CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Peraldi
De eruditione principum
liber V

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 5
Caput 1

[88785] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 1 Generaliter de eruditione filiorum et filiarum solliciti debent esse parentes, sed amplius principes. Eccles. 7: filii tibi sunt? Erudi illos. Eruditionem eorum requirit status in quo sunt pueri post peccatum primorum parentum, habent enim ignorantiam et inordinatam concupiscentiam. Augustinus in Lib. de Civit. Dei: quis ignorat cum quanta veritatis ignorantia, quae jam infantibus est manifesta, et cum quantae vanae cupiditatis abundantia, quae incipit apparere in pueris, homo in hanc vitam veniat, ut si vivere dimittatur ut velit, et facere quicquid vult, in omnia, vel in multa facinorum et flagitiorum genera perveniat? Nec sufficit contra ista eruditio verborum, immo necessaria est etiam disciplina verberum. Augustinus in eodem: quid sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis parvulorum adhibentur vanitatibus? Quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid virgae, quid his poenis agitur nisi ut imperitia debelletur, et prava cupiditas infraenetur, cum quibus malis in hoc saeculo vivitur? Flagella magnae efficaciae sunt in erudiendo et corrigendo: his erudiuntur et corriguntur etiam animalia irrationabilia, et non solum flagellis propriis, sed etiam alienis, ut patet in leone, cui timor incutitur, flagellato coram eo catulo; et in hominibus sunt etiam magnae efficaciae: qui enim verbis erudiri non potest, eruditur verberibus. Prov. 22: stultitia colligata est in corde pueri, sed virga disciplinae fugabit eam. Ibid. 28: virga atque correctio tribuit sapientiam. Eccl. 22: flagella et doctrina in omni tempore sapientia, idest causa sapientiae. Disciplina usque ad livorem peccata fugat secundum illud Prov. 20: livor multis absterget mala. Et non solum sunt erudiendi pueri ignorantiae expulsione, sed etiam morum informatione. De prima eruditione exemplum Prov. 4, in Salomone loquente de seipso: ego, inquit, fui filius patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea, et docebat me, atque dicebat: suscipiat verba mea cor tuum. De alia legitur Job 1: qui ab infantia docuit filium suum timere Deum, et abstinere ab omni peccato.


Caput 2

[88786] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 2 Negligentia parentum circa custodiam et eruditionem filiorum valde reprehensibilis est, quod potest multipliciter ostendi. Et primo per diligentiam quam habent circa res viles: diligentes enim sunt circa pecora sua custodienda, et opportuno tempore edomanda. Cariores videntur habere multi porcos suos, quam filios. Dixit Caesar Augustus de Herode, qui proprios filios suos occiderat: mallem esse porcus Herodis, quam filius; quia, cum ipse sit porcus, pascit porcos, et filios occidit. Quodammodo filios occidunt qui defectu custodiae et disciplinae eos perire permittunt. Secundo, potest idem ostendi per hoc quod ad diligentiam circa custodiam et eruditionem filiorum multum incitat natura. Naturalis est dilectio parentum in filios, ex qua dilectione sequi debet et eorum custodia et eruditio. In arboribus mittit truncus ad ramos humores, unde nutriuntur et augentur, ad custodiam, rami et fructus cortice operiuntur: aliqui etiam fructus non solum corticis sed etiam testae operimentum habent. In animalibus brutis naturalis est amor ad foetus suos, et habent curam de eorum custodia et eruditione. Gallina ut pullos suos custodiat, sub alis suis eos congregat, juxta verbum salvatoris, Matth. 23. Aquila provocans ad volandum pullos suos, super eos volitat. Ovem etiam docet natura ut lupum sibi nociturum aestimet, et eum fugiat. Tertio, potest idem ostendi per hoc quod ad eruditionem, et specialiter ad illam quae fit per flagella, multum monet Scriptura. Prov. 29: doce filium tuum, et refrigerabis te, et dabis delitias animae tuae. Ibid. 22: noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, et animam ipsius de Inferno liberabis. Negligentia ista est verecunda, periculosa, damnosa et Deo multum exosa. Verecunda est: unde Eccles. 22: confusio patris est de filio indisciplinato. Culpa filii imputatur patri circa ejus eruditionem negligenti. Ibid. 41: de patre impio queruntur filii, qui propter eum sunt in opprobrio, scilicet propter defectum disciplinae. E contrario diligentia patris circa filiorum disciplinam est ei gloriosa. Eccles. 30: qui docet filium suum, laudabitur in illo. Prov. 10: gloria patris filius sapiens. In eodem dicitur de docente filium suum: in medio amicorum gloriabitur in illo. Ibid.: doce filium tuum et operare in illo, ne in turpitudine illius offendas. Turpitudo conversationis filii redundat in turpitudinem patris circa ejus eruditionem negligentis. Periculosa est negligentia ista. Prov. 13: qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit, instanter erudit. Eccl. 30: qui diligit filium suum, assiduat ei flagella, ut laetetur in novissimo suo. Nam amat pater inordinate filium suum, qui non amat in eo amplius quod valet amplius, ut scilicet amet amplius animam quam corpus: et qui non desiderat ei pretiosiora, scilicet sapientiam et virtutes. Pretiosior est sapientia divitiis. Prov. 16: posside sapientiam, quia auro melior est. De virtutibus dicit Augustinus, quod sunt vel ambiendae, vel abjiciendae. Plus debent parentes desiderare filiis caelestis partis hereditatem, quam suam: sicut pater habet a Deo filium, sic debet eum nutrire et erudire ad Dei servitium, 1 Paral. ult.: quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Honor conjugum est, quod filium cum Deo communem habeant, ut qui est filius eorum secundum carnem, sit Dei filius per gratiam. Augustinus: bonum prolis est, ut qui geniti sunt filii saeculi, generentur filii lucis. Plus debent amare in filiis quod sunt filii Dei, quam quod sunt filii eorum, et quod boni sint, quam quod sunt. Non sunt necessarii Deo homines impii. Eccl. 15: non concupiscit Deus filiorum infidelium multitudinem, et inutilium. Ipsis, si sunt damnandi, bonum esset si nati non fuissent. Ibid. 16: ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: et melius est mori sine liberis, quam relinquere filios impios. Non debent parentes gaudere si genuerunt filium Gehennae, quem coram toto mundo videbunt duci ad patibulum infernale. Non plus de tali filio gaudere debent, quam si genuissent bufonem vel serpentem: unde, Luc. 23, dicit salvator: filiae Jerusalem, nolite super me flere, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros: quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. Plus videntur pueri indigere custodia et eruditione quam animalia irrationabilia: illa enim sibi nociva timent et fugiunt, et salutem suam appetunt; pueri vero noxia cupiunt, et salubria negligunt. Manet columba super aquas, ut videns umbram accipitris eum fugiat. Cant. 5, dicitur de columbis quae resident super fluentia plenissima. Secundo, Hieronymus: aves caeteraque animalia in easdem pedicas retiaque non incidunt. Item, mittens lapidem in volatilia, dejiciet ea, Eccl. 21. Vix potest ita caute lapis accipi, et avibus projici, quin aves cognoscant et fugiant; si projiciatur canis in aqua, natando tendit ad littus. Ista amore salutis facere videntur, pueri vero se habent aliter: unde Proverb. 1: usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti quae sibi sunt noxia cupient? Periculosa est ignorantia in brutis et in hominibus: defectus enim cognitionis causa est captionis. Eccles. 10: sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo, sic homines capiuntur in tempore malo. Piscis escam videt et non hamum, et capitur. Si hamum ut escam videret, non caperetur; nec avis caperetur, si ita videret laqueum ut frumentum; sic capiuntur a Diabolo, qui considerant delectationem momentaneam, et non poenam aeternam, quae inde sequitur. Gregorius: momentaneum est quod delectat, aeternum autem quod cruciat; Isa. 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Multum damnosa est negligentia circa eruditionem filiorum: bona enim quae non agnoscuntur, non desiderantur, non quaeruntur, non obtinentur; e contrario vero si agnoscantur, desiderantur, quaeruntur et obtinentur. Magna bona, scilicet gratiae vel gloriae, adultis a Deo vix dantur, nisi multum desiderentur. Augustinus: servat tibi Deus quod non vult cito dare, ut magna discas magne desiderare. Multum fructuosa est diligentia patris circa custodiam et eruditionem filiorum: vivens enim et moriens in filio docto laetatur, immo mortuus quodammodo in ipso vivit. Prover. 33: qui sapientem genuit, laetabitur in illo dolor vero patris filius stultus. Ib. 29, et Eccles. 30, dicitur de docente filium in vita sua: vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus, nec confusus coram inimicis: reliquit enim defensorem domus contra inimicos, et amicis reddentem gratiam. Ibid.: mortuus est pater, et quasi mortuus non est, similem enim reliquit post se. Negligentia ista multum est exosa Deo, ut patet in Heli 1 Reg. 3: suscitabo adversum Heli omnia quae loquutus sum super domum ejus, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuit eos. Ibid. 4: mortui sunt in bello duo filii ejus, et ipse cecidit de sella retro, et fractis cervicibus expiravit.


Caput 3

[88787] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 3 Debent principes magis esse solliciti de filiorum eruditione, quia sapientia eorum poterit pluribus utilis esse qui habebunt se et populum regere. Sapiens: neminem magis decet quam principem meliora vel plura noscere, cujus doctrina poterit omnibus subjectis prodesse. De hac materia require primo Lib. c. 2. Sapientiae studium principi est valde necessarium ad vitandum otii periculum, et variarum occupationum, et habendum honestum solatium. Cum magnates labori corporali non intendant ut ceteri homines, necessaria est eis litterarum occupatio, sine qua frequenter erunt otiosi: quod est valde periculosum: multam enim malitiam docuit otiositas, Eccles. 33. Seneca: otium sine litteris mors est; Prov. 12: qui sectatur otium, stultissimus est; non solum stultus vel stultior: multoties enim habebunt vanas occupationes, si non habeant salubres. Praeterea, cum spiritus rationalis nobilis sit, et ad delitias creatus, non potest esse sine delitiis, et si non habeat spirituales, volet habere carnales: ideo necessarium est ei solatium sapientiae, de quo legitur, Sap. 8: intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio illius, neque taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium.


Caput 4

[88788] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 4 Cum, juxta verbum Salomonis, omni negotio tempus sit et opportunitas, tempus in quo fieri potest, et opportunitas in quo melius fit, eligendum est tempus opportunum filiis erudiendis et informandis in moribus. Puerilis vero aetas ad hoc est opportunior, ut patet ex multis Scripturis, et astrui potest variis exemplis. Legitur Eccl. 6: filii, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Libenter et cito intendendum est sapientiae, et quia in brevi homo ibi proficit, et toto tempore vitae suae usque etiam ad canos ad proficiendum ibi invenit. Eccl. 6: in opere ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus, idest de fructibus illius ibid. 7, dicitur de filiis: curva illos a pueritia eorum. Item 30: curva cervicem ejus in juventute, et tunde latera ejus dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi. Quintillianus: aetas hominis tunc maxime formanda est cum simulandi nescia est, ac praecipientibus facilius cedit: frangitur enim citius quam corrigas qui in pravum duraverit. Joan. ult., monet bis dominus ad pascendum agnos, semel monens ad pascendum oves, innuens multum esse intendendum juvenum eruditioni, et morum informationi. Facilius impressionem recipit mollis cera, et facilius informatur in bonis moribus aetas tenera. Flexibilior est virgula trabe, et dirigi potest. In juventute bruta docentur, domantur, et domesticantur. Thren. 3: bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.


Caput 5

[88789] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 5 His qui jugum domini ab adolescentia tollunt, multa bona proveniunt, de quibus septem ponere sufficiat. Primum est, quod bonitas profundius infigitur, cum inveniat subjectum magis tenerum. Philosophus: sapiunt vasa quicquid primum acceperint. Poeta: quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Secundum est, quod servitium Deo in adolescentia exhibitum gratius est illi (unde Joannem Evangelistam specialiter dilexit, quia ad ejus servitium adolescens venit) quam illum qui in senectute hoc facit: adolescens enim offert Deo de meliori vitae suae, de flore, de vigore suo, senex vero de faece: ideo timere debet ne de faece Inferni bibat, secundum illud Psal. 74: faex ejus non est exinanita, bibent omnes peccatores terrae. Adolescens offert ei similam mundissimam, senex vero offert ei furfur. Ipsi senes offerunt ei spicas corrosas cum Cain venientes ad Dei servitium in senectute; Diabolo et mundo, tamquam dominis, quod pulchrius est et melius de vita sua primo offerunt, reliquias vero, et id de quo mundus non curat, Deo dare volunt, cum tamen electa velit Deus sibi offerri. Num. 18: omnia quae offertis ex decimis, et in donaria domini separabitis, optima et electa cuncta erunt. Eccl. 14: dignas Deo offer oblationes. Offerenti quod deterius est, dicitur Malach. 1: offer illud duci tuo, si placuerit, ac susceperit faciem tuam. Ibid.: maledictus qui habet masculum in grege, et votum faciens offert Deo debile, quia rex magnus est et cetera. Tertium est, jucunda facilitas assuefactionem sequens. Sap. 1: optima forma vivendi assumenda est, quam jucundam reddet assuetudo. Quartum est, securitas in vita et in morte, quod non est bonum modicum. Proverb. 25: secura mens quasi juge convivium. De securitate in vita dicit Seneca: pulchrum est ante mortem consummare vitam, deinde expectare secure reliquam temporis partem. Incertus de salute sua moritur, qui in fine vitae suae poenitet. Augustinus: si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et hinc vadit, fateor vobis, non ei negamus quod petit, sed quod secure exeat, non praesumimus: poenitentiam possumus dare, securitatem vero non. Qui ab adolescentia domino servierunt, securi de salute sua decedunt, quod non est modicum bonum. Gregorius: initium retributionis est in obitu securitas mentis. Quintum est, majoritas praemii. Habet Deus unde melius remuneret eos qui diutius sibi servierunt, et licet salvetur qui tarde convertitur, si convertitur vere, tamen in domo patris caelestis mansiones multae sunt. Sextum est, evitatio, vel minoratio cruciatus Purgatorii: licet ille salvetur qui vere in senectute ad dominum convertitur, tamen salvus erit quasi per ignem, 1 Cor. 3. Gravius est multum ignis Purgatorii. Augustinus: miro modo gravius est ignis ille, licet non sit aeternus: exsuperat enim omnem poenam, quam aliquis in hoc mundo perpessus est.


Caput 6

[88790] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 6 E contrario illi multiplex malum evenit, qui jugum Diaboli ab adolescentia sua portaverit: primum est quod obstaculum gratiae recipit: secundum quod naturalia bona amittit, vel consumit: tertium amissio opportuni temporis: quartum malum est pravae consuetudinis. Qui in adolescentia sua male agit, in terra spinas serit, quam spinis purgare debuit, spinas, inquam, vitiorum; ligna madefacit, quae accendere intendit. Cum aqua igni sit contraria, difficile ignem ligna vel candelae suscipiunt, quae habent aquam, aqua enim resistit; sic malitia si primo adolescentem occupaverit, bonitati resistit. Non est ponenda primo immunditia in vase, in quo debet quis pretiosum liquorem ponere. Non est verisimile quod Deus in vase sordido, ubi immunditia diu fuit, balsamum gratiae suae adeo libenter ponere velit, sicut in vase in quo immunditia nunquam fuit. Habent pueri virtutes naturales, scilicet virginitatem, innocentiam, humilitatem, propter quas talium dicitur esse regnum caelorum. Matth. 16, illorum scilicet qui habent per gratiam, quae parvuli per naturam. Luc. 18: quicumque non receperit regnum Dei ut puer, non intrabit in illud. Facilius bonis terrenis dilatari potest, qui habet multa bona a parentibus sibi dimissa, quam qui nulla habet. Hae virtutes naturales peccando amittuntur, vires etiam naturales peccato corrumpuntur: peccatum enim ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans germina. Job 31: magnum est damnum amissio temporis. Tempus enim est res valde pretiosa. Bernardus: nihil pretiosius est tempore: sed, heu, ab homine nihil vilius reputatur. Haec pretiositas ex hoc apparet, quod hora una modica cum Dei adjutorio potest aliquis a debito mortis aeternae liberari, gratiam acquirere, et regnum caelorum promereri: propter hoc tempus diligenter esset servandum. Eccl. 14: fili, conserva tempus; ibid. 24: particula diei bonae non te praetereat. Maxime vero servandum est tempus opportunum negotio maxime necessario, scilicet negotio salutis. O quantum gauderent qui in Inferno sunt, si una hora temporis eis concederetur, in qua Dei gratiam acquirerent, a debito mortis aeternae liberarentur, et regnum caelorum promererentur? Malum pravae consuetudinis multum timendum est, quia non est modicum: consuetudo enim mala est quasi catena ferrea qua aliquis ligatur, et ligatus a Diabolo tenetur. Augustinus in libro Confess.: suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea voluntate. Velle meum tenebat inimicus; et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me, quippe ex voluntate perversa est facta libido, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringitur. De hoc servit Diabolo qui peccat, quod opere suo malo se ligat, et ligatum tradit se Diabolo cruciandum. Difficile consuetudo mala relinquitur, cum sit quasi natura. Naturam expellas furca, tamen usque recurret. Prov. 22: proverbium est: adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Jerem. 13: si mutare potest Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. In resuscitatione Lazari, quo figuratus est qui assuetus est peccatis, dominus fremuit, lacrymatus est, clamavit: quia difficile surgit quem moles malae consuetudinis premit, ut dicitur super Joan. 11. Consuetudo mala est velut languor inveteratus, qui difficile curatur. Eccl. 10: languor prolixior gravat medicum; ibid. 18: ante languorem adhibe medicinam. Seneca: minus negotii habet medicus, si ad recens vitium adhibetur. Sequuntur teneri et rudes recta monstrantem. Non potuerunt discipuli expellere malignum spiritum a quodam, in quo fuerat ab infantia Matth. 9. Basilius: sicut non potest quis dediscere linguam maternam, sic vix peccati longam consuetudinem. Consuetudo mala est sicut gutta quae subintravit ossa, quae vix expellitur Job 20: ossa ejus replebuntur vitiis adolescentiae. Difficile trahuntur ad salutem, qui vi consuetudinis trahuntur ad damnationem. Prov. 24: eos, qui trahuntur ad interitum, liberare non cesses. Sicut difficile est retinere equum, qui inchoavit cursum suum, sic difficile est eum corrigere qui assuetus est malis. Jerem. 8: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo dicens, quid feci? Sed omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus cum impetu vadens ad praelium. Negligentiam addiscendi in adolescentia sequitur verecundia. Seneca: turpis et ridiculosa res est elementarius senex, juveni parendum, seni vertendum, Eccles. 25: quae in juventute tua non congregasti, quomodo invenies in senectute tua? Negligentiam addiscendi improperat apostolus quibusdam Judaeis, Heb. 5, dicens: cum deberetis esse magistri secundum tempus, rursum indigetis ut doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei.


Caput 7

[88791] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 7 Qui in adolescentia informationem in bonis moribus negligit, male se habet ad Deum, male se habet ad Angelum sibi a Deo ad custodiam deputatum, et male ad seipsum. Ad Deum, cum Deus ipsum sibi habitationem facere cupiat, ipse vero Diaboli habitatio esse praeelegit. Apoc. 7: ego sto ad ostium, et pulso, si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo et cetera. Proverb. 8: deliciae meae esse cum filiis hominum. Item, Deus ab eo pasci quaerit, ipse vero in esca ejus fel apponit. Pascitur Deus puritate nostrorum operum. Cant. 1: qui pascitur inter lilia. Fel est amaritudo peccati. Item, ipse bona quae a Deo recipit, Deo contempto, in servitium inimici ejus expendit. Ad Angelum male se habet, qui a tempore nativitatis ejus custodiae intendit, propter quam in hac valle miseriae moram facit; ipse vero consiliis et exhortationibus ejus non acquiescit, reverentiam non exhibet, sed, quod coram uno gubernatore facere non auderet, coram Angelo facere audet. Bernardus: in quovis diversorio, in quovis angulo, reverentiam exhibe Angelo tuo, nec audeas ipso praesente, quod me praesente non auderes. Ad seipsum male se habet, quoniam plus vult esse malum quam bonum, Diaboli servum quam Dei filium, in statu latronis quam in statu regis. Qui in mortali est, in statu latronis est, infernali patibulo adjudicatus; qui habet gratiam, in statu regio est ad regnum caeleste inunctus.


Caput 8

[88792] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 8 Item notandum, quod vitae longae repromissio multoties est causa quod adolescens non serviat Deo. Eccles. 29: repromissio nequissima multos perdidit. Haec repromissio est nequam, quia repromittens sibi usurpat quod est Dei, scilicet disponere de tempore futuro. Act. 1: non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae pater posuit in sua potestate. Bernardus: quid de futuro, miser, temerarie praesumis, tamquam pater tempora et momenta in tua, et non magis sua posuerit potestate? Nequior est: quia cum tempus infiniti valoris sibi a patre caelesti concessum fatue expenderit in contumeliam Dei, damnum sui et scandalum proximi, tamen praesumit quod Deus multum temporis ei daturus sit. Nequissima vero est: quia tempus dandum in patris contumelia expendere proponit. Talis fatuissime agit, cum hora mortis incerta sit. Matth. 24: veniet dominus servi illius in die qua non sperat; Luc. 12: qua hora non putatis, filius hominis veniet; Eccl. 9: nescit homo finem suum. Plures moriuntur ante senectutem, quam senes; plures pelles agnorum feruntur ad forum, quam ovium. Secundum Augustinum; Deus promittit poenitenti peccatorum remissionem, sed nulli promittit crastinum diem. Seneca: juvenes mortem habent a tergo, senes ante oculos: non minus timendus est hostis qui est a tergo, quam qui est ante oculos. Praeterea cum majoris rei bonitas sit magis optanda, et pravitas magis timenda, si certum esset quod vita futura esset longa, magis esset providendum quod esset bona. Augustinus: quid differs in crastinum, vita longa erit, ipsa longa bona sit: si longa erit, melius bona erit. Infinitos Diabolus hoc mendacio duxit in Infernum: promittebat enim quod in matura aetate Deo servirent, et ipsi sperabant se aliquando Deo servituros, nunc sunt in Inferno nunquam poenitentiam facturi. Vae illis qui adhuc patri mendacii tale mendacium dicenti, credunt. Qui Deum contemnit in juventute, multum potest timere ne ipse contemnatur a Deo in senectute. Isa. 33: vae qui spernis, nonne et ipse sperneris? Augustinus: hac justa animadversione percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret, oblitus est Dei. Multum timere potest qui tanto tempore indignum se fecit Dei adjutorio, sine quo bonam vitam inchoare non potest. Prov. 1: quia vocavi, et renuistis, ego quoque in interitu vestro ridebo.


Caput 9

[88793] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 9 In magistro qui elegitur, quinque sunt requirenda, scilicet mens ingeniosa, vita honesta, humilis scientia, eloquentia, docendi peritia. Mens ingeniosa, ut inter ea quae doceri possunt, sciat eligere meliora, nec totum ex alienis scriptis accipiat, sed aliqua inveniat. Sapiens: illum eruditorem elige, quem magis mireris in suis quam alienis. Nil magnificum docebit, qui a se nil didicit, falsoque magistri nuncupantur auditorum narratores, ac sic audiendi sunt ut qui recensent rumores. Requirenda est vita honesta; quia turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum. Sunt qui in discipulis suis puniunt quod ipsi faciunt, super quo conqueritur Augustinus de magistris suis in libro confessionum dicens: in scholam datus sum ut litteras discerem, ludere delectabar, et in nos vindicabatur ab his qui talia agebant: sed majorum nugae negotia vocantur, puerorum autem cum sint, a majoribus puniuntur. Multum juvat vita honesta doctrinam. Seneca: plus viva vox tibi et convictus, quam oratio proderit. Homines amplius oculis, quam auribus credunt, longum est iter per praecepta, breve et efficax per exempla. Idem: illum elige auditorem, quem magis imiteris cum videris, quam audieris. Verecundum est magistro bene docere, et male vivere: quasi enim lucernam defert ante se, qua immunditiam suam aliis ostendit. Prov. 6: mandatum lucerna est, et lex est lux. Litteras propriae damnationis publicat. Rom. 2: in quo alium judicas, teipsum condemnas. In libro prosperi: bene loqui, et male vivere, nil aliud est quam se sua voce damnare, seipsum confundere. Hieronymus: non confundant opera tua sermonem tuum; Eccles. 29: confirma verbum, et fideliter age cum illo. Bonum opus verbum confirmat, malum vero illud infirmat. Vita mala suspectam reddit doctrinam. Quis credat dicenti sibi cibum aliquem esse venenatum, si eo vidente ipsum sumat? Delectatio prohibita est quasi venenata. Quis credat alicui asserenti viam aliquam latronibus plenam, et transeuntes per eam spoliandos esse et jugulandos, si, post illam assertionem, viam illam sibi eligat? Sicut exemplum boni operis plus aedificat quam sermo, sic exemplum mali operis magis corrumpit. Hieronymus: proclivis est malorum aemulatio: unde Graeca historia narrat Alexandrum orbis dominatorem Leonidis paedagogi sui non potuisse vitiis carere in incessu et moribus, quibus adhuc parvulus infectus fuerat. Indignum est caelestem doctrinam esse in vase immundo. In Psal. 49, peccatori dixit Deus: quare tu enarras justitias meas? Parum proficit ejus doctrina, cui repugnat vita. Augustinus in libro de doctrina Christiana: non obedienter auditur qui seipsum non audit. Gregorius in Moral.: cum imperio docetur, cum prius agitur quod dicitur. Prov. 5: bibe aquam de cisterna tua; et subditur: et deriventur fontes tui foras. Requirenda est humilis sapientia. Poeta: quod temere novit, nemo docere potest. Hieronymus: multo tempore disce quod doceas. Idem super Eccles.: Pythagoricorum disciplina fuit tacere per quinquennium, et postea eruditos loqui: Eccl. 18: antequam loquaris, disce. Ibid. 32: audi tacens, et pro reverentia accedet tibi gratia: Prov. 18: qui respondet prius quam audiat, stultum se esse demonstrat. Socrates cuidam interroganti quomodo posset optime discere, si nil, inquit, dixeris, nisi quod bene sciveris. Humilis debet esse scientia: illa enim quae inflat, non est pura, nec vera scientia: habet enim multos errores adnexos, quia superbia meretur illudi, ut ait Augustinus, sed scientia humilis vera est. Prov. 11: ubi humilitas, ibi sapientia. Superbus multa credit scire quae nescit. 1 Cor. 8: si quis existimat se aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. Scientia inflans, scientia est diabolica, a qua etiam Daemones nominantur. Daemon enim sciens interpretatur. Jac. 3: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Qui de magnitudine scientiae inflatur et gloriatur, fatuissime agit, cum glorietur de hoc quo est magnus Daemon, sive sciens. Eloquentia requirenda est, unde dicitur in Prol. Rhet.: sapientia sine eloquentia parum prodest. Cicer: nihil est quod male narrando non possit depravari. Juvat ad eloquentiam natura, conscientia, et gestus. Natura, quia, sicut dicit sapiens: philosophia simulari potest, sed eloquentia non potest. Conscientia: quia, sicut dicitur Eccles. 6: lingua eucharis, idest grata, in bono homine abundabit. Seneca: oratorem te puta, si tibi ipsi ante omnes quod oportet persuaseris. Sapiens: melius aliis suadebit, qui prius sibi suaserit. Gestus, unde sapiens: eloquentiae ornamenta in pronuntiatione apta, in convenienti corporis motu consistit. Simplex debet esse eloquentia. Seneca: oratio, quae veritati dat operam, incomposita esse debet, et simplex. Item: oratio quae in sanandis mentibus adhibetur, descendere in nos debet. Item: aliae artes ad ingenium pertinent, hic animi negotium agitur: non quaerit aeger medicum eloquentem, non erit quare gratuletur, si inciderit in medicum disertum. Augustinus in Lib. de doctrinae Chr.: quid prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? Et quid obest lignea, si potest quando nil quaerimus nisi patere quod clausum est? Peritia docendi requirenda est, ad quam quinque pertinent, scilicet apertio, brevitas, utilitas, suavitas et maturitas. Aperta debet esse doctrina ut ab omnibus intelligatur. In Lib. prosperi de vita contemplativa, dicitur: tam apertus debet esse sermo docentis, ut ab intelligentia sua nullos, quamvis imperitos, excludat. Utendum est plano sermone ut nummis, ubi est publica forma, usitatis tutius utimur. Prov. 29: doctrina prudentum facilis; Eccle. 4: ne abscondas sapientiam tuam in decore ejus. Ad hoc quod doctrina sit manifesta, multum valent exempla. Sapiens: lucidissimum genus docendi est exemplorum subditio: et hoc multum est utile minus capacibus. Sapiens: pars, est prima prudentiae ipsum, cui praecepturus es, parem extimare: Matth. 25: unicuique secundum suam virtutem. De his qui simplicibus ingerunt subtilia, dicitur Isa. 19: confundentur qui operabantur linum, plectentes et retexentes subtilia. Laudabilis est brevitas in docente si sit moderata. Hieronymus supra Jerem.: nimia prolixitas onerat sensus legentium, et immoderata brevitas praescindit studiorum desiderium. Est autem brevitas, ut dicitur in ipsa rhetorica, cum nullum nisi necessarium assumitur verbum: unde bene, Eccl. 21: verba sapientum statera ponderabuntur. Augustinus in Lib. de Doct. Christ.: sicut ingratus est qui incognita obnubilat, sic onerosus est qui cognita inculcat. Poeta: omne supervacuum pleno de pectore manat. Utilitas requiritur in doctrina. Isa. 48: ego Deus tuus docens te utilia. Seneca: non multis opus est, sed efficacibus. Suavitas laudabilis est in doctrina. Eccl. 40: tibiae et Psalterium suavem faciunt melodiam, et super utramque lingua suavis. Ad suavitatem juvat eloquentia, valet etiam ad eam doctorum bonitas vel utilitas. Prov. 13: doctrina bona dabit gratiam supple ipsi doctori et auditori. Valet etiam ad idem varietas. In ipsa rhetorica: narrationem magnopere varie oportet narrari, quoniam in omnibus rebus similitudo mater est satietatis. Sapiens: hoc nobis saepe accidit, ut cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. Item sapiens: gaudet natura varietate. Maturitas, idest mediocritas inter velocitatem et tarditatem, laudabilis est in doctrina. Seneca: inopia verborum et exilitas minus intentum faciunt auditorem interruptae taedio tarditatis: facilius tamen incidet qui expectatur, quam qui praetervolat. Idem: philosophi pronuntiatio, sicut vita, debet esse composita. Nihil ordinatum est quod praecipitatur et properat, aeque stillare eum volo et currere. Idem: dicendi celeritas philosophiae non satis decora est, quae ponere debet verba, non projicere. Tertio debet doctor in doctrina intendere, scilicet ut instruat, placeat, et ad bonum moneat. Augustinus in Lib. de Doct. Chris.: dixit quidam eloquens, et verum dixit, ita debere dicere eloquentem, ut doceat, ut delectet, ut flectat; docere necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae. Docendi necessitas in rebus est constituta, reliqua duo in modo quo dicimus. Qui dicit, quamdiu non intelligitur, non se existimet dixisse quod vult ei, quem vult docere; si vero intelligitur, quocunque modo dixerit, dixit. Quod, si delectare vult eum cui dixit, aut flectere, interest quomodo dicat. Sicut est autem, ut teneatur ad audiendum, delectandus auditor, ita flectendus, ut moveatur ad agendum: et sicut delectatur, si suaviter loquaris, ita flectetur, si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis. Item Augustinus in eod.: quis audeat dicere adversus mendacium, in defensoribus suis inermem debere consistere veritatem, ut scilicet illi qui res falsas persuadere conantur, noverint auditorem vel benevolum, vel intentum, vel docilem proemio facere, isti autem non noverint? Illi falsa aperte, breviter, verisimiliter, isti et vera sic narrent, ut audire taedeat, intelligere non pateat, credere postremo non libeat? Illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, asserant falsitatem: isti nec vera defendere, nec falsa valeant refutare.


