CORPUS THOMISTICUM
Petri de Alvernia
Continuatio S. Thomae in Politicam
liber V

Thomas de Aquino a Poccetti depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 5
Lectio 1

[89631] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 1 Postquam philosophus determinavit de rebuspublicis ostendendo quid est et de differentiis earum et in universali et in particulari, in isto quinto libro determinat de principiis salvantibus et corrumpentibus rempublicam; et dividitur in partes duas. In prima dat intentionem suam continuando dicta dicendis. In secunda prosequitur, cum dicit, oportet autem et cetera. In prima dicit, quod post illa quae determinata sunt prius, consequenter dicendum est ex quibus corrumpuntur respublicae, et ex quot, et ex qualibus, et quae sint corruptiones et correctiones cuiusque reipublicae, et ex qualibus et quibus rebuspublicis ad quales sit transmutatio. Aliquando enim una respublica transmutatur in aliam; et ideo videndum est a quali ad qualem contingit fieri transmutationem. Item dicendum est de salvatione cuiusque reipublicae, qualiter scilicet salvatur unaquaeque et in universali et in particulari. Item dicendum est per quae maxime habet salvari quaelibet: de omnibus enim aliis quae proposuimus dicere in principio, fere dictum est. Et dicit fere, quia superius fecit mentionem de institutione principatus; sed non determinavit de ipsa ad plenum, sed determinabit in sequenti libro, scilicet in sexto.

[89632] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 2 Deinde cum dicit oportet autem prosequitur; et dividitur in duas. In prima prosequitur de salvatione et corruptione rerumpublicarum secundum intentionem suam. In secunda circa hoc reprobat opinionem Platonis in fine huius quinti cum dicit, in republica et cetera. Prima in duas. In prima determinat causas corruptionis et salvationis, rerumpublicarum proprie dictarum, scilicet in quibus plures principantur. In secunda determinat causas corruptionis et salvationis monarchiarum, sicut tyrannicae et regalis, ibi, restat autem et cetera. Prima in duas. In prima determinat causas corruptionis rerumpublicarum in quibus principantur plures. Secundo determinat de causis salvationis, ibi, de salvatione et cetera. Prima in duas. Primo dat radicale principium corruptionis rerumpublicarum. Secundo determinat causas et principia corruptionis proxima magis, ibi, sunt autem et cetera. Prima in duas. In prima declarat quae est radix corruptionis rerumpublicarum, et quomodo transmutantur. In secunda resumit causam illam ut addat, ibi, ubique enim et cetera. Prima in duas. In prima ostendit quod est radicale principium corruptionis. In secunda ostendit quot modis transmutantur, ibi, propter quod et cetera. Adhuc prima in duas. In prima praemittit quoddam. Secundo ex illo concludit causam primam corruptionis rerumpublicarum, ibi, et propter hanc causam et cetera. In prima dicit, quod ad videndum causam corruptionis rerumpublicarum, oportet primo accipere quo principio, quod rerumpublicarum quaedam sunt rectae, quaedam autem non; et quod omnes intendunt aliquod iustum et aequale secundum proportionem. Et ratio huius est, quia omnes intendunt salvationem. Respublica autem salvari non potest sine coniunctione, nec coniunctio fieri potest nisi reddatur aequale; hoc autem iustum est, ergo omnes intendunt iustum et aequale. Peccant tamen multi in determinando illud iustum.

[89633] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 3 Quidam enim male determinant ipsum: populus enim putat quod si sint aliqui aequales in quocumque, quod sint aequales simpliciter, et quod aequaliter debent recipere; et quia omnes cives sunt liberi, et aequales simpliciter dicit eos esse. Paucorum vero potentia putat, quod si sint inaequales in aliquo quod sint inaequales simpliciter et inaequaliter debeant recipere illos; scilicet qui sunt inaequales in divitiis, putant inaequales esse simpliciter et inaequaliter debere recipere de bonis communibus. Sed non oportet quod inaequales in divitiis sint inaequales simpliciter, nec aequales in libertate sint aequales simpliciter; quia divitiae et libertas non sunt bona hominis secundum quod homo. Manifestum igitur est quod omnes intendunt aequale. Et dicit, quod ulterius accipiunt, quod si sint aequales aliqui, quod debent recipere aequaliter de communibus bonis: et cum omnes sint liberi aequaliter secundum populares status, debent omnes recipere de bonis communibus aequaliter: quasi paralogizantes; aequales aequaliter debent recipere de bonis communibus: sed liberi sunt aequales: ergo aequaliter debent recipere. Sed manifestum est quod hic est defectus secundum quid et simpliciter. Non enim sequitur: sunt aequales in aliquo, scilicet libertate: ergo sunt simpliciter aequales. Paucorum vero potentia dicit, quod cum ipsi sint aliis inaequales, quia excellentes eos, debent recipere plus et praeponendi sunt in plus accipiendo. Quod enim plus est, inaequale est. Sic igitur manifestum est, quod omnes istae respublicae aliquid iustum intendunt, sed vitiatae sunt simpliciter.

[89634] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit et propter concludit ex dictis primam radicem et primum principium corruptionis reipublicae et seditionis. Et primo facit hoc. Secundo adiungit aliud principium, ibi, sunt autem et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit qui sunt in civitate qui iuste possunt movere dissensionem, et tamen non faciunt, ibi, omnium autem et cetera. In prima dicit, quod cum unusquisque secundum unam dignitatem debeat recipere de bonis communibus, quando non recipiunt secundum quod existimant se dignos, faciunt seditionem in civitate et mutant rempublicam: ex hoc enim quod non recipiunt secundum existimationem quam habent de se, videtur eis, quod fiat eis iniustum, et quod contemnantur. Ista autem causa sunt dissensionis.

[89635] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit omnium autem ostendit qui iuste possunt movere dissensionem in civitate, et tamen non movent. Et dicit, quod inter omnes iustissime possunt movere seditionem in civitate, quamvis non faciunt, virtuosi excellentes alios secundum virtutem. Et ratio huius est, quia illi qui sunt simpliciter inaequales, si non recipiant secundum illam inaequalitatem, iniustum fit simpliciter eis: sed virtuosi sunt simpliciter inaequales respectu aliorum, ipsos excedentes secundum virtutem: ergo si non recipiant secundum illam inaequalitatem, iniustum fit eis. Et cum excedant in eo quod est bonum simpliciter, iustissime possunt movere dissensionem, sed non faciunt propter duas causas. Prima est, quia frequenter contingit propter dissensionem detrimentum boni communis. Sapiens autem ut plurimum plus diligit bonum commune quam proprium; et ideo non facit dissensionem. Secunda ratio est, quia ad hoc quod aliquis debeat movere seditionem in civitate, oportet quod habeat iustam causam et potentiam: sed virtuosi ut frequenter non habent potentiam, nec putant se habere iustam causam; ideo non movent. Sed si ista concurrerent quod haberent causam iustam et potentiam, et non esset detrimentum boni communis, moverent seditionem rationabiliter, et peccarent si non moverent.

[89636] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit sunt autem adiungit aliud principium corruptionis reipublicae; et dicit, quod sunt alii qui excellentes alios in nobilitate credunt excedere illos simpliciter; et ideo reputant se dignos maioribus. Tales autem videntur esse illi qui habent divitias et virtutem a progenitoribus; et ideo si non recipiant de bonis communibus secundum existimationem quam habent de seipsis, movent dissensionem; et tunc contingit quod principia et fontes seditionum per quae moventur civitates sunt ista; sed istud principium reducitur ad primum. Est enim radix seditionis excellentia in nobilitate per hoc quod tales non recipiunt secundum existimationem suam.

[89637] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit propter quod declarat quot modis fit transmutatio reipublicae; et dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos. Secunda ibi, quoniam autem et cetera. Tertia ibi, adhuc de eo et cetera. Quarta ibi, adhuc ad partem et cetera. In prima dicit, quod propter hoc quod contingit fieri seditionem in republica, contingit rempublicam mutari. Primo quidem quando fit transmutatio a republica una ad aliam diversam, ut quando ex republica instituta sit transmutatio ad aliam: ut ex populari gubernatione administratio paucorum constituatur, aut e converso; vel ex illis ad rempublicam et optimatum statum vel e contra.

[89638] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit quoniam autem ponit secundum modum; et dicit, quod aliquando transmutatur respublica in aliam rempublicam, sed manet eadem et eligunt eamdem habere institutionem et ordinationem reipublicae, sed principantes mutant et volunt eamdem rempublicam regere et observare per seipsos vel per amicos suos, sicut in paucorum potentia et monarchia regali, manente eadem republica volunt eam servari et regi per alios; et ideo mutant eos. Similiter etiam in monarchia, ipsa remanente, aliam constituunt quandoque.

[89639] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit adhuc de eo ponit tertium modum; et dicit, quod iterum fit transmutatio reipublicae non quod respublica transmutetur in aliam, nec etiam quantum ad principatus per se; sed fit quia eadem respublica mutatur in eamdem magis intensam vel remissam: sicut paucorum status transmutatur in paucorum statum magis intensum vel remissum, vel popularis status in popularem statum magis vel minus intensum. Similiter etiam in aliis rebuspublicis ut fiat transmutatio reipublicae eiusdem in eamdem secundum intensionem et remissionem.

[89640] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit adhuc ad ponit quartum modum; et dicit, quod quarto fit transmutatio reipublicae secundum partem, ut quando unus principatus destruitur et alius instituitur, sicut dicitur factum fuisse in Lacedaemonia quod Lysander conatus fuit dissolvere regnum. Et similiter alius nomine Pausanias, qui rex fuit, conatus fuit destruere principatum ephororum secundum quem populus habet potestatem convocandi multitudinem. Consimiliter fuit in civitate quae dicitur Epidamnum fuit transmutata respublica secundum partem. In illa enim civitate erat alius principatus: illi vero amoverunt eum et fecerunt principatum senatorum. Videntes enim quod multi erant amatores illius principatus, mutaverunt ipsum in senatores. Propter quod statuerunt etiam apud Elienses quod principatus omnes eligerentur in communi. Unde necesse erat omnes principatus qui potestatem habebant et dignitatem in republica concurrere quando magistratus creabatur, et ibi eligere ut minor fraus fieret. Ille autem principatus qui fuit amotus paucorum potentiae erat, et erat unus princeps in illa republica, non plures.

[89641] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 11 Deinde cum dicit ubique enim resumit causam seditionis, ut addat. Et primo tangit causam seditionis. Secundo exponit quoddam dictum, ibi, est enim duplex et cetera. In prima dicit quod ubique fit seditio propter inaequalitatem: et non solum in aequalibus secundum aliquid est aequale proportione: puta dives et pauper inaequales sunt secundum substantiam, tamen contingit eis fieri aequales secundum proportionem: similiter magis et minus virtuosos: sed etiam eis qui sunt inaequales contingit fieri inaequales secundum proportionem: puta si quis sit dignior aliis secundum virtutem, dignum est eum regem esse, sed non perpetuum, quia forte non tantum excedit dignitas eius in virtute dignitatem aliorum, quantum honor perpetuo regnandi excedit honorem aliorum; et ideo etiam inaequales contingit fieri inaequales secundum proportionem. Universaliter igitur existimantes se debere habere aequale et non habentes, seditiones movent in republica. Et est intelligendum; quod immediatum principium ipsorum agibilium est electio. Electio autem est habitus praeconsiliativus. Ad consilium autem requiritur intellectus practicus: quare intellectus practicus est principium agibilium. Principium autem intellectus practici est voluntas recti finis; et ideo adhuc principium agibilium est appetitus recti finis. Voluntas vero recti finis praesupponit intellectum speculativum; et ideo intellectus speculativus causa est et principium agibilium. Et quantum ad hoc dixit prius quod existimare principium est seditionis. Principium vero intellectus est intelligibile, et hoc est inaequalitas. Secundum hoc dicit hic, quod inaequalitas est causa seditionis.

[89642] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 12 Deinde cum dicit est enim exponit quod dixit, scilicet aequale; et primo facit hoc. Secundo assignat diversitatem inter quaedam dicta, ibi, confitentes autem et cetera. Circa primum intelligendum est, quod proportio est habitudo duorum quantitatum adinvicem. Proportionalitas vero est habitudo proportionum quae consistit in quatuor terminis, vel secundum rem, vel secundum rationem: huiusmodi autem proportionis aequalis vel similitudo attenditur, vel secundum aequalitatem quantitatis, vel secundum aequalitatem dignitatis, vel similitudinis. Et hoc est quod dicit, quod aequale dupliciter dicitur. Uno modo aequale dicitur numero. Alio modo secundum dignitatem. Et exponit quod aequale numero dicitur aequale secundum magnitudinem vel secundum multitudinem. Secundum dignitatem aequale dicitur aequale secundum proportionem similitudinis. Et declarat per exempla aequale secundum quantitatem; ut sicut se habent duo ad unum sic tria ad duo. Excessus enim utrobique aequalis est. Aequalitas vero secundum dignitatem, ut si dicamus, sicut quatuor ad duo, sic duo ad unum. Sicut enim duo sunt medietas de quatuor, sic unum est medietas duorum.

[89643] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit confitentes autem ponit diversitatem inter quaedam dicta. Dixit enim quod omnes volunt aequale secundum dignitatem: popularis status et paucorum. Dicit quod differenter. Et primo facit hoc. Secundo infert corollarium, ibi, propter quod et cetera. In prima dicit, quod omnes confitentur, quod iustum est secundum dignitatem: sed differunt: quia popularis status fautores dicunt quod si sint aliqui aequales secundum aliquid, puta secundum libertatem, quod simpliciter sunt aequales et quod aequaliter debent recipere: paucorum status fautores etiam dicunt quod si aliqui sunt inaequales secundum aliquid, puta secundum divitias, quod sunt simpliciter inaequales et digniores, et secundum hoc inaequaliter recipere.

[89644] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 14 Deinde cum dicit propter quod infert corollarium. Et primo facit hoc. Secundo probat quod status popularis et paucorum sunt male ordinati, ibi simpliciter autem et cetera. In prima dicit, quod propter hoc quod fautores status popularis volunt aequale, fautores vero paucorum inaequale; unde status popularis et paucorum sunt duae respublicae maxime distinctae. Nobilitas enim, idest inclinatio ad virtutem, et virtus in paucis reperiuntur, sed paupertas in pluribus. Nobiles enim virtuosi vix alicubi centum inveniuntur. Pauperes autem in pluribus locis: et ideo respublicae ut frequenter vel sunt paucorum vel sunt populares.

[89645] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 15 Deinde cum dicit simpliciter autem ostendit quod ambae sunt malae ordinatae. Et primo facit hoc. Secundo ostendit, quod status popularis sit securior, ibi, attamen securior et cetera. In prima dicit, quod utraque respublica male ordinata est: scilicet status popularis in quo attenditur aequalitas secundum libertatem, et status paucorum in quo est aequalitas secundum divitias, ex eo quod accidit quod nulla istarum mansiva est. Et ratio huius est. Impossibile est enim, ex eo quod in principio corruptum et inordinatum est, in fine non accidere malum: istae autem inordinatae sunt, quamvis igitur in principio videatur modica inordinatio, tamen in fine magna, et malum apparet. Tale autem non potest esse mansivum; et ideo utraque respublica non potest esse mansiva. Et quia utraque vitiata et inordinata est, ad hoc quod sint magis mansivae, oportet quod utraque quandoque utatur aequalitate secundum proportionem arithmeticam, in qua intenditur aequalitas excessus, ut sicut tria ad duo, ita duo ad unum; et quandoque aequalitate secundum proportionem geometricam in qua attenditur aequalitas dignitatis, ut sicut se habent quatuor ad duo, sic duo ad unum.

[89646] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 16 Deinde cum dicit attamen securior ostendit quod status popularis sit magis securus et minus seditiosus; et dividitur in duas, secundum quod ostendit hoc per duas rationes. Secunda ibi, adhuc autem et cetera. In prima dicit, quod quamvis status paucorum et multorum sint male ordinati, tamen status popularis est securior et minus seditiosus quam paucorum. Et ratio huius est, quia illa respublica magis est secura in qua fiunt pauciores seditiones: sed in statu populari sunt pauciores quam in statu paucorum. Quia in statu paucorum sunt duae seditiones: una divitum inter se, alia pauperum ad divites. In statu populari vero una seditio est, scilicet divitum ad pauperes. Pauperum autem inter se non est seditio quae sit digna reputatione, quia inter se magis conveniunt quam cum divitibus.

[89647] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 1 n. 17 Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; et dicit, quod iterum manifestum est quod status popularis est securior, quia respublica quae est ex mediis propinquior est populari statui, quam paucorum statui in quo pauci dominantur: sed respublica media securissima est inter tales respublicas, quae declinant ab optima: sed illa quae propinquior est securissimae securior est quam paucorum potentia.


Lectio 2

[89648] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 1 Postquam philosophus posuit primam radicem et primum principium corruptionis rerumpublicarum, et modos quibus transmutantur, determinat causas universaliter huius corruptionis et transmutationis; et dividitur in duas. In prima determinat causas corruptionis rerumpublicarum in universali, non descendendo ad aliquam rempublicam. In secunda determinat causas corruptionis secundum unamquamque rempublicam, ibi, secundum unamquamque et cetera. Prima dividitur in tres. In prima determinat causas transmutationis rerumpublicarum. Secundo declarat terminum huius transmutationis, declarando quae respublica in quam transmutatur, ibi, sunt enim et cetera. In tertia declarat qualiter maxime fiat huiusmodi transmutatio, ibi, movetur quoque et cetera. Prima in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, eius quidem et cetera. In prima dicit: quoniam intentio nostra est considerare ex quibus fiunt seditiones et transmutationes rerumpublicarum, accipienda sunt primo in universali principia et causae transmutationis et corruptionis rerumpublicarum sunt autem tres causae et tria principia fere, ut est dicere, transmutationis ipsarum, de quibus considerare oportet succincte. Primo ergo oportet considerare qualiter homines se habentes movent seditiones et transmutant respublicas. Secundo propter quem finem hoc faciant. Tertio quae sint principia per quae disponuntur ad movendum dissensiones et seditiones in republica.

