mortuorum et vivorum. Vel quaerimus visionem pro vivis mortuis, sicut vos, scilicet a diis vestris, qui sunt similes mortuis. Ad legem magis, quae prohibet talia, vel quae docet quidem expectandum testimonium, Scripturae. Tertio ponit inobedientium comminationem: quod si non dixerint. Et facit tria. Primo comminatur poenam; secundo in poena impatientiam; et cum esurierit; tertio desperationis tristitiam, et suspiciet. Dicit ergo primo: quod si non dixerint juxta hoc verbum, respondentes scilicet, vel faciemus quod non erit eis matutina lux, idest Christus tenebras pellens. Joan. 1: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et pertransibit per eam, congregationem, ad alios, non manens in eis: infra 58: ecce adsum: quia misericors sum dominus Deus tuus: et corruet in damnationem, et verbum Dei esuriet, Amos 8: ecce ego mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae; sed audiendi verbum Dei. Vel lux consolationis: et corruet, in damnationem: supra 3: ruit Jerusalem, et Juda concidit: et esuriet, pane; et cum esurierit. Hic comminatur in poena impatientiam quantum ad iram cordis irascetur. Psalm. 58: si non fuerint saturati, murmurabunt. Quantum ad blasphemiam oris, et maledicet. Apoc. 16: et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus; et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. Et suspiciet sursum. Hic ponit desperationis tristitiam: et primo expectationem auxilii: suspiciet sursum, de caelo quaerens auxilium, et ad terram intuebitur, ad auxilium de terra. Supra 5: aspiciet in terra, et ecce tenebrae tribulationis. Secundo imminentiam periculi: et ecce tribulatio, praevisa, et tenebrae, quantum ad consilium resistenti; dissolutio, contra confortationem; et angustia, quantum ad perplexitatem; et caligo persequens, quantum ad persecutionem. Apoc. 16: factum est regnum eius. Tertio liberationis impossibilitatem ad similitudinem avis captae. Et non poterit avolare de angustia sua. E contrario est de justis. Psalm. 123: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.


Caput 9
Lectio 1

[84968] Super Is., cap. 9 l. 1 Primo tempore alleviata est terra. Hic ponit destructionis modum et ordinem: et primo secundum diversitatem punitorum; secundo secundum diversitatem poenarum; ibi, verbum misit. Prima in tres, secundum tres persecutiones factas ab Assyriis in terram promissionis. Primo enim Teglathphalasar, regnante Phacee in Samaria, captivavit duas tribus et dimidiam quae erant ultra Jordanem, respectu Jerusalem, et de tribu Zabulon et Nephtali, quae erant citra Jordanem, tantum quod posset aequiparari dimidiae tribui. Et quantum ad hoc dicit: primo tempore, idest tempore primae captivitatis, terra Zabulon, et terra Nepthali alleviata, idest minorata habitatoribus suis; quod forte remanentibus non fuit multum grave, quia remanserunt eis plures possessiones. Et de hoc dicitur 4 Reg. 15. Secundo venit Salmanasar nono anno Oseae, et captivavit residuos ex decem tribubus, qui erant citra Jordanem respectu Judaeae; et quantum ad hoc dicit: novissimo, idest in ultima captivitate generali decem tribuum, via maris, idest regio per quam itur ad mare Genesareth, Galilaeae, idest, quae est in Galilaea, gentium, quae est trans Jordanem, respectu Assyriorum, quamvis citra respectu Judaeae, aggravata, idest gravi pondere tribulationis pressa. Est autem duplex Galilaea. Una in tribu Zabulon, alia in tribu Nephtali, vicina Tyriis; et dicitur gentium ista, vel propter multas gentes quae habitabant ibi, vel propter dominium, quia dederat eam Salomon regi Tyri; 4 Reg. 17. Tertio venit Senacherib, et civitates Juda cepit, et Jerusalem obsedit, sicut dicitur 4 regum 18. Et de ista tertia persecutione loquitur hic propheta dicens, populus; et promittit Judaeis salutem. Unde duo facit. Primo promittit salutis gratiam; secundo assignat causam, zelus domini exercituum. Circa primum tria facit. Primo promittit salutem; secundo prosequitur salvationis ordinem, ibi, multiplicasti; tertio describit ipsum salvatorem, ibi, parvulus. Promittit autem eis salutem contra duo; contra perplexitatem: et quantum ad hoc dicit: populus, Judaeae, qui ambulabat, idest procedebat in negotiis suis, in tenebris, dubietatis, vidit lucem magnam, diem consolationis: contra poenae gravitatem: habitantibus in regione umbrae mortis, idest Judaeae, quae propter gravem persecutionem erat similitudo mortis, lux orta est eis, divinae consolationis. Infra 60: surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria domini super te orta est. Multiplicasti gentem, hic ponit salvationis processum et ordinem quantum ad quatuor. Primo quantum ad hostium frustrationem, et quantum ad hoc dicit, multiplicasti gentem, in exercitu Senacherib, et non magnificasti eis laetitiam, ut implerent quod proposuerant. Job 5: consilia pravorum dissipat. Secundo hostium spoliationem: quod fuit quando illis interfectis ab Angelo, sicut dicitur infra 36, populus egressus est ad colligenda eorum spolia: unde comparatur messoribus et victoribus. Laetabuntur. Infra 35: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis dolor et gemitus. Tertio servitutis liberationem. Tyranni enim onerant praeceptis; et quantum ad hoc dicit, jugum enim oneris ejus, Senacherib quod deposuit: affligunt poenis: et quantum ad hoc dicit, et virgam humeri ejus, idest qua humeros verberabant: spoliant rebus; et ideo dicit, sceptrum exactoris ejus. Infr. 14: quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Ita fiet; sicut in die Madian, idest sicut Gedeon Madianitas dejecit: Jud. 7. Quarto quantum ad hostium punitionem. Et haec evenient, quia omnis violenta praedatio; idest, violenti praedatores, quantum ad nocumentum quod inferebant in rebus, et vestimentum mixtum sanguine, eorum quos occidebant, quantum ad nocumentum inflictum in personis, erit in combustione: ad litteram enim combusti fuerunt. Infra 10: et subtus gloriam ejus ardebit succensa quasi combustio ignis. Parvulus enim natus est nobis. Hic describit salvatorem: et primo quantum ad receptionem; secundo quantum ad nominationem, ibi, et vocabitur; tertio quantum ad potestatem, ibi, multiplicabitur ejus imperium. Recepimus autem in natura nostra, in nativitate: parvulus natus est nobis. Lucae 2: evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator, qui est Christus dominus, in civitate David. Recipimus in notitiam nostram, in patris attestatione. Matth. 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Bernardus: puer leviter placari potest, facile condonat: pauperes sumus, et parum dare possumus; tamen pro illo parvulo possumus reconciliari erga Christum parvulum, si volumus. Et filius datus est. Recipimus etiam eum in divina reverentia per passionem. Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum: Phil. 2. Et factus est principatus, idest crux, per quam in principatum exaltatus est. Joan. 19: et bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur Calvariae locus. Et vocabitur. Hic ponit ejus nominationem: et primo nomen exprimens sapientiam divinam. Admirabilis. Ps. 138: mirabilis facta est scientia tua ex me. Unde omnia opera ejus mirabilia fuerunt, et praecipue in unione naturarum in una persona. Quantum ad humanam, consiliarius, consilia praeceptis superaddens. Eccl. 6: consiliarius tibi sit unus de mille. Exprimens potentiam divinam, Deus. Infra 45: vere tu es Deus absconditus. Humanam, fortis, in virtute. Job 9: sapiens corde est, et fortis robore. Tertio nomen exprimens bonitatis affluentiam quantum ad divinam. Pater futuri saeculi, idest generans filios in gloriam. Heb. 2: decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Infra 22: et erit quasi pater habitantibus Jerusalem. Quantum ad humanam, princeps pacis, inquantum est mediator. Ipse enim pax nostra, qui fecit utraque unum: Eph. 2. Gen. 23: princeps Dei es apud nos et cetera. Multiplicabitur. Hic describit ejus potestatem: et primo quantum ad regni magnitudinem; secundo quantum ad regni nobilitatem, super solium, tertio quantum ad aeternitatem, amodo, et usque. Circa primum duo ponit. Primo regni magnitudinem, multiplicabitur ejus imperium. Dan. 7: et omnes reges servient et obedient ei. Quantum ad pacis quietem, et pacis non erit finis. Infra 26: servabis pacem quia in te speravimus. Super solium David. Hic describit regni nobilitatem. Super solium David, idest super Ecclesiam, quae significatur in regno David. Luc. 2. Dabit ei dominus Deus sedem David patris ejus. Quantum ad effectum regni, ut confirmet, ad resistendum, et corroboret, etiam ad impugnandum, in judicio, idest per judicium. Jer. 23: regnabit rex, et faciet judicium et justitiam in terra. Quantum ad aeternitatem, amodo, idest a tempore incarnationis, et usque in sempiternum. Dan. 7: potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. Ultimo ponit motivum ad dandum: zelus, idest amor Dei patris. Joan. 3: sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Judaei exponunt hoc de Ezechia. Sed patet quod regnum ejus non fuit corroboratum in aeternum, nec nomina conveniunt sibi, quae significant divinam eminentiam. Propter quod Septuaginta subticuerunt, et posuerunt loco illorum, magni consilii Angelus. Notandum super illo verbo, parvulus natus est, quod Christus dicitur parvulus primo in nativitate propter aetatem. Matth. 2: intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Secundo possessione, propter paupertatem. 2 Cor. 8: scitis gratiam domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives. Tertio corde, propter humilitatem. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Quarto morte, propter mortis vilitatem. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Notandum super illo verbo, datus est nobis, quod Christus datus est nobis primo in fratrem. Cant. 8: quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? Secundo in doctorem. Joel. 2: filii Sion, exultate, et laetamini in domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae. Tertio in speculatorem. Ezech. 33: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Quarto in propugnatorem. Is. 19: mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Quinto in pastorem Ezech. 34: et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascet eas. Sexto in exemplum operationis. Joan. 13: exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Septimo in cibum peregrinationis. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Octavo in pretium redemptionis. Matth. 20: filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Nono in praemium remunerationis. Apoc. 2: vincenti dabo edere manna absconditum. Item notandum super illo verbo, super humerum ejus, quod Deus posuit super humerum Christi primo peccata, sicut supra satisfactorem. Is. 53: Deus posuit super eum iniquitatem omnium nostrum. Secundo clavem, sicut supra sacerdotem. Is. 22: et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat. Tertio principatum, sicut supra dominatorem. Is. 9: factus est principatus super humerum ejus. Quarto gloriam, sicut supra triumphatorem. Is. 22: et suspendam super eum omnem gloriam domus patris ejus.


Lectio 2

[84969] Super Is., cap. 9 l. 2 Verbum misit dominus in Iacob. Hic exequitur ordinem punitionis, secundum diversitatem poenarum: et primo commemorat culpam; secundo exequitur poenam, et elevabit. Arguit autem in eis culpam dupliciter. Primo quantum ad transgressionem divini praecepti: unde dicit: verbum misit dominus in Jacob, idest in Juda, vel in toto populo, ut de Juda constituerentur duces. Gen. penult.: non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus. Iud. 9, 1 Reg. 15. Et cecidit in Israel, idest frustratum est in Israel, idest in decem tribubus, qui dimiserunt domum David: 3 Reg. 12: vel verbum legis universaliter. Oseae 4: si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda. Secundo quantum ad executionem facti, inquantum dicebant se bene fecisse caecati superbia: quia tumor mentis obstaculum est veritatis: et ideo dicit: et omnis populus Ephraim; idest decem tribuum, et habitantes Samariam, quantum ad principes populi: sciet, idest recognoscet se, et culpam suam in poena; quia oculos quos culpa claudit, poena aperit. Dicentes in superbia et magnitudine cordis, inquantum in corde suo super alios se aestimabant: et magnitudine, quantum ad praesumptionem magnorum quae proponebant. Lateres, idest reges de Juda qui erant firmi, ceciderunt, a nobis; sed quadris lapidibus, idest fortibus regibus ex nobis aedificabimus regnum nostrum. Succiderunt, scilicet hostes, ut Syri, sycomoros, idest reges Judae infructuosos: cedros, idest sublimes ex nobis immutabimus, idest ponemus loco illorum. Supra 7: ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. De superbia eorum infra 28: vae coronae superbiae ebriis Ephraim. Et elevabit. Hic exequitur diversitatem poenarum quantum ad tria in quibus confidebant. Primo comminatur contra foederationem vicinorum; secundo contra utilitatem personarum quas se aestimabant habere, ibi, et disperdet dominus; tertio contra multitudinem populorum, succensa est. Circa primum duo facit. Primo ponitur punitio; secundo ulterioris poenae praeparatio, in omnibus. Comminatur autem duo. Primo futuram destructionem. Et elevabit dominus hostes Rasin, idest Assyrios, in tumultum, belli, de quo 4 Reg. 16. Secundo persecutionis impugnationem: et adducet dominus Syriam ab oriente, secundum situm terrae, qui erant amici, et Philistiim ab occidente, qui Judam impugnabant; et devorabunt Israel, destruent, toto ore, idest toto affectu. Habac. 3: exaltatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. In omnibus his non est aversus furor ejus. Hic ponitur poenae praeparatio; et secundo assignatur ratio, et populus. Praeparatio autem ponitur in voluntate: non est aversus furor. 4 Reg. 23. Verumtamen non est aversus dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam. Et quantum ad potestatem, manus ejus. Loquitur more humano. Supra 1: et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam. Ratio addendi poenam poenae est incorrigibilitas populi; et hoc est quod dicit: et populus non est etc., Jerem. 2: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Disperdet dominus. Hic comminatur contra confidentiam de utilitate personarum: et primo ponitur punitio; secundo ulterioris poenae praeparatio, in omnibus his. Personae autem utiles videbantur, vel ad defensionem; et contra hos primo: vel ad divinae misericordiae provocationem; et contra hos, ibi, propter hoc super. Circa primum tria facit. Primo ponitur dignitas et culpa, sub metaphora: incurvantem, quantum ad principem, contra rectitudinem iustitiae; depravantem vel refrenantem, scilicet prophetam, Ez. 13: et violabant me ad populum meum. Secundo exponit metaphoram. Longaevus, docens mendacium. Ezech. 22: prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana et divinantes eis mendacia. Tertio ponit poenam: et erunt seducentes, qui beatificant; et seducti, et qui beatificantur, supra 3: popule meus: qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Oseae 4: corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Propter hoc. Hic contra personas utiles ad misericordiam provocandam, vel propter carnis integritatem, adolescentulis, scilicet virginibus, vel propter aetatem, et pupillorum, vel propter infirmitatem, viduarum. Et primo ponitur punitio, non miserebitur; secundo ponitur ratio quantum ad simulationem in opere. Hypocrita, quantum ad malitiam in corde, et nequam, quantum ad falsitatem in ore, et universum os. Job 8: spes hypocritae peribit. In omnibus, ut supra exponitur. Succensa. Hic comminatur contra confidentiam de multitudine populi seditionem, deinde poenae ulterioris praeparationem, in omnibus. Circa primum duo facit. Primo ponitur metaphora ignis; secundo famis, et declinabit ad dexteram. Circa primum duo facit. Primo ponit metaphoram; secundo expositionem, in ira domini. Comminatur autem poenam seditionis sub metaphora combustionis. Unde primo ponit causam combustionis efficientem, succensa est; ac si dicat: impietas vestra est sicut ignis accensus ad comburendum vos. Infra 50: ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri. Secundo materialem, vepres, idest populum vitiosum, supra 5: ascendent vepres et spinae super eam. Secundo ipsam combustionem: succendetur in densitate saltus, idest in sylva, in qua sunt multae arbores; et significatur multitudo populi: et effectus, convolvetur superbia, idest altitudine fumi: fumus enim ascendens ex igne, involvit cacumina arborum; et tribulatio seditionis obtenebrat visum hominum. Joelis 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis. In ira, quae est quasi ignis. Nahum. 1: indignatio ejus effusa est ut ignis (materialis). Et erit populus, infra 50: ambulate in lumine ignis vestri. Vir fratri suo. Hoc exponitur quantum ad ipsam combustionem. Et declinabit ad dexteram. Hic comminatur eamdem poenam sub metaphora famis. Et primo ponit metaphoram, declinabit, quasi facta videantur, ad dexteram, per quam: amici; esuriet, adhuc malum facere. Ad sinistram, inimicos. Carnem brachii, consanguineos. Secundo exponit quantum ad consanguineos. Manasses Ephraim et Ephraim Manassen, qui ambo fuerunt filii Joseph. Tertio quantum ad hostes: simul ipsi contra Judam. Jerem. 9: omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. Supra 3: et irruet populus vir ad virum, unusquisque ad proximum suum. In omnibus non est aversus furor meus; sed manus et cetera. Expone omnia ut supra.


Caput 10

[84970] Super Is., cap. 10 Vae qui condunt leges. Hic incipit comminari contra hostes corporaliter persequentes alienigenas: et primo contra vastantes; secundo contra vastitati congaudentes. In fine 14 cap. in anno quo mortuus est rex Achaz, prima in duas. In prima contra Assyrios captivantes decem tribus, et affligentes duas; in secunda contra Babylonios captivantes duas. Cap. 13: onus Babylonis. Prima in tres. In prima comminatur hostium destructionem; in secunda promittit populi reintegrationem, cap. 11 (et egredietur; in tertia ponit gratiarum actionem, cap. 12): confitebor. Hoc autem capitulum dividitur in duas partes. In prima comminatur contra principes duarum tribuum, qui in Assyriorum auxilio confidebant, scilicet Achaz, sub quo haec visio scripta est, ut legitur 4 regum 16; in secunda contra ipsos Assyrios, vae Assur. Tamen aliqui incipiunt ibi 10 caput; et tunc esset facilior, quia sic haec pars esset incondivisa praecedenti. Prima dividitur in duas. In prima ponitur comminatio; in secunda ostenditur ulterioris poenae praeparatio, super omnibus. Prima in duas. In prima arguit culpam; in secunda comminatur poenam, quid facietis? Culpam principum arguit quantum ad duo; quantum ad perversam legislationem, vae qui condunt leges iniquas, secundum quod lex firmatur principis edicto; et scribentes, secundum quod confirmatur scripto. Rom. 10: ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Matth. 15: quare transgreditur et cetera. Secundo quantum ad intentionem opprimendi impotentes, vel propter paupertatem: pauperes; vel propter ignobilitatem: humilium, (Amos 2): conterent sicut pulverem, etc.; (vel) propter sexus infirmitatem: viduae; vel propter aetatem: pupillos, supra 1: pupillo non iudicant et cetera. Quid facietis? Hic comminatur poenam. Et primo aufert evasionis remedium; et hoc triplex: confidentiae secundum propriam potentiam: quid facietis in die? Quantum ad praemunitionem hostium, vel quantum ad praedictionem prophetarum. Oseae 9: quid facietis in die solemni, in die festivitatis domini? Nahum 1: ante faciem indignationis ejus quis stabit? Secundo quantum ad potentum amicitiam: ad cujus confugietis auxilium? Job 6: ecce non est auxilium mihi in me necessarii quoque mei recesserunt a me. Tertio quantum ad divitiarum gloriam: et ubi derelinquetis gloriam vestram? Quasi dicat: quae vobis non proderit. Sapien. 5: quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Secundo exprimit poenae modum: et primo captivitatis: ne incurvemini. Supra 2: et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum. Secundo interfectionis: et cum interfectis cadatis Ezech. 32: omnes hi interfecti ruentes gladio. Super omnibus his. Hic ponitur ulterioris poenae praeparatio. Ut supra exponatur. Vae Assur. In parte ista comminatur contra ipsos Assyrios. Et dividitur in duas partes. In prima ponitur hostium opprimentium comminatio; in secunda populi oppressi confortatio, propter hoc dicit. Prima in tres. In prima arguit culpam; in secunda comminatur poenam, propter hoc immittet; in tertia ostendit poenae effectum, et erit. Culpa autem consistit in transgressione praecepti, vel abusu auctoritatis: unde dividitur prima pars in tres. In prima ponitur auctoritatis commissio; in secunda auctoritatis abusio, ipse autem non sic, in tertia abutentis elatio. Et erit cum impleverit. Circa primum tria facit. Primo committitur flagellandi officium; secundo designat flagellis dignum, ad gentem fallacem, tertio imponit flagellis modum, ut auferat spolia. Circa primum tria designat. Flagellantem: vae, tibi imminet, Assur, qui es virga furoris mei: flagellandi potestatem, baculus, per quem ego flagello, in manu eorum, idest in potestate, idest in executione: et flagellationem: indignatio mea, complebitur per eos. Infra 14: contrivit dominus baculum impiorum; virgam dominantium. Ad gentem fallacem. Hic describit flagellis dignum, et quantum ad culpam: gentem fallacem, quia non servat promissum: Exod. 19: cuncta quae locutus est dominus faciemus: et quantum ad sententiam, populum furoris, idest quem jam adiudicavi puniendum, mittam, inspirabo vos esse puniendos. 4 Reg. 18: dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc, et demolire eam. Ad, idest contra, ut auferat. Hic imponit flagellis modum quantum ad detractionem rerum. Auferat spolia, ad detentionem; diripiat, quantum ad hominum oppressionem; ponat quasi lutum, prae vilitate. Ps. 17: ut lutum platearum delebo eos. Ipse autem. Hic ponitur abusio potestatis concessae, inquantum excessit fines mandati; et primo ponitur ejus propositum; secundo ponitur propositi motivum, dicet enim: circa primum duo facit. Primo dimittit praefixam mensuram et quantum ad rationis judicium, non sic arbitrabitur, et quantum ad cordis propositum, non ita aestimabit, hoc est taxabit poenam. Secundo adauget poenam et quantum ad modum, ad conterendum, hoc est: omnia disperdendum; et quantum ad numerum, gentium immo plurium, non solum ad illos ad quos mittebatur. Habac. 2: cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccavit anima tua. Dicet enim. Hic ponitur motivum: et primo assumit; secundo concludit, sic faciam Jerusalem, et simulacris. Circa primum primo assumit servitutem regum: numquid non reges simul et principes mei? Habac. 1: ipse de regibus triumphat, et tyranni ridiculi ejus erunt. Secundo subjugationem civitatum: numquid non ut Charcamis? Infra 37: vere enim, domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum. Tertio destructionem deorum: quomodo invenit manus mea regna idoli. Admirative; quasi dicat: quomodo fuit hoc quod dii illi non restiterunt mihi. 4 Reg. 18: quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit Deus eruere Jerusalem de manu mea? Sic faciam Jerusalem, et simulacris eius. Hic concludit primo a gentibus ad totum populum Israel: sic et simulacra. Secundo ex decem tribubus ad duas; numquid non sicut. De Samaria verum dixit, quia colebant idola: sed de Jerusalem abstulerat Ezechias: 4 Reg. 18. Et forte aliqua remanserunt occulte, quae invenit in parte civitatis, quam tradidit ei Sobna Scriba. Vel vocat simulacra arcam, et alia quae erant in ornatum templi, Ez. 25: ecce sicut omnes gentes, et cetera. Et erit cum impleverit. Hic arguit eius superbiam, et primo ponitur superba gloriatio; secundo gloriandi occasio, dixit enim: tertio gloriantis increpatio, numquid gloriabitur. Dicit ergo: et erit cum impleverit dominus cuncta opera sua, poenas scilicet, quibus vult corrigere, magnifici cordis, quantum ad praesumptionem de faciendis. Et super gloriam, quantum ad elationem de factis. Supra 2: oculi sublimes hominis humiliati sunt. Dixit enim: hic ponit gloriae occasionem ex magnis quae fecerat: et primo quantum ad facientis conditionem; secundo quantum ad facti magnitudinem, et abstuli; tertio quantum ad faciendi facilitatem, et invenit. Et dicit facientis conditionem quantum ad potentiam bellorum, in fortitudine, quantum ad sapientiam consiliorum, et in sapientia. Deut. 32: sed propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: manus nostra excelsa. Facti autem magnitudo pensatur ex tribus. Ex multitudine regnorum: unde dicit, abstuli terminos. Loquitur ad similitudinem ejus qui acquirit multos agros, qui aufert terminos quibus diversorum possessiones dividebantur. Quantum ad spoliationem principum, et principes; quantum ad subjugationem regum. Et detraxi quasi potentes in sublime, scilicet in solio regni, Dan. 5: quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat. Facilitas autem faciendi determinatur quantum ad tria. Quantum ad plenariam subjectionem: et invenit, quasi nidum manus, qui est in potestate invenientis. Infra 16: et erit sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes. Quantum ad facilem destructionem, et sicut colliguntur ita de facili, Habac. 2: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. Quantum ad sublatam omnem contradictionem: et non fuit qui moveret pennam, idest manum: penna avis se defendit, et aperiret os, ad contradicendum, et ganniret: quod est vulpium vel avium ad plangendum. Ezech. 24: fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga; et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrymae tuae. Numquid gloriabitur. Hic ponitur gloriantis increpatio; quia etiam est sicut instrumentum, quod non potest operari, nisi motu artificis. Securis, ad mactandum malos. Exaltabitur serra, ad discernendum bonos a malis. Virga, ad corrigendum. Baculus, ad sustentandum correctos. Job 15: quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Propter hoc immittet. Hic comminatur poenam: et circa hoc tria facit. Primo comminatur poenae judicium; secundo determinat poenae modum, et subtus gloriam; tertio poenae effectum, et erit terrore. In pinguibus, potentibus et divitibus. Infra 25: et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium. Et subtus. Hic determinatur poenae modus, qui fuit per combustionem; et ponuntur tria. Primo poenae species, gloriam ejus, idest multitudo exercitus, Prov. 9; subtus, idest sub vestibus, quia vestimentis illaesis corpora cremata sunt. Supra 1: et erit fortitudo tua ut favilla stupae, et opus vestrum quasi scintilla. Secundo poenam inferens, sanctus Israel, Deus, vel Angelus Michael, cui commissus fuit ille populus. Dan. 10: et ecce Michael unus ex principibus primis venit in adjutorium meum. In ignem, quia per ignem puniet eos. Soph. 1: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. Tertio poenam patiens; et quantum ad minores, spina et vepres, quae non multum crescunt; et gloria saltus ejus Libani, quantum ad magnos, quos propter dignitatem comparat altis arboribus: Libani, quia et in anima et in corpore mortui sunt. Supra 9: succensa est quasi ignis impietas, veprem et spinam vorabit; et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi. Et erit terrore. Hic ponitur poenae effectus. Et primo in hostibus quantum ad fugam, et erit terrore profugus; quantum ad paucitatem, et reliquiae ligni, quia ad litteram Senacherib cum paucis fugit, scilicet cum decem, Deut. 28: remanebitis etc.; secundo effectum in populo. Et erit, quantum ad tria in quibus offendebant: scilicet in confidentia gentium. Super eo qui percutiet eos, quia illi a quibus auxilium petebant, quandoque etiam affligebant eos. Qui fugerint, vel ad Ezechiam, vel ad alias gentes. Ezech. 29: innitentibus eis. Secundo quantum ad cultum idolorum, et quantum ad modum, quia in veritate reliquiae; contra id quod dicitur 3 Reg. 18: usquequo claudicatis in duas partes? Si dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum. Et quantum ad conversos, reliquiae Jacob, qui relinquuntur ab Assyriis (Ier. 31): salva domine populum tuum (reliquias Israel). Et confirmat promissionem: si enim fuerit. Gen. 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris. Tertio quantum ad justitiam operum. Et primo ponit promissionem: consummatio abbreviata, idest destructio in brevi facta in exercitu Senacherib, inundabit justitiam, idest faciet inundare justitiam in populo. Infra 26: misereamur impio, et non discet justitiam. In terra sanctorum iniqua gessit. Secundo ponit confirmationem: consummationem enim. Nahum 1: in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus. In medio terrae, idest in Jerusalem, quae est in meditullio terrae. Ezech. 5: ista est Jerusalem; in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. Apostolus ad Rom. 9, exponit de reliquiis salvandorum. Et verbum abbreviatum, secundum Septuaginta, est verbum Evangelii. Matth. 22: in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Vel verbum incarnatum: propter hoc haec dicit dominus. Hic ponitur populi confortatio: et circa hoc duo facit. Primo ponit confortationem, noli timere. Infra 41: noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel. Secundo exponit evasionem: et primo, in generali; secundo in speciali, veniet in Ajath. Circa primum tria facit. Primo ponitur afflictio. In virga, idest in afflictione obsessionis et depraedationis, et baculum, confringentem, in via Aegypti: quia audiens quod rex Ethiopiae esset egressus de terra sua (ut legitur 4 Reg. 19), dimisit terram, et in reditu destruxit civitates quas invenit veniens per Aegypti viam. Jer. 48: quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? Secundo affligentium destructio: adhuc enim paululum, circa quod primo notatur acceleratio: adhuc paululum (respectu) aeternitatis vel respectu illius temporis in quo affligent. Ez. 7: de propinquo effundam; secundo poenae magnitudo: consummabitur indignatio, quo ad culpam; furor, quo ad vindictam, tertio quo ad puniendi facilitatem, meus, judicum 7, et super mare, rubrum: Exod. 14. Et levabit eam, contra te, primo in via Aegypti: quia in Aegyptiis confidebas. Tertio ponitur consequens liberatio: et primo liberatio: auferetur onus. Jer. 30: in die illa conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus disrumpam. Secundo liberationis ratio, a facie olei, divinae misericordiae. Supra 1: vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata, neque curata medicamine, neque fota oleo. Veniet in Ajath hic describitur in speciali: et primo ponitur oppressio, numerans civitates per quas transivit veniens de Aegypto in Jerusalem. Veniet de Aegypto, in Ajath, transibit cursim in Magron apud Machmas, civitatem quandam, commendabit vasa sua, dimittet partem supellectilis suae, ut expeditus veniat. Transierunt cursim, non impediti propter resistentiam illarum civitatum. Gabaa sedes nostra. Vox exercitus, qui ibi quievit. Obstupuit Rama, idest timuit, quia vicinus erat, Gabaa Saulis, civitas regalis tempore Saulis. Hinni, more equorum. Attende Laisa, quomodo possis fugere, et similiter tu, paupercula Anatoth, quia parva villa erat. Medemena migravit; fugit, et similiter habitatores Gabim. Vox Senacherib ad exercitum: confortamini. Adhuc dies est, ut in Nobe stetur: villa prope Jerusalem, quasi dicat: adhuc est tantum de die quod possumus illic figere tentoria; quia divinatum erat ei quod si illa die illuc applicaret, quod vinceretur. Vel, o habitatores Gabin confortamini, quia hostes prope sunt. Agitabit, ad modum comminantis. Infra 37: ad sanctum Israel. In manu servorum tuorum exprobrasti domino. Secundo hostium destructio, ecce dominator. Et primo facilitas ex parte punientis, confringet: ad similitudinem facti Gedeon, judicum 7. Secundo universalitas ex parte punitorum: excelsi, quantum ad fortes corpore; sublimes, quantum ad principes; condensa saltus, ad multitudinem populi, idest frutices, quae faciunt sylvam spissam, et Libanus, ipse Senacherib, qui interfectus fuit a filiis suis: infra 27. Mystice Glossa: confringet lagunculam, in passione Christi. Nota super illo verbo, et erit lumen Israel in ignem, quod Deus noster dicitur ignis: primo, quia subtilis; et quantum ad hoc dicitur subtilis quantum ad substantiam, quia dicitur spiritus. Joan. 4: spiritus est Deus. Secundo quantum ad scientiam, quia penetrabilis. Heb. 4: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Tertio quantum ad apparentiam, quia invisibilis. Job 28: unde ergo sapientia? Et infra eodem: abscondita est ab oculis omnium viventium. Vel Job 36: omnes homines. Secundo quia lucidus. Quod autem sit lucidus, patet primo quia manifestat, quantum ad intellectum. Ps. 35: in lumine tuo videbimus lumen. Secundo, quia delectat quantum ad affectum, Tob. 5: quale gaudium est mihi, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Tertio, quia dirigit quantum ad actum. Infra 60: ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Tertio, quia calidus; et hoc primo quia vivificat. Job 39: tu forsitan in pulvere calefacies ea? Thren. 1: de excelsis misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Secundo quia purgat. Eccl. 38: vapor ignis urit carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. Tertio quia devastat. Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Quarto quia levis; et hoc primo propter motum, quia universa propter semetipsum operatus est dominus: Prov. 16: secundo propter situm, quia in altis habitat: Ps. 112; tertio propter incommixtionis modum. Sapient. 7: attingit autem ubique propter munditiam suam: vapor est enim virtutis Dei.