Caput 10

[88794] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 10 Dicto de his quae disponunt ad hoc quod aliquis laudabiliter doceatur, vel doceat, dicendum est de his quae disponunt ad hoc quod aliquis bene addiscat; inter quae bene juvat, quod volens addiscere bene vivat. Augustinus: errat quisquis veritatem se cognoscere posse putat, si adhuc nequiter vivat; Eccl. 1: fili, concupiscens sapientiam, serva justitiam, et dominus praebebit tibi eam; ibid. 27: volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos qui operantur eam, revertetur. Qui male vivunt, quasi spurcitia manuum suarum, lumen divinae sapientiae a se repellunt. Susceptionem sapientiae impediunt vitia, sicut ostendi potest discurrendo per ea. Impedit hoc superbia: unde Augustinus in Lib. Confess. loquens Deo de se, secundum pristinum statum; tumore meo separabar a te, et acies mea inflata non sinebat me videre verum; Gregorius de superbis: tanto a longe a luce Dei sunt, quanto apud se humiles non sunt; Bernardus: superbo oculo veritas non videtur sicut patet. De invidia dicitur, Sap. 6: cum invidia tabescente iter non habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiae. Invidi sunt ut noctuae, lucem bonorum operum odientes, et tenebrosa opera amantes. Job 5: per diem incurrent tenebras. Opera bona proximi sunt ut candelae lucem boni exempli nobis ministrantes: sed invidi candelis istis oculos sibi eruunt. De ira dicit sapiens: impedit ira animum, ne possit cernere verum; in Psalm. 17: supercecidit ignis, ignis, inquam, irae; et non viderunt solem. Ira ita excaecat, sicut ursus dicitur excaecari ad pelvim ardentem. De odio patet quod lumen sapientiae impedit. Bernardus: amor, vel odium veritatis nescit judicium. De pigritia idem patet quod hominem dormire facit, et quasi oculos ei claudit. Proverb. 19: pigredo immittit soporem; ibid. 24: usquequo, piger, dormies? Pigrum mittit Salomon ad formicam, a qua doceatur, ut, verecundia talis magnae pigritiae, a somno excitatus, sapientiam discat. Prov. 6: vade, piger, ad formicam, et considera vias ejus, et disce sapientiam. De vitio gulae idem patet Hieronymus: venter pinguis non gignit tenuem sensum. Excessum cibi et potus sequuntur fumositates, quae lucem sapientiae impediunt. De ebrietate hoc planum est, quae hominem quasi insanum reddit. Oseae 5: coeperunt furere principes a vino; Seneca: nihil aliud est ebrietas, quam voluntaria insania; Bernardus: vinum modice sumptum, intellectui videtur acumen inferre: non modice vero potatum, rationem perturbat, intellectum hebetat, memoriam enervat. De luxuria idem patet, quae hominem multum carnalem efficit: haec Salomonem infatuavit. Fornicatio est unum eorum quae cor auferunt, idest sensum, Osea 2. Amans aliquam fatuo amore, credit eam esse pulchram, quam omnes alii sciunt esse turpem. De vitio cupiditatis et avaritiae patet idem. Cupidi enim et avari habent oculos velatos sollicitudine temporalium. Excaecatus est Tobias calidis stercoribus hirundinis: sic ardens amor ad temporalia, quae apostolus arbitratus est ut stercora, oculos cordis excaecat. Augustinus in Lib. Confess. loquens Deo: spargis poenales caecitates super illicitas cupiditates. Secundo, multum valet ad hoc quod aliquis bene addiscat, ut oratione lectionem, vel studium, praeveniat. Cum sapientia donum Dei sit, non debet aliquis attentare violentia studii, Deo irrequisito, eam acquirere. Jac. 1: si quis indiget sapientia, postulet eam a Deo; Augustinus: oratione melius solvuntur dubia quam inquisitione alia. Tertio, humilitas. Matth. 11: revelasti ea parvulis; Psal. 108: declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Specialiter humilitas necessaria est volenti addiscere Scripturam sacram propter humilem modum loquendi quem habet, qui a superbis contemnitur. Augustinus: Scriptura sacra invitat omnes humili sermone. Ideo (loquens de se secundum statum ante conversionem suam) visa est mihi, inquit, Scriptura sacra indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugiebat modum ejus; idem: mira profunditas eloquiorum, quorum Ecclesiae ante nos superficies blandiens parvulis, sed mira profunditas, Deus meus. Ad humilitatem volentis addiscere pertinet ut ignorantiam suam fateri non erubescat, et quod nescit, humiliter quaerat. Augustinus: non est erubescendum homini confiteri se nescire quod nescit, ne dum se scire mentitur, nunquam scire mereatur; idem: nulla res magis memoriae mandanda est, quam illa verborum loquutionumque genera quae ignoramus, ut cum peritior occurrerit quaeri possint. Item, ut ab omni parte addiscat. Sicut qui ab omnibus accipiunt, fiunt ditiores, sic qui ab omnibus addiscunt, fiunt sapientiores. Clemens Papa: nullus episcopus, propter opprobrium senectutis vel nobilitatem generis, a parvulis etiam, vel minimis eruditis, inquirere negligat, si quid forte veritatis est, atque salutis; Seneca: quid stultius est quam quae non didiceris, nolle etiam a malis addiscere? Augustinus in Lib. de doctrina Christiana: audiuntur utiliter qui utiliter non agunt, sua enim quaerere student, sed sua docere non audent. Qui solum a bonis volunt addiscere, similes sunt illis qui solum in scyphis argenteis vel aureis volunt bibere, nec tamen in saccis vel purpureis vel aliter pretiosis frumentum recipitur, quorum fames vel sitis miseranda non est. Quarto, valet ad hoc timor Dei. Prov. 6: timor domini principium sapientiae. Timor addiscentem declinare facit a malo, scilicet ab errore, a discendi praesumptione, a sinistra intentione, a negligentia implendi quod addiscitur. Eccles. 7: qui timet Deum, nihil negligit. Si addiscenti desit timor Dei, quod legit vel audit, ad alios refert, non vult secundum ea se dirigere, sed potius alios. Prudenti verbum domini lucerna est pedibus ejus non aliorum. Proverb. 15: vir prudens dirigit gressus suos, et imprudens, neglectis propriis, dirigit alienos. Quinto, mansuetudo, qua auctoritati sacrae Scripturae credatur. Augustinus in Lib. de doctrina Christiana: mitescere opus est pietate neque contra licere divinae Scripturae seu intellectae, seu non intellectae, sed cogitare potius et credere id esse melius et verius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod per nosmetipsos sapere possumus. Sexto, diligentia quae est tamen in correctione librorum quam in indagatione Scripturarum. De primo dicit Augustinus in Lib. de doctrina Christiana: codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia eorum, qui Scripturas noscere desiderant. De secundo dicit idem Augustinus in eodem libro: erit divinarum Scripturarum solertissimus indagator, qui prius totas legerit, notasque habuerit, et si nondum intellectu, jam tamen lectione dumtaxat eas quae vocantur canonicae: nam ceteras securius leget fide veritatis instructus. Cavenda est nimia velocitas in transcurrendo: animus enim transcurrens non videt latentem sententiam. Sapiens: nihil magnum non cito effici voluit, praeposuitque cuilibet pulcherrimo operi difficultatem. Cavenda est curiositas, quae est non magnae utilitati nimiam operam impendere. Seneca: quid te torques in illa quaestione quam utilius est contempsisse quam solvere? Cavenda est instabilitas in legendo. Seneca: vide ne lectio actorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vacuum et instabile. Cavenda est etiam rixa, quae peritos in arte logicali multum solet vexare; Augustinus: cavenda est rixandi libido, et puerilis quaedam ostentatio adversarium decipiendi; 2 Timoth. 2: noli verbis contendere; Augustinus: verbis contendere est non curare quomodo error veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni alterius praeferatur. Septimus modus quantum ad ordinem, affectum, intentionem. Hugo de sancto Victore: scholares nostri aut nesciunt, aut nolunt modum congruum in addiscendo, et idcirco multos quidem invenimus studentes, paucos vero sapientes. Octavo, instantia studii. Sapiens: artium mater est instantia, noverca eruditionis negligentia est; Petrus in epistola Clementis: ignorantia est mater omnium malorum, qua malitia et ignavia gignitur. Nono, labor exercitii. Eccl. 10: si retusum fuerit ferrum, et nunc prius si hebetatum fuerit, multo labore exacuetur. Ferrum vocatur humanum ingenium, quod otium obtundit, denigrat, rubiginat et consumit: usus vero exacuit, dealbat, elimat et a corruptione rubiginis conservat. Hieronymus: otio ingenium hebetatur, et desidia est quasi quaedam rubigo sapientiae. Utilis etiam est ad addiscendum humilis collatio et pacifica disputatio. Prov. 24: ferrum ferro acuitur, et homo acuit faciem amici sui. Refert tamen in quibus doctrinis sensus discipulorum exerceatur, et maxime puerorum. Non enim exercendi sunt in fabulis poeticis et luxuriosis figmentis: unde Valerius maximus refert quod Lacedaemonii libros Archeloci a civitate sua fecerunt exportari, eo quod parum verecundam ac pudicam arbitrarentur lectionem: noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus eorum moribus obesset, quam ingeniis prodesset. Isidorus in Lib. Sent.: ideo prohibetur Christianis poetarum figmenta legere, quia per oblectamenta fabularum nimium mentem excitant ad incentiva libidinum. Augustinus etiam, in Lib. de Conf., peccata sua confitens, inter alia de hac inordinatione sic loquitur: tenere tunc cogebar Aeneae nescio cujus errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quae se occidit ob amorem, cum interea meipsum in his a te morientem, non a te amantem siccis oculis miserrimus ferrem. Quid enim miserius misero non miserante seipsum? Decimo, quod laboret addiscens, ut quod addiscit, memoriae infigatur. Eccl. 35: sapientiam scribe in tempore vacuitatis. Scriptura est durabile signum; sapientiam scribit, qui eam memoriae infigit: non minor est virtus quam quaerere, parta tueri. Quid prodest quod canis feram rapit, si eam statim dimittit? Aqua de facili impressiones recipit, sed hoc inutile est, quia eas non custodit. Scriptor lente scribit, tamen, quia quod scribitur, manet, in uno anno Bibliam scriptam habet ad bene addiscendum, unde dispositus est homo ante, si habeat bonum ingenium, et bonam memoriam. Ingenium sapientiam invenit, memoria custodit. Si vero haec desint, tarditatem ingenii supplere debet instantia studii: defectum vero memoriae, crebra ruminatio et Scriptura. Parum prodest unum istorum, si desit reliquum. Hieronymus: divinae Scripturae semper in manibus et jugiter in mente volvantur; idem: divinas Scripturas saepius lege, immo nunquam sacra lectio de manibus tuis deponatur. Undecimo, quod ad doctorem suum se bene habeat, familiaritatem cum eo habendo, eum diligendo, subjectum se ei exhibendo. Eccl. 7: si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Duodecimo, ut de sapientia a Deo accepta non sit ei ingratus, sed datorem suum glorificet. Eccl. ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam.


Caput 11

[88795] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 11 Studiose et diligenter in bonis moribus pueri sunt informandi: quia in puero est aetas mollis et apta regi. Ostendenda sunt ei Dei beneficia et mandata, juxta illud Deuter. 6: narrabis ea filiis tuis. Docuit Tobias filium ab infantia timere Deum, et recedere ab omni peccato. Apostolus ad hoc monens Eph. 6, sic loquitur parentibus de filiis: educate eos in disciplina et correptione domini, Glossa: disciplina verborum. Ad morum informationem pertinet coertio a malo, et exhortatio ad bonum. Justitia correctoris sunt increpationes et comminationes, virgae, ferulae, quibus secundum Augustinum imperitia debellatur, et prava cupiditas refraenatur. Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia, Gen. 10. Ideo in pueris huic pravitati occurrendum est, ne in actum exeat, sed diversimode secundum puerorum diversitatem. Aliqui enim sunt habiles ad suscipiendam disciplinam, quos non oportet trahere, vel cogere, sed sufficit eos ducere. Alios vero oportet trahere vel cogere, et, si a principio profectus non apparet, non propter hoc est diffidendum. Seneca: initium eundi ad virtutes arduum est: quoniam hoc primo imbecillis et egrae mentis est formidare inexperta: itaque cogenda est ut incipiat, deinde non est acerba medicina, protinus enim delectat dum sanat; Prov. 19: erudi filium tuum, et ne desperes. Multum potest usus assiduus; philosophus: usus assiduus, uni rei deditus; et ingenium et artem saepe vincit; ethnicus: nihil assuetudine majus; Bernardus ad Eugenium Papam: quid non mutat consuetudo? Quid non usui cedat? Primo aliquid videbitur intolerabile, deinde si assuescat, non adeo grave, postea vero leve, tandem etiam delectabile. Praecedere debet disciplinam comminatio, sicut excommunicationem praecedit admonitio; et aliquando utilior est comminatio quam flagellatio, quia pueri timidi sunt: et ideo sola comminatione a suis voluptatibus coercentur. Eruditor puerorum nobilium magnam sollicitudinem et diligentiam debet habere circa eorum informationem: confusio est enim ei si indisciplinate se habeant. Plutarchus philosophus Trajani imperatoris instructor in quodam libello quem ei scripsit, sic ait: modestiam tuam olim non appetere principatum novi, quem tamen semper morum elegantia mereri studuisti; quo quidem tanto judicaris dignior, quanto a crimine ambitionis judicaris remotior. Itaque fortunae meae, et tuae congratulor virtuti, quod probe meruisti; alioquin me detrahentium linguis subjectum iri non dubito, cum et ignaviam imperatoris Roma non ferat, et sermo publicus delicta discipulorum in praeceptores refundere soleat. Sic Seneca Neronis sui merito detrahentium linguis carpitur: adolescentium suorum temeritas in Quintilianum refunditur: et Socrates in pupillum suum fuisse clementior criminatur. Tu vero quoque quid vis, geres rectissime, si non recesseris a te. Si primo te composueris ad virtutem, recte tibi universa procedent. Politicae constitutionis majores tibi vires exsculpsi, cui si obtemperas, Plutarchum habebis auctorem vivendi; alioquin praesentem paginam testem invoco, quod in perniciem imperii non perges, auctore Plutarcho.


Caput 12

[88796] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 12 Deridendum est illud detestabile proverbium stultorum, quo dicitur: sanctum juvenem futurum Diabolum senem. Differunt stultorum et sapientum proverbia. Stultorum proverbia sunt noxia, et raro contingentia; sapientum vero proverbia sunt utilia, et semper valent in pluribus veritatem habentia. Contingere potest quod pueri, in quibus apparuerunt bonae conversationis initia, mali fiant vel societate prava, vel educatione remissa, vel severitate nimia. Bonitas enim eorum est modica, et quasi tenera et nondum firma; infirmis autem causa pusilla nocet. Aliquando vero in pueris non est vera simplicitas, vel bonitas, sed simulata, vel ob parentum vel magistri favorem, vel flagellorum timorem, quibus cessantibus, malitia quae latebat, erumpit. Tullius: omnia ficta celeriter tamquam flosculi decidunt, nec quidquam simulatum potest esse diuturnum. Nemo personam fictam ferre diu potest; Seneca: cito in malitiam recidunt, quibus veritas non subest: quae autem ex solido nascuntur tempore, in melius proficiunt. Ex virga recta speramus trabem rectam, licet virgula dum tenera est, torqueri possit, et fieri torta. Non est periti medici ex signis bonis praesumere mortem infirmantis: nec sapientis est ex bono initio praesumere malum finem. Non est sapientis agricolae ex zizania, quam in agro videt pullulare, frumentum sperare, nec zizaniam ex frumento. Quae seminavit homo, haec et metet. Non colliguntur ex spinis uvae, nec ex tribulis ficus. Non est sapiens qui caput animalis quod aspicit, cognoscens esse asini, ex hoc praesumit caudam esse vituli, cum cauda capiti soleat respondere. Cum dispositioni respondeat habitus, fatuissimum est ex hoc, quod homo facit opera virtutum in juventute, praesumere quod vitiosus futurus sit in senectute. Proverbio dicto improbabili et stulto praeponendum est sapientiae proverbium, quo dicitur: ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus, Prov. 20. Studia illius dicuntur opera, ad quae est voluntarius, quibus intelligitur qualis est futurus, ut cum munda sunt et recta opera ejus, praesumitur quod sit bonus. Opera puerorum faciunt munda timor Dei, et hominum pudor. Timor facit declinare a malo, pudor est fuga rei indecentis, amor facit recta. Cant. 2: recti diligunt te.


Caput 13

[88797] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 13 Puerorum eruditor volens eos in bonis moribus informare, primo debet disciplinae correctionis corporis intendere, quae circa sex attenditur, quae sunt: gestus, habitus, loquela, sumptio cibi et potus, continentia conjugalis, vel majoris perfectionis. Admonendi etiam sunt pueri ad humilitatem et patientiam, et specialiter ad patientiam disciplinae, et ad filialem obedientiam, sociabilitatem, puerilium evacuationem, accedente virili aetate, perseverantiam, sive stabilitatem.


Caput 14

[88798] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 14 Et notandum quod disciplina duobus modis dicitur. Uno modo dicitur disciplina, quae ad alicujus correctionem adhibetur sive verba, seu verbera: sic sumitur Heb. 12, cum dicit, in disciplina perseverare; item: si extra disciplinam estis, cujus omnes participes facti sunt; ergo estis adulteri, et non filii. Alio modo dicitur disciplina ordinatio conversationis exterioris. Cyprianus: disciplina est morum ordinata correctio, et majorum praecedentium patrum regularum observatio; Hugo de sancto Victore: disciplina est membrorum omnium motus ordinatus, et dispositio decens in omni habitu et actione. Disciplina decorem et decentiam providet in exteriori conversatione. Ad cognoscendum vero an aliquid sit indecens, vel non, attendendum est ad naturam, et personam, et tempus, et locum. Ad naturam, an scilicet consentaneum sit naturae. Aliquid indecens est naturae rationali, quod non est indecens brutali. Attendendum est ad personam, quae agit, vel cum qua agitur. Aliquid esset indecens personae nobili, et coram rege, vel episcopo, quod non esset indecens coram aliquo, qui non esset positus in dignitate. Aliquid etiam est indecens, quia deest congruitas temporis, vel loci. Eccl. 20: ex ore fatui reprobabitur parabola, quia non dicit eam tempore suo. Aliquid indecens est tempore sacro, quod non esset indecens alio tempore: et aliquid est indecens in loco sacro, quod non est indecens alibi. Sicut Deus corpus Adae primo formavit, post in faciem ejus spiraculum vitae inspiravit, et sicut in utero materno corpus primo formatur, post rationalis spiritus ei infunditur; sic magister puerorum primo debet intendere informationi et disciplinae correctionis corporis. 1 Cor. 15: non prius quod spirituale est, sed quod animale. Non est negligenda homini cura corporis sui, quod datum est spiritui in adjutorium: propter quod, si peccat, subveniri potest ei per poenitentiae remedium, quod Angelo non potest, Genes. 7: non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Spiritus ibi dicitur indignatio: in eo solo susceptibilis est gratiae spiritus hominis, in eo solo est ei locus vivendi.


Caput 15

[88799] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 15 Ad commendationem disciplinae facit quod ab homine brutalem similitudinem expellit, corpus spiritui subdit, et ipsum Dei habitationem efficit. Brutalem similitudinem expellit, dum pravitatem quam ex corruptione habet, ad bona infima compescit. Hieronymus: qui post carnem ambulant in ventrem et libidinem proni, tamquam irrationabilia jumenta reputantur; in Psal. 48: homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Puto jumenta dicerent, si loqui fas esset, ecce Adam quasi unus ex nobis factus est. Haec pronitas indecens est in homine: aliter se debet habere corpus quod regit solus spiritus brutalis, aliter etiam se debet habere corpus quod regit spiritus sanctus, quam illud quod regit spiritus malus. Disciplina spiritui corpus subdit contra hominem quem ad statum innocentiae reducit: sicut corpus aliter dispositum congruit in statu gratiae quam in statu gloriae; sic aliter dispositum congruit in statu gratiae, quam in statu solius naturae corruptae. Disciplina est corporis honestas, idest honoris status. Habet corpus humanum magnum honorem propter spiritum cui associatum est: ex hoc enim est corpus nobilissimum, ad quod alia corpora sunt ordinata: ex hoc etiam magnum honorem expectat, scilicet glorificationem cum spiritu, cum et maximum honorem jam recepit in Christo: associatum enim est divinitati, et conglorificatum spiritui Christi creato nobilissimo. Ideo valde decens est ut in honore se custodiat, et non faciat spiritum inglorium contemnendo eum, qui fecit eum gloriosum. Ubi disciplina deest, spiritus, qui naturaliter debet esse corporis dominus, est corporis servus. Servitus vero ista multum est ignominiosa, aspera, sumptuosa. Ignominiosa est, cum spiritus sit creatura valde nobilis; corpus vero comparatione spiritus creatura valde vilis est. Hieronymus: nihil vilius quam a carne vinci; Proverb. 20: non decet servum dominari principibus. Specialiter indecens ei est, qui est nobilis genere, si servus sit ignobiliori sui parti, et illius qui servus ejus debuit esse. Aspera est, quia: asperius nihil est humili cum surgit in altum; Prov. 30: per tria movetur terra, et quartum substinere non potest, scilicet per servum cum regnaverit. Corpus tamquam vilis servus, si dominetur, vilia imperat, ut scilicet intendatur refectioni unius sacci, scilicet corporis, quem dominus vocat saccum, dicens Psalm. 29: conscidisti saccum meum; et repletionem loci immundi, scilicet ventris. Sumptuosa: servitus enim dominae gulae, cui singulis diebus parantur varia fercula, et multoties pluries in die, de quibus nihil retinet, sed postquam gustaverit ex illis, in locum turpidinis et quasi perditionis transmittit. Joel. 1: ululate qui bibitis vinum in dulcedine: periit enim ex ore vestro; Bernardus: voluptas gutturis, quae tanti hodie aestimatur, vix duorum habet latitudinem digitorum: non durat delectatio illa, nisi quantum durat transitus ille per gulam. Periculosa est haec servitus: corpus enim tamquam servus malevolus noxia imperat, aliquando etiam mortem spiritus. Disciplina corpus humanum Dei habitationem facit: unde spiritus sanctus dicitur spiritus disciplinae Sap. 1 et 1 Cor. 6: nescitis, quia membra vestra templum sunt spiritus sancti, qui habitat in vobis. Sicut Deus habitationem suam caelestem voluit esse ornatam, secundum illud Job 26: spiritus ejus ornavit caelos; sic terrestrem habitationem suam vult esse ordinatam. Ornatus hujus habitationis est disciplina. Spiritus malus cognoscitur in domibus suis, ut cognoscebatur in Saul, quem spiritus nequam exagitabat, 1 Reg. 5 et 16, spiritus cognoscitur, scilicet in suis, scilicet in viris disciplinatis. Defectus disciplinae nuditas est turpitudinem hominis ostendens, secundum illud Eccl. 19: amictus corporis, et risus dentium, et incessus hominis enuntiant de illo. Disciplina corporis dominum glorificat, sicut ornatus templi ipsius, 1 Cor. 6: glorificate et portate Deum in corpore vestro; Augustinus: si non parcis tibi, propter te, parce tibi, propter Deum, qui fecit te sibi domum. Proximum aedificat Matth. 5: luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Disciplina est quasi vestis grati odoris Deo et hominibus. Isaac sentiens vestimentorum fragrantiam filii sui, benedixit ei, Gen. 27. Cant. 4: odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Multum displicet Deo indisciplinata conversatio: multum doluit Jacob videns tunicam filii sui sanguinolentam, Gen. 37. Isa. 9: vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem. Multum offensus est rex inveniens in nuptiis non habentem vestem congruentem, Matth. 22.


Caput 16

[88800] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 16 Eruditor puerorum nobilium curare debet ne gestus indisciplinatos habeant. Gestus est motus, vel dispositio corporis, qui indicat motum, vel dispositionem animi, sicut effectus causam. Bernardus: ex cordis thesauro procedit quicquid foris apparet vitiorum. Vanum cor vanitatis notam ingerit corpori. Ad disciplinam in gestu monet Seneca dicens: si continens es, et animi tui et corporis motus observa, ne indecori sint. Ad id monet Hugo de s. Victore: unumquodque membrum opus suum tam decenter ac modeste impleat, ut per indisciplinam oculos sapientium non offendat. Idem: discretio actionum in membris conservanda est, ut scilicet id agat unumquodque ad quod factum est, ut nec loquatur manus, nec os audiat, nec oculus linguae officium assumat. Sunt enim qui nesciunt auscultare, nisi buccis patentibus, alii loquentes digitum extendunt, supercilia erigunt. Specialiter reprimendi sunt pueri ne appareat in eis superbia in gestu, vel colli extensione, vel brachiorum ventilatione, vel humerorum gesticulatione, vel tibiarum extensione, vel aliter. De superbia in gestu habetur Proverb. 6: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima ejus: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia, testem fallacem, et septimum eum qui seminat inter fratres discordias; Isai. 3: ambulaverunt collo extenso. Reprimendi etiam sunt pueri a risu indisciplinato. Est autem risus multipliciter indisciplinatus: aliquando quia est de his de quibus non est ridendum, sicut accidit in his qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis, Proverb. 1. Indisciplinatus est risus invidiae, de quo poeta: risus abest ubi quem risi fecere dolores. Item risus perfidiae, de quo Proverb. 10: quasi per risum stultus operatur scelus. Item risus insaniae, qualis est risus phreneticorum, de quo Augustinus: malunt sapientes se habere sanos lugentes, quam phreneticos ridentes; Eccles. 7: sicut sonitus spinarum crepitantium sub olla, sic risus in ore stulti; Seneca: odibilem hominem facit risus aut superbus et clarus, aut malignus et furtivus, aut alienis malis evocatus. Secundum Hugonem de sancto Victore: indisciplinatus est risus, qui est cum dentium ostensione; secundum Senecam, qui est cum cachinno. Risus, inquit, sit sine cachinno. Indisciplinatus etiam est qui est cum vocis exaltatione. Eccles. 15: fatuus in risu exaltat vocem suam: vir autem sapiens vix tacite ridebit. Item risus indisciplinatus est si sit nimius. Rarus debet esse risus in mundo isto. Primo quia loco in quo sumus, non congruit, vallis enim lacrymarum est: hoc ostendit puer natus lacrymans. Verecundum est viro adulto, si non agnoscat quod ostendit ei puer nascens. Super illud Eph. 5: redimentes tempus, quam dies mali sunt, dicit Augustinus: puer qui nascitur, a ploratu incipit, nec ridere potest; statim natus plorat, propheta suae calamitatis; nondum loquitur, et jam prophetat. Non congruit etiam tempori. Eccl. 13: tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus flendi est in praesenti: nunc enim magnam materiam flendi habemus, et lacrymae sunt in valore suo. Mala praesentis vitae per se sunt materia fletus, bona vero temporalia per consequens, quia peccatorum sunt occasio. Eccl. 11: si dives fueris, non eris immunis a delicto. Electi in Paradiso non habent materiam flendi; lacrymae vero reprobatorum in Inferno nullius sunt valoris. Item maledictus est risus a domino, Luc. 6: vae vobis qui ridetis. Vix gustaret aliquis cibum maledictum ab aliquo sancto, quantum ergo cavendus est et timendus risus, cui maledictionem ipse fecit Deus?