[89649] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 2 Deinde cum dicit eius quidem prosequitur; et dividitur in tres. In prima ostendit qualiter se habentes movent seditiones et turbationes. Secundo propter quem finem hoc faciunt, ibi, de quibus autem et cetera. Tertio quae sunt causae et principia, et quot, et per quae disponuntur ad faciendum seditiones, ibi, causae autem et cetera. In prima dicit, quod causa eius quod est homines aliqualiter se habere ad faciendum seditionem et turbationem, est illa, de qua dictum est prius: quod aliqui homines, ex hoc quod appetunt aequale, si non credant se habere aequale sed minus, cum tamen sint aequales, vel existiment se aequales esse illis qui plus receperunt, movent seditionem. Alii autem volunt habere inaequale et plus, existimantes se inaequales aliis esse et excedere alios. Si autem existiment se habere non plus, sed aequale vel minus, movent seditionem. Qualiter igitur se habentes movent seditiones existimantes se minus habere quam credant se debere habere. Sed contingit ista, scilicet plus et aequale, appetere iuste et iniuste. Si enim dignus est habere aequale habens in se bonum virtutis et simpliciter aequale aliis, iuste potest appetere. Si autem non est dignus, iniuste appetit. Similiter potest aliquis appetere plus et inaequale, iuste et iniuste. Iuste, siquidem excellat alios in his, quae sunt bona simpliciter. Si autem non excellat, iniuste appetit: quia illi qui minus recipiunt, ut sint aliis aequales in recipiendo seditiones faciunt; et illi qui sunt aequales in accipiendo, ut plus accipiant, dissensiones faciunt. Hoc autem est iniustum. Et tunc concludit dicens, quod qualiter se habentes faciunt seditiones dictum est. Et est intelligendum, quod illa aequalitas attenditur secundum dignitatem eius quod est bonum hominis secundum quod homo. Bonum autem hominis duplex est. Quoddam enim est bonum hominis intrinsecum: et istud dividitur, quia quoddam bonum secundum partem inferiorem, sicut sanitas, robur. Aliud secundum partem superiorem, sicut scientia, virtus, et huiusmodi. Et ista sunt bona simpliciter. Alia sunt bona hominis exteriora, sicut divitiae et honor; ista vero sunt bona secundum quid. Et ideo dignitas hominis simpliciter non debet attendi secundum dignitatem istorum bonorum, sed secundum dignitatem bonorum simpliciter. Et ideo, quia in paucorum statu attenditur aequalitas secundum ista bona secundum quid, non consideratur iustum simpliciter, sed secundum quid; et ideo propter ista non movetur iuste seditio, si non recipiat plus qui excedit in istis. Sed ille qui non recipit aequale secundum dignitatem boni simpliciter, si sit bonus, iuste potest movere. In populari vero statu consideratur libertas; ut scilicet non serviat aliquis aliis secundum corpus, vel in rebus. Ista autem non est bonum simpliciter, sed secundum quid; et ideo quia in ista republica attenditur aequalitas secundum libertatem istam per quam non consideratur iniustum simpliciter, sed secundum quid. Qualiter igitur se habentes homines, idest qualiter dispositi movent seditiones, dictum est.

[89650] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit de quibus autem declarat propter quem finem faciunt dissensionem. Et est intelligendum, quod quidam est finis secundum veritatem, sicut est bonum animae. Alius finis est secundum apparentiam, sicut est bonum corporis. Decet igitur hominem in operatione sua intendere finem simpliciter vel secundum apparentiam. Et bonum corporis est lucrum; bonum autem animae est honor. Dicit igitur, quod illa pro quibus, hoc est propter quae faciunt dissensionem, sunt duo: scilicet lucrum: ut sub lucro omnia bona secundum quid, sive corporis, contineantur. Aliud est honor, ut sub honore omnia bona simpliciter, quae sunt bona animae, comprehendantur. Faciunt similiter seditionem propter contraria istorum, ut propter damnum et inhonorationem. Propter damnum, quia eiusdem rationis est appetere lucrum et fugere damnum. Propter inhonorationem, quia eiusdem rationis est appetere honorem et fugere suum oppositum. Sed quia amicus est velut alter, ideo adiungit quod faciunt seditionem propter honorem proprium et damnum proprium vel amicorum suorum.

[89651] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit causae autem declarat, quae sunt principia, per quae disponuntur ad faciendum dissensionem et seditionem: et dividitur in duas. Primo declarat causas per quas disponuntur ad seditionem. In secunda declarat qualiter inchoatae exinde de facili invalescunt, ibi, fiunt quidem igitur et cetera. Prima in duas. Primo enumerat causas illas. Secundo prosequitur, ibi, horum autem et cetera. In prima dicit, quod principia et causae transmutationum rerumpublicarum per quas disponuntur ad faciendam seditionem, et de dictis, idest propter dicta, scilicet lucrum et honorem, sunt septem numero, uno modo: alio modo plures. Si enim enumerentur causae, quae disponunt ad occultam dissensionem, cuiusmodi est seditio (est enim seditio occulta dissensio), sic sunt septem numero. Si autem istae enumerentur, et illae quae disponunt ad manifestam dissensionem, sic sunt plures. Prima vero principia dispositiva ad seditionem sunt duo praedicta, honor et lucrum; sed non sicut dictum est prius. Honor enim et lucrum possunt considerari dupliciter. Uno modo secundum quod intenduntur ab aliquo, et sic habent rationem finis: et sic dicebat prius, quod ea propter quae finaliter faciunt seditionem, sunt honor et lucrum et opposita istorum. Alio modo possunt considerari secundum quod aliquis videt ista in alio: et tunc, quia videt lucrum et honorem, et unum habere iuste, alium non, tristatur: non quia velint habere, sed quia iniuste de eis habet aliquis plus quam deberet. Sunt igitur duo principia per quae movent seditionem; scilicet honor et lucrum. Sunt alia etiam, scilicet iniuria, timor, excessus, contemptus, excellentia praeter proportionem. Propter ista disponuntur ad manifestam dissensionem: scilicet verecundiam, parvipensionem, pusillanimitatem, imparitatem, vel negligentiam. Propter enim ista movent seditiones.

[89652] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit horum autem prosequitur de istis, declarans qualiter ista disponunt ad seditionem. Et primo prosequitur de illis quae disponunt indifferenter ad occultam et manifestam dissensionem. Secundo de illis quae disponunt ad manifestam principaliter, ibi, transmutantur autem et cetera. Prima in duas. Primo declarat qualiter iniuria et lucrum disponunt ad seditionem. Secundo declarat de aliis, ibi, palam autem et honor et cetera. In prima dicit: quam potentiam habeant, et qualiter sunt causa seditionis honor et lucrum, fere manifestum est. Contingit enim principantes iniuriari civibus, et excellere eosdem honoribus vel lucro: propter quod cives movent seditionem et contra principem, et contra rempublicam. Contra principem, quia iniuriam fecit et excellit iniuste. Contra rempublicam, quia per rempublicam potestatem habet. Et quod sic dominativa moveant seditionem, manifestum est; quia cum princeps accipit bona subditorum, voluntatem habet ad accipiendum. Alii habent contrarias voluntates, ergo dissident voluntate: sed dissensio voluntatum radix est seditionis. Propter iniuriam igitur et lucra movent seditiones. Et dicit ulterius, quod principes possunt plus accipere quam oportet, vel de bonis communibus, vel de bonis propriis subditorum; et utroque modo faciunt iniuriam subditis. Et est intelligendum, quod lucrum et iniuria, quandoque idem sunt subiecto et differunt ratione: nam illud idem quod est lucrum respectu unius qui plus accepit, iniuria est respectu alterius, scilicet a quo accepit.

[89653] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit palam autem declarat de aliis: et dividitur in quinque. Primo declarat de honore qualiter disponit ad seditionem. Secundo de excessu, ibi, propter excessum autem et cetera. Tertio de timore, ibi, propter timorem autem et cetera. Quarto de contemptu, ibi, propter despectionem enim ad seditiones et cetera. Quinto de excrescentia praeter proportionem, ibi, fiunt autem et propter excrescentiam et cetera. In prima dicit quod manifestum est quam potentiam habeat, et qualiter est causa seditionis honor. Cum enim aliqui non honorantur videntes alios honoratos, faciunt seditiones; tunc enim dissident voluntates. Hoc autem est radix seditionis. Potest autem honorari aliquis et iuste et iniuste, et appetere honorem similiter iuste et iniuste. Si enim aliqui honorentur praeter dignitatem vel inhonorentur, iniustum est: et si appetit honorem praeter dignitatem, iniuste appetit: si autem hoc fiat secundum dignitatem, iustum est.

[89654] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit propter excessum declarat, qualiter propter excessum faciunt seditionem. Et dicit, quod aliquando propter excessum faciunt seditionem: quando enim aliquis maior est in potentia, sive unus, sive plures potentiam habeant in civitate vel in republica, faciunt seditionem. Ex talibus enim contingit quandoque fieri monarchiam: quod patet, quia unusquisque inclinatur ad sui excellentiam. Cum ergo est aliquis talis, qui excellit alios in potentia, vel in amicis vel divitiis, conatur rempublicam mutare in monarchiam; aut si non fiat monarchia, fit quandoque potentatus, in quo dominantur divites valde et potentes, non secundum legem, sed secundum suas voluntates. Et propter hoc in quibusdam civitatibus relegabant tales excellentes, sicut fiebat in Argis et Athenis. Et tamen melius fuisset a principio ordinasse, quod nullus esset in civitate qui tantum excederet, et usque ad quem terminum posset excedere, quam postquam dimiserunt, relegare: sicut in medicinalibus, melius est a principio praevidere, ne morbus aliquis excrescat, quam postquam excesserit vel excreverit, ipsum expellere et curare.

[89655] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit propter timorem declarat qualiter propter timorem fit seditio in civitate. Et dicit, quod propter timorem faciunt seditiones. Quando enim aliqui fecerunt iniurias timentes quod puniantur et vindicta fiat de eis, movent seditionem, ut per seditionem motam possint evadere, ut non puniantur. Similiter si aliqui sint passuri iniusta, vel timeant se passuros propter aliquam causam, antequam patiantur volentes praevenire, movent seditionem et turbant rempublicam, antequam sustineant iniurias; sicut contigit fieri in Rhodo insula. Divites enim convenerunt contra populum, timentes sententias, quae debebant dari contra eos, et turbaverunt rempublicam.

[89656] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit propter despectionem declarat, qualiter propter contemptum disponuntur ad seditionem: et dicit, quod propter contemptum faciunt seditionem et insurgunt. Manifestum est enim, quod quilibet vult aliquid reputari: et ideo si contemnatur movet seditionem, sicut fit in paucorum et populari potentia. Quia in paucorum, in qua plures sunt, qui non participant principatu, illi qui sunt divites et tenent principatum contemnunt alios qui non principantur, et ideo incitant alios ad dissensiones; propter quod faciunt seditiones contra divites et permutant rempublicam. Similiter est in populari statu, illi qui sunt ditiores contemnunt minores qui sunt vel videntur esse sine ratione et ordine, sicut indignos principatu, propter quod ipsi incitantur ad dissolvendum; sicut accidit in Thebis post praelium quod habuerunt in Oenophytis, cum dominaretur populus, excessit et male gubernabat, fecerunt divites seditionem et mutaverunt popularem illum statum. Similiter in civitate Megarensium cum exissent ad praelium, contigit, quod populus principabatur inordinate; et ideo fecerunt divites seditionem. Similiter accidit in Syracusis antequam tyrannizaret Gelo, et in Rhodo insula populus dominabatur antequam insurgerent divites, et quia divites contemnebant eos, insurrexerunt et fecerunt seditionem, et mutaverunt rempublicam.

[89657] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit fiunt autem declarat qualiter propter excrescentiam praeter proportionem faciunt seditionem; et dividitur in duas partes. In prima facit quod dictum est. In secunda declarat, quod haec excrescentia sit a fortuna quandoque, ibi, accidit autem aliquando et cetera. In prima dicit, quod propter excrescentiam quae praeter proportionem fit, fiunt quandoque seditiones et corruptiones rerumpublicarum, ut si divites superexcrescant, vel virtuosi, vel pauperes, contingit fieri transmutationem ipsarum. Et hoc apparet: quia sicut corpus componitur ex partibus pluribus, sic civitas composita ex partibus. Nunc ita est, quod oportet corpus animalis compositum augeri secundum proportionem, ut maneat recta proportio membrorum et commensuratio. Si autem non augeantur partes proportionaliter, corrumpitur animal. Si enim pes tantum augeatur quod sit quatuor cubitorum, et residuum sit duorum palmorum, corrumpitur proportio debita. Si autem animal crescat improportionabiliter et secundum quantitatem et secundum virtutem vel qualitatem, transmutabitur in formam alterius animalis. Similiter accidit in civitate: componitur enim ex partibus; et ideo si debeat salvari, oportet eam componi ex partibus commensuratis adinvicem. Aliquando autem excedit multitudo, sicut in populari statu et in republica; et tunc corrumpitur paucorum status et fit popularis vel respublica. Aliquando est excrescentia non secundum quantitatem, sed secundum qualitatem, sicut quando sunt aliqui divites valde excellentes in potentia; et tunc corrumpitur popularis status et fit paucorum.

[89658] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit accidit autem declarat, quod haec excrescentia fit aliquando a fortuna; et dicit, quod huiusmodi excrescentia accidit quandoque a fortuna, sicut in Tarento. Cum enim illi exissent ad praelium et multi nobiles et divites fuissent interfecti ab Iapygensibus, facta est ex populari statu paucorum potentia, et sic a fortuna propter intentionem excrevit populus et mutavit rempublicam. Idem etiam accidit Argivis: cum enim fuissent interfecti illi qui erant in civitate Eudoma a Cleomene Spartiata, compulsi sunt propter paucitatem inhabitantium in civitatem recipere aliquos inquilinos ad rempublicam suam; qui postmodum excreverunt et facta fuit respublica popularis. Similiter accidit Athenis, cum divites fuissent infortunati et occubuissent multi in praelio, pauci fuerunt divites, quia mortui fuerunt. Similiter accidit in popularibus, sed minus quam in gubernatione paucorum. Cum enim sint plures egeni, contingit, quod plures ditentur; et tunc augmentatis divitiis transmutant popularem statum in paucorum gubernationem, et potentatus in quibus plures divites principantur non secundum legem.

[89659] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit transmutantur autem declarat quae sunt causae transmutationis reipublicae sine seditione occulta. Et dividitur in partes quatuor. In prima declarat qualiter propter verecundiam fit seditio et transmutatio reipublicae. Secundo qualiter propter parvipensionem, ibi, et propter parvipensionem et cetera. Tertio qualiter propter contemptum eius quod est parvum, ibi, adhuc propter et cetera. Quarto, qualiter propter dissensionem, ibi, seditionale autem et cetera. In prima dicit, quod respublicae aliquando transmutantur sine seditione, hoc est sine occulta dissensione; et hoc propter verecundiam, sicut accidit in Herea civitate. Contigit enim in illa civitate quod aliqui qui commiserant aliqua turpia, unde passi fuerant verecundiam, eligebantur ad principatum ab aliquibus. Alii vero nolentes sustinere quod isti infames principarentur, seditionem fecerunt et instituerunt quod principatus qui prius fiebant per sortem fierent per electionem: et sic propter verecundiam, quam aliqui passi fuerant, fuit facta seditio et transmutatio reipublicae.

[89660] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit et propter. Ostendit quomodo propter parvipensionem fit seditio et transmutatio reipublicae. Et dicit, quod propter parvipensionem, quandoque fit mutatio reipublicae et seditio, ut quando assumitur aliquis ad principatum principalem, qui non diligit ipsum, sed parvipendit. Tunc enim accidit, quod iste qui parvipendit principatum mutat rempublicam. Sicut in Horeo civitate contingit quod elegerunt Heracleodorum in principem. Iste autem non diligebat rempublicam eorum; et ideo mutavit statum paucorum qui erat in illa civitate, et instituit rempublicam et popularem statum.

[89661] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 14 Deinde cum dicit adhuc propter declarat, quod propter contemptum eius quod est penes pusillitatem mutatur respublica. Et exponit quid vocat pusillitatem; et dicit, quod penes pusillitatem est quando aliqua parva transgressio negligitur, similiter et alia. Contingit enim ex omnibus istis fieri magnam transgressionem quae a principio non erat manifesta; et propter talem magnam transgressionem quae ex multis parvis neglectis causata est, contingit mutari rempublicam, sicut dicit accidisse apud Ambraciotas. Apud eos enim una honorabilitas parum reputabatur, et multae parvae negligebantur quasi parum vel nihil differrent, aut essent propinqua; et ideo accidit tandem in illa civitate quod nulli principabantur secundum honorabilitatem aliquam; et tunc paucorum status, in quo principabantur insignes et honorabiles, mutatus est in statum popularem.

[89662] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 15 Deinde cum dicit seditionale autem declarat qualiter propter dissimilitudinem mutatur respublica. Et dividitur in tres. In prima ostendit qualiter propter dissimilitudinem disponuntur ad seditionem. Secundo accidentaliter declarat qui movent seditiones in populari statu et paucorum maxime ex dicta causa, ibi, seditionem autem movent et cetera. Tertio ponit causam accidentalem magis seditionis, ibi, seditiones autem sustinent et cetera. Prima in duas. In prima ponit qualiter disponuntur ad seditionem, per similitudinem. Secundo manifestat per exempla, ibi, propter quod et cetera. In prima dicit, quod alia causa seditionis est dissimilitudo: cum enim inhabitaverint civitatem illi qui non habent eosdem mores nec consuetudines, movent seditiones, nisi multo tempore conspiraverint vel vixerint simul. Primo apparet; quia illi qui habent diversos mores inclinantur ad diversos fines. Ex hoc autem sequitur divisio voluntatis: hoc autem est causa dissensionis: quare manifestum est, quod dissimilitudo causa est seditionis. Secundum apparet, quia si illi qui habent diversos mores simul vixerint, contingit quod unus trahit alium et in fine habent eosdem mores et inclinantur ad eumdem finem, et tunc non mutant rempublicam. Est igitur manifestum quod donec simul vixerint multo tempore, movebunt seditiones illi qui habent diversos mores. Sicut enim civitas non fit ex quibuscumque, sed ex similibus, ita non fit in quocumque tempore, sed quando vixerint cives simul et iam inclinantur ad eosdem mores.