Caput 11

[84971] Super Is., cap. 11 Et egredietur virga de radice. Posita destructione adversarii, promittitur reintegratio populi, qui erat divisus in duas et decem tribus. Et dividitur in partes duas. In prima describitur restaurator; in secunda promittitur restauratio, et erit in die illa. Hoc autem capitulum tripliciter exponitur. Hieronymus enim et omnes sancti nostri exponunt de restauratione facta per Christum, et de Christo, ut sit figurative dictum. Quidam magistri exponunt de Ezechia vel Josia, similiter figurate accipientes litteram. Judaei de suo Messia, quem expectant, volentes cuncta ad litteram intelligere. Sed haec ultima stulta est et fabulosa: secunda extorta; sed prima simpliciter vera. Et ideo illam prosequentes, alias tangemus ex latere. Dividitur ergo prima pars in tres. In prima describitur restaurator Christus, quantum ad nativitatem; in secunda quantum ad sanctitatem, et requiescet; in tertia quantum ad dignitatem, in die illa radix. Circa primum duo tangit; processum matris ex regali serie vel progenie: egredietur virga, virga cui nullus fructex adhaesit, de radice Jesse: ad litteram, de progenie Jesse, qui fuit pater David. Num. 24: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel. Quantum ad processum filii ex matre virgine, et flos, Christus. Can. 2: ego flos campi, et lilium convallium. Ascendet, quia qui de caelo venit, super omnes est. Joan. 3. Unde infra 19: ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti. De radice Jesse. Jerem. 23: suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Cum deberet dicere, de virga, dicit, de radice, ad excludendum duas haereses. Una quarum dixit quod Christus non habuit veram carnem; alia dixit, quod Christus habuit veram carnem, sed illa non fuit propagata ab Adam et a parentibus et aliis, sed in beata virgine a Deo creata; aut quod venit a primis parentibus distincta, sicut lux quaedam, nunquam infecta contagione peccati originalis. Quod totum excluditur in hoc quod ex parentibus virginis ascendere dicitur, sicut flos ex radice. Judaei dicunt, quod flos et virga refertur ad Christum; et dicitur virga propter potestatem et flagellationem malorum, et flos propter honestatem et consolationem bonorum. Hieronymus dicit, quod de hoc loco sumitur quod dicitur Matth. 2: Nazaraeus vocabitur, idest floridus. Similiter exponunt, qui exponunt de Josia et Ezechia. Et dicunt, quod dicuntur descendere ex Jesse et non ex proximis parentibus, quia David facta est promissio de confirmatione regni in filiis. Notandum super illo verbo, egredietur virga, quod beata virgo dicitur virga primo consolans in tribulationibus. Exod. 14: tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Secundo fructificans. Numer. 17: invenit Moyses virgam Aaron in domo levi germinasse, et turgentibus gemmis eruperant flores. Tertio satians. Num. 20: cumque levasset Moyses virgam percutiens bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut biberet populus et jumenta. Quarto flagellans. Num. 24: orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab. Quinto vigilans. Jerem. 1: virgam vigilantem ego video. Nota super illo verbo, et flos de radice, quod Christus dicitur flos primo propter Mariae puritatem. Cant. 1: ecce tu pulchra es, amica mea. Ibidem: ecce tu pulcher es, dilecte mi. Et infra Can. 2: ego flos campi, et lilium convallium. Secundo propter laesionis a vento facilitatem. Job 15: laedetur quasi vinea in primo flore. Tertio propter odoris suavitatem. Eccl. 39: florete flores etc.; quarto propter decoris pulchritudinem. Eccl. 50: quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis. Quinto propter fructus certitudinem. Eccl. 24: ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis. Et requiescet. Hic describit ipsum quantum ad sanctitatem, quantum ad tria. Primo quantum ad habitus necessitatis; secundo quantum ad rectitudinem operis, non secundum visionem, tertio quantum ad effectum rectitudinis, habitabit lupus. Ostenditur autem perfectio ipsius quantum ad habitus gratuitos in tribus. Primo quantum ad quietem, requiescet, quia non fuit gratia in ipso augmentata. Jer. 31: mulier circumdabit virum: nec interrupta per culpam. 1 Petr. 2: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: nec perturbata per pugnam carnis, quia sine originali. Job 3: expectet lucem, et non videat; nec ortum surgentis aurorae. Joan. 1: super quem videritis spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat. Quantum ad multitudinem in universitate donorum, spiritus sapientiae. Quamvis enim omnia dona gratiae gratum facientis simul infundantur, non tamen aliquis alius habuit perfectum usum omnium: propter quod de omnibus modo dicitur (Eccl. 44): non est inventus similis illi. Nec circa omnes gratias gratis datas. 1 Corinth. 12: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem spiritum; alii fides in eodem spiritu et cetera. Sed Christus omnia perfecte habuit: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Joan. 3. Quantum ad plenitudinem, quia perfectus fuit in omni gratia; quod notatur in hoc quod dicit, implevit. Joan. 1: vidimus eum plenum gratia. De omnibus his Col. 2: in ipso habitat plenitudo divinitatis corporaliter. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur oportet videre quinque circa haec dona. Primo qualiter differant a virtutibus, beatitudinibus et fructibus; secundo de numero ipsorum; tertio de ordine ipsorum; quarto qualiter sint in Christo; quinto quomodo attribuuntur spiritui sancto. Circa primum sciendum est, quod, sicut dicit Gregorius, dona dantur in adjutorium virtutum, quibus perficiuntur potentiae animae ad actus proportionatos, secundum modum humanarum; sicut fides, quae facit videre in speculo et aenigmate. Est autem duplex imperfectio virtutis. Una per accidens, quae est ex indispositione habentis, ex qua indispositione manet in subjecto: et iste defectus tollitur per augmentum virtutis. Alius defectus est per se ex parte ipsius habitus; sicut fides secundum dispositionem est continue imperfecta, quia aenigmatica. Et iste defectus tollitur per altiorem habitum, qui vocatur donum, quia quasi excedit modum humanae operationis, a Deo datum; sicut donum intellectus, quod facit aliquo modo limpide et clare intueri quae sunt fidei. Operatio autem procedens a virtute perfecta dono dicitur beatitudo; quae nihil aliud est quam operatio secundum virtutem perfectam, ut dicit philosophus; sicut dicitur Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Talem autem operationem necessario sequitur delectatio, quia delectatio est operatio proprii habitus non impedita, ut dicit philosophus: et secundum hoc dicitur fructus. Unde dicit Ambrosius super illud Gal. 5: fructus autem etc. quod dicuntur fructus, inquantum mentes sincera dilectione reficiunt. Circa secundum sciendum, quod numerus horum potest accipi tripliciter: quia dona perficiunt aut per recessum a malo, et sic timor; aut per accessum ad bonum, et sic vel secundum vitam contemplativam, vel secundum activam. Si secundum contemplativam; aut secundum contemplationem finis, et sic est sapientia, quae est de causis altissimis; aut de his quae sunt ad finem, et sic est intellectus; sicut de substantiis creatis spiritualibus, et de his quae ad eas pertinent. Si secundum activam; aut quantum ad ea ad quae tenentur omnes; et sic exequens est pietas, quae est benevolentia in eos qui fide vel imagine Dei sunt iuncti; (et) dirigens scientia: aut de his ad quae non tenentur omnes; et exequens est fortitudo, ut exponat se difficilibus; (et) dirigens consilium. Ex hoc jam patet responsio ad tertium: quia ordinantur primo secundum quod perfectiones sunt: et hic ordo consideratur, secundum exitum donorum a dante, et non secundum quod recipiuntur. Iterum patet, quod sapientia dirigit intellectum, quia sapientis est ordinare; et per prima aliquis regulatur in secundis, sicut metaphysica alias scientias, consilium fortitudinem, scientia pietatem, timor omnia, quia idem dirigit in accessum ad bonum et in recessu a malo. Circa quartum sciendum, quod Christus habuit ista dona secundum excellentissimos usus ipsorum, secundum quos habentur in patria. Non enim habuit timorem servilem ut timeret poenam, vel filialem ut timeret peccare; sed castum timorem qui est reverentiae. Heb. 5: exauditus est pro sua reverentia. Et similiter patet de aliis. Dicitur autem specialiter, quod replevit eum spiritu timoris, ne ex magnitudine donorum superbus credatur, sicut primus Angelus, de quo dicitur Ezech. 28: in multitudine sapientiae tuae (vel negotiationis tuae) repleta sunt interiora tua iniquitate. Vel quia per humilitatem salvare venerat. Vel quia in hoc se imitari voluit. Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Circa quintum sciendum est, quod si considerentur ista dona secundum proprias rationes, sicut scientia, inquantum est scientia; tunc quaedam appropriantur filio quae pertinent ad perfectionem intellectus; quaedam spiritui sancto quae pertinent ad perfectionem affectus; quamvis omnia communiter sint dona totius Trinitatis. Si autem considerentur inquantum habent rationem doni, sic omnia attribuuntur spiritui sancto, qui est primum donum, in quo omnia dona donantur. Similiter etiam si considerentur quantum ad principium motionis talium donorum, qui est amor bonitas enim Dei (ut dicit Dionysius) est diffusiva omnium quae recipiuntur in creaturis a Deo, quae appropriatur spiritui sancto. Alii autem referunt hoc ad sanctitatem Josiae et Ezechiae, Judaei ad Antichristum. Non secundum visionem. Hic ostendit sanctitatem ejus quantum ad rectitudinem operis; et praecipue in judicando, quia hoc est opus regis. Unde tria ostendit. Primo solertiam in discernendo; secundo justitiam in exequendo, sed judicabit; tertio constantiam in perseverando, et erit justitia. Dicit ergo quantum ad primum: non secundum visionem oculorum, exteriorum, neque secundum auditum aurium, exteriorum, sicut Matth. 22, dicentibus: magister, scimus quia verax es. Joan. 2: opus ei non erat ut quis ei testimonium redderet de homine: ipse enim sciebat quid erat in homine. Et hoc non potest exponi de homine puro, sicut dicitur 1 Reg. 16: homo videt quae foris parent, Deus autem intuetur cor. Et ideo dixerunt discrete, Joan. 16: nunc scimus quia scis omnia. Alii tamen extorte exponunt de illis regibus: quia non secundum adulationes ea quae primo aspectu videntur judicabunt, sed diligenter veritatem causae inquirent. Sed judicabit. Hic ostenditur justitia in exequendo. Et primo quantum ad bonos, jus suum distribuendo, judicabit, in die judicii, et etiam nunc. Joan. 5: pater omne judicium dedit filio. Pauperes, de quibus Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Secundo quantum ad malos: et primo quantum ad membra: percutiet terram, idest terrenos, virga oris sui: ite maledicti, Matth. 25 vae vobis Scribae etc., Matth. 23, quantum ad caput: spiritu labiorum, idest indignatione sua verbis expressa, impium, Antichristum. 2 Thess. 2: revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis; qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Vel Diabolum. Joan. 12: nunc judicium est mundi, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Et totum hoc potest ad litteram exponi de illis regibus qui justi fuerunt, et suis praeceptis impios occiderunt. Et erit. Hic ponitur constantia in perseverando. Et erit justitia, quam observabit in judiciis, cingulum lumborum ejus, idest ensis, quo pugnabit; et fides confidentia de Deo qua praevalebit; et hoc ad Christum, et ad illos reges. Vel cingulum lumborum quod fortiter homini adhaeret, et totum hominem undique cingit: vel justitia in aequitate facti, fidelitas in modo faciendi. Eph. ult.: estote succincti lumbos vestros: vel justitia, justi; fides, fideles; et sic tantum ad Christum, Jerem. 13: sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel. Ex hoc arguit Hieronymus contra Hebraeos quod non possunt omnia intelligi sicut sonant verba. Habitabit lupus. Hic ponitur effectus rectitudinis, quae est in multitudine pacis: quam ostendit quantum ad duo. Primo quantum ad magnorum mansuetudinem; secundo quantum ad parvorum securitatem, et delectabitur. Mansuetudo ostenditur quantum ad tria. Quantum ad habitationem: lupus, rapax, cum agno, innocente, et e converso, quia sequetur innocentiam ejus: pardus, astutus, cum haedo, simplice: vitulus, genus animalis fortis, et leo, genus animalis fortis et ferocis: ovis, genus animalis debilis, omnes simul in unitate erunt: ubi non est masculus et femina, gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber; sed omnia et in omnibus Christus. Col. 3. Quod significatum est in arca Noe, ubi fuerunt omnia animalia utriusque generis: Gen. 7. Secundo quantum ad gubernationem: puer parvulus, Petrus piscator. Supra 8: ecce ego et pueri mei in cubili. 1 Corinth. 1: stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes et contemptibilia ut confundat fortia. Minabit, idest ducet ad regnum, sicut dux. Tertio quantum ad comestionem dupliciter; quantum ad cibi conformitatem, vitulus, qui comedit herbas, animal mundum, ursus, qui lacerat carnes, nec est mundum animal, simul pascentur, eodem cibo verbi Dei. Catuli, idest familiae eorum, simul, idest conformiter, requiescent, ad comedendum vel cibum sacramentorum. 1 Cor. 10: eamdem escam spiritualem manducaverunt. Secundo quantum ad cibi humilitatem, leo, rex, quasi bos, rusticus, paleas, rudem doctrinam, vel ad litteram, abstinentiae cibos. Job 39: numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? Sed expressius videtur hoc servari in religione; ubi homines diversae aetatis et conditionis unanimiter idest conformiter vivunt. Ps. 67: qui habitare facit unanimes in domo. Alii volunt quod fuit completum tempore illorum regum, quando majores in pace vivebant cum minoribus. Judaei dicunt omnia haec ad litteram futura temporibus Antichristi. Et delectabitur. Hic ostendit parvorum securitatem; et ponit tria: eorum confidentiam, cum contra horrorem ponit laetitiam: super foramina aspidis, idest super tribulationes quas Diabolus vel tyrannus immittet, et statim quod lacte doctrinae fidei nutriri coeperit. Rom. 5: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur. Vel in convertendis malis. Apocal. ult.: qui audit dicat, veni. Contra fugam, quae est indicativa timoris, ponit invadendi audaciam; qui ablactatus fuerit, jam solido utens cibo, faciet plus, quod mittet manum suam in caverna reguli, idest Diaboli, qui, est rex super universos filios superbiae: Job 41. Quia se confidenter persecutionibus tyrannorum exponet, sicut multi martyres fecerunt. Job 39: exultat, audacter in occursum pergit armatis. Vel refertur ad praedicatores, qui mittunt manum praedicationis ad conversionem peccatorum. Vel ab uberibus novitatis et voluptatis, quia novitii de hoc gaudent. Secundo ponit nocendi impotentiam. Non nocebunt; monte sancto, idest Ecclesia, nisi volentibus. Luc. 10: ecce dedi vobis potestatem super omnia Daemonia. Marc. ult.: signa autem eos qui crediderint haec sequentur. Linguis loquentur novis, serpentes tollent. Tertio ponit utriusque causam: quia repleta est terra scientia domini. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Eccli. 24: ego sapientia effudi flumina. Judaei exponunt hoc totum factum ad litteram. Alii dicunt per hoc significari quod temporibus illorum regum committebant se quilibet parvuli audacter illis qui prius fuerant praedatores et (crudeles). In die illa, hic ponit dignationem. In signum, crucis, quod assumentes salvantur. Joan. 12: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Infra 49: ecce ego levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad populos signum meum. Ipsum gentes deprecabuntur. Ps. 71: adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Erit sepulcrum ejus gloriosum: venerabitur ab omnibus. Unde designatum est per sepulcrum quod fecit in Modin in monumentum sempiternum, ut aspiciatur ab omnibus transeuntibus: 1 Machab. 13. Alii exponunt hoc de Josia, quia fuit sepultus in sepulcris regum. Et erit in die illa. In parte ista promittit populi restaurationem quantum ad tria. Primo quantum ad ipsorum liberationem; secundo quantum ad liberatorum conditionem, ibi, et auferetur, tertio quantum ad liberationis praeparationem, ibi, et desolabit. Circa primum duo facit. Primo promittit liberationem; secundo describit liberationis modum, et levabit dominus. Quidam exponunt hoc de liberatione a captivitate Babylonis, quando possedit eos, eripiens a servitute Babylonis, et dicitur secunda respectu primae liberationis, qua eduxit eos de servitute Aegypti. Nabuchodonosor enim eos vastante, diversae gentes eos in captivos et in servos duxerant, et multis interfectis, residui congregati sunt ex praecepto regis Tyri, sicut legitur Esdrae 1. Sed melius exponitur de liberatione facta per Christum: sic enim consonat praecedentibus. In die illa, scilicet cum steterit in signum populorum, adjiciet secundo, per apostolos, quia primo per se praedicavit. Residuum, quia reliquiae salvae fient: in quo notatur sanctitas Judaeorum conversorum, et multitudinis gentium. De quo Michaeae ult.: factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Phetros regio est, nomen habens ab uno filiorum Abraham: Elan, civitas Persidis: Emath, Antiochia: Sennaar locus in Chaldaea: Jer. 30. Vel secundo, in secundo adventu, quando per Eliae praedicationem convertentur corda filiorum ad patres: Malach. ult. Rom. 11: ex parte contingit in Israel et cetera. Et levabit. Hic ponit liberationis modum quantum ad primam expositionem. Levabit signum, idest edictum regis Tyri. Profugos Israel, qui ad litteras Ezechiae venerunt in Jerusalem, et conjunxerunt se duabus tribubus, et cum illis fuerunt captivati, et cum eis liberati. Vel signum crucis, quantum ad secundam expositionem, et congregabit profugos. Act. 13: vobis oportebat primum praedicari verbum Dei; sed quia repellitis illud (...) ecce convertimur ad gentes. Vel signum, alicujus miraculi, per quod convertentur ad praedicationem Eliae. Infra 49: ecce levabo ad gentes manum meam, et exaltabo ad populos signum meum. Et auferetur. Hic ostenditur liberatorum conditio. Et primo quantum ad concordiam, contra odium quod erat inter Ephraim et Judam. Et auferetur zelus, idest odium. Hoc completum fuit in reditu de captivitate, secundum primam expositionem. Vel quantum ad unitatem fidei, secundum secundam. Vel complebitur in futuro, quantum ad tertiam. De ista concordia, Jer. 3: ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra Aquilonis, ad terram quam dedi patribus vestris. Secundo quantum ad potentiam in subjugatione hostium, vel quae fuit ad litteram temporibus Machabaeorum quantum ad primam; vel per praedicationem apostolorum quantum ad secundam; vel quantum ad prosperitatem, quam etiam in futuro dominus ei dabit. Volabunt, quasi velociter impingent, in humero Philisthiim, flagellandos, per mare, quia sunt circa mare, et hoc quantum ad primam et tertiam. Simul, cum eis jam victis, praedabuntur filios orientis, Assyrios. Hoc non legitur factum tempore Machabaeorum. Vel praedabuntur per mare, quia Philistaei abundant navibus. Idumaea et Moab, qui primo hostes, praeceptum manus eorum, implebunt, non expectabunt alium facientem secundum mandatum: in quo notatur magna exaltatio. Et filii Amon: hi omnes fuerunt magni adversantes. Infra 49: venient et cetera. Vel volabunt, prae desiderio praedicandi, per mare: quia apostoli navigio per mare ad multas gentes pervenerunt. Vel per has gentes, quas nominat, omnes intelligit. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant? Praeceptum manus quia docebant verbo et exemplo. Et desolabit. Hic ponitur liberationis praeparatio: et circa hoc duo ponuntur. Primo praeparatio; secundo utilitatis consecutio, et erit via. Promittitur autem praeparatio, secundum similitudinem ad duplex beneficium quod exhibitum fuit patribus venientibus de Aegypto. Primo in divisione maris, de quo legitur Exod. 14: et quantum ad hoc dicit, linguam maris; et dicitur lingua maris, quia, sicut dicit Magister in historiis, in egressu filiorum Israel de Aegypto non fuit divisum mare ex uno litore, sed quasi quaedam lingua, quae circumdabat montem quemdam. Lingua maris, idest medium maris, more Hebraici sermonis, qui omne quod est in medio linguam vocat, propter hoc quod lingua est in medio oris. Quod quidem ad litteram nunquam fuit factum; sed significatur amotio omnis impedimenti detinentis, quantum ad primam expositionem. Vel lingua maris dicitur Aegyptus, cujus litus lingit mare. Sed quantum ad secundam, linguam maris Aegypti desolabit, idest linguam qua idola laudabant. Secundum beneficium fuit in divisione Jordanis, de quo legitur Josue 3: et quantum ad hoc dicit: levabit manum suam, hoc est potentiam suam, super flumen. Quantum ad primam expositionem, et est metaphorica locutio, ut per divisionem maris et fluminis, intelligatur omnis impedimenti amotio. Quantum ad secundam, significatur ad litteram flumen, ipse Nilus, qui ab Alexandro divisus est in septem rivos, qui praeparatio Romanis est, et adeo praedilatati, aut, aqua per rivos et meatus transeunte, transvadari a calceatis posset apostolis, de quibus Ephes. ult.: calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis. Vel per flumen significatur regnum Aegypti, quod divisum est a Romanis in plures senatus. In fortitudine spiritus sui, exercitus Alexandri, vel Romanorum: vel spiritus, idest venti, ad similitudinem ejus quod dicitur Exod. 14: flante vento vehementi et urenti tota nocte. Et erit via. Hic ponitur utilitas: et jam patet per ea quae dicta sunt. Sicut fuit. Eccl. 36: innova signa et immuta mirabilia; glorifica manum et brachium dextrum, excita furorem et effunde iram.


Caput 12

[84972] Super Is., cap. 12 Confitebor hic ponitur gratiarum actio pro suscepto beneficio. Quod quidem jam spiritu prophetali propheta videbat, et populo promittebat. Unde tria facit. Primo decantat canticum; secundo promittit populo beneficium, haurietis, tertio praedicit decantaturum populum, et dicetis. Tribus autem malis premebantur tunc: scilicet pro praeteritis culpis, divino furore; pro futuris poenis, hostium timore; pro praesentibus malis, cordis dolore. Contra primum commemorat Dei misericordiam; et ideo dicit: confitebor tibi, ego, domine, ex nunc idest laudabo, quia populi nondum videntis beneficium de quo gratias agant, de hoc quod sequitur, quoniam, primo juste, iratus es mihi, pro peccatis meis, et conversus est furor tuus, in misericordiam, et consolatus es me, quantum ad misericordiae effectum (praeteritum pro futuro): et hoc in reditu populi de Babylone, et maxime de consolatione facta per Christum. Zach. 8: sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit dominus. Contra secundum confitetur Deo fiduciam: ecce Deus salvator meus, liberans populum de servitute Babylonis, vel verius, qui salvum facit populum suum. Matth. 1: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Jerem. 30: ne timeas, serve meus Jacob, ait dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua. Contra tertium, divinae fortitudinis potentiam: fortitudo mea, per quam subsisto, et laus mea, quam laudo relictis idolis. Psal. 17: diligam te, domine, fortitudo mea. Haurietis. Hic promittit beneficium. Aquas, consolationis, refrigerantes contra aestum tribulationis. Et dicetis. Hic praedicit etiam populum decantaturum, post receptum beneficium: et continet mutuam exhortationem populi ad divinam laudem. Ponitur autem exhortatio ad tria. Ad laudis divinae confessionem, ad gratiarum actionem: cantate domino; ad communem exultationem: exulta. Circa primum ponuntur quattuor. Aut enim confitemur per fidem: confitemini domino. Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Aut invocamus per orationem, invocate. Infra 55: quaerite dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est. Aut annuntiatur per praedicationem: notas facite adinventiones ejus, quia multa adinvenit ad salvandum. Jer. 31: audite verbum domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt. Aut memoratur per jugem meditationem, mementote. Psal. 104: mementote mirabilium ejus. Cantate. Hic exhortatur ad gratiarum actionem. Et primo ut gratias agant Deo. Cantate domino, quoniam magnifice fecit, nos liberando. Psalm. 97: cantate ei canticum novum, quia mirabilia fecit. Secundo ut annuntietur mundo, annuntiate. Tob. 12: benedicite Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. Exulta. Hic ponitur exhortatio ad exultationem: et primo ut sit gaudium in corde, exulta; secundo ut sit jubilus in ore, lauda; tertio ponitur utriusque ratio, quia magnus. Infra 35: exultabit laetabunda et laudans. Notandum super illo verbo, haurietis aquas, quod est aqua primo doctrinae. Infra 55: omnes sitientes venite ad aquas. Secundo gratiae. Joan. 7: qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Tertio baptismalis munditiae. Joan. 3: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Item nota, quod haurietur aqua de fonte, primo divinae sapientiae. Eccl. 1: fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Secundo aeternae vitae. Jer. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae. Tertio Christi corpore. Zach. 13: in die illa erit fons patens domui David. Nota super illo verbo, adinventiones ejus, quod Christus adinvenit primo breve salutis verbum. Baruch 3: hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Secundo novum salvandi modum. Job 33: inveni in quo ei propitier. Tertio salvandum populum. Luc. 15: congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Nota super illo verbo, in medio tui sanctus Israel, quod Christus est in medio, primo quasi lux ad illuminandum. Eccl. 50: quasi stella matutina in medio nebulae. Secundo quasi mediator ad reconciliandum. Luc. ult.: stetit Jesus in medio discipulorum, et ait illis, pax vobis. Tertio quasi minister ad distribuendum. Luc. 22: ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.