Caput 17

[88801] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 17 Ad disciplinam in habitu pertinet, ut in vestibus quaeratur necessitas, nec ametur in eis nimia pretiositas, vel extraneitas. Vestium superfluitas non habeatur, earum suavitas contemnatur, gloriatio in eis caveatur, et intelligatur ornatum corporalem magis esse erubescibilem quam honorabilem. Ornatui corporali praeponatur spiritualis, et caveatur macula, et specialiter macula sanguinis. In vestibus quaerenda est necessitas. Unde Augustinus: tibi vestis pura circumdetur non ad pulchritudinem, sed propter necessarium tegumentum, ne dum exquisitis vestieris, alteram turpitudinem assumas, scilicet spiritualem; 1 Timoth. 6: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Bernardus loquens de illo verbo, Act. 4: dividebatur singulis prout cuique opus erat: hoc est, inquit, quantum ad indumenta, quibus et nuditatem tegeret, et frigus repelleret. Non est amanda nimia pretiositas in vestibus: unde super illud Luc. 16, induebatur purpura et bysso, dicitur: si cultus pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Dei non tam vigilanter exprimeret, quod dives purpura et bysso indutus apud Inferos torqueretur; Gregorius: nemo pretiosa indumenta nisi ad inanem gloriam quaerit, scilicet ut honorabilior ceteris videatur. Nemo vult ibi pretiosis vestibus indui, ubi a nemine potest videri. Cum Deus spiritum pretiosum vili carne induerit, non est verisimile quod carnem vilem pretiosis indui voluerit. Ad idem facit quod rex gloriae conversaturus cum hominibus sacco nostrae carnis mortalis se induit, de quo in Psalm. 29, ait: conscidisti saccum meum; sapiens: mercator trosellum etiam pretiosum vilibus induit. Unde patet quod insipienter agit qui corpori suo vili vestes pretiosas quaerit. Non est quaerenda extraneitas, vel dissimilitudo in vestibus Soph. 1: visitabo super omnes qui induti sunt veste peregrina. Cavendum est a multitudine vestium superflua. Bernardus: clamant nudi, clamant famelici, et conqueruntur nobis fame et frigore miserabiliter laborantibus. Quid conferunt tot mutatoria, vel extensa in perticis, vel plicata in manticis? Jac. 5: agite nunc divites, plorate ululantes etc. vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Debent viri vestium suavitatem contemnere: potius congruit vestis suavitas mulieribus quam viris. Exod. 22: non induetur vir veste feminea. Cavenda est in vestibus gloriatio. Eccl. 9: in vestitu ne glorieris umquam. Ornatus vestium erubescibilis est, cum sit sequela peccati. Bernardus: qui gloriatur de veste, similis est furi qui gloriatur de cauterio, quia propter peccatum Adae introductus est usus vestium. Verecundum etiam est nobili creaturae, scilicet homini, a vilibus creaturis suam pulchritudinem mendicare, scilicet a pannis et similibus. Praeponendus est ornatus spiritualis corporali. Augustinus: non affectetis vestibus placere, sed moribus. Potius intendendum est ornatui dominae, scilicet animae, quam ancillae, scilicet carnis. Bernardus: magna abusio et nimis magna dominam ancillari, et ancillam dominari. Pulchritudo corporis contemptibilis est respectu pulchritudinis animae, quae est Dei imago. Macula, vel immunditia, laudabiliter caveri potest. Seneca: non splendeat toga, nec sordeat; Hieronymus: ornatus et sordes pari modo sunt fugienda; item: nec affectatae sordes, nec exquisitae delitiae laudem pariunt. Valde cavendum est, ne vestis sanguinolenta sit sanguine peccati, quia est male acquisita: Jer. 2: in alis tuis inventus est sanguis animarum. Hae alae intelligi possunt extremitates palliorum, quas habent uxores usurariorum et raptorum de lacrymis pauperum. His alis volatur in Infernum, non in caelum. In his alis sanguis duplex invenitur, scilicet sanguis pauperum, idest spolia eorum, quae judicio sacrae Scripturae vita pauperum erant. Eccl. 33: panis egentium vita pauperum est: qui defraudat eum, homo sanguinis est. Alius sanguis est personae quae illud defert, sciens illud esse emptum de re injuste acquisita; mors enim et damnatio ejus ut frequenter latet ibi.


Caput 18

[88802] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 18 Sequitur de disciplina in locutione, et notandum quod maxime est necessaria oris disciplina; in custodia oris pro magna parte est custodia cordis. Prov. 13: qui custodit os suum, custodit animam suam. Os est quasi porta in homine, et sicut custodia castri, est custodia portae. Valet custodia oculorum ad custodiam cordis, quia frequenter per oculos mors intrat ad animam: sic intravit ad animam matris nostrae Evae, Gen. 3: videns enim quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis aspectuque delectabile, tulit de fructu ejus, et comedit. Simile accidit in David, cui aspectus mulieris occasio fuit adulterii et homicidii, 2 Reg. 11. Custodia etiam aurium valet ad custodiam animae, frequenter enim per aures mors intrat ad animam. Hieronymus: aures portae sunt multum timendae, et diligenter custodiendae, cum sint semper apertae; unde sepiendae sunt, secundum illud Eccl. 28: sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam detrahentem. Aures sepiuntur cum ostensione tristis faciei, qua detractor repellitur. Prov. 25: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem; Hieronymus: nemo invito auditori libenter narrat. Praecipue ad custodiam cordis valet custodia oris, quia non solum nocent animae quae per os intrant, verum etiam quae de ore exeunt, secundum illud Matth. 15: quae de ore procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Habet os duo officia, scilicet officium sumendi cibum et potum toti corpori, et officium loquendi: utrobique vero potest accidere periculum. Quantum ad primum majus periculum est, si oris custodia negligatur, quam oculorum, quia per oculos intrant rerum similitudines, per os vero intrant ipsae res mansurae, corpori uniendae, quae hominem multum immutant; unde qui custodit os suum quantum ad sumptionem cibi et potus, custodit animam suam, quia custodit vitam et naturae et gratiae. Vitam naturae, quia hoc multum valet ad sanitatem. Eccl. 37: qui abstinens est, adjiciet vitam; Eccl. 37: in multis escis non deerit infirmitas. Valet etiam hoc ad custodiendam vitam gratiae: sobrietatem enim comitatur continentia, unde super Matth. 4, dicit Glossa: Diabolus victus de gula non tentat de libidine. Si tentetur aliquis de ira vel luxuria vel loquacitate post excessum de cibo et potu, facile acquiescit: non est sic, si sobrietatem servaverit. Custodiendum est os a cibis et potibus quasi a proditoribus: quanto cum majori gaudio recipiuntur, plus nocent. Prov. 23, dicitur de vino: ingreditur blande, et in fine mordebit ut coluber. Seneca: voluptates inter res vilissimas praecipue extirpa, quae more latronum in hoc nos amplectuntur ut jugulent. Custodia vero oris, quantum ad locutionem, specialiter valet ad custodiam animae, et pro illa videtur specialiter Salomon dixisse illud: qui custodit os suum etc. unde subdit: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Loquentem inconsiderate sequuntur haec mala. Primo conscientiae remorsio. Qui multis utitur verbis, animam suam laedit. Eccl. 20. Secundo gratiae evacuatio. Ibid.: sapiens in verbis amabilem se facit, gratiae autem fatuorum effundentur. Tertio confusio, Prov. 10: os stulti confusioni proximum est; ibid. 13: impius confundit et confundetur; in futuro vero damnatio. Ibid. 18: mors et vita in manibus linguae.


Caput 19

[88803] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 19 Quadruplici ratione magna diligentia adhibenda est circa custodiam linguae. Primo quia ejus custodia est valde difficilis: secundo quia est valde utilis: tertio quia valde indecens est circa ejus custodiam negligentia: quarto quia haec negligentia est valde periculosa. Difficultatem custodiendi linguam primo ostendit nobis natura, quae linguam inclusit, sicut solent includi crudelia animalia et indomita ne noceant. Secundo Scriptura Psal. 140: pone, domine, custodiam ori meo, et ostium et cetera. Propter difficultatem custodiendi linguam, rogat David dominum de ejus custodia. Proverb. 16: domini est gubernare linguam. Non sufficit ad hoc virtus vel discretio humana. Eccles. 21: quis dabit ori meo custodiam? Ibid. 28: ori tuo facito ostia, ut possit custodiri lingua. Jac. 3: omnis natura bestiarum, et volucrum, et serpentum, et cetorum domantur, et domita sunt a natura humana, linguam autem nullus hominum domare potest: et subditur: est enim inquietum malum. Utilis est valde custodia linguae: si enim lingua modo debito regatur, de fructu ejus potest homo ditari. Prov. 12: de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis. Pretiosi fructus linguae, quam spiritus sanctus regit, qui in specie linguae apparere voluit, sunt: modestia in loquendo, oratio, Dei laudatio, gratiarum actio, peccatorum confessio, proximi eruditio et consolatio. Linguae utilitatem ostendit Salomon Prov. 10, dicens: vena vitae os justi. Sermo est instrumentum sapientiae, circa quod intendunt tres magnae scientiae, scilicet grammatica, logica, rhetorica, et circa idem pro magna parte intendit divina scientia. Magnum reputatur scire ea quae tres dictae scientiae circa sermonem attendunt; sed valde magnum est servare ea quae in sermone scientia divina requirit. Jac. 3: qui in lingua non offendit, hic perfectus est vir; Proverb. 10: qui moderatur labia sua, prudentissimus est, non solum prudens vel prudentior. In sermone perpenditur, an aliquis sit sapiens. Eccles. 4: in lingua sapientia dignoscitur; ibid. 27: ante sermonem non collaudes virum; hoc enim tentatio est hominum. Hieronymus: in pondere verborum probatio existit humanae vitae. Valde indecens est cum linguae custodia negligitur, et lingua inquinationi exponitur. Lingua enim est membrum nobile, rationis organum speciale, in quo membro homo specialiter honoratus est a Deo, quod specialiter deputatum est divino officio, electum specialiter a spiritu sancto, quo fit instrumentum gratiae et sapientiae, scilicet sermo. Valde servandum est ab inquinatione os humanum et quantum ad labia et quantum ad linguam. Indecens valde est ibi immunditia propter ejus nobilitatem. Qui ori suo ab inquinatione non parcit, ab homine quasi degeneravit, et in porcum transiit. Porcus non plus parcit ab inquinatione oris quam pedis: ubi enim ponit pedem, ponit et os. Lingua, quantum ad usum loquelae, rationis organum est, nec invenitur, quantum ad usum istum naturaliter, nisi in habente rationem; ideo a ratione regi debet, et ad ejus imperium in actum suum exire. Cum ad jumentum non pertineat loquela, juste posset Deus illi loquelam auferre qui ut jumentum factus est, et ratione linguam suam non regit. Cum in membro isto homo prae omnibus creaturis a Deo sit honoratus, valde ingratus est si eo Deum inhonorat. Creaturae irrationales, ut aves, lingua sua Deum laudando honorant; unde multum potest offendi Deus videns se sola lingua humana inhonorari, a qua maxime debuit honorari. Lingua deputata est divino officio: ea enim homo Deum et orat et laudat, quia illa Deus oratur. Multum cavendum est ne Deus ea offendatur: quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur. Irati animus ad deteriora provocatur. Item, quia Deus ea laudatur, a peccato servanda est, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, Eccl. 15. Cum electa sit a spiritu sancto, non debet servire spiritui maligno. Sermo instrumentum est sapientiae. Sapientia est in corde quasi in quiete, in sermone enim est quasi in vehiculo, per sermonem enim quasi transfertur ab uno in alterum, etiam gratiae est quasi vehiculum, quia sermone datur audienti gratia. Ephes. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est, ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus; unde verba Christi dicuntur verba gratiae. Luc. 2: mirabantur omnes in verbis gratiae quae procedebant de ore ejus. Negligentia circa custodiam linguae est valde periculosa, multum enim nocet si non servetur: unde Jacob. 3, dicitur de ipsa, quod est inquietum malum, plena veneno mortifero; et ibid. dicitur: lingua nostra ignis est, universitas iniquitatis, Glossa, universitas, quia per eam fere cuncta facinora, aut continuantur, ut latrocinia, stupra: aut patrantur, ut perjuria, falsa testimonia: aut defenduntur, ut cum quilibet ipsius scelus excusat quod commisit. Nocet lingua ei qui loquitur evacuando mentem ejus bonis. Bernardus: levis res sermo, sed graviter vulnerat, aptissimum evacuandis cordibus instrumentum; Eccles. 28: multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam; in eod.: flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuet ossa. Nocet lingua audienti. Bernardus: unus est qui loquitur et tantum unum verbum profert, et tamen unum verbum uno momento multitudinis audientium, dum aures inficit, animas interficit. Nocet his de quibus loquitur etiam valde remotis: lingua ejus qui est in Gallia, nocet ei qui est ultra mare, vel in Hispania, dum eum infamat, immo lingua ejus, qui est in terra, nocet ei qui est in caelo, dum eum blasphemat. Psal. 72: posuerunt in caelum os suum et cetera. Et notandum quod cum homo constet ex corpore et spiritu, sermo, qui est ejus instrumentum, habet aliquid quasi corporale, scilicet vocem, et aliquid quasi spirituale, scilicet significationem, ratione cujus attingit non solum creaturam, sed etiam creatorem, qui sermone oratur, laudatur, vel blasphematur. Item attingit spiritum creatum: sermone enim voluntas unius spiritus alteri manifestatur. Item attingit non solum praesentia, sed etiam praeterita et futura, et non solum propinqua, sed etiam remota: ideo multum potest nocere. Una mala lingua, scilicet unius mali consiliarii, destruit patriam unam. Eccl. 28, dicitur: lingua tertia civitates muratas divitum destruxit.


Caput 20

[88804] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 20 Ad disciplinam in locutione pertinet attendere quis loquatur, et cui, et de quo. Item quid dicendum est, et ubi, et quando, et quomodo. Volens loqui attendere debet personam loquentis; aliquis enim sermo decet senem, qui non decet juvenem: et aliquis sermo decet sapientem, qui non decet simplicem, et justum, qui non decet peccatorem. Proverb. 18: non decent stultum verba composita; Eccl. 20: non est speciosa in ore stulti parabola. Stultum intellige non solum illum cui deest scientia, sed illum cui deest bona vita. Attendere debet volens loqui ad personam cui locuturus est, an scilicet sit locuturus sapienti vel insipienti, benevolo vel derisori, extraneo vel familiari. Prov. 28: in auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam tuam. Eccl. 22: cum stulto non multum loquaris; Prover. 20: noli arguere derisorem; Matth. 7: margaritas noli spargere ante porcos; sapiens: quidam ea, quae solis amicis committenda essent, his, quos habuerint obviam, narrant; Eccles. 19: sagitta infixa femori canis, sic verbum in ore stulti; in eod.: a facie verbi parturit fatuus. Parturiens non quiescit donec partum emiserit, nec fatuus donec verbum protulerit. Attendere etiam debet de quo loquatur, de Deo vel de aliis. Cum reverentia et timore de Deo debet loqui. Seneca; vitiosum est de re sacra delicatum inferre sermonem. Attendere etiam debet quid dicendum sit. Ephes. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est, ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Attendere etiam debet ubi dicendum sit: aliquid in loco sacro non est dicendum, quod alibi dici posset. Augustinus: in oratorio nemo aliquid aliud agat nisi ad quod factum est. Attendere etiam debet quando sit dicendum. Eccles. 3: tempus tacendi, et tempus loquendi; ibid. 26: homo sapiens tacebit usque ad tempus; ibid. 28: ex ore fatui reprobabitur parabola, quia non dicit eam in tempore suo. Attendere etiam debet quomodo sit dicendum: in locutione reprehensibilis est nimius clamor. Isa. 42: non clamabit; Seneca: vox sit sine clamore. Et notandum quod ad condimentum sermonis facit quod sermo sit purus, opportunus, dulcis et utilis. De primo dicitur Prover. 15: sermo purus, pulcherrimus est. Purus debet esse a falsitate, et noxietate proximi, et contumelia Dei. De secundo legitur Prov. 15: sermo opportunus, optimus est. De tertio, Eccl. 6: verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos; Prover. 16: qui sapiens est corde, appellabitur prudens; qui dulcis est eloquio, majora reperiet. Magis enim proficiunt qui habent dulcedinem linguae, quam qui habent sapientiam magnam. De quarto dicit Seneca: sermones utiles magis quam facetos et affabiles ama, rectos potius quam obsecundantes; ibid.: non erit tibi scurrilis, sed grata urbanitas, urbanitas tua sine dente sit.


Caput 21

[88805] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 21 Item notandum est, quod quatuor sunt quae multum valere possunt ad linguae custodiam; primum est, quod ante portam oris barrae ponantur; secundum est, quod haec porta raro aperiatur; tertium, ut aperta cito claudatur; quartum, ut in ea clavis habeatur. Quasi barrae ante portam oris sunt proposita declinandi illas personas, cum quibus per linguam peccare solemus; vel loca illa, in quibus habemus occasionem peccandi per linguam; vel propositum tacendi illis horis in quibus lingua facile labitur, ut post sumptionem cibi et potus. Prov. 18: frater, qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma: et judicia quasi vectes urbium; proposita ex judicio rationis facta, sunt quasi vectes, vel quasi barrae. Raro aperienda est porta oris, et cito claudenda. Sapiens: ad summam perfectionem volo te esse breviloquum, tardiloquum, et submissa voce loquentem; Jac. 1: sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum; Seneca: tardiloquum te esse jubeo, et prope erit tibi Deus; idem: aurem verbis frequentius quam linguam accomoda. Sic multiloquium frequenter habet peccatum, secundum illud Prov. 10: in multiloquio non deerit peccatum. Sic breviloquium valet ad vitandum peccatum, Eccl. 19: qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Clavis valet ad linguae custodiam, quae est firmum propositum non loquendi sine deliberatione. Hieronymus: prius veniat sermo ad limam quam ad linguam; Eccl. 5: ne temere quid loquaris; ibid. 4: noli esse citus in linguam; ibid. 21: verba prudentium statera ponderabuntur. Sapiens habet os in corde, idest cordis, scilicet potestate et dispositione: stultus vero habet cor in ore. In eodem: in ore fatuorum cor eorum, et in corde sapientum os illorum. Qui non habet discretionem loquendi, habeat discretionem tacendi. Seneca: taciturnitas homini stulto pro sapientia est; Prov. 18: stultus si tacuerit, sapiens reputabitur. Raro tamen gratia tacendi in stulto reperitur. Sapiens: nemo stultus tacere potest. Specialiter etiam loquacitas in mensa cavenda est. Hugo de sancto Victore: lingua, quae omni tempore prona ad peccatum labitur, periculosius, cum per crapulam inflammata fuerit, ad loquendum relaxatur. Propterea enim dives qui inter epulas loquacitati servivit, post in Inferno positus vehementius in lingua ardebat.


Caput 22

[88806] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 22 Circa sumptionem cibi et potus notandum, quod disciplina in mensa multum est commendabilis. In membro enim illo servat munditiam, in quo immunditia maxime est indecens, scilicet in ore; et in loco illo immunditiam cavet, in quo ipsa hominibus multum displicet, scilicet ad mensam. Per eam Dei offensam cavemus, quando eam multum cavere debemus, scilicet quando bonis ejus utimur. Magna perversitas est Deum offendere, cum in mensa ejus sumus. Cavent latrones aliquot diebus ne eis noceant cum quibus comedunt. Per eam fit ut cum pascitur homo, pascatur et Deus: puritatem enim servat qua Deus delectatur, Cant. 1: qui pascitur inter lilia. Disciplina mensae attendit cibi, et potus, qui sumendus est, quantitatem, qualitatem, tempus sumendi et modum.


Caput 23

[88807] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 23 Circa quantitatem eorum quae sumuntur, cavendum est ne nimis sumatur, et ne ferculorum multitudo ametur, paretur vel quaeratur, et ne frequenter homo reficiatur. Multum noxia est animae et corpori sumptio nimii cibi et potus. Eccl. 37: propter crapulam multi obierunt; Luc. 21: attendite ne graventur corda vestra crapula et ebrietate. Crapula est cruda epula, cruditas ista frequenter accidit in his qui nimis sumunt. Seneca: ede citra cruditatem, bibe citra ebrietatem. Multum utilis est moderata sumptio et animae et corpori. Chrysostomus: nihil sic salutem, nihil sic sensuum acumen operatur, nihil sic aegritudinem fugat, sicut moderata refectio. Multitudo ferculorum frequenter est occasio quod nimis sumatur de cibo, unde nociva est et animae et corpori. Seneca: fastidientis stomachi est multa degustare, quae ubi varia sunt, inquinant, non alunt; Eccl. 37: in multis escis erit infirmitas; Seneca de antiquis loquens: simplex erat, et ex esca simplici valetudo; multos morbos multa fercula fecerunt. Circa frequentiam refectionis notandum, quod homini, qui habet intendere studio sapientiae, vel orationi, vel alii operi spirituali, expediret, si aliud necessitas non requireret, quod semel in die reficeretur, et tunc ita temperate, quod illa refectione non impediretur a spirituali opere. Seneca: vir magnus et prudens animum deducit a corpore, et multum cum meliori ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili, quantum necesse est; Pythagoras: docto homini vivere est cogitare.


Caput 24

[88808] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 24 Circa qualitatem cavendum est ne amentur, vel quaerantur pretiosa, vel delicata, vel curiose parata. Ad primum debet movere pietas, quam homo debet habere ad pauperes, Dei filios et fratres, inter quos multi sunt qui etiam panem non possunt habere. Qualis est fraternitas quod alii non habeant necessaria, alii habeant superflua? Magna perversitas quod servus pretiosa quaerat, cum dominum suum in pauperibus egere sciat. Non videtur vere membrum esse illius corporis cujus Christus est caput, qui indigentiae membrorum ejus non compatitur, 1 Cor. 12: si quidem compatitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; Eccl. 22: fidem posside cum amico tuo in paupertate illius, ut in bonis ejus laeteris; Bernardus; noli putare gratuitum quod impendis proximo: velis nolis, debitor es. Secundo, periculum quod est in acquirendo. Frequenter enim sumptus, quibus pretiosa habentur, acquiruntur vel cum periculo ejus qui eis utitur, vel illius a quo datur. Noluit David libere aquam, quam sibi attulerant tres fortes, sed libavit eam domino dicens: propitius sit mihi dominus, ne faciam hanc rem, non sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam, 2 Reg. 23. Melius est sine periculo tantum panem et aquam sumere, quam cum periculo pretiosa habere. 2 Mach. 5: Judas secesserat in desertum locum, ibique inter feras cum suis vitam in montibus agebat, et foeni cibo vescentes demorabantur, ne participes fierent coinquinationis. Tertio, conditio corporis. Cum enim corpus vas sit ubi corrumpitur quod infunditur, fatuum videtur esse ibi pretiosa ponere. Joel. 1: ululate qui bibitis vinum in dulcedine: periit enim ex ore vestro. Non sic est in aliis sensibus: non enim corrumpitur res pulchra cum semel visa fuerit, nec res odorifera cum semel odorem ejus aliquis perceperit. Non videtur quod Deus voluerit hominem quaerere pretiosos cibos, qui eamdem escam assignavit ei cum jumentis. Gen. 1: ecce dedi vobis herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem sui generis, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae. Quod cibi pretiosi quaeruntur, frequenter accidit vel ex delectationis amore, vel ex ambitione: et ex utrobique est magna fatuitas. Fatuum enim est sumptus magnos facere pro brevi delectatione, quae tantum durat, quantum transitus cibi per guttur solum durat. Item valde fatuum est et perversum pascere oculos mundi de hoc quod subtrahitur in pauperibus famelico ori Dei. Seneca: hanc sanam et salubrem formam vitae tene, ut corpori tantum indulgeas, quantum bonae valetudini satis est. Durius etiam tractandum est ne animus male pereat, cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corpori: hanc utrum sepes erexerit, an varius lapis gentis alienae nihil interest. Scitote homines tam culmo bene quam auro tegi, contemnite omnia quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit; cogitare praeter animum nihil esse mirabile, cui magno nihil est magnum. Multis de causis fatuum est corpori suo delitias procurare. Primo, quia qui delicatis utitur, infirmitati corporis sui medium adhibet unde infirmitas aggravatur. Secundum Augustinum sumenda sunt alimenta sicut medicamenta. Sed, sicut dicit Gregorius, ipsum medicamentum in vulnus vertitur, quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius defecimus quod provide ad refectionem paramus. Secundo, quia cum aliquis delicatis utitur, hosti ejus consuetudo mala super eum acquiritur, quae vix excutitur. Seneca: voluptatibus se immergunt quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, quod illis, quae sunt supervacua, facta sunt necessaria. Consuetudo mala pertinens ad vitium gulae vix deponitur. Corvus non legitur reversus ad arcam Gen. 8. Actus, unde gravatur hoc vitium et augetur, multum frequentatur; ideo hoc vitium vix dediscitur: glutinum est valde forte et quasi indissolubile. Luc. 14: uxorem duxi, et ideo non possum venire. Ad matrimonium pertinet indissolubilitas: uxor ista est voluptas carnis: in hoc matrimonio, in quo Diabolus conjungit, solus Deus separat. Tertio, quia qui delicata corpori suo parat, adjutoria suo hosti procurat. In Lib. de vita Sol. de Condim.: sufficit ut comestibiles fiant cibi nostri, non etiam concupiscibiles, vel delectabiles. Sufficit enim concupiscentiae mala sua, quae cum vix aut nullo modo pertransire possit ad finem explendo necessitatis nisi per viam quantaecumque delectationis, si coeperit accipere irritamenta ab eis qui perpetuum susceperunt bellum adversus ejus oblectamenta, fiunt duo circa unum, et periclitatur conscientia. Quarto, quia usum delitiarum frequenter excessus comitatur: unde infirmitas corporis et saepe mors sequitur. Seneca: potest nostra providentia huic corpusculo moram prorogare longiorem, si voluptates, quibus major pars corporum perit, poterimus regere et coercere; idem: ipsae voluptates in tormenta vertuntur; idem: quis hostis in quemquam tam contumeliosus fuit, sicut in quosdam voluptates suae sunt? Sufficit alicui si hostem suum excaecat, sed voluptates non solum excaecant voluptuosus, sed etiam impotentes reddunt et contractos et laesos, et aliis infirmitatibus affligunt eos, et tamdem interficiunt. Chrysostomus: his qui in luxuriis et delitiis vitam ducunt, resoluta corpora et omni cera molliora circumferunt, atque infirmitatibus repleta, quibus ad cumulum malorum podagrae tremor et immatura senectus accedit, etc. semper vita in medicis et medicamentis; sensus autem tardi, graves et obtusi, et quodammodo sepulti. Seneca: victus tibi sit ex re facili, nec ad voluptatem, sed ad cibum accede, palatum tuum fames excitet, non sapores, cum os non solum sibi cibum sumat sed toto corpori, nec quod sumit sibi retineat, sed ad membra transmittat. Non est habendus respectus in sumptione cibi ad os tantum, sed ad corpus. Aliquando enim quod nimis est corpori, parum est gulae, et quae gulae sunt delectabilia, corpori sunt noxia. Unde si ille, qui habet multitudinem ciborum delicatorum, tantum inde vult sumere, quod gula sit satiata, potest inde incurrere infirmitatem, vel etiam mortem: similiter potest accidere in illo qui in cibis non attendit, nisi quod gulae sint delectabiles: quod enim gulae delectabile est, potest esse corpori mortiferum. Non congruunt delitiae tempori in quo sumus. Bernardus: universum tempus poenitentiae vigilia quaedam est solemnitatis magnae et aeterni sabbati quod praestolamur. Delitiae solemnitati congruunt non vigiliae. Non congruunt etiam delitiae loco in quo sumus: locus enim exilii, vallis miseriarum, non locus delitiarum. Non ejecit hominem Deus de loco delitiarum ut sibi delitias procuraret. Item non congruunt delitiae statui corruptionis, in quo nunc est humana natura. Quae facile corrumpuntur, melius servantur in aqua salsa quam in aqua dulci. Homo, etiam in statu naturae bene institutae positus, delitiis corruptionem incurrit, quae tribulatio, quasi aqua salsa, etiam in statu naturae destitutae custodit. Non congruunt etiam delitiae servili conditioni corporis. Servo malevolo tortura et compedes congruunt, non delitiae. Prov. 19: qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. Item, non congruunt delitiae stultitiae corporis, ad cujus correptionem virga necessaria est. Prov. 10: virga in dorso ejus qui indiget corde; ibid. 19: non decent stultum delitiae. Per stultum cibo satiatum movetur terra, Prov. 30; stultus cibo satiatus est homo carnalibus delitiis repletus. Non congruunt etiam delitiae statui Christiano. Bernardus: Christus, qui non fallitur, elegit quod carni molestius est. Id ergo melius, id utilius, id magis eligendum. Exemplo ergo ipsius Christi non carni delectabilia, sed molesta debet Christianus eligere; Galat. 5: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis; Matth. 11: qui non accipit crucem et sequitur me, non est me dignus. Christianus debet potius eligere habere cum populo Dei carnis afflictionem, quam inordinatam cum servis Diaboli consolationem, sicut de Moyse legitur Heb. 11: magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem. Specialiter cavendum est ne pueri delicate nutriantur. Quintilianus: utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus: infantiam enim statim delitiis solvimus: nam illa, quam indulgentiam vocamus, educatio mollis nervos omnes frangit mentis. Seneca: educatio et disciplina mores facit, et id sapit quisque quod didicit. Non congruunt etiam delitiae homini qui studet sapientiae. Job 28: non invenitur in terra suaviter viventium. Hieronymus: pulchre dicitur apud Graecos: pinguis venter non gignit sensum tenuem. Seneca: copia ciborum subtilitas impeditur: abstinentia a delitiis valet ad intelligentiam. Pueri qui cibos regios contempserunt, cibis grossis contenti, intelligentiores ceteris inventi sunt, Dan. 1. De curiositate praeparandi notandum, quod qui studiose et laute cibos praeparari facit, gladium hostis sui acuit. Bernardus loquens de hac curiositate: tanta, inquit, accuratione et arte cocorum cuncta apparantur, ut quatuor, vel quinque ferculis devoratis, prima non impediant novissima, nec satietas minuat appetitum. Venter quidem, dum nescit, oneratur, sed varietas tollit fastidium. Quia enim puras, ut eas natura creavit, epulas fastidimus, dum alia aliis multifarie permiscentur, et spretis naturalibus, quos Deus indidit rebus, quibusdam adulterinis gula provocatur saporibus, transitur nimirum meta necessitatis, sed necdum delectatio superatur.