[89663] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 16 Deinde cum dicit propter quod manifestat quod dictum est per septem exempla; et dicit, quod quia dissimilitudo causa est seditionis, accidit, quod illae civitates quae extraneos indifferenter receperunt, plures passae sunt seditiones et divisiones; sicut accidit in quadam civitate quam vocant Sybarim. In illa enim civitate habitabant Troezenii: isti vero receperunt Achaeos: cum autem essent augmentati eiecerunt Troezenios, et ex hoc tunc fuit odium inter Sybaritas qui eiecti fuerant et Thurios qui eos receperant: cum enim plus exigerent eo quod regio esset sua, eiecti fuerunt a Sybaritis. Ponit secundum exemplum; et dicit, quod similiter accidit Byzantiis. Cum enim isti recepissent extraneos, isti insidiati sunt Byzantiis et depraedaverunt eos: qui Byzantii, re cognita, eos praelio et armis expulerunt. Ponit tertium exemplum; et dicit, quod similiter accidit in alia civitate quod Antissaei profugos et extraneos ex Chio receperunt in sua civitate, et tandem facta fuit seditio inter ipsos et eiecti sunt extranei. Tunc ponit quartum exemplum; et dicit, quod Zanclaei receperunt Samios in civitate, et postmodum facta seditione inter ipsos, ipsi expulsi fuerunt a civitate. Tunc ponit quintum exemplum; et dicit, quod Apolloniatae civitatem inhabitantes iuxta pontum, cum recepissent extraneos, passi sunt seditionem. Tunc ponit sextum exemplum; et dicit, quod Syracusani cum expulissent tyrannos a civitate, receperunt extraneos, et eos qui portant merces, et fecerunt eos cives, seditio facta fuit eis et venerunt ad pugnam. Tunc ponit ultimum exemplum; et dicit, quod Amphipolitae cum recepissent Chalcidensium colonos, seditione facta inter eos plurimi Amphipolitarum mortui sunt, et expulsi ab aliis. Ex omnibus istis non plus vult habere, nisi quod dissimilitudo causa est seditionis et destructionis reipublicae.

[89664] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 17 Deinde cum dicit seditiones autem declarat, qui movent seditiones in populari statu et paucorum ex dicta causa. Et dicit quod in paucorum potentia facit seditiones populus. Populus enim credit se debere recipere aequale, quia omnes sunt aequales in libertate. Divites autem totum habent vel plus: et ideo populus existimans se iniusta sustinere, movet seditiones. In statu autem populari seditiones movent divites, quia in statu populari recipiunt aequale. Existimant autem plus se debere recipere, cum sint excellentiores, et ideo movent seditiones contra populum.

[89665] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 2 n. 18 Deinde cum dicit seditiones autem tangit causam seditionis accidentalem magis. Et dicit quod in aliquibus civitatibus fiunt seditiones propter dispositionem loci. Contingit enim quod regio non est bene disposita, ad hoc quod civitas sit una, sed magis et alia. Unitas autem ordinis in finem facit civitatem unam; et ideo illud quod disponit ad hoc requiritur ad unitatem civitatis. Facit autem ad hoc bona dispositio loci. Si igitur locus non est bene dispositus, ad hoc quod sit civitas una, fit seditio, sicut accidit Clazomeniis. Illi enim qui inhabitabant in Chytro, quae est una pars civitatis, erant contra illos qui habitabant in insula, scilicet in alia parte civitatis; et volebant facere diversas respublicas, et civitatem principalem in sua parte. Similiter Colophonii, et Notii ad invicem passi sunt seditiones propter malam dispositionem loci. Similiter Athenis non sunt bene dispositi ad unam rempublicam; quia illi qui sunt in suburbio, videlicet in Pyraeo extra muros civitatis populares sunt magis quam illi, qui habitant in urbe, quae est locus magis munitus ubi sunt fortilitia. Sic igitur manifestum est, quod diversitas facit ad divisionem et seditionem in civitate. Sicut enim in bello parvus fossarum transitus, et quaecumque modica apertura distrahit exercitum vel aciem, et ordinem eius interrumpit, ita omnis diversitas et dissimilitudo in civitate facit seditiones. Sed considerandum est, quod dissimilitudo quae maxime causat seditionem, est dissimilitudo virtutis et malitiae, quia inclinant statim in diversos fines. Post haec autem divitiae et paupertas; et sic ulterius alia dissimilitudo secundum alia aliqua, quae potest attendi inter multa. Sed haec est differentia, quod quaedam magis, quaedam minus faciunt seditiones. Sub ipso vero membro continetur causa, quae iam dicta est.


Lectio 3

[89666] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 1 Postquam philosophus declaravit qualiter se habentes faciunt seditiones, et quae sunt disponentia, declarat qualiter seditiones inchoatae a parvis invalescunt multum. Et dividitur in duas secundum quod tangit duas causas huius. Secunda, ibi, totaliter autem et cetera. Prima in duas. In prima tangit causam illam. In secunda dat remedium contra illam, ibi, propter quod et cetera. In prima dicit, quod seditiones non fiunt de parvis, sed de magnis; fiunt autem ex parvis, quia incipiunt ex parvis. Parvae autem seditiones et dissensiones invalescunt citius, quando fiunt inter dominos habentes potestatem in civitate, sicut accidit antiquitus in civitate Syracusanorum. Contigit enim, quod respublica illorum fuit mutata propter dissensionem duorum iuvenum, qui principantes dissiderunt propter amoris causam. Accidit enim, cum unus esset extra civitatem, quod alter puerum quem amabat sibi conciliavit. Cum autem alter venisset, indignatus est, et studuit habere uxorem alterius. Cum autem ille istud sciret, mota est dissensio inter illos, et coassociantes sibi cives, diviserunt omnes in duas partes. Sic igitur manifestum est, quod parva dissensio multum invalescit, quando fit inter divites habentes potestatem in civitate.

[89667] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit propter quod tangit remedium contra hoc. Et dicit, quod propter hoc quod parva dissensio inter dominos multum invalescit, oportet quod subditi talia timeant multum, et quod dissensiones inter divites dissolvant et trahant ad concordiam, quia dissensio quae accidit inter maiores et principantes est peccatum in principio. Principium autem est dimidium totius; quia principium continet se et principatum virtute; et ideo resistendum est peccato in principio. Nam peccatum in principio proportionaliter se habet ad ea peccata, quae fiunt in partibus principalibus animalium. Videmus autem quod modica facta diversitate in parte principali in animali, scilicet in corde, magna fit diversitas in aliis partibus. Similiter modica existente diversitate in semine, fit magna diversitas in eo quod fit ex semine; quia ex modica differentia calidi et frigidi causatur differentia maris et feminae. Similiter facta modica transpositione in gubernaculo navis, tota navis transmutatur. Quare sic erat in republica quod parvum peccatum in principio et parva dissensio multum invalescit.

[89668] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit totaliter autem tangit secundam causam; et declarat, quod dissensiones insignium multum invalescunt. Et primo proponit. Secundo manifestat per exempla, ibi, velut in Hestiaea et cetera. In prima dicit, quod non solum dissensiones principantium multum et cito invalescunt, immo universaliter dissensiones divitum; ex quo enim divites sunt, potentiam habent. Et manifestum est, quod indignantur si non fiat eis secundum quod existimant se excellere alios, et faciunt dissensiones et totam civitatem ponunt in dissensione.

[89669] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit velut in declarat per exempla. Et dividitur in quinque, secundum quod declarat per quinque exempla. Secunda ibi, et in Delphis et cetera. Tertia ibi, circa Mytilenem autem et cetera. Quarta ibi, et Phoceis et cetera. Quinta ibi, fuit autem transmutata et cetera. In prima dicit; ita dictum est, quod dissensiones divitum multum invalescunt: sicut accidit in Hestiaea civitate. Contigit enim quod duo fratres dissiderent de paterna haereditate, cum unus non haberet de divitiis et de thesauro, quem acquisivit pater, coassumpsit sibi populares, alius divites. Et fuit divisa civitas in duas partes, et facta fuit magna dissensio.

[89670] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit et in Delphis ponit secundum exemplum: et dicit: similiter accidit in Delphis, quod quidam habuit quamdam puellam in cura sua, quae cura fuit principium omnium dissensionum, quae postmodum contigerunt. Unus enim desponsavit illam, postmodum consuluit quemdam sacerdotem augurem, utrum expediret ei accipere eam in uxorem: qui consuluit quod non acciperet: tunc iste timens propter dictum auguris, scilicet infortunium aliquod, cum veniret ad sponsam, non accepit, sed recessit. Amici vero videntes hoc, sicut illi quibus facta fuerat iniuria, eo sacrificante, sacrum aliquid clam iniecerunt. Deinde accusaverunt eum quod male sacra tractasset: unde tamquam sacrilegum capite damnari fecerunt.

[89671] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit circa Mytilenem ponit tertium exemplum: et dicit, quod circa Mytilenem civitatem facta fuit dissensio inter aliquos propter divisionem haereditatum, quae fuit principium multorum malorum quae postmodum contigerunt. Et fuit principium belli quod fuit inter ipsos et Athenienses, in quo praelio quidam dux, nomine Pachetes, accepit civitatem ipsorum Atheniensium. Accidit enim, quod Timophanes opulentus vita functus, reliquit duas filias superstites. Quidam autem Doxandrus eas dari concupivit filiis suis in uxores: quod cum assequi non potuisset, persuasit Atheniensibus, apud quos hospes publice erat, ut bellum susciperent contra Mytilenas.

[89672] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit et Phoceis ponit quartum exemplum: et dicit, quod apud Phocenses quidam fuerunt exhaereditati, ex quo facta fuit seditio inter Mnaseam patrem Mnesonis, et Euthycratem patrem Onomarchi. Haec autem dissensio fuit principium belli Phocensibus, illius inquam belli, quod sacrum appellaverunt.

[89673] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit fuit autem ponit quintum exemplum: et dicit, quod in Epidamno civitate transmutata fuit respublica propter dissensionem, quae fuit facta propter nuptias quasdam. Cum enim quidam desponsasset quamdam, quidam fecerunt sibi iniuriam, et facta fuit dissensio. Postmodum contingit, quod pater desponsati factus fuit unus de principibus, et tunc accepit alios qui erant extra rempublicam et infensi statui, et coniungens eos sibi, transmutavit rempublicam.

[89674] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit transmutatur autem cum declaravit, quod respublicae transmutentur, declarat in quid transmutantur. Et primo proponit. Secundo manifestat, ibi, ut apud et cetera. In prima dicit, quod respublicae transmutantur in paucorum statum et popularem ex eo quod aliquod collegium vel aliqua pars civitatis famam vel augmentum maiorem in modum consecuta est. Ob hanc enim causam contingit quod si regebat quod intendatur magis et fortior fiat eius status, et sic mutatur a debiliori ad fortiorem. Si vero non regebat, contingit, quod iusta fama et potentia regere incipiat, et ab una republica ad aliam fit transmutatio.

[89675] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit velut in Ariopago manifestat per exempla; et ponit sex, in quibus declaratur qualiter respublica mutata est in rempublicam aliam, vel in eamdem magis vel minus intensam; et dicit, quod bene dictum est quod sit mutatio reipublicae in rempublicam, sicut accidit Athenis. Cum enim consilium Atheniensium quod erat in Ariopago quae est pars excellentior civitatis illius, tempore belli Persarum, famam consecutum fuisset, formam reipublicae auxit et fuit facta respublica eorum fortior.

[89676] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 11 Deinde cum dicit et rursus ponit secundum exemplum; dicens quod multitudo navalis Athenis cum fuisset causa cuiusdam victoriae circa Salaminam fortiter pugnando, et fuisset causa salvationis principatus et ob eam victoriam acquisivisset potentiam maris civitati, fecit statum populi magis fortem.

[89677] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 12 Deinde cum dicit et in Argo ponit tertium exemplum, in quo declaratur quod respublica mutatur in rempublicam: et dicit, quod in Argo contigit quod insignes et potentes cum eligerentur ad praelium contra Lacedaemonios, commisso praelio apud Mantineam urbem, magnam famam consecuti sunt, et ob hanc causam conati fuerunt destruere popularem statum et convertere in paucorum potentiam, et sic respublica mutabatur in aliam rempublicam.

[89678] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit et in Syracusis ponit quartum exemplum in quo idem probatur; et dicit, quod in civitate Syracusanorum cum factum fuisset praelium inter eos et Athenienses et obtinuissent, cuius victoriae causa populus fuit, rempublicam mutavit in statum popularem.

[89679] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 14 Deinde cum dicit et in Chalcide ponit quintum exemplum; et dicit, quod cum in Chalcide civitate populus una cum divitibus quemdam tyrannum interfecisset, statim adhaesit reipublicae dimittens priorem rempublicam.

[89680] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 15 Deinde cum dicit et in Ambracia ponit sextum exemplum; et dicit, quod in Ambracia cum populus eiecisset Periandrum qui tyrannizabat apud eos simul cum aliis divitibus qui contrarii erant ipsi in populo, instituit rempublicam sibi convenientem, scilicet statum popularem, dimittens priorem.

[89681] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 16 Deinde cum dicit et universaliter concludit unam regulam universalem; dicens quod universaliter hoc debet esse manifestum et non debet latere, quod quicumque propter potentiam aliquid praeclarum fecerunt, sive sint idiotae, sive principes, sive sint tribus aliquae, sive tota una pars, sive qualiscumque multitudo, movet seditionem. Aut enim qui invident eis qui honorantur in civitate movent et faciunt seditionem; aut illi qui excellunt et magnum aliquid fecerunt, propter potentiam, nolunt manere cum aequalibus et eis conformari. Ex hoc enim quod magnum fecerunt, inclinantur ad magna, quibus reputant se dignos. Ideo nolunt remanere cum aequalibus. Unde si potentiam habeant, seditionem faciunt.

[89682] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 17 Deinde cum dicit moventur autem declarat quando maxime moventur respublicae; et dicit, quod tunc maxime transmutantur respublicae quando duae partes quae videntur esse contrariae, sicut divites et populus, aequantur in potentia vel fere, medii autem nulli sunt, aut valde pauci: quia tunc quaelibet pars reputat se fortiorem alia et nititur repellere aliam. Et si contingit unam partem superare aliam, instituit rempublicam quae sibi videtur. Si autem una pars, quaecumque sit illa, excedat aliam in multo, manifeste illa pars quae exceditur, nolens perire, subiicitur parti quae valentior est, nec movet seditionem contra illam. Et propter hoc manifestum est, quod illi qui excedunt alios in virtute, non movent seditionem, quia pauci sunt respectu multitudinis. Et tunc concludit, quod universaliter principia et causae seditionum rerumpublicarum secundum hunc modum fiunt.

[89683] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 3 n. 18 Deinde cum dicit movent autem declarat, quomodo et qualiter dissidentes movent respublicas; et dicit, quod quandoque movent respublicas et transmutant per violentiam, quandoque per fallaciam et astutiam. Per violentiam dupliciter. Uno modo in principio, scilicet inferendo violentiam quod rempublicam quam instituunt teneant. Alio modo cogendo posterius non in principio: quandoque enim in principio suadent per astutiam talem vel talem rempublicam, et decipientes cives transmutant rempublicam illis nolentibus. Et item in fine si nolunt resilire, faciunt eis violentiam et cogunt eos tenere rempublicam iam institutam, sicut accidit in quadringentis qui deceperunt populum dicentes ei quod rex daret pecuniam ad praeliandum contra Lacedaemonios, et populus hoc audito noluit, et instituit rempublicam quam isti instituerunt. Postmodum videns quod mentiti fuerunt, volens contradicere illi, conati fuerunt tenere eamdem et observare facientes violentiam populo. Aliquando autem contingit, quod in principio suadent et recipiunt rempublicam, et postmodum quod eam observant et suadent, illis persuasis principantur illis volentibus. Et tunc recapitulat quod simpliciter, hoc est universaliter, secundum dicta contingit fieri mutationes omnium rerumpublicarum.


Lectio 4

[89684] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 1 Postquam philosophus declaravit causas et principia seditionis et transmutationis rerumpublicarum in universali, in quibus plures principantur, in parte ista incipit determinare in speciali causas et principia seditionis et transmutationis ipsarum. Et dividitur in partes tres. In prima determinat causas seditionis et transmutationis status popularis. Secundo paucorum, ibi, oligarchiae autem et cetera. Tertio status optimatum, ibi, in aristocratiis autem et cetera. Prima in duas. In prima proponit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, democratiae quidem igitur et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de causis et principiis seditionis et transmutationis rerumpublicarum in universali, considerandum est in speciali quae sunt accidentia secundum quae fit transmutatio et seditio secundum unamquamque speciem reipublicae pertinentes, et considerantes secundum unamquamque in speciali.