Caput 13

[84973] Super Is., cap. 13 Onus Babylonis. Hic comminatur contra Babylonios, qui duas tribus captivaverant. Et dividitur in partes duas. In prima comminatur hostium destructionem; in secunda promittit ex hoc Judaeorum consolationem, cap. 14: prope est. Prima dividitur in duas. Primo ponitur comminationis titulus, et increpatio, onus, idest miseria opprimens. Jer. 23: si interrogaverit populus iste, vel propheta, aut sacerdos: quod est onus domini? Secundo ponitur ipsa comminatio, super montem. Et dividitur in partes tres. In prima ponit vastantis exercitus convocationem, scilicet Medorum et Persarum sub Cyro et Dario, qui ceperunt Babylonem, sicut legitur Dan. 5. In secunda ostendit poenae afflictionem, ululate; in tertia subsequentem ejus desolationem, et erit. Circa primum tria ponit. Primo convocat exercitum; secundo describit vocatorum adventum, ibi, vox multitudinis; tertio indicitur venientibus praeceptum, dominus exercituum. Circa primum duo facit. Primo ponit convocationem, et convocat ad aggrediendum et obsidendum: levate signum, idest vexillum, super montem Babylonis caliginosum, propter fumum incendii, quando combusta fuit. Vel super montem, civitati adjacentem, caliginosum, propter altitudinem nubibus opertum, vel caligare facientem visum. Ad exclamandum, exaltate vocem, ut hostes conveniant. Ad congrediendum, levate manum. Ad pugnandum, et ad capiendum, et ingrediantur. Jer. 51: levate signum super muros Babylonis. Secundo ponit vocatorum conditionem quantum ad idoneitatem propter officii injunctionem, sanctificatis meis; quasi: quos ad hoc officium peragendum sanctificavi; et quantum ad potestatem fortes et quantum ad jucunditatem exultantes. Soph. 1: sanctificavit dominus vocatos suos. Vox multitudinis. Hic describit vocatorum adventum: et primo quantum ad minores. Vox multitudinis; secundo quantum ad majores, vox sonitus regum. Jer. 50: vox eorum quasi mare sonabit. Infra 17: tumultus turbarum veniet. Dominus exercituum. Hic indicit praeceptum: et primo ponit divinum praeceptum, dominus praecepit; secundo divinum auxilium ad complendum, a summitate caeli, quasi ad adjuvandum. Et vasa, quaelibet arma. Ululate, hic describit poenae afflictionem: et circa hoc tria ponit. Primo puniendorum timorem; secundo afflictionem, ecce dies. Tertio punientium ferocitatem, ecce ego suscitabo. Timor autem exprimitur primo quantum ad gemitum oris, ululate. Ezech. 30: ululate, vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquabit dies domini, dies nubis. Tempus gemituum erit. Secundo quantum ad remissionem operis: propter hoc omnes, Jer. 50: audivit famam ejus rex Babylonis, et dissolutae sunt manus ejus. Tertio quantum ad turbationem cordis; quod turbatur tripliciter. Secundum interiorem statum: vel quantum ad jucunditatem, tabescet; vel quantum ad magnanimitatem: et conteretur; quasi in parva divisum; vel quantum ad securitatem per timoris angustias, torsiones. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Secundo turbatur quantum ad auxilii defectum, stupebit ad proximum suum; quasi prae stupore non poterunt auxilium ferre. Quantum ad exterius signum, facies combustae, propter pallorem timoris; vel ad litteram, quia tali morte sunt interfecti. Thren. 4: denigrata est super carbones facies eorum, Nah. 2 facies (omnium) et cetera. Ecce dies. Hic describit poenam afflictorum; et circa hoc tria ponit. Primo poenae magnitudinem, indignationis, quantum ad misericordiae subtractionem; irae, quantum ad poenae delectationem philosophus: irati contristantur, punientes vero gaudent: furoris, quantum ad impetuosam ultionem, quia furor est ira accensa, ut dicit Gregorius infra 30: ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Exprimitur etiam in consolationis subtractione: quoniam stellae; vel ad litteram, quantum ad eorum reputationem; quia afflictis omnia videntur tenebrosa. Vel stellae principes, sol in ortu suo, rex, luna regina. Apoc. 6: sol factus est quasi saccus cilicinus. Secundo ponit aequitatem, ordinans poenam contra culpam quam committebant in seipsis. Visitabo, vindicabo, super orbis mala, idest Babylonem: quia erat in ea monarchia. Vel propter multitudinem undique concurrentium. Et quantum ad culpam quam committebant in subditis, per malorum oppressionem. Et contra impios. Vel pactorum irritationem, infidelium. Per meliorum molestationem, arrogantiam, qua praesumebant omnes subjugare, supra 2: dies domini super omnem et cetera. Tertio ponit punitionis moderationem; et ponit quatuor. Primo defendentium paucitatem, pretiosior, idest rarior. 1 Reg. 3: sermo Dei erat pretiosus: et vir, qui possit defendere per potentiam, et homo, qui possit defendere per consilium, obrizo, idest auro rubro, quod optimum est. Supra 10: reliquiae saltus ligni ejus prae paucitate numerabuntur. Secundo elementorum commotionem, super hoc: quantum ad litteram, potuit esse tempestas in aere, et terraemotus in terra. Vel est hyperbole, prae magnitudine malorum. Jer. 4: aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et caelos, et non erat lux in eis. Tertio quantum ad fugientium dispersionem, tam civium et bellatorum, quam etiam captivorum, damula, velox animal. Proverb. 6: eruere quasi damula de manu, Ez. 34: super omnem faciem terrae et cetera. Quarto quantum ad remanentium oppressionem, quae fuit in tribus. In nece hominum: omnis qui inventus fuerit, quantum ad cives, superveniet, quantum ad extraneos, infantes quantum ad pueros. Jerem. 51: collidam in te senem et puerum. Secundo fuit in rerum direptione, diripientur. Thren. ult.: hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos, tertio quantum ad violationem mulierum. Uxores eorum. Thren. ult.: mulieres eorum in Sion humiliaverunt. Ecce ego. Hic describit hostium ferocitatem, quae non placatur muneribus. Qui argentum, nec flectitur misericordia sed sagittis parvulos, nec impotentibus viribus, et lactentibus; nec filiis parvulis, et super filios. Jer. 51: ecce ego adducam super eam et dissolvetur. Et erit Babylon. Hic describit subsequentem desolationem. Et primo civitatis destructionem, versa, idest subversa, sicut Sodoma, de qua Apoc. 18: vae, vae, civitas illa Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit judicium tuum. Secundo quantum ad ejus perpetuam solitudinem, non habitabitur. Jer. 51: non habitabit qui tendet arcum suum, et non ascendet loricatus. Tertio quantum ad solitudinis horrorem, qui ostenditur ex fuga pastorum, nec ponet ibi tentoria, qui certas mansiones non habet, sed per desertum vagatur. Nec pastores ovium, quantum ad habitationem bestiarum et mortuorum; sed requiescent ibi bestiae, solitudinem amantes. Draconibus, qui secundum quosdam sunt serpentes alati magni; secundum alios sunt pisces magni, habentes humidas squamas: secundum alios, serpentes cubitales, comedentes alios serpentes, et ex hoc flatu oris inficientes. Struthiones, animalia quae habent pennas, sed non volant, immo pedibus gradiuntur. Job 39: penna struthionis similis est pennis herodii. Pilosi, idest animalia pilosa, ut vulpes, lupi et hujusmodi: vel homines sylvestres, pilosi et hispidi, qui a quibusdam dicuntur non veri homines, sed figuram hominis habere, vel Daemonis in tali figura assumentis corpora. Domos desertas tales frequentantes sunt, qui et ambulant per noctem, et inquietant homines diversis modis. Ululae, aves quantitatis corvinae, maculis conspersae, ex hoc dictae quod vocem habeant ad modum ululantium luporum. Syrenae, secundum quosdam serpentes cristati et alati; vel pisces marini ad similitudinem mulierum; vel aves dulciter cantantes, in delubris voluptatis, idest locis in quibus luxuriabantur. Infra 34: et erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent Daemonia, Onocentaurus, et pilosus. Nota super illo verbo, super montem caliginosum, quod est multiplex caligo. Prima ignorantiae. Thren. 2: quomodo obtexit caligine in furore suo dominus filiam Sion. Secunda culpae. Psal. 17: caligo sub pedibus ejus. Tertia praesentis poenae. Thren. 4: quomodo obscuratum est aurum, immutatus est color optimus. Quarta futurae miseriae. Matth. 22: ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Et Luc. 16: inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint.


Caput 14

[84974] Super Is., cap. 14 Prope est ut veniat. In parte ista promittit Judaeis liberationem per Babylonis destructionem, quam supra comminatus est: et dividitur in partes tres. In prima promittit liberationem; in secunda praedicit liberatorum contra oppressorem insultationem, et erit in die, in tertia ponit insultationis confirmationem, non vocabitur. Circa primum tria ponit. Temporis brevitatem. Prope est dies domini, cui omnia sunt praesentia, vel post nostram captivationem, dies ejus, captivationis. Deuter. 32: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Secundo ponit liberationis modum et ordinem: et primo quantum ad relevationem miseriae, miserebitur: Michaeae 7: revertetur et miserebitur nostri: quantum ad recuperationem divinae gratiae, et eliget, aliquos scilicet Deut. 7: te elegit dominus: quantum ad restitutionem patriae, et requiescere. Ezech. 34: inducam eos in terram suam, et pascam eos in montibus Israel. Tertio describit liberatorum dignitatem, quantum ad extraneorum adhaesionem, adjungetur. Iac. 4: appropinquate Deo, et ipse appropinquabit vobis. Quantum ad honorificam retentionem, tenebunt eos, scilicet Judaeos, populi, apud quos erant captivi, quasi portandos in ulnis, infra 49: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Vel aliter: quantum ad eorum qui adhaeserunt deductionem, populi, scilicet Judaei, tenebunt, idest retinebunt, eos, secum ducendos, qui sibi adhaeserunt. Quantum ad hostium subjectionem vel eorum qui adhaeserunt: et possidebit eos, versa vice. Joel 3: convertam retributionem vestram. Et erit. Hic ponitur insultatio populi liberati contra captivantem jam destructum. Et primo ponitur titulus sive inscriptio continens tria. Tempus, cum requiem dederit a laboribus, quo laborasti bellando, concussione, captivitatis, qua tenebantur carcere, servitute, qua oppressa es in terra captivitatis, sumes parabolam, idest sermonem similitudinarium, qui aliud dicit, et aliud significat: per ea enim quae dicuntur significatur conditio Nabuchodonosor quantum ad potentiam, culpam et poenam, propter quae potuerunt haec contingere, etsi non contigerunt: circa regem Babylonis. Michaeae 2: in die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate. Habacuc 2: numquid non omnes isti super eum parabolam sument? Secundo ponitur ipsa insultatio, quomodo, et primo vivorum; secundo mortuorum, Infernus. Insultatio vivorum tria continet. Ejus destructionem cum culpa, quam commisit in exactione tributorum. Quomodo cessavit, in punitione hominum per poenas: contrivit, quasi solutio praemissae quaestionis; in impugnatione regnorum, subjicientem. Jer. 50: quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Secundo continet subsecutam pacem, conquievit, ab illo tumultu; siluit, a fletu; gavisa est, in tui destructione, et exultavit, in sua liberatione. Psalm. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam. Tertio continet principum alacritatem: abietes quoque, per quas significantur sublimes in dignitate. Simile habetur Ezech. 31: cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei. Dormisti, somno mortis, succidat nos, idest occidat. Infernus. Hic ponitur insultatio mortuorum contra Nabuchodonosor. Et primo principum et potentum; secundo aliorum, qui te viderint. Circa primum duo facit. Primo ponit infernalium occursum, quantum ad ministros poenarum, sive officiales: Infernus, idest Diabolus, qui praepositus est Inferis, subtus, quia Infernus deorsum est, conturbatus est, idest in tumultum versus; quasi hoc potuit fieri, infra 30: sperastis in calumnia in tumultu, et innixi estis super eo. Item quantum ad alios potentes decurrentes, suscitabit tibi gigantes, quasi secum tibi assurgere. Gigantes, quantum ad fortes corpore. Infra 26: morientes non vivant, et gigantes non resurgant. Omnes principes terrae, quantum ad reges, quorum est sedere in soliis; principes nationum, quantum ad alios potentes, surrexerunt. Universi, scilicet infernales gigantes, respondebunt, quasi convenisses eos, vel quasi flenti. Secundo ponit eorum improperium: et improperant tria; scilicet poenam quam invenit. Et quantum ad mortem, vulneratus es, morte, vi divinae potentiae. Psal. 88: tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Tum quantum ad mortui humiliationem; et in anima, detracta est; et in corpore, concidit cadaver, mortis. Tum etiam quantum ad mortui afflictionem in Inferno, subter te sternetur. In quibus omnes poenae Inferni, Judith ult. dabit ignem et vermes et carnes eorum ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Secundo improperant gloriam quam amisit. Tum, quantum ad dignitatem regni, Lucifer, pulcher inter omnes alios reges, mane, ante omnes alios monarchus; et quantum ad potentiam belli, corruisti in terram. Dan. 2: tu es caput aureum, o rex; et post te surget aliud regnum minus te. Tertio improperat superbiam cordis quam habuit, quantum ad tria: quantum ad superbam cogitationem; secundo quantum ad perversam intentionem, ero similis; tertio quantum ad propositi frustrationem, verumtamen. Cogitatio autem erat superba, quia cogitabat usurpare quae Dei sunt, secundum errorem gentilium, qui credebant homines in deos mutari, et ex principibus fieri stellas, sicut dicitur 2 Mach. 11: patre nostro inter deos translato. Cogitabat etiam usurpare divinum locum: conscendam in caelum, super astra caeli: quasi: sicut sum super alios principes in terra, ita ero super alias stellas in caelo. Et divinum cultum. Sedebo, sicut recipiens sacrificia, in monte testamenti, idest in templo Dei, quod erat in monte Sion, in quo erat testamentum legis, in lateribus Aquilonis, idest in Jerusalem, quae erat ad aquilonarem partem montis. Et divinum actum. Super altitudinem nubium; quasi dicat: ut tonem et fulminem. Vel per nubes prophetas; per caelum regnum Judaeorum; per astra Judaei fulgentes Dei cognitione. Similis. Ecce perversa intentio. Ezech. 28: numquid dicens loqueris, Deus ego sum? Verumtamen. Ecce frustratio intentionis. In profundum laci, idest in durissimis poenis. Job 21: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Qui te viderint. Hic ponitur insultatio aliarum communium personarum. Et primo describit eorum occursum. Omnes alii qui te viderint, in poenis, ad te inclinabuntur; quasi dicat: tantum eris infra alios quod oportebit eos inclinari, ad hoc quod te videant. Sap. 6: potentes potenter tormenta patientur. Secundo ponit eorum improperium. Et tria improperant. Primo culpam quam commisit: conturbavit, in bellis, concussit, mutando dominia: posuit orbem desertum, exulando homines: urbes, subvertendo civitates: vinctis non aperuit, ut possent lumen videre. Ezech. 32: dederunt terrorem in terra viventium. Secundo improperant sepulturam qua corruit, quia extumulatus a filio suo, qui discerpsit cadaver in ducentas partes, et alligavit totidem avibus de diversis terris congregatis, ne posset resurgere. Pollutus, sanguine eorum quos occidisti. Jer. 22: sepultura asini sepelietur. Tertio improperant damnum quod regno suo intulit. Perdidisti, quia Chaldaei plus tenuissent regnum, nisi fuissent peccata Nabuchodonosor: punitur enim populus pro culpa principis, sicut patet Proverb. ult. Cujus ratio est, quia populus solet imitari culpam regis. Proverb. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Totum istud mystice exponitur de Diabolo. Concutit regna, quasi minister poenae, et incentor culpae, cujus potentia per Christum diminuta est, et in die judicii ex toto in Inferno detrahetur, qui voluit in caelum conscendere, et ad aequalitatem majestatis divinae venire, secundum quod exponitur in Glossa. Nota super illo verbo, super astra Dei, quod sancti comparantur stellis primo propter numerum. Ps. 146: qui numerat multitudinem stellarum. Dan. 7: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Secundo propter situm. Eccl. 43: species caeli gloria stellarum. Phil. 3: nostra autem conversatio in caelis est. Tertio propter gradum. 1 Cor. 15: stella a stella differt in claritate. Quarto propter splendoris rutilum. Dan. 12: et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Quinto propter ordinatum motum. Judicum 5: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. 1 Cor. 14: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Sexto propter visum. Eccl. 50: quasi stella matutina in medio nebulae. 1 Joan. 3: nondum apparuit quid erimus. Septimo propter figurae circulum. Apoc. 12: mulier apparuit in caelo (...) et in capite ejus corona stellarum duodecim: in quo significatur perfectio gloriae. Non vocabitur. Hic confirmat insultationem: et primo per prophetae vaticinium; secundo per divinum propositum, et consurgam; tertio per divini propositi firmamentum, dominus exercituum. Circa primum comminatur tria. Et primo regni amissionem: semen pessimorum, idest filii Nabuchodonosor et filiorum suorum, non vocabitur in aeternum, idest non supererit nomen ejus in honore regni. Secundo filiorum occisionem a Medis et Persis: praeparate in iniquitate; idest pro iniquitate. Tertio impossibilem recuperationem, non consurgent. Faciem orbis, idest Babylonis, quae supra dicta est orbis. Exod. 20: ego sum Deus Zelotes, visitans peccata patrum in filios. Sap. 4: ex iniquis nascetur iniquitas. Et consurgam. Hic ponitur divinum propositum ad complendum. Et primo ad destruendam Babylonem quantum ad destructionem hominum, super eos, scilicet filios Nabuchodonosor. Nomen Babylonis, idest famam potentiae suae, reliquias filios, et progeniem, nepotes et deinceps. Job 18: non erit semen ejus, neque progenies in populo suo. Quantum ad bestiarum habitationem: ponam eam, infra 34: ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fodit in umbra ejus. Quantum ad destructionem murorum, scopabo, ut nihil remaneat nisi pavimentum, sicut in domo quando purgatur scopa. Secundo ponit propositum de destructione Assyriorum, ut sit in exemplum. Et primo ponitur juramentum. Juravit, idest immobiliter statuit, si non ut putavi, idest statui. Psal. 109: juravit dominus, et non poenitebit. Secundo destructionis locum, in terra mea: quia juxta Jerusalem destructus est exercitus Senacherib. Infra 25: faciet dominus in monte hoc convivium pinguium. Tertio describit poenae fructum, auferetur. Supra 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti. Tertio ponit propositum de destructione omnium popularium: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, destruendam, quantum ad deliberationem. Manus ejus, idest potentia, quantum ad executionem. Jer. 25: sume calicem vini furoris hujus de manu mea. Vel omnem terram, protegendam ab Assyriis. Et haec manus extenta, quae destructa est. Et sic erit fructus poenae in omnibus gentibus. Dominus exercituum. Hic ostendit divini propositi stabilimentum. Et quantum ad decretum sapientiae, decrevit; et quantum ad expletionem potentiae: et manus ejus, Job 23: ipse solus est, et nemo potest avertere cogitationem ejus; et anima ejus quodcumque voluerit hoc fecit. In anno. Hic comminatur contra hostes de afflictione Judaeorum gaudentes: et primo contra Philistaeos, qui gaudebant de minoratione eorum per mortem Ezechiae: secundo contra Moabitas, qui gaudebant de eorum destructione per Assyrios vel Chaldaeos. Cap. 15: onus Moab. Prima in duas. In prima ponitur tempus comminationis: in anno, cujus tempore Philistaei occupaverant quosdam timentes de regno Judaeorum, ut dicitur 2 Paral. 28: et tamen Achaz eis resistebat; et ideo in morte ejus laetabantur quasi licentius Judaeos infestaturi. Secundo ponitur comminatio, ne laeteris. Et primo comminatur afflictionem quam passi sunt ab Ezechia, secundo destructionem quam passi sunt sub Assyriis, ulula. Circa primum tria facit. Primo enim excludit stultum gaudium: ne laeteris, de hoc scilicet quoniam virga, idest potestas, percussoris tui, idest Achaz, comminuta est, per mortem. Eccle. 2: risum reputavi errorem. Secundo comminatur poenae augmentum: de radice enim, quasi dicat; sicut regulus, qui et basiliscus, plus nocet quam alius coluber, qui etiam visu et flatu interficit non solum animalia, sed etiam aves volantes, ita Ezechias filius Achaz plus ceteris vos affliget. 3 Reg. 12: pater meus imposuit vobis onus grave; ego superaddam. Tertio praedicit poenae effectum, et in cunctis, quantum ad terrae ubertatem. Et pascentur primogeniti, idest Judaei, de quibus Exo. 4: primogenitus meus Israel. Et quantum ad pacis securitatem, fiducialiter. Infra 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae. Et effectum in Philisthaeis per contrarium, scilicet famis, contra primum: interire radicem, idest eos etiam qui aliis nutrimenta ministrare debebant. Et occisionis, contra secundum: et reliquias, ab Ezechia, interficiam, per Assyrios et Chaldaeos. Infra 65: servi mei comedent, et vos esurietis; servi mei bibent, et vos sitietis. Ulula. Hic comminatur destructionem per Assyrios: et primo comminatur eorum destructionem; secundo Judaeorum liberationem, et quid respondebitur? Circa primum tria ponit. Primo comminatur naturalem destructionem. Porta, idest judices sedentes in portis. Jer. 3: vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel. Et hostium multitudinem. Fumus, excitatus ex multitudine exercitus propter pulverem ab Aquilone, propter situm Assyriorum ad Philistaeos. Jer. 1: ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae. Tertio evasionis impossibilitatem, et non erit, Thren. 2: non fuit in die furoris. Et quid respondebitur. Hic promittit liberationem. Et primo ponit interrogationem: nuntiis, Angelis praepositis diversis provinciis, vel de eorum statu solicite inquirentibus; vel nuntiis missis ad consulendum Isaiam, sicut legitur de Jeremia 27. Secundo ponitur responsio: quia dominus fundavit; idest, sua protectione firmavit, infra 54: ecce sternam.


Caput 15

[84975] Super Is., cap. 15 Onus Moab. In parte ista comminatur contra Moabitas, qui descenderunt a Moab primogenito Loth, Gen. 19, propter hoc quod gavisi sunt de destructione filiorum Israel ab Assyriis et Chaldaeis, a quibus tamen ipsi sunt destructi, quamvis post. Et dividitur in partes duas. In prima comminatur destructionem; in secunda destructionis conditionem, emitte, cap. 16. Prima in duas. In prima comminatur destructionem per Assyrios; in secunda per Babylonios, ad torrentem. Prima in tres. In prima designat ex dolore poenae magnitudinem; in secunda poenae modum et ordinem, vectes; in tertia magnitudinis rationem, secundum magnitudinem. Magnitudinem autem doloris ostendit quantum ad tria: scilicet per stuporis silentium; per doloris fletum, ascendit; per compassionem hostium, cor meum. Stupor autem contingit ex privatione eorum in quibus aliquis confidit. Confidebant autem in regia civitate a qua sperabant auxilium, et in munitionibus: et ideo dicit: onus Moab; idest, haec est visio de onere Moab, idest provincia Moabitarum. Conticuit, prae stupore, quia Ar, civitas regia, vastata est nocte. Ad litteram, propter gravem tribulationem. Et quia nocte vastatus est murus munitionum, Moab conticuit, Abd. 5: si fures intrassent. Ascendit. Hic ostendit magnitudinem poenae ex magnitudine fletus: et tria ponit. Primo praedicit fletum: et quantum ad flentes, domus, scilicet regia, et Dibon, nobilis quaedam civitas. Et quantum ad locum: ascendit in planctum, idest ad flendum, ad excelsa in quibus idolis immolabant, ut plangendo auxilium quaererent. Et quantum ad materiam: Moab, tota provincia, ululabit super Nabo et super Medaba, quaedam civitates quae destructae fuerant. Ioel 2: (ululate in monte sancto meo). Secundo describit plangendi modum, secundum morem antiquorum, qui nutrientes tempore laetitiae barbam et comam, tempore tristitiae deponebant, sicut habetur Job 1: tonso capite corruit in terram. In cunctis capitibus. Supra 3: et erit pro crispanti crine calvitium. Tertio excludit fletus terminum. Et quantum ad diversitatem locorum: quia omnis, idest omnibus modis, ululatus, erit, super tecta ejus, quae plana habebant ad sedendum, et in plateis ejus descendet in fletu, ab excelsis in quae flens ascenderat; ut in montibus et vallibus fletus sit. Esebon clamavit, flens, et Eleale, quae sunt civitates, quinimo terrae regni Moab. Vox eorum audita est usque Jasa, quae est alia civitas ejus. Et quantum ad diversitatem flentium: super hoc, malum, expediti, scilicet ad pugnandum; non tantum senes, et etiam simul cum aliis, sed etiam sibi, quando stat solitarius, anima, quia planctus procedit ex intimis cordis. Jer. 48: super omne tectum Moab et in plateis ejus omnis planctus. Nota super illo verbo, nocte vastatus est murus, quod nox habet obscuritatem: et primo originalis maculae. Job 3: pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo. Secundo actualis culpae. 1 Thess. 5: qui dormiunt, nocte dormiunt. Tertio infidelis ignorantiae. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Secundo nox habet horrorem. Primo opprimentis desperationis. Job 27: nocte opprimet eum tempestas. Secundo praesentis afflictionis. Prov. ult.: non extinguetur in nocte lucerna ejus. Tertio aeternae damnationis. Sap. 17: vinculis tenebrarum, et longae noctis compediti, perpetuae providentiae placuerunt. Tertio nox habet quietem contemplationis; in qua primo est ferventis amoris desiderium: infra 26: anima mea desideravit te in nocte: secundo debitae confessionis sacrificium. Ps. 118: media nocte surgebam ad confitendum tibi; tertio divinae consolationis silentium: Sap. 18: cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet; omnipotens sermo tuus, domine, exiliens de caelo, a regalibus sedibus venit. Cor meum. Hic ostendit magnitudinem poenae ex compassione hostium, quia ipse propheta condolebat ad Moab, idest pro afflictione Moab. Jer. 48: super te evigilabo. Vectes. Hic describit poenae modum et ordinem; et ponit tria. Primo terrae vastationem, vectes, idest fortitudo vel termini, ejus, Moab deserti sunt, usque ad Segor, una de quinque urbibus destructis: Gen. 19, quae erat in terris Moab. Vitulam, propter luxuriam, conternantem, idest trium annorum, quando sunt animalia in suo robore et fortitudine. Vel conternantem, quia tertia concussione terraemotus corruit, recedente Loth. Jer. 46: vitula elegans atque famosa Aegyptus. Secundo hominum captivitatem: per ascensum enim Luith, quidam clivus, vel quidam vicus, unde ducebantur captivi, ascendet, Moab captivus ductus. Et in via Oronaim, cujusdam civitatis de Moab, per quam transibant, levabunt clamorem contritionis. Nahum 2: miles captivus ductus est. Tertio agrorum sterilitatem, aquae enim; idest, terra Moab ita erit sterilis sicut locus juxta oppidum Nemrim, quod est juxta mare, propter aquas salsas et amaras. Non quidem propter aquas, sed Dei judicio, herba, jam nata, aruit; germen, quantum ad ea quae erant in pullulatione; viror, arborum jam natarum. Ps. 106: posuit flumina in desertum. Secundum magnitudinem. Hic ponitur ratio magnitudinis poenae. Operis peccati; visitatio, ultio. Deut. 25: pro mensura peccati erit et plagarum modus. Ad torrentem. Hic comminatur destructionem per Babylonios; in qua quidam fuerunt captivati. Et quantum ad hoc dicit: Chaldaei ducent eos ad torrentem, Euphratem, juxta Babyloniam, salicum, qui juxta fluvium crescunt. Ps. 136: super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus. Quidam fuerunt interfecti; et quantum ad hoc dicit: quoniam circuit clamor, flentium, vel pugnantium Chaldaeorum: quia aquae Dibon, nomen civitatis; in quibus propter amoenitatem locorum suas luxurias exercebant. 4 Reg. 3: incurrerunt Moabitae aquas Dibon. Quidam residui fuerunt diversis persecutionibus afflicti: ponam Dibon, ad quam Judaei confugerant, haec additamenta, poenarum, his qui fugerint de Moab, ab Assyriis, et reliquiis terrae, quos dimiserunt Assyrii. Leonem: ad litteram, bestias eos interficientes; vel hostem saevientem, scilicet Chaldaeum. Supra 9: in omnibus his non est aversus furor meus.