Caput 25

[88809] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 25 Attendendum est ne tempus comedendi praeveniatur. Qui enim praevenit, non expectat donec salsa parata sit, scilicet fames, unde cibum insipidum comedit. Seneca: solus panis bonus tibi fiet, cum tenerum et similaginem fames reddet: ideo non est ante edendum quam illa imponat; expectabo ergo, nec edam quam aut bonum panem habere potero, aut malum fastidire desiero; Bernardus: prudenter sobrieque conversanti satis est ad omne condimentum sal cum fame. Sapiens: desideriis omnia condiuntur. Ad modum sumendi cibum pertinet munditia et temperantia. Secundum saeculum valde verecundum est si homo adultus nesciat se pascere quin se maculet corporaliter, et secundum Deum valde verecundum est si homo nesciat se pascere quin animam suam maculet. Utraque ergo immunditia cavenda est in mensa et corporalis et spiritualis. Temperantia etiam ibi servanda est, ut non comedatur cum festinatione nimia, et appetitus cibi vel potus refraenetur, et effusio super escam vitetur. Eccl. 38: noli esse avidus in omni epulatione, nec te effundas super omnem escam. Augustinus: fieri potest ut sine omni vitio cupiditatis vel voracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissimae gulae flamma in vilissimum cibum ardescat, et sanctus quisque, domini more, maluerit piscibus vesci quam lenticula more Esau. Non propter hoc continentiores sunt nobis pleraeque bestiae, quia vilioribus cibis aluntur. Effusio vultus interioris super escam est, quando ad cibum sic ardore animus trahitur, ut aliud cogitare non sinatur. Comitari solet foedam aviditatem inordinate scindendo panem, et sumendo cibum: valet contra hanc aviditatem Psalmi interpositio cum aliqua oratione.


Caput 26

[88810] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 26 Cum in aetate adolescentiae maxime saeviat ardor concupiscentiae, admonendi sunt juvenes qui non possunt, nec volunt continere, ut concupiscentiam refraenent conjugii lege. Sic monebat Salomon Prover. 5: laetare cum muliere adolescentiae tuae: et subditur: quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? Ad id monet apostolus 1 Corinth. 7: propter fornicationem, unusquisque uxorem habeat fornicationem, inquit, vitandam; et subditur: melius est nubere quam uri; item Hebr. ult.: honorabile connubium in omnibus, supple sit: et torus immaculatus. Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus, idest damnabit. Admonitio ista fit non valentibus continere, et non illis qui valent, et volunt continere: illud enim melius est: unde 1 Cor. 7: qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit; in eodem. Volo omnes homines esse sicut me, scilicet continentes. Commendandum est conjugium ut ametur, et ad doctrinam sanae regulae dirigendum ut modo debito contrahatur et, contractum, custodiatur. Ad commendationem ipsius quatuor faciunt: primo, honor ei a Deo exhibitus: secundo, pretiosus ejus fructus: tertio, hoc quod sacramentum est: quarto, magna ejus efficacia. Circa primum notandum, quod Deus honoravit conjugium illud instituendo, et in diluvio conjuges salvando: honoravit etiam illud in incarnatione, et in nuptiis, et adhuc honorat in Ecclesiae benedictione. Quantum ad ejus institutionem quatuor pertinent ad ejus honorem. Primo, instituentis auctoritas, cum alios ordines instituerit aliquis sanctus, ut Augustinus vel Benedictus, ordinem matrimonii instituit ipse Deus qui errare non potest: unde si culpabilis est qui ordinem Benedicti transgreditur, constat valde culpabilem esse qui transgreditur ordinem matrimonii a Deo institutum. Secundo, locus in quo institutum est, scilicet Paradisus: institutum enim est immisso sopore in Adam, Gen. 2: et raptus est Adam in spiritu, et interfuit curiae caelesti, ubi agnovit virtutem matrimonii et ejus rei esse sacramentum, et erat Adam tunc corpore in Paradiso terrestri, mente vero in Paradiso caelesti. Tertio est antiquitas: non enim de novo institutus est ordo iste, immo antiquitate excedit omnem ordinem in terris institutum. Quarto, status innocentiae in quo est institutum: institutum enim est illo felici tempore, in quo homo nondum peccaverat.


Caput 27

[88811] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 27 Tempore diluvii solos conjuges salvavit: in arca enim salvati sunt Noe et uxor ejus, et tres filii ejus et eorum uxores: si qui erant concubinarii, si quae meretrices, omnes diluvio perierunt. Hunc ordinem beata virgo intrare voluit, licet proposuisset servare virginitatem, quod non parum fuit ad honorem matrimonii: noluit Deus filius carnem ex ea sumere, nisi donec esset in matrimonio. Matrimonium est pallium, quo beata virgo usa est quo occultaret caelestem conceptum: sub hoc pallio celatum est Diabolo mysterium redemptionis nostrae. Infelices et maledictae sunt illae quae potius eligunt esse in confusione Diaboli, quam in ordine beatae virginis. Confusio Diaboli est status meretricum, quae quandoque peccant cum patre, post cum filio, quandoque cum duobus fratribus vel cognatis, quandoque cum solutis, quandoque cum conjugatis, quandoque cum sacerdotibus, quandoque cum religiosis, quandoque cum leprosis. Infelices etiam sunt adulterae conjugio non deferentes, nec timentes pallium beatae virginis inquinare. Honoravit etiam conjugium in hoc quod voluit interesse nuptiis cum matre sua et discipulis suis, ubi voluit facere primum miraculum aperte, quod fecit coram discipulis, mutando aquam in vinum. Honorat etiam conjugium in excellenti benedictione; quam Ecclesia facit conjugibus juxta altare ad Missam in praesentia dominici corporis. Qui potius vult esse concubinarius quam in conjugio, potius vult habere maledictionem, quam benedictionem: quamdiu est enim in peccato, maledictum est quidquid agat. Psal. noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Concubinarii habebunt maledictionem, audient enim illud Matth. discedite a me maledicti in ignem aeternum. Qui autem bene se habent in matrimonio, audient illud: venite, benedicti patris mei. Ad commendationem matrimonii facit pretiosus fructus qui a matrimonio sequitur: generantur inde filii hujus saeculi, qui post per adoptionem sunt filii Dei. Si quis haberet vineam quae annuatim ferret mille modios vini, valde amaret eam. Quantum ergo amandum est matrimonium, unde pueri procreantur, cum puer unus praevaleat toti vino quod in mundo est? Ex matrimonio generantur virgines: unde si virginitas multum est amanda, et matrimonium multum est amandum. Hieronymus: laudo conjugium, quia virgines generat: lego de spinis rosam, de concha margaritam. Item, ad commendationem matrimonii facit quod est unum de sacramentis Ecclesiae; unde apostolus loquens de ipso dicit, Eph. 5: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Ad commendationem ipsius facit magna ejus efficacia, quae potest ostendi multipliciter. Primo per hoc quod opus carnale, quod sine eo esset mortale, cum eo est veniale, vel omnino sine peccato. Secundo per hoc quod remedium est contra mala, quae ex meretricio sequuntur, quae sunt sterilitas, prolis interfectio, incestus. Tertio per hoc quod adeo efficax est ad concordiam faciendam, quae multum placet Deo, sicut discordia multum ei displicet, tota patria una uno matrimonio quandoque ad concordiam reducitur. Prov. 6: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima ejus: septimum quod detestatur est qui seminat inter fratres discordias. Quarto per hoc quod defendit hominem ex ea parte qua Diabolus eum fortius impugnat. Job 40: fortitudo ejus in lumbis ejus. Ad statum conjugalem pertinet ut vir debito modo se habeat ad uxorem, et prolem, et domus et familiae gubernationem. Ad uxorem vero eam deducendo, et post cohabitando. Deducendo vero attendere debet qualis ducatur, et qua intentione. Qualis ducatur, attendendum est: quia, ut ait philosophus: rara avis est in terris bona uxor; Eccl. 7: virum unum de mille reperi; mulierem ex omnibus non inveni. Ideo in eligenda uxore adhibenda est diligentia, ne contingat errare errore quem homo non possit emendare. Sapiens: nulla est uxoris jam conjunctae probatio, sed qualiscumque obvenerit, est habenda, et jugiter retinenda etiam si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si foetida; Fulgentius: uxor aut perpetuale refugium, aut perenne tormentum. Uxor bona virum iratum mitigat (unde mulier dicitur quasi molliens virum) et ad Deum convertit. 1 Cor. 7: sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem. De hoc exemplo habetur in beata Caecilia, quae desponsata mox sponsum convertit ad Christum. Prov. 12: mulier diligens corona est viro suo. Propter hoc et his similia dicuntur Eccl. 25: mulieris bonae beatus vir; et post: pars bona, mulier bona. Periculosum est habitare cum muliere mala: unde Eccles. 25: leoni et draconi placebit magis commorari quam habitare cum muliere nequam. Tria dicuntur hominem expellere de domo, scilicet: fumus, stillicidium, et mala uxor.


Caput 28

[88812] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 28 Eligenda est pro uxore mulier bona: adjutorium enim debet esse salutis, secundum illud Gen. 2: faciamus ei adjutorium. Si bona sit, magnum est adjutorium salutis, cum sit familiarissima; si vero sit mala, magnum impedimentum salutis. Sed quia nullus potest habere uxorem bonam, nisi a Deo detur, volens inire conjugium, orando et orare faciendo et eleemosynas dando, debet eam a Deo quaerere. Proverb. 30: domus et divitiae dantur a parentibus, a domino vero proprie uxor prudens; Eccl. 26: pars bona, mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. Attendendum est etiam quod sit de bona progenie. Timendum est ducere etiam filiam usurarii vel raptoris. Haec fuit una de causis diluvii: videntes enim filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant, Gen. 6. Filii Dei vocantur qui erant de stirpe Seth, filii hominum, qui erant de stirpe Cain. Debet eligere uxorem sibi similem, scilicet nobilem, si est nobilis, ignobilem, si sit ignobilis. Genes. 2: faciamus ei adjutorium simile sibi. De costa viri formavit Deus mulierem ne posset unus contra alterum gloriari se esse de nobiliori genere. Non formavit Deus mulierem de capite, ne crederetur formata ad dominationem: nec de pede, ne crederetur subjicienda in servitutem, sed de medio, ut haberetur tamquam socia. Poeta: si qua voles apte nubere, nube pari. Paritas illa non solum attendenda est quantum ad nobilitatem, sed etiam quantum ad juventutem et pulchritudinem: quando enim juvenis et pulchra nubit seni et deformi, habet eum exosum, et adultera efficitur. Paritas ista bene in annulo ostenditur, qui si strictior sit, digito non congruit; si vero latior, decidit; sic se habet inter conjuges, si sint dispares, quia simul manentes non sunt concordes, vel unus ab altero discedit. Volens inire conjugium debet habere intentionem rectam: non enim debet eam ducere causa luxuriae, sed causa prolis procreandae, et fornicationis vitandae, et ut habeat heredem Dei cultorem. Desiderium debet habere generandi filios secundum carnem, qui post fiant filii Dei per adoptionem. Tob. 6, dixit Angelus Tobiae minori: hi qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et sua mente excludant, et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet super eos Daemon potestatem; in eodem: accipies virginem cum timore domini, amore filiorum magis quam libidine ductus; ibid. 8: dixit Tobias minor: nunc, domine, tu scis, quoniam non luxuriae causa accipio uxorem meam, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum.


Caput 29

[88813] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 29 Postquam vero uxorem duxerit, debito modo ad eam se debet habere, discrete et temperate eam amando, eam honorando, temperate ea utendo, benigne eam tractando. Sapiens: adulter est in uxorem propriam amator ardentior. Hieronymus Advers. Jovinianum, loquens de quodam nimis amante uxorem suam: origo, inquit, amoris honesta erit, magnitudo deformis: nihil autem interest ex qua honesta causa quis insaniat. Sapiens ergo judicio debet amare uxorem, non affectu: nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram. Honorare debet eam tamquam sociam. 1 Petr. 3: quasi infirmiori vasculo muliebri, impartientes honorem. Temperate debet ea uti ut nec loco, nec tempore, nec modo indebito ei commisceatur. Tob. 6: dixit Angelus: tu, cum acceperis eam, per tres dies continens esto. Benigne debet eam tractare, cum matrem et patrem et alios sibi attinentes propter ipsum reliquerit. Coloss. 3: viri, diligite uxores vestras, et nolite esse amari ad illas. Ad prolem sic debet se habere sicut docet Augustinus, ut scilicet amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur. De amore uxoris et prolis dicitur. Prov. 5: cerva carissima et gratissimus hinnulus. Valde cara debet esse uxor, quae sic fornicatores, sicut cerva serpentes, persequitur: et filius valde debet esse gratus qui ad modum hinnuli ad bona est agilis, visu fidei perspicax, virtutum varietate distinctus. Ad gubernationem domus pertinet ut dominus ejus bonis moribus et actibus eam ornet. Seneca: non velis dominum esse notum a domo, sed domum a domino. Idem: qui domum intraverit, nos potius miretur, quam supellectilem nostram. E contra dicit Tullius Sallustio: non est quicquam turpius domi tuae, quam tu ipse. Diogenes cum illi domum suam homo turpis ostenderet, omnibus in ea locis lapidibus, et auro nitentibus, in faciem domini expuit, dixitque, nihil aliud vilius in illa domo respexisse. Quantum ad personas domus suae sic debet se habere, ut domesticos diligat, contineat, et promoveat. 1 Tim. 5: si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Non debet esse nimis austerus familiae suae. Eccli. 4: noli esse quasi leo in domo tua evertens domesticos tuos. Extraneos hilariter et curialiter debet accipere. Rom. 12: hospitalitatem sectantes. Heb. 13: caritas fraternitatis maneat in vobis: per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. Cicero: ampla domus domino fit dedecori, si est in ea solitudo, et maxime si sub alio domino solita est frequentari; item Cicero: decorum est valde domos illustrium virorum illustribus hominibus patere. Et intelligas viros illustres non solum illos qui sunt praediti potentia et honore istius saeculi, sed magis justitia et bonitate conspicui, etiam si pauperes sint et abjecti. Luc. 14: cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, nec vicinos divites, ne forte hi reinvitent te, et fiat tibi retributio; sed cum facis convivium, voca pauperes et debiles et caecos et claudos, et beatus eris, quia non habent unde retribuant tibi: retribuetur enim tibi in retributione justorum. Circa rei familiaris administrationem instruenda est, ut temporalia bona solerter et fideliter multiplicet, caute servet, et prudenter dispenset.


Caput 30

[88814] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 30 Si aliquis adolescentium, Dei inspiratione, voluerit continere, vel etiam religionem intrare, non est a parentibus prohibendus, secundum illud Prov. 3: noli prohibere benefacere eum qui potest, sed si vales, et ipse benefac. Timendum est in talibus spiritum sanctum contristare vel extinguere, vel prohibere: peccatum enim in spiritum sanctum videtur esse. Ephes. 4: nolite contristare spiritum sanctum; ibid.: spiritum nolite extinguere; Act. 11, ait Petrus: ego quis eram qui possem prohibere dominum? Spiritus malignus, non spiritus bonus eum ducit, qui spiritui sancto resistit. Dicitur, Sap. 3, de spiritu sancto, quod amat bonum actum, et nihil vetat benefacere; non est ergo a spiritu sancto quod aliquis prohibet propositum bonum impleri. Quando aliquis intrat religionem, praesumendum est quod spiritus sanctus eum ducat. Cum Maria concepisset, et incertus esset Joseph, an res bona, vel mala esset, Angelus in meliorem partem hoc determinavit. Interpretatio in meliorem partem est angelica, interpretatio vero in deteriorem partem est diabolica; Genes. 3, fecit Diabolus talem interpretationem Evae dubitanti. Cum per spiritum concipit aliquis salubre propositum, magna crudelitas est extinguere conceptum ipsius. Herodiana malitia est, et Babylonica crudelitas, parvulos natos extinguere: Herodianam vero et Babylonicam malitiam videntur excedere qui, ante nativitatem, spiritualem conceptum in hominibus suffocant. In hoc videntur esse pejores dracone infernali. Qui stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. Apoc. 12 et I Corin. 7: bonum est homini mulierem non tangere. In eodem dicitur de viduis et virginibus: bonum est illis si sic permanserint, propter duo. Bonum est eis si sic permanserint, propter praerogativam virginitatis, et incommoda vitae conjugalis. Praerogativa virginitatis inferius ostendetur; incommoda vero vitae conjugalis ostendit Hieronymus in Lib. Adver. Jovinianum, in his verbis: fertur aureolus Theophrasti liber de nuptiis, in quo quaerit an vir sapiens ducat uxorem. Et cum definisset, si pulchra esset, si bene morigerata, si honestis parentibus, si ipse sanus ac dives, sic sapientem aliquando inire matrimonium, statim intulit. Haec autem raro in nuptiis universa concordant. Non est ergo uxor ducenda sapienti. Primum enim impediri studia philosophiae, nec posse quemquam libris et uxori pariter inservire. Multa esse quae matronarum usibus necessaria sint, pretiosae vestes, aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecticae, et esseda deaurata. Deinde per noctes totas garrulae conquestiones. Si totam ei domum regendam commiseris, serviendum est; si aliquid tuo arbitrio reservaveris, fidem sibi habere non putabit, sed in odium vertetur ac jurgia, et, nisi cito consulueris, parabit venena. Anus si intromiseris et aruspices, periculum pudicitiae est: si prohibueris, suspicionis injuria. Verum quid prodest etiam diligens custodia, cum uxor servari impudica non possit, pudica non debeat? Infida enim custos est castitatis necessitas, et illa vere pudica dicenda est, cui licuit peccare, si voluit. Pulchra cito adamatur, foeda facile concupiscit. Difficile custoditur, quod plures amant. Molestum est possidere, quod nemo habere dignetur; minori tamen miseria deformis habetur, quam formosa servetur. Nihil tutum est, in quo totius populi vota suspirant. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, aut liberalitate sollicitat: aliquo modo, vel aliquando expugnatur quod undique incessitur. Quod si propter dispensationem domus, et languoris solatia, et fugam solitudinis ducuntur uxores, multo melius servus fidelis dispensat, obediens auctoritati domini, et dispensationi ejus obtemperans, quam uxor; quae in eo se aestimat dominam, si adversum viri faciat voluntatem, idest quod placet, non quod jubetur. Assidere autem aegrotanti magis possunt amici et vernulae beneficiis obligati, quam illa quae nobis imputat lacrymas suas. Sapiens autem nunquam solus potest esse, habet secum omnes qui sunt quique unquam boni fuerunt, et animum liberum quocumque vult, transfert. Quod corpore non potest, cogitatione complectitur: et si hominum inopia fuerit, loquitur cum Deo; nunquam minus solus erit, quam cum solus fuerit. Porro liberorum causa uxorem ducere, ut vel nomen nostrum non intereat, vel habeamus senectutis praesidia, et certis utamur heredibus, stolidissimum est. Quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo, si nomine nostro alius nominetur, et filius non statim patris vocabulum referat, et innumerabiles sint, qui eodem vocantur nomine? Aut quae sunt senectutis auxilia, enutrire domi, qui aut prior te forte moriatur, aut perversissimis moribus sit, aut certe cum ad maturam aetatem venerit, tarde ei videaris mori? Heredes autem meliores et certiores sunt amici et propinqui, quod judicio deligas, quam quos velis, nolis, habere cogaris.


Caput 31

[88815] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 31 Monendi sunt adolescentes nobiles ad humilitatem. Conveniens ornatus nobilium est humilitas. Bernardus: nescio quo pacto vis humilitatis major in majoribus, et clarior in clarioribus comprobatur. Item, idem loquens de humilitate salvatoris petentis a Joanne baptizari: sic plane, sic decet, ut vincat humilitate, qui sublimitate vincebat. Adolescenti multum est necessaria humilitas, quae non solum est gratia, sed etiam vas et receptaculum aliarum gratiarum: Deus enim humilibus dat gratiam, Jac. 3, et 1 Petr. 5. Non patitur natura vacuum quin illud impleat, nec gratia humilitatem, quin illi se infundat. Humilitas haurit gratiam ut vas inclinatum. Eccl. 13: humiliare Deo, et expecta manus ejus, manum scilicet condonantem mala, et donantem verba bona. Humilitas fundamentum est aedificii spiritualis, ideo necessaria est adolescenti tamquam vitam bonam inchoanti. Augustinus: construere vis fabricam magnae celsitudinis? De fundamento cogita profundae humilitatis; Hieronymus: prima virtus Christianorum est humilitas; Gregorius: origo virtutis est humilitas: illa in nobis virtus veraciter pullulat, quae in radice propria, idest in humilitate, perdurat; Augustinus: arborem attendite: figit radicem in humili, ut vertice tendat ad caelum. Idem, loquens ei qui sine humilitate vult proficere: sine radice arbor perit, ruina est non crementum. Humilitas reddit adolescentem Deo et hominibus amabilem, sicut superbia facit eum odiri. Eccles. 10: odibilis est Deo et hominibus superbia. Multum valet humilitas adolescenti ad hoc ut studio sapientiae proficiat. Prov. 11: ubi humilitas, ibi sapientia; Matth. 11: revelasti ea parvulis. Propter defectum humilitatis dixit Didymus philosophus Alexandro: Deus praesto est largiri tibi sapientiam, sed non habes ubi eam recipias. Ptolomaeus in Almagesto: inter sapientes sapientior comprobatur qui humilior existit. Beda: humilitas est clavis scientiae. Ipsa humilitas videtur esse pars sapientiae. Gregorius: prima stultitia est elatio cordis. Vera sapientia efficitur hominis humilitas suae aestimationis. Augustinus in Lib. de verbis domini: quanto humilius sedebat Maria, tanto amplius capiebat: confluit enim aqua ad humilitatem vallis de supercilio montis. Multum etiam valet adolescenti humilitas ad hoc ut in bonis moribus valeat informari, nam sine illa non informatur. Hugo de sancto Victore: sciendum quod sicut cera nisi prius emollita fuerit, formam non recipit, sic et homo per manum actionis alienae ad formam actionis non flectitur, nisi prius per humilitatem ab omni actionis rigore molliatur: nec enim per exemplum alterius poterit in melius reformari, qui adhuc per elationis vitium bona aliena oppugnat, et mala sua defendit. Valet ad humilitatem adolescentis quod non detur ei potestas festina in bonis paternis. Eccl. 30 dicitur de puero: ne des illi potestatem. Damnosum fuit filio prodigo, quod a patre data est ei portio substantiae, quae eum contingebat. Luc. 16. Prov. 19: substantia festinata minuetur; Gregorius: nummum puero subtrahimus, cui tamen totam hereditatem reservamus; Gal. 3: quanto tempore heres est parvulus, nihil differt a servo, quantum ad subjectionem et disciplinam, de qua Eccl. 26: cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo.


Caput 32

[88816] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 32 Ad suscipiendam disciplinam libenter, vel saltem patienter, primo movere debet radix unde procedit; vel pietas, vel caritas paterna; secundo utilitas disciplinae; tertio bonum patriae. Primum ostendit salvator Petro volenti impedire tribulationem passionis suae dicens, Joan. 18: calicem, quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? Gregorius: ille solus de flagello murmurat qui animum percussoris ignorat; Apoc. 4: ego, quos amo, arguo et castigo; Augustinus: non omnis qui parcit, amicus est; nec omnis qui verberat, inimicus: melius est cum severitate diligere, quam animi lenitate decipere; idem: et qui phreneticum ligat, et qui letargicum excitat, ambobus molestus ambos amat. Prov. 27: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Amari et cara debent haberi quae a patre amantissimo dantur, nihil sinistrum suspicari debemus in eo quod ab eo recipimus.


Caput 33

[88817] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 33 Circa secundum notandum, quod virga disciplinae non est fugienda, sed apprehendenda. Psal. 2: apprehendite disciplinam, Glossa: etiam si fugiat. Prov. 3: tene disciplinam, et ne dimittas eam. Amanda est non timenda virga aurea, nam ferrea signum est dementiae, ut virga Assueri, et debet eam osculari ille cui ostenditur. Non est virga conterens, sed virga fructum salubrem ferens: sicut virga Aaronis virga est dilectionis filios Dei dirigens in via regni caelestis. Virga ista non est proiicienda: projecta enim vertitur in colubrum qui occidit. Exod. 4: qui tribulationem sustinere non vult, mortem aeternam incurret. Percussio istius virgae lenis est et brevis, et liberat a culpa aeternae damnationis. Prov. 23: si percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percuties eum, et animam ejus de Inferno liberabis. Virga disciplinae, sicut virga Moysis, de petra aquam producit: habentes enim corda lapidea cum infirmitate vel aliter a Deo percutiuntur, ut in lacrymas resolvantur, Deo devoti efficiantur. Virga disciplinae stultitiam fugat, et sapientiam inducit. Prov. 22: stultitia colligata est in corde pueri, sed virga disciplinae fugabit eam. Ib. 29. Virga atque correctio tribuit sapientiam: Eccle. 22: flagella et doctrina omni tempore sapientia, idest causa sapientiae. Si sapientia habeatur, amittitur si disciplina abjiciatur, ut patet in Salomone, de quo Gregorius in Pastor. Cor Salomonis idcirco sapientia funditus deseruit, quoniam ipsam nulla disciplina exterius custodivit; ideo dicitur Sap. 3: sapientiam et disciplinam qui abiicit, infelix est. Disciplina vitia extinguit, virtutes perficit. Gregorius dicit de beato Benedicto, qui propter tentationem carnis projecit se in spinis, quod vulnere corporis sanavit vulnus mentis; idem: quis nesciat quod multo melius est ardere flammis febrium, quam igne vitiorum? Idem: durum non aestimes esse quod pateris, dum exteris cruciatibus ab interna passione liberaris; 2 Cor. 12: virtus in infirmitate perficitur. Tribulatio, velut ignis, aurum virtutum purgat, vitia annihilando hostem debilitat, scilicet corpus ut a spiritu possit superari, occasionem dat ut Deus gratiam augeat 1 Cor. 10: fidelis est Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, (idest gratiae augmentum) ut possitis sustinere. Item, virtutem ad viriliter agendum provocat. Seneca: multum addit sibi virtus lacessita. Gregorius: ignis flatu exprimitur ut crescat, his modis tribulatio virtutem perficit. Non est timenda disciplina, qua pater caelestis filios suos corripit, sed gladius quo hostes occidit. Hebr. 12: si extra disciplinam estis, cujus omnes participes facti sunt, ergo adulteri estis, et non filii; Augustinus. Si exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum; idem: noli esse iniquo sensu et puerili, ut dicas: plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quicquid vult, quam me: quia si me movero contra ejus jussionem, flagella invenio. Potius gaude in flagellis, quia tibi servatur hereditas: illis ad tempus parcit, quos in aeternum damnabit; idem: quid mirum si flagellat custodiens parvulos dominus, quos grandes quaerit heredes? Idem: non timeas flagellari, sed exheredari; Gregorius: electi feriri paterna correptione desiderant, et dolorem vulneris salutis medicamina putant. Habet disciplina amaritudinem propter quam aliqui eam proiiciunt, sicut simia projicit nucem propter corticis amaritudinem, et ideo pervenit non ad nuclei dulcedinem; vir autem sapiens eam non projicit, sed ad modum disciplinae eam involvit quasi sub quadam nebula praesentis utilitatis, vel admiscet zucarum aeternae dulcedinis. Hebr. 12: omnis disciplina in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Disciplinam sequitur consolatio et in praesenti et in futuro. Deut. 8: afflixi te penuria, et dedi tibi manna; Matth. 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur; Joan. 20: vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium; Baruch 4: qui inducit nobis mala, ipse rursus adducet nobis sempiternam jucunditatem cum salute nostra. Mutatio ista tribulationis significata est, Joan. 2, in mutatione aquae in vinum. Praeeligenda est aqua tribulationis in vinum gaudii mutanda, vino gaudii temporalis mutando in aquam tribulationis aeternae. Exemplum hujus mutationis habes, Luc. 16, in divite et Lazaro. Dicit Abraham diviti, fili recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Apes nutriuntur etsi pungant, quia mellificant: punctura toleratur, quia jucunditas sequitur. Eccle. 1: usque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis; Gregorius: si illic dulcia appetimus, necesse est ut hic prius amara toleremus. Pueri innocentes sunt sicut novi palmites Christo adhaerentes, Joan. 15: ego sum vitis, et vos palmites; Psal. 24: innocentes et recti adhaeserunt mihi. Qui palmites putat, partem eorum amputando, eis videtur nocere, et ipsi palmites lacrymantur, et tamen, secundum veritatem, est ad palmitum utilitatem, purgantur enim, ut postea melius fructificent: sic est in pueris qui patienter disciplinam suscipiunt, Joan. 15: omnem palmitem in me non ferentem fructum, purgabit cum, ut fructum plus afferat. Lacrymas bonorum puerorum Deus absterget. Apoc. 21: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum; Bernardus: felices lacrymae, quas pia manus conditoris absterget.


