CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Peraldi OP
De eruditione principum
liber IV

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 4
Prooemium

[88774] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 pr. In praecedenti libro ostensum est quomodo princeps habere se debeat ad se ipsum; in hoc quarto libro ostendendum est quomodo habere se debeat ad eos qui sunt juxta ipsum. Turpius est principi quod, eo praesente, perperam agitur; ideo illi quos prae oculis habet, ita debent esse ordinati et informati ut sint speculum et forma aliorum.


Caput 1

[88775] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 1 Multum cavendum est principi, ne sint mali qui sunt juxta illum. Bernardus in Lib. de Consid.: ne te dixeris sanum dolentem latera, hoc est, ne te dixeris bonum, malis innitentem; non sit tuta tibi tua bonitas obsessa malis, non magis quam sanitas vicino serpente, non est quo te subducas malo intestino. Et e regione, bonum domesticum eo amplius quo saepius juvat. Dupliciter nocent mali collaterales principi, scilicet convictu suo eum corrumpendo, et perverse ei consulendo. Cum peccatum sit morbus contagiosus, multum timenda est malorum societas. Non est tutum sano cum leprosis habitare. Eccles. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava: similiter, immo amplius, opera mala. Prov. 13: qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus autem stultorum similis eis efficietur. Qui vult ire ad sanctum Jacobum, non ponit se in societate eorum qui Romam vadunt: societas non ducit nisi quo vadit. Qui vult ire in Paradisum, declinare debet societatem eorum qui vadunt in Infernum. Noluit Jacob habere Esau socium itineris sui. Gen. 34. Seneca: convictor delicatus paulatim enervat et emollit: malignus comiti quamvis candido et simplici rubiginem suam affricuit. Eccl. 20: quis miserebitur ei qui comitatur viro iniquo? Sicut non est tutum agnum habitare inter lupos, ita nec bonum habitare inter malos. Eccl. 13: sicut communicabit lupus cum agno aliquando, sic peccator justo. Multum nocent mali collaterales perverse consulendo. Malus consiliarius est oculus eruendus, juxta verbum domini Matth. 5: si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te.