Caput 16

[84976] Super Is., cap. 16 Emitte agnum. Hic describit poenae conditionem; et ponit duas conditiones. Primo aequitatem ex parte judicantis: secundo deceptionem ex parte patientis, et erit cum apparuerit. Aequitas autem poenae disponitur ex culpa praecedente; et ideo ordinat culpam. Ponit autem duplicem culpam. Primo contra contemptum promissi beneficii; secundo contra contemptum salubris dati consilii, ini consilium. Circa primum duo facit. In prima promittit beneficium Christi nascituri de eorum gente, ut ex hoc aliquam consolationem accipiant. Ruth enim Moabites nupsit Booz, ex quo concepit Obed patrem Jesse patris David, de quo natus est Christus; ut dicitur Ruth ultim. Et ideo dicit, o domine, pater, agnum, Christum: Joan. 1: de petra deserti, de Ruth gentili, cujus populus lapideus est, deos lapideos adorans: et ob hoc a Deo desertus. Ad montem, Jerusalem, in quo occisus est et surrexit, vel Ecclesiam. Dominatorem. Apoc. 5: sedenti super thronum. Secundo ponit poenam contemnentium: erit sicut avis fugiens, unde fugerant, vel captivi ducebantur. Supra 10: invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum. Alii hic volunt, licet extorte, ad litteram exponere de tributo agnorum, quod rex Moab subtraxerat a rege Israel; sicut dicitur 4 Reg. 3, quod per prophetam praedicitur restituendum regi Jerusalem. Dominatorem, in signum dominii, de petra deserti, locus in quo nutriebantur oves. Ini consilium. Hic ordinat poenam contra contemptum dati consilii. Et dividitur in tres. In prima ponit consilium; in secunda consilii contemptum, audivimus, in tertia poenam contemnentium, idcirco. Circa primum tria ponit. Primo hortatur ad deliberationem, ini consilium quasi: delibera qualiter salvari possis. Consilium est ipsa quaestio quae vertitur inter consiliantes: Concilium congregatio consiliatorum. Coge, quasi strictum consilium habens. Prov. 11: salus ubi multa consilia. Eccl. 32: omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis. Secundo ponit consilii tenorem: pone quasi noctem: in quo hortatur ad duo. Ad receptationem Judaeorum fugientium, ut locum absconsionis praeparet. Pone quasi noctem, idest praepara te ad occultandos eos ita in die ac si in nocte; vel in meridie, aperta persecutione, ut fugientes celet. Absconde, ut abscondens non reveles vagos. Hortatur etiam ut receptos amicabiliter sustentet, habitabunt. Infra 32: et erit vir. Tertio assignat rationem, finitus. Et primo quantum ad hostium destructionem, ne eorum timorem dimittant: finitus est pulvis, multitudo exercitus Senacherib, consummatus est, idest occisus a filiis, miser, Senacherib: infra 37: defecit, quantum ad potentiam. Secundo quantum ad Judaeorum restaurationem, ut libentius faciant: quantum ad regni praeparationem, praeparabitur, in misericordia Dei, vel regis misericordis: solium, regum Juda; quantum ad regis potestatem: sedebit, quasi quiete regnabit, quantum ad judicii aequitatem: in veritate judicans, quantum ad sententiae prolationem: quaerens, quantum ad causarum discussionem: reddens, quantum ad sententiae executionem. Et hoc potest exponi de Ezechia, vel de Christo. Supra 9: super solium David et super regnum ejus sedebit. Nota super illo verbo, emitte agnum, quod Christus dicitur agnus primo propter vitae puritatem. Exod. 12: erit agnus sine macula, agnus, anniculus. Secundo propter mortis mansuetudinem. Infra 53: quasi agnus coram tondente se non aperuit os suum. Tertio propter peccati expiationem. Joan. 1: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Nota super illo verbo, de petra deserti, quod beata virgo dicitur petra primo propter gratiae firmitatem, Eccl. 26: fundamenta aeterna. Secundo propter continentiae frigiditatem. Infra 32: sicut umbra petrae prominentis in terra deserta. Tertio propter fructus ubertatem. Job 29: petra fundebat rivos olei. Et nota, quod ista petra fuit singularis deserti: quia praecipua quantum ad primum. Can. 4: tota pulchra es, amica mea. Secundo, quia prima quantum ad secundum. Can. 1: curremus in odorem unguentorum tuorum. Virgo quantum ad tertium. Supra 7: ecce virgo concipiet et pariet filium. Nota super illo verbo, emitte, scilicet tu pater filium, quod pater misit filium primo sicut sol radium. Eccl. 43: tripliciter sol exurens montes. Secundo sicut fons fluvium. Eccl. 24: ego quasi fluvius Dorix. Tertio sicut pater filium. Joan. 3: sic Deus dilexit mundum ut unigenitum daret. Audivimus. Hic ponit contemptum consilii ex superbia procedentem: unde describit eorum superbiam quantum ad tria. Quantum ad divulgationem, audivimus, quasi publicum; quantum ad quantitatem, superbus est valde; quantum ad hoc quod excedit ejus dignitatem, superbia ejus, qua de bonis habitis se extollit, arrogantia, qua non habita praetendit; indignatio, qua vindictas praesumptuose proponit, plusquam et cetera. Idcirco. Hic ponit poenam contemnentium. Et primo puniendorum fletum, Moab ad Moab, idest ad invicem; de quo supra 15, satis dicitur. Secundo describit poenae modum: his qui laetantur, et ponuntur tria. Primo indicitur poenae denuntiatio prophetis vel nuntiis: qui laetantur, gloriantur, et confidunt de munitionibus ex muris lateritiis: Ezech. 33: si speculator viderit et cetera. Secundo ponitur poenae descriptio quantum ad destructionem terrarum. Esebon, civitas, in cujus terris abundabat triticum. Sabama, civitas vicina, in qua abundabat vinum. Quantum ad hostium fortitudinem, domini gentium, idest Assyrii, vel Chaldaei, multis gentibus dominantes, flagella, idest palmites qui sunt in summitate vitis, per quos metaphorice significantur principes et sublimes. Usque ad Jazer, destruendo, quae est in ultimis finibus. Quantum ad afflictionem hominum, errorem gentium, erraverunt. Ps. 106: erraverunt in solitudine, in inaquoso. Vilitatem remanentium, propagines, quae remanent in vinea excisis flagellis, sine fructu et decore. Dan. 4: germen radicum ejus, in terra sinite. Elongationem captivorum: transierunt mare, Moabiticum, ducti captivi in Babylonem. Vel mare, idest Euphratem, secundum consuetudinem Hebraeorum. Joel. 3: venundabunt eos Sabaeis genti longinquae. Vel exponitur de Assyriis mare transeuntibus, et venientibus ad destruendum. Tertio ponitur prophetae compassio; et primo ponitur compassio super hoc, scilicet malum Moab, plorabo in fletu Jazer, idest deflens illa civitatem Moab. Et similiter etiam vineam Sabama, et Eleale. Secundo ponitur compassionis ratio quantum ad hostium impetum, calcantium, idest Assyriorum devastantium, et quantum ad sublatum ab eis gaudium, quod habebant de abundantia frumenti, de Carmelo, idest de fertilitate: Carmelus enim non est in Moab; sed utuntur Judaei nominibus propriis pro appellativis. Et gaudium quod habebant in abundantia vini, in vineis Ier. 48. Tertio infertur quasi ex ratione conclusio: super hoc, infortunio, venter, idest sensus, meus quasi cithara, faciens sonum ad planctum. Vel quia cithara auget gaudium laetis, et tristitiam tristibus. Vel propter concordiam virtutum prophetae. Et erit. Hic ostendit frustrationem eorum, et de idolis, quibus sacrificabant in excelsis, et quibus sacrificabant in templis, quando erant in timoribus. Deut. 32: ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam? Hoc verbum. Hic est epilogus. Ex tunc, a morte regis Achaz. Et nunc. Hic ostendit brevitatem temporis. In tribus annis, qui erunt usque ad destructionem vestram, et a morte Achaz: suo tempore fuit visio hujus secundi verbi: vel in quibus durabit vestra persecutio vel impugnatio. Anni mercenarii: quia post hos dominus reddet vobis mercedem pro peccatis vestris. Vel qui videntur magni, mercenarii sunt, et domino parvi. Job 7: militia est vita hominis super terram; et quasi mercenarii dies ejus.


Caput 17

[84977] Super Is., cap. 17 Onus Damasci. Hic incipit comminari contra illos qui praeparabant populo Dei occasionem peccandi, dum per confidentiam auxilii ipsorum de Deo confidere non curabant. Et dividitur in duas. In prima contra Syros, qui populo decem tribuum auxilium conferebant; in secunda contra Aegyptios, qui duabus tribubus. Cap. 18: vae terrae. Prima in tres. In prima comminatur destructionem Syrorum auxilium promittentium; in secunda decem tribuum in praemisso auxilio confidentium, et erit in die illa, in tertia Assyriorum utrosque destruentium, vae multitudini. Circa primum duo. Primo comminatur destructionem; in secunda describit destructionis effectum, et cessabit. Destructionem autem comminatur primo quantum ad regiam civitatem: desinet esse civitas, per depopulationem hominum; erit sicut, per destructionem murorum. Mich. 3: Sion erit quasi ager. Secundo quantum ad adjacentem regionem, Aroer, idest illius regionis Syriae, in qua multae civitates sunt, vel Aroer, myrica; quasi: sicut loca in quibus abundant myricae sterilia sunt, et derelicta in pastum gregum; ita civitates Syriae. Non erit qui exterreat: quia propter solitudinem etiam latrones non erunt ibi: vel quia non erunt ad alium fructum utiles; sicut exterrentur greges a vineis et locis cultis. Infra 34: orientur in domibus eorum urticae. Et cessabit. Hic ponitur effectus destructionis: et primo in decem tribubus ab Ephraim; secundo quantum ad regiam civitatem, et regnum a Damasco, cessabit, et non erit ulterius caput regni; tertio quantum ad totam regionem, et reliquiae Syriae, ironice; idest, erunt ignominiosi sicut filii Israel. Infra 31: dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator. Et erit in die illa. Hic comminatur destructionem decem tribuum, in eorum auxilio confidentium: et primo quantum ad oppressionem hominum; secundo quantum ad desolationem civitatum, in die illa civitates, tertio quantum ad sterilitatem agrorum, propterea plantabis. Circa primum duo facit. Primo comminatur poenam; secundo ostendit poenae fructum, in die illa inclinabitur. Comminatur autem poenam in hominibus primo contra elationis gloriam, attenuabitur, idest ad modicum, et quasi ad nihilum redigetur, gloria, destructis his in quibus gloriabantur. Secundo contra divitiarum opulentiam, et pinguedo, idest divitiae quibus carnem deliciose nutriebant. Supra 10: mittet dominator dominus. Tertio contra populi abundantiam comminatur hominum paucitatem, quam describit sub triplici metaphora, secundum quod in tribus in abundantia Jacob benedictio fuit. Gen. 27: abundantiam frumenti, vini et olei. Quantum ad primum ponit paucitatem spicarum post messionem, quae vel congregantur ab ipso messore, et sic, et erit, paucitas reliquiarum decem tribuum, sicut quando aliquis est congregans in messe quod restiterit prima messione, et brachium ejus, de congregatis, spicas leget, idest colliget. Et iste congregans fuit Ezechias, qui convocavit reliquias decem tribuum, sicut legitur 2 Paral. 30, vel etiam quae congregantur ab aliquo paupere, sicut dixit Ruth 2: vadam in agrum colligere spicas. Et quantum ad hoc dicit: sicut quaerens spicas in valle Raphaim, quaedam vallis fertilissima. Contra abundantiam vini ponit paucitatem uvarum post vindemiationem. Et relinquetur, Michaeae 7: vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae. Contra abundantiam olei ponit paucitatem olivarum post excussionem: oleae. Olea, ut dicit Papias, est fructus olivarum; sed hic, secundum expositionem Glossae, videtur poni pro ipsa arbore in cuius cacumine remanent aliqui pauci fructus ad quos colligans non potuit attingere, de ista paucitate, Deut. 28: remanebitis pauci numero. Nota super illo verbo, et pinguedo carnis quod divitiae dicuntur pinguedo: primo propter sterilitatem. Matth. 13: fallacia divitiarum. Secundo propter ventositatem. 1 Tim. ult.: divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum. Tertio propter inutilitatem. Ez. 16: haec fuit iniquitas sodomiae etc., Eccl. 5: divitiae conservatae in malum domini sui. In die illa. Hic ponit poenae fructum. Inclinabitur, exhibendo debitum servitutis cultum, homo, de decem tribubus quicumque fuerit ad Ezechiam. Respicient, expectando aliquod auxilium: delubra, templa in quibus erant fontes, quasi ad abluendum infra 31: in die illa percutiam. In die illa. Hic comminatur desolationes civitatum. Et primo comminatur ipsam desolationem, sicut aratra. Tangitur hic quod habetur Ios. 6 et 7, quod ad adventum filiorum Israel, Amorrhaei fugerunt, relinquentes omnia in agris. Supra 1: terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni. Secundo ponit desolationis rationem. Et eris deserta, Deuter. 32: Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui. Propterea plantabis. Hic comminatur sterilitatem fructuum: et circa hoc tria facit. Primo ostendit cultus inutilem laborem, quantum ad vineas: plantationem infidelem, quia non reddet fructum secundum laborem: vel fidelem ironice; quasi dicat: aut propter mala quae fecisti erit plantatio tua fidelis? Quantum ad agros. Germen alienum, quod alii colligent. Supra 5: decem jugera vinearum facient lagunculam unam. Secundo quantum ad fructus perditionem: in die plantationis tuae, idest quando de plantatione fructum sumere debebas; et hoc quantum ad vineas; quantum ad agros, mane semen tuum florebit; idest primo pulchrum erit, ut magis doleas; vel quia ante tempus florebit, et inutile erit. Proverb. 20: hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Ablata est, ab hostibus, in die hereditatis, quando in horreo debuit recondi, quasi fructus hereditatis. Jer. 12: seminaverunt triticum, et messuerunt spinas. Tertio comminatur pro amissione dolorem, dolebit, qui seminavit; vel dolebis tu. Vae multitudini. Hic comminatur Assyriorum exercitui destructionem: et circa hoc tria ponit. Et primo describit exercitus multitudinem quantum ad strepitum incedentium, vae multitudini populorum, venientium cum Senacherib; quantum ad tumultum colloquentium, tumultus, qui est locutio confusa praecipue multorum; quantum ad clamorem pugnantium, sonabunt populi, in pugna. Supra 8: ecce adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas. Jerem. 6: vox ejus quasi mare sonabit. Apoc. 17: aquae multae, populi multi. Secundo comminatur destructionem: circa quam primo ponitur ipsa destructio, et increpabit, occidendo exercitum per Angelum, et fugiet procul, in terram suam cum paucis: ut supra 10, habetur, Psalm. 9: increpasti gentes; secundo ponitur similitudo respondens conditioni, quia superbus erat, rapietur sicut pulvis. Psal. 1: tamquam pulvis quae projicitur a facie venti; et respondens tempori, sicut turbo, quia de nocte fuit percussus exercitus ejus, quem vocat tempestatem, cujus praeambulum in pulvere est turbo ex ventis, qui sunt causa pluviae. 4 Reg. 19: in nocte illa venit Angelus, et percussit exercitum. Tertio ponitur destructionis consummatio: et non subsistet, quia ipsemet interfectus fuit. Ezech. 29: nihil factus es. Quarto ponitur destructionis ratio. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, possessiones, et diripientium, res mobiles. Psal. 10: ignis, sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. Nota super illo verbo, et oculi ejus ad sanctum Israel, quod oculi debent inclinari ad Deum primo per fidei adhaesionem. Infra 30: oculi tui videbunt praeceptorem tuum. Secundo propter spei expectationem. Psalm. 144: oculi omnium in te sperant domine. Tertio propter amoris contemplationem. Job 39: inde contemplabitur escam, et de longe oculi ejus respiciunt. Quarto propter gloriae fruitionem. Matth. 13: beati oculi. Nota super illo verbo, plantatio infidelis, quod est primo avari. Eccl. 5: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Secundo luxuriosi. Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? Tertio superbi. Sap. 5: quid nobis profuit superbia nostra?


Caput 18

[84978] Super Is., cap. 18 Vae terrae cymbalo. Hic comminatur contra Aegyptios: et primo comminatur eorum poenam per comparationem ad poenae meritum; in secunda exequitur poenae modum; cap. 19: onus Aegypti; in tertia designat poenae tempus, cap. 20: in anno. Circa primum tria ponit. Primo designat culpam, quae est meritum poenae; in secunda comminatur poenam: omnes habitatores; tertio ostendit poenae fructum, in tempore illo. Circa primum duo facit. Primo describit situm terrae, in quo superbe confidebant, dicens: vae, scilicet imminet, terrae, Aegypto, cymbalo alarum; propter sonitum Nili, cujus velocitas comparatur motui alarum propter velocitatem, vel propter multitudinem populorum, vel propter protectionis auxilium, quod populo duarum tribuum insonabant; quae est trans flumen Aethiopiae, idest ultra Nilum, qui venit de Aethiopia. Ezech. 29: ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum. Hoc tamen Judaei exponunt de Gog, qui habitant ultra Aethiopiam, contra quos testatur propheta Ezechiel 38. Secundo describit auxilium quod duabus tribubus promittebant. Et primo describit nuntiandi modum, dicens, qui, scilicet populus Aegyptius, mittet legatos, idest nuntios, duabus tribubus, in mari, idest per mare, et super aquas, fluminis, vel maris, in vasis papyri, genus junci, de quo fiebant capsellae ad portandas litteras, vel arundines tam magnae quod de eis fiebant naves, ut legitur in historia Alexandri: a pyr, quod est ignis. Secundo ponit legationis praeceptum, in quo determinat duo. Primo nuntiandi modum, dicens hoc: o Angeli, idest o nuntii mei, ite veloces, idest velociter. Secundo motivum, ad gentem scilicet duarum tribuum, quam ostendit miserabilem ex quatuor. Primo ex afflictionis magnitudine, convulsam, a propria firmitate per subjugationem, et dilaceratam, per poenarum afflictionem. Secundo ex pristina dignitate, terribilem, quondam, post quem non est alius, potentiae comparandus; nunc autem expectantem, alienum auxilium, conculcatam, quasi in vilitate redactam. Tertio ex hostium potestate vel iniquitate: cujus diripuerunt injuste flumina, reges Assyriorum. Quarto ex loci sanctitate, ad montem. Sunt autem puniti, quia eos a cultu Dei retrahebant. Ezech. 29: non erunt ultra domui Israel. Omnes habitatores orbis. Hic comminatur poenam: et circa hoc duo facit. Primo ponit poenae evidentiam. Videbitis idest notum erit vobis, signum, vexillum Nabuchodonosor. Jerem. 46: audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram. Vel hostium copiam, videbitis, existentes in exercitu ejus. Ezech. 30. Fortissimi gentium adducentur. Secundo aufert defensionis divinae confidentiam: quia haec dicit dominus. Et primo quia subtrahet eis auxilium suae defensionis: quiescam, quasi nihil vos adiuvans: considerabo, videbo quid vos possitis facere. Deuteron. 32: considerabo novissima eorum. Secundo quia hostibus praebebit auxilium impugnationis, quantum ad consilium in dubiis: sicut meridiana lux, ita evidenter ostenditur eis quid sit eis agendum. Quantum ad relevamentum in laboribus, sicut nubes. Psal. 88: exaltasti dexteram deprimentium. Tertio ibi, ante messem, describit poenae metaphoram, scilicet per destructionem fructus in agro: et ponit tria. Primo quantum ad fructus perditionem, qui perditur in flore, quando nimis cito incipit florere: ante messem enim totus. Similiter Aegyptus antequam potentiam haberet, florem suae gloriae ostentabat; de qua infra 40: omnis gloria ejus quasi flos agri. Perditur etiam in germine, quando nondum maturus est humor de quo fieri debet fructus. Et immatura. Similiter Aegyptus ultra potentiam quam habebat praesumebat. Perditur etiam in fructu, quando rami in quibus sunt fructus absciduntur. Praecidentur, ante fructus maturationem. Job 15: laedetur quasi vinea in primo flore. Proverb. 13: substantia festinata minuetur, eodem 20 hereditas ad quam festinat. Secundo ponit fructus remanentium ablationem: quae derelicta fuerint perfecta ab Aegyptiis, ab Assyriis abscindentur a propria firmitate, et excutientur de loco suo per Chaldaeos. Infra 24: quomodo si paucae oleae (vel olivae), quae remanserunt, excutiantur ex olea. Tertio ponit ipsius agri desertionem. Et relinquetur sicut ager incultus: in quo significatur caedes hominum, postquam multae bestiae fuerunt in terra Aegypti. Ezech. 39: haec dicit dominus Deus: dic omni volucri. In tempore illo. Hic ponitur poenae fructus. Scilicet, quod populus duarum tribuum confidentes de Deo, et ipsius auxilium invocabunt cum munerum oblatione. Supra 10: in die illa non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super dominum sanctum Israel. Nota super illo verbo, immatura perfectio germinavit, quod est perfectio multiplex. Prima naturae. Gen. 2: igitur perfecti sunt caeli. Secunda scientiae. Job 22: numquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? Tertia gratiae. 1 Joan. 4: perfecta caritas foras mittit timorem. Quarta gloriae. 1 Cor. 3: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Nota super illo verbo, germen ejus, quod est germen primo pravae praelationis. Eccle. 10: vae tibi terra cujus rex est puer, et principes mane comedunt. Secundo doctrinae erroris. Judae: hi autem qui ignorant, blasphemant; tertio praesumptuosae opinionis. Rom. 12: unicuique sicut Deus. Quarto praesentis consolationis. Luc. 16: recordare quia recepisti bona in vita tua. Nota super illo verbo, deferetur munus, quod est munus multiplex. Primo ferventis dilectionis. Proverb. 21: munus absconditum. Secundo devotae orationis. Psalm. 140: ascendat oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Tertio perfectae operationis. Mal. 1: munus non suscipiam de manu vestra. Quarto debitae oblationis. Ps. 75: vovete, et reddite domino Deo vestro omnes qui in circuitu ejus offertis munera.


Caput 19

[84979] Super Is., cap. 19 Onus Aegypti. In parte ista comminatur destructionem Aegyptiorum, prosequens modum et ordinem; et dividitur in partes tres: et primo describitur poenae praeparatio; in secunda, ipsa destructio, et tradam Aegyptum; in tertia, utilitatis consecutio, ibi, in die illa erunt quinque civitates. Praeparatio autem poenae describitur quantum ad quatuor. Primo quantum ad dispositionem hostium, ascendet, inspirando, super nubem, ex qua tempestas, levem, propter agilitatem et promptitudinem: Ps. 96: nubes et caligo in circuitu ejus. Secundo quantum ad stuporem gubernantium deorum. Et movebuntur: quia confracti sunt ab Assyriis: vel quia dare responsum non potuerunt: vel quia nec eodem die apparuerunt homini. Ez. 6: confringentur et cetera. Cor Aegypti, idest rex et principes, ex quibus totus vigor Aegypti. Supra 1: omne caput languidum, et omne cor moerens. Tertio quantum ad dissensionem resistentium: quantum ad exteriorem contrectationem, et concurrere; quantum ad extraneos, Aegyptios; quantum ad consanguineos, pugnabit vir; quantum ad notos et amicos, et vir contra amicum suum; quantum ad diversos populos, civitas. Ponit voluntatum diversitatem: dirumpetur, idest dividetur, spiritus, idest voluntas in visceribus ejus, idest incolis terrae. Matth. 12: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Quarto quantum ad errorem consiliantium hominum, et consilium. Job 5: apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat, et Daemonum. Et interrogabunt, frustra. Supra 8: et cum dixerint ad vos: quaerite a Pythonibus, et a divinis, qui stridunt in incantationibus suis et cetera. Nota super illo verbo, super nubem, quod est multiplex nubes. Prima assumptae carnis. Job 38: ubi eras cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? Secunda est virginalis ventris. 3 Reg. 18: ecce nubecula parva ascendebat de mari. Tertia est devotae mentis. Ps. 67: magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. Quarta judiciariae sedis. Ps. 96 nubes et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium praeparatio sedis ejus. Item nota, quod de prima nube procedit pluvia sacramentalis vel sanctificationis. Joan. 19: de latere (domini) continuo exivit sanguis et aqua. De secunda procedit cibus consolationis. Sap. 19: nubes castra obumbrabat, et ex aqua quae ante erat, terra apparuit arida. Et infra: videntes tua mirabilia, et monstra: tamquam enim equi depaverunt escam. Supra 18: sicut nubes roris. De tertia procedit coruscatio praedicationis. Job 37: frumentum desiderant nubes, nubes spargunt lumen suum. De quarta procedit tempestas damnationis. (Ier. 4): ecce quasi nubes, Ps. 67: virtus ejus in nubibus. Item nota super illo verbo, nubem levem, quod prima dicitur levis propter eminentiae dignitatem. Daniel. 7: ecce in nubibus similis filio hominis veniebat. Secunda dicitur levis propter virginitatis puritatem Apocal. 14: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem filio hominis. Tertia dicitur levis propter obedientiae velocitatem. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant? Quarta dicitur levis propter executionis facilitatem. Eccli. 43: in magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. Et tradam Aegyptum. Hic prosequitur ipsam destructionem: et primo quantum ad populi servitutem; secundo quantum ad terrae desolationem, et arescet, tertio quantum ad sapientum stuporem, stulti principes. Dominorum: Assyriorum, Chaldaeorum, Romanorum. Deut. 28: servies inimico tuo. Destructionem autem terrae designat per siccitatem aquarum, in quibus Aegyptus ornata et dives est: vel quia ira Dei praevenit ut aquae siccarentur, et animalia morerentur: vel loquitur hyperbolice, quasi dicat: tanta erit tribulatio quod videbitur etiam aquas siccare. Ponit ergo tria. Primo siccitatis modum, arescet, idest minuetur, fluvius, Nilus, flumina alia. Ezechiel. 30: faciam alveos fluminum aridos. Secundo ponit siccitatis signum, calamus et juncus, quae nutriuntur in aquis. Infra 35: orietur viror calami et junci. Tertio ponit siccitatis damnum, nudabitur, primo agriculturae, a fonte, idest a principio: vel hoc ad finem. Psalm. 106: posuit flumina in desertum, et exitum aquarum in sitim. Secundo piscatorum, moerebunt piscatores. Ezech. 29: projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui. Tertio diversorum artificum, confundentur qui operantur linum, quod nascitur in locis humidis. Flaccentia, idest arentia: lacunas, vivaria. Stulti principes. Hic ponit hominum stuporem: et primo quantum ad errorem in consiliis; secundo quantum ad timorem in bellis, ibi, in die illa. Circa primum tria. Primo irridet sapientum stultitiam quantum ad deliberationem: stulti principes, idest philosophi, Thaneos, ubi vigebat studium: Jerem. 51: stultus factus est omnis homo: quantum ad consilii promulgationem: sapientes, quantum ad sui commendationem, quomodo dicetis Pharaoni? Idest, quomodo poteritis dicere, quando putabit vos male consuluisse, hoc quod unusquisque vestrum solebat dicere ad sui commendationem, ut ejus consilio credatur, filius sapientium; quasi dicat, hereditate sapientiam possideo; vel discipulus regum, qui antiquitus philosophi erant. Job 15: et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. Secundo irridet regis confidentiam. Ubi nunc. Et primo quaestionem: infra 47: stent et salvent te; secundo responsionem, stulti emarcuerunt, idest defecerunt, ut supra; tertio irridet populi decepti ignaviam, deceperunt. Hic tria facit. Primo ponit sapientum deceptionem, deceperunt angulum, idest regnum, in quo multi conjunguntur sicut parietes in angulo. Infra 47: sapientia tua et scientia tua decepit te. Secundo Dei permissionem, dominus miscuit: saepe dicitur metaphorice. Spiritum vertiginis, idest erroris, ad modum ejus qui patitur vertiginem. 3 Reg. ult.: dedit dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum. Tertio ipsius populi errorem, et errare. Caput, videlicet neque quo ad principium; caudam, neque quo ad finem; incurvantem, quo ad senem; refrenantem, quo ad juvenem, qui refrenatione indiget, vel lascivientem. 2 Tim. 3: mali autem homines et seductores proficient in pejus. In illa die. Hic comminatur timorem robustorum. Et primo ponit timorem, quasi mulieres, infirmi et imbecilles. Jer. 51: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres. Secundo rationem, erit terra Juda, scilicet memoria malorum quae fecerunt eis avertentes eos a cultu Dei pro quo scient iram Dei se incurrisse. 1 Mach. 6: nunc reminiscor malorum quae feci in Jerusalem. In die illa. Hic ponitur consecutio, vel consolatio, scilicet eorum conversio. Et primo conversionis signum triplex: quorum primum est juramentum, jurantes. Infra 65: qui iurat etc. jurabit in Deo amen: quia oblivioni traditae sunt angustiae priores. Civitas solis, Heliopolis. Linguam Chananaeam, quae confinis est linguae Judaeorum, ut in lingua etiam conveniant cum populo Dei. In his enim translati sunt a Nabuchodonosor quidam Syri, qui linguam propriam tenuerunt. Secundum signum est sacrum aedificium, altare domini et titulus: quia multos deos colebant, sicut dicitur Act. 17. Hoc (dicunt quidam) impletum tempore Machabaeorum, quando multis Judaeis fugientibus in Aegyptum, Onias volens implere hanc prophetiam, contra praeceptum legis aedificavit altare, quod est contra illud Exod. 20: non aedificabis mihi altare etc.: de quo arguitur Dan. 11: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. Unde patet quod non est iste intellectus, sed de altari aedificando ad cultum Christianum. Tertium signum est quia invocant Dei auxilium, clamabunt; salvatorem Jesum. Psalm. 90: clamavit ad me. Secundo ponit conversionis modum: et primo quantum ad fidei susceptionem, et cognoscetur: Jer. 31: omnes cognoscent me a minimo usque ad maximum, ait dominus; secundo quantum ad sacrificiorum et votorum oblationem, et colent: Malach. 1: in omni loco offertur nomini meo oblatio munda; tertio quantum ad peccatorum remissionem: et percutiet, primo per multas poenas; et sanabit, a peccato. Job 5: ipse vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanabunt. Tertio ponit conversionis triplicem effectum: scilicet pacem: in die illa erit via, quod ante non poterat esse propter diversa regna, quae nato domino juncta sunt sub Romanis. Servient, in mercimoniis sibi invicem; vel quia milites Syri erant in legionibus Romanorum ad custodiam Aegypti. Supra 2: non levabit gens contra gentem gladium. Secundo promittit secundum effectum, fidei veritatem: in die illa tertius; simul, et aequaliter Romanis serviens, et in unitate fidei. Joan. 10: fiet unum ovile et unus pastor. Rom. 10: non est distinctio Judaei et Graeci. Tertio ponit tertium effectum, scilicet benedictionem divinam; erit, scilicet Israel, benedictio, quia per apostolos totus mundus benedictionem Dei percepit. Hereditas, quia ibi natus, et mysteria salutis nostrae explevit. Psal. 113: benedixit domui Israel.