Caput 34

[88818] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 34 Circa tertium notandum, quod ad suscipiendum patienter disciplinam, movere nos debet bonum sapientiae, quae compatiendo acquiritur et perficitur, quod bonum est valde magnum. De bono patientiae edidit quemdam libellum beatus Cyprianus martyr, in quo patientiam commendat his verbis: patientia est virtus nobis cum Deo communis. Quae autem gloria Deo similem fieri? Quanta felicitas habere in virtutibus, quod divinis posset aequari laudibus? Ille summe innocens et iustus inter facinorosos deputatur, et falsis testimoniis premitur, judicaturus judicatur, et Dei sermo ad victimam tacens subditur. Et cum ad crucem ejus confundantur sidera, contremiscat terra, turbentur elementa, ille nec loquitur, nec movetur, nec majestatem suam profitetur, ut in eo plena et perfecta patientia consummetur. Porro sudatur hic quamdiu hic vivitur et laboratur, nec sudantibus et laborantibus possunt magis alia quam patientiae subvenire solatia. Nec aliud magis justos et injustos discernit, quam quod in adversis per impatientiam blasphemat injustus et queritur, et patientia justus probatur. Secundum Platonem: patientia est robur totius philosophiae; Prov. 14: qui patiens est, multa gubernatur sapientia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. Cum ira furor sit, secundum illud ira furor brevis est, impatiens quasi furiosus stultitiam exaltat, magnam stultitiam agens. In eodem: impatiens operabitur stultitiam, inimicissimo se subdit, irae scilicet et furori, ut se vindicet de illo qui sibi mederetur, si ipse sustineat patienter. Bernardus: mira perversitas, irascitur medicanti, et non irascitur sagittanti. Prov. 19: doctrina viri, (Christi scilicet et hominis) multum per patientiam noscitur. Gregorius: tanto quis ostenditur minus doctus, quanto quis minus patiens convincitur: Psal. 91. Bene patientes erunt ut annuntient et cetera. Cum Deus, qui est sapientissimus, sit patientissimus, in fine mundi suas injurias est vindicaturus. Qui est magis patiens, magis est sapiens. Multum est necessaria nobis patientia in hoc loco exilii pleno malis. Hebr.: patientia vobis necessaria est: Apoc. 13: haec est patientia, et fides sanctorum. In caelo non est ita necessaria patientia, ubi mala non sunt; nec in Inferno, quia mala quae ibi sunt, patientiam excedunt; sed in hac valle miseriae multum est necessaria. Qui patientiam hanc non habet, etiam seipsum non habet, immo ira vel furor ei dominatur. Luc. 21: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Hoc dominium in hoc attenditur, quia cohibet hominem interiorem ab illicito appetitu vindictae: exteriorem etiam cohibet, linguam a contumelia, manum a violentia. Unde sicut dicitur de garrulo, quod non potest tenere linguam suam, de homine vero in verbis modesto dicitur contrarium: sic homo patiens potens est cohibere se interius et exterius ab his quae pertinent ad vindictam. Impatiens si quid habet, cito emittit illud: ignis enim irae omnia bona spiritualia ei aufert: unde dicitur: Prov. 19. Qui impatiens est, sustinebit damnum, et Eccl. 7, de his qui perdiderunt sustinentiam: qui non habet patientiam, est in magno periculo: sicut homo inermis qui est in medio hostium suorum. Cum militia sit vita hominis super terram, et continue sit homo in bello periculoso, multum indiget patientiae scuto. Patientia possessori suo mala convertit in bona. Si patiens mortiferum quid biberit, non ei nocebit; sermo enim venenatus, qui alium interficeret, ei non nocet. Ipsa in igne tribulationis hominem illaesum custodit, sicut pueros servavit illaesos in fornace Babylonis, Dan. 3. Isa. 43: cum ambulaveris in igne, non combureris. Patientiam habens in igne tribulationis positus, est aurum, in quo impatiens est palea. Augustinus in Lib. de Civ. Dei: sicut sub uno igne aurum rutilat, et palea fumat, et ubi paleae comminuuntur, frumenta purgantur: ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat, malos damnat, vastat, exterminat. Unde in eadem afflictione mali Deum detestantur et blasphemant, boni Deum deprecantur et laudant. Patientiam habens ad ignem tribulationis emittit odorem Deo et hominibus gratum: impatiens vero foetorem Deo et hominibus exosum. Gregorius in Moral.: sicut aromata odorem suum cum incenduntur, expandunt, ita viri sancti omne quod de virtutibus redolet, in tribulationibus innotescunt; Augustinus in Lib. de Civ. Dei: non qualia, sed qualis quis patiatur, interest: nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter caenum, et suaviter fragrat unguentum. Patientia hominem invincibilem facit. Seneca: facilius est gentem unam quam virum unum vincere. Idem, loquens de quodam qui patientia sua vicit ignem et duos reges: ego, inquit, non dubito quin magis laudem truncam illam manum Mutii, quam cuiuslibet fortissimi salvam: stetit hostium flammarumque contemptor, et manum in hostili foculo distillantem spectavit, donec jussum est ut invito ignis eriperetur. Hoc tanto maioris fortitudinis putem, quanto rarius est manu amissa hostem vicisse, quam armata. Fecit bellum inermis et mancus, et illa manus trunca duos reges vicit. Hoc ethnicus: maxima virtutum patientia, pugnat inermis, armatosque solet vincere saepe viros. Exemplum habemus de hoc in beato Vincentio, qui patientia sua vicit Datianum. Legitur quod Socrates positus in carcere, cum esset qui permitteret eum fugere, noluit exire, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum auferret, mortis scilicet et carceris. Patientia gloriose triumphat, ita ut ejus triumphus triumpho fortitudinis praeferatur. Prov. 16: melior est vir patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Rarior est haec victoria, et vincenti utilior. Seneca: innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in sua potestate, paucissimi qui se: patiens vincit hostem qui jam est secum in arce. Difficilius est hosti resistere cum jam intravit in castrum et jam in arce est, quam quando est extra. Praeterea, qui fortior est fortiori, fortior est minus forti. Cum aliquis multas urbes expugnavit, si postea se ipsum superaverit, nobilior est iste triumphus praecedentibus, quo urbium victor est devictus. Hoc genus vincendi solius creaturae rationalis est, cum vincere alium sit etiam brutorum. Patientia malis omnibus dominatur, omnia serviunt ei, etiam mors. Illa servit tenebrosum carcerem corporis confringendo, et amicos Dei de manu persequutorum liberando.


Caput 35

[88819] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 35 Ad suscipiendam libenter disciplinam etiam multorum possunt movere exempla, sicut exemplum Tobiae et Job; Tob. 2. Hanc tentationem permisit Deus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiae ejus, sicut et sancti Job. Jac. 5: sufferentiam Job audistis, et finem domini vidistis; Gregorius: facta praecedentium patrum consideremus, et non erunt gravia quae toleramus. Item, exemplum praecipuum est exemplum Christi. Bernardus super Cant.: utrumque es mihi, domine Jesu, et speculum patiendi, et praemium patienti. Utrumque fortiter provocat, ac vehementer accendit. Gregorius: si ipse hinc sine flagello non exiit, qui sine peccato venit, quomodo flagellis digni non erunt, qui huc cum peccato venerunt? Idem: si passio domini ad memoriam revocetur, nihil adeo durum quod non aequo animo toleretur. Quod memoria passionis Christi aquas tribulationis dulcoret, significatum est Exod. 15, ubi lignum ostensum est Moysi a domino, unde aquae dulcoratae sunt. De disciplina Christi Isaias multum loquitur, Isa. 1: corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Littera secundum Hebraicum sic habet: dorsum meum posui ad flagella, et genas meas ad alapas; ib. 54: disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus; et Thren. 3: dabit percutienti se maxillam. Haec Christus passus est, non quia correctione indigeret, sed ut exemplum patiendi nobis daret. 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit et cetera.


Caput 36

[88820] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 36 Monendi sunt pueri ad obedientiam filialem. Ad obedientiam multum monet sacra doctrina, sanctorum exempla, et universa creatura. Item, obedientia multum Deo placet, homini multum prodest. Inobedientia enim multum Deo displicet, homini multum nocet. De admonitione sacrae doctrinae pauca ponere sufficiat. Deuter. 11: propono vobis benedictionem, si obedieritis praeceptis domini; ibid. 17: facies quaecumque dixerint qui praesunt loco quem elegit dominus; Eccles. ult.: time Deum, et mandata ejus observa; Matth. 19: si vis ad vitam ingredi, serva mandata; Rom. 13: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; Heb. 13: obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Inter exempla specialiter admonet exemplum Abrahae, et exemplum Christi. Cum homo recessisset a Deo per inobedientiam, Deus volens formare populum sibi acceptum, secundum illud Isa. 43: populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit; Abraham, ex quo populum sibi formaturus erat, in obedientia voluit probare, et per eam ei placuit. Triplici vero praecepto probavit ejus obedientiam. Primum fuit de patriae desertione. Genes. 12: egredere de terra et cetera. Secundum fuit de circumcisione, ibid. 17. Tertium de filii immolatione, ibid. 27. Primo praecepto volui dominus separare Abraham ab his, a quibus ipse ortum duxerat. Tertio vero ab eo qui duxerat originem ab eo. Medio vero praecepto voluit eum separare a seipso, quantum ad carnalia desideria. Circumcisio enim facta in carne monebat ad resecationem superfluorum desideriorum carnalium, ideo fiebat in membro illo in quo maxima concupiscentia saeviebat. Circa praeceptum vero tertium, quod fuit de filii immolatione, duodecim possumus attendere pertinentia ad difficultatem illius operis, in quo Abraham Deo praecipienti voluit obedire. Primum est, quod amicissimum voluit occidi. Secundum est, quod voluit eum occidi coram se, et etiam a se ipso propriis manibus. Aliquis enim sustineret quod filius ejus occideretur, tamen non posset hoc aspicere, vel propria manu facere. Tertium est quod filius ille erat unigenitus: non enim habebat alium filium ex libera uxore. Quartum est, quod habuerat eum miraculose, quia de uxore vetula et sterili, cum ipse jam esset senex. Quintum quod magna promissio facta erat Abrahae de ipso. Sextum quod ipse solatium erat matri suae: unde dicebatur Isaac, quod interpretatur risus. Dixit enim mater ipso dato: risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi, Gen. 21. Quid dixisset mater pueri si Abraham revertens de filii immolatione dixisset ei, immolavi filium tuum? Septimum, quod non solum voluit eum occidi, verum etiam incendi: unde dictum est ei, offer eum in holocaustum, quod interpretatur totum incensum. Noluit ei parcere nec vivo nec mortuo. Octavum, quod voluit eum Deus duci per triduum ad locum immolationis, ut longitudine temporis tentatio augeretur, et curis crescentibus paterna viscera cruciarentur. Nonum, quod non apparebat aliqua praecepti utilitas. Quae enim utilitas innocentem occidere? Damnum vero erat manifestum. Decimum est, quod non excusasset eum auctoritas praecipientis, cum nullus testis affuisset: nec crederetur ei si diceret dominum hoc sibi praecepisse. Undecimum est, quod erat rationi contrarium, nec praecesserat hujus obedientiae exemplum. Duodecimum est, quod omnium, ad quorum notitiam pervenisset, imminebat scandalum Abraham vero accepto hoc praecepto tam difficili, nec se excusavit, nec causam praecepti quaesivit, sicut quidam faciunt imitatores Diaboli, qui ait: cur praecepit vobis Deus ut non comederetis et cetera. Genes. 2 item non distulit mandatum exequi, nulli consilium communicavit: si aliquod istorum fecisset, forsitan meritum amisisset, quia dominus dixisset ei: nolebam quod faceres hoc, sed ad probandum te hoc dixi. Item, attendendum est quantum utile sit promptum esse ad obediendum. Abraham filium non immolavit, et tamen tanti meriti ejus obedientia fuit. Genes. 21: quia non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum; in eod.: in semine tuo benedicentur omnes gentes, quia obedisti voci meae. Homo qui promptam habet voluntatem ad obedientiam, Deo in omnibus placet, etiam pro infinitis rebus quas nunquam facturus est. Gregorius: non est manus vacua a munere, si arca cordis plena sit bona voluntate. Item voluit Deus ipsum probare per obedientiam, in quo volebat sibi formare populum novum. Christus non terram, sicut Abraham, sed caelum reliquit. Ipse matrem suam dilectissimam reliquit, quando gladius erat transiturus animam ejus. Luc. 2. Ipse domum reliquit, quia nullam habere voluit. Matth. 8: vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Ipse formam spiritualis circumcisionis dedit, quando voluntati suae voluntatem patris praeposuit, Matth. 25: non sicut ego volo, sed sicut tu. Ipse mandato patris in holocaustum seipsum obtulit. Joan. 14: sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Christus obedientiae vitam tenuit et in mundum veniens, et in mundo manens, et de mundo transiens. Primum ostendit Joan. 6, dicens: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Ipse per obedientiam veniens in mundum intravit virginis uterum, quia statim in utero ejus se recepit, cum illa verbo ejus per Angelum misso obedivit, dicens: ecce ancilla domini et cetera. Secundum ostendit in 3, dicens: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Tertium ostendit ibid. 14: ut cognoscat mundus quia diligo patrem, et sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio. Surgite, eamus hinc, scilicet ad locum passionis. Bernardus: mementote fratres; Christus, ne perderet obedientiam, perdidit vitam. In signum hujus filialis obedientiae inclinato capite emisit spiritum, Joan. 19. Ad obedientiam monet nos omnis creatura: etiam creatura insensibilis universaliter obedit suo creatori. De creatura caelesti dicitur Psal. 148: praeceptum posuit, et non praeteribit. De mari et ventis dicitur Matth. 8: venti et mare obediunt ei. De terra dicitur Psalm. 103: ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem posuisti eis: terminum posuisti quam non transgredientur. Soli Daemones et mali homines Deo non obediunt. Ambrosius: non mediocris pudor est, imperio Dei insensibilia elementa parere, et homines non obedire, quibus spiritus tributus est ab auctore. Obedientia in homine multum Deo placet; nec mirum: ipsa enim vere eum honorat, vere diligit, et propter eam Deus hominem fecit. Vere Deum honorat: vere enim Deum habet pro domino. Inobediens Deum pro domino vere non habet, etsi ore dominum vocet. Luc. 6: qui vocatis me domine domine, et non facitis quae dico et cetera. Inobedientes ostendet Deus non fuisse servos suos, cum januam regni caelestis eis claudet. Matth. 8: non omnis qui dicit mihi domine domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse intrabit. Cum obediens vere honoret Deum, merito a Deo honorabitur, secundum illud Isa. 58: si glorificaveris Deum dum facis vias tuas etc., extollam te super altitudinem terrae; 1 Reg. 2: quicumque honorificaverit me, glorificabo eum etc.; Eccl. 10: semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandatum domini. Obedientia vere Deum diligit. Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit; in eod.: qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; 1 Joan. 5: haec est caritas ut mandata ejus custodiamus. Item 1 Joan. 2: haec est caritas Dei ut ambulemus secundum ejus mandata. Propter obedientiam Deus hominem fecit, secundum illud Ecclesiast. ult.: time Deum et mandata ejus observa, hoc est omnis homo. Unde si hoc non faciat ad quod factus est, justo Dei judicio destruendus est. Justissima ergo fuit sententia illa: quaecumque die comederis ex eo, morte morieris. Ad nihilum etiam in valore, licet non in substantia, redactus fuit praeceptum Dei transgrediendo, secundum illud verbum Bernardi loquentis de illo: hoc est omnis homo. Si hoc est omnis homo, sine hoc nihil est homo: nihil, inquam, in virtute et valore, non in substantia. Sicut inobedientia est imago veteris hominis, qui Deo displicuit; sic obedientia est imago et similitudo novi hominis, in quo Deus sibi complacuit. Unde obediens multum placet Deo, sicut similis ejus filio carissimo. 1 Corinth. 15: sicut portavimus imaginem terreni, ita et portemus imaginem caelestis. Ad hanc similitudinem induendam monet nos apostolus, Ephes. 4, dicens: induite novum hominem, idest similitudinem novi hominis, qui secundum Deum creatus est, idest opere divino conceptus, non humano. Tantum placet Deo obedientia, quod ipse diligit obedientem quasi omni genere attinentiae. Matth. 12: quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est: immo diligit eum quasi seipsum. Eccl. 33: si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua, quasi fratrem sic tracta eum. Obedientia tantum Deo placuit, quod pro ea addiscenda et docenda filius Dei in mundum venit, et plusquam triginta annis hic mansit, et mortem ignominiosam sustinuit. Obedientiae et discipulus et doctor esse voluit: multum eam dilexit, qui tam care emere ipsam voluit. Hebr. 5: et quidem cum esset filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam: didicit, inquam, per experientiam, vel in membris suis ex his quae passus est propter aliorum inobedientiam. Exemplo ipsius ex his malis quae propter inobedientiam priorum parentum continue patimur, obedientiam discere debemus.


Caput 37

[88821] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 37 Obedientia homini multum prodest. Per eam homo bene se habet ad eum a quo est et sub quo est. Item ad eum qui juxta eum est, et ad id quod sub ipso est. Homo inobediens Deo; et illi qui loco Dei est, est illi a quo est, ingratus: et ideo ejus beneficiis indignus. Bernardus: ingratitudo est ventus urens, siccans sibi fontem pietatis. Item ei sub quo est, est inutilis servus: et ideo ira ipsius dignus, secundum illud Proverb. 14: iracundiam ejus inutilis sustinebit. Quantum ad eum qui juxta ipsum est, servus est nequam, conservum non diligens, nec ei parcens quantum ad id quod sub ipso. Servus est infidelis in eo in quo solum habet dispensationem vel ministerium, usurpans sibi dominium. Perfecte vero obediens in his omnibus bene se habet, voluntatem Dei mandato ejus ostensam, non suam voluntatem in his implendo. Et cum ad Deum non solum ut bonus servus, sed ut bonus filius se habeat, necesse est ut Deum non solum bonum dominum, sed etiam bonum patrem sentiat. Hic cum impleat patris mandatum, sperare potest regnum promissum, secundum illud 1 Pet. 1: sperate in eam quae vobis offertur gratiam in revelatione Jesu Christi, quasi filii obedientiae. Filiis inobedientibus parata est poena, non gloria, secundum illud Deuteron. 17: qui superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, morietur; ibid. 21: si genuerit homo filium contumacem, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit, lapidibus obruet eum populus. Cum Dei bonitas hominem sine ejus meritis tantum honoraverit ad imaginem et similitudinem ejus creando, et super tot creaturas eum constituendo, verisimile est quod eum multum honorare debeat, si ad eum modo debito se habeat. Obedientia est mater virtutum, noverca vitiorum, ad meritum potens, ad salutem efficax: de hoste triumphat, quod vult a Deo impetrat, hominem reddit benedictum, et efficit beatum. Secundum Gregorium: obedientia non tam est virtus quam mater virtutum: ipsa etiam est quae ceteras virtutes menti inserit insertasque custodit, sicut idem Gregorius dicit: sicut in arbore sylvestri fit ramorum abscisio, et rami arboris nobilis inseruntur, et sic arbor nobilis efficitur fructum pretiosum producens; sic a mente sensus proprius et voluntas propria per obedientiam abscinduntur, et sensus divinus et divina voluntas assumuntur, et efficitur mens velut arbor nobilis producens fructum, quo Deus et Angeli et homines sancti laetificantur. Obedientia est noverca vitiorum: libidinem enim, sive improbam voluptatem quae radix est omnium vitiorum, multum destruit. 1 Petr. 1: castificantes animas vestras in obedientia caritatis. Cum aliquis Dei amore pure facit quod jubetur a Deo, vel eo qui est loco Dei, non habet ibi locum. Libido multum obest ad meritum; unde Augustinus super Gen.: oportebat ut homo sub domino positus, ab aliquo prohiberetur ut esset ei virtus merendi obedientia. Dum intendit aliquis propriam voluntatem facere, non videtur in hoc mereri nisi apud semetipsum; ab illo enim merces expectatur, cujus voluntas fit. Non videtur ergo apud alium mereri nisi qui vult facere voluntatem alienam, quod est obedientiae. Gregorius: sola est obedientia, quae meritum fidei possidet. Fides sine obedientia videtur esse ad cumulum damnationis. Bernardus: ad cumulum damnationis videtur nobis relicta fides futurae promissionis. Fides cum sit cognitio dominii Christi, aggravat culpam, et per consequens poenam, sicut ignorantia attenuat. Major est contemptus in eo qui agnoscit dominium et negat obsequium, quam in illo qui non agnoscit dominium: si agnosceret, libenter redderet. Obedientia multum efficax est ad salutem: sacrificium est sine quo salus non est, et cum quo non est damnatio, secundum illud Eccle. 25: salutare sacrificium est attendere mandatis. Obedientia de hoste triumphat. Prov. 21: vir obediens loquitur victoriam. Populus Judaicus cum legem transgrediebatur, vincebatur. Josue 7: anathema in medio tui Israel: non poteris stare coram hostibus tuis. Similiter Adam factus inobediens suo superiori, inobediens habuit suum inferius. Gen. 3: comedit, et aperti sunt oculi ejus; Glossa Augustini: anima rationalis motus bestiales in carne sua erubuit; et subdit: motus iste de transgressione veniebat; et 3 Reg. 11, legitur de Salomone: fecit Salomon quod non placuerat coram domino; subdit: et suscitavit dominus adversarium Salomoni. Vir obediens potest loqui victoriam, quia habet nobilissimum genus triumphi, sicut antiqui patres habita victoria solent cantare canticum laudis et gratiarum actionis. Nobilissimum genus triumphi est vincere seipsum, quod facit vir obediens: unde super illud, melior est obedientia et cetera. Dicit Glossa Gregorii. Vir obediens loquitur victorias. Dum enim alienae voci humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus; Proverb. 17: melior est qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Multi urbes et regna sibi subjugaverunt qui tamen ad hunc nobilem triumphum non pervenerunt. Hic triumphus proprium est hominis. Vincit leo cetera animalia, sed seipsum vincere non potest. Obedientia quod vult, a Deo impetrat. Gregorius: si obedientes fuerimus praepositis nostris, obedit Deus orationibus nostris. Augustinus in Lib. de opere monachorum: citius exauditur una oratio obediens quam decem millia contemptoris; 1 Joan. 3: si cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus, quod quicquid petierimus, accipiemus, quia mandata ejus custodimus. Obedienti obediunt et creator et etiam creaturae. De creatore habetur Josue 10: non fuit postea tam longa dies, obediente Deo voci hominis. Obedientia hominem benedictum reddit: dignus enim est qui Deo obedit ut Deus ei abundanter bona temporalia et spiritualia largiatur. Deuteron. 11: propono vobis benedictionem, si obedieritis mandatis domini; ibid. 28: venient super te omnes benedictiones istae, et apprehendent te, si tamen praecepta ejus audietis, benedictus tu in civitate et cetera. Ad ostendendum hoc salvator in caelum ascensurus, in Bethania discipulis suis benedixit, quod domum obedientiae sonat. Obedientia beatum efficit in praesenti certa spe, in futuro in re. Proverb. 29: qui custodit legem, beatus est, et Simon beatificatur. Matth. 16: beatus es Simon et cetera. In signum hujus de Bethania dominus in caelum ascendit. Luc. ult.: obedientia clavem Paradisi invenit, quam inobedientia amisit. Matth. 18: si vis ad vitam ingredi, serva mandata.


Caput 38

[88822] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 38 Inobedientia in homine multum Deo displicet. Nec mirum: hominem enim Deo aufert. Gregorius in Moral. de inobediente: quasi jugum dominationis a se excutit, cum per inobedientiam subesse contemnit. Hanc displicentiam multum ostendit poena de inobedientia primorum parentum humano generi inflicta. Idem ostendunt flagella quae populo Judaeorum intulit, cum ei inobediens fuit. Inobedientia homini multum nocet: Deum enim et ejus beneficia ei aufert. Merito Deum amittit inobediens, qui de se ei injuriam facit; nec dignus est recipere ejus beneficia, cujus non vult implere mandata. Gregorius: dignum est ut ab ejus beneficiis sit quilibet extraneus, qui ejus jussionibus non vult esse subjectus. Inobedientia lignum mortis est, sicut obedientia est lignum vitae. Bernardus: inobedientiam causam mortis omnes experimur, omnes morimur propter illam.


Caput 39

[88823] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 39 Et notandum quod septem sunt laudabiles conditiones ad perfectam obedientiam pertinentes. Prima est obedire libenter: secunda obedire simpliciter: tertia obedire hilariter: quarta obedire velociter: quinta obedire viriliter: sexta obedire humiliter: septima obedire perseveranter. Multum valet voluntatis intentio ad hoc quod obedientia sit grata, et obedienti fructuosa. Spirituum ponderator est dominus, Prov. 16; ibid. 21: appendit corda dominus; 1 Reg. 16: Deus intuetur cor; Gregorius: cor, et non substantiam Deus pensat; nec perpendit quid in ejus sacrificio, sed ex quanto proferatur; Hieronymus: quae offeruntur, non sui pondere, sed offerentium voluntate pensantur. Seneca: non quantum refert, aut quid fiat, sed qua mente: regum aequavit opes, qui exiguum tribuit, sed libenter. Parum placet sacrificium divinae majestati, nisi placeat et offerens: nec mirum, cum bonorum nostrorum non egeat, et utilitas ad nos pertineat. Coacta sacrificia ei non placent: unde Exod. 35, ait Moyses: iste est sermo quem praecepit dominus. Omnis voluntarius et pronus animo offerat primitias domino. David Psal. 33: voluntarie sacrificabo tibi; 2 Cor. 8: si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est. Utilius cum homine agitur cum donum ejus a Deo suscipitur, quam cum ei datur. Bernardus: quis mihi tribuat ut oblationem meam dignetur tanta majestas suscipere? Duo minuta habeo, domine, corpus et animam: utinam haec perfecte tibi possem in sacrificium laudis offerre. Bonum mihi longeque gloriosius est atque utilius ut tibi offeram, quam deseram mihi ipsi; 1 Paralip. ult.: quod de manu tua accepimus, dedimus tibi. Simplicitas obedientiae Deo imperanti vel per se vel per eum qui est loco sui, multum est gloriosa; et ideo valde ei accepta, cum scilicet aliquid eo quod a Deo dicitur, creditur verum: eo quod ab ipso jubetur, creditur bonum. Gloriosum est principi si simplici verbo ejus credatur absque cautione pignoris, vel juramenti, vel fidejussoris: contrarium vero est ei ignominiosum. Hippocrates et Pythagoras indixerunt hanc legem discipulis suis, ut non essent ausi in sententiis suis interrogare propter quod, sed esset eis pro ratione dicentis auctoritas. Multum placuit in Abraham Deo obedientiae simplicitas. De hac commendat salvator primitivam Ecclesiam, dicens: in auditu aurium obedivit mihi. Bernardus in libro de Consid.: omnibus nobis in initio conversionis nulla virtus magis est necessaria quam simplicitas humilis, et gravitas verecunda. Augustinus: obedientia nisi humilium esse non potest. Ad hanc simplicitatem pertinet illud Psalm. 76: deduxisti sicut oves populum tuum. Diabolica quaestio est, cur praecepit nobis Deus? Genes. 3; et Luc. 10: qui vos audit, me audit; Bernardus: non te moveat magister imperitus, indiscreta potestas; sed memento quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; idem: quicquid vice Dei praecipit homo, quod tamen non sit certum displicere Deo, non aliter omnino accipiendum est quam si praecipiat Deus. Quid enim interest utrum per se, aut per suos ministros sive homines sive Angelos, innotescat suum placitum Deus? Hilaritas etiam obedientis multum est grata imperanti. 2 Cor. 9: hilarem datorem diligit Deus; Bernardus: serenitas in vultu, dulcedo in sermone multum colorant obedientiam obsequentis. Cum operibus obedientiae pascatur Deus, quasi fel in escam Dei ponit, qui cum tristitia obedit Psalm. 68: dederunt in escam meam fel. Item grata est imperanti obedientiae velocitas. Seneca: omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis cito facere: unde placet principibus cum praecepta eorum velociter implentur. Prover. 22: vidisti hominem velocem in opere suo? Coram regibus stabit. Necessaria est virilitas ad perfectionem obedientiae. Bernardus loquens obedienti: manum tuam misisti ad fortia, agendum est instanter, et constanter obediendum, nec inter asperitatem verborum tam regalis est semita relinquenda. Semitam obedientiae etiam pro ignominiosa morte noluit Christus relinquere. Phil. 2: factus est obediens usque ad mortem. Item, necessaria est humilitas obedienti, quae obedientiam custodiat ne evanescat, et in vitium transeat. Bernardus: magna est virtus humilitatis, sine cujus obtentu virtus fortitudinis non solum virtus non fit, sed etiam in superbiam erumpit. Luc. 18 cap.: cum feceritis omnia quae praecepta sunt, dicite, servi inutiles sumus; quod facere debuimus, fecimus. Sicut ramus arboris tanto magis inclinatur, quanto magis fructu est oneratus; sic humilior esse debet qui plura bona opera habet, cum omnia sint Dei dona. 1 Cor. 3: quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, cur gloriaris quasi non acceperis? Laudabilis est valde perseverantia in obedientia, quae summi regis singularis est filia, haec sola est regni caelestis haeres. Bernardus: quid currere prodest, et ante metam cursus deficere? Sic currite ut comprehendatis. Specialiter puerorum voluntas, cum sit volatilis et vaga, obedientia regi debet sub voluntate aliena. Sicut virga multum flexibilis paxillo stabili alligatur, ne vento agitata destruatur: sic puer si a parentibus voluntati suae dimittatur, parentes inde confunduntur. Proverb. 29: puer qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam. Et specialius pueri regales necesse habent obedientiam addiscere, qui aliquando debent aliis imperare, sicut legitur de filio Dei Hebr. 5: et quidem cum esset filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam; Tullius: qui bene imperat, necesse est aliquando quod paruerit: et qui modeste paret, videtur aliquando quod imperare dignus sit. Filialis obedientia et lege universali est debita, et Deo multum grata est. Ephes. 6: filii, obedite parentibus vestris in domino, hoc enim justum est. Unde invenitur haec obedientia etiam in brutis. Coloss. 3: filii obedite parentibus vestris: hoc enim beneplacitum est domino.