[89685] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit democratiae quidem prosequitur; et dividitur in duas. In prima tangit causam propter quam popularis status transmutatur absolute. In secunda tangit causam vel modum transmutationis, ibi, transmutantur ex prima et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit in quam rempublicam antiquitus magis fiebat transmutatio, ibi, in antiquis autem et cetera. Prima in tres. In prima ponit causam transmutationis popularis status. In secunda manifestat per exempla, ibi, et hoc in multis et cetera. In tertia reddit causam cuiusdam, ibi, et in Rhodo et cetera. In prima dicit, quod populares status maxime transmutantur et patiuntur seditiones propter malitiam eorum qui duces sunt in populo. Isti enim propter malitiam vel impotentiam coadunant divites. Hoc autem potest fieri dupliciter. Uno modo calumniando eos. Est autem calumnia falsi criminis impositio. Et quandoque dicitur alienae rei usurpatio propter falsi criminis impositionem. Quando igitur isti duces imponunt falsa crimina divitibus, divites coadunantur inter se; et quamvis divites essent separati et fortassis inimici, propter tamen calumniam coadunantur, quia timor communis congregat et adunat eos qui valde sunt separati. Et ratio huius est, quia timor est tristitia vel turbatio propter phantasiam futuri mali; et ideo ille qui timet inquirit vias per quas possit vitare malum opinatum futurum: si ergo aestimet quod hoc faciet si coniungat se cum inimico, coniungit se cum illo. Est tamen intelligendum quod si motus timoris minor fuerit quam motus inimicitiae, non coniungetur cum inimico: si autem maior, coniungetur cum eo ad repellendum: semper enim sequitur motum maiorem. Quare manifestum est quod divites coniungunt seinvicem, et adunati et coniuncti insurgunt contra multitudinem et opprimunt eam et transmutant rempublicam. Alio modo coadunant duces populi divites, procurando quod multitudo gravetur a divitibus, ut multitudo gravata ab ipsis inducta ducibus, insurgat contra divites; et tunc divites timentes opprimi a multitudine coadunantur et insurgunt contra multitudinem et transmutant rempublicam.

[89686] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 3 Deinde cum dicit et hoc in manifestat per exempla. Et dividitur in quinque, secundum quod manifestat per quinque exempla. Secunda ibi, et in Rhodo et cetera. Tertia ibi, dissolutus est autem et in Heraclea et cetera. Quarta ibi, nec multo dissimiliter et cetera. Quinta ibi, evenit autem idem et circa Cumam et cetera. In prima dicit, quod si aliquis consideret, videbit in multis quod popularis status transmutatur propter malitiam ducum populi: nam in civitate quae dicitur Cous popularis status fuit transmutatus propter malitiam ipsorum: divites enim coadunati fuerunt et insurrexerunt contra multitudinem, et transmutaverunt rempublicam.

[89687] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit et in Rhodo ponit secundum exemplum. Et dicit quod in Rhodo insula duces populi qui ordinati erant ad tractandum de stipendiis exsolvendis, quibus debebantur, prohibuerant ne redderentur huiusmodi stipendia militibus classis, cum eis deberentur: ipsi autem coniuncti insimul propter metum iudicii, et iniurias praedictas, compulsi sunt dissolvere popularem statum eorum.

[89688] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit dissolutus est ponit tertium exemplum. Et dicit quod in civitate quae dicitur Heraclea, status popularis fuit corruptus post recessum ipsorum divitum propter ipsos duces populi, quia divites propter iniurias illatas recesserunt a civitate, deinde coadunaverunt se, et coadunati supervenientes, destruxerunt statum popularem et instituerunt aliam rempublicam.

[89689] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit consimiliter autem ponit quartum exemplum. Et dicit quod in civitate Megareorum, popularis status fuit corruptus propter malitiam ducum populi: quia duces volentes habere pecunias a divitibus, per bonorum publicationem, eiecerunt multos divites, et hoc donec fuerunt multi exules facti. Divites autem postmodum coadunati fuerunt, et venientes contra civitatem impugnaverunt eam et devicerunt, et tunc corrumpentes popularem, instituerunt paucorum statum.

[89690] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit evenit autem ponit quintum exemplum. Et dicit, quod istud idem accidit apud Cumas. Ab illa enim civitate fuit expulsus quidam nomine Thrasymachus a ducibus populi; postmodum iste insurrexit contra multitudinem, et devicit et mutavit rempublicam.

[89691] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit fere autem assignat causam cuiusdam dicti. Dixit enim quod duces populi movent multitudinem contra divites: declarat propter quam causam hoc faciunt. Et dicit quod fere in omnibus aliis apparebit, si aliquis consideret, quod transmutatur popularis status, hoc modo, scilicet propter malitiam ducum populi: illi enim movent multitudinem contra divites, vel ut dona habeant a divitibus propter iniustitiam, ut scilicet divites propter iniuriam moveantur ad redimendum vexationem suam, vel a multitudine odiente ipsos divites; et tunc contingit, quod divites propter istam iniuriam coadunentur. Quandoque autem hoc faciunt, ut possessiones sint aequales, ut per hoc de possessionibus divitum possint aliquid habere, vel ut eorum redditus muneribus publicis subiiciantur. Quandoque autem imponunt crimina divitibus, ut per hoc relegentur a civitate, et a populo confiscentur possessiones ipsorum. Sicut enim dictum fuit superius, isti duces populi adulatores sunt, et ideo faciunt ea quae placent multitudini, propter quod multum lucrum afferunt.

[89692] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit in antiquis declarat in quam rempublicam magis antiquitus fiebat transmutatio popularis status, quam in tyrannidem. Et primo proponit. Secundo probat cum dicit, causa autem et cetera. In prima dicit, quod in antiquis temporibus quando dux populi erat dux exercitus, popularis status transmutabatur in tyrannidem, ut frequentius; quia fere plurimi antiquorum qui fuerant tyranni, ex ducibus populi facti sunt.

[89693] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit causa autem assignat tres rationes eius quod propositum est. Et secundum hoc dividitur in tres. Secunda ibi, fiebant autem tyrannides et cetera. Tertia ibi, adhuc autem et cetera. In prima dicit, quod causa quare antiquitus transmutabantur in tyrannidem et modo non, est, quia antiquitus duces populi assumebantur ex militantibus; isti enim erant magis diserti et facundi quam alii, quia exercitati, et quia rhetoricam habebant. Homines autem non erant communiter potentes loqui, quia nec communiter habebatur rhetorica. Et ideo illum qui magis erat facundus et disertus, et exercitatus in bello eligebant in principem. Ille autem solus principans postmodum tyrannizabat; et sic mutabatur popularis status in tyrannidem. Sed modo non sic est; quia rhetorica augmentata est, et multi noverunt eam, et ideo quicumque possunt loqui et diserti sunt, fiunt duces populi; sed quia non exercitati sunt in bellicis, non audent invadere principatum, ita ut aliquis solus principetur; nisi accidat, quod sit aliquis disertus et facundus prae aliis et exercitatus in bellicis.

[89694] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 11 Deinde cum dicit fiebant autem ponit secundam rationem. Et dicit, quod antiquitus plures erant tyrannides quam modo. Et ratio erat, quia magni principatus committebantur uni; ille autem trahebat dominium ad se, et principabatur solus tyrannizans; sicut accidit in Mileto civitate, quod cuidam fuit commissus principatus qui multorum et magnorum dominium habebat, postmodum solus principans tyrannizavit. Quia igitur plures erant antiquitus tyrannides quam modo, et respublica transmutabatur in illam, quae et pluries accidebat, ideo et popularis status transmutabatur in tyrannidem.

[89695] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam rationem. Et dicit, quod iterum manifestum est, quod antiquitus transmutabatur popularis status in tyrannidem, quia civitates non erant multum magnae, immo populus habitabat in agris occupatus circa agriculturam; et ideo parum curabat de bono communi. Unde illos qui erant magis sagaces et meliores in populo, quoniam bellicosi existebant, populus praeficiebat, et principabantur tyrannice. Tyrannizabant autem, quia credebatur eis a vulgo; et causa huius erat, quia persuadebant pauperibus contra divites. Efficax autem persuasio erat inimicitia, quam praetendebant contra ipsos divites. Odio enim habere inimicum alicuius, facit ipsum bene credibilem illi; sicut accidit Athenis, quod quidam nomine Pisistratus fecit seditiones contra Pediacos. Et Megaris Theagenes sic nominatus a genere, qui occidit iuxta quemdam fluvium pecora divitum Megareorum, et cepit illos qui pascebant pecora illa, et ex hoc benivolus fuit populo. Similiter Dionysius accusavit quemdam nomine Daphnaeum, et similiter divites; et ex hoc reputatus est dignus principari principatu tyrannico, factus credibilis populo et reputatus fidelis, tum quia popularis erat, tum quia videbatur inimicitiam habere ad divites.

[89696] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 13 Deinde cum dicit transmutantur autem declarat, quomodo ex una specie popularis status fiat transmutatio in aliam. Et primo tangit modum. Secundo remedium, ibi, remedium autem et cetera. In prima dicit, quod ex populari statu primo in quo principantur antiqui liberi, transmutatio fit in popularem statum novum, in quo tota multitudo dominatur secundum sententiam, non secundum leges, et non principatur aliquis secundum aliquam honorabilitatem. Fit autem transmutatio isto modo. Cum enim populus in tali republica potestatem habeat in electione, duces populi qui principari intendunt, sua decreta proponunt, quod multitudo debeat principari, quia melior est quam aliqui de multitudine; et ideo melius est principari totam multitudinem, quam aliquos. Populus autem libenter audit istam allegationem; et ideo instituit, quod tota multitudo principetur secundum legem; et dicitur iste popularis status novus.

[89697] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 4 n. 14 Deinde cum dicit remedium autem tangit remedium contra istum modum transmutandi popularem statum; quia ista species in quam fit talis transmutatio, pessima est. Et dicit quod remedium ne fiat huiusmodi popularis status vel ut minus fiat, est sustinere et procurare, quod una tribus eligat, ita quod una tribus modo eligat, deinde alia, et sic deinceps, et non tota multitudo. Minor enim est una tribus quam tota multitudo; et ideo melius est eligere tribus quam totam multitudinem. Dicebat enim superius philosophus quod totam multitudinem eligere contingit dupliciter. Uno modo divisim, ut modo una tribus, deinde alia, ita quod omnes partes obtineant electionem divisim. Alio modo coniunctim: et quia primum potest haberi, accipiendum est magis. Et concludit quod propter istas causas fere fiunt omnes transmutationes status popularis.


Lectio 5

[89698] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 1 Postquam determinavit philosophus causas seditionis et transmutationis status popularis; in parte ista determinat causas transmutationis et seditionis status paucorum in particulari. Et dividitur in partes duas. In prima tangit modos, quibus transmutatur status paucorum. In secunda recapitulat, ibi, oligarchiae quidem igitur et cetera. Prima in duas. In prima ponit modos per se, quibus transmutatur status paucorum. In secunda ponit unum modum accidentalem, ibi, fiunt autem et cetera. Prima in duas. In prima proponit, quod duo sunt modi quibus transmutatur. In secunda prosequitur, ibi, unum quidem si iniusta et cetera. In prima dicit quod status paucorum transmutantur secundum duos modos qui sunt valde manifesti: transmutantur enim propter dissensiones divitum inter se, et propter dissensionem pauperum ad divites.

[89699] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 2 Deinde cum dicit unum quidem prosequitur: et primo primum. Secundo secundum, ibi, habet autem et cetera. In prima dicit, quod propter unum transmutatur status paucorum; scilicet si divites principantes opprimant multitudinem iniusta faciendo. Cum enim gravatur multitudo, insurgit contra divites et expellit eos, et sic corrumpit statum paucorum. Quaecumque enim sit multitudo, si praesens et unanimis sit, sufficiens est ad expulsionem divitum et corruptionem status paucorum: et maxime si populus unum ex paucorum numero eligat et ducem faciat, sicut factum fuit in Naxo; ubi Lygdamus assumptus fuit in praesidem ex paucorum statu qui postmodum tyrannizavit super illos Naxios.

[89700] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit habet autem prosequitur alium modum qui est propter solutionem divitum inter se; et dividitur in septem secundum quod sunt septem modi. Secunda ibi, transmutata autem fuit et cetera. Tertia, ibi, moventur autem oligarchiae et cetera. Quarta, ibi, adhuc autem et cetera. Quinta, ibi, dissolvuntur autem et cetera. Sexta, ibi, fiunt etiam et cetera. Septima, ibi, multae autem et cetera. In prima dicit, quod principatus paucorum potentiae patitur seditionem ab aliis divitibus. Contingit enim quandoque quod illi divites qui non sunt in principatu corrumpant rempublicam. Et hoc accidit quando illi quod principantur sunt pauci; sicut accidit in Massalia, et in Istro, et in Heraclea et in quibusdam aliis civitatibus. Contingit enim in illis quod illi divites qui non principabantur exiverunt civitatem, vel propter iniuriam illatam eis vel propter invidiam, et erant extra civitatem donec possent transmutare antiquiores fratrum principantes et postmodum iuniores. Similiter enim pater et filius non principabantur, sed pater tantum vel filius tantum; nec duo fratres simul, sed unus tantum, videlicet antiquior: et maxime accidebat in illis civitatibus, in quibus paucorum patritia illustrior erat; et sic accidit in Istro, ubi propter dissensionem divitum ex praedictis causis exortam mutatus est status paucorum in popularem; et similiter in Heraclea a paucioribus ad sexcentos propter eamdem causam transmutatus est.

[89701] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 4 Deinde cum dicit transmutata autem ponit secundum modum: et dicit, quod in Gnido civitate transmutata fuit paucorum potentia, propter hoc, quod divites inter se fecerunt dissensionem. Cum enim pauci essent principantes et plures divites, non principantes fecerunt seditionem. Cum enim pater principaretur et filius non posset, movebat seditionem filius contra patrem: iterum cum plures fratres non possint principari, sed senior, minor movit seditionem adversus fratrem seniorem. Ipsis autem dissentientibus, multitudo gravata propter eorum seditionem insurrexit contra illos et obtinuit et assumpsit sibi in principem unum ex illis: cum enim divites sint divisi, non possunt obtinere contra multitudinem; nam quod divisum est propter seditionem debile est: omnis enim virtus divisa minor est seipsa unita. Similiter et apud Erithrienses cum esset status paucorum regiarum urbium antiquitus, quamvis principantes bene regerent illos qui erant in republica, tamen quia pauci erant, populus indignatus insurrexit et transmutavit rempublicam paucorum.

[89702] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit moventur autem ponit tertium modum. Et primo ponit ipsum. Secundo manifestat ipsum, ibi, est enim demagogia dupliciter et cetera. In prima dicit, quod iterum transmutantur paucorum status quasi ex seipsis a principio intrinseco, scilicet propter dissensionem et contentionem ipsorum, qui et plus posse volunt.

[89703] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit est enim distinguit duos modos, quibus praepotentes mutant suum regimen, idest paucorum potentiam. In prima dicit, quod hoc quod dictum est, quod scilicet potentes propter factiones mutent gubernationem paucorum, duobus modis fit. Uno modo quando praedicti potentes adiungunt sibi alios ex ipso numero paucorum, quia sic per huiusmodi divisionem mutant rempublicam, sicut Charicles Athenis fecit, cum essent triginta potentes, et Phrynicus cum essent quadringenti: sic enim eos dividens mutavit eorum statum. Alio modo quando pauci praepotentes conciliant sibi plebem, sicut contigit in Larissa civitate. In illa enim principabantur habentes custodiam civium, quia eligebantur a populo et colendo plebem regebant ipsam. Similiter in aliis gubernationibus paucorum in quibus ipsi potentes qui possunt gerere magistratum non eligunt seipsos ad magistratus; sed permittitur civibus electio vel plebi: ita tamen quod secundum magnos census vel ex determinato alio genere fiat electio, ut Abydis: et similiter ipsi qui rempublicam gubernant, non iudicant: sed hoc permittunt plebi eam colendo. Ut igitur eorum suffragia promereri possent, cum et electio et iudicia ad plebem spectent, nimium faventes populo rempublicam mutabant: videlicet ex paucorum potentia in popularem, ut apud Heracleam contigit quae est in Ponto.

[89704] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit adhuc autem ponit quartum modum; et dividitur in tres in prima ponit modum illum. In secunda ostendit quando maxime corrumpitur paucorum status, ibi, fiunt etiam et cetera. Tertio quae paucorum potentia non de facili corrumpitur, ibi, concors autem et cetera. In prima dicit, quod paucorum status contingit corrumpi ex se, quando sunt aliqui divites principantes et principatus reducitur ad pauciores, ita quod pauciores principentur quam prius: tunc enim divites qui expelluntur a principatu, videntes se contemni, volentes magis aequale et proportionale quam quod aliis sint subiecti, convocant populum in auxilium, et tunc transmutant rempublicam.

[89705] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit fiunt autem ostendit quando maxime corrumpitur status; et dicit, quod contingit statum paucorum transmutari maxime, scilicet quando divites consumpserunt bona sua vivendo impudice et inhoneste. Cum enim assueverunt vivere delitiose consumentes propria, non habentes divitias, appetunt undecumque habere eas, ut possint continuare delitias assuetas. Credunt autem se posse habere divitias, si turbent rempublicam; et ideo quaerunt et procurant innovare rempublicam, et tunc contingit quod isti praeferantur et principentur tyrannizantes: quia enim consumpserunt bona sua vivendo voluptuose cum aliis, contingit quod habeant amicos: amantur enim maxime liberales vivendo et expendendo. Et ideo contingit cum turbant rempublicam quod habeant amicos fautores et praeficiuntur: si autem non possint praefici in tyrannum, procurant et disponunt quod alius sit princeps, ut per hoc acquirentes amicitiam illius possint habere quid expendant: sicut accidit in civitate Syracusanorum. Hipparinus enim cum consumpsisset bona sua et non posset praefici in principem, procuravit quod Dionysius tyrannizaret. Et in civitate quae dicitur Amphipolis quidam cui nomen erat Cleotinus, Chalcidenses advenas induxit et movit seditionem contra divites: similiter in Aegina civitate cum quidam movisset causam contra Charetem, cum consumpsisset bona sua, conatus est transmutare rempublicam propter eamdem causam, ut scilicet posset habere divitias ex quibus delitiose viveret. Conantur ergo isti transmutare rempublicam, secundum hunc modum, ut mox possint: et si non possunt praefici in tyrannos, nec procurare aliquem alium, furantur et rapiunt bona communia; et ideo faciunt seditiones, vel isti, vel illi qui pugnant contra illos fures et raptores: ex quo contingit mutare rempublicam; sicut accidit in Apollonia, quae est in Ponto: ibi enim cum quidam consumpsisset bona sua et non posset praefici in tyrannum, nec procurare quod alius esset, incepit rapere et furari bona communia, et tunc mota fuit seditio in civitate.