Caput 2

[88776] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 2 Multum utile est principi si ad consilia bene se habeat. Et notandum quod circa hoc quinque sunt commendabilia, scilicet: gratia consilium requirendi, gratia consiliarium eligendi, gratia consilium dandi, gratia consilium examinandi, gratia acquiescendi consilio. Gratia requirendi consilium est in eo qui non est praeceps ad operandum. Ille cui deest haec gratia, offendit frequenter, juxta illud Prov. 19: qui festinus est, pedibus offendit. Ad requirendum consilium monet Scriptura sacra Tob. 4: consilium semper a sapiente require; Prov. 11: ubi non est gubernator, corruit populus: salus autem ubi multa consilia; simile habetur ibid. 24: erit salus ubi multa consilia sunt; ibid. 13: astutus omnia agit cum consilio; fatuus autem aperiet stultitiam suam. In eodem: qui agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Tullius in officiis: parva foris sunt arma, nisi consilium sit domi. 1 Machab. 5: in illa die ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in praelium. Consilium regere debet fortitudinem. Eccl. 30: sine consilio nihil facias. Ibid. 37: ante omnem actum praecedat consilium stabile. Omne quod faciendum est tractare debet princeps apud se, et cum eis qui eum diligunt. Tractandum autem est ante factum, quia, post factum, sera retractatio est. Providere debet princeps ut tales secum habeat, quibus omnia sua secreta secure committat, consilia communicet, quibus se totum, quasi alteri sibi, refundat, qui, si velit aliquatenus deviare, non sinant, fraenent praecipitem, dormitantem excitent; extollentem reprimant, excedentem corrigant, quorum constantia nutantem firmet, erigat diffidentem, qui ad ea quae sunt honesta et amabilia et bonae famae provocent, qui vulgus non spernant, pauperes non gravent, sed foveant, qui cum humilibus humiles, cum innocentibus innocentes, duros dure redarguant, malignantes coerceant, et superbis retributionem reddant. Ad eligendum consiliarium monemur Eccl. 6: multi, inquit, pacifici sint tibi, et consiliarius tibi sit unus de mille. Pro consiliario ante omnes eligendus est Deus. Tob. 4: omnia consilia tua in ipso permaneant. Deinde recurrendum est pro consilio ad viros bonos. In Psal. 88: Deus qui glorificatur in Concilio sanctorum. Eccles. 37: anima sancti viri annuntiat aliquando vera, quasi septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum: Matth. 11: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Non est requirendum consilium a malis. Isa. 19: sapientes consiliarii dederunt Pharaoni consilium insipiens: Prov. 12: consilia impiorum fraudulenta, Eccl. 37: a consiliario malo serva animam tuam: Job 21: consilium impiorum longe sit a me. Item, a fatuis non est habendum consilium. Eccl. 8: cum fatuis non habeas consilium: non enim poterunt diligere nisi quae eis placent. In capite libri Psalmorum scriptum de capite Ecclesiae: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum: unde in alio Psalmo dicitur: in capite libri scriptum est de me. De principe vero qui quasi caput populi est, et locum Dei tenet, ante omnia necessarium est ut non abeat in consilio impiorum. Cum homo habeat unum Angelum consiliantem bonum, et habeat alium Angelum malum consulentem malum, si homines mali malum consilium habent, sunt plures contra unum, et non sine magno periculo. Item, non est quaerendum consilium a juvenibus. Roboam pro magna parte regnum amisit, quia consilio juvenum acquievit, relicto consilio senum. Eccl. 25: quam speciosa est veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium. Non est consilium quaerendum ab homine de negotio quod eum tangit, vel de eo quod nimis odit, vel nimis diligit, ne forte vel fallatur, vel fallere velit. Eccl. 27: noli consiliari cum socero tuo de aliquo quod videatur esse contra uxorem. Non est requirendum consilium a socero, idest uxoris patre, vel ab amicis carnalibus de his quae sunt contra carnem. Bernardus: amicos consulat qui non legit quod inimici hominis domestici ejus. Jacob, ignorante Laban socero suo, de Mesopotamia recessit in terram Chanaam, Genes. 33. Commendabilis etiam est gratia dandi consilium, juxta illud Machab. 2: ecce Simon frater vester, scio quia vir consilii est, ipsum audite semper. Praecipue commendanda est haec gratia in his qui habent alios regere. Gratia etiam examinandi consilium commendabilis est. Seneca: prudentis est proprium examinare consilium, et non cito facili credulitate ad falsa prolabi. Item, commendabilis est gratia acquiescendi consilio. Prov. 12: via stulti recta in oculis ejus: qui autem sapiens est, audit consilium. Moyses acquievit consilio Jethro, licet minor esset Jethro. Exod. 18: provide, inquit, tibi de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderunt avaritiam. Magnam discretionem et diligentiam debet habere princeps in eligendo, vel assumendo, qui secum habitent. Huic negotio non se ingerat rogans, consilio non prece agendum est: alius pro alio, alius pro se forte rogat; pro quo rogatur sit is suspectus, qui rogat pro se minus est admittendus. Debet princeps collaterales suos ad amorem justitiae multum monere, ad quam justitiam duo obtinent, scilicet nulli nocere, et communem utilitatem quaerere. Tullius: fundamentum justitiae est ne cui noceas, deinde communi utilitati deservias. Multum placet Deo innocentia, et multum est utilis homini. Augustinus: nihil Deo dignius, vel carius esse potest, quam ut innocentia tota observatione teneatur. Licet enim quis in aliis operibus devotus appareat, si illam non habuerit, sibi frustra blanditur. In Psal. 36: custodi innocentiam. Ambrosius: beatam vitam efficiunt tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae: quasi in statu beatorum est homo innocentiam servans, nihil enim amittit, ipsa servata, omnia bona servantur. Dum Adam innocentiam servavit, nihil ei nocuit: nihil etiam nocet hodie his qui innocentiam servant: Eccl. 8: qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali. Matth. 10: omnes capilli capitis vestri numerati sunt. Quae videntur noxia, innocenti sunt utilia. Rom. 8: scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum et cetera. Innocentia est armatura Dei, quam si habueris, cum tuis salvus eris. Job 22: salvabor innocens; ibid. 4: quis unquam innocens periit. Tales debent esse collaterales principis, juxta consilium Jethro, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, veritas inquam judicii, quam multum impedit avaritia munera recipiens.