Caput 40

[88824] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 40 Monendi sunt pueri nobilium, ut malam societatem caveant, bonam diligant, sociis suis societatem bonam exhibeant. Dirigendi sunt in societatis electione et custodia. Multum est noxia malorum societas. Peccatum est morbus contagiosus, ut lepra. Non est tutum sanis habitare cum leprosis, nec bonis est tutum habitare cum malis. Eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam. Seneca: malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam affricuit. Prov. 13: amicus stultorum similis illis efficietur. 1 Cor. 13: corrumpunt bonos mores colloquia prava; et amplius opera prava: efficacior enim est vox operis, quam vox sermonis, ut dicit Bernardus. Non est tutum agnis habitare cum lupis. Eccles. 13: si communicabit lupus cum agno aliquando, sic peccator justo. Qui vult ire ad sanctum Jacobum, non ponit se in societate eorum qui vadunt Romam: societas enim non ducit nisi quo vadit: sic qui vult ire in Paradisum, declinare debet societatem eorum qui vadunt in Infernum. E contrario societas bonorum valde est utilis homini. Prov. 13: qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: Seneca: cum his conversare qui te meliorem facturi sunt. Carbo mortuus cum vivis positus vivificatur; sic malus inter bonos bonus efficitur. Psal. 17: cum sancto sanctus eris. Qui est in societate bonorum, exemplis eorum ad bonum provocatur, quasi ad manum in Paradisum trahitur, sicut de Paulo legitur Act. 9: ad manus autem eum trahentes introduxerunt Damascum. Sicut apes floribus se pascunt, sic qui in bona societate est, exemplis bonis sociorum reficitur. Quintilianus: prudentis est, quod in quocumque optimum est, si possit, suum facere. Ad societatem incitat natura. Tullius in libro de Amicit.: natura nihil solitarium amat, nec aliquid appetentius est sui similium quam natura. Societas vera non est nisi inter bonos, et habet multum jucunditatis et commodi. Seneca: nullius rei possessio jucunda est sine socio. Eunti in Paradisum socius bonus est quasi vehiculum. Macrobius: comes facundus in via pro vehiculo est. Tullius in libro de officiis: in quibus eadem studia voluntatesque sunt eaedem, in his fit ut alter altero aeque delectetur ut se ipso, sicque fiat unus ex pluribus. De commodo societatis dicitur Eccles. 14: melius est duos esse simul quam unum, habent enim emolumentum societatis suae.


Caput 41

[88825] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 41 Multum monendi sunt filii nobilium, ut sociis suis societatem bonam exhibeant, amare et amari ab eis studeant, blandos et affabiles se eis exhibeant, et infirmitates eorum tam morum quam corporum supportent patienter. Ad hoc quod aliquis amet proximum, primo incitat natura: secundo Scriptura: tertio gratia: quarto ad id valere possunt exempla: quinto potest ad hoc valere si ostendatur dilectionis utilitas magna: sexto si ostendantur odii damna. Natura ad hoc incitat, cum naturaliter praecepta juris naturalis scripta sint in corde hominis: quorum primum habetur Tob. 4: quod ab alio tibi odis fieri, vide ne aliquando alteri facias. Secundum habetur Matth. 7: quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Amor est debitum naturale: etiam creaturae irrationales amorem habent ad individua suae speciei. Eccl. 13: omne animal diligit simile sibi, et omnis caro ad sibi similem conjungetur; ibid. 27: volatilia ad sibi similia conveniunt. Scriptura ad idem incitat. Joan. 14: in hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem; ibid. 15: hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Gratia hominem ad idem incitat, quae ostendit hominem esse factum ad imaginem Dei. Licet aliquis amet omnes filios amici sui, tamen specialem amorem habet ad eum qui amico suo est similior; sic licet ad opera Dei communiter amorem habere debeamus, tamen specialiter ad hominem ad ejus imaginem et similitudinem factum, Gen. 1. Gratia ostendit proximum membrum esse illius corporis cujus Christus est caput. 1 Cor. 12: vos estis corpus Christi. Non amat caput, qui non amat membra. Item gratia ostendit homini proximum esse Dei filium, Christi fratrem et cohaeredem, et aeternae gloriae secum participem futurum. Si amandi sunt fratres qui dividendo hereditatem, portionem uniuscujusque minorem faciunt, quantum amandi sunt illi fratres qui portionem uniuscujusque augent? Quanto enim plures erunt electi, tanto amplius gaudebit unus electorum de gloria animae alterius, quam de gloria proprii corporis. Ad amandum proximum possunt incitare etiam exempla; et primo exemplum Christi. Non est despiciendus quem Christus ita carum habuit, quod pro ejus redemptione mori voluit. Appendere debemus proximum hoc pretio, ne nobis vilescat. Apocal. 1: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; Timoth. 2: qui dedit semetipsum pro nobis. Secundo exemplum Angeli, qui adeo amat hominem, ut custodiat eum in omnibus viis suis. Non est despiciendus homo ab homine, qui adeo carus est Angelo. Matth. 28: videte ne contemnatis unum ex illis pusillis. Dico enim vobis, quia Angeli eorum semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Tertio exemplum sanctorum. Legitur in vita beati Joannis Evangelistae, quod cum ipse devenisset ad ultimam senectutem, et vix inter discipulorum manus ad Ecclesiam deferretur, nec posset plura docere, verba haec ad quamlibet pausam dicebat: filioli, diligite alterutrum. Tandem discipuli et fratres qui aderant, audientes quod eadem verba semper diceret, dixerunt: magister quare semper hoc loqueris? Qui respondit: quia praeceptum domini est, et si solum fiat, sufficit. Incitare etiam potest ad idem magna dilectionis utilitas. Dilectio membra in illo nobilissimo corpore, cujus Christus est caput, unit, et per virtutem membrorum unitam adversario resistit, et ad perfectionem perducit. De primo habetur Col. 3: super omnia caritatem habentes, quod est vinculum perfectionis. De alio dicit Tullius: virtutum amicitia adjutrix a natura data est, non vitiorum comes; ut quia solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, conjuncta et consociata eum altero perveniret. Damna etiam quae odium facit, ad idem incitare possunt. Hoc facit odium fraternum in corpore mystico, quod facit divisio continuitatis in corpore humano, ex qua sequitur dolor magnus, et quandoque mors.


Caput 42

[88826] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 42 Sunt autem quinque quae valere possunt ad hoc ut aliquis a proximo ametur. Primum est discretio: unde sapientia dicitur esse mater pulchrae dilectionis, Eccl. 24. Fatuitas nescit acquirere vel conservare amicitiam. Eccl. 20: fatuo non eris amicus. Secundum est modestia in sermone. Eccl. 20: sapiens in verbis amabilem se facit, gratia autem fatuorum effundetur. Tertium est similitudo. Eccl. 27: volatilia ad sibi similia conveniunt; Ambrosius: est insitum bonis, ut unusquisque virtutes suas in aliis amet. E contrario dissimilitudo facit ad odium. Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi. Quartum est virtus. Tullius: nihil est virtute amabilius, vel quod magis alliciat ad diligendum; quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos quos nunquam vidimus, quodammodo diligamus. Idem: tanta est vis probitatis, ut eam vel in eis quos nunquam vidimus, vel quod majus est, in hoste diligamus. Specialiter valet ad hoc virtus mansuetudinis. Eccl. 3: fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris. Mansuetudo ad modum adamantis vim habet attractivam. Ezech. 3: ut adamantem et silicem dedi faciem tuam. Item specialiter valet ad hoc virtus humilitatis. Sicut odibilis est Deo et hominibus superbia, sic amabilis est Deo et hominibus humilitas. Superbia dum se exaltat, alios deprimit; ideo non est mirum si ab aliis odiatur; humilitas vero dum se demittit, alios exaltat et honorat, ideo merito ab eis amatur. Maxime inter omnia valet ad hoc quod aliquis ametur, si ipse primo amaverit. Augustinus: nulla est major ad amorem invitatio, quam praevenire amando: vel nimis durus est animus qui dilectionem si noluit impendere, nolit rependere. Seneca in epistolis: quaeris quomodo amicum facturus sis cito? Ego monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius veneficae carmine. Si vis amari, ama. Quintum est obsequium, vel beneficium. Terentius: hoc tempore obsequium amicos, veritas odium parit. Ignis amoris lignis beneficiorum nutriendus est, alioquin deficit. Beneficia etiam feras ad amorem incitant, et inimicos efficiunt amicos. Rom. 12: si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi; hoc enim faciens carbones congeres super caput ejus, idest cor ejus accendes ad te amandum. Et notandum quod beneficium non parat amicitiam nisi discrete detur: unde dicitur de fatuo, Eccles. 20: quod non erit gratia bonis illius. Qui enim edunt panem illius, si falsae linguae sunt, quoties et quanti irridebunt eum? Seneca: nullum habet majus malum locuples homo ex bonis suis obsessus, quam quos amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia judicat ad conciliandum amicos, cum quidam quo plus debent, magis oderint. Quid ergo? Beneficia non parant amicitias? Parant, si accepturos licuit eligere; si collocata, non sparsa sunt. Idem: hoc consilio sapientum utere, ut magis existimes pertinere ad rem quis, quam quid acceperit. Tullius: apud bonos melius quam apud fortunatos beneficium collocatum est.


Caput 43

[88827] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 43 Eligendo socium habendus est respectus ad fidelitatem, morum habilitatem, et similitudinem. Ad fidelitatem pertinet ut mentiendo socium non fallat, arcanum ei commissum non revelet, in rebus eum non damnificet, in adversis eum non deserat. Odiosa est mendacitas homini prudenti. Eccl. 21: potior est fur, quam assiduitas viri mendacis. Fidelis non est qui arcanum revelat. Prov. 11: qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est, celat amici commissum; Eccl. 27: quid enudat arcana amici, fidem perdit. Non est fidelis qui in rebus socium damnificat. Tullius in Lib. de officiis: societatis arctissimum vinculum est, arbitrari magis contra naturam esse, hominem aliquid homini detrahere commodi sui causa, quam omnia subire incommoda. Non est fidelis qui socium deserit in adversis. Bernardus: discipulus prudens aliquo consorte gaudeat, cui propriam conscientiam detegere valeat, qui nubila fortuna diligenter subveniat. De fideli societate ponit exemplum laudabile Valerius maximus 4 Lib. dicens: duo discipuli Pythagorici tam fidelem inter se junxerunt amicitiam, ut cum alterum ex his Dionysius Syracusanus tyrannus interficere vellet, et is tempus ab eo quod priusquam periret, domum profecturus ut ordinaret res suas, impetrasset, alter vadem se pro ejus reditu tyranno dare non dubitavit. Appropinquante autem praefinita die, nec illo redeunte, unusquisque stultitiae temerarium sponsorem damnabat: at is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. Eodem itaque momento et hora a Dionysio constituta occidendus supervenit: et admiratus tyrannus amborum animum, supplicium fidei remisit, eosque insuper ut ipsum in societatem amicitiae tertium reciperent, rogavit. Habilitas morum respicienda est eligendo socium. Prov. 18: vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. Ad amicabilitatem tria pertinent: scilicet ut sit benignus, prudens, et constans: benignus ut non faciat molestas amicitias nimis amicum onerando, vel aspere corripiendo, sed potius se oneret negotiis: prudens, ut sciat discernere quid, quando et quomodo amico imponendum sit: constans, ut non de facili moveatur ad amicum odiendum vel minus diligendum, ut faciunt quidam qui irascuntur, nisi fiat quod desiderant, dicentes, nisi hoc feceritis, amittetis amorem meum: quorum amor tenui filo dependet. Similitudo etiam morum respicienda est, Tullius in Lib. 1 de officiis: nihil est amabilius nec copulatius quam morum similitudo bonorum. Societas inita firme custodienda est sicut domus. Sodales vetustos nunquam pro sequentium novitate fastidias: aliter videberis sic amicis uti quasi floribus: flores enim sunt grati dum sunt recentes. Eccl. 9: ne derelinquas amicum tuum antiquum: novus enim non erit similis illi. Vinum novum amicus novus; veterascet, et cum suavitate bibes illud. Legitur de Augusto Caesare quod amicitias non facile admisit, sed constantissime retinuit. Ad societatem servandam multum valet humilitas, qua homo minus sentit de se quam de aliis: unde sensum aliorum meliorem quam suum reputans, facile sensum suum pro sensu aliorum dimittit, et aliis credit. Cato: vincere cum possis, interdum cede sodali; Gregorius: saepe dum quosdam major scientia erigit, a ceterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a virtute concordiae desipiscunt. Valet ad idem patientia. Prov. 15: vir iracundus suscitat rixas; qui autem patiens est, mitigat suscitatas. Valet ad idem, taciturnitas. Cato: consilium arcanum tacito committe sodali et cetera.


Caput 44

[88828] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 44 Postquam filii nobilium ad aetatem adolescentiae pervenerint, specialiter admonendi sunt ad amorem disciplinae, et quia tunc plenius habent usum rationis, et quia illa aetas prona est ad malum, et ideo magis indigent disciplina qua refraenentur. Gen. 8: sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Ambrosius loquens de illo verbo Job 8: consumere me vis peccatis adolescentiae meae: pulchre, inquit, principium aetatis ad querelam arripuit, quia magis ad vitium esse lubricum consuevit; Job 20: ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae suae; Augustinus in Lib. Confess. loquens de se: exarsi, inquit, domine aliquando satiari inferius in adolescentia, et sylvescere umbrosis amoribus ausus sum.


Caput 45

[88829] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 45 Ad tria mala prona est specialiter adolescentia: ad superbam impetuositatem, luxuriam et lasciviam. De primo dicit Seneca; juvenile est vitium non posse regere impetum. De secundo dicitur Prov. 7: considero vecordem juvenem, qui transit per plateas, et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata; et subditur: statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam. De tertio dicit Seneca: torpent ingenia desidiosae juventutis, nec ullius honestae rei labore vigilant, sed cantandi potius saltandique obscoena studia effeminatos tenent; idem: cum feminis stare et immundis se munditiis extollere nostrorum adolescentum specimen est, idest documentum. Istorum est illud Sapien. 2: non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis antequam marcescant. Adolescentibus necessaria est majorum exhortatio, sicut Joannes Evangelista exhortabatur dicens: scribo vobis adolescentes, quoniam vicistis malignum. Item, scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. Joan. 2. Proponenda sunt etiam eis exempla fortium adolescentium, ut est illud 2 Mach. 2, septem fratrum, quorum unus sic ait: parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari. Horum unus linguam postulatus ad cruciatum, cito protulit, et manus constanter extendit, et cum fiducia ait: a caelo ista possideo, sed propter Dei leges haec ipsa despicio. Item muniendi sunt armis spiritualibus. Ephes. 6: induite vos armaturam Dei. Orationi etiam instare debent, ut Dei gratiam recipiant, quae a dictis malis eos custodiat. Sap. 8: ut scivi, quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientia, scire cujus hoc esset donum, adii dominum, et deprecatus sum illum. Si vero contingat adolescentem cadere, ad poenitentiam debet recurrere exemplo illius adolescentis, de quo legitur Luc. 15, quem pater cum gaudio suscepit; et ibid. 7, dictum est adolescenti filio viduae mortuo: adolescens tibi dico, surge. Vix senes malis consueti resurgunt. Prov. 22: proverbium est, adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Incerta est vita adolescentium. Prov. 30: tria sunt mihi difficilia, et quartum penitus ignoro: viam aquilae in caelo, viam colubri super terram, et viam viri in adolescentia. Secundum Tullium in Lib. 1 de Offic.: prima adolescentis commendatio proficiscitur a modestia, deinde a pietate in parentes, et in suos benevolentia. Cognoscitur etiam ejus bonitas si ad viros sapientes et claros ac bene consulentes reipublicae se contulerit, et cum eis assiduus sit. Huic consonat illud Eccl. 6: in multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae eorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Multum est necessarius sermonis Dei auditus. Psal. 118: in quo corriget adolescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. Ad haec monentur adolescentes exemplo salvatoris, qui cum esset duodecim annorum, sedit in medio doctorum non quidem docens, sed audiens, et interrogans, Luc. 2; de quo sic Bernardus loquitur: o humilitas virtutis Christi quantum confundis superbiam nostrae vanitatis. Parum aliquid scio, vel potius scire mihi videor, et silere non possum impudenter et imprudenter me ingerens et ostentans, promptulus ad loquendum, velox ad docendum, tardus ad audiendum. Christus cum tanto tempore silebat, cum seipsum abscondebat, numquid inanem gloriam timebat? Utique, sed nobis, non sibi. Contra tria mala praedicta informandi sunt adolescentes tribus virtutibus: contra superbam impetuositatem, humilitate: contra luxuriam, castitate: contra lasciviam, maturitate. Monendi sunt ut humiliter se habeant, et sapientes consulendo, et majoribus obediendo. De primo dicit Sydonius: plurimum laudis juvenes suis moribus acquirunt, quoties de negotiorum meritis ambigentes ad peritorum consilia recurrunt. Propter defectum hujus humilitatis Roboam filius Salomonis partem regni sui amisit: derelicto enim consilio senum, acquiescens consilio juvenum, volens populi aggravare jugum, decem tribus amisit, 3 Reg. 12. Unde dicitur Eccles. 47, quod Salomon dereliquit post se gentis stultitiam Roboam imminutum a prudentia qui avertit gentem consilio suo. Ad secundum monentur juvenes 1 Petr. 2: adolescentes, subditi estote senioribus. Cyprianus martyr: sicut in senibus sobrietas et morum perfectio reperitur, sic ab adolescentibus obsequium et subjectio rite debetur. Bernardus: eligat homo fidelis subjectus esse magistro, sub quo voluntas ejus frangatur, et obedientiae fraeno concupiscentia reprimatur. Idem: non est dedignandum servo quod praecessit in domino: siquidem non est servus major domino suo. Ipse namque cum jam aetate et sapientia apud Deum et homines crevisset, cum jam duodennis in Jerusalem remansisset, a beata virgine et Joseph in medio doctorum audiens illos et interrogans, inventus, descendit cum illis, et erat subditus illis. Contra luxuriam monendi sunt adolescentes ad verecundiam et sobrietatem. Ipsi enim ardore luxuriae aestuantes solent esse procaces ad rogandum vel etiam ad rapiendum mulieres, a quibus verecundia cohibet; de qua dicit Seneca: verecundia in adolescente bonum est signum. Sobrietas etiam multum valet ad castitatem: quia secundum Bernardum: periclitatur castitas in delitiis, sicut pietas in negotiis. Hieronymus: quidquid seminarium est voluptatis, etiam venenum puta; Tit. 2: juvenes hortare ut sobrii sint. Contra lasciviam monendi sunt ad maturitatem et taciturnitatem: habet enim lascivia inordinationem gestuum, et levitatem verborum. Contra primum est necessaria gravitas, quae multum placet Deo in servis suis. David Psal. 34: in populo gravi laudabo te. Tullius in Lib. de Senect.: adolescentem probo in quo est aliquid senile. Haec gravitas dat auctoritatem: unde apostolus scribens Timotheo dicit: nemo adolescentiam tuam contemnat: idest taliter te exhibeas ut propter aetatem non contemnaris. Hieronymus ad Heliodorum Nepotianum de hac gravitate commendat dicens: Nepotianus juvenis curam habuit, ut nullam in se daret fabulam rumoris obscoeni; ut qui mordebant ad ejus aetatem, stuperent ad continentiam: hilaritatem frontis temperabat gravitate morum. Taciturnitas adolescentibus est necessaria contra garrulitatem. Eccles. 22: adolescens, loquere in causa tua vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens, et loqui in medio magnatorum non praesumas, et ubi sunt senes, non multa loquaris.


Caput 46

[88830] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 46 Hoc multum debet adolescentes incitare, ut non differant bonos mores induere, qui vix in senectute induuntur. Eccl. 25: quae in juventute tua non congregasti, quomodo invenies in senectute tua? Ad idem incitare debet horae mortis incertitudo. Anselmus: nihil morte certius, sed nihil incertius hora mortis. Ambrosius: mors est juvenibus in insidiis, quae in senibus est in januis. Tullius in Lib. de Senect. frustra sperat adolescens vel promittit se diu victurum. Quid enim stultius quam incerta pro certis habere? Quid etiam? Quod illa aetas habet multas mortis causas: facilius enim in morbos adolescentes incidunt, gravius aegrotant. Mors etiam adolescentium gravior est: ratio est, quia mors contingit adolescentibus adversante et repugnante natura, et ideo gravius; senibus vero venit quasi sponte, nulla vi habita, et ideo levis. Sicut ergo poma ex arboribus si cruda sint, vi avelluntur, sed matura et cocta decidunt, sic vis adolescentibus vitam aufert, senibus maturitas.


Caput 47

[88831] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 47 Monendi sunt filii nobilium, cum ad virilem aetatem pervenerint, ut puerilibus se evacuent, exemplo apostoli dicentis 1 Corinth. 15: cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus, sapiebam ut parvulus; quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Monstruosum est hominem in senectute vel virili aetate puerilia retinere: sicut monstruosum esset si aliqua arbor flores haberet, quando habere debet fructus maturos: et etiam erubescibile esset alicui homini barbato ad mamillam matris pendere, immo quasi insania videretur, juxta illud: ludere par impar, equitare in arundine longa si quem delectat barbatum, insania vexat. Odibile est etiam Deo et hominibus: unde Eccles. 25: senex fatuus enumeratus est inter tres species hominum qui odiuntur. Maledictus est et morte dignus senex puerilis, juxta illud Isa. 55: puer centum annorum maledictus erit. Sicut vinea quod viginti annis sine fructu debito fuisset extirparetur; sic qui ad senilem aetatem pervenit, et non facit debitum fructum, a Deo occideretur, nisi misericordia Dei eum sustentaret. Et ut breviter dicam, sicut pejus est esse bestialem quam esse bestiam, eo quod esse bestiam est a natura, esse vero bestialem est ex vitiis; sic esse puerilem pejus est quam esse puerum. Seneca: plurimumque est, quod non pueritia, sed quod gravius est, puerilitas remanet.


Caput 48

[88832] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 48 Notandum quod octo sunt puerilia quae ab eis evacuanda sunt: quorum tria primo tangit apostolus. Primum est loqui pueriliter, idest sine praemeditatione. Loquuntur parvuli quidquid eis in os venerit; e contrario autem vir non loquitur sine praemeditatione: unde de viro justo dicitur Psalm. 36: lingua ejus loquitur judicium, idest examinatam sententiam. Seneca: tardiloquum te esse jubeo, et prope erit tibi Deus. Triplici ratione debemus examinare verba nostra. Primo ut possint transire per illud districtum judicium, quo debent examinari. Matth. 12: de omni verbo otioso quod locuti fuerunt homines, reddent rationem de eo in die judicii. Secundo, quia multum verbum potest nocere, nisi homo sibi caveat. Bernardus: sermo levis est, sed graviter vulnerat, aptissimum evacuandis cordibus instrumentum. Tertio, quia verbum prolatum de proximo est testimonium vel pro eo vel contra eum, ideo quasi testimonium cum deliberatione proferendum est. Seneca: loquens de proximo tuo, scito te pro eo vel contra eum testimonium proferre. Secundo evacuandum est sapere pueriliter, idest sapientem esse circa modica, ut sunt nuces, moneta plumbea, et similia. Hanc sapientiam habent illi qui circa temporalia bona quae modica sunt, sapientes sunt; circa spiritualia vero vel aeterna insipientes. Praetulit Esau lenticulam hereditati suae. Hanc puerilitatem dissuadet nobis apostolus dicens: nolite pueri effici sensibus, 1 Cor. 14. Tertio evacuanda est cogitatio puerilis, quae est de solis praesentibus, ut non solum praesenti vitae, sed etiam futurae praevideamus; ad quod monemur Prov. 6, ubi sic legitur: vade piger ad formicam, et considera vias ejus, quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem, parat aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Quarto evacuanda est a nobis immunditia puerilis. Solent pueri residere in luto, et deturpare ornamenta sua, si qua habent. Similis puerilitas in multis est qui sunt jam senes vel in virili aetate, et tamen non erubescunt morari in immunditia peccatorum suorum. Jer. 48: fertilis fuit Moab ab adolescentia, et requievit in faecibus suis. Ad Tim. 1: infidelibus nihil est mundum, sed coinquinatae sunt mens eorum et conscientia. Nesciunt pueri se pascere, quin se maculent. Infiniti sunt barbati, in quibus invenitur haec puerilitas. Multi etiam dignitates quas habent, male vivendo deturpant: unde sapiens dicit de Nerone, quod cum quosdam vellet ornare, non ipsos ornavit, sed ornamenta deturpavit. Quinto evacuanda est a nobis puerilis mutabilitas, qualis est in illis qui una die aggrediuntur viam Paradisi, et alia die redeunt ad viam Inferni: una die aedificant, alia die destruunt. Eccles. 34: unus aedificans et alius destruens, quid prodest illis nisi labor? Mutabilitas est signum stultitiae. Prov. 15: cor stultorum dissimile erit; Eccl. 27: homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. Vir justus debet in praesenti quodammodo aeternitatem inchoare per constantiam et per perseverantiam. Bernardus: quid tantae levitati et aeternitati? Sexto evacuandus est timor puerilis. Solent enim pueri timere falsa, ut socios suos larvatos: levia etiam magis timent quam gravia pericula, ut virgam matris magis timent quam gladium hostis. Talis puerilitas in multis senibus est qui divites sunt; qui velut homines larvati adeo timent, ut non audeant eis in aliquo contradicere. Seneca: pueri quos amant, cum quibus ludere assueverunt, si personatos videant, expavescunt; idem: omnium istorum, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit, personata felicitas est: contemnes, si spoliaveris. Periculosum est valde timere hominem: unde Prov. 29: qui timet hominem, cito corruet; 1 Mach. 2: a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis: saccus est stercorum, et materia vermium. Multi etiam sunt qui praesentia mala quae levia sunt, et quasi umbrae futurorum malorum, valde timent: qui sunt velut equi umbratici qui trepidant ubi non est timor. Seneca: auctoritatem habemus senum, et vitia puerorum; nec puerorum tantum, sed etiam infantium: illi levia, hi falsa formidant, nos utraque. Timor puerilis est eorum qui timent contemptum contemnendorum, et irrisiones irridendorum; qui non audent benefacere ne a malis irrideantur. Cum male agentes irrideant bene operantes, tale est ac si caecus irrideret videntem, et claudus recte incedentem; eorum irrisio irridenda est. Seneca: aequo animo audienda sunt imperitorum convitia, et ad honesta vadenti contemnendus est ipse contemptus. Idem: nondum felix es, si nondum turba te deridet; Prov. 14: ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via; ibid.: 29: abominantur impii qui in recta via sunt. Septimo est evacuandus a nobis amor puerilis. Solent pueri concupiscere quaecumque pulchra quae vident, licet sint sibi nociva: unde quandoque arripiunt manu vel carbonem vel gladium propter pulchritudinem quam ibi vident. Exemplum habemus de hoc in Moyse, de quo narrat Josephus, quod cum Moyses puer allatus fuisset coram Pharaone, videns Pharao elegantiam pueri et pulchritudinem, posuit diadema suum super caput ejus: puer autem videns imaginem idoli in corona, projecit eam ad pedes suos et conculcavit: quod videntes magi Pharaoni dixerunt hoc esse signum, quod per puerum illum destrueretur regnum Aegypti. Alii volentes eripere puerum, dixerunt quod ex pueritia hoc fecerat; et fecerunt ei afferre carbonem vivum, quem posuit puer ad os suum, et linguam suam combussit, ex qua causa factus est impeditioris linguae. Similis puerilitas est in multis, qui quam cito vident pulchritudinem alicujus mulieris, concupiscunt eam, non attendentes quod dicit Hieronymus quod gladius igneus species mulieris. Pueri etiam lusum amant: unde Job 21: infantes eorum exultant lusibus. Modica ex magnis quandoque praeeligunt, ut pomum quandoque pro castro: plus dolent quandoque de amissione pomi, quam de amissione regni. Haec puerilitas dissuadetur nobis Prov. 1, ubi dicitur: usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia, cupient? Octavo evacuanda est a nobis inverecundia puerilis. Solent enim pueri mammillas inverecunde a matre suscipere, qualis puerilitas est in eis, qui lac adulationis vel illicitae consolationis sibi oblatum inverecunde suscipiunt, contra illud Prov. 1: fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Valde timenda est puerilitas filiis nobilium, qui dominaturi sunt populo. Valde enim nocivum est populo, et ex magna Dei ira est quod tales dominos dat, sicut comminatur Isa. 2: dabo pauperes principes eorum, et effeminati dominabuntur eis, et corruet populus.