[89706] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit concors autem ostendit qui paucorum status non de facili corrumpitur; et dicit, quod ille status paucorum non de facili corrumpitur, in quo divites sunt concordes ex se et bene utuntur omnibus quae sunt reipublicae unoquoque secundum gradum suum. Signum autem dicit esse rempublicam quae erat in civitate quae dicebatur Pharsalum: illi enim qui ibi dominabantur, pauci erant et multorum erant domini: unde bene utentes seipsis, unicuique attribuebant quod proportionabile erat, quia tales uniuntur in voluntate finis, et in voluntate eorum quae sunt ad finem, et unum finem intendunt, et ea quae sunt ad illum finem. Rempublicam autem talium non est facile corrumpere. Et dicit ex seipsa, quia ab exteriori agente potest corrumpi.

[89707] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 10 Deinde cum dicit dissolvuntur autem ponit quintum modum; et dividitur in duas. In prima ponit modum illum. In secunda declarat quando fit transmutatio paucorum potentiae secundum hunc modum et alios magis, ibi, fit autem transmutatio. In prima dicit, quod contingit aliquando paucorum statum transmutari quando fit transmutatio a statu paucorum assueto ad alium magis communem et paucorum. Hoc autem contingit quando sunt pauci principantes et sint alii viri divites et insignes qui non participant principatibus. Videntes enim quod non attingunt ad principatum; reputant se contemptos; et ideo movent seditionem et reducunt illum paucorum statum ad communionem magis in quo plures divites quam prius principantur; sicut accidit in Elide civitate: respublica enim ipsorum regebatur per paucos. Cuius ratio poterat esse, quia illi qui erant principaliores in reipublicae regimine erant tantum nonaginta et principatus eorum perpetuus erat. Et iterum aliquo decedente alii habebant potestatem alium eligendi. Unde frequentius eligebant amicos et notos; sicut fiebat in republica Lacedaemoniorum, de qua dictum est in secundo huius, propter quod alii videntes se contemptos moverunt seditionem et mutaverunt rempublicam in magis communem statum paucorum.

[89708] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 11 Deinde cum dicit fit autem declarat quando fit magis transmutatio. Et primo declarat quod fit tempore belli. Secundo quod fit tempore pacis, ibi, in pace autem. In prima dicit, quod transmutatur paucorum status tempore belli et tempore pacis: et tempore belli propter hoc quod divites diffidunt de multitudine. Multitudo enim invidet divitibus, et reputat se contemni propter hoc quod non reputatur ab eis. Ipsi autem contempti odiunt eos. Unde rationabiliter hoc praesentientes diffidunt de eis: et tamen oportet quod ipsi militantes contra adversarios utantur multitudine habente potentiam. Cogitant etiam quod quemcumque multitudo elevaverit in principem sibi, dans potestatem eidem, ille principabitur: sicut accidit in Corintho quod multitudo insurrexit et assumpsit sibi unum tyrannum cui nomen erat Timophanes, et iste fuit princeps illorum. Si autem plures assumpserit, isti magis erunt domini et facilius maiorem habentes potestatem. Et quia divites timent ista, tradunt dominium reipublicae multitudini, ne totum amittant; propter enim bellum oportet eos uti multitudine: posset enim contingere quod adversarii praevalerent et quod amitterent possessiones suas.

[89709] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 12 Deinde cum dicit in pace declarat qualiter corrumpitur tempore pacis; et dicit, quod tempore pacis corrumpitur paucorum status propter diffidentiam divitum adinvicem: quia enim divites diffidunt de se invicem, muniunt se ponendo custodiam multam in munitionibus contra invicem; et tunc contingit quod populus gravatus propter dissensionem ipsorum insurgit contra ipsos; et contingit quod assumit unum et ille fit princeps et dominus divitum et populi, sicut in Larissa civitate accidit in principatu Alevadensium: et circa Abydum societatem in civitatibus, quarum una fuit eorum qui dicuntur Iphiadi dicti a loco illo vel regione, dissentientibus divitibus, insurrexit populus et fecit unum praesidem.

[89710] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 13 Deinde cum dicit fiunt autem ponit sextum modum. Et dicit, quod fiunt seditiones et transmutationes paucorum potentiae propter hoc quod illi qui principantur circumveniunt alios: cum enim populus videt se deceptum a divitibus, indignatur et movetur contra ipsos faciens seditionem; et contingit quod transmutet rempublicam illam. Similiter fit transmutatio propter dissensiones quae fiunt propter nuptias vel iudicia: propter dissensiones quidem quae in nuptiis fiunt, de quibus dictum est prius, quod cum quidam desponsasset quamdam nolens eam accipere ductus consilio cuiusdam, contingit quod seditio facta fuit. Similiter paucorum potentiam quae erat in Eretria civitate. Diagoras princeps equestrium dissolvit propter iniuriam sibi illatam circa nuptias. Similiter in civitate Heraclea facta fuit seditio propter sententiam datam a iudice contra quemdam. Similiter Thebis fuit seditio propter quoddam iudicium adulterii. Et quamvis isti iuste moverentur, tamen movebantur seditionaliter per seditionem faciendo violentiam, sicut et in Heraclea civitate quidam moti fuerunt contra quemdam cui nomen erat evectio. Et quamvis iuste moverentur, tamen seditionaliter movebantur. Similiter in Thebis civitate quidam moti fuerunt circa Archiam quemdam: contendebant enim cum inimicis, et volebant inimici ipsorum quod ligaretur in foro; et quamvis isti moverentur iuste, tamen movebantur seditionaliter.

[89711] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 14 Deinde cum dicit multae autem ponit septimum modum. Et dicit, quod aliquando corrumpitur status paucorum, quia valde dominativus est, et principantes domini: quia enim volunt uti subditis sicut servis, contingit eos contristari et insurgunt contra eos et assumentes sibi unum ex illis expellunt alios et corrumpunt paucorum potentiam, sicut corrupta fuit paucorum potentia quae fuit in Gnido et illa quae erat in Chio, quia principantes volebant uti eis sicut servis, propter quod insurrexerunt et mutaverunt rempublicam.

[89712] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 15 Deinde cum dicit fiunt autem declarat qualiter corrumpitur status paucorum per accidens. Et dicit, quod status paucorum et respublica transmutantur quandoque ab eventu, et secundum accidens. Et hoc contingit quando illi qui principantur principatu consiliativo vel iudicativo, secundum aliquam honorabilitatem determinatam principantur; puta cum determinatur quantitas divitiarum quam habentes licitum est attingere ad principatum. Contingit enim aliquando ubi determinata est et statuta honorabilitas secundum quam principantur et in statu paucorum pauci et in republica medii, postmodum multos vel omnes venire ad illam honorabilitatem, et hoc existente felicitate, vel propter pacem, vel propter aliam bonam fortunam, ita ut omnes digni sint omnibus principatibus. Omnibus autem principantibus fit status popularis; quare transmutatur status paucorum in popularem ab eventu. Similiter est de republica. Haec autem transmutatio quandoque fit paulatim et latenter, quandoque autem celeriter.

[89713] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 5 n. 16 Deinde cum dicit oligarchiae quidem recapitulat; et dicit, quod propter istas causas quae dictae sunt, paucorum status transmutantur et sustinent seditiones. Ulterius dicit, quod status popularis transmutatur in statum paucorum, quandoque vero e contrario. Aliquando vero non est transmutatio reipublicae in aliam rempublicam secundum genus, sed secundum speciem aliam vel modum illius: velut quando status popularis in quo dominatur aliquis secundum leges transmutatur in illum in quo dominatur tota multitudo vel aliqui secundum sententias et voluntates, non secundum leges. Similiter se habet de paucorum potentia.


Lectio 6

[89714] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 1 Postquam philosophus determinavit causas seditionis et transmutationis status popularis et paucorum, nunc determinat causas seditionis et transmutationis optimatum et reipublicae distinctae contra alias. Et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda concludit quiddam commune omnibus, ibi, solvuntur et cetera. Adhuc prima in duas. In prima assignat causas huiusmodi transmutationis. In secunda declarat propter quam causam quandoque latent huiusmodi transmutationes, ibi, maxime autem latent et cetera. Prima in duas: quia duo erant modi optimatum: unus simplex, alter mixtus. Primo declarat causas et principia seditionis et transmutationis simplicis status optimatum. Secundo mixti, et cum hoc reipublicae, ibi, solvitur autem maxime et cetera. Prima in quinque, secundum quod ponit quinque modos quibus fit seditio et transmutatio simplicis status optimatum. Secunda ibi, aut quandoque aliqui et cetera. Tertia ibi, aut quandoque virilis et cetera. Quarta ibi, adhuc autem quandoque. Quinta ibi, adhuc si quis magnus et cetera. In prima dicit, quod in statu optimatum fiunt seditiones, quandoque quia pauci sunt honorati et principantes principatu: quod quidem movebat seditionem, ut dictum est, in statu paucorum, quia status optimatum aliqualiter est status paucorum. Est autem status paucorum, quia in utraque pauci principantur: non tamen propter eamdem dignitatem pauci sunt principantes in utraque. Quia in paucorum statu propter hoc pauci sunt principantes: quia principantur propter divitias, pauci autem sunt divites. In statu optimatum autem principantur propter virtutem: pauci autem virtuosi sunt; ideo utrobique pauci sunt principantes. Contingit autem maxime huiusmodi fieri seditiones quando sunt multi astuti et quasi similes virtuosis: quia enim astuti sunt, possunt invenire diversas vias ad malum finem, propter quod sciunt et possunt movere seditiones; sicut accidit in Lacedaemonia. Quidam enim dicti Partheniae, idest honesti, similes existentes virtuosis propter apparentiam temperantiae, quia non participabant principatu, procuraverunt seditionem: quod alii advertentes, eos comprehendentes relegaverunt a civitate, mittentes eos in coloniam Tarentum, et ibi inhabitarunt.

[89715] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit aut quando ponit secundum modum; dicens, quod aliquando contingit fieri seditionem, quando aliqui magni et non minus virtuosi quam principantes inhonorantur a principantibus aliis inhonorationibus non decentibus eos. Indignati enim movent seditionem: sicut Lysander cum esset magnus et non minor quam alii principantes, cum inhonoraretur a regnantibus, movit seditionem.

[89716] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit adhuc quando ponit tertium modum. Et dicit, quod iterum fit seditio in statu optimatum et transmutatio quando est aliquis virilis et prudens, qui secundum suam aestimationem non participat principatu. Talis enim reputans se contemptum, movet seditionem; sicut Cynadon, qui cum esset subditus Agesilao, virilis existens, ordinavit quod insurrectio fieret contra Spartiatas, et hoc modo eos opprimere tentavit.

[89717] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 4 Deinde cum dicit adhuc quando ponit quartum modum; dicens, quod aliquando fit seditio in statu optimatum quando aliqui sunt valde pauperes, alii valde divites. Tunc enim contingit quod pauperes invidentes divitibus movent seditionem contra illos; et hoc maxime fit tempore belli; propter quod contingit fieri ut frequentius seditionem; sicut accidit in Lacedaemonia sub bello contra Messenienses. Pauperes enim tribulati, propter paupertatem ex bello contingentem moverunt seditionem contra divites, et voluerunt regionem facere aequalem. Hoc autem dicit esse manifestum ex dicto Tyrtaei poetae, qui hoc dixit in poesi dicta bona divisio.

[89718] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit adhuc si quis ponit quintum modum. Et dicit quod si sit aliquis magnus, vel secundum genus, vel secundum divitias, vel virtutem, et possit, et adhuc aptus sit fieri maior, et non habeat monarchiam, movet seditionem. Cum enim iste sit magnus et potens et reputet se maiorem aliis, si non principetur, reputat se contemptum, et tunc movet seditionem, sicut accidit in Lacedaemonia. Pausanias enim qui fuerat dux belli adversus Medos, et Hanno apud Carthaginenses cum essent magni, et non principarentur, moverunt seditionem.

[89719] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit solvuntur autem determinat causas et principia seditionis et transmutationis optimatum, reipublicae mixtae et cum hoc reipublicae. Et dividitur in duas, secundum quod assignat duos modos. Secunda ibi, adhuc autem et cetera. Prima in duas. In prima tangit modum illum. In secunda ostendit in quam rempublicam maxime fit huiusmodi transmutatio, ibi, totaliter autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima tangit causam secundum quam habet fieri seditio secundum istum modum. Secundo manifestat illam, ibi, principium enim et cetera. In prima dicit, quod corrumpuntur respublica et etiam optimatum status propter transgressionem iustitiae, quae est in republica. Et ratio huius est, quia respublica salvatur propter mutuam communicationem, secundum aliquam proportionem. Huiusmodi autem communicatio secundum proportionem iustitia est: quare respublica salvatur iustitia existente. Si ergo fiat transgressio, corrumpitur.

[89720] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit principium enim manifestat causam istam. Et dicit, quod causa et principium quare fit transgressio iusti in optimatum statum, et in rempublicam, est quia non bene mixtae sunt ex illis, ex quibus natae sunt misceri; puta respublica non est bene mixta ex potentia paucorum et populari ex quibus componitur. Optimatum vero non est bene mixta ex praedictis, scilicet paucorum statu et populari, et cum hoc ex virtute. Maxime autem declinant a iusto quando non bene mixtae et proportionatae sunt quantum ad duo istorum. Dico autem ista duo, paucorum et popularem: respublicae enim sunt maxime ex istis duabus mixtae, similiter et multae optimatum. In hoc enim differunt respublicae ab optimatum statu, quia respublicae sunt mixtae tantum ex duobus praedictis, optimatum status autem ex eisdem, et ex virtute, quamvis quaedam magis ex illis duobus. Et propter hoc, quod respublica et optimatum gubernationes sunt mixtae ex istis, et magis inclinantur ad unum quam ad aliud, manifestum quod quaedam sunt mansivae magis quaedam minus. Illae enim quae melius mixtae sunt, magis continuari possunt quam quae minus. Sicut enim in naturalibus mixtum ex aliquibus, quanto melius mixtum est, tanto plus conservatur in esse, et quanto peius mixtum est, et magis inclinatur ad alterum miscibilium, tanto minus, sic est in rebuspublicis. Illae enim quae bene mixtae sunt, mansivae sunt magis, et quae male, minus. Illas autem respublicas quae declinant ad statum paucorum, vocant aliqui optimatum statum, quia in utraque fit distributio principatus secundum excellentiam et dignitatem aliquam virtutis et nobilitatis, et quia in utrisque pauci principantur. Et ideo illae, quae inclinant ad statum paucorum, dicuntur status optimatum, illae respublicae quae declinant ad multitudinem, respublicae communi nomine dicuntur. Ex quo manifestum est, quod respublica communi nomine nominata securior est quam status paucorum, et quam status optimatum. Et assignat duplicem rationem, una est, quia in republica multitudo dominatur, sed in statu paucorum et optimatum, pauci: plus autem potest multitudo quam pauci, et fortior est: et ideo magis possunt conservari quam aliae. Alia ratio est, quia in republica magis fit distributio bonorum et principatuum secundum aequalitatem quam in aliis. In aliis enim fit distributio secundum excellentiam quamdam. Homines autem communiter plus appetunt aequale; et ideo amant plus homines communiter rempublicam quam alias: ex quo sequitur, quod plus conservatur, et securior est quam aliae. Si autem aliqui abundent, vel in divitiis, vel in aliis, si respublica ad excessum inclinet, sicut status paucorum ad excessum divitiarum, et status optimatum aliqui ad excessum generositatis, tunc sequentes motum istius excessus faciliter iniuriabuntur, volentes superare alios; et tunc fit transgressio iusti; quod erat probandum.

[89721] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit totaliter autem ostendit, in quas respublicas fit transmutatio earumdem magis. Et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda manifestat dictum per exemplum, ibi, accidit autem et cetera. In prima dicit, quod respublica totaliter aliquando transmutatur in illam ad quam declinat magis, utrisque augentibus quod suum est; hoc est, impetu volentium transmutare rempublicam augente inclinationem reipublicae et inclinatione reipublicae augente impetum volentium transmutare. Sicut respublica declinat ad statum popularem, et quandoque in illum transmutatur. Similiter status optimatum ad paucorum statum declinat, et in illum transmutatur. Si enim in statu optimatum mixto divites excedant, et fiat distributio secundum excellentiam divitiarum, fit status paucorum. Quandoque vero transmutatur in contrarium; sicut status optimatum ad popularem, et respublica ad statum paucorum. Cum enim status optimatum declinet ad statum paucorum, si divites excedant, tunc pauperes videntes se gravatos, et iniusta sustinentes, insurgunt contra eosdem, et transmutant statum optimatum in popularem trahentes ad se. Similiter respublica transmutatur in statum paucorum, quandoque vero in statum popularem. Sola enim illa bene mansiva est, in qua observatur aequale secundum dignitatem, et traditur unicuique quod suum est. Si igitur in republica communi nomine dicta, plus attribuatur pauperibus quam divitibus, et divitibus non attribuatur secundum suam dignitatem, insurgunt divites contra rempublicam, et transmutant eam in statum paucorum.