Caput 3

[88777] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 3 Acceptio munerum multum timenda est: et cavenda judicibus: multa enim mala facit eis, de quibus septem ponere sufficiat. Notandum enim quod munus acceptum judicem excaecat, mutum eum reddit, eum corrumpit ad minus quantum ad famam, in servitutem redigit, maledicum facit, ad omnem iniquitatem inclinat, et tandem morti aeternae condemnat. De excaecatione legitur Exod. 33: non accipias munera, quae excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum; et Deut. 16: non accipies praemium, neque munera, quae excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum. De secundo malo dicit Gregorius: non potest constanter argui a quo accipitur. Apostolus noluit accipere, ne, dum acciperet, auctoritatem magisterii amitteret. Et Isa. 56 dicitur de principibus: canes muti non valentes latrare. De his duobus malis dicitur Eccl. 20: exenia et dona excaecant oculos judicum, et quasi muto in ore avertit correctiones eorum. De tertio malo dicitur Isa. 1: principes tui infideles socii furum; et subditur causa: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Et licet aliqui non corrumpantur per munera, tamen praesumptio habetur contra eos de corruptione; quia, secundum Hieronymum, sicut matrona non est casta, quae cum rogatur munera accipit; ita nec judex munuscula accipiens a corruptione immunis judicatur. De quarto malo habetur 1 Cor. 6: omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate. Loquitur apostolus de sumptibus recipiendis, et innuit quod si ab eis sumptus reciperet, jam sub eorum potestate esset. De quinto malo legitur Deuter. 17: maledictus qui munera accipit, ut percutiat animam innocentis; Isa. 5: vae qui justificatis impium pro muneribus. Cupidus munus accipiens credit se solum benedictionem accipere, unde munus vocatur benedictio, ubi dicit Naaman Elisaeo 4 Reg. 5: obsecro ut accipias benedictionem a servo tuo: sed latet maledictio quam Giezi sensit, cum lepra Naaman ei adhaesit. De sexto malo habetur in Psal. 25: in quorum manibus iniquitates sunt, et subditur causa: dextera eorum repleta est muneribus. De septimo malo dicitur Job 15: ignis devorabit tabernacula eorum qui libenter munera accipiunt. Quis sanae mentis in hospitio suo libenter recipiat eum a quo debeat excaecari, et tot alia mala pati? Quis sapiens amet ea quae suis tantum amatoribus sunt noxia?