Caput 20

[84980] Super Is., cap. 20 In anno quo. Hic ponitur destructionis tempus; et dividitur in partes tres: et primo ponitur designans quoddam, scilicet propheticum factum; secundo facti significatum, et dixit; tertio ostendit significati effectum. Et timebunt. Circa primum tria. Primo ponitur prophetiae tempus, in anno. Azotum, civitas Palaestinorum. Amos 1: ubi et Gaza, Geth, Accaron, Ascalon, Azotus. Sargon, qui et Senacherib, secundum Jeronymum, quia sex nomina habuit, quae sunt Sargon, Senach, Phua, Salmanasar, Teglathphalasar, Asarad. In manu, idest in opere verbis concordante. Oseae 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Secundo ponit divinum praeceptum, vade, et solve. Ezech. 24: erit Ezechiel in portentum. Tertio praecepti complementum. Et fecit sic, infra 50: ego autem et cetera. Et dixit dominus. Hic ponitur significatum praedicti facti. Et primo quantum ad tempus quo duravit persecutio, trium annorum, per tres dies quibus nudus ivit, significatum Ezech. 4: diem pro anno dedi tibi. Secundo quantum ad destructionis auctorem, sic minabitur rex. Ezech. 30: in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam. Tertio quantum ad destructionis conditionem, in universalitatem, juvenem et senem; in vilitatem, nudam; scilicet captivitatem. Jer. 46: sanitas non est tibi. Et timebunt. Hic ponit effectum in Judaeis: primo timorem, et timebunt; secundo confusionem, et confundentur; tertio utriusque expressionem, et dicet habitator insulae, idest Jerusalem, quae persecutionis fluctibus incessanter tundebatur, sicut insula fluctibus maris; haeccine, in quo confusio, et quomodo, in quo timor. Infra 30: erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem.


Caput 21

[84981] Super Is., cap. 21 Onus deserti maris. Hic comminatur contra hostes, qui gravabant eos per rerum subtractionem, qui tamen erant eis aliquo foedere juncti: et dividitur in tres partes. Primo contra illos qui erant eis juncti amicitiae foedere; in secunda contra illos qui erant juncti praelationis jure: cap. 22, onus vallis; in tertia contra illos qui erant eis juncti negotiationis societate: 23 cap., onus Tyri. Prima in duas. In prima contra amicos extraneos, scilicet Babylonios, qui erant amici, et rebus tandem spoliaverunt, sicut patet infra 39. In secunda contra amicos cognatos, onus Duma. Circa primum duo facit. Primo ponitur titulus, onus maris, idest Babylonis, propter sonitum multitudinis populorum ut supra 17; deserti, quia in solitudine redigetur. Jer. 51: desertum faciet dominus mare ejus, immittit contra eos comminationem ut modum addat. Secundo ponitur ipsa prophetia: et primo ponitur visio comminationis; secundo modus accipiendae visionis, haec enim dixit. Circa primum quatuor designat. Primo tribulationis gravitatem, ponens similitudinem. Sicut turbines, vox Babylonis, ab Africo de deserto, quod erat ad meridiem, ita venit, contra me vastitas, de terra, scilicet Perside, horribili mihi. Nahum 1: dominus in tempestate et turbine viae ejus. Visio dura: in persona Babylonis. Joan. 6: durus est hic sermo. Secundo designat vastatorem. Et primo quantum ad ducis conditionem in infidelitate. Cyrus, qui incredulus, idest infidelis domino suo Balthassar, rebellans, et Babylonem obsidens, confidens de ipsius effeminatione, infideliter agit, idest aget, videns non posse civitatem capi vi, fraude pacem faciens, et jurans omagium regi Babylonis; a quo invitatus ad convivium (de quo Daniel. 5), interfecit eum, et cepit civitatem in ducentis militibus per foramen muri, unde fluvius intrabat, aqua ipsius in multas partes divisa. In crudelitate, qui depopulator. Unde in poenam crudelitatis suffocatus est in sanguine, et dictum est sibi: sanguinem sitisti, sanguinem bibe. Habac. 2: ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso. Secundo quantum ad exitus regionem: ascende Aelam, civitas Persidis, et provincia, Medaba civitas in media, obside, Babylonem: vox domini. Jer. 51: ascendite contra eam omnes gentes. Tertio hostis potestatem. Omnem gemitum ejus, idest Babylonis, ut nec etiam plangere audeat. Supra 10: non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Vel quia suos gemere faciat. Tertio designat ipsius prophetae compassionem, quam designat quantum ad corpus, ad quod redundant affectiones mentis: et hoc quantum ad doloris sensum: propterea repleti sunt lumbi mei dolore, idest, ita doleo sicut qui patitur dolorem in renibus. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Et quantum ad casum, corrui; et quantum ad turbatum vultum, turbatus. Psalm. 76: turbatus sum, et non sum locutus. Psal. 54: turbatus sum in exercitatione mea. Secundo quantum ad affectum, emarcuit cor meum, idest affectus tristitia. Jerem. 4: ventrem meum doleo. Tertio quantum ad intellectum stupentem, tenebrae, idest turbationes praevisae, ac si essem in tenebris. Jerem. 50: omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et silebit super universis plagis ejus. Babylon dilecta, tunc temporis, quamvis postea inimica, in miraculum, idest in admirationem. Apocaly. 17: admiratus sum cum vidissem illam admiratione magna. Quarto designat destructionis modum et conditionem, dicens: o Babylon, pone mensam, invitando Cyrum et Darium ad convivium, contemplare, idest vide, in specula, idest in Scriptura manus scribentis: mane, clara luce domini; scilicet o Cyre, o dari, principes comedentes et bibentes, cum eo, surgite, confortati visione, arripite clypeum; et interficite eum. Jerem. 46: praeparate scutum et clypeum. Vel aliter, verba domini. O propheta, pone mensam, idest ponendam praedica, in specula, idest in spiritu prophetiae etc. ut supra. Vel verba Cyri: pone mensam, vos: Persae accurrite, date equis annonam, ut sitis parati; tu speculator, contemplare, quid fiat in tractatu: vos, principes, mei, comedentes. Et hoc stat etiam si non sustineatur quod Cyrus et Darius fuerint in convivio, ut quidam dicunt, sustinentes festum fieri in civitate, et deliciis vacare. Vel propter festum discumbebant; vel propter treugas; vel propter victoriam semel habitam; vel propter adjutorium quod receperat de nocte aggressi sunt civitatem. Nota super illo verbo, contemplare in specula, quod debet homo in specula mentis contemplari primo peccata quae commisit, ut doleat. Jer. 31: statue tibi speculam, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in viam rectam. Secundo supplicia quae meruit, ut timeat. Michaeae 7: dies speculationis, visitatio tua venit. Tertio beneficia quae Deus contulit, ut gratias agat. Infra 52: vox speculatorum tuorum; levaverunt vocem, simul laudabunt; quia oculo ad oculum videbunt, cum converterit dominus Sion. Quarto mandata quae praecepit, ut impleat. Oseae 9: speculator Ephraim. Quinto praemia quae promisit ut comprehendat. 2 Pet. 1: speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo patre gloriam et honorem. Haec enim dixit. Hic ponit modum acceptionis hujus visionis: et circa hoc quatuor facit. Primo ponitur divina iussio, pone speculatorem, teipsum, vel discipulum tuum, quem Hebraei, Habacuc dicunt fuisse. Viderit spiritu prophetali, vel corporaliter. Ezech. 3: fili hominis, speculatorem posui te domui Israel. Secundo ponitur visio: et primo ponit rem visam: et vidit currum duorum equitum: qui a duobus equis consuevit trahi, exercitum duorum regnorum significantem: ascensorem, scilicet curruum, asini, regni Persarum, quod primum ignobile, cameli, Medorum; quod semper altum; quasi haec duo animalia, loco duorum equorum, currui adjungentem. Secundo videntis diligentiam, et contemplatus est. Ezech. 40: pone cor tuum in omnibus quae ego ostendo tibi. Tertio ponitur denuntiatio, et clamavit leo, secundum virtutem animi, qui prius speculator per eminentiam contemplationis. Et primo denuntiat suam diligentiam, super speculam domini. Habacuc 2: super custodiam meam stabo. Secundo denuntiat rem visam, ecce venit, ut supra 3 tertio Babylonis poenam. Cecidit. Jerem. 50: capta es et nesciebas. Quarto ponitur prophetae ad populum denuntiatio: tritura mea, verba prophetae, vel Christi, quia Jerusalem triturata multis tribulationibus, filia areae, idest templum quod situm est in area Ornam, 2 regum ultimo, Ier. 42: omne verbum quodcumque et cetera. Onus Duma. Hic comminatur contra amicos et cognatos. Et primo contra Idumaeos, qui de progenie Esau fratris Jacob, Genes. 25, qui quandoque amici, sicut 4 Reg. 3, Ezech. 35: audivi universa opprobria quae locutus es de montibus Israel. Secundo contra Arabes; qui de genere Ismaelis, qui fuit filius Abraham, Genes. 16, ibi, onus in Arabia. Circa primum duo facit. Primo ponitur inscriptio, onus Duma, idest Idumaeae; secundo comminatio; circa quam tria. Primo ponitur eorum oratio: et sunt verba Dei haec Idumaeis: ex Seir clamat ad me. Liberatis Judaeis, post septuaginta annos captivitatis custos, qui custodis populum Israel, quasi eis dormientibus, quid de nocte? Idest, quare nos non liberas de nocte captivitatis, sicut et eos? Et ostendunt magnum desiderium liberationis, et in intentione verborum et decantatione. Psal. 120: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Secundo ponitur petitionis refutatio. Et dixit custos, scilicet Deus: venit mane, liberationis tempus Judaeis, et nox captivitatis adhuc Idumaeis manet. Sapient. 17: solis autem illis superposita erat gravis nox. Tertio adhibet remedium: si quaeritis, me, quaerite, toto corde relinquendo idola. Vel sicut in tribulatione, et in prosperitate. Infra 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Joel. 2: convertimini ad me in toto corde vestro. Nota supra illo verbo, custos qui quod homo debet se custodire per diem prosperitatis a divitiis. Primo ne eas eligat, considerando earum vilitatem. Philip. 3: quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum detrimenta. Secundo ne in eis confidat, considerando earum vanitatem. Eccle. 2: vidi in omnibus vanitatem. Tertio ne de eis superbiat, considerando earum imminentem adversitatem. Eccli. 11: in die bonorum ne immemor sis malorum. Item debet se custodire in nocte adversitatis. Primo considerando percutientis affectum. Proverb. 3: disciplinam, fili mi, ne abjicias; ne deficias, cum ab eo corriperis. Secundo considerando percussi Christi exemplum. Hebr. 12: recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem. Tertio considerando percussionis fructum. 2 Corinth. 4: id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Onus in Arabia. Hic contra Arabes. Et primo innuit destructionis causam: quia filiis Israel fugientibus, panem porrigentes, aquam subtrahebant. Unde ponit Judaeorum fugam. O vos, Judaei, in saltu, Arabiae, Dodanim, nomen loci. Psalm. 106: erraverunt in solitudine in inaquoso, viam civitatis et cetera. Hortatur ad misericordiam, occurrentes, vos Arabes. Terram Austri, idest meridie. Infra 58: frange esurienti panem tuum. Et ponit misericordiae causam, a facie enim, ut moveantur ad misericordiam. Jer. 4: a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas. Secundo, quia hoc facere noluerunt, comminatur poenam, quoniam haec dicit dominus. Et primo per Assyrios a quibus praelatio vastationis Judaeorum, et ipsa vastitas, quasi in anno mercenarii, qui sibi videtur brevis, spe mercedis. Secundo per Chaldaeos: reliquiae, ab Assyriis derelictae, imminuentur, a Chaldaeis, Cedar, filii Ismaelis. Sagittariorum, sequentes artem patris sui. Gen. 21, dicitur de Ismaele, quod factus est vir sagittarius.


Caput 22

[84982] Super Is., cap. 22 Onus vallis. Hic comminatur contra illos qui populo Dei jungebantur praelationis jure, et ipsum tamen rebus spoliabant: et primo quantum ad illos ad quos pertinebat praelatio in temporalibus; secundo contra illos ad quos pertinebat in spiritualibus: haec dicit dominus. Praelatio autem in temporalibus pertinebat ad reges: et ideo comminatur in prima parte contra Jerusalem, quae erat sedes regni: et circa hoc duo facit. Primo ponitur inscriptio, vallis, idest Jerusalem, non propter situm loci, cum sit in monte; sed propter vilitatem, quia ad ipsam sicut ad vallem confluebant sordes undique, dum vicinarum gentium actum sequeretur. Ezech. 5: haec est Jerusalem; in medio gentium posui eam. Vel dicitur vallis propter infimam partem civitatis, quae a Sobna tradita fuit Senacherib. Visionis, propter sanctitatem templi: nam in ipso visiones prophetis fiebant a domino; vel propter eminentiam loci, quia a remotis videri poterat; vel propter nomen quod loco illi imposuit Abraham, sicut dicitur Gen. 22: appellavitque nomen loci illius, in monte dominus videbit. Secundo ponitur ipsa comminatio; et circa hoc tria facit. Primo arguit culpam; secundo comminatur poenam: interfectique tui, tertio ostendit in ipsa poena, obstinationis pertinaciam, et congregastis. Circa primum duo facit. Primo arguit peccatum duplex. Idolatriae; quidnam tibi, ascendisti in tecta, ad sacrificandum idolis, et tu, quae speciali actu sancti privilegii gaudebas? Oseae 4: si fornicaris, Israel, non delinquat saltem Juda. Et peccatum rixae, clamoris plena. Supra 5: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Secundo ad aggravandum peccatum ponitur Dei beneficium duplex: scilicet multitudinis hominum, urbs frequens: Thren. 1: quomodo sedet sola civitas plena populo? Et plenitudinis gaudiorum, civitas exultans, quondam tempore Salomonis prae nimia prosperitate. Psalm. 47: fundatur exultatione universae. Interfecti. Hic ponit poenam: et primo comminatur hominum destructionem quantum ad obsessos qui mortui sunt fame: non interfecti gladio, sed fame et siti. Thren. 4: melius fuit interfectis gladio quam fame. Quantum ad fugitivos principes, scilicet qui comprehensi sunt et ligati, sicut legitur Jer. ult.: cuncti principes. Thren. 1: facti sunt principes velut arietes non invenientes pascua. Quantum ad comprehensos in civitate, qui similiter captivati sunt: omnes qui inventi sunt, procul, in longinquam terram, in captivitatem ducti. Deut. 28: deducet dominus in gentem longinquam. Secundo ponit prophetae inconsolabilem compassionem: recedite, vos prophetae consolantes, nolite incumbere, more consolantium. Jer. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut possim flere interfectos populi mei? Tertio ponit poenae modum et ordinem: dies interfectionis, et circa hoc tria ponit. Primo Dei indignationem, dies interfectionis, imminet. Scrutans, faciens scrutari ab hostibus, magnificus, faciens hostes magnificos: in montibus enim et muris confidebant. Soph. 1: in tempore illo scrutabitur Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis. Secundo ponit hostium superationem, et Aelam, civitas Persidis, ex qua venerunt pugnatores cum Nabuchodonosor, qui monarchiam orientis tenebat. Clypeus, portatus contra Jerusalem, nudavit parietem, ad quam suspensus erat ad ornatum domus. Jer. 46: praeparate scutum et clypeum. Vel aliter. Clypeus, potentia Chaldaei, nudavit parietem templi auro quo vestiebatur. Tertio ponit damni illationem quantum ad quatuor. Primo quantum ad possessionum vastationem. Erunt electae; quadrigarum. Babylonis, Jer. 49: quid gloriaris in vallibus? Defluxit vallis tua, filia delicata. Secundo quantum ad civitatum captionem, equites in porta, ne quis effugiat. Jer. 39: ingressi sunt omnes principes Babylonis, et sederunt in porta media. Tertio quantum ad sanctorum profanationem: et revelabitur, nudabitur, operimentum, idest sancta prius operta, quae nulli nisi sacerdoti licebat videre. Thren. 1: viderunt gentes ignominiam tuam. Quarto quantum ad armamentarii destructionem, videbis armamentarium, idest domus saltus, in quo arma recondebantur, eversum; de cujus aedificio 3 regum 7. Civitatis David, fortissimae; vel ipsa Jerusalem cum forti muro in pluribus locis. Cant. 4: turris David aedificata est cum propugnaculis. Et congregastis aquas. Hic ponit obstinationis pertinaciam: et primo arguit obstinationis culpam; secundo proponit contra eos divinam sententiam, et revelata est. Arguitur autem eorum pertinacia quantum ad duo. Primo quantum ad divinum auxilium quod non invocabant, de suis viribus et ingeniis confidentes: congregastis; in unum locum intra civitatem per occultos meatus, aquas piscinae inferioris, quae habebat aquas de terra fluentes, quae tamen ab hostibus prohiberi poterant. Numerastis, ut numero et mensura dispensaretur aqua; destruxistis domos, quae erant juxta murum, ut non impedirent defensores; lacum, piscinae inferioris, fecistis, fluere, inter duos muros, quibus cingebatur civitas, et aquam scilicet restaurastis, eum, scilicet Deum, eam, aquam. Ps. 13: Deum non invocaverunt. Secundo quantum ad divinum consilium, quod contemnebant, et vocabit. Et circa hoc tria ponit. Primo ipsum consilium: ad fletum oculorum, ad planctum, manuum, ad calvitium, secundum morem antiquum, qui in tristitia opera haec faciebant. Joel. 2: convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, fletu, et planctu. Secundo ponit consilii contemptum, et ecce gaudium, supra 6: cythara et lyra in conviviis vestris. Tertio contemnendi animum, comedamus. 1 Corinth. 15. Sapien. 2: umbrae enim transitus est tempus nostrum. Et revelata. Hic ponitur sententia; et possunt legi ex persona domini; haec blasphemia vestra revelata, idest ego audivi. Si dimittetur: quasi dicat, non credatis supra 2: ne ergo dimittas. Vel ex persona prophetae: haec vox domini est revelata. Et haec omnia quae dicta sunt pertinent ad captivitatem per Nabuchodonosor imperantem facta. Haec dicit dominus. Hic ponitur comminatio contra illos ad quos pertinebat praelatio in spiritualibus: et primo contra sacerdotem qui tunc erat; secundo contra totum sacerdotalem ordinem, in die illa dicit dominus. Circa primum duo facit. Primo praedicit illius depositionem, qui civitatem terrore concussus tradidit Senacherib, idest inferiorem partem; secundo alterius substitutionem, et erit in die illa. Circa primum tria facit. Primo describit personam ex officio, qui habitat in tabernaculo. Sacerdotis erat excubare in tabernaculo, ut habetur Num. 1. Praepositum, summum super decem. Secundo arguit culpam triplicem: indignae habitationis: quid tu hic facis in domo mea, indignus tali habitatione? Jerem. 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? De se superbae praesumptionis: aut quasi quis hic? Aestimas te ac si esses alicujus valoris, cum nihil sis? Zach. 11: o pastor, et idolum. Curiosi sepulcri aedificationis: excidisti, hic in Jerusalem juxta templum, memoriale, idest epitaphium, in excelso, idest in supremo situ sepulcri; vel ad litteram, in alto sepulcrum suum collocaverat ad memoriam suam, sicut habetur 1 Mach. 13. Tertio comminatur poenam: ecce dominus, triplicem: primo captivationis, sicut asportatur, ligatus, et sine labore, gallinaceus, qui pullos ad modum gallinae nutrit, castratus existens, qui capones dicuntur; et quasi amictum, leviter super humerum levatus. Jerem. 20: tu Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu et omnes amici tui. Secundo confusionis: coronans, idest, loco coronae qua utebaris cultu pontificali, habebis tribulationem, quasi pilam, quae non invenit altam stationem. Currus gloriae tuae, qua ferebaris gloriosus, in confusionem tuam versus. Et ignominia domus domini; idest, gloriam quam habuisti in domo domini, vertetur tibi in ignominiam. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Tertio poenam depositionis, et expellam. 3 regum 2: ejecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos domini. Et erit. Hic ponit alterius substitutionem; et circa hoc tria ponit. Electionem, invocabo, unum de vigintiquatuor, ut legitur 1 Par. 25, 1 Reg. 2: suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum sit. Secundo ipsius consecrationem, et induam eum; quia cum vestibus pontificalibus consecrabatur, sicut patet Levit. 18 de vestibus istis, et Exod. 28. Tertio confert jurisdictionem. Et potestatem. Et primo quantum ad potestatem quam habebat in populo, ponens potestatem, et potestatem, scilicet dabo. Psalm. 108: fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. Et erit quasi pater. Jerem. 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Secundo quantum ad potestatem quam habebat ad templum: et clavem, quae aurea erat, domus David, idest templi, ad quod aedificandum David impensas praeparavit, sicut patet 1 Paralip. in fine, super humerum, idest suam gubernationem; vel quia ea utebatur quasi quodam ornamento. Aperiet, quia sibi licitum erat intrare semel per annum in sancta sanctorum, ut dicitur Heb. 9. Tertio quantum ad potestatem quam habebat supra totum ordinem ministrantium: et figam illum paxillum, diminutivum de palo: sicut enim super palum aliquem suspenduntur diversa vasa; ita ad curam ipsius pertinebant diversa officia, quae habent usum diversorum vasorum in ministeriis domus domini: in loco fidelium, scilicet templo. De hac potestate dicitur Numer. 3 et 4. In die illa. Hic contra sacerdotium totum, quod destructum est tempore Sedeciae captivante Nabuchodonosor. Quae enim dicta sunt de Sobna pertinent ad tempus Senacherib. Et vocatur hic paxillus ipsum sacerdotium, quod cessavit tempore captivitatis. Oseae 3: dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe, et sine sacrificio et sine altari et sine ephod, et sine Therapim. Nota super illo verbo, qui habitat in tabernaculo, quod est multiplex tabernaculum. Primum carnalis concupiscentiae, quod est porcorum. Heb. ult.: habemus altare de quo edere non habent qui tabernaculo deserviunt. Secundum est temporalis et naturalis vitae, quod est hominum. 2 Pet. 1: certus sum enim quod velox est depositio tabernaculi mei. Tertium est militantis Ecclesiae, quod est pugnantium. Supra 4: tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu. Quartum est contemplativae sapientiae, quod est quiescentium. Ps. 131: introibimus in tabernaculum ejus. Quintum est visionis aeternae, vel caelestis patriae: quod est omnium beatorum. Infra 33: oculi tui videbunt Jerusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod nunquam transferri poterit.


Caput 23

[84983] Super Is., cap. 23 Onus Tyri. In parte ista comminatur contra Tyros, qui, populo Dei jungebantur mercationum societate: et dividitur in duas. Primo comminatur destructionem quae facta est a Nabuchodonosor; in secunda promittit liberationem, et erit post septuaginta. Circa primum tria ponit. Primo compatientium tristitiam; secundo timentium fugam, transite; tertio destructionis poenam, dominus mandavit. Circa primum tria ponit. Primo dolorem mercatorum, ponens eorum planctum, ululate naves, scilicet Chartaginenses. Apoc. 17: mercatores terrae, de virtute divitiarum ejus divites facti sunt. Et planctus motivum, vastata est domus; idest Tyrus, venire: negotiatio. Et etiam cognoscendi modum, de terra Cethim, idest Graecia. 1 Mach. 1: egressus de terra Cethim Darium. Secundo ponit stuporem, tacete, adjungens tria in quibus gloriabantur: scilicet in munitione loci, qui habitatis. In multitudine mercimonii, negotiatio, idest in qua negotiantur. Repleverunt, divitiis in abundantia frumenti. Semen Nili fluminis, est messis, et fruges ejus, scilicet Tyri, quia de Aegypto veniebat eis multum de tritico. Et ideo facta est, Ezech. 27: dices Tyro. Tertio ponit confusionem vicinorum: et primo Sidoniorum, quorum colonia Tyrus erat: mare, idest marini negotiatores, ait: o Sidon erubesce, quia non defendisti Tyrum: quia fortitudo mea, idest Tyrus, est dicens: non parturivi, ad defensionem Tyri. Vel aliter. Sidon ait: o mare, fortitudo maris, idest terrae, erubesce; idest, non valuit mihi parturivisse, quia capta sum. Vel aliter. Mare, idest fortitudo maris, idest negotiatores qui fortes sunt in mari, ait: erubesce Sidon, dicens, non parturivi, ad defensionem Tyri. Vel aliter. Sidon, ait: o mare, fortitudo maris, idest Tyre, erubesce, tu Tyre, dicens quae sequuntur. Vel Sidon dicens: cum vos ex me geniti sitis, o Tyrii ita capti estis ac si non parturiissem, infra 29: ego et cetera. Secundo Aegyptiorum: cum auditum, 1 regum 3: ecce ego faciam verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient aures ejus. Transite. Hic praedicit fugam timentium, quantum ad illos qui Nabuchodonosor impugnante civitatem, fugerunt in Aegyptum cum navibus: et primo hortatur ad fugam; secundo ad fugae constantiam vel festinantiam, transi terram. Circa primum tria (ponit). Primo timentium fugam: transite, vos fugientes, ululate, remanentes. Supra 16: derelictae sunt propagines ejus, transierunt mare. Secundo remanentium ignominiam, numquid. Et circa hoc duo facit. Primo praedicit ignominiam, commemorans primo pristinam gloriam. Numquid non haec vestra, scilicet civitas? Ducent, quantum ad captivatos. Baruch 4: delicati mei ambulabunt vias asperas. Tertio admirationem, ponens primo admirantis quaestionem, quis cogitavit coronatam? Quasi reginam aliarum civitatum. Principes, prae nimiis deliciis. Ezech. 26: quomodo periisti quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari, cum habitatoribus tuis? Et subjungit responsionem: dominus exercituum, Job 40: disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Transi terram. Hic hortatur ad velociter fugiendum: et primo ponit exhortationem, transi quasi flumen, quod cito navigio transitur. Jerem. 46: vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti. Secundo assignat rationem ex parte ipsorum. Non est cingulum ultra tibi, idest fortitudo, Abd. 2: ecce. Aliter ex parte Dei: manum suam, supra 11: desolabit dominus linguam maris Aegypti dominus mandavit. Hic comminatur destructionem: et primo persecutionis flagellum; secundo praedicit compassionis planctum, ululate; tertio determinat destructionis tempus, et erit, in die illa. Circa primum tria facit. Primo denuntiat divinam indignationem, ponens praeceptum; mandavit, Nabuchodonosor, Chanaan, in qua est Tyrus. 4 Reg. 18: dominus dixit mihi: ascende ad terram hanc, et demolire eam. Et finem intentum: et dixit: non adjicies ultra; calumniam sustinens, accusata de superbia. Jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, neque dives in divitiis suis. Excludit etiam remedium: in Cethim, Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Secundo ponit hostium fortitudinem: ecce terra Chaldaeorum non fuit, ante eos. Assur, vel Nabuchodonosor, Dan. 4: nonne haec est Babylon quam aedificavi? Tertio ponit destructionem quantum ad captivationem hominum; transduxerunt, supra 5: descendent fortes ejus. Quantum ad destructionem domorum, suffoderunt, domos. Supra 17: erit sicut acervus. Ululate. Hic ponit planctum Ez. 27. Et erit. Hic determinat tempus. Regis unius, qui raro etiam tantum vivit. Infra 49: dereliquit me dominus. Post septuaginta autem. Hic promittit liberationem: et primo ponit liberatorum cantum, ponens canendi tempus: post septuaginta quasi canticum meretricis, quae abjecta a viro, per cantilenas in quibus commemorat pristinam dignitatem, se jactitat, et cor movet aliorum ad misericordiam. Ponit etiam canticum quantum ad instrumentum, sume cytharam; quantum ad locum circui; quantum ad modum, bene cane; quantum ad numerum, frequenta. Ponit etiam fructum ut memoria. Jer. 3: vulgo dicitur: si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum; numquid revertetur ad eam ultra. Secundo promittit liberantis beneficium: et erit post septuaginta; fornicabitur, negotiabitur. Jer. 30: glorificaberis. Contra. Ezech. 27: ad nihilum deducta es, et non eris in perpetuum. Glossa ibi: idest in memoria, quae est vita unius hominis, quod est per septuaginta annos. Psal. 89: dies annorum in ipsis septuaginta. Tertio ponit liberationis fructum, et erunt. Infra 60: aurum pro aere afferam, et pro ferro afferam argentum. Nota super illo verbo, sume cytharam, quod per cytharam significatur recta vita. Primo quantum ad carnis mortificationem, propter chordarum materiam. Psalm. 70: psallam tibi in cythara, sanctus Israel. Secundo quantum ad virtutum connexionem, propter cantus concordantiam. Supra 16: venter meus ad Moab quasi cythara sonabit. Tertio quantum ad dulcedinem boni operis, propter audientis laetitiam. Job 21: tenent tympanum et cytharam, et gaudebunt ad sonitum organi. Item nota super illo verbo, circui civitatem, quod debet homo circuire civitatem: primo propriae conscientiae, recogitando peccata. Eccl. 12: circuibunt in plateis plangentes, antequam rumpatur funiculus argenteus. Secundo militantis Ecclesiae, imitando justorum exempla Psalm. 47: circumdate Sion, et complectimini eam. Tertio caelestis patriae, cogitando sanctorum praemia. Cant. 3: surgam, et circuibo civitatem. Item nota super illo verbo, bene cane, quod debet homo bene canere: primo hilariter. Psal. 146: Deo nostra jucunda sit laudatio. Secundo attente. 1 Corinth. 14: psallam spiritu, psallam et mente. Tertio devote. 2 Paral. 29: obtulit populus hostias et laudes mente devota. Item nota super illo verbo, frequenta canticum, quod debet frequentari primo propter ipsius magnitudinem. Eccl. 43: glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Secundo propter bonorum interiorum multitudinem. Psalm. 97: cantate, exultate et psallite. Tertio propter peccatorum abundantiam. Psalm. 118: septies in die laudem dixi tibi (...). Domine Deus ne perdas me.