[89722] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 9 Deinde cum dicit accidit autem manifestat quoddam dictum per exemplum, quod scilicet respublica transeat ad rempublicam ad quam declinat. Et dicit, quod illud quod dictum est accidit in Thuriis civitate. In illa enim fiebat distributio principatus secundum quamdam honorabilitatem generis vel divitiarum magnam, ita quod pauci attingebant ad ipsum, et postmodum contigit quod mutata fuit, et plures erant principantes, et quod non fiebat distributio principatus secundum tantum honorabilitatem, et secundum minorem. Cum insignes et divites principarentur, respublica erat magis paucorum, et ideo poterat facere excessum. Postmodum cum populus esset exercitatus in bello, factus fuit potentior et valentior, et insurrexit contra illos insignes et principantes, et maiores habens divitias, et compellens eos dimittere regionem, mutavit rempublicam in statum popularem.

[89723] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 10 Deinde cum dicit adhuc quia ponit secundum modum seditionis et transmutationis status optimatum. Et primo ponit illum modum. Secundo manifestat per quoddam exemplum, ibi, propter quod et Locrorum et cetera. In prima dicit, quod iterum fit seditio et transmutatio in statu optimatum, quia omnis status optimatum mixtus, magis est status paucorum; et ideo divites plus habent de bonis communibus quam pauperes. Causa autem quare in statu optimatum plus attribuatur divitibus, est, quia in statu optimatum distributio bonorum, secundum dignitatem virtutis fit; ita quod qui plus participant virtute plus recipiunt de bonis communibus. Sed divites plus attingunt ad virtutem, vel videntur attingere, quam pauperes. Habent enim illud per cuius defectum egeni iniuriantur, scilicet divitias. Et ideo in statu optimatum plus recipiunt divites quam pauperes. Sicut accidit in Lacedaemonia. In illa enim civitate pauci fuerunt divites et habentes substantias et attingentes ad principatum. In republica etiam illa licet facere insignibus quicquid volunt, et curare de quocumque voluerunt. Ex hoc enim quod egeni vident divites plus recipere de bonis communibus quam ipsi recipiunt, invident, et contristantur, et insurgunt contra eos; et contingit quod mutent rempublicam, et sic status optimatum mixtus mutatur in statum popularem.

[89724] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 11 Deinde cum dicit propter quod manifestat per quoddam exemplum. Et dicit quod propter hoc contigit quod civitas Locrorum destructa fuit. In civitate enim ipsorum divites plus recipiebant quam pauperes, et ex hoc mota fuit seditio in civitate, et insurrexit multitudo contra divites, et assumens sibi in principem Dionysium transmutavit statum optimatum. Postmodum ille tyrannizavit, ex quo civitas illa destructa fuit. Hoc autem non contingeret in statu populari et optimatum bene mixto. Quare manifestum est quod status optimatum mixtus ex hoc corrumpitur quod divites plus recipiunt quam pauperes.

[89725] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 12 Deinde cum dicit maxime autem declarat propter quam causam latent transmutationes status optimatum et reipublicae. Et primo ponit rationes. Secundo manifestat per exemplum, ibi, accidit autem hoc. In prima dicit, quod transmutationes status optimatum, vel ipsi status optimatum cum transmutantur maxime latent, quia paulatim et secundum modica corrumpitur; quod fuit dictum prius, ubi dictum fuit de causa transmutationis cuiuslibet reipublicae universaliter. Transgressio enim eius quod est modicum causa est transmutationis; quia quando fit transgressio secundum modicum ad eo quod exigitur ad rempublicam, quia modicum est, non curatur. Item cum transgressio secundum aliud modicum fit, negligitur. Sic autem procedendo paulatim permittitur maiores motus negligendo quousque moveant totam rempublicam. Sicut enim videmus in actibus moralibus quod unus actus inclinat ad consimilem actum, et exercitium inducit inclinationem ad consimiles actus, sic est in rebuspublicis quod quando praetermittitur illud quod est necessarium ad rempublicam, iste defectus inclinat ad consimilem actum. Et sic tamdem per processum continuum inducitur tanta inclinatio ad contrarium reipublicae, quod corrumpitur. Quia igitur secundum modica fit ista corruptio et paulatim, non apparet.

[89726] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 13 Deinde cum dicit accidit autem manifestat quod dictum est per exemplum. Et dicit, quod respublica Thuriorum per hunc modum destructa fuit, paulatim scilicet et secundum modica. Nam cum ibi esset lex quod nullus posset tenere praeturam nisi per quinque annos, contigit quod quidam facti fuerunt bellicosi et fortes et benivoli multitudini deputatae ad custodiam: contemnentes autem utilitates civitatis et credentes quod possent cum multitudine obtinere quod volebant, conati sunt destruere istam legem et suaserunt multitudini quod iidem possent tenere ducatum exercitus per totam vitam. Consiliarii autem principantes habentes potestatem super institutione legum et destructione cum moverentur ad contradicendum, finaliter tamen persuasi sunt istud concedere, et consideraverunt quod circa alias partes reipublicae de cetero nihil immutarent. Postmodum conati isti fuerunt destruere aliam legem, et persuaserunt multitudini cui erant benevoli. Cum autem principantes vellent resistere, non potuerunt, immo totus ordo reipublicae paulatim et secundum modica corruptus est et transmutatus in potentatum paucorum et dominium eorum qui conati fuerunt insolescere a republica inexistente prius et destruere ipsam.

[89727] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 6 n. 14 Deinde cum dicit omnes autem concludit quiddam universale quantum ad omnes respublicas. Et dicit, quod omnes respublicae corrumpuntur vel ex seipsis propter dissensionem civium, vel ab aliqua causa extrinseca. Quando enim est respublica contraria extra vel prope civitatem vel longe, quae potentiam habet supra civitatem illam, corrumpit istam propter contrarietatem. Unum enim contrarium natum est dissolvere aliud. Sicut accidit apud Athenienses et Lacedaemonios. Cum enim Athenienses haberent rempublicam popularem, ubique destruebant statum paucorum, et mutabant in statum popularem. Et Lacedaemonii cum statum paucorum haberent, ubique corrumpebant statum popularem, et mutabant in statum paucorum. Et tunc recapitulat dicens, quod unde fiunt transmutationes et corruptiones rerumpublicarum fere dictum est.


Lectio 7

[89728] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 1 Postquam philosophus declaravit causas et principia corruptionis et transmutationis rerumpublicarum et in universali, et in particulari, determinat in universali et in particulari causas et elementa per quae salvantur. Et primo dat intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, primo quidem igitur et cetera. Est autem intelligendum, quod in dando elementa, per quae salvantur respublicae, non procedit sicut processit superius in dando causas destructionis earum: quia superius primo dedit causas corruptionis et transmutationis rerumpublicarum in universali, secundo in particulari secundum unamquamque rempublicam divisim. Sed hic sic non facit: sed simul dat elementa per quae salvatur unaquaeque respublica in generali et in particulari. Dans igitur intentionem suam dicit, quod postquam determinatum est de causis et principiis transmutationis uniuscuiusque reipublicae in universali et particulari, consequenter determinandum est de salvatione uniuscuiusque reipublicae, determinando quae sunt elementa, et in universali et in particulari, per quae salvantur.

[89729] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 2 Deinde cum dicit primo quidem prosequitur. Et dividitur in duas. In prima ostendit unde possunt accipi elementa per quae salvantur respublicae. Secundo accipit ipsa, ibi, in bene autem temperatis et cetera. In prima dicit, quod primo istud manifestum est, quod si habemus, quae sunt causae et principia per quae corrumpuntur respublicae, habemus quae sunt causae et principia per quae salvantur. Et ratio huius est, quia contrariorum contraria sunt principia. Sed corruptio et salvatio sunt contraria; ergo habent contraria principia. Si ergo habemus quae sunt principia transmutationis et corruptionis rerumpublicarum habemus quae sunt principia salvationis, quoniam contraria.

[89730] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit in bene autem accipit huiusmodi principia. Et est intelligendum, quod respublica potest corrumpi vel destrui corruptione propinqua, vel remota. Et secundum hoc dividitur in duas. In prima dat elementa quae praeservant rempublicam a corruptione remota magis. Secundo dat elementa quae praeservant eam a corruptione propinqua magis, ibi, salvantur autem et cetera. Circa primam intelligendum, quod respublica potest corrumpi corruptione remota tripliciter. Primo propter negligentiam eius quod parvum est. Secundo propter persuasionem adulatorum. Tertio propter malum modum ordinis reipublicae. Et secundum hoc dividitur pars ista in tres. In prima dat elementa per quae salvatur a corruptione quae est per negligentiam eius quod est parvum. Secundo illa per quae salvatur a corruptione quae est per adulationem. Tertio illa per quae salvatur ab ea quae est propter malum ordinem. Et incipit secunda ibi, deinde non credere et cetera. Tertia ibi, adhuc autem videre et cetera. In prima dicit, quod in omnibus rebuspublicis bene mixtis hoc oportet observari, quod non fiat transgressio in aliquo; et maxime quod non fiat secundum hoc quod est modicum. Aliquando enim contingit, quod subintrat talis seditio, quae fit secundum modica, et latet propter eius paucitatem, vel non curatur. Et si negliguntur huiusmodi praevaricationes, facient unam magnam praevaricationem, quae corrumpet rempublicam. Sicut enim parvae expensae frequenter factae corrumpunt totam substantiam alicuius, sic parvae et modicae praevaricationes frequenter factae corrumpunt totam rempublicam. Huiusmodi autem corruptio latet saepe, quia non fit simul et secundum magna, sed fit paulatim et secundum modica. Mens enim quandoque paralogizatur, huiusmodi enim parvae praevaricationes paralogizantur ipsam, sicut quaedam oratio sophistica. Arguit enim sic penes seipsum. Si unaquaque praevaricatio parva est, et omnes parvae sunt: sed istud verum est uno modo, alio modo non est verum: quia totum et omnia simul sumpta, non sunt parva, sed divisim sumpta parva sunt. Dicendum est igitur, quod ly omnes potest teneri collective vel divisive: si divisive, vera est: omnes enim praevaricationes divisim sumptae parvae sunt: si collective, falsum est; omnes enim coniunctae non sunt parvum quid, sed magnum. Et tunc concludit quod unum elementum est, ut caveatur ne fiat aliqua transgressio vel praevaricatio.

[89731] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit deinde non ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit per persuasionem adulatorum. Adulatores enim suadent multitudini quae placent illi; et non suadent propter bonum multitudinis, sed propter bonum suum. Unde contingit quod talia quandoque suadent ex quibus corrumpitur respublica; et ideo dicit philosophus, quod deinde cavendum est ne aliquis credat adulatoribus qui coniungunt se multitudini gratia sophismatis, hoc est ut decipiant. Quod autem istis non sit credendum, apparet, nam ex operibus possunt argui. Secundum autem quod dicit philosophus decimo Ethicorum, de his quae sunt in passionibus et actionibus sermones minus sunt credibiles operibus. Et ideo si suadeant aliquid et faciunt contrarium, magis credendum est operibus ipsorum quam persuasionibus. Quae autem et qualia sunt per quae apparenter adulatores decipiunt, dictum est prius.

[89732] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertium elementum quod praeservat a corruptione quae est propter inordinationem vel in seipsis, vel in aliis. Et primo proponit quoddam manifestum contingens in multis. Secundo ex illo concludit elementum suum, ibi, propter quod si plures et cetera. In prima dicit, quod iterum manifestum est et potest videri quod quaedam respublicae mansivae sunt, non quia sint recte ordinatae, sicut status optimatum simplex; sed quia principantes bene utuntur, et his quae sunt in republica, et his quae sunt extra. His autem quae sunt sub republica, non faciendo iniustitiam contra illos qui sunt extra rempublicam et in vocando ad rempublicam eos qui sunt principaliores et meliores in multitudine, et non faciendo iniuriam quae est per dehonorationem his qui sunt ambitiosi honoris; vocando etiam populares ad officia et actus, in quibus possint lucrari; et in bene se habendo adinvicem et populariter, ita quod principantes aequaliter inter se recipiunt. Sicut enim populares quaerunt quod aequale et iustum est in republica illa, sic non solum iustum, sed expediens est, principantes in statu paucorum aequaliter recipere; et quando ista contingunt, dato quod respublica non sit recte ordinata, mansiva est multum.

[89733] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit propter quod concludit elementum suum. Et dicit, quod propter hoc, quod similes debent aequaliter recipere, si plures sint similes et aequales in republica, plura sunt introducenda, quae in statu populari statuta sunt et ordinata. Verbi gratia, lege statutum est in statu populari, quod principatus sint breves, puta sex mensium, vel alicuius parvi temporis, et non amplioris: et istud accipiendum est, si sint plures similes in republica. Et rationem eius duplicem assignat. Prima est, quod ubi sunt similes, oportet aequaliter recipere; ergo ut omnes possint attingere ad principatum, oportet accipere legem illam: sic enim omnes poterunt attingere ad principatum; quia ex quo non durabit principatus nisi per sex menses, multi poterunt succedere in eo. Hoc autem quod similes aequaliter recipiunt, populare est; et ideo in republica in qua sunt plures similes, aliqua popularia ordinanda sunt: propter quod in talibus, in quibus sunt multi similes, fiunt duces populi, sicut dictum est prius. Alia ratio est, quia si statuatur quod principatus non duret nisi per sex menses, tunc status paucorum et optimatum minus incident in potentiam, idest in aliam speciem status paucorum, in quo valde pauci principantur, divites valde, et non secundum legem. Et ratio est, quia non est facile aliquem consimiliter malignari in pauco tempore et in multo, quoniam in statu paucorum et populi, propter hoc fiunt tyrannides. Quia aut in utraque assumuntur illi qui excellunt alios tyrannizantes; sicut in statu populari, duces populi; in statu paucorum, potentes valde: aut quia illi, qui habent principatus excellentes, multo tempore principantur.

[89734] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit salvantur autem ponit principia per quae salvantur respublicae a corruptione propinqua. Et primo ponit unum commune. Secundo ponit plura specialia, ibi, adhuc insignium contentiones et cetera. In prima dicit, quod non solum salvantur respublicae quia sunt remotae a principiis corrumpentibus ipsas; sed etiam quandoque salvantur, quia sunt prope; et hoc, quia qui timent de transmutatione reipublicae tenent eam quantum possunt. Et ideo principantes qui curam habent de republica oportet ordinare et praeparare timores, ut possint conservare rempublicam et nihil corrumpatur eorum quae ad rempublicam ordinantur: sicut debent ordinare propter conservationem reipublicae ut civitas custodiatur de nocte, et praefingere quod illud quod longe est, sit prope, ut quod inimici sint prope; et debet praecipere quod sint parati ad arma; quia cives et etiam populares videntes talia timebunt, et observabunt melius rempublicam.

[89735] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit adhuc insignium ponit documenta specialia. Et est intelligendum quod respublica corrumpitur aliquando propter honores, vel inhonorationes, aliquando propter insolentias civium, aliquando propter lucrum vel damnum, aliquando propter impotentiam, aliquando corrumpitur propter ineruditionem et inassuefactionem. Et secundum hoc ista pars dividitur in quinque. In prima ponit documenta quae praeservant a corruptione quae fit propter honores vel inhonorationes. In secunda ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter insolentias civium, ibi, quoniam autem et propter proprias. In tertia ponit documentum per quod praeservatur respublica a corruptione quae fit propter damnum et lucrum, ibi, maximum autem. In quarta ponit documentum quod praeservat a corruptione quae est propter impotentia, ibi, et quod saepe dictum est. Quinto ponit documentum quod praeservat a corruptione quae accidit propter ineruditionem et inassuefactionem, ibi, et maxime quidem tentare. Prima in tres: quia respublica potest tripliciter corrumpi propter honores et inhonorationes. Primo propter contentionem eorum qui sunt honorabiles in civitate. Secundo propter distributionem honorum. Tertio propter intentum honoris praeter proportionem. Et secundum hoc dividitur in tres. In prima ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter contentionem eorum qui sunt honorabiles in civitate. Secundo ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter distributionem honorum, ibi, ad eam autem. Tertio ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter incrementum honoris praeter proportionem, ibi, commune. In prima dicit quod cum respublica aliquando corrumpatur propter contentionem insignium, et eorum qui sunt honorabiles, cavendum est per leges et per alia statuta ne accidant tales contentiones; et si acciderint, curandum est qualiter possint sedari. Similiter cavendum est, quod illi qui non sunt in contentione, non ponantur in ipsa. Ista enim est principium multorum magnorum malorum. Ad civem autem pertinet cognoscere malum in principio, non ad quemcumque alium: et ideo in principio cives debent obviare huic contentioni: quia secundum quod dictum est superius, contentiones divitum valde de facili invalescunt.

[89736] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit ad eam autem ponit secundum documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter distributionem honorum: et dividitur in duas. In prima ponit elementum. In secunda tangit inconveniens quod accidit propter defectum huius, ex quo apparet ratio dicti, ibi, in oligarchiis enim. In prima intelligendum, quod respublica omnis in principio instituta fuit in aliquo ordine, ut quod principatus duret per annum vel biennium, et quod habentes tantas divitias, vel tantum honorati, attingant ad principatum, vel aliud huiusmodi. Contingit autem recedere ab isto ordine vel secundum excessum, vel secundum defectum: remanente tamen illa republica. Dicit igitur quod, cum in republica aliquando fiat transmutatio propter honorabilitatem, sicut in statu paucorum et republica secundum intentionem et remissionem, et hoc manente eadem republica, expedit considerare ordinem, qui nunc est in civitate, conferendo ad statum in quo respublica fuit instituta a principio: puta si in aliqua fuit institutum in principio, quod principatus duraret per annum, considerare ad istud tempus; in maioribus autem ad triennium vel ad quinque annos. Et tunc considerandum est, si excessus ab illo quod fuit a principio institutus sit multiplex, et si defectus sit submultiplex. Et si quidem recessus sit multiplex, remittendus est: et si sit defectus, intendendus est secundum proportionem debitam secundum primam institutionem, lege posita quod liceat intendere et remittere honorabilitates quando videbitur faciendum.