Caput 4

[88778] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 4 Specialiter reprehensibile est in acceptatoribus munerum si extorqueant, vel etiam oblata recipiant ea, ad quorum restitutionem sciant dantes teneri, ut sunt usurae et rapinae; qui, secundum Hieronymum, similes sunt illis qui minores pisces, devoratos a magnis, comedunt, qui cibus vilis est, et usui humano minus aptus. Item reprehensibile est in acceptatoribus munerum, cum habent ministros inferiores impios procurantes ut ipsi a subditis aliquid valeant extorquere. Illi ministri sunt quasi aucupes, juxta illud Jer. 5: inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendum viros. Reprehensibiles etiam sunt acceptores munerum, cum accipiunt munera pro causa, pro qua non debent, ut judices munera accipientes ut deserant justitiam, vel ut justitiam faciant, quam gratis debent facere, aliter nolentes facere. Sicut enim iniquus esset qui capam meam mihi vendere vellet, ita injustus est qui justitiam, quam debet gratis ex officio facere, non vult facere nisi accepto munere. Has justitias judicabit dominus, juxta illud Psalm. 74: cum accepero tempus, ego justitias judicabo; justitiam venditam dominus judicabit, et pro ea venditorem damnabit. Prohibere debet princeps collateralibus et inferioribus ministris ne aliquam injustitiam faciant, vel ut ei placeant, vel ut ei aliquid acquirant: providere etiam debet eis ut occasiones accipiendi munera non habeant. Ambrosius super illud Luc. 2: neminem concutiatis: singulis generibus hominum tribuit Joannes Baptista responsum: publicanis ne ultra praescriptum exigant, militibus ne calumniam faciant, praedam non requirant, docens idcirco stipendia constituta militiae, ne, dum sumptus quaeritur, praedo grassetur, idest latrocinetur. Item, debet providere ne ministri inferiores aliquas falsas accusationes subditorum afferant, propter quas bona eorum ab eis extorqueantur. Prov. 29; princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.


Caput 5

[88779] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 5 Multum timenda et cavenda est rapina principi et in se et suis collateralibus inferioribus. Multum est enim Deo et sanctis exosa, Diabolo placida, homini nociva. De Dei odio habetur Isa. 41: ego dominus amans judicium, et odio habens rapinam in holocaustum. Exosa est Deo rapina, etiam cum inde ei obsequium exhibetur. Eccles. 34: qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris. Cum substantia pauperum vita sit eorum, qui offert domino eam, quasi vitam vel sanguinem pauperum, qui sunt filii Dei, ei offert: unde substantia pauperum sanguis vocatur Jerem. 2: in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum. Alae sunt pretiosorum palliorum extremitates, in quibus sanguis animarum invenitur, cum de rapinis pauperum fiunt. Cum his alis non de facili volant in caelum. Item Eccl. 34, rapina occisio dicitur, ubi sic habetur: qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum; cum raptor pauperi vitam aufert, quasi infert ei mortem. Auferre enim vitam, et inferre mortem convertibilia esse videntur. Sancti adeo odiunt rapinam pauperum, ut quasi propter eam displiceat eis praesens vita; et de Deo sustinente hoc videntur murmurare. Eccles. 4: verti me ad alia quae sub sole geruntur, et vidi calumnias et lacrymas innocentum, et consolatorem neminem, nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos, et laudavi magis mortuos quam viventes, et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt; Abac. 1: usquequo, domine, clamabo, et non exaudies? Vociferabor, a te vim patiens, et non salvabis? Quare respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se? Non est mirum si Deus odit rapinam inter Christianos, cum sit proditio. Christiani enim omnes fratres sunt et fraternitate naturali, de qua Augustinus: Adam et Evam intendamus, et omnes fratres sumus: et fraternitate spirituali, de qua idem Augustinus: fratres quidem secundum quod homines sumus, quanto magis secundum quod Christiani sumus? Ad id quod homo es, pater fuit Adam unus, una mater Eva; ad id quod Christianus es, unus pater est Deus, una mater Ecclesia. Non est sine crimine proditionis quod aliquis depraedetur fratrem suum innocentem: propterea qui depraedatur servum, in eo depraedatur dominum; proditiose ergo agit in utrumque, utrumque depraedando. Multum placet Diabolo, multum assimilans hominem ei. Ipse fuit primus raptor volens Dei altitudinem rapere cum ait: ero similis altissimo, Isa. 13. Et adhuc incessanter laborat, ut bona nostra rapiat.