Caput 24

[84984] Super Is., cap. 24 Ecce dominus. In parte ista comminatur destructionem totius terrae, vel quae facta est in singulis regnis et diversis partibus, vel quae futura est in die judicii, secundum quod supra 14, dictum est: hoc est consilium quod cogitavi, quamvis quidam hic exponant de terra Judeorum, vel de terra Babylonis, vel de terra Idumaeorum. Dividitur autem in duas. Primo comminatur contra terrae habitatores; in secunda contra populorum gubernatores, et erit in die. Circa primum tria ponit. Primo destructionem hominum; secundo subtractionem gaudiorum, ibi, luxit vindemia, tertio multitudinem periculorum, praevaricantes. Circa primum tria. Primo comminatur destructionem: nudabit, evacuando habitatoribus; dissipabit, privando cultoribus; affliget, diversis poenis, faciem, idest habitantes in superficie; disperget, in diversa dividendo per captivitatem. Joel. 1: nudans spoliavi te. Secundo destructionis universalitatem quantum ad punitos, adaequans differentes dignitate: sicut populus; conditione, sicut servus; rerum possessione, sicut emens. Job 3: parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quantum ad diversitatem poenarum, dissipatione, ponens rerum amissionem; quantum ad immobilia, dissipabitur; quantum ad mobilia, praedabitur. Jerem. 12: desolatione desolata est omnis terra. Quantum ad potentiae deiectionem, luxit et defluxit, praeteritum pro futuro, idest defluet lugens pro infirmitate; et hoc est, infirmata est; ut hoc dictum sit quantum ad populares. Sed quantum ad potentes, defluxit orbis, idest rectores orbis. Supra 13: visitabo super orbis mala. Ponit etiam hominum interfectionem, et terra, Psal. 105: interfecta est terra. Tertio ostendit poenae aequitatem, quia transgressi sunt; et hoc per comparationem ad culpam: unde duo facit. Primo ponit culpam: leges, scriptas vel naturales, jus, consuetudinis, foedus, amicitiae, sempiternum, quia ex similitudine speciei causatum. Oseae 8: transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Soph. 3: polluerunt sanctuarium meum, injuste egerunt contra legem. Secundo comminatur poenam propter hoc quadruplicem. Primo divinae maledictionis, maledictio. Jerem. 23: a facie maledictionis luxit terra. Secundo divinae desertionis, peccabunt; quasi domino eos derelinquente. Rom. 1: propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Apoc. ult.: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Tertio infatuationis, ideoque insanient. Ps. 77: conversi sunt in vanitates. Quarto diminutionis, et derelinquentur. Deut. 28: remanebitis pauci numero. Luxit vindemia, hic comminatur subtractionem gaudiorum quantum ad malos; et secundo (ponit) gaudia bonorum, quomodo si paucae. Circa primum tria. Primo ponit cessationem laetitiae quae ex tribus erat: vel in fertilitate rerum, luxit vindemia, deficiens, idest causa luctus fuit: supra 16: in vineis non exultabit, neque jubilabit; vel in exercitio ludorum, cessabit gaudium: Apoc. 14: vox cytharaedorum cytharizantium in cytharis suis: vel in deliciis conviviorum: cum cantico non, supra 5: cythara et lyra in conviviis vestris. Secundo ponit recompensationem tristitiae: amara, quia in conviviis tristitiam habebunt, contra delicias conviviorum. Amos 8: convertam festivitates vestras in luctum. Attrita, contra vanitatem ludorum. Ps. 38: universa vanitas. Eccl. 1: vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Civitas, Babylonis, quaelibet anima. Clamor, conquerentium de defectu vini, contra fertilitatem. Amos 5: in omnibus vineis erit planctus. Tertio concludit commutationem, deserta, commutatur in tristitiam. Luc. 6: vae vobis qui ridetis, quia flebitis. Ps. 14: risus dolore miscebitur. Quomodo. Hic ponit gaudia bonorum. Et primo praedicit laudem futurorum, quorum praedicit salutem: quomodo si paucae: pauci salvabuntur respectu aliorum. Supra 17: relinquetur in ea sicut excussio oleae, duarum aut trium olivarum. Et ponit ipsorum laudem, hi levabunt, hinnient, sicut equi ad significandam magnam laetitiam. Infra 52: vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt. Secundo inducit laudem praesentibus, propter hoc. Et primo ponit praeceptum, in doctrinis, idest docendo alios. Alia translatio, laudationibus. Eccl. 43: glorificantes Deum quantumcumque poteritis. Secundo designat praecepti explementum, a finibus terrae. Justi, idest Christi. Infra 62: ecce dominus auditum faciet in extremis terrae. Tertio implentium praemium, et dixi; secretum, de praemiis eorum. 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Mihi, soli. Vae mihi, quia non possum aliis enarrare. 2 Cor. 12: audivi arcana verba, quae non licet homini loqui. De poenis damnatorum. Vae mihi, quantas poenas video. Et sic tenet se cum parte sequenti. Praevaricantes. Hic comminatur multitudinem periculorum; et circa hoc duo facit. Primo arguit diversitatem peccatorum. Praevaricantes, omittendo, transgressi, committendo. Ps. 118: praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae. Secundo comminatur multitudinem periculorum. Et primo ponit hanc multitudinem, formido. Loquitur ad similitudinem eius qui prae timore insequentes fugit. Supra 8: cadent et irretientur, Ier.: vae terrenis. Secundo evadendi impossibilitatem et erit qui fugerit: quasi dicat: decidet in Scyllam, cupiens vitare Charibdim. Joel 1: residuum erucae comedit bruchus. Et assignat causam, quia et de caelo et de terra veniet eis tribulatio. Et hoc est cataractae, idest occulti meatus per quos aqua transit. Genes. 7: cataractae caeli apertae sunt. Tertio reparationis impossibilitatem sub triplici similitudine; scilicet rei divisae, quae non integratur, confractione, quantum ad partes magnas, contritione, quantum ad parvas. Amos 9: ecce oculi domini. Et per similitudinem rei commotae, et quae non stabilitur: commovebitur, de loco ad locum, agitabitur, quasi tremens in proprio loco, sicut ebrius. Supra 19: errare fecerunt; et per similitudinem tentorii viatoris, quod in eodem loco non firmiter figitur, et quasi tabernaculum. Infra 38: generatio mea ablata est, et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum. Et assignat causam: et gravabit, quasi pondus grave, ut non resurgat, Eccli. 22: super plumbum etc., Zach. 5: iniquitas sedet super talentum et cetera. Psalm. 37: iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super me. Et erit. Hic contra populorum gubernatores: et circa hoc tria ponit. Primo ponit eorum poenam, in die illa, judicii, militiam, Daemones, et super eosdem reges. Joan. 12: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Vel etiam malos reges. Et congregabuntur, simul in Infernum. Matth. 25: qui paratus est Diabolo et Angelis suis. Fascis. Matth. 13: alligate ea fasciculos ad comburendum; ut sint similes in poena qui fuerunt similes in culpa. Apoc. 19: vidi bestiam et cetera. Vel in die illa, scilicet destructionis singulorum regnorum, militiam, idola scilicet solis et lunae, et aliarum stellarum. 4 Reg. 21: adoravit omnem militiam caeli. Et congregabuntur, per destructionem. Infra 34: tabescet omnis. Secundo determinat poenae mensuram quantum ad tempus: et post multos dies visitabuntur, quia post quantumlibet tempus tormentis punientur in aeternum. Matth. 25: ite maledicti in ignem aeternum. Vel in die judicii; ut statim ad Infernum peracto judicio redeant. Vel, secundum aliam expositionem, consolabuntur, quia post tempestatem, omnibus aliquam tranquillitatem facit. Tob. 3. Tertio punientis gloriam: et primo judicis: et erubescet, idest, splendor ejus nihil reputabitur comparatione splendoris corporis Christi. Joel. 2: sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et terribilis. Vel cultores solis et lunae. Secundo assessorum, cum regnaverit (...) senum: supra 3: dominus ad judicandum veniet cum senatoribus terrae. Nota super illo verbo, amara potio, quod potio peccati est amara primo propter conscientiae remorsum. Proverb. 5: novissima illius amara sunt. Secundo propter mortis metum. Eccl. 41: o mors, quam amara est memoria tua. Tertio propter divinae dulcedinis defectum. Jer. 2: scito, et vide, quia malum et amarum est reliquisse te dominum Deum tuum. Quarto propter poenitentiae planctum. Infra 38: recogitabo tibi in amaritudine animae meae. Item nota super illo verbo, secretum, quod Dei magnalia sunt secreta primo propter eorum magnitudinem. Matth. 19: non omnes capiunt verbum hoc. Joan. 3: si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? Secundo propter eorum dignitatem. Matth. 13: vobis datum est nosse mysterium regni Dei; tertio propter aliorum idoneitatem. Matth. 7: nolite sanctum dare canibus. Item nota super illo verbo, et erit in die illa, visitabit, quod est visitatio domini multiplex. Prima condemnationis. Jerem. 8: in tempore visitationis; secunda correptionis. Ps. 88: visitabo in virga iniquitates eorum. Tertia consolationis. Luc. 1: visitavit nos oriens ex alto.


Caput 25

[84985] Super Is., cap. 25 Domine Deus. Hic ponitur gratiarum actio: et primo de populi exaltatione; secundo de ipsius justificatione: cap. 26: in die illa, tertio de paterna correptione: cap. 27: in die illa. Prima in duas. In prima ponitur gratiarum actio: exaltabo te, in aliis alte te praedicando, confitebor, in me ipso gratias agendo. Psalm. 9: confitebor tibi. Domine, in toto corde meo. Secundo ponitur materia gratiarum actionis, quoniam fecisti. Et primo in generali quantum ad magnitudinem factorum. Mirabilia. Job 9: qui facit magna et cetera. Quantum ad impletionem promissorum, fideles. Eccl. 36: da mercedem, domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Amen, id est vere. Secundo in speciali, quia posuisti, et primo opera quae pertinent ad depressionem malorum; secundo quae pertinent ad exaltationem bonorum, et faciet dominus. Circa primum tria. Primo comminatur poenae flagellum; secundo poenae fructum: super hoc, tertio punitionis modum, sicut. Dicit ergo primo, civitatem. Jerusalem; alienorum, a Deo, scilicet Judaeorum; in sempiternum non aedificetur: quia nec in eodem postea, supra 17: ecce Damascus desinat civitas esse. Mich. 3: Sion quasi ager, Ez. 27: ad nihilum deducta es. Vel de Babylone, sive de qualibet alia civitate gentilium eis adversantium. Super hoc. Hic ponit fructum in subjectione hominum ad Deum. Et primo ponit duo signa subjectionis. Laudem, laudabit fortis, quantumcumque tibi subjectus; vel populus gentilis fortis in passionibus. Timorem. Timebit te, quaecumque civitas. Infra 60: fortitudo gentium venerit tibi. Secundo assignat rationem, quam primo ponit quia factus es; pauperi, qui parum habet, etsi sufficiens sibi, egeno, qui eget. Psal. 93: factus est mihi dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae. Secundo ponit similitudinem, spes, defensionis, a turbine, propter violentiam persequentis, umbraculum, consolationis, ab aestu, propter afflictionem persecutionis. Infra 32: erit vir sicut. Tertio ponit expositionem. Spiritus, idest indignatio et superbia. Supra 21: sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. Sicut aestus. Hic ponit punitionis modum quantum ad afflictionem, sicut aestus in siti, affligit. Tumultum, superbum clamorem, quantum ad sterilitatem. Et quasi calore sub nube, adunata ex vento Australi, quae etiam quandoque propter nimium calorem, fructus vitis destruuntur. Jac. 1: exortus est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit. Et faciet dominus. Hic ponit ea quae pertinent ad exaltationem bonorum: et hoc tripliciter. Primo quantum ad abundantiam honoris, quam describit sub metaphora. Convivii, quod paratur de animalibus pinguibus, et vino depurato, in monte hoc, quia ibi Christus passus est, unde nobis omnia bona provenerunt; vel quia ibi judicabit, ut dicitur Matth. 22: ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia sunt occisa. Secundo quantum ad subtractionem malorum, et praecipitabit, quantum ad mortis poenam, quam nominat vinculum inquantum ad ipsam ex peccato obligamur, et (telam) inquantum iusta Dei sententia ordinata est. 1 Corinth. 15: absorpta est mors in victoria. Oseae 13: ero mors tua, o mors; morsus tuus, o Inferne. Doloris tristitiam, et auferet. Apocal. 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Confusionis ignominiam: et opprobrium. Supra 4: aufer et cetera. Quidam referunt hoc ad judicium praestitum in morte Holofernis, qui contra omnes gentes veniebat; et similiter de convivio. Et ponit gratiarum actionem. Et dicent, sustinuimus, patienter expectando. Eccl. 2: metuentes dominum sustinete misericordiam ejus. Et ponit rationem, quia requiescet, cum quo nihil malum potest esse. Psal. 131: haec requies mea in saeculum saeculi. Tertio quantum ad hostium oppressionem, scilicet Moabitarum, qui propter somnum maxime eis infesti erant. Et primo ponit eorum afflictionem, triturabitur. Amos 1: trituraverunt in plaustris ferreis Galaad. Secundo plenariam subjectionem. Extendet manus, quasi prostratus, et petens misericordiam vel auxilium. Infra 49: veniet; et munitionum destructionem, et munimenta, de quibus habetur supra 16. Nota super illo verbo, confitebor nomini, quod est multiplex confessio. Prima humilitatis. Jac. ult.: confitemini alterutrum peccata vestra. Secunda veritatis. Rom. 10: corde creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Tertia laudis. Psalm. 32: confitemini domino in cithara. Quarta gratiarum actionis. Supra 12: confitebor tibi domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me. Item nota super illo verbo, amen, quod amen est Hebraeum: et quandoque est verbum, idest fiat. Deut. 27: et dicet omnis populus, amen. Quandoque adverbium, idest vere. Joan. 6: amen amen dico vobis. Quandoque nomen, idest veritas. Apoc. 3: haec dicit amen. Quandoque est Graecum, sine defectu, ab a, quod est sine, et mene, quod est defectus. Rom. 9: qui est Deus benedictus in saecula, amen. Nota super illo verbo, convivium pinguium, quod est triplex convivium. Primum familiare militantis Ecclesiae: in quo proponit tria. Primo amaritudinem passionis. Exod. 12: comedetis illud cum lactucis agrestibus. 1 Cor. 11: quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis donec veniat. Secundo dulcedinem dilectionis. Sap. 16: panem de caelo praestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Tertio pinguedinem, quantum ad effectum. Psalm. 22: impinguasti in oleo caput meum. Secundum est convivium privatum animae: in quo proponit tria. Primo vinum amoris. Can. 1: meliora sunt ubera tua vino. Secundo mel contemplationis. Psal. 118: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Super mel ori meo. Tertio lac depurationis (et hoc) ad crescendum in perfectum. 1 Pet. 2: rationabiles sine dolo, lac concupiscite. Tertium est convivium solemne caelestis curiae; in quo proponit tria. Primo vinum ad ebrietatem. Can. 5: comedite amici, et bibite et inebriamini; secundo mel ad satietatem. Psal. 16: satiabor cum apparuerit gloria tua. Tertio lac ad perfectionem corporis et animae. Cant. 5: oculi tui sicut columbae.


Caput 26

[84986] Super Is., cap. 26 In die illa. In parte ista gratias agit de populi justificatione; et dividitur in duas. In prima praedicit justorum statum; in secunda ostendit justitiae fructum, vetus error. Circa primum duo. Primo enim praedicit justorum fiduciam, in die illa, post reditum de captivitate, et afflictionem Moabitarum a Machabaeis; vel post Christi adventum. O Sion, salvator, Christus, vel Judas Machabaeus, urbs fortitudinis Machabaea protectione; ponetur murus et antemurale, ipsi tantum, ad litteram, tempore Machabaeorum, vel murus Christus, antemurale, prophetae. Vel aliter Sion est urbs, salvator Deus, vel Christus, vel Judas Machabaeus. Murus, idest defendens sicut murus. Proverb. 18: turris fortissima nomen domini. Zach. 2: ero eis, ait dominus, murus ignis in circuitu. Secundo dominus praedicat eorum justitiam, dicens ad Angelos, aperite portas, caeli vel virtutis, clausas peccatis: vel, ad litteram, non oportet vos claudere portas propter infideles, quia omnes erunt justi. Psal. 117: haec porta domini; justi intrabunt in eam: vetus error. Hic ponit justitiae fructum, scilicet pacem; de qua primo ponitur populi petitio, quae tria continet. Proponitur enim idoneitas petentium, vetus error, scilicet idolatriae: 2 Cor. 5: vetera transierunt. Postulatur pacis beneficium, servabis pacem, corporis et animae. Infra 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Allegatur pacis meritum: quia in te speravimus. Eccli. 2: quis speravit in domino, et confusus est? Secundo ponitur prophetae responsio, qui est mediator inter populum et Deum, sperastis. Et dividitur in tres. In prima ponitur pacis promissio; in secunda pacis impetratio semita justi recta est; in tertia impetratae pacis denuntiatio, justitiam. Circa primum tria. Primo concedit meritum: sperastis in domino in saeculis, idest semper. Psal. 27: in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Secundo adhibet consilium, in domino Deo, supple, sperate. Matth. 10: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Tertio promittit pacis beneficium, pro destructione hostium: quia incurvabit habitantes. Judaei referunt ad Romanos. Potest autem referri ad quoslibet ipsorum hostium. Vel mystice ad ipsos Judaeos. Supra 25: munimenta sublimium murorum tuorum corruent. Et adjungit destruentium conditionem: conculcabit eam pes pauperis. Judaei, qui parum habet; egenorum, qui eget plura habere. Vel si mystice, ponit meritum destructionis Judaeorum propter pauperem Christum, de quo in Psal. 69: ego autem egenus sum et pauper. Et alibi 68: ego sum pauper et dolens. Egenorum, discipulorum, semita justi. Hic ponitur quasi disceptatio prophetae cum domino, ad impetrandam petitionem populi: et primo inducit ad puniendum hostes per argumenta: secundo per experimenta, indulsisti. Circa primum duo facit. Primo inducit ut puniat; secundo ut in poena detineat, morientes. Circa primum tria facit. Primo inducit ad justitiam; secundo excludit misericordiam, misereamur, tertio determinat poenam, et non videbit. Provocat autem ad justitiam, tria proponens. Primo justitiae rectitudinem, semita justi, idest justitiae. Sap. 10: justum deducit dominus per vias rectas. Secundo afflictorum expectationem, proponens tria: ipsam expectationem, in semita, idest per poenam judiciorum tuorum, quibus nos vindicas et liberas. Psal. 118: in aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Expectantium desiderium, nomen tuum. Jer. 23: hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus justus noster. Desiderii assiduitatem: quia die et nocte, idest omni tempore, vel in prosperis et adversis, anima mea. Cant. 3: in lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea. Psal. 62: Deus Deus meus, ad te de luce vigilo. Tertio proponit justitiae utilitatem, cum feceris judicia. Psal. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Misereamur. Hic excludit misericordiam; et circa hoc duo facit. Primo dominus interrogative proponit misericordiam, misereamur. Psalm. 32: misericordia domini plena est terra. Secundo propheta excludit ipsam, propter ejus inutilitatem, et non discet. Eccle. 8: quia non profert dominus cito sententiam, filii hominum perpetrant mala. Eccli. 30: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Et propter peccati gravitatem, propter sacri loci profanationem, in terra sanctorum. Psalm. 78: Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Jerem. 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Et non videbit. Hic ponitur disceptatio de poena determinando: et primo dominus interrogat, et non videbit; quasi: numquid debeo hanc poenam sibi dare quod non videat? Vel remissive, et sufficit hoc ad poenam. Secundo propheta respondet: domine exaltetur. Tertio dominus poenam determinat spiritualem: videant et confundantur: Apocal. 1: videbit eum omnis oculus, in gloria humanitatis, non divinitatis: et corporalem. Apocal. 19: missi sunt in stagnum ignis. Quarto propheta congaudens consentit, proponens duo bona consequentia ex dicta poena: pacem populi. Ergo, domine, hoc facto, dabis pacem; et hoc de te speramus; omnia enim. Phil. 2: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere: operatus es, opera, idest poenas, quibus sufficienter nos purgasti. Infra 40: suscepit de manu domini duplicia. Secundo laudem Dei: domine Deus possederunt; et ideo laudi tuae vacare non potuimus. Tantum in te, non habentes alium Deum cui soli vacemus. Thren. ult.: servi dominati sunt nostri. Nota super illo verbo, urbs fortitudinis, quod Christus est urbs fortitudinis nostrae, quia nos confirmat primo in fide. 1 Cor. 3: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Secundo in spe. Heb. 6: fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem. Tertio in caritate. Eph. 3: in caritate radicati et fundati. Luc. 12: ignem veni mittere in terram; quarto in opere. Phil. 2: Deus qui operatur nobis velle et perficere pro bona voluntate. Quinto in tentatione. 1 Cor. 10: fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis. Sexto in accusatione. 1 Joan. 2: advocatum habemus ad Deum Jesum Christum. Septimo in remuneratione. Apocal. 3: faciam illum columnam in templo Dei mei. Item nota super illo verbo, aperite, quod aperire debemus portas per meditationem primo infernalis miseriae, infra 38: vadam ad portas Inferi. Secundo justae vitae. Prov. ult.: laudent in portis opera ejus. Tertio caelestis gloriae. Psalm. 147: confortavit seras portarum tuarum. Item nota super illo verbo pacem, quod tria sunt quae faciunt pacem in praesenti. Primo contemptus temporalis opulentiae. Infra 57: impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Secundo subjugatio carnalis concupiscentiae. Eccl. 44: pacificantes in domibus suis. Tertio contemplatio divinae sapientiae. Psalm. 75: in pace factus est locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Item nota super illo verbo, semita justi, quod est via justitiae recta primo propter itineris brevitatem. Sap. 5: ambulavimus vias difficiles. Secundo propter situs aequalitatem: cujus medium non discrepat, Joan. 13: sciens quia ad Deum vadit. Tertio propter pulchritudinem. Jer. 31: benedicat tibi dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus. Nota super illo verbo, pacem, quod tria sunt quae faciunt pacem in futuro. Primo bonorum ubertas. Psal. 147: posuit fines tuos pacem. Secundo malorum securitas. Infra 32: sedebit populus meus in tabernaculis fiduciae. Tertio immobilitas. Psal. 4: in pace in idipsum dormiam et requiescam. Morientes. Hic petit ne punitos ulterius a poena liberet. Et primo ponit petitionem: morientes peccatores non vivant, vita gloriae nisi poeniteant. Gigantes, de sua potentia gloriantes, non resurgant, ad gloriam. Psal. 1: non resurgent impii, Eccli. 16: non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes. Vel petit ut hostes eorum deiecti, ulterius non resurgant ad potentiam. Secundo ponit exauditionem: propterea. Psal. 9: pereat memoria eorum cum sonitu. Jerem. 8: in tempore visitationis suae corruent. Indulsisti. Hic inducit Deum ad iustitiae opus per experimentum. Et primo per experimentum in gentibus, secundo in Iudaeis: sicut quae concepit. Circa primum duo facit. Primo probat per experimentum inutilitatem misericordiae: tum quantum ad remissionem poenarum, indulsisti; tum quantum ad multiplicationem bonorum, elongasti. Jer. 5: magnificati sunt et ditati, et incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Prov. 1: prosperitas stultorum. Secundo utilitatem vindicantis justitiae, domine in angustia. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Jer. 2: in tempore afflictionis. Sicut quae concepit. Hic probat idem per experimentum in Judaeis. Et primo ponit tribulationis flagellum, sicut quae concepit. Joan. 16: mulier cum parit, tristitiam habet. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Secundo emendationis fructum, a facie tua. Hebr. 12: omnis quidem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae. Justitiam non fecimus. Hic denuntiat impetratam pacem: et circa hoc tria facit. Primo ostenditur ratio dilationis, justitiam non fecimus, ut alludat ei quod dicitur Deut. 28: dabit dominus inimicos tuos qui consurgunt adversus te, corruentes in conspectu tuo. Secundo ponitur promissio restitutionis populi per resurrectionem, sive corporalem in die novissimo, sive a miseria captivitatis. Unde promittitur resurrectio. Vivent mortui: vox prophetae ad dominum; Ezech. 37; indicitur resurgentibus gratiarum actio: expergiscimini, Dan. 12: multi ex his qui dormiunt in pulvere terrae, evigilabunt. Et assignatur resurrectionis causa, vel ratio: quia ros, scilicet divina benignitas, Os. 6: et veniet et cetera. Tertio ostenditur hostium destructio: (et circa hoc tria ponit. Primo ipsam destructionem): terra gigantium, idest superborum et potentium. Supra 17: erit quasi acervus lapidum in ruina. Secundo populi Dei immunitatem, vade populus meus. Cubicula, sepulcra; vel ad litteram, munitionem in quibus interdum se caute custodiunt. Infra 54: in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et misericordia sempiterna misertus sum tui. Apocal. 7: dictum est illis, ut quiescerent adhuc modicum, donec compleretur numerus fratrum suorum. Tertio ponit destructionis ordinem, quia per judicium: unde ponit judicis adventum, ecce enim dominus. Michaeae 1: ecce dominus egredietur, et manifestationem criminum: et revelabit, Job 16: terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.