[89737] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit in oligarchiis ostendit inconveniens quod accidit propter defectum huiusmodi. Et dicit quod ubi ita fiat sicut dictum est in statu paucorum et respublica, continget rempublicam transmutari in paucorum potentiam; et paucorum potentiam magis remissam in speciem illam quae dicitur potentatus, in qua principantur valde divites et secundum sententias proprias, non secundum legem quae pessima est: et hoc, si fiat excessus secundum superabundantiam; si autem fiat remissio, ex republica fiet status popularis; ex paucorum vero, respublica vel popularis status.

[89738] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 11 Deinde cum dicit commune autem ponit elementum quod praeservat a corruptione quae est propter incrementum honoris praeter proportionem: et dividitur in duas. In prima ponit documentum. In secunda adiungit aliud secundum documentum, quod praeservat a corruptione quae est propter excessum potentiae, ibi, et maxime quidem. In prima dicit quod istud est commune in statu populari et paucorum, et universaliter in omni republica ad salvationem, quod non permittatur aliquis crescere secundum aliquam dignitatem praeter proportionem vel dignitatem; sed dandi sunt parvi honores secundum multum temporis magis, quam magni valde et secundum breve tempus. Et ratio huius est: quia civitates propter huiusmodi excellentias praeter proportionem, corrumpuntur. Iterum non omnes possunt ferre bonam fortunam: hoc enim est virtuosi: sicut enim dicit philosophus in quarto Ethicorum, sine virtute non est facile ferre moderate bonas fortunas. Et ideo si dentur alicui non virtuoso honores praeter proportionem ad alios, et ad dignitatem ipsius, gravabit eos, et destruet civitatem. Si autem non fiat ita semper, sed dentur alicui a casu, vel propter aliquam causam tales honores, et simul non simul auferendi sunt omnes: sed paulatim, et secundum modica: paulatim enim adimentes nihil videbitur sibi adimere; modica enim parum reputantur.

[89739] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 12 Deinde cum dicit et maxime ponit documentum, quod praeservat a corruptione, quae est propter excessum potentiae, propter similitudinem ad praecedens. Et dicit, quod maxime ordinandum est a legibus, vel alio quocumque convenienti, quod nullus fiat multum excellens praeter proportionem in potentia, nec amicorum, nec pecuniarum: tales enim potentiae de facili, sicut dictum est in tertio huius, possent corrumpere civitatem: si autem non sic ordinetur semper, sed contingat aliquem vel aliquos excedere alios in potentia, tunc ordinandum est, quod habeat mansionem divisam a civitate, quia tunc minus poterit gravare civitatem.

[89740] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 13 Deinde cum dicit quoniam autem tangit documentum, quod praeservat a corruptione, quae fit propter insolentias civitatis. Et quia exultatio et elatio propinquae sunt insolentiae, quae est ab elatione, adiungit elementum contra exultationem et elationem, ibi, et quod iucundum. In prima intelligendum est, quod vita uno modo dicitur anima, quae est principium operationis, secundum quod dicimus, anima et vita sunt idem: alio modo dicitur vita operatio, cuius anima est per se principium. Tertio modo dicitur conversatio in qua aliquis assuetus est, et quae delectat ipsum: et sic accipit hic philosophus vitam: et dicit, cum cives insolescant et declinent a republica propter proprias vitas, oportet ordinare quemdam principatum, qui consideret quis insolenter vivit in civitate, et nocivus est ad rempublicam; sicut sunt illi, qui multum expendunt in civitate et nescitur unde habeant: ut puta in statu populari, qui nocui sint: similiter etiam in statu paucorum, et sic de aliis rebuspublicis. Si enim tales dimittantur, erit detrimentum civitatis. Cum enim nimis expendant cum substantia eorum finita sit, oportebit eos iniuriari et accipere ab aliis.

[89741] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 14 Deinde cum dicit et quod adiungit aliud documentum contra exultationem et elationem. Et dicit, quod cum per exultationem et elationem accidant dissensiones in civitate, et insolentiae, diligenti remedio providendum divisim, et sigillatim observandum est. Si enim dimittantur qualitercumque se habere, ut voluerint, in huiusmodi ludis et exultationibus, fient ad reipublicae bonum cives insolentes, et bona sua expendent secundum quod non oportet. Unde accidet, quod oportebit accipere undecumque: et propter hoc cavendum est qualiter fiant. Est autem remedium ad hoc, quod semper in huiusmodi actionibus et elationibus accipiantur partes oppositae, et virtuosi ponantur cum multitudine, ut per virtutem multitudinis excessus reprimatur. Similiter ponendi sunt pauperes cum divitibus, ut excessus eorum adinvicem reprimatur. Et si multitudo misceatur cum divitibus, adiungendi sunt medii. Et si una pars vellet excedere, alia pars cum mediis reprimet eam: per hoc enim destruuntur seditiones, quae fiunt propter inaequalitatem: quia si divites velint excedere, egeni turbantur contristantes, et seditionem procurant; per medios autem istud saepe sedatur.

[89742] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 15 Deinde cum dicit maximum autem tangit elementum quod praeservat a corruptione quae est propter damnum et lucrum; et dividitur in duas partes. In prima ponit elementa specialia praeservantia a corruptione, quae est propter damnum et lucrum. In secunda ponit documentum magis generale, ibi, simpliciter autem quaecumque in legibus et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit quod exiguntur ad perfectionem principatus ratione cuiusdam dicti, ibi, tria autem quaedam oportet. Prima in duas. In prima ponit elementum generale quantum ad omnes respublicas. In secunda ponit elementa particularia quantum ad quasdam determinate, ibi, oportet autem in democratiis. Prima in duas. In prima ponit documentum. In secunda manifestat, ibi, hoc autem maxime in oligarchiis et cetera. In prima dicit, quod documentum maximum in omni republica ad salvandum ipsam est ordinare et videre, ne principatus sit lucrativus: quod potest exponi dupliciter. Uno modo, quod principatus non vendatur; quia si venderetur, tunc qui plus haberet in pecuniis, plus haberet de principatu, quod est inconveniens. Alio modo potest sic exponi, quod principatus non sit lucrativus, hoc est quod principans ex principatu non lucretur.

[89743] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 16 Deinde cum dicit hoc autem manifestat ex utilitate quae sequitur in paucorum et populari statu. Et ideo primo ostendit quod huiusmodi documentum sit utile. Secundo qualiter potest fieri quod principatus non sit lucrativus, ibi, et ubi non furentur. Prima in duas. Primo manifestat ex utilitate quae sequitur in paucorum statu. Secundo ex utilitate quae sequitur in populari et optimatum statu, ibi, singulariter autem est. In prima dicit, quod istud documentum maxime expedit in paucorum statu; quia si divites principantur, et nihil lucrentur propter principatum, tunc populares si excludantur a principatu, non indignabuntur nec tristabuntur, immo gaudebunt si permittantur vacare circa propria negotia. Si autem credant quod ex principatu lucrentur aliqua furantes bona, tristabuntur propter duo. Primo, quia non participabunt principatu, et tunc reputabunt se inhonoratos. Secundo, quia non habebunt lucrum sicut alii, et tunc movebunt seditiones contra divites. Quare manifestum est, quod expedit multum in paucorum statu ordinare principantes ex principatu nihil lucrari.

[89744] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 17 Deinde cum dicit singulariter autem manifestat ex utilitate quae sequitur in optimatum et populari statu: et dividitur in duas secundum duas utilitates quas ponit. Secunda ibi, quare accidit et cetera. In prima dicit, quod si istud statuatur, scilicet quod principantes nihil lucrentur ex principatu, contingit eamdem rempublicam simul esse optimatum et popularem: si enim hoc statutum fuerit, et insignes et divites et populares habebunt ea quae volunt habere: hoc autem pertinet ad popularem statum, scilicet quod omnibus liceat principari. Quod autem insignes principentur, pertinet ad optimatum statum. Ista autem contingent si nihil lucrentur ex principatu: quia pauperibus licebit principari: sed nolunt eo quod non est lucrum: sed magis volunt vacare circa propria negotia. Sed divites poterunt principari, quia non indigent bonis communibus, nec propter curam propriam poterunt impediri. Quare manifestum est, quod utrique habebunt quae volunt: his autem sic se habentibus, bene simul salvantur popularis et optimatum status. Quare manifestum est, quod expedit ordinare, quod principantes nihil lucrentur ex principatu.

[89745] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 18 Deinde cum dicit quare accidet ponit secundam utilitatem. Et dicit, quod si ita ordinetur quod nihil lucrentur divites ex principatu, accidet, quod egeni erunt divites, quia poterunt curare de propriis. Insignes autem non subiicientur deterioribus. Hoc autem maxime appetunt isti, scilicet non subiici, illi vero divites fieri: quare erit pax et concordia in civitate: haec autem sunt causa salutis civitatis: quare manifestum est, quod expedit sic ordinari, quod nihil lucrentur ex ipso principatu.

[89746] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 19 Deinde cum dicit et ubi non declarat qualiter contingit fieri principatus non lucrativos, per duo documenta. Et dicit quod ne principantes furentur bona communia, ordinandum est, quod communis pecunia tradatur in praesentia omnium civium, et quod habeantur rescripta, sive literae super his quae reponentur apud societates, vel contubernia, vel aliquas tribus: sic enim non poterunt furari de bonis communibus. Secundum documentum est, quod loco lucri ordinentur honores qui fiant eis, et reverentiae: puta si veniat ad civitatem, quod recipiatur cum magna reverentia et solemnitate: et alia huiusmodi: sic enim minus appetent bona communia.

[89747] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 20 Deinde cum dicit oportet autem ponit elementa particularia, per quae salvantur popularis et paucorum status a corruptione quae est a divitibus et propter damnum. Et primo ponit illa documenta. Secundo declarat quod expedit utrisque, scilicet populari et paucorum statui, ibi, expedit autem. Prima in duas. Primo ponit documentum quantum ad popularem statum. Secundo quantum ad paucorum, ibi, in oligarchia autem. In prima dicit, quod ut salvetur popularis status, oportet non solum quod possessiones non sint aequales, sed plus habeant divites quam pauperes: immo etiam de fructibus oportet quod non sint aequales, sed quod plus participent divites; quia aliter divites movebunt seditionem, et contingere poterit quod corrumpetur respublica: quod patet in quibusdam rebuspublicis. Sed istud magis est ordinandum quod nullus faciat expensas et oblationes sumptuosas et non utiles, puta choreas et ludos, et aliae tales expensae debent prohiberi in civitate et consimiles, quia non sunt utiles, immo sunt nocivae.

[89748] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 21 Deinde cum dicit in oligarchia ponit documentum quantum ad paucorum statum: et ostendit quid oportet facere ne pauperes moveantur contra divites. Et dicit, quod in paucorum statu oportet principantes habere multam curam de pauperibus, et est expediens ut dentur eis principatus, ex quibus possint aliqua habere. Et si aliquis dives iniuriatus fuerit alicui pauperi, magis puniatur quam si alicui diviti: sic enim non facient pauperes seditiones contra divites. Iterum oportet ordinare, quod haereditates perpetuo distribuantur, et secundum genus, non secundum dominationem, et ad tempus. Et oportet ordinare, quod unus non habeat plures haereditates quam unam. Et ratio huius est, quia sic possessiones erunt magis aequales (quod appetunt populares) et plures pauperes poterunt ad abundantiam necessariorum pertingere; et si sic fiat, salvabitur magis paucorum status.

[89749] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 22 Deinde cum dicit expedit autem ostendit quid expedit communiter in utraque republica: et dicit, quod hoc expedit in populari et paucorum statu, quod si bona aliquorum per sententiam alicuius magistratus in communi distribui debent, distribuantur illa plus illis qui non attingunt ad rempublicam; in populari statu quidem divitibus, in paucorum vero statu pauperibus. Verumtamen si magistratus sint in quibus sit plurimum auctoritatis, non debent distribui illis qui non attingunt ad principatum in populari statu, scilicet divitibus; sed debent attribui divitibus in paucorum, multitudini in populari. Sed in omnibus aliis istud habet veritatem, quod quae veniunt ad commune, debent distribui his qui attingunt ad rempublicam: sic enim optime salvabitur utraque respublica.

[89750] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 23 Deinde cum dicit tria autem declarat quae requiruntur ad perfectionem principantis in principali principatu. Et primo facit hoc. Secundo movet quasdam dubitationes, ibi, habet autem dubitationem. In prima dicit, quod debentem perfecte principari principali principatu, tria oportet habere. Primum est amor principatus: oportet enim, si perfecte debeat principari, quod diligat principatum. Et ratio huius est, quia perfecte principans debet habere prudentiam; quia prudentia est recta ratio agibilium. Princeps autem cum habet regere alios, oportet quod habeat rectam rationem de agibilibus. Quare oportet quod habeat prudentiam perfectam. Sed prudentiam non potest habere, nisi habeat appetitum rectum ad finem; hoc autem non potest esse, nisi diligat finem, et ea quae sunt ad finem, secundum quod huiusmodi principatus principium est eorum quae ordinantur ad finem reipublicae. Quare manifestum est, quod bene principantem oportet habere amorem ad principatum et rempublicam. Secundo oportet, quod habeat potentiam respectu operum principantis, quae maxima sunt. Et hoc patet: princeps enim habet dirigere in finem reipublicae subditos. Inter autem subditos, quidam sunt bene persuasibiles ratione; et quantum ad tales non est opus coactione: alii autem sunt, quibus non de facili suadetur a ratione, sed sunt inobedientes et insolentes; et pro talibus indiget potentia coactiva: coercere autem et punire non potest, nisi habeat potentiam: quare manifestum est, quod oportet quod habeat potentiam. Tertio oportet quod habeat virtutem: et hoc apparet ex dictis: oportet enim principantem habere prudentiam: hoc autem non est, nisi habeat appetitum rectum. Sed rectitudo appetitus est per virtutem moralem. Quare oportet, quod habeat virtutem et iustitiam secundum quamlibet rempublicam. In qualibet enim republica intenditur aequale secundum aliquam dignitatem propriam ei: et ideo in unaquaque republica oportet esse iustitiam secundum illam rempublicam. Et dico secundum illam rempublicam: quia non est eadem iustitia secundum unamquamque. Et hoc apparet: ratio enim habitus ex obiecto sumitur: obiectum vero iustitiae iustum est: ergo ratio iustitiae sumitur ex ratione iusti. Sed iustum non est idem secundum unamquamque politiam, sed sunt diversae differentiae eius: ergo iustitia non erit eadem secundum unamquamque rempublicam, sed erunt diversae differentiae illius.

[89751] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 24 Deinde cum dicit habet autem movet dubitationes; et dividitur in duas, secundum quod movet duas. Secunda ibi, dubitabit autem utique et cetera. Prima in duas. In prima movet dubitationem. In secunda solvit, ibi, videtur autem oportere et cetera. In prima dicit, quod dubitationem habet, si unus et idem non habeat ista omnia; sed unus habeat unum tantum, alius aliud; cui attribuetur principatus? Verbi gratia si sit unus qui habeat potentiam militarem, sed sit sine virtute, nequam et reipublicae inimicus; alius autem qui sit virtuosus, et diligat rempublicam: impotens autem, cui attribuetur principatus? Utrum ei qui habet potentiam militarem, sed est sine virtute et nequitiosus, et non diligat principatum; aut ei qui virtutem habet et diligit principatum, sed non est militaris?

[89752] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 25 Deinde cum dicit videtur autem solvit istam dubitationem; et dicit, quod in electione principis oportet considerare ad duo: scilicet ad illud quo plus possunt cives attingere ad finem principatus, et ad illud quo minus. Et ratio huius est, quia principatus rationem sumit ex fine; et ea quae sunt ad finem rationem sumunt ex fine. Et ideo ille est assumendus in principem, qui habet illud secundum quod possunt magis pertingere ad finem reipublicae. Et propter hoc in militia sive ducatu exercitus magis considerandum est ad experientiam quam ad virtutem. Quia per experientiam in armis, possunt magis pertingere ad finem reipublicae quam per virtutem. Virtuosi autem minus experti sunt, ut frequenter, in talibus, sunt tamen meliores multum. Et ideo ad talem principatum magis debet eligi ille qui habet experientiam cum sola prudentia imperfecta, quam ille qui habet virtutem perfectam et non habet experientiam. Sed in custodia sive in regimine civitatis et in administratione aerarii, debet eligi ille qui habet virtutem; quia in tali principatu requiritur magis virtus quam experientia quam multi habent. Scientia autem est communis omnibus: oportet enim quod habeant scientiam principes et in ducatu exercitus, et in regimine civitatis: aliter enim non possunt dirigere in finem intentum ea quae sunt ad finem.

[89753] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 26 Deinde cum dicit dubitabit autem movet secundam dubitationem. Et primo movet eam. Secundo solvit, ibi, aut quia et cetera. In prima dicit, quod dubitabit aliquis, siquis diligat rempublicam et potentiam habeat, ad quid necessaria est virtus? Non enim videtur quod sit necessaria; quia per alia duo, scilicet potentiam et amorem, videtur quod possint fieri ea quaecumque expediunt ad principatum.

[89754] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 27 Deinde cum dicit aut quia solvit dubitationem; et dicit, quod cum potentia et amore ad principatum requiritur virtus si debeat bene et perfecte regi: quia habentes potentiam civilem et amorem reipublicae, contingit esse sicut incontinentes, hoc est sic esse dispositos ad rempublicam, sicut incontinens est ad seipsum; ergo sicut erat de incontinente, sic est de istis. Nunc autem sic est quod incontinens; quamvis habeat rectum iudicium et scientiam de agibilibus et amorem sui, nihilominus tamen prosequitur concupiscentias et motus passionum. Et sic non proficit ei scientia quam habet de agibilibus. Sic igitur erit de istis, quod quamvis diligant principatum et habeant potentiam, quia tamen non habent virtutem, per quam regulent suas operationes, deficient et male se habebunt in principatu.