Caput 6

[88780] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 6 Non solum assimilantur raptores Diabolo, sed in aliquibus eo sunt deteriores, et specialiter in tribus. Primum est, quod Diabolus torquet eos qui mala agunt, sed raptores eos depraedantur et torquent qui a malo recedunt. Isa. 59: qui recedit a malo praedae patuit; Proverb. 29: viri sanguinum oderunt simplicem. Poterit Diabolus se justificare comparatione raptorum in die judicii dicendo domino: ego illos solos afflixi qui te offenderant; sed raptores isti illos depraedaverunt et afflixerunt qui non meruerunt. Secundum est quod Diabolus defert Angelo bono ad custodiam hominis deputato, ut ei, quem custodit, violentiam corporalem non inferat, quod raptores non faciunt. Tertium est quod Diabolus torquet homines in Inferno, qui locus est tormentorum, ut habetur Luc. 16, sed raptores torquent homines in mundo isto, ubi homines debent habere libertatem faciendi de se et de rebus suis quod volunt. Ad ostensionem magnae malitiae vocat eos in specie, scilicet lupos, Soph. 3, dicens: judices tui lupi vespere, non relinquebant in mane. Peccatum rapinae homini insultum nocet, macula est valde adhaerens, vix enim deletur: vix enim aliquis perfecte restituit quae rapuit: videmus eos qui habent vestes pretiosas novas diligenter cavere eis ab oleo et aliis liquoribus, quorum maculae removeri non possunt. Dicunt enim, perdita esset vestis, si tale quid caderet super eam: sic juvenis qui nondum rapuit, debet sibi cavere a rapina, et dicere: perditus sum, si rapere incoepero: nunquam enim de cetero restituetur.


Caput 7

[88781] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 7 Multa sunt quibus perpendetur, quod dominus multum sit puniturus raptores, qui sua auferunt pauperibus. Primo per hoc quod ita districte judicat eos qui sua non largiuntur pauperibus; si enim damnantur qui sua pauperibus non distribuunt, quid fiet illis qui bona eorum auferunt? Unde Sup. Luc. 16, habetur: non reprehenditur dives quod aliena rapuerit, sed quod sua non erogaverit. Ad idem facit illud Matth. 25: tunc dicet rex his qui a sinistris erunt: discedite a me maledicti in ignem aeternum: et subditur causa, esurivi, et non dedistis mihi manducare. Raptoribus vero poterit dicere: esurivi, et abstulistis mihi quod debebam manducare: ori meo subtraxistis quod porcis et canibus dedistis. Porci sunt homines voluptuosi: canes detractatores qui auferunt de ore Dei quod ponunt in ore Diaboli. Os pauperis os Dei est: os Diaboli os impii est. Ipse enim servus Diaboli, et sic quae ipsius sunt, Diaboli sunt. Ad litteram etiam de rapinis pauperum pascunt canes et sues. Secundo per lacrymas viduarum et pupillorum quibus injuriantur, quae contra eos multum provocant dominum, de quibus legitur Eccles. 35: non despiciet dominus preces pupillorum, nec viduam si effundat loquelam gemitus: nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et dominus exauditor non delectabitur in illis. Minus dicit, et plus significat, immo multum offendetur. Ad idem facit parabola quae habetur Luc. 18, de judice iniquo, qui Deum non timebat, nec hominem reverebatur, qui nolebat per multum tempus vindicare viduam quamdam de adversario ejus, sed post dixit intra se: et si Deum non timeo, nec homines revereor, tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam: et subdit dominus, videte quid judex iniquitatis dicat: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? Multum est timendum raptoribus de salute sua: preces enim eorum non exaudiuntur propter peccatum rapinae. Isa. 1: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Orationes bonorum pro eis factae non exaudiuntur, quia adversantur eis lacrymae pupillorum et viduarum, quae violentae sunt in precibus, ut dicit Augustinus super illud Psal. 38: auribus percipe lacrymas meas. Ad hanc contrarietatem pertinet illud Eccles. 34: unus orans, et unus maledicens, cujus vocem exaudiet Deus? Immo multi maledicentes. Non facile quis exaudiet in aliqua curia justa qui jus non habet, cum habet ibi multos adversarios fortes. Tertio per magnum amorem quem Deus habet ad pauperes, qui tantus est, quod sibi reputat fieri quod eis fit, Matth. 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Propter eos venit in mundum istum. In Psal. 11: propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit dominus. In primo etiam verbo novae legis communicavit eis regnum suum dicens: beati pauperes et cetera. Unde verisimile est, quod districte judicaturus sit pauperum oppressores, juxta illud Psal. 71: judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem; Prov. 23: non attingas terminum parvulorum, et agrum pupillorum ne introeas: propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum; ib. 22: non facias violentiam pauperi, quia pauper est, nec conteras egenum in porta: quia dominus judicabit causam ipsius, et configet qui confixerunt animam ejus. Quarto per hoc quod pauperes quos spoliaverunt, erunt judices, juxta illud Job 35: pauperibus judicium tribuit. Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum, Sap. 5.