Caput 27

[84987] Super Is., cap. 27 In die illa. In parte ista commemorat divinam et paternam correctionem: et primo flagellis alienis; secundo flagellis propriis, in die illa; unde dicitur Sapien. 11: hos quidem tamquam pater monens probasti. Circa primum ponit flagellum Babylonis. Gladio, scilicet vindicta, Leviathan, scilicet Nabuchodonosor, propter additionem regnorum quae sibi subjugaverat, serpentem, propter virulentam tyrannidem, vectem, propter populorum correctionem a Deo. Supra 10: vae Assur, virga furoris mei; tortuosum, propter infidelitatem, Iob 40: ecce absorbebit flumen et non mirabitur; cetum, Ez. 28: sedi in corde maris. In die illa. Hic ponitur correctio per propria flagella. Unde primo prosequitur castigationem; secundo consolationem, et erit in die. Circa primum duo facit. Primo praedicitur castigatio; secundo modus inquiritur, indignatio. Circa primum tria. Primo praedicit doloris canticum, vinea, quondam in prophetis et patriarchis, vini meri. Supra 5: vinea domini Sabaoth, domus Israel est. Secundo ponit punientis propositum: ego dominus, qui servo, infra 51: bibisti de manu domini calicem irae ejus. Tertio ponit beneficium, cui ingrati fuerunt: ne forte visitetur. Sapien. 16: sermo tuus, domine, qui sanat omnia. Indignatio. Hic inquiritur punitionis modus: et primo ponitur judicis deliberatio; secundo deliberati executio, civitas. Circa primum tria. Primo proponit severum judicium, proponens saevientis iram, indignatio non est mihi; quasi dicat: immo juste indignor, quia beneficiis ingrati sunt. Infra 51: pleni indignatione domini. Et ex ira determinat austeram poenam: quis dabit mihi spinam et veprem? Quantum ad praecedentes angustias communiter in ipsis ad invicem exortas. Supra 5: ascendent super eam vepres et spinae. In praelio, quantum ad impugnationem hostium. Jerem. 21: ego debellabo; succendam, quantum ad destructionem domorum et civitatum. Jerem. 51: egredimini et cetera. Secundo ponit sententiae temperamentum: an potius tenebo? Quasi dicat: retinebo iram meam per oppositum. Jerem. 30: non avertet dominus. Et ponit temperamenti fructum quantum ad bonos, quem quilibet faciet in comparatione ad Deum, faciet pacem; quasi dicat: pacificabit me bonis operibus. Infra 32: erit opus justitiae pax. In comparatione ad seipsum, florebit, fide, vel bono proposito: germinabit, operis consummatione. Infra 35: florebit Jerusalem quasi lilium. Et in comparatione ad proximum, implebunt faciem; qui egredientur, scilicet apostoli. Supra 2: de Sion exibit lex, et verbum domini de Jerusalem. Psalm. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Ponit etiam poenae supplementum quantum ad ingratos. Numquid juxta? In quo improperat temperatae poenae beneficium. Psal. 102: non secundum peccata nostra facies nobis. In mensura in quo comminatur adaequatum judicium, cum abjecta, a cultu Dei per infidelitatem non credentes Christo. Deut. 25: secundum mensuram peccati erit et plagarum modus. Meditatus: in quo ostendit sententiae firmamentum. Duro, quia non placabitur. Supra 2: quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est. Tertio explicat motivum ad temperandum ne tunc omnino destrueret, quia scilicet ex illa gente Christus et apostoli descendere adhuc debebant, per quorum praedicationem, idolorum cultus derelinquendus erat. Et hoc est quod dicit, cum posuerit. Supra 17: inclinabitur homo ad factorem suum; et oculi ejus ad sanctum Israel respicient. Civitas. (Hic ponitur deliberati executio, et circa hoc tria facit. Primo ponit poenam destructionis: civitas), scilicet Jerusalem. Thren. 1: quomodo sedet sola civitas plena populo? Quantum ad hostium potestatem, ibi pascetur, quasi sine timore requiescet, vitulus, hostium exercitus: summitates, metaphorice, idest spicas, per quas significantur principes. Supra 13: requiescent ibi bestiae. Vel ad litteram, ut sit desolationis signum. 1 Mach. 4: viderunt pastophoria dirupta. Et hominum destructionem, in siccitate: metaphora est, idest sicut spicae teruntur in siccitate aestatis. Mulieres docentes, a quibus maxime in peccata populus praecipitabatur. Supra 3: populum meum exactores sui despoliaverunt. Vel quia ipsae mulieres docebant eos, sicut Debora Judic. 4. Et Holda 4 Reg. 22. Secundo ponit poenae aequitatem per comparationem ad culpam: non est enim populus. Supra 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Tertio destructionis magnitudinem. Et quantum ad universalitatem locorum, et erit in die, idest ab uno capite usque ad aliud. Supra 1: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Et quantum ad paucitatem hominum remanentium, et vos congregabimini. Deut. 28: remanebitis pauci numero. Et erit. Hic ponit consolationem per reductionem ad ipsam. Tuba, praeceptum regis. Supra 11: levabit signum in nationibus, et congregabit profugos Israel. Nota super illo verbo, visitabit dominus in gladio, quod vindicta Dei dicitur gladius primo durus propter poenae acerbitatem. Secundo magnus propter punitorum universalitatem. Apoc. 6: datus est illi gladius magnus. Tertio fortis propter punientis potestatem. Job 19: fugite a facie gladii. Quarto acutus propter ipsius penetrabilitatem, quia usque ad animam. Hebr. 4: vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Quinto lucens propter evidentem aequitatem. Nahum 3: peribis gladio; devorabit te ut bruchus. Item super illo verbo, Leviathan, nota, quod Diabolus dicitur Leviathan, quia addit primo humanae nequitiae. Psalm. 68: appone iniquitatem super iniquitatem. Secundo propriae potentiae. Matth. 4: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tertio divinae justitiae. Genes. 4: major est iniquitas mea quam veniam merear. Quarto divinae misericordiae. Gen. 34: tristem blanditiis. Item nota super illo verbo, serpentem, quod Diabolus dicitur serpens primo propter renovationis ingenium: 2 Corinth. 11. Ipse Satan transfigurat se in Angelum lucis. Secundo propter incedendi modum. Job 1: circuivi terram, et perambulavi eam. Tertio propter venenosum morsum. Prov. 23: in novissimo mordebit eum coluber. Quarto propter involutionis modum. Job 40: stringit caudam suam quasi cedrum.


Caput 28

[84988] Super Is., cap. 28 Vae coronae. In parte ista comminatur contra illos qui contemnebant prophetarum vaticinia; et primo contra contemnentes in praesenti; secundo contra futuros temporibus Ieremiae: 30 cap. vae filii desertores. Prima in duas. In prima contra illos de decem tribubus; in secunda contra illos de duabus, verum hi quoque. Circa primum tria facit. Primo arguit culpam superbiae. Vae coronae, quia de multitudine superbiebant, quae est corona vel gloria regis, Prov. 14 in multitudine populi dignitas regis. Secundo culpam gulae: ebriis Ephraim, Nahum gloria inebriasti me. Flori decidenti (...) qui erant, temporibus David et Salomonis, venientes de aestu figebant in (valle) Gethsemani tentoria idolatriae; errantes a vino, scilicet idolatria. Ezech. 7: floruit virga, germinavit amygdalus. Secundo comminatur poenam, ecce validus, et circa hoc duo facit. Primo ponit hostium fortitudinem, ecce validus, quantum ad fortitudinem hostium, quos immittet; sicut impetus, quantum ad multitudinem. Supra 17: sonabunt populi sicut sonitus aquarum. Secundo ponit poenae afflictionem, scilicet dejectionem superbiae, pedibus conculcabitur; Hab. 3: in fremitu conculcabis; et exinanitionem gloriae, et erit flos quasi temporaneum, idest tempestivus vel primitivus fructus. Supra 18: ante messem enim totus effloruit. Nahum 3: omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis. Tertio ponit justorum gloriam, scilicet illorum de duabus tribubus, in die illa, scilicet temporibus Ezechiae, destructis decem tribubus: quantum ad tria; quantum ad populi laetitiam, corona, quae ex auro vel argento, contra hoc quod dicit, coronae superbiae. Sertum, de floribus, contra hoc quod dixit, flori decidenti: infra 61: et darem eis coronam pro cinere. Quantum ad regis justitiam, et erit, ipse dominus, spiritus: Jerem. 23: regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Quantum ad militum potentiam, et fortitudo, quia dominus pro eis pugnabit. Supra 25: quia factus est fortitudo mea. Verum hi. Hic comminatur contra illos de duabus tribubus: et primo contra principes: secundo contra civitatem vel contra populum. Cap. 29: vae Ariel. Prima in duas. Primo ponit comminationem; secundo consolationem, auribus percipite. Circa primum duo. Primo arguit peccatum, et comminatur simul interitum: secundo excludit remedium: propter hoc audite. Circa primum duo. Primo arguit in eis defectum scientiae; secundo contemptum doctrinae, quia manda. Circa primum duo. Primo arguit culpam, ponens primo errorem omnium communiter, verum hi quoque fornicando, Oseae 4: vinum et ebrietas apostatare faciunt a Deo. Secundo doctorum, sacerdos; nescierunt, quantum ad ignorantiam credendorum, erraverunt quantum ad ignorantiam agendorum, videntem, idest Deum qui omnia videt. Unde est expositio Ezech. 22: sacerdotes contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea. Tertio ponit ignorantiae modum: omnes enim mensae, quia in templis idolis se ingurgitabant usque ad vomitum, quasi omnino idolis dediti: sordiumque, scilicet omnium vitiorum turpium. Prov. 26: sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro luti. Secundo comminatur poenam excaecationis: quem docebit? Unde primo ponitur quaestio, quem docebit? Quasi dicat, ex quo vos scientiam repulistis? Auditum, scilicet quod audivi a domino. Secundo ponitur responsio, ablactatos idest humiles et parvulos simplices. Matth. 11: abscondisti haec et revelasti ea parvulis. Vel quoscumque bonos separatos a lacte concupiscentiae. Nota super illo verbo, ebriis, quod mali inebriantur vino, primo materialis liquoris. Eph. 5: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Secundo carnalis delectationis. Prov. 7: venite, inebriemur; tertio spiritualis erroris. Supra 19: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens. Quarto divinae punitionis. Thren. 3: inebriavit me absynthio. Item inebriantur sancti primo lacrymis compunctionis. Supra 16: inebriabo te lacryma mea. Secundo calice passionis. Ps. 22: calix tuus inebrians quam praeclarus est. Tertio incentivo amoris. Cant. 4: comedite amici, et inebriamini. Quarto torrente felicis delectationis. Psal. 35: inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Item nota super illo verbo, coronae superbiae, quod coronantur mali et boni. Mali coronantur primo corona vanae laetitiae. Sap. 2: coronemus nos rosis. Secundo rerum opulentiae. Supra 23: quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam? Tertio mundanae potentiae. Job 19: spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Quarto superstitiosae observantiae. 2 Mach. 6: cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire. Item coronantur sancti primo corona nuptiali. Infra 61: quasi sponsum coronavit me corona. Secundo triumphali. 2 Timoth. 2: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Tertio regali. Infra 62: eris corona gloriae in manu Dei tui. Psalm. 20: posuisti, domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso. Quarto sacerdotali. Eccl. 45: corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis. Item nota super illo verbo, ablactatos lacte, quod est quoddam lac quod debet deseri; et istud multiplex. Primo carnalis concupiscentiae. Supra 11: qui ablactatus fuerit; secundo imperfectae justitiae. Gen. 21: crevit puer, et ablactatus est. Tertio rudis doctrinae. 1 Cor. 3: tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis. Et est lac quod debet amplecti, primo purae conscientiae. Thren. 4: candidiores nive, nitidiores lacte, propter nitorem. Secundo sanae doctrinae propter dulcorem. Can. 4: mel et lac sub lingua ejus. Tertio aeternae gloriae propter facilem absorptionem. Levit. 20: possidete terram fluentem lac et mel. Quia manda. Hic ponit contemptum doctrinae: et primo per blasphemiam, qua prophetas deridebant, dicentes, manda, quia his verbis comminando utebantur. Supra 13: mandabo militiae caeli, Ier. 13: mandabo nubibus. Expecta. Hic promittendo. Habacuc 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet. Et addit poenam, in loquela; idest, ita carebitis intellectu prophetarum ac si aliquis loqueretur vobis motu labii tantum, et lingua extranea. Vel statim inferet vobis plagas. Et de ista locutione, Sap. 2: contumelia et tormento interrogemus illum. Secundo quantum ad obedientiam, cui dixit: unde primo ponit praeceptum, haec requies. Matth. 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Secundo contemptum, et noluerunt. Ezech. 3: domus autem Israel noluit audire te, quia nolunt audire me. Tertio comminatur interitum. Et erit eis; idest, pro verbis suis hanc poenam patientur. Matth. 12: ex verbis tuis. Ut vadant, in interitum. Propter hoc. Hic excludit remedium: et primo ponit duo remedia: secundo excludit ab eis utrumque. Et ponam. Circa primum ponit duo remedia. Unum in quo confidebant, scilicet pactum cum idolis: unde ponit pactum, percussimus foedus cum morte, idest cum Diabolo. Job 40: numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Et pacti fructum: flagellum inundans, idest persecutio: mendacium, idest idolum, quod vos prophetae dicitis mendacium. Psalm. 72: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Secundum est remedium quod Deus sanctis parat, scilicet Christum, ecce ego. Psalm. 117: lapidem quem reprobaverunt aedificantes. Qui crediderit non festinet, sed expectet Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum. Et hoc contra malorum blasphemiam. Et ponam. Hic excludit utrumque dictorum remediorum: et primo primum; secundo secundum, coangustatum. Circa primum tria. Primo ponit exclusionis justum judicium, ponam, Sap. 11: omnia in numero et pondere fecisti. Secundo excludit pactum, et subvertet grando, tribulationis. Et ponit quatuor contra omnia quae supra dixerat. Job 8: spes hypocritae peribit. Tertio exclusionis fructum, et tantummodo. Supra 26: domine, in angustia requisierunt te. Coangustatum. Hic excludit secundum remedium: et primo ponit in eis impedimentum quare non valeat eis. Coangustatum: loquitur secundum similitudinem adulterae, quae non potest eodem lecto habere virum et adulterum; ita nec ipse idolis cultum et divinum auxilium, 1 Cor. 10: non potestis mensae domini participes esse, et mensae Daemoniorum. Secundo ponit liberantis adventum, sicut in monte divisionum. Tangit historiam quae habetur 2 Reg. 5. Sicut in valle. Ios. 10. Tertio excludit misericordiae auxilium. Ut faciat opus suum, idest ut misereatur nobis? Sicut tunc interrogative. Et respondit, alienum. Psalm. 144: miserationes ejus super omnia opera ejus. Et nunc nolite. Hic concludit sanum et salubre consilium: et primo prohibet illusionem, nolite illudere. Vincula, captivitatis, Prov. 3: illusores ipsi deludentur: et assignat rationem. Consummationem enim, supra 10. Auribus percipite. Hic ponit consolationem. Et primo excitat attentionem, audite. Deuter. 32: audite caeli quae loquor. Secundo ponit consolationem sub similitudine agricultoris: numquid tota die, per quam ostendit tria: scilicet punientis Dei intentionem, quia ut fructificemus, sicut arator, ut serat. Gith, genus leguminis simile cymino. Secundo judicii discretionem: quia alio modo punit hos et illos, sicut rusticus alio modo excutit triticum et cyminum, et hoc ibi: et erudiet. Panis, idest frumentum. Tertio poenarum cessationem quantum ad hos qui corriguntur. Verumtamen, 1 Cor. 9: debet qui arat in spe. Tertio ponit expositionem: et hoc a domino. Ps. 138. Mirabilia opera tua.


Caput 29

[84989] Super Is., cap. 29 Vae Ariel. In parte ista ponit comminationem contra populum, sive contra civitatem; et dividitur in partes duas. In prima comminatur poenam temporalis destructionis; in secunda poenam spiritualis excaecationis, obstupescite. Circa primum duo. In prima comminatur destructionem; in secunda ponit qualemcumque consolationem, et erit sicut somnium. Prima in duas. In prima destructionem Jerusalem per Babylonios. In secunda per Romanos, et circumdabo. Circa primum tria. Primo commemorat pristinam dignitatem. Ariel, idest leo Dei, quia Dei virtute temporibus David et Salomonis nullum timebat, sicut nec leo. Proverb. 30: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Vel propter altare holocaustorum, quod ibi erat, quod consumebat animalia sicut leo. Et sic ut sumitur Ezech. 43: vel forte propter figuram, quia erat sita in modum leonis. Expugnavit. 1 Reg. 17: nam leonem et ursum expugnavi. Secundo ponit destructionem, ponens tria: festorum cessationem, additus, quasi dicat, multis annis. Evolutae, idest perierunt. Oseae 3: sedebunt dies multos absque sacrificio et ephod. Obsidionem, et circumvallabo, scilicet Chaldaeis. Ezech. 4: erit in obsidionem; et innuit expugnationem ex tristitia, et erit tristis. Thren. 1: multi gemitus et cetera. Tertio ponit reparationem factam sub Jesu sacerdote magno et aliis, de quo habetur in Esdra per totum. Et erit mihi; quasi dicat: umbram tantum pristinae dignitatis retinens. Sed contra. Aggaei 2: magna est gloria domus istius novissimae, plusquam primae. Et dicendum, quod hoc dicitur propter hoc quod fuit visitata ab ipso filio Dei et corporaliter. Et circumdabo. Hic comminatur destructionem per Romanos; et circa hoc quatuor ponit: primo obsidionem, et circumdabo quasi sphaeram, idest in circuitu. Luc. 19: circumdabunt te inimici tui vallo. Habac. 1: super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem. Secundo obsessorum humiliationem, humiliaberis; et humiliationis signum: de terra loqueris, idest, ita ac si sub terra esses, etiam audieris humiliter, verba ferens Pythonis, qui silenter incantabant. Soph. 3: auferam de medio tui maliloquos superbiae tuae. Vel humiliationis meritum, arguens in eis peccatum avaritiae, de terra loqueris; et idolatriae, et erit quasi Pythonis. Tertio ponit hostium multitudinem, et erit sicut pulvis: Joel. 1: gens ascendit: vel hostium destructionem, sicut supra 17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti. Quarto ponit ipsam destructionem, eritque repente: metaphorice, propter hostium ferocitatem. Jerem. 4: quasi nubes ascendet, et quasi tempestas: currus ejus velociores aquilis. Et erit sicut somnium. Hic adhibet quamdam consolationem ex hostium poena, quia sicut res vana, in nihilum ibunt non reportantes aliquod commodum ex destructione Judaeae, sicut nec esuriens vel sitiens ex cibo vel potu somniato. Eccl. 34: vana spes et mendacium insensato viro, et somnia extollunt imprudentes. Zach. 12: ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis. Nota super illo verbo, et erit sicut somnium, quod aliquid dicitur somnium primo propter vanitatem. Eccli. 34: visio somniorum secundum hoc; secundo propter brevitatem. Job 20: velut somnium advolans non invenietur. Tertio propter cognitionis obscuritatem. Job 33: per somnium in visione nocturna. Quarto propter animae perversitatem. Infra 56: dormientes et amantes somnia. Obstupescite, hic comminatur poenam excaecationis: et primo praedicit excaecationem Judaeorum; secundo conversionem gentium, nonne adhuc. Circa primum duo. Primo ponit excaecationem; secundo ipsius rationem assignat, et dixit dominus. Circa primum tria. Primo praedicit excaecationem, ponens ea quae perturbant judicium rationis, obstupescite, ex consideratione malorum culpae vel poenae. Jerem. 2: obstupescite caeli super hoc, et portae caeli desolamini vehementer. Et admiramini, ex consideratione magnorum. Psal. 138: mirabilia opera tua. Fluctuate, ex incertitudine eligendorum. Jac. 1: qui enim haesitat, similis est vento; vacillate, ex inconstantia propositorum. Job 4: vacillantes confirmaverunt manus tuae. Inebriamini, ex anxietate dolorum. Habac. 2: bibe tu quoque, et consopire; circumdabit te calix dexterae domini. Secundo ponit excaecationis modum, quoniam miscuit; idest, sicut vinum mixtum propinavit, oculos vestros, scilicet prophetas. Supra 19: dominus miscuit in medio spiritum vertiginis. Tertio ponit excaecationis effectum, quia librum sacrae Scripturae et visiones omnium prophetarum non intelligent. Et erit vobis. Apoc. 5: vidi in dextera sedentis librum. Et dixit dominus. Hic ponit causam excaecationis, scilicet peccatum ipsorum: et primo in affectu; secundo in intellectu, vae qui profundi. Circa primum duo ponit. Primo culpam divini contemptus, cor autem ejus, quia palliant verbis, labiis, humanis observantiis. Et timuerunt. Jer. 12: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Matth. 15: irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Secundo poenam, ideo ecce ego, grandi, secundum eorum reputationem, vel quondam. Abdias: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo: 1 Cor. 1. Vae qui profundi. Hic ponit peccatum ex parte intellectus, quia non credebant Dei providentiam, quod sciret ea quae circa nos aguntur: et circa hoc duo facit. Primo ponitur erroris excogitatio. Dicebant autem Deum latere, propter cordis profunditatem, ubi sua prava consilia pertractabant: unde dicit: qui profundi, Jerem. 17: profundum est cor hominis et inscrutabile; quis cognoscet illud? Et propter obscuritatem locorum in quibus prava opera exercebant: unde dicit: quorum sunt, Joan. 3: omnis qui male agit, odit lucem. Eccl. 16: non dicas, a Deo abscondar. Secundo ponitur justa increpatio, perversa est. Non fecisti, quia Deus cognoscit inquantum est causa rei. Infra 45: vae qui contradicit factori suo. Infra 64: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster, et opera manuum tuarum omnes nos. Nonne. Hic praedicit gentium conversionem: et circa hoc tria facit. Primo praedicit conversionem ad gratiam. Libanus, gentes, quia mons erat in terra gentium, in Carmel in gratiam, quam Judaei per circumcisionem habebant, quia interpretatur scientia circumcisionis. In saltum, idest in sterilitatem, in qua prius erant gentes. Infra 32: habetur idem. Ad sacram scientiam, surdi, scilicet gentiles, qui prius non audierant verba legis. Matth. 2: caeci vident. Joan. 9: in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Ad spiritualem laetitiam, et addent. Psal. 9: laetabor et exultabo in te, psallam nomini tuo, altissime. Secundo assignat conversionis occasionem, vel rationem, ex casu Diaboli: quoniam defecit qui praevalebat, per potentiam, illusor, deceptor per astutiam. Supra 16: consummatus est miser, ex caecitate Judaici populi: quia caecitas ex parte contingit in Israel: Rom. 11. Succisi sunt qui vigilabant: studiositas ad malum. Prov. 4: non enim dormiunt, nisi male fecerint. Qui peccare, pravis exemplis et doctrinis. Arguentem, quantum ad disciplinae contemptum. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta. Declinaverunt, quantum ad peccati vanitatem, quia frustra est quod non consequitur finem. Sap. 5: quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Tertio ponit Judaeorum reversionem in fine mundi, propter hoc haec dicit; qui redemit, Gen. 11. Non modo, idest in hoc tempore, confundetur, bona confusione. Eccl. 4: est confusio adducens gloriam; filios apostolos, mussitatores, idest qui primo murmurabant. Supra 27: qui egredientur impetu a Jacob, et florebit et germinabit Israel. Vel potest aliter exponi de prosperitate, quae eis promittitur destructo Senacherib vel Nabuchodonosor. Carmel in saltum; idest, tanta erit fertilitas terrae promissionis, quod fertilitas Carmeli reputabitur sterilitas in comparatione ejus. Illusor, Senacherib vel Nabuchodonosor. Filios suos, tres pueros in camino ignis: vel quia pueri ipsorum facient laudem nominis mei, quod ipsi in juventute sua non fecerint.