[89755] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 28 Deinde cum dicit simpliciter autem dat unum documentum generale. Et dicit, quod simpliciter illa de quibus sunt leges quae conferunt ad rempublicam salvant rempublicam. Leges enim sunt de conferentibus ad rempublicam: talia vero salvant eam; et ideo de quibuscumque sunt leges salvant rempublicam.

[89756] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 29 Deinde cum dicit et quod postquam philosophus posuit elementum per quod salvatur respublica a corruptione quae est propter lucrum, nunc ponit elementum per quod salvatur a corruptione quae est propter impotentiam. Et primo ponit elementum. Secundo adiungit aliud circa hoc propter convenientiam, ibi, praeter haec et cetera. In prima dicit, quod maximum et efficacissimum documentum ad salvandum rempublicam est procurare, ut pars illa quae diligit et vult salvationem reipublicae sit valentior et potentior quam alia quae non vult nec diligit: sic enim vel quam maxime durabit respublica.

[89757] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 30 Deinde cum dicit praeter autem adiungit circa hoc aliud documentum contra excessum a medio. Circa quod duo facit. Primo ponit elementum. Secundo ex hoc concludit aliud quod speciale est in populari statu, ibi, peccant autem et cetera. Prima in tres. In prima ponit documentum. Secundo assignat rationem, cum dicit, multa enim et cetera. Tertio cum dicit, propter hoc etc. concludit elementum declaratum. In prima dicit, quod praeter omnia elementa quae dicta sunt, oportet non latere, scilicet quid est medium et proportionale, per quod salvatur respublica, ut conservetur et non fiat transgressio ab eo: excessus enim ab huiusmodi medio causa est transgressionis factae in pluribus.

[89758] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 31 Deinde cum dicit multa enim assignat rationem documenti; et dicit, quod bene oportet salvare medium, quia videmus quod multa quae apparent esse popularia, corrumpunt popularem statum propter hoc quod recedunt a medio. Similiter multa sunt quae corrumpunt paucorum statum, quae videntur esse paucorum. Qui autem credunt esse virtutis opus intendere quantumcumque ea quae videntur salvare unamquamque rempublicam, puta credentes opus virtutis popularis esse quantumcumque intendere popularia, et paucorum statui intendere facientia ad statum paucorum omnia quantumcumque, declinant a medio secundum excessum et corrumpunt volentes salvare. Sicut enim est in partibus corporis, sic est in republica. Sic autem est in partibus corporis, quod est aliqua determinata commensuratio partium secundum quam partes pulcherrime se habent. Sicut naris; quae si parum transgressa est ad simum vel aquilinum, adhuc pulchra est et gratiosa in aspectu; si tamen plus declinet ad excessum vel defectum, primo contingit declinare a media ratione in qua manet forma naris. Finaliter autem tantum contingit declinare, quod non contingit remanere formam naris propter excellentiam vel defectum. Eodem modo se habet in aliis partibus corporis. Similiter se habet circa alias respublicas: contingit enim popularem et paucorum statum esse in ordine optimo secundum illas respublicas: si autem aliquis declinet, vel secundum intensionem, vel secundum remissionem, faciet rempublicam peiorem. Tantum autem poterit intendere vel remittere quod corrumpet ipsam omnino. Et sic manifestum est quod ad salvationem reipublicae oportet considerare quid est medium in quo salvatur respublica.

[89759] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 32 Deinde cum dicit propter hoc concludit elementum iam declaratum; et dicit: propter hoc, quod quaedam popularia corrumpunt statum popularem, et quaedam ad statum paucorum pertinentia corrumpunt paucorum statum, oportet legislatorem et civem non ignorare quae et qualia pertinentia ad statum paucorum, evertant statum paucorum et popularia popularem. Nulla enim istarum potest esse sine divitibus et sine pauperibus. Sunt enim de integritate reipublicae multitudo et divitiae: propter quod si aliquis voluerit adaequare substantias omnino, et ita omnes aequaliter esse divites, non remanebit eadem respublica, sed corrumpetur. Et sic manifestum est, quod illi qui procedunt excedendo legibus ad hoc ducentibus, transmutant et corrumpunt rempublicam.

[89760] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 33 Deinde cum dicit peccant autem ponit elementum speciale ad salvandum popularem et paucorum statum; et dicit, quod adhuc manifestum est quod in paucorum et populari statu est error. In populari quidem peccant ductores populi in statu populari, scilicet in quo tota multitudo velut monarchia quadam dominatur, non secundum legem: ductores enim pugnantes contra divites dividunt civitatem in duo: adulantes enim multitudini movent eam contra divites: hoc autem non est faciendum si debeat popularis status salvari: sed multitudo pro divitibus debet videri facere quod volunt. Sic enim salvari poterunt. In paucorum statu similiter peccat paucorum potentia opprimens multitudinem; ex quo contingit corruptio paucorum status. Et ideo si debeat salvari, oportet paucorum potentiam videri facere pro populo: et facere iuramenta contraria eis quae faciunt: consueverunt enim paucorum status potentiae cum instituuntur in principatibus iurando dicere: iuro quod populum odio habebo, et consilio annitar, ut male habeat. Similiter in populari statu, iurat populus: malignus ero divitibus et consulam quae illi mala esse sciam. Hoc autem non est faciendum. Sed oportet opinari contrarium esse faciendum, et insinuare in iuramento quod potentes paucorum non facient iniustum populo. Et populus debet iurare quod non iniuste aget contra divites.

[89761] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 34 Deinde cum dicit maximum autem ponit elementum quod universaliter salvat rempublicam a corruptione quae est propter ineruditionem et inassuefactionem. Et primo facit hoc. Secundo reprobat quoddam observatum in populari statu, ibi, in democratiis autem et cetera. In prima dicit, quod inter omnia elementa maximum et efficacissimum ad salvandam rempublicam quod modo omnes eligunt, est, scilicet erudiri in legibus et in eis quae ordinantur ad rempublicam, et assuefieri in illis. Ratio autem quare oportet assuefieri in illis, est, quia illa in quibus homines sunt assueti delectabilia sunt eis, et magis placent et magis diliguntur. Quae autem magis diliguntur, magis salvantur. Si igitur assueti fuerint homines in his quae sunt reipublicae, plus diligent et delectabuntur in illis, et sic conservabunt eam. Si autem non assueti et eruditi fuerint in republica et in legibus significantibus ordinem reipublicae, puta si degentes in paucorum statu non fuerint assueti et eruditi legibus paucorum, et populares legibus status popularis, nulla utilitas erit eis ex legibus bonis et gloriosis existentibus. Sic enim continget esse in tali civitate, in qua sunt leges optimae, et tamen cives non sunt assuefacti in illis, sicut est in incontinente. Sic autem est in incontinente, quod quamvis habeat rectum iudicium rationis aliquo modo; quia tamen sequitur impetum passionum, non proficit sibi rectitudo rationis. Similiter in proposito, quamvis civitas habeat bonas leges, si tamen non sunt cives assueti et eruditi in illis, non proficient in eis, quia non operabuntur secundum illas. Sunt autem erudiendi et assuefacere debent non in illis ad quae si possunt pertingere delectabuntur tam pauci potentes quam populares; sed in illis in quibus eruditi poterunt observare rempublicam; ut populares illis per quae poterunt vivere populares et servare popularem statum. Paucorum potentes in illis per quae poterunt observare paucorum statum, et vivere secundum illum. Nunc autem in civitatibus accidit contrarium: quia in paucorum statu, filii divitum nutriti sunt in deliciis, et inclinantur ad eas, et in illis delectantur; pauperes autem assueti sunt in laboriosis. Propter quod manifestum est quod filii divitum et pauperum volunt et possunt et magis vivere insolenter quantum ad rempublicam. Propter quod manifestum est quod in talibus non sunt erudiendi.

[89762] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 35 Deinde cum dicit in democratiis removet errorem specialiter accidentem in populari statu. Et dividitur in duas. In prima proponit ipsum et tangit rationem eius. In secunda removet, ibi, hoc autem parvum et cetera. In prima dicit, quod in populari statu observatur aliquod quod videtur populare: scilicet quod contrarium est ei quod confert ad rempublicam, quod unusquisque vivat secundum quod voluerit. Et ratio huius est, quia male definiunt liberum. Sunt enim duo secundum quae definitus est popularis status: scilicet potestas et libertas; ut scilicet multitudo dominetur, et secundum libertatem. Illud enim iustum dicitur quod est aequale. Aequale autem videtur illud in statu populari esse quod videtur multitudini. Liberum autem dicunt quod aliquis faciat quicquid voluerit. Propter quod in populari statu quilibet vivit secundum quod vult, et secundum quod possibile est ei, et secundum quod plus abundat, ut dixit Euripides.

[89763] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 7 n. 36 Deinde cum dicit hoc autem removet istum errorem; et dicit, quod non est opinandum servitutem esse vivere secundum rempublicam; immo libertatem et salutem. Et ratio huius est, quia secundum quod vult philosophus, liberum est quod est causa sui vel in genere causae agentis vel finalis. Unumquodque autem maxime dicitur illud quod est principale in eo. In homine vero principale est intellectus. Et ideo homo est maxime intellectus vel operatur secundum intellectum; ergo homo maxime dicitur liber cum operatur secundum intellectum et rationem, et ad bonum sui secundum intellectum et rationem. Cum autem vivit secundum rempublicam operatur secundum rationem; ergo vivere secundum rempublicam non est esse in servitute, sed libertate magis. Et tunc recapitulat; et dicit, quod principia ex quibus corrumpuntur et transmutantur respublicae et principia ex quibus salvantur et mansivae sunt, tot sunt quot dicta sunt simpliciter, ut est dicere: quod dicit propter principia salvantia et corrumpentia monarchias de quibus dicetur iam.


Lectio 8

[89764] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 1 Postquam philosophus determinavit causas et principia corruptionis et salvationis rerumpublicarum in quibus plures dominantur, determinat causas et principia corruptionis et salvationis, in quibus unus dominatur, sicut sunt monarchiae. Et dividitur in duas. In prima determinat quae sunt causae et principia corruptionis et salvationis rerumpublicarum monarchiarum. In secunda ostendit quae illarum est minoris durationis, ibi, atqui omnium et cetera. Prima in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, existit autem generatio et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est quae sunt principia salvationis et corruptionis rerumpublicarum in quibus plures dominantur, restat consequenter considerandum de monarchia, quae scilicet sunt causae et principia ex quibus corrumpitur, et quae sunt principia et causae ex quibus nata est salvari. Illa autem quae accidunt circa monarchiam regalem et tyrannidem, sunt similia eis quae dicta sunt de aliis rebuspublicis. Nam regnum congruit statui optimatum. Sicut enim assumitur princeps secundum virtutem in statu optimatum, sic in regno. Tyrannis autem componitur ex statu paucorum ultimo, qui est pessimus inter omnes paucorum status, et populari statu ultimo, qui similiter pessimus est inter omnes populares status: propter quod tyrannis ipsa multum nociva est subditis, cum sit composita ex duobus malis, et habeat peccata et transgressiones utriusque illarum.

[89765] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit existit autem prosequitur; et dividitur in duas. In prima praemittit quiddam de istis monarchiis, quarum quaedam dicta sunt prius. In secunda prosequitur de causis corruptionis et salvationis ipsarum cum dicit, sicut igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit ex quibus componitur utraque monarchia. Secundo declarat quoddam dictum de tyrannide, ibi, quod autem tyrannis et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit quid intenditur in utraque, cum dicit: tyrannis autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima declarat ex quibus componitur utraque monarchia, ut appareat ex quibus corrumpitur et salvatur. In secunda declarat quoddam dictum, ibi, sicut autem diximus et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ostendit ex quibus componitur regnum. In secunda ex quibus tyrannis, ibi, tyrannis vero et cetera. In prima dicit quod utraque monarchia ex contrariis generatur. Regnum enim factum est propter auxilium bonorum contra multitudinem, ne multitudo gravaret ipsos studiosos; et assumitur rex ex virtuosis excedens secundum virtutem vel in opere virtutis; vel assumitur secundum nobilitatem generis ne isti graventur a multitudine.

[89766] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 3 Deinde cum dicit tyrannus autem ostendit ex quibus generatur tyrannis. Et primo ex quibus nunc generatur. Secundo ex quibus generabatur, ibi, quae autem ante et cetera. Dicit igitur quod tyrannus assumptus est a populo, et ex populo et multitudine contra divites et insignes, ne populus molestetur a divitibus: hoc autem manifestum est ex his quae contigerunt. Plures enim tyranni, ut est dicere, facti sunt ex his qui erant ductores populi, quibus multum credebat populus eo quod libenter imponebant crimina divitibus calumniantes eosdem: huiusmodi autem tyrannides augmentatis civitatibus factae fuerunt.

[89767] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit quae autem ostendit ex quibus generabatur prius. Et primo facit hoc. Secundo facilem modum generationis ipsius ex praedictis tangit, ibi, omnibus enim inerat modis et cetera. In prima dicit, quod antiquitus tyrannides quae factae fuerunt ante istas, quaedam factae fuerunt ex regibus qui leges et consuetudines paternas in quibus nutriti fuerant transgrediebantur; et qui magis volebant principari principatu dominativo, qui est domini ad servum, volentes uti subditis tamquam servis. Contigit enim quod aliquis secundum hunc modum existens incepit tyrannizare et opprimere subditos, et sic ex rege factus fuit tyrannus. Aliquando autem fuit facta tyrannis ex eis qui electi fuerant ad principatus excellentiores et potentiores. Antiquitus enim populus instituit multos principantes et perspectores populi sive rectores. Et istis autem contingebat aliquos magis perversos trahere ad se dominium civitatis et tyrannizare. Aliquando etiam facta fuit tyrannis ex paucorum potentia, viris eligentibus unum potentem ad principatus maximos, qui postmodum tyrannizabat. Omnibus istis modis fiebat antiquitus tyrannis.

[89768] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit omnibus enim tangit facilem modum generationis ipsius tyrannidis. Et dicit, quod huiusmodi tyrannides de facili poterant fieri ex praedictis, quia potentiam habebant. Quidam enim principabantur principatu regali. Et manifestum est quod tales potentiam habebant, propter quod de facili poterant fieri tyranni. Alii autem principabantur principatu qui est secundum aliquam honorabilitatem. Tales etiam potentiam habebant; ideo de facili poterant tyrannizare. Et exemplificat. Quidam enim qui dicebatur Phidon apud Argum fuit tyrannus, et quidam alii similiter principantes ex principatu regali. Illi autem qui tyrannizaverunt circa Ioniam et Phalaris assumpti fuerunt ex statu paucorum principatibus honorabilibus. Sed Panaetius qui tyrannizavit in Leontinis et Cypselus qui in Corintho et Pisistratus qui Athenis et Dionysius qui Syracusis et alii qui eodem modo fuerunt tyranni, fuerunt prius duces ex favore populorum. Isti enim potentiam habebant. Quare manifestum est, quod facile fuit istos esse tyrannos propter potentiam quam habebant.

[89769] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit sicut diximus probat quoddam dictum. Dixerat enim quod regnum est institutum secundum statum optimatum: hoc probatur. Et primo facit hoc. Secundo ostendit quod est officium regis, ibi, vult enim rex et cetera. In prima dicit, quod sicut dictum est prius, regnum est institutum secundum statum optimatum. Et hoc apparet, quia institutum est secundum dignitatem vel virtutis, vel generis, vel propter beneficium impensum regioni, vel propter ista simul et potentiam. Et hoc apparet, quia omnes antiqui reges, ut ita dicatur, cum fecissent aliquod beneficium civitati vel genti regionis, vel qui potentes fuerant beneficiare, istum honorem receperunt quod assumpti fuerunt in regem: quidam enim, sicut Codrus qui praeliatus fuit contra adversarios civitatis et prohibuit ne servi essent illis, factus fuit rex. Alii autem quia liberaverunt a servitute; sicut Cyrus factus fuit rex Persarum, quia liberavit a servitute regis Chaldaeorum. Alii quia civitatem constituerunt; alii quia acquisierunt regionem, sicut reges Lacedaemoniorum, et Macedonum, et Molossorum.

[89770] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit vult enim ostendit quod est officium regis. Et dicit, quod officium regis est esse custodem iustitiae. Et vult custos esse iusti. Et ideo recurrere ad regem est recurrere ad iustum animatum. Et hoc apparet, quia rex intendit bonum commune custodire et servare. Haec autem non potest nisi sit custos iusti. Et ideo officium suum est, ut sit custos iusti; ita quod habentes possessiones et divitias nullam iniustitiam patiantur a non habentibus, nec populus sustineat aliquam iniuriam a divitibus.

[89771] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 8 Deinde cum dicit tyrannus autem ostendit quis est finis in utraque monarchia: ex quo apparet una differentia inter ipsas. Et primo ostendit quid utraque intendit. Secundo manifestat per effectus, ibi, propter quod supergressionum et cetera. In prima dicit, quod tyrannus non intendit bonum commune, sed intendit proprium. Et ratio huius est, quia tyrannus intendit delectationem secundum sensum; et ideo appetit illud per quod existimat se habere eam: hoc autem est superexcessus pecuniarum: propter quod intendit pecunias acquirere, credit enim per pecunias habere omnia: rex autem intendit bonum commune. Illum enim dicimus regem qui principatur propter bonum multitudinis. Talem autem oportet esse virtuosum, et ita nolle iniuriari subditis. Oportet ipsum esse divitem, ne aliquid iniuste accipere a subditis compellatur.

[89772] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit propter quod manifestat quod dictum est, per effectus. Et dicit, quod propter hoc quod tyrannus appetit delectationes propter quas appetit pecunias, manifestum est quod excessus insuper accipiendo pecunias, tyrannici sunt. Intendunt enim tyranni bonum proprium non commune. Sed supergressiones honorum regales sunt magis. Et ratio huius est, quia rex debet esse excellens secundum virtutem, excellentiae vero virtutis debetur excellentia honoris. Et ideo ad regem pertinet habere excellentes honores; et magis supergressionem honorum quam pecuniarum. E