Caput 8

[88782] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 8 In mundo isto punit Deus raptores multipliciter: paupertate, sterilitate, mortis acceleratione, et quod gladio moriuntur: filii etiam eorum mendici fiunt, et gladio pereunt. De paupertate habetur Prov. 11: alii dividunt propria, et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt. Hujus paupertatis potest causa quadrupliciter assignari. Prima est, quod ipsi, Deo relicto, qui est fons, et causa, et origo bonorum, de indigentiis pauperum repleri volunt, de quo conqueritur dominus. Jerem. 2: dereliquerunt me fontem aquae vivae. Deberent milites Deo servire, et ab eo necessaria sperare, non laboribus pauperum inhiare: de paupertate enim non colligitur abundantia. Secunda causa est, quia alii depraedantur eos sicut ipsi spoliant pauperes. Isa. 33: vae qui praedatis, nonne et ipse praedaberis? Abac. 2: quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis. Tertia causa est, quia Deus non dat libenter illis qui sibi auferunt in pauperibus, unde raptores plus amittunt quam auferant: amittunt enim quod liberalitas erat eis datura; nec mirum si Deus multum offendatur, cum pauperi aliquid aufertur, cum ipse sit liberalissimus, tales vero extorsiones avaris solent fieri, non illis qui libenter dant bona sua. Quarta causa est, quia creaturae in locis sibi deputatis conservantur et quiescunt; in locis vero ubi violenter ponuntur, non quiescunt, ut ponderosa quiescunt in infimis locis, levia in supernis; si vero in aliis locis ponuntur violenter, ad sua loca revertuntur. Sic accidit de divitiis, quae a raptoribus violenter occupantur. Multoties sterilitas poena raptorum est: cum enim contra Deum acquirere velint quae possideant, dominus negat eis, vel eorum successoribus, quin ea possideant, non dando eis heredem. Eccles. 40: nepotes impiorum non multiplicabunt ramos. De mortis acceleratione dicitur in Psal. 5: viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos; Prov. 2: impii de terra perdentur, et qui inique agunt, auferuntur. Quod raptores gladio moriantur, habetur. Jerem. 22: vae qui aedificant domum suam in injustitia; et quibusdam interpositis subditur: propter hoc dicit dominus: non plangent eum; vae frater, et vae soror, non concrepabunt ei: vae domine, et vae inclyte, sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. Et propter hoc spiritus ejus a Daemonibus rapietur, juxta verbum Gregorii dicentis: qui mihi visibiliter rapit, urgente necessitate, subito invisibiliter rapietur. De hoc quod filii eorum mendici fiant, et gladio pereant, habetur Nahum. 2: leo cepit sufficienter catulis suis, et negavit leaenis, et implevit praeda speluncam suas; et subditur: ecce ego ad te, dicit dominus exercituum, leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam. Job 27: haec est pars impii apud Deum, et hereditas violentorum, quam ab omnipotente suscipient, si multiplicati fuerint, filii ejus in gladio erunt, et nepotes eorum non saturabuntur pane. Rapinae sunt quasi molae asinariae, fune amoris collo raptorum suspensae, in profundum Inferni eos submersurae, juxta illud Prov. 21: rapinae impiorum detrahent eos. Et notandum quod rapina multum indecens est in principe sicut et furtum, immo plus quam furtum: universaliter enim majus malum est manifeste peccare quam occulte, ut patet in adulterio. Magis ergo peccat raptor pauperi rem suam manifeste auferens, quam fur qui subtrahit eam ipsi occulte.