Caput 30

[84990] Super Is., cap. 30 Vae filii. In parte ista comminatur propheta contra illos qui contempserunt prophetiam Jeremiae, euntes in Aegyptum, contra ejus consilium, sicut habetur Jerem. 43. Et dividitur in duas. In prima comminatur contra Judaeos tantum; in secunda contra Judaeos et Aegyptios simul, de quibus confidebant: 31 cap.: vae qui descendunt. Vel, secundum Glossam, in prima parte prohibet descensum, in secunda comminatur poenam contra descendentes. Prima in duas. In prima ponit comminationem; in secunda consolationem, propterea expectat. Prima in duas. In prima arguit descensum; secundo divini praecepti contemptum, ideo clamavi. Circa primum tria arguit in eis. Primo itineris dispositionem, ponens propositum, ut faceretis consilium (...) telam, pravam machinationem; et consequentem effectum, ut adderetis: 2 Paralip. 28: quare vultis addere peccata super peccata? Secundo ponit consilii executionem quantum ad viae incessum, qui ambulatis; qui deformatur per contemptum divini consilii, os meum, prophetam. Jerem. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: quia quae dixit facere noluistis. Et per fiduciam humani auxilii, habentes fiduciam. Jerem. 17: maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Et ponit effectum: et erit vobis, Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Unde quantum ad viae terminum, ierant enim in Taphnis, quae est tantum in alia parte Aegypti, quasi timentes in primis terminis remanere. Jerem. 2. Quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Et ostendit spei defectum: omnes confusi sunt. Psalm. 145: nolite confidere in principibus. Tertio describit rerum asportationem, onus jumentorum, comminans primo destructionem Aegypti: onus filiorum Juda. Jumentorum, propter stoliditatem; vel quia sicut jumenta res suas deferebant. Austri, quia ad Austrum fugerunt, vel quia in Australi parte erat eorum habitatio. In terra tribulationis, in Aegypto, quae Hebraice dicitur Mesraim, quod interpretatur tribulatio, vel angustia. Jerem. 42: gladius quem vos formidatis. Secundo ponit asportantium conditionem: leaena, propter ferocitatem, leo, propter audaciae praesumptionem, vipera, propter crudelitatem, regulus volans, non quod habeat pennas, sed quia insilit in faciem hominis, propter velocitatem ad male faciendum. Soph. 3: principes ejus quasi leones. Tertio rerum asportationem, portantes. Quarto laboris frustrationem, ad populum, Psalm. 59: vana salus hominis. Ideo clamavi. Hic arguit in eis Dei contemptum: et primo ostendit quomodo contempserint divinum praeceptum; in secunda quomodo contempserint salubre consilium, quia haec dicit, circa primum tria ponit, primo Dei praeceptum; secundo populi contemptum, populus enim, tertio comminatur contemnentibus mortem, vel mortis interitum, propterea haec dicit. Circa primum tria ponit. Primo praeceptum: ideo, quia scilicet inutile est, quiesce, in terra tua. Jer. 14: haec dicit dominus populo huic, qui dilexit movere pedem suum, et non quievit et domino non placuit. Secundo ponit praecepti confirmamentum. Nunc ergo, tu Isaias, ingressus, in propheticam visionem, vel tu Jeremias, ingressus, in Aegyptum cum populo, sicut legitur Jer. 43. Tertio assignat confirmationis fructum, et erit in die illa. Exod. 17: scribe hoc ob monumentum. Populus. Hic ponit populi contemptum: et primo secundum quod contemnebant Deum. Ad iracundiam, quantum ad peccatum transgressionis. Ezech. 2: noli esse exasperans sicut domus Israel exasperatrix est. Mendaces, quantum ad peccatum locutionis, quia promiserunt Jeremiae obedientiam, quam servare noluerunt, ut habetur Jer. 42. Psal. 17: filii alieni mentiti sunt mihi. Nolentes, quantum ad peccatum omissionis. Prover.: 28: qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. Secundo ponit contemptum prophetarum, qui dicunt videntibus secundum quod interdicebant eis proprium officium. Amos 7: qui vides, gradere, fuge. Inquantum inducebant eos ad mendacium, loquimini. 3 Reg. ult.: ecce sermones prophetarum omnes bona regi annuntiant. Declinate, inquantum prohibebant divinae cognitionis verbum. Job 21: qui dixerunt Deo: scientiam viarum tuarum nolumus: propterea haec dicit. Hic comminatur eis interitum (repentinum) resumens culpam, ut justior appareat poena: pro eo quod. Poenam autem adjungit, ibi, propterea erit vobis; significans poenam subitaneam per similitudinem ruinae, quae diu latet in pariete, qui tandem subito cadit, quoniam subito: 1 Thess. 5: cum enim dixerint, pax et securitas; tunc superveniet eis repentinus interitus. Et ostendit etiam poenam validam, et comminuetur, sub similitudine confractionis lagenae, cujus nulla testa remanet integra ad aliquid valens, scilicet ad ignem portandum, et ad aquam hauriendam. Supra 24: confractione confringetur terra. Nota super illo verbo, quiesce, quod quiescere debet homo primo a peccati actu. Supra 1: quiescite agere perverse, discite bene facere. Secundo a vagandi cursu. Jerem. 14: haec dices populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit. Tertio ab immoderato appetitu. Infra 57: cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Quarto a praesumptuoso intellectu. Eccli. 18: cum consummaverit homo tunc incipiet. Quia haec dicit dominus. Hic arguit in eis divini consilii contemptum: et circa hoc tria ponit. Primo consilium, si revertamini. Infra 45: convertimini ad me, et salvi eritis. Secundo contemptum: et dixistis. Ideo fugietis: hoc est verbum domini. Deut. 2: per unam viam gradiemur. Et super veloces ascendemus: vox populi rebellis. Ideo velociores: vox domini. Thren. 4: velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli. Tertio comminatur interitum, mille, Aegyptii, unus Chaldaeus. Fugietis omnes vos Judaei, quinque, Chaldaeorum. Deut. 32: quomodo persequebatur unus mille, et duo fugarent decem millia? Quasi malus, in signum evitandi naufragii. Supra 6: erit in ostensionem sicut terebinthus et sicut quercus quae expandit ramos suos. Propterea expectat. Hic ponit consolationem: et circa hoc duo facit. Primo ponit miserendi propositum; secundo exequitur misericordiae beneficium, populus enim. Circa primum tria (ponit). Primo miserendi propositum in Deo, propterea expectat, non ex toto destruens vos. Oseae 3: dies multos expectabis me: secundo ingratorum judicium: et ideo exaltabitur; idest, altus in justitia apparebit, puniens vos ingratos suis beneficiis. Supra 5: exaltabitur dominus exercituum in judicio. Tertio bonorum praemium, beati omnes. Luc. 12: vos similes hominibus expectantibus dominum suum. Populus enim. Hic exequitur misericordiae beneficium: et primo in eorum exaltatione; secundo in hostium oppressione, ecce nomen. Circa primum duo (ponit). Primo sublationem malorum contra exilii captivitatem. Populus enim, tempore Zorobabel: vel potius mystice totum. Ps. 124: non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Contra tristitiae anxietatem: plorans, ante, nequaquam plorabis, semper, sed quando liberaberis. Supra 25: auferet lacrymam ab omni facie. Contra Dei indignationem miserans. Ps. 90: invocabit me, et ego exaudiam eum. Contra paupertatem: et tibi dabit dominus. Et est sensus: modico victu erunt contenti. Eccli. 29: vitae initium hominis panis et aqua. Vel quia in reditu de Babylone penuriam passi sunt. Mystice secundum Glossam. Secundo ponit collationem bonorum: unde, faciet. Et primo spiritualium, quantum ad electam doctrinam, describens doctorem: avolare, recedere, doctorem, Esdram, cujus doctrina adhuc utuntur, vel Christum, post tergum, sicut fugiens quando ab insequente revocatur. Joel 2: dedit vobis dominus doctorem justitiae. Et ponit doctrinam, haec via, Num. 21: via regia gradiemur. Et etiam quantum ad debitam Dei culturam, et contaminabis, id est in usus communes rediges. 4 Reg. 23: contaminavit excelsa et demolitus est ea. Vestimentum, omnem ornatum idoli. Secundo quantum ad temporalia bona: unde dicit, egredere, scilicet a spiritualibus ad temporalia, (o Isaia vel Ieremia). Et primo promittit terrae fertilitatem promittens causam, dabitur pluvia: Joel 2: descendere faciet ad vos imbrem: et effectum, quantum ad cibos hominum. Et panis frugum. Gen. 49: Aser panis pinguis. Ps. 147: adipe frumenti satiat te. Quantum ad pascua armentorum, pascetur agnus, quantum ad oves: tauri, quantum ad boves; et in utrisque notat fecunditatem, ponens filios. Et pulli asinorum, quantum ad annonam iumentorum; migma, hordeum cum palea purgatum, quod prius commixtum comedebant. Secundo promittit aquarum ubertatem, et erunt. Judaei dicunt haec ad litteram complenda in fine mundi, multorum, Romanorum, secundum eos; quod est fabulosum. Vel potest esse metaphorica locutio: ut per aquam significetur consolatio, quam post reditum de captivitate et Babylonis destructionem habuerunt. Vel mystice de doctrina Christi. Infra 41: aperiam in supremis collibus flumina, et in medio camporum fontes. Tertio caeli claritatem, et erit lux solis sicut lux septem, idest tantum in uno quantum modo in septem, quasi septempliciter: vel sicut fuit in primo septenario dierum. Haec Judaei fabulose ad litteram dicunt tempore aureae Jerusalem. Sed melius est quod ad futuram sanctorum gloriam referatur, post mundi innovationem. Vel methaphorice et hyperbolice ad statum populi referatur. Ps. 146: qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum. Nota super illo verbo, et panes frugum, quod verbum Dei est panis primo arctus propter observandi difficultatem. Matth. 7: arcta est via quae ducit ad vitam. Secundo uberrimus propter fructus utilitatem. Infra 55: quomodo descendit imber de caelo et inebriat terram et germinat et illic ultra non revertitur sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Tertio pinguis propter delectationis suavitatem. Gen. 49: Aser panis pinguis. Ecce nomen domini. Hic consolatur eos ex hostium punitione: et circa hoc tria ponit. Primo judicis punientis adventum; secundo poenae modum, et auditam faciet; tertio punitionis locum, praeparata est. Circa primum tria ponit. Primo adventum: venit, ad universale judicium, de longinquo, longe ante a prophetis annuntiatum. Vel: venit ad destructionem, Sennacherib; de longinquo, de alto potentiae suae. Vel ad destruendos Babylonios, per Medos a longe venientes. Jer. 5: ecce ego adducam super vos gentem de longinquo. Nomen domini, filius quantum ad primam expositionem; vel quia redundans est in gloriam ipsius, quantum ad secundam et tertiam. Secundo ostendit venientis zelum, ponens iram in corde, per antropospatos, ardens furor. Furor est ira accensa. Incenditur autem vel quantum ad vehementiam desiderii vindictae; et quantum ad hoc dicit, ardens: vel quantum ad quantitatem poenae; et quantum ad hoc dicit, gravis. Infra 65: isti fumus erant in furore meo, ignis ardens tota die. Ponit etiam iram in ore: labia ejus repleta sunt indignatione, improperans peccata; devorans, comminando tormenta. Supra 11: spiritu labiorum suorum interficiet impium. Ponit etiam iram in opere: spiritus ejus, idest indignatio, usque ad medium colli, idest usque ad extinctionem adducet. Supra 8: ibit per Judam inundans furor. Tertio ponit indignationis effectum in malis: destructionem gentium. Ad perdendas gentes. Ps. 72: domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Et cessationem tyrannorum, et frenum erroris. Job 30: pharetram suam et cetera. Ponit etiam effectum in bonis in laude oris, canticum erit solemnitatis: quia in tribus solemnitatibus ibant in Jerusalem cum laetitia. Levit. 23: infra 33: civitatem solemnitatis nostrae oculi tui videbunt. Et in jucunditate cordis, in laetitia cordis. Infra 51: gaudium et laetitia et cetera. Judith ult.: erat autem populus domini jucundus. Et auditam. Hic describit poenae modum: et circa hoc tria facit. Primo describit poenae modum quantum ad punientis actum. Vocis suae, per quam apparebit gloriosus, et terrorem brachii, per similitudinem irati, qui his modis comminatur. Job 40: si habes brachium sicut Deus. Et quantum ad instrumentum, et flamma ignis: quia, ad litteram, Assyrii combusti fuerunt. Et forte tempestas aliqua fuit. Vel significantur diversae poenae in die judicii. Eccli. 30: (ignis, grando, etc.). Ps. 148: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. Secundo ponit poenae inflictionem, ostendens ejus horrorem, a voce enim: et poenae durationem, et erit transitus fundatus, idest firmatus. Tertio sanctorum exultationem, in citharis; in bellis praecipuis, quae sola divina virtute geruntur. Ps. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam. Praeparata est. Hic describit poenae locum: et primo ipsius dispositionem. Thophet, vallis filii Ennom, Gehenna, quia conservabatur ibi ignis ad sacrificia in lapidibus de Tophis. Eadem est vallis Gethsemani, in qua destructus est exercitus Senacherib. Vel significatur per ipsam Infernus. Unde Judaei conjiciunt ibi esse Infernum, quia ex duabus palmis quae ibi sunt, semper emittitur fumus. Ab heri, idest ab initio; vel a secundo die secundum Judaeos, quae habuit tantum heri: unde nudius tertius. De hac valle habetur Jer. 7 et 19: a rege, Deo. Supra 5: dilatavit Infernus animam suam. Secundo poenarum diversitatem, nutrimenta eius. Ligna impii, vel illi de exercitu Senacherib. Flatus, idest voluntate, metaphorice. Ps. 10: ignis, sulphur, spiritus procellarum et cetera. Nota super illo verbo, ecce nomen domini, quod filius Dei est nomen patris: primo quo manifestatur. Joan. 17: manifestavi nomen tuum hominibus. Secundo quo honoratur. Matth. 6: pater, sanctificetur nomen tuum. Tertio quo invocatur. Joan. 16: quodcumque petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Item super illo verbo, venit de longinquo, quod venit de longinquo primo propter diuturnam expectationem. Hebr. 11: juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non receptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes. Secundo propter meritorum nostrorum imperfectionem. Ephes. 2: veniens evangelizavit vobis pacem qui longe fuistis. Tertio propter temporis dilationem. Num. 24: videbo eum, sed non modo; intuebor illum, sed non prope. Quarto propter majestatis altitudinem. Ps. 18: a summo caelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Item super illo verbo, lingua ejus quasi ignis, quod caritas dicitur ignis primo quia illuminat. Eccl. 2: qui timetis Deum diligite eum, et illuminabuntur corda vestra. Secundo quia exaestuat. Cant. 2: fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Tertio, quia ad se omnia convertit. Rom. 8: scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Quarto quia expeditum facit. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Quinto quia sursum trahit. Cant. 3: in lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea; quaesivi illum, et non inveni. Nota super illo: praeparata est quod Infernus est latus primo propter retinendi aviditatem, supra 5: dilatavit Infernus animam suam; secundo propter damnatorum multitudinem, Matth. 7: arta est via quae ducit ad vitam; tertio propter poenarum diversitatem, Ps. (148) ignis, grando, nix, glacies, etc., vel (Ps. 10): ignis, sulphur et spiritus etc.; quarto propter poenae aeternitatem, Matth. 25: ite maledicti in ignem aeternum.


Caput 31

[84991] Super Is., cap. 31 Vae qui descendunt. In parte ista comminatur utrisque simul, scilicet Aegyptiis et Judaeis: et circa hoc duo facit. Primo ponit comminationem; secundo consolationem, ibi, quia haec dicit dominus. Circa primum duo. Ponit primo culpam ex confidentia humani auxilii, in equis sperantes: Psalm. 32: fallax equus ad salutem; in abundantia virtutis suae non salvabitur: et ex contemptu divini auxilii, et non sunt confisi. Contra in Psal. 19: hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri speravimus. Secundo comminatur poenam, ipse autem: et primo contra contemptum divini auxilii ponit Dei sapientiam, et sententiae firmitatem, et verba non abstulit: idest, non irrita fecit quae per prophetas comminatus est. Num. 23: non est Deus ut homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur. Et subjungit poenam: et consurget. (Secundo) contra fiduciam humani auxilii ponit eorum debilitatem, Aegyptus homo. Ezech. 28: cum sis homo, et non Deus. Et subjungit poenam, et corruet auxilium. Job 4: qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum. Quia haec dicit dominus. Hic ponit consolationem, promittens per Deum liberationem ab hostibus, a quibus per Aegyptios liberari non potuerunt. Et circa hoc tria facit. Primo ponit Judaeorum defensionem sub similitudine leonis defendentis, dicens: vos et Aegyptii peribitis, in quibus confidebatis me contempto: quia haec dicit dominus, qui solus salvat. Ut praelietur, tamquam defensor contra illos qui impediebant aedificationem templi post reditum de captivitate. Vel contra Assyrios Oseae 13: ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum. Et sub similitudine avis protegentis, sicut aves: Matth. 23: sicut gallina congregat pullos suos sub alis, et noluisti, Deut. 32: sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans. Secundo ponit hostium destructionem, promittens consilium ad hoc merendum, convertimini ad me, Prov. 18: impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Rom. 6: sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire munditiae in sanctificationem. Et ponit complementum, in die illa. Supra 2: in die illa projiciet homo idola sua. Et ponit fructum, scilicet ipsam destructionem quantum ad occisorum necem, in gladio. Deuter. 32: gladius meus devorabit carnes. Et quantum ad residuorum deletionem in fuga, timore et servitute, quia vectigales, postmodum Babyloniis. Tertio ponit utriusque confirmationem: dixit dominus cujus ignis, comburens Assyrios. Supra 10: erit lumen Israel in igne, et sanctus ejus in flamma. Vel ignis in altari thymiamatis. Caminus, in altari holocaustorum. Lev. 6: ignis in altari meo semper ardebit. Vel ignis caritatis in Ecclesia militante imperfecte, sed caminus in Ecclesia triumphante perfecte. Nota, quod caritas dicitur ignis. Require in praecedenti collatione ante principium capituli.


Caput 32

[84992] Super Is., cap. 32 Ecce in iustitia. Haec est tertia pars comminationis, in qua prosequitur liberationem ab hostibus, qui tunc eis imminebant. Et primo praedicit eam per modum prophetiae; in secunda narrat per modum historiae, 36 cap.: et factum est. Prima in duas. In prima praedicit Judaeorum prosperitatem; in secunda hostium destructionem. 33 cap.: vae qui praedaris. Circa primum duo. Primo praedicit liberatorum statum, quantum ad regis aequitatem, regnabit rex, scilicet Ezechias. Jer. 23: regnabit rex et sapiens erit, quantum ad populi prosperitatem. (Et principes); quantum ad consolationem in tribulatione, et erit vir. Supra 4: erit tabernaculum in umbraculum diei ab aestu. Quantum ad emendationem in spiritualibus, non caligabunt, ut prius, propter peccata regis et populi, videntium, scilicet prophetarum; sed apertas a domino visiones accipient; aures, scilicet subditorum, auscultabunt, implentes praecepta domini per prophetas, cor stultorum qui prius idolis errabant, balborum, prophetarum, qui prius obscure et aenigmatice loquebantur. Sapient. 10: sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium facit disertas. Et etiam quantum ad consecutam libertatem, scilicet a tyrannis: non vocabitur qui insipiens, scilicet Senacherib, cui prius tributa solvebant, sicut patet 4 Reg. 18. Ezech. 24: eruam eos de manu regis Assyriorum. Secundo exequitur liberationis modum, stultus enim: et primo prosequitur afflictionem; secundo liberationem, donec effundatur. Circa primum duo facit. Primo describit hostem persequentem; secundo persecutionem, mulieres. Circa primum tria. Primo ipsius regis nequitiam, quantum ad blasphemiam oris, stultus, scilicet Senacherib, fatua verba blasphemiae: infra 37. Prov. 15: os fatuorum ebullit stultitiam. Quantum ad duplicitatem cordis: cor ejus faciet, promittens populo bonam terram, ad dominum fraudulenter, dicens se illius praecepto venisse: infra 36. Prov. 12: cogitationes justorum consilia. Quantum ad crudelitatem operis, vacuam, spoliando eos rebus quibus debebant nutriri, contra illud Prov. 25: si esurierit inimicus tuus ciba illum. Secundo principum ejus malitiam, fraudulenti, scilicet Senacherib, vasa, idest nuntii et principes ejus. Prov. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Et malitiae executionem: ipse enim cogitationes, scilicet Rapsaces, de quo infra 36, concinnabit, idest componet. Cinnus: genus potionis ex diversis speciebus compositae: pauper Judaeus. Psalm. 49: os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. Tertio regnantis Ezechiae prudentiam. Princeps, quia praecepit quod non illi aliquis responderet. Supra 1: restituam principes tuos ut fuerunt prius. Mulieres. Hic describit persecutionem inflictam quantum ad tria. Primo quantum ad fructuum amissionem, excitans attentionem, mulieres, quae facile potestis plorare, opulentae, quae plorandi materiam habetis ex bonorum perditione. Vel mulieres, idest vos Judaei imbecilles. Psalm. 48: qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Et ponit temporis determinationem, post dies, aliquot, et unum. Annum, Psalm. 21: quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Et ponit fructuum amissionem: consummata, destructa, collectio, frugum, non veniet, in domos vestras ab agris. Jer. 48: ablata est laetitia vindemiae. Secundo quantum ad camporum vastationem, indicens planctum, obstupescite. Baruch 4: exui me stola pacis. Supra 22: et vocavit dominus in die illa ad fletum. Et praedicit damnum, super humum. Supra 5: ascendent super eam vepres et spinae. Tertio quantum ad desolationem civitatum et domorum, ponens ipsam desolationem: quanto magis, scilicet flendum est, civitatis exultantis, scilicet Jerusalem, cujus inferior pars fuit reddita Assyriis. Supra 22: urbs frequens civitas exultans. Et desolationis magnitudinem quantum ad domos, quia redactae in perpetuas tenebras, sicut accidit in aedificiis ruinosis. Et tenebrae. Job 12: palpabunt in tenebris, et non in luce. Et quantum ad agros, gaudium onagrorum, qui morantur in magnis solitudinibus. Jer. 2: onager assuetus in solitudine. Donec effundatur. Hic prosequitur liberationem: et primo ponit Judaeorum consolationem; secundo hostium destructionem, grando autem, tertio prophetae congratulationem, beati qui seminant. Circa primum tria (ponit). Primo divinam consolationem: haec dico, contingent vastante terram Senacherib: donec spiritus, divina consolatio. Ezech. 37: scietis quia ego dominus, quia intromittam in vos spiritum et vivetis. Secundo consolationis modum et ordinem, quantum ad terrae fertilitatem, et erit desertum; idest, terra vestra prius deserta, erit ita fertilis sicut Carmelus cujus fertilitas reputabitur sterilitas comparatione terrae vestrae. Supra 29, idem habetur. Quantum ad justitiae observationem, et habitabit. Supra 1: Sion in judicio. Et quantum ad pacis tranquillitatem, et erit opus, idest effectus, silentium, quia sine tumultu contentionum et bellorum. Supra 26: domine, dabis pacem nobis. Tertio ponit divinae consolationis jucundam fruitionem, et sedebit. Prov. 1: qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur. Grando, scilicet tribulationis, in descensione saltus; idest, descendent a domino super hostes vestros. Civitas. Ninive. Supra 26: civitatem sublimem humiliabis. Beati qui seminant. Hic ostenditur prophetae congratulatio. Super aquas, idest super loca fertilia ex abundantia aquarum. Pedem bovis et asini, non simul, quia hoc prohibitum est. Deut. 22: non arabis in bove et asino. Psalm. 127: labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Nota super illo verbo, erit opus justitiae pax, quod pax sanctorum in patria erit pulchra, primo quia non erit falsa. Sap. 15. Secundo quia non interrupta. Supra 9: et pacis non erit finis. Tertio quia plena. Psalm. 147: posuit fines tuos pacem. Item nota quod pacem futuram faciunt appetibilem tria. Primo firmitas divinae potentiae. Psal. 124: qui confidunt in domino, sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Secundo puritas propriae conscientiae. Prov. 3: ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. Tertio remotio hostilis nequitiae. Joan. 16: confidite, ego vici mundum. Item nota super illo verbo, beati qui seminant super aquas, quod doctrina domini est aqua, primo quia abundat. Eccl. 24: ego sapientia effudi flumina. Secundo quia refrigerat. Prov. 25: aqua frigida animae sitienti. Tertio quia fecundat. Infra 55: quomodo descendit imber de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et germinare eam facit; sic erit verbum quod egredietur de ore meo. Quarto, quia velociter portat. Joan. 4: fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Quinto, quia singulis se conformat. Prov. 5: in plateis aquas tuas divide.


Caput 33

[84993] Super Is., cap. 33 Vae qui praedaris. In parte ista incipit praedicere hostium destructionem: et primo destructionem; secundo destructionis effectum, 35 cap.: laetabitur. Prima in duas. In prima praedicit destructionem hostium principalium, scilicet Assyriorum; in secunda aliorum eis auxiliantium, 34 cap.: accedite. Circa primum duo. Primo praedicit destructionem Assyriorum; in secunda ingratorum Judaeorum: laxati sunt. Circa primum duo. Primo praedicit Assyriorum destructionem; secundo invitat omnes ad tanti facti considerationem, audite. Circa primum duo facit. Primo praedicit poenam quam a Deo percepit; secundo quam aliis ipse intulit, ecce videntes. Circa primum tria facit. Primo comminatur Assyriis destructionem, ponens quaestionem, nonne, et responsionem, cum consummaveris fatigatus; quasi dicat, taedio affectus de multis victoriis. Matth. 7: in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Apoc. 13: qui in gladio occiderit. Secundo in persona populi petit a Deo comminationis confirmationem, domine, miserere. Eccli. 36: glorifica manum, et extende brachium. Psal. 59: da nobis, domine, auxilium de tribulatione. Tertio ponit petitionis impletionem: primo ponens destructionem Assyriorum quantum ad exercitus dispersionem: a voce Angeli, multos interficientis, populi, Assyrii, qui residui fuerunt. Supra 31: et pavebunt principes ejus fugientes. Quantum ad spoliorum direptionem, et congregabuntur, a Judaeis, vestra, o Assyrii. Supra 10: laetabuntur coram te sicut qui laetantur capta praeda. Secundo destructionis fructum, scilicet Dei gloriam, magnificatus. Psal. 56: magnificata est usque ad nubes veritas tua, et hominum gratiam in rectitudine actus, implevit, scilicet dominus, judicio, quae executio justitiae. Fides, quae est fundamentum justitiae. Supra 1: Sion in judicio, Oseae 2: sponsabo te mihi in justitia et fide. Quantum ad perfectionem intellectus: divitiae salutis, sapientia, in divinis, scientia, in humanis. Prover. 3: pretiosior est sapientia. Quantum ad ordinationem affectus, timor, Eccli. 1. Timor domini delet peccatum. Nota super illo verbo, divitiae salutis, quod nos habemus divitias primo in Deo. Col. 2: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi. Secundo in seipso, Proverb. 3: pretiosior est sapientia. Tertio in sanctorum collegio. Supra 13: pretiosior erit vir auro. Ecce videntes clamabunt. Hic ponit poenam quam aliis intulit: et primo describit poenam ab ipso inflictam quantum ad perturbationem hominum: videntes, exercitus magnitudinem, foris qui habitant in suburbanis, Angeli pacis, legati Ezechiae ad Rapsacen. Infra 36. Jer. 8: ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua. Quantum ad solitudinem viarum, dissipatae. Thren. 1: viae Sion lugent, eo quod non est qui veniat ad solemnitatem. Quantum ad infrictionem pactorum, irritum factum est pactum, scilicet quo Senacherib Ezechiam assecuraverat. Et ideo projecit, quasi contemnens eorum amicitiam, non reputavit, prae superbia cordis sui. Job 39: absorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. Quantum ad destructionem regionum, luxit, et elanguit. Et ponit praecipue fertiles regiones. Supra 24 idem. Secundo ponit divinam resistentiam conatibus ejus, nunc consurgam: et circa hoc tria ponit. Ex parte Dei resistentis propositum: nunc, scilicet post tanta mala quae fecit, consurgam, contra ipsum. Psal. 11: propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit dominus. Secundo ponit frustratum Assyriorum consilium, concipietis, idest cogitabitis alios ardere: parietis stipulam, idest, hoc sequetur quod vos comburemini: spiritus vester, idest indignatio, vorabit, scilicet carnem sub corio. Psal. 7: lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Tertio ponit resistentiae, sive poenae modum: et erunt populi; cinis: quia, ad litteram, corpora eorum sunt in cineres redacta: spinae, idest Assyrii, quia alios lacerabant. Malach. ult. calcabitis impios, cum fuerit cinis sub planta pedum eorum. Audite. Hic invitat ad tanti facti considerationem: et primo ad considerandum liberantis divinae potentiae magnitudinem; secundo ad considerandum liberatorum idoneitatem, qui scilicet sint idonei ut taliter a domino liberentur, ibi quis ex vobis; tertio ad considerandum liberatae civitatis dignitatem: respice Sion. Circa primum duo. Primo invitat ad considerationem suae potentiae, audite. Infra 49: audite insulae, et attendite populi de longe. Secundo ostendit potentiae signum, contriti sunt peccatores, Assyrii scilicet. Supra 29: conteram eos et cetera. Quis poterit. Hic invitat ad considerandum idoneitatem ejus qui habitat cum Deo, ut ab ipso semper protegatur illaesus: et primo inquirit idoneum; secundo excludit indignum, ubi est litteratus. Circa primum tria facit. Primo ponit quaestionem, cum igne devorante? Deo scilicet, ut ab ipso non devoretur, sicut Assyrii. Deut. 4: Deus tuus ignis consumens est. Secundo ostendit idoneitatem, removens tria ad quae Judaei proni erant: scilicet avaritiam quantum ad injuste ablata, ex calumnia, et quantum ad illiberaliter accepta, et excutit. Secundo quantum ad crudelitatem in homicidiis: qui obturat; tertio quantum ad luxuriam: et claudit oculos. Iste in excelsis, scilicet cum Deo, Ps. 14: quis habitabit in tabernaculo et cetera. Tertio ostendit huius habitationis utilitatem quantum ad quatuor. Et primo quantum ad altitudinem securam, quod tamen est contra consuetudinem altitudinis, munimenta, Job 39: in petris manet. Secundo quantum ad satietatem plenam, panis. Gen. 49: Aser panis pinguis. Tertio quantum ad Dei visionem, regem, idest Deum. Cant. 3: egredimini filiae Sion, et videte regem. Quarto quantum ad affectionem sanctam, scilicet contemptum terrenorum: oculi ejus; de longe, quasi longe sub se, indignationem scilicet. Et quantum ad divinam subjectionem: cor tuum; timorem, filialem. Eccli. 1: timor domini delectabit cor. Et possunt haec exponi quantum ad eos qui habitant cum Deo in praesenti Ecclesia, vel etiam in triumphante. Vel aliter: terram, scilicet viventium. Psalm. 26: credo videre bona domini in terra viventium. De longe, quasi longe supra dignitatem naturae, vel idoneitatem multorum, nunc in spe, in futuro in re; et sic se tenet cum tertia. Nota super illo verbo, spiritus vester ut ignis, quod Deus dicitur ignis: primo purgans. Matth. 3: baptizabit vos spiritu sancto et igne. Secundo inflammans. Luc. 12: ignem veni mittere in terram. Tertio condemnans. Deut. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Item super illo verbo, iste in excelsis habitabit, nota quod sancti habitant cum Deo, primo per puritatem actionis. Psalm. 100: oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum. Secundo per inhaesionem amoris. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Tertio per eminentiam contemplationis. Philip. 3: nostra conversatio in caelis est. Quarto per gloriam fruitionis. Psalm. 83: beati qui habitant in domo tua, domine. Ubi est litteratus? Hic excludit indignum quantum ad illos qui praecipue digni videbantur. Et primo eminentes in sapientia: ubi est litteratus, eruditus in philosophia; legis verba, eruditus in divina, doctor, instruens alios in erudimentis utriusque, 1 Cor. 1: ubi sapiens, ubi Scriba, ubi doctus? Secundo eminentes in eloquentia, sed non sapientia, populum alti sermonis. Jerem. 5: ecce ego adducam super vos gentem cujus ignorabis linguam. Respice. Hic inducit ad considerandum liberatae civitatis dignitatem: et primo quantum ad copiam bonorum, ponens quatuor quae sunt in caelesti vel militanti Ecclesia: scilicet cordium laetitiam, civitatem solemnitatis. Supra 30: sicut vox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis. Rerum opulentiam, oculi tui videbunt. Supra 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Immobilitatis gratiam, tabernaculum; clavi: loquitur secundum similitudinem tabernaculi quod affigitur clavis et funibus, qui solvuntur quando transferri debet. Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur; et hujus assignat rationem, quia solummodo dominus qui valet transferre, et alii non poterunt. Psalm. 47: magnus dominus, et laudabilis nimis. Aquarum abundantiam, locus fluviorum, idest divinarum monitionum; rivi, diversi modi participationum. Psal. 45: fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Hoc tamen Judaei totum fabulose referunt ad auream Jerusalem. Secundo quantum ad immunitatem malorum, non transibit. Praeteritum pro futuro. Remigum, quorumlibet hostium, qui quandoque consueverant per mare terram promissionis infestare. Trieris, navis habens tres ordines remorum. Et assignat causam: dominus enim judex, judicans ab adversariis. Zach. 9: ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Laxati. Hic praedicit ingratorum Judaeorum destructionem primo a Romanis factam: et ponit tria. Primo impotentiam ad resistendum: laxati, idest praeparati, funiculi, ut te contra Romanos defendas. Loquitur secundum similitudinem navis quae paratur ad eundum. Malus, arbor navis, scilicet templum, in quo pretiosa vasa et vela fuisse noscitur. Thren. 1: dedit me dominus in manu, de qua non potero fugere. Secundo direptionem spoliorum ab hostibus, tunc dividentur, a Romanis. Claudi; quasi dicat: nullus erit sic impotens inter eos quin praedam vestram diripiat. Joel. 3: infirmus dicat, quia ego fortis sum. Tertio remissionem peccatorum hostibus, populus, scilicet Romanus, justificatus comparatione malitiae Judaeorum. Ezech. 16: justificastis. Vel loquitur contra Idumaeos, qui non poterunt praevalere contra Judaeos, sed magis ab ipsis spoliabuntur tempore Machabaeorum; et populo Judaeorum remittetur iniquitas. Infra 40: completa est malitia ejus.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264