Caput 49

[88833] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 49 Dictum est de custodia et eruditione filiorum; nunc dicendum est de custodia et de eruditione filiarum, ad quam parentes monentur. Eccles. 7: filiae tibi sunt, serva corpus earum, et non ostendas hilarem faciem ad illas. Ideo magna diligentia adhibenda est circa filiarum custodiam: quia ut dicit Hieronymus, tenera res impudicitiae fama, quasi flos ad levem marcescit auram. Cohibendae sunt filiae ab evagatione et discursu, ne accidat eis sicut Dinae, quae egressa est ut videret mulieres regionis illius, et occasione ista a Sichem corrupta est, Genes. 34. Reprehensibile est in muliere quod garrula sit et vaga, quietis impatiens, non valens in domo sua consistere pedibus suis: Proverb. 7: et 1 Tim. 5, dicit apostolus de quibusdam: otiose discunt circuire domos, non solum autem otiose, sed et verbose. Exemplum absconsionis habent in beata virgine, de qua legitur Isa. 7: ecce virgo concipiet. Secundum Hieronymum, pro virgine habetur in Hebraeo, alma, quae Graece dicitur apocrypha, Latine virgo abscondita, videlicet quae nunquam aspectibus viri apparuit, sed magna parentum diligentia custodita sit. Mariam, sicut idem Hieronymus ait, Angelus in penetralibus invenit. Bernardus: suspicandum non est quod apertum invenerit Angelus ostiolum virginis, cui nimirum in proposito erat hominum fugere frequentias, vitare colloquia, ne vel orantis perturbaretur silentium, vel continentis castitas tentaretur. Maria verebatur etiam Angeli salutationem. Dicit Ambrosius de ipsa, quod mansit apud Elisabeth tribus mensibus, non quia domus aliena eam delectaret, sed quia in publico frequenter videri displiceret. Bernardus: solent virgines esse pavidae, ut caveant timenda, et etiam tuta pertimescant. Ad vitandam evagationem monet Hieronymus Eustochium virginem his verbis: rarus in publicum sit egressus, martyres tibi quaerantur in cubiculo: nunquam deerit causa prodeundi, si semper quando necesse est processura sis. Timeat virgo exire in publicum, si vult mundum servare cor suum. Exemplum hujus habetur Tob. 3, in Sara virgine dicente: mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia: et subditur modus vivendi quem habuit, quo hoc facere voluit: nunquam cum ludentibus miscui me, nec cum his quae in levitate ambulant participem me praebui. Maxime custodiendae sunt filiae nobilium, quarum parentes magis debent timere et cavere opprobrium, quod frequenter ex negligentia circa custodiam filiarum incurritur. De patre discreto legitur Eccl. 42: filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum, ne forte in adolescentia sua efficiatur adultera; in eodem: supra filiam luxuriosam, scilicet ad luxuriam pronam in adolescentia, confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis; ibid. 21: in filia non avertente se firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se. Filia quae ab occasionibus peccandi se voluntarie non avertit, nisi ab alio custodiatur, facile in peccatum ruit.


Caput 50

[88834] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 50 Dum filiae nobilium sunt sub diligenti custodia, valde est utile ut litteris imbuantur. Valde enim est necessarium eis sapientiae studium, et ad vitandum otii periculum, et vanarum occupationum dispendium, et ad habendum honestum solatium, sicut ostensum est supra cap. 1 hujus libri, de filiis nobilium, Chrysostomus super Matth.: mulier in quiete sedens inclusa, facile in peccatum carnis labitur, maxime quia vitium hoc e vacatione et otio facile nascitur. Ideo dicit Hieronymus ad Laetam de instructione filiae: filia tua Paula mundi cantica ignoret, turpia non intelligat, et haec tenera lingua Psalmis dulcibus imbuatur, procul sit aetas lasciva puerorum: fiant ei litterae eburneae, et ludat in eis, ut et ludus ejus eruditio sit: habeat et in discendo socias quibus invideat, dolens ab illis in bono superari. Idem ad Eustochium: crebrius lege, quam plurima disce, tenente te codicem somnus obrepat, et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Idem Hieronymus, Marcellam commendans de Scripturarum amore ac studio, dicit: certe cum Romae essem, nunquam tam festina me vidit, ut non de Scripturis aliquid interrogaret. Ne autem subrepente fastidio interrumpatur lectio, jungenda sunt lectioni oratio et operatio. De oratione dicit Hieronymus ad Sabinam de morte Nebridii: semper in manibus tuis divina sit lectio, et tam crebrae orationes, ut omnes tentationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, hujus clypeo repellantur. De operatione dicit idem ad Demetriadem virginem: in desideriis, ut legimus, est omnis otiosus. Nec ideo tibi ab opere cessandum est, quia Deo propitio nulla re indiges: sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occupationem operis, nihil aliud cogites nisi quod ad Dei pertinet servitutem: et si omnem censum in pauperem distribuas, nihil apud Christum erit pretiosius quam cum manibus tuis ipsa confeceris, vel in usus proprios, vel in exemplum virginum ceterarum. Idem ad Rusticum monachum, quod tam feminis quam viris est necessarium. Aliquid operis fac, ut semper te Diabolus inveniat occupatum: si quidem et Aegyptiorum monasteria tenent hunc morem, ut nullum absque opere et labore recipiant, non tam propter victus necessaria, quam propter animae salutem. Legitur in libro de duodecim Caesaribus, quod Caesar Augustus filiam et neptes ita instituit, ut et lanificio assuescerent. De his tribus, in quibus consistit puellarum honesta occupatio, dicit Hieronymus ad Laetam de filia instruenda: mane hymnos decantet, orationi vero lectio, ac lectioni succedat oratio: discat et tenere colum, rotare fusum, stamina pollice ducere. Sicut dictum est prius de filiis nobilium, quod in tenera aetate instruendi sunt in bonis moribus, sic intelligendum est et de puellis nobilibus: et specialiter debent informari in castitate, humilitate, pietate, mansuetudine et taciturnitate. Hae gratiae multum decent puellas nobiles. Ad has primo incitandae sunt exemplo nobilissimae virginis Mariae, in qua multum splenduerunt. Ipsa propter castitatem thronus eburneus dicitur 3 Reg. 10. Ipsa castitatem elegit edocta a Deo, non inducta humano exemplo, vel Scriptura aliqua, vel exteriori verbo. Bernardus in Expos. super missus est: o virgo prudens, virgo devota, quae justitia, quae pagina veteris testamenti vel praecipit vel consulit vel hortatur in carne non carnaliter vivere, et in terris angelicam ducere vitam? Nec praeceptum, nec consilium, nec exemplum habuisti. Unctio docebat te de omnibus, et sermo Dei vivus et efficax ante tibi factus est magister quam filius: prius instruxit mentem, quam induit carnem. Humilitas in Maria multum splenduit, in qua tanta materia superbiendi fuit. Bernardus: non est magnum in abjectione esse humilem. Magna prorsus et rara virtus humilitas honorata. Humilitatem ejus in terra existentis filius Dei sensit in caelis, secundum illud Cant. 1: dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit suavitatem odoris. Nardus humilis herba calidae naturae designat humilitatem ex Dei amore procedentem, qualis fuit in beata virgine. In aliquibus est humilitas ex cognitione multorum defectuum quos habent. Non talis fuit humilitas beatae virginis, quam filius Dei in sinu patris descendens sensit: ut Deo placeret ejus virginitas, fecit humilitas. Bernardus: sine humilitate audeo dicere, nec virginitas Mariae Deo placuisset. Humilitatem Deus in ea respexit, ut ipsa ait in Cantic.: magnificat anima mea dominum etc.; postea sequitur: quia respexit humilitatem ancillae suae et cetera. De pietate et mansuetudine Mariae dicit Bernardus: quid ad Mariam trepidat humana fragilitas? Nihil in ea austerum, nihil terribile: tota suavis est, plena pietatis et gratiae, plena mansuetudinis et misericordiae: affectu compatiendi, et subveniendi abundat effectu; invocantibus subvenit universis. Idem: sileat misericordiam tuam, virgo beata, si quis est qui eam invocatam in necessitatibus suis sibi meminit defuisse. Item de ejus mansuetudine dicit idem Bernardus: revolve totam seriem Evangelii; et si quid durum, si quid asperum inveneris in Maria, demum eam suspectam habeas, et ad eam accedere verearis. Gratia discretae taciturnitatis multum in ea splenduit. Ipsa enim fuit lignum vitae, quae illum qui vita est, nobis peperit: cujus ligni folium non defluxit. Verba ejus quae in Evangelio inveniuntur, sunt pauca, brevia, et utilia: pauca, quia septem solum: brevia, quia nullum prolongavit, excepto solo illo quod ad Dei laudem protulit, scilicet magnificat et cetera. Tria prima pertinent ad propriam utilitatem, quae Angelo dixit: tria ultima ad utilitatem proximi: medium ad laudem Dei. Primum verbum quod dixit Angelo, fuit verbum discretae interrogationis, scilicet: quomodo fiet istud? Secundum humilis responsionis, scilicet: ecce ancilla domini. Tertium fidelis orationis: fiat mihi secundum verbum tuum, Luc. 1. Inter verba pertinentia ad utilitatem proximi primum fuit verbum mansuetae correctionis: fili, quid fecisti nobis sic? Luc. 2. Secundum verbum suffragii, scilicet, vinum non habent, Joan. 2. Tertium verbum consilii, scilicet, quodcumque dixerit facite, ibid.


Caput 51

[88835] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 51 Puellae nobiles specialiter possunt induci ad amorem castitatis ostensione vilis status in quo contrarium castitatis, scilicet fornicatio, ponit, et ostensione nobilis status in quo castitas ponit. Requirit haec nobilitas carnis ut vilitatem timeant et caveant, et nobilitatem spiritualem diligant. Vilissimum esse statum fornicantis ostendit Scriptura sacra in multis locis. Propter hanc vilitatem Salomon Proverb. 11, comparat pulchram et fatuam mulierem circulo aureo in naribus suis, qui omni immunditiae exponitur, dicens: circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua; et Eccl. 9 dicitur: omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur; et Psal. 82, dicitur de luxuriosis: facti sunt ut stercus terrae; et Joel 1: computruerunt jumenta in stercore suo. Gregorius: jumenta in stercore suo computrescere, est homines in foetore luxuriae suam vitam finire. De hac vilitate dicit Hieronymus: nihil vilius quam vinci a carne: qui ab ea vincitur, vilium membrorum servus efficitur; Seneca: in voluptate nihil est magnificum, nihil quod naturam Deo proximam deceat, turpium membrorum ministerio veniens, exitu foeda. Dicunt magistri, aliquos esse Daemones, qui memores suae antiquae nobilitatis non dignantur de peccato luxuriae tentare. Signum hujus est, Lucifer tentans dominum in deserto, non tentavit eum de hoc peccato. Castitas in statu valde nobili ponit: ipsa filiabus regis domos eburneas facit, in quibus regem gloriae delectant, juxta verbum Psalmistae: ipsa Angelis assimilat. Origenes: castitas est status qualitatis angelicae. In carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed caelestis. Multum decet puellas nobiles decor castitatis, qui valde magnus est. Sap. 4: o quam pulchra est casta generatio. Bernardus: castitas non mediocris est decoris, qui divinos quoque delectare possit aspectus. Quid magis decorum castitate, quae mundum de immundo conceptum semine, et Angelum de homine facit? Differunt inter se homo pudicus et Angelus, sed felicitate, non virtute: illius felicior, istius autem fortior esse cognoscitur. Sola est castitas quae in hoc mortalitatis loco et tempore statum immortalis gloriae repraesentat. Castitas est thesaurus niveus. Job 38: numquid ingressus es thesauros nivis? Thesaurus est propter pretiositatem. Eccl. 25: non est digna ponderatio continentis animae: niveus propter puritatem. Castitas est principium pulchritudinis spiritualis, quae in candore et rubore consistit, secundum illud Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus. Ipsa in ornatu sponsae Dei byssus est. Proverb. ult.: byssus et purpura indumentum ejus: byssus, inquam, castitatis, et purpura charitatis. Bernardus: optabilis valde ornatus, qui et Angelis possit esse invidiosus. Hoc dicitur propter hoc quod castitas hominis quodammodo est gloriosior quam Angeli quantum ad hoc quod est fortior, ut prius dictum est. Sicut in picturis corporum albus color substernitur, et alii colores superponuntur: sic castitas quasi substramentum est, super quod Deus alias gratias ponit. Eccl. 25: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Castitas Dei amicum et familiarem facit. Sap. 6: incorruptio facit esse proximum Deo. Puritas magna, quae fuit in Joanne Evangelista, amicitiae et familiaritatis ejus cum Christo occasio fuit.


Caput 52

[88836] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 52 Ut puellae nobiles castitatem possint servare, admonendae sunt ab his quae castitati sunt inimica, abstinere: et ea quae ad castitatem juvant, amare. Multum inimicatur castitati superfluus cibus et potus, vinum forte, et salsae acutae, et alia corpus inflammantia. Jer. 5: saturavi eos, et moechati sunt; Prov. 20: luxuriosa res est vinum; Eph. 6: nolite inebriari vino, in quo est luxuria; Hieronymus ad Eustochium: virgo Christi vinum fugiat ut venenum; idem: quidquid seminarium est voluptatis, venenum puta; idem ad furiam: si apostolus castigavit corpus suum, et in servitutem redegit, ne cum aliis praedicasset, reprobus efficeretur; quomodo tu juvencula adhuc in fervore juventutis posita, dapibus et vino plena, de castitate eris secura? Item idem Hieronymus: difficile inter epulas servatur pudicitia; Bernardus: periclitatur castitas in delitiis, e contrario abstinentia multum juvat ad castitatem. Hieronymus ad Demetriadem virginem: caelesti rore et jejuniorum frigore calor puellaris extinguitur, et humano corpori Angelorum conversatio imperatur. Idem: quamdiu Eva in Paradiso abstinuit, virgo fuit: quam cito praeceptum abstinentiae violavit, corruptionem sensit. Item: inimicatur castitati otium. Item ea quae fuerunt causa iniquitatis Sodomae enumerantur Ezech. 16. Ovidius: quaeritur Aegistus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat. Otia si tollas, periere cupidinis arcus. Otiosus erat David, cum in peccatum adulterii cecidit. 2 Reg. 2. Inimicatur etiam castitati somnus intemperatus. Cat.: plus vigila semper, nec somno deditus esto. Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat. Cavendum est etiam a balneis non necessariis volenti servare castitatem. Hieronymus: si virgo jejuniis ac vigiliis corpus suum macerat et in servitutem redigit, cur e contrario sopitum ignem suscitat balneorum fomentis? Inimicatur etiam castitati impudica societas, quae laedit dupliciter: scilicet exemplo et suggestione: ideo scribit Hieronymus ad Laetam de instructione filiae: trade, inquit, ei comitem societatis, cujus sermo et incessus et habitus doctrina virtutum sit: nunquam absque te in publicum procedat, nullus ei juvenis cincinnatus arrideat. Nolo etiam ut de ancillis suis aliquam plus diligat, cujus crebro auribus insusurret: sed quicquid uni loquetur, hoc sciant omnes: placeat ei comes nequaquam compta atque formosa quae liquido gutture carmen dulce moduletur, sed gravis, pallens, tristis. Idem ad Demetriadem virginem: graves feminae, maximumque virgines et viduae tibi comites eligantur, quarum conversatio sit probata, sermo moderatus, verecundia sancta: fuge autem lasciviam puellarum.


Caput 53

[88837] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 53 Admonendae sunt puellae nobiles, ut amplius bonitatem quam corporalem pulchritudinem diligant, ornatum spiritualem corporali praeponant, et Deo, non mundo placere studeant. Abominari debent quae meretrices facere solent, ut capillorum tinctionem, faciei depictionem, rugas vestimentorum, et similia. Ab amore corporalis pulchritudinis quatuor debent eas compescere: scilicet quod haec pulchritudo est vana et frequenter deformitatis spiritualis causa, multum nociva et maledicta. Vana est, secundum illud Proverb. ult.: fallax gratia et vana pulchritudo. Vana est cito vadens in nihilum, propter quod flori comparatur, Isa. 40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Licet flos sit magnae pulchritudinis, tamen satis parum amatur ipsius pulchritudo, quia cito pertransit: sic parum amanda est pulchritudo corporis, quia cito amittitur, aufert eam modica febris, ad minus in morte amittitur: tunc deficit quando magis esset necessaria, quando eundum est ad curiam caelestis regis, quando debent praesentari Deo et Angelis ejus. Frequenter est pulchritudo causa deformitatis spiritualis: et frequenter corpore pulchriores sunt spiritu deformiores, et quae immunditiam plus abhorrere debuerant, peccando se amplius inquinant; et quas Deus plus honoravit pulchras faciendo, plus eum inhonorant peccata committendo. Immunditia spiritualis abominabilem reddit in eis decorem corporis, juxta illud Ezech. 16: abominabilem fecisti decorem tuum. Frequenter quae pulchra est corporaliter, exposita est immunditiae peccati, secundum illud Prov. 11: circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Si circulum aureum in naribus haberet, immundissimis rebus illum inficeret: non enim plus parcit nari vel ori quam pedi: sic nec mulier parcit decori faciei, immo prae ceteris membris illam operit iniquitate et impietate sua. Multum est nociva pulchritudo corporis. Est enim pulchritudo exurens, qualis est pulchritudo vulnerans, qualis est pulchritudo splendentis gladii. Unde Hieronymus: gladius igneus est mulieris species. Pulchritudo corporis bonitati adversatur, non enim de facili bonitas habetur cum ea; unde poeta: lis est cum forma magna pudicitiae. Timenda potius est pulchritudo corporis quam desideranda, cum rem meliorem auferat quam ipsa sit. In magno periculo est pulchritudo mulieris quae non absconditur: est enim velut thesaurus qui portatur in publico. Gregorius: depraedari desiderat, qui thesaurum in via publice portat. Fatuae sunt quae neglecta bonitate pulchritudinem quaerunt: similes sunt pueris qui pira vel poma vermes habentia ceteris praeeligunt, quia pulchriora sunt. Praecipue fatuae sunt illae quae naturaliter deformes sunt, et tamen laborant ad hoc quod pulchrae fiant, cum hoc nullo modo obtinere possint. Ad hoc autem quod sint bonae laborare nolunt, quod tamen melius est, et ab eis obtineri potest. Mulier quae ad hoc laborat ut sit pulchra, et non ad hoc quod sit bona, videtur plus amare utilitatem alterius quam suam: quia si pulchra fuerit, alii pulchra erit, cujus oculos pascet ejus pulchritudo; si autem bona fuerit, sibimet bona erit, secundum illud Prover. 9: si sapiens fueris, tibimetipsi eris. Sapiens est qui vadit ad regnum; stultus vero qui sciens et volens vadit ad infernale suspendium. Haec est differentia vera inter stultum et sapientem, juxta illud Eccl. 6: quid habet amplius stulto sapiens, nisi quod pergit ubi est vita? Pulchritudo corporis est pulchritudo maledicta, secundum illud Job 5: maledixi pulchritudini ejus: statim loquitur de stulto. Sapiens attendens quod pulchritudinem stulti concomitatur culpa quam sequitur poena, statim pulchritudini ejus maledicit, judicans quod eam habeat ad malum suum: stultus vero talia non attendens, eam laudibus extollit. Ad malum suum fuerunt pulchrae, quae propter pulchritudinem suam damnabuntur: vere est maledicta pulchritudo talis. Multis potius expedivisset quod fuissent leprosae, vel naso vel auribus mutilatae, quam quod fuissent pulchrae.


Caput 54

[88838] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 54 Debent puellae nobiles spiritualem ornatum praeponere corporali. Habere debent indumenta ad necessitatem, quam necessitatem determinat Bernardus: de quo require supra eod. Lib. cap. 16. De disciplina in habitu: non debent appetere talia indumenta unde vanam gloriam habeant, vel quibus alicui male placeant, vel quorum suavitate caro, quae ad malum prona est, delectetur. Ornatus decet animam dominam, non carnem ancillam. Bernardus: magna abusio et nimis magna, dominam ancillari, et ancillam dominari. Ornatum pretiosum dissuadet Scriptura per exempla, et quae proveniunt ex eo mala. Dissuadet illum Paulus 1 Tim. 2, 9, dicens: voto mulieres orare in habitu ornato, idest honesto, cum sobrietate et verecundia ornantes se, non tortis crinibus, aut auro et margaritis, vel veste pretiosa. Idem dissuadetur 1 Petr. 3, ubi dicitur: mulieres subditae sint viris suis; et subditur: quarum non sit exterius capillatura, aut circumdatio auri et cetera. Idem dissuadetur multis exemplis. Dissuadet hoc creator in plasmatione hominis, qui pretiosum spiritum sub vili sacco carnis abscondit. Non est verisimile quod voluerit vile corpus pretiosum tegumentum habere, qui pretioso spiritui vile tegumentum voluit dare. Idem dissuadet natura, quae sub terrae vilitate aurum et alia pretiosa abscondit, et sub vilitate corticis nuclei dulcedinem. Saepe etiam sub palliolo sordido latet sapientia, sicut dicit sapiens. Mercatores etiam trosellis de panno pretioso cooperturam faciunt de vili panno. Quis fatuum non judicaret illum qui vili trosello pretiosam cooperturam faceret?


Caput 55

[88839] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 55 Ex superbo et pretioso ornatu multa mala proveniunt. Primo spiritualem ornatum impedit. Cyprianus: serico et purpura indutae Christum induere non possunt: auro et margaritis et monilibus adornatae ornamenta cordis et pectoris perdiderunt. Secundo famam laedit: unde super illud 1 Timoth. 2: non in tortis crinibus, dicit Glossa Ambrosii: superbus habitus non recta facit de se credi. Tertio ad ignominiam et verecundiam hominis facit. Primo, quia sequela et signum est peccati primorum parentum. Sicut rosae color naturalis ad decorem sufficit, et soli claritas propria, nec alio ornatu indiget; sic primis parentibus ante peccatum ad decorem sufficiebat proprius color naturalis; sed per peccatum senserunt in se unde erubescerent, propter quod vestis operimento indiguerunt. Bernardus: qui gloriatur de veste, similis est furi glorianti de cauterio: quia propter peccatum Adae usus vestium introductus est. Secundo, quia remedium est turpitudinis et erubescentiae. Sicut ergo ad gloriam loripedis non cedit pes ligneus, licet sit depictus, sic nec ad gloriam hominis cedit vestium ornatus. Tertio quod qui se superbe ornat, a creaturis se vilioribus pulchritudinem suam mendicat, quod ignominiosum est excellentiae humanae naturae. Guido Carthusiensis: quomodo enim gloriabitur de pulchritudine, qui gloriatur de turpitudine? Vestes te ornant, pulchritudo etiam si eas ornares. Quarto superbus ornatus Deo contumeliam facit, cum pulchritudo animae ad imaginem et similitudinem Dei factae despicitur et inquinatur. De pulchritudine vero corporis, in quo jumentis similis factus est, magna cura habetur: de qua perversitate Deus multum offenditur, cum scilicet pulchritudo corporis, quae adeo parva est, quod pellibus murium et stercoribus vermium adjuvari indiget, pulchritudini animae, quae similis est divinae, praeponitur. Quinto superbus habitus Diaboli subjectionem ostendit. Ipse enim est rex super omnes filios superbiae, Job 41. Gregorius: evidentissimum signum reproborum est superbia, humilitas vero electorum. Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Ideo puellae nobiles superbum ornatum abominari debent, sicut regina Esther quae dicebat domino: tu scis quod abominor signum superbiae et gloriae, quod est super caput meum in die ostensionis meae. Sicut aliqua persona nobilis indignaretur, si signo servitutis super caput ejus posito per civitatem duceretur; sic puellae cor nobile habentes superbum ornatum abominari debent. Signo crucis signati debent esse Christiani: sic signatus erat Paulus qui dicebat: stigmata domini Jesu in corpore meo porto, Gal. ult. Glossa Augustini: stigmata appellavit quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur: stigma enim dicitur punctum vel nota aliquo ferro facta. Praecipue in capite debent apparere signa humilitatis poenitentiae: ideo his qui baptizantur vel confirmantur, imprimitur signum crucis in fronte: et in capite jejunii capita fidelium asperguntur cinere. Sed hoc signo amoto multo aliter signantur, quibus gladius Dei non parcet secundum illud quod legitur de non habentibus tau. Ezech. 9: non parcat oculus vester, neque misereamini. Tau figura fuit crucis. Crux enim tantum tria brachia habuit ad modum t litterae: sed post addita est tabula quaedam a parte superiori ad scribendum titulum. Sexto Dei filios occidit. Chrysostomus super illud Matth. 6: qui viderit mulierem ad concupiscendam eam et cetera. Mulier, inquit, si se decoraverit, et oculos hominum ad se vocaverit, etsi plagam non intulerit, extremam vindictam dabit: venenum enim intulit, etsi nullus qui bibat, inventus sit. Septimo exemplo malo corrumpit: aliis enim mulieribus occasio est ruinae vel per invidiam, vel per discordiam ad maritos, similes ornatus eis nisi procurent, vel per adulterium, ut habeant ornatum ab extraneis, quae non possunt habere a maritis. Octavo fructum orationis eis aufert: unde super illud 1 Tim. 2: non in tortis crinibus, dicit Glossa Ambrosii: qui vult audiri, inclinare se debet amota a se pompa, ut misericordiam Dei provocet. Habitus enim superbus non impetrat. Quomodo a Deo impetrabit, quae superbiam quam Deus summe odit, secum adducit? Causa hujus odii est haec. Superbia enim primam contumeliam intulit. Eccles. 10: initium omnis peccati superbia; oratio humiliantis se nubes penetrabit, Eccl. 35. Non sic oratio superbientis. Ps. 101: respexit in orationem humilium et non sprevit preces eorum; Judith 10: humilium et mansuetorum semper placuit tibi deprecatio. Non parum damnificatur quae pauper est spiritualiter, quando fructum orationum suarum amittit, in quibus magna pars bonorum quae agit, consistit.


Caput 56

[88840] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 56 Studere debent puellae nobiles, ut ei qui vere nobilis est, placeant, scilicet filio altissimi. Hic nobilis in regionem longinquam abiit, Luc. 19. Ejus nobilitas in fine mundi apparebit, cum mundum judicaturus in majestate seu gloria sua veniet. Proverb. ult.: nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. Ut autem ei perfecte placere valeant, necessarium est eis ut gratiam et amicitiam mundi despiciant. Amicitia mundi inimica est Deo: et qui voluerit amicus esse mundi, inimicus Dei constituitur, juxta verbum Jac. 4. In Psal. 52: confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos. Augustinus 2 Lib. Confess.: computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum. Gal. 1: si hominibus placerem, Christi servus non essem. Bernardus in Epist.: volens placere hominibus, Deo non placet. Deo potius placent puellae nobiles ornatum corporis despiciendo, quam de ipso curam magnam habendo. Ambrosius de Virgin.: dejecta decoris cura plus placet, et hoc ipsum quod nos non ornat, plus est. Secundum nobilitatem Dei debet esse in puellis nobilibus studium placendi et ea quae ei placent inquirendi. Tanto majori studio placere Deo opus est, quanto major est cui placendum est. Impossibile est quemquam Deo posse placere, qui quid ei placeat ignorat: fieri potest ut obsequendi voto offendat, si quo modo obsequi debeat ante non didicit. Indignari debent puellae nobiles obsequi mundo: indignus est enim earum obsequio. Senex est fatuus et insensatus, contemptibilis est, et per indigna gratia ejus acquiritur. Quae gratia care emitur, parum vel nihil, immo minus quam nihil valet: quia melior est ira ejus risu, Eccl. 7, et cito amittitur. Puellae nobiles quae sic abominantur meretricum statum, abominari debent meretricum ornatum. Exhibere etiam debent reverentiam conditori suo, et cavere ne immutando faciem ab eo conditam, eum offendant et confundant. Naturalis amor est opifici ad opus suum, et temeraria ejus corruptione offenditur, confusionem suam hoc reputans. Eccl. 4: non assumas faciem contra faciem tuam. De immutante faciem a Deo sibi datam, dicit Hieronymus in epistolis: qua fiducia erigit ad caelos vultus, quos conditor non agnoscit? Crinibus propriis contentae esse debent, nec est earum capillum nigrum, album vel flavum facere. Cum nolint venales esse, signa venalitatis non debent in eis apparere.