Caput 9

[88783] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 9 Princeps quantum potest debet facere ut et ipse et qui sunt cum eo, immunes sint ab illis vitiis, quae in principibus et ministris eorum solent abundare, de quibus causa brevitatis sex sufficiat ponere. Primum est vulpina astutia ad rapiendum, ad quod pertinet quod dicit dominus Lucae 14, de Herode: dicite vulpi illi. Tullius in 1 Rhet.: de re familiari impertiendum est, sed moderate. Quid stultius quam quod libenter facias, curare ut diu facere non possis? Ibid.: sequuntur largitionem rapinae. Cum enim dando egere coeperint, alienis bonis manus inferre coguntur; ita cum benevolentiae comparandae causa benefici esse velint, non tanta studia eorum assequuntur quibus dederint, quanta odia quibus ademerunt. Idem: nullum vitium deterius avaritia, praesertim in principibus et rempublicam gubernantibus: habere quaestui rempublicam non modo turpe est, sed et sceleratum et nefarium. Secundum est vitium curiositatis, de quo habetur exemplum, Luc. 34, in Herode, qui cupiebat salvatorem videre non causa suae salutis, sed causa suae curiositatis: de ipso sic legitur: Herodes viso Jesu gavisus est valde: erat enim ex multo tempore cupiens videre eum. Tertium vitium est contemptus simplicium, et irrisio: unde subditur ibi: sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo, et illusit. Quartum est gravamen minorum propter majores. Comparant enim gratiam potentum oppressione innocentum, quae negotiatio est valde iniqua et diabolica: unde subditur: et facti sunt amici Herodes et Pilatus in illa die. Quintum est immisericordia, seu crudelitas, ad quam pertinet quod milites illusuri domino turbam convocaverunt ut amplius erubesceret, et quod ei obtulit unus ex eis acetum, et alius latus ejus jam mortui lancea aperuit: sic milites quodammodo lanceant Christum in membris suis, cum pauperibus non parcunt, quorum vita quoddam genus mortis est: aceto etiam eum potant, qui ad hoc subditos suos cogunt ut, illis meliora quae habent dantes, deterioribus utantur. Sextum vitium est quod ipsi spoliant Ecclesias bonis, quae ipsi, vel antecessores eorum, contulerunt eis. Ad hoc pertinet, quod milites induerunt dominum veste purpurea, qua postea spoliaverunt eum. Multum est utilis principi justitia, multum noxia avaritia. Prov. 29: rex justus eriget terram, vir avarus destruet eam; in eod.: rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus firmabitur in aeternum.


Caput 10

[88784] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 4 cap. 10 Quaerendum est principi cum discretione et diligentia quem constituat super familiam suam: qui si fidelis non fuerit, fraudabit; si vero non fuerit prudens, fraudabitur. Quaerendum est ergo et fidelis et prudens, et danda ei potestas, ut quod videbitur sibi agendum, facere possit, contra quem clandestinae et susurratae delationes non sunt recipiendae. Fidem debet ei princeps habere exemplo illius Aegyptii, qui, omnibus traditis Joseph, ignorabat quid habebat in domo sua. Bernardus: erubescat Christianus Christiano sua non credens: homo sine fide, fidem tamen habuit servo super omnia bona sua constituens eum, et hic erat alienigena.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264