Caput 57

[88841] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 57 Item monendae sunt puellae nobiles ad amorem pietatis. Pietas enim eas Deo amabiles reddet, juxta illud Augustini: nihil est quod ita domino amabilem faciat ut pietas. Pietas etiam eas de hostes triumphare facit: unde super illud Psalm. 143, misericordia mea et refugium meum habetur, quod de nullo sic vincitur inimicus Diabolus, ut de misericordia. Item gratiam custodit, juxta quod legitur de eleemosyna Eccles. 19: gratiam ejus quasi pupillam conservabit. Pietas seu misericordia loco in quo sumus, multum congruit, qui est vallis lacrymarum vel miseriae. Populo misero multum placet, juxta illud Bernardi: misericordia miseris dulcius sapit. Habenti eam multum utilis est, juxta illud 1 Tim. 4: pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Non solum enim in futuro remuneratur, sed etiam in praesenti. Pietas a Deo quod vult impetrat. Eccl. 19: conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa exorabit pro te. Isa. 58: frange esurienti panem tuum et cetera. Et subditur: tunc invocabis, et dominus exaudiet: clamabis, et dicet: ecce adsum, quia misericors sum dominus Deus tuus. Misericors de Dei misericordia sperare potest, juxta illud Psalm. 51: ego sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei. Cum omne animal diligat omne simile sibi, Eccl. 13, verisimile est quod Dei misericordia misericordiam diligat in homine. Non potest esse quod misericordia nostra fluente debito modo ad proximum, fons divinae misericordiae nobis siccetur. Augustinus: fluit rivus, et fons siccabitur? Misericordia loca in regno caelorum assignat, juxta illud Eccl. 16: omnis misericordia faciet unicuique secundum intellectum peregrinationis illius, et secundum meritum operum illius. Puella nobilis cum nupserit, pauperum refugium esse debet. Habent naturaliter mulieres corda tenera, cum viri habeant corda dura; earum est emollire viros: et cum ipsae in domibus suis stabiles, viri autem earum frequenter sint absentes, quando viri cum hostibus suis pugnant armis, uxores debent cum eis pugnare eleemosynis. Eccl. 29, dicitur de eleemosyna: super scutum et super lanceam adversus inimicum tuum pro te pugnabit. Si mulier in domo non fuerit, pauper ad domum veniens refrigerium non invenit, juxta illud Eccl. 39: ubi non est mulier, ingemiscit egens. Debent puellae nobiles, quae habent nobilitatem carnis, habere magnum desiderium veri honoris, qui pietate acquiritur, juxta illud Matth. 25: accipite regnum quod vobis est paratum ab origine mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare et cetera.


Caput 58

[88842] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 58 Item monendae sunt ad mansuetudinem puellae nobiles, ad quam natura eas incitat, cum juxta verbum sapientis, homo sit animal mansuetum: nam habentes nobilitatem carnis, decet habere nobilitatem mentis. Vera autem nobilitas mentis est mansuetudo, quae in rege nostro splenduit, et quam suos habere voluit. Haec est nobilitas, quam nulla superat rusticitas. Super Matth. 5, habetur: mansuetudo est dulcedo animi, quam non vincit amaritudo. Inter amatores mundi aliqui habent imperfectam nobilitatem, quia nulli primo rusticitatem faciunt; sed si aliquis eis rusticitatem fecerit, eam reddunt qui sine rusticitate non sunt. Cum enim de sacco exire non possit nisi quod in eo est, rusticitas in illis est. Servi vero Dei perfectam habent nobilitatem insuperabilem a rusticitate: quidquid enim eis dicatur vel fiat, nobilitatem suam retinent. Mansuetudo multum facit diligi, juxta illud Eccl. 3: fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris. Mansuetudo habet virtutem adamantinam. Adamas ad se ferrum trahit; mansuetudo vero corda dura et quasi ferrea ad sui amorem attrahit. Mansuetudo locum parat, ubi anima cum Deo quiescat. Immansuetos et impatientes spiritus malus exagitat, ut patet in Saule 1 Reg. 16. Puellis nobilibus si contingat eas nubere, multum necessaria est mansuetudo, qua virorum crudelitas refraenetur. Mansuetudo ad impetrandum a Deo quod nobis necessarium est, multum juvat, juxta illud Judith 9: humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Et dominus ait beato Dionysio in carcere posito: benignitas et dilectio quam semper habuisti, facient ut quidquid petieris aliquibus, impetres. Mansuetudo virtus regia est: unde dominus primum principem populi sui Moysen constituit, qui erat mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra, Num. 12: et 3 Reg. 20, legitur: audivimus quod reges domus Israel clementes sint. Cum hac nobili conditione petit Isa. 16, regem mundo promissum dicens: emitte agnum, domine, dominatorem terrae.


Caput 59

[88843] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 59 Item monendae sunt puellae nobiles ad taciturnitatem. Communiter adolescentes parum debent loqui, juxta illud Eccl. 32: adolescens, loquere in tua causa vix cum necesse fuerit. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. Cum in adolescentibus parum sit discretionis, parum debet esse in eis locutionis. Cum discretione enim loqui oportet, eo quod indiscrete loqui valde sit periculosum: mors enim et vita est in manibus linguae. Prov. 18. Verba etiam nostra examinanda sunt in districto Dei judicio, juxta illud Matth. 12: de omni verbo otioso quod loquuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Taciturnitas via est ad modestam et disciplinatam loquelam. Si adolescens raro loquatur, ad hoc pervenire poterit ut loquatur modeste, juxta doctrinam sapientis. Qui vult addiscere artem scribendi, non debet in principio intendere ad hoc quod multum scribat, sed ad hoc ut bene scribat. Si hoc solum intendat ut multum scribat, nunquam ad hoc perveniet ut scribat bene. Cito scribendo non fit ut bene scribatur: bene scribendo fit ut cito, per usum. Similiter se habet de loquela: multum enim tacendo potest addiscere adolescens loqui modeste. Eccles. 3: tempus tacendi, et tempus loquendi; Gregorius: prius tacendi praemittit tempora, et postmodum subdit loquendi: quia non loquendo tacere, sed tacendo debemus loqui discere; idem: recte per excrescentem gratiam sermonem accipit, qui ordinate antea per humilitatem tacet. Valet ad hoc taciturnitas, ne innoxia lingua labatur. Gregorius: valde difficile est ut qui multa loquitur, non etiam mentiatur. Idem: qui verba sua metiri nesciunt, proculdubio ad otiosa verba dilabuntur: in quibus se minime reprehendunt, statim ad noxia et contumeliosa verba prosiliunt. Isti quippe sunt casus culpae crescentis, ut lingua cum non restringitur, nequaquam ubi ceciderit jaceat, sed semper ad deteriora descendat. Idem: dum otiosa verba cavere negligimus, ad noxia pervenimus; ut prius loqui aliena libeat, et postmodum detractionibus eorum vitam, de quibus loquitur, lingua mordeat. Sapiens: qui nescit tacere, nescit loqui. Proximus ille Deo est, qui scit ratione tacere. Specialiter puellas nobiles decet taciturnitas, in quibus debet abundare verecundia, quae est fuga rei indecentis, et timor in turpi facto. Valde enim indecens est si de nobili puella possit dici illud Jer. 5: fons mulieris meretricis facta est tibi, quia noluisti erubescere. Ambrosius in libro de Virgin.: malo sermonem virgini deesse, quam superesse. Nam si mulieres etiam de rebus divinis jubentur in Ecclesia tacere, domi viros suos interrogare; de virginibus quid putamus, in quibus pudor ornat aetatem, taciturnitas commendat pudorem? Fatua mulier a Salomone ostenditur esse garrula; Prover. 5. Decet omnes virgines abhorrere omnem immunditiam et cavere, et specialiter in membris illis ubi ipsae magis solent displicere, scilicet in ore et lingua. Ad cavendam vero hanc immunditiam multum valet taciturnitas. Sapiens 1: a detractione parcite linguae. Nobilitas hujus membri debet sufficere ad hoc, quod detractione vel aliis verbis inhonestis non maculetur. Debent nobiles mulieres multum intendere orationi, cum operibus servilibus non intendant: ideo linguam a Dei offensa multum debent custodire: quia secundum Gregorium: cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur.


Caput 60

[88844] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 60 Si puella nobilis nuptui tradenda fuerit, requirendus est ejus consensus, cum sine consensu nullum sit matrimonium, et cum invitae nuptiae soleant habere malum eventum. Eliezer nuntius Abrahae jam alias obtinuerat consensum Laban, et matris Rebeccae, ut Rebeccam duceret Isaac in uxorem. Ipso autem volente recedere, dixerunt mater ejus et pater: vocemus puellam, et quaeramus voluntatem ejus, Genes. 23. Et licet melius sit continere quam nubere, tamen quia continentia de facili perditur, sine culpa viro nuptui traditur. Eccl. 7: filiae tibi sunt, serva corpus illarum. In eod.: trade filiam (scilicet nuptui) et grande opus feceris: et homini sensato da illam. Puellae nobili nubenti faciendae sunt admonitiones illae quae factae sunt Sarae, quae habentur Tob. 10: apprehendentes filiam suam parentes, osculati sunt eam, et dimiserunt ire cum viro, monentes illam honorare sanctos, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. Prima admonitio pertinet ad humilitatem et patientiam: nam sicut scripsit Terentius, et recitat Hieronymus: omnes socrus uno animo oderunt nurus: ideo dicitur Eccl. 57: noli consiliari cum socero tuo. Secunda admonitio est maritum diligere: unde Tit. 2: adolescentulas hortare ut viros suos ament. Hujus autem amoris quatuor signa viris debent ostendere. Primum est, ut voluntarie eis se subdant; unde Gen. 3: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Tripliciter debet esse subjecta uxor viro. Primo debitum ei reddendo: deinde eum timendo, et ipsi serviendo. 1 Cor. 7: uxori vir debitum reddat, et uxor viro; Eph. 5: uxor timeat virum suum. Augustinus: subditas et pene famulas lex esse voluit uxores: unde Sara obediebat Abrahae dominum eum vocans, 1 Petr. 3. Sollicita debet esse uxor ut viro placeat, ut sic ab eo diligatur, et ipse ab adulterio retrahatur. Patienter debet viri defectus sustinere: unde refert Hieronymus quod Duilius, qui prius Romae navali certamine triumphavit, Iliam virginem uxorem duxit, quae tantae prudentiae erat, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia non vitium, sed monstrum erat. Is ergo jam senex ac trementi corpore in quodam jurgio sibi os foetidum exprobrari audivit, et tristis se domum contulit. Cumque apud uxorem conquestus esset, cur se nunquam ut huic vitio mederetur, admonuisset: hoc, inquit dixissem, nisi os omnibus viris olere putassem: et addit Hieronymus: laudanda est in utroque pudica et nobilis femina, et si viri sui vitium ignoravit, et si patienter tulit, et quod maritus infelicitatem corporis sui non uxoris fastidio, sed inimici maledictis sensit. Debet uxor viro suo corpus suum castum custodire. Tit. 2: hortare adolescentulas esse castas. Debent autem esse castae non castitate coacta, sed voluntaria. Amor uxoris in virum debet esse pudicus: ad quam pudicitiam tria pertinent: scilicet ut eum quasi sponsum, non quasi adulterum diligat: ut zelotypiam abjiciat, nec aliquid indecens faciat ut pulchritudine ei placeat, non se pingendo, vel modo indebito ornando. Multum timenda est zelotypia: si enim maritus merito habet suspicionem de uxore, vel uxor de viro, vix habent pacem. De muliere zelotypa potest intelligi illud Eccles. 7: inveni amariorem morte mulierem; Eccl. 26: dolor cordis et luctus mulier zelotypa (idest causa doloris.) In eod.: in muliere zelotypa flagellum linguae omnibus communicans, nulli scilicet parcens a contumelia vel detractione. Tertia admonitio est familiam regere, ut scilicet filios et filias, famulos et ancillas secundum Deum diligat et erudiat, nihil indisciplinatum vel impudicum in eis sustinens. Quarta admonitio est, gubernare domum, juxta illud quod legitur Tit. 2: admone illas esse prudentes, curam domus habentes. Quinta admonitio est irreprehensibilem se exhibere, ut scilicet gratiosa sit apud omnes. Eccl. 24: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Sancta apud Deum per sanctum timorem, pudorata apud homines per honestam conversationem. Multum cavendum est puellae nobili et garrulitas et litigiositas. Garrulitas proprietas est fatuae mulieris, Proverb. 7. Litigiositas vero quieti est inimica, juxta illud Prover. 27: tecta perstillantia in die frigoris et mulier litigiosa comparantur. Sicut sub tecto perstillante in frigore non potest homo quiescere, sic nec cum litigiosa muliere. Si contingat adolescentem viro mortuo viduam remanere, attendat illud 1 Cor. 7: mulier alligata est viro quanto tempore vir vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in domino. Hieronymus: non damno bigamos, immo nec trigamos, sed si dici potest nec octogamos. Ambrosius loquens de illo verbo apostoli 1 Cor. 7, beatior erit si sic permanserit secundum meum consilium (scilicet innupta), primae, inquit, nuptiae sub benedictione Dei sublimiter celebrantur: secundae autem etiam in praesenti carent gloria, sed propter incontinentiam conceduntur. Gloriam vocat propter ipsam benedictionem solemnem, qua sponsus et sponsa in primis nuptiis benedicuntur, sed non in secundis, ubi rectus ordo servatur, licet in quibusdam Ecclesiis fiat contrarium. Augustinus in Lib. de bono Conj.: bonum quidem Susannae in conjugali castitate laudamus; sed tamen ei bonum Annae viduae, sed multo magis virginis Mariae anteponimus. Sed quid esset si omnes continere vellent? Si in caritate essent, multo citius civitas Dei impleretur. Sed non est hoc timendum quod omnes contineant, nam paucorum est continentia: unde dictum est a domino Matth. 29: qui potest capere, capiat.


Caput 61

[88845] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 61 Et notandum quod in primitiva Ecclesia de viduis cura specialis adeo fuit, ut quaedam earum de bonis ecclesiasticis sustentarentur. Sed ad hoc quatuor oportebat concurrere: scilicet ut esset aetatis provectae, monogamae, probatae vitae, mundi solatio destitutae. De primo habetur 1 Tim. 5: vidua eligatur non minus sexaginta annorum: de secundo ib.: quod fuerit unius viri uxor: de tertio ib.: in operibus bonis bonum testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne bonum opus subsequuta est. Ibid.: viduas honora, quae vere viduae sunt. In eodem: si qua vidua filios aut nepotes habet, discat primo domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. In eodem dicitur: si quis fidelis viduas habet, subministret illis, ut non gravetur Ecclesia.


Caput 62

[88846] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 62 Ultimo in hoc libro agendum est de excellentia virginali, quae nobilibus puellis multum congruit, quae matrimonio praeponenda est, nisi timor de incontinentia aliud suaserit. 1 Corinth. 7: qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. In eodem: mulier innupta et virgo cogitat quae domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc ad utilitatem vestram dico; non ut laqueum vobis injiciam; sed ad id quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento dominum obsecrandi. In eodem: dico non nuptis et viduis, bonum est illis si sic permanserint sicut ego: quod si se non continent, nubant: melius est enim nubere quam uri. Et notandum quod virginitas corporis parum valet cum corruptione mentis. Hieronymus: nihil prodest carnem habere virginem si mente quis nupserit. Augustinus in Lib. de Virg.: felicior mihi videtur mulier nupta, quam nuptura virgo: habet enim illa quod ista cupit, praesertim si nondum sponsa cuiquam sit. Illa uni studet placere cui data est, haec multis, quia incerta cui danda est. Haec uno pudicitiam cogitatione defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba.


Caput 63

[88847] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 63 Ad commendationem virginitatis tria specialiter faciunt: scilicet ejus speciositas, virtuositas, gloriae ejus specialitas. Propter speciositatem thesaurus dicitur Matth. 13: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit. In agro corporis nostri absconditus est thesaurus virginitatis, quem qui invenit pretiositatem agnoscendo, abscondit. Saeculo enim renuntians, monasterium sibi eligit, ubi in abscondito faciei Dei vivit. Bernardus: necessarie habemus abscondere si quod habemus boni, quoniam thesaurum regni caelestis qui invenit abscondit: propter quod in claustro et sylvis abscondimur, nec hoc infructuose. Credo enim nullum esse hic, qui si quartam partem quae facit, actitaret in saeculo, qui non sicut sanctus adoraretur, reputaretur ut Angelus; nunc autem quotidie tamquam negligens increpatur. Ad hanc pretiositatem pertinet illud Eccl. 26: non est digna ponderatio continentis animae. Thesaurus iste regno caelorum similis est: vita enim virginum caelesti vitae multum assimilatur. Matth. 25: simile est regnum caelorum decem virginibus. In resurrectione non nubent, nec nubentur, ibid. 21. Virginitas in hoc mortalitatis loco et tempore quemdam statum immortalis gloriae repraesentat. Cyprianus: imaginem ejus qui de caelo est, portat virginitas. Hieronymus: in carne praeter carnem vivere non terrena vita est, sed caelestis. Virgines etiam regno caelorum similes sunt Dei inhabitatione. Deus enim habitat in eis. Luc. 12: regnum Dei intra vos est. Vita virginum, regina est. Cum ipsae sponsae sint regis caelestis; et ideo reginae ipsae, et regnant in regno corporis sui. Virginitas thesaurus niveus est. Job 38: numquid ingressus es thesauros nivis? Thesaurus est propter pretiositatem, niveus propter speciositatem.


Caput 64

[88848] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 64 Propter puritatem seu speciositatem lilio comparatur. Cant. 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Ibid. dicitur de sponso qui pascitur inter lilia, puritate enim virginali delectatur. Virginitas flos est, qui si debito modo servetur, non decidit: quem ventus temporalis prosperitatis non dejicit, nec hyems adversitatis laedit. Hunc Joannes Evangelista fere centum annis servavit. Hic est flos qui fructum terrenum excedit, cum et fructui conjugali praeponatur. Hac occasione beatus Matthaeus occisus est, quia noluit consentire quod Ephigenia, quae virginitatem voverat, cuidam regi nuberet. Flori virginitatis Deus pro fructu succedit. Sap. 3: felix sterilis et incoinquinata quae nescivit torum in delicto; habebit fructum in receptione animarum sanctarum. Super hunc florem spiritus sanctus quiescit. Isa. 11: flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus domini. Non est virgo arbor sterilis et maledicta, sed terreno fructui praeponit caelestem et carnali spiritualem. Hieronymus: nuptiae terram replent, virginitas autem Paradisum. Et notandum quod lilium habet sex folia candida, et aliqua grana aurea; velut sex folia in virgine sunt sex quae valent ad conservationem incorruptionis. Primum est sobrietas, quod folium lacerat excessus in cibo et potu, quasi quaedam spina, quae est via ad luxuriam. Lot inebriatus perpetravit incestum, Genes. 19. Prov. 20: luxuriosa res est vinum. Secundum est labor, et quasi spina lacerans, est quies ignaviae, vel otiositas quae est via ad luxuriam. Ezech. 16: haec fuit iniquitas sororis tuae Sodomae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium. Poeta: quaeritur Aegistus quare sit factus adulter? In promptu causa est; desidiosus erat. Tertium est habitus asper et humilis. Bernardus in Epist.: non aetatem teneram ordinis asperitas terreat, sed memento quod asperitas cardui pannum facit leniorem, et conversationem conscientia. Velut spina lacerans est superbus habitus, vel mollis, quia via est ad luxuriam: et filii Israel fornicati sunt cum mulieribus Moabitarum quae se ornaverant. 1 Tit. 2: non in tortis crinibus vel auro et cetera. Quartum est custodia sensuum, praecipue illorum qui nobis remota ostendunt, ut est visus, vel auditus. Quasi spina lacerans est curiositas videndi vana, vel audiendi nova, quae via est ad luxuriam, ut patet in Dina; quae egressa est ut videret mulieres regionis illius, et corrupta est a Sichem filio Emor, Genes. 24. Quintum est modestia sermonis. Velut, spina lacerans est loquacitas vel turpitudo sermonis. Seneca: a verbis turpibus abstineto, quia licentia eorum impudentiam nutrit. Prov. 7: ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula. 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava. Sextum est fuga occasionum peccandi. Velut spina lacerans est nimia domesticitas. Virga debet esse aliquantulum sylvestris. Sylvestria animalia solent habere pulchriorem pellem quam domestica. Opportunitas peccandi via est ad luxuriam, ut patet in Thamar corrupta ab Amnon fratre suo, quia solus cum sola fuit. 2 Reg. 13. Gen. 19: nec stes in omni circa regione. Solent virgines quae verae virgines sunt, esse pavidae, et nunquam securae esse, et ut caveant etiam timenda, et tuta pertimescere. Quasi grana aurea sunt tres modi diligendi Deum, quod Bernardus distinguit dicens: disce amare dulciter, amare prudenter, amare fortiter. Dulciter ne illecti, prudenter ne decepti, fortiter ne oppressi ab amore domini avertamur. Grana aurea etiam possunt intelligi motus divini amoris ex diversis causis procedentes. Amandus est enim Deus, quia creator, quia remunerator. Virginitas est principium spiritualis pulchritudinis. Pulchritudo sponsae Christi sicut et sponsi, consistit in candore et rubore, juxta illud Cant. 5: dilectus meus candidus et rubicundus. Dignior species candoris spiritualis est virginitas, et est quasi campus totius picturae spiritualis: super eam ponit Deus picturam aliarum gratiarum. Eccl. 25: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.


Caput 65

[88849] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 65 Et notandum quod sex sunt multum timenda virginibus. Primum est superbia. Augustinus in Lib. de Virg.: non solum est praedicanda virginitas ut ametur, sed et monenda ne infletur. Idem: superbia amplius amplioribus insidiatur; non ego talibus magnam curam humilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur: quo magis est alicui unde sibi placeat, eo magis vereor ne sibi placendo illi displiceat qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Bernardus: pulchra permixtio virginitatis et humilitatis. Non mediocriter placet Deo illa anima, in qua virginitas exornat humilitatem, et humilitas commendat virginitatem. Potest placere humilitas quae virginitatem deplorat amissam. Sine humilitate, audeo dicere, nec virginitas Mariae Deo placuisset. Secundum est fatuitas. Hanc fatuitatem intelligo defectum caritatis. Si dilectio Dei est honorabilis sapientia, ut habetur Eccl. 1, defectus divinae dilectionis est fatuitas detestabilis. Magna fatuitas est non cavere defectum illius rei sine qua cetera non prosunt, scilicet caritatis. Fatuae virgines non sumpserunt oleum secum cum lampadibus, Matth. 25. Bernardus in Epist.: castitas sine caritate lampas sine oleo est: subtrahe oleum, lampas non lucet: tolle caritatem, castitas non placet. Tertium est tepiditas, quae solet accidere in virginibus ex hoc quod considerant se parum peccasse: contra quod dicit Augustinus in Lib. de Virg.: quoniam veritas dixit quod ille cui modicum dimittitur, modicum diligit, vos ut ardentissime diligatis, cui diligendo a conjugiorum nexibus liberae vacatis, deputate vobis tamquam omnino dimissum quidquid a vobis non est illo regente commissum. Multo attentius debes diligere illum, qui flagitiosis ad se conversis quaecumque dimisit, in ea te cadere non permisit. Quid habes quod non accepisti, aut qua perversitate minus diligis a quo plus accepisti? Noli modicum diligere quasi a quo modicum tibi dimissum est: sed potius dilige multum, a quo multum tibi tributum est. Contra hanc tepiditatem valet virginibus, si habeant frequenter vinum sacrae Scripturae, quod est vinum germinans virgines, Zach. 9, idest virginales affectiones. Ad idem valeat meditatio dominicae passionis. Thren. 1: torcular calcavit dominus virgini filiae Juda. Istud torcular fuit pressura crucis, unde virginibus stillat vinum fervoris. Quartum est macula peccati, quae in virgine est macula in gloria. Macula est turpior in veste alba: virginitas est quasi vestis alba, quae byssus vocatur. Prov. ult.: byssus et purpura indumentum ejus: unde macula peccati valde indecens est in virgine. Hieronymus: praeclara est virginitas et pudicitiae virtus, si non aliis macularum lapsibus infirmetur. Ut sponsa Christi valeat cavere maculam peccati, frequenter debet inspicere in speculo sacrae Scripturae. Gregorius: specula sunt Dei praecepta, in quibus animae sanctae semper aspiciunt, et si quae in eis sunt foeditates, deprehendunt. Cant. 5: oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident super fluenta plenissima. Columba lacte lota est sponsa Christi cum puritate virginali, quae super fluenta Scripturae est, ut umbram accipitris infernalis ibi videat, et eum caveat. Quintum est divisio cordis. Augustinus loquens virginibus: toto vobis figatur in corde, qui pro vobis fixus est in cruce: totum teneat in animo nostro, quidquid noluistis occupari connubio. Vae duplici corde, Eccle. 2. Duplici corde est virgo, quae vult placere Deo et mundo. Bernardus in Epist.: volens placere hominibus, Deo non placet. Signum quod virgo habeat cor divisum et velit mundo placere, est exterior ornatus. In Psal. 44: omnis gloria filiae regis ab intus. Ambrosius de Virg.: dejecta decoris cura plus placet, et hoc ipsum quod vos non ornatis, ornatus est. Bernardus in Epist.: filiae Babylonis quarum vera filia in confusione est, induuntur purpura et bysso, et sub his conscientia pannosa jacet; fulgent monilibus, et sordent moribus: e contra tu foris pannosa, intus sponsa resplendens, sed divinis aspectibus, non humanis. Sexto timendum est ne desit perseverantia. Augustinus in Lib. de Virg.: sequimini agnum, tenendo perseveranter quod vovistis ardenter: facite cum poteritis, ne bonum virginitatis a vobis pereat, cui facere nihil potestis ut redeat. Virginitas amissa non recuperatur, sicut lampas fracta non reintegratur. Bernardus in Epist.: studeto perseverantiae, quae sola coronatur. Idem: scias Diabolum soli semper perseverantiae insidiari, quam solam novit coronari.


Caput 66

[88850] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 66 Sequitur de virginitatis virtuositate: quae primo apparet ex hoc, quod membra illa refraenat, in quibus concupiscentia maxime saevit; et secundum Hieronymum, interius libido virginibus majorem parit famem. Dulcius enim aestimatur quod nescitur. Virtuositas etiam ejus apparet ex hoc quod dicit Ambrosius: major, inquit, est victoria virginum, quam Angelorum. Angeli enim sine carne vivunt; homines vero virgines in carne triumphant. Bernardus in Epist.: Angelus habet virginitatem, sed non carnem, sane felicior quam fortior in hac parte. Optimus et optabilis valde ornatus ille, qui et Angelis possit esse invidiosus. Ad virtuositatem etiam ipsius pertinet, quod Dei amicum et familiarem facit et proximum esse Deo. Sapien. 6: incorruptio facit proximum esse Deo. Joannes virgo vocatur discipulus quem diligebat Jesus. Ipse tamquam familiaris recubuisse dicitur super pectus domini. Joan. 13. Beda Sup. Luc.: sicut Christus in summa pace natus est, ut se pacem diligere ostenderet: ita de virgine natus est, ut se virgineum decus diligere monstraret. Christus virgo fuit, virginem matrem habere voluit, et virginem praecursorem. Joseph creditur etiam fuisse virgo, et Joannes ejus familiaris virgo fuit.


Caput 67

[88851] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 5 cap. 67 Sequitur de specialitate gloriae virginitatis. Virginitas in praesenti est gloriosa, juxta illud Cypriani: virginitas est portio illustrior gregis Christi. Augustinus: nunc nobis ad virgines sermo est, quarum quo gloria sublimior, major et cura. In futuro vero non solum virgines habebunt communem gloriam, de qua in Psal. 149: gloria haec est omnibus sanctis ejus; sed etiam habebunt aureolam, sicut martyres et praedicatores. De aureola illa quae debetur virginitati, sic habetur super Exod. 25. Ad hanc coronam pertinet canticum novum, quod virgines tantum coram agno concinunt: et super illud Apoc. 14: cantabunt quasi canticum novum ante sedem Dei, idest de integritate animae et corporis exultabunt. Multum gaudebunt de hac speciali similitudine, quam cum Christo habuerunt. Merito in futuro virginibus cumulabitur gloria, quae gloriam filiorum in praesenti amore Dei contempserunt. Item merito specialiter a Christo glorificabuntur, quae specialiter in praesenti in corporibus suis illum glorificant, juxta illam sententiam Augustini in Serm. de Virg.: quanto, inquit, fragilior est sexus, quanto infirmius vasculum quod deportat ab hoste triumphum, tanto Diabolus majori opprobrio confusionis induitur, tantoque mirabilius Deus in sanctis suis agnoscitur. Magna gloria Dei quod virgo castrum debile corporis sui virtute sibi data a Christo tenet aliquando sexaginta annis vel amplius, contra illum de quo legitur Job 41: non est potestas in terra, quae ei valeat comparari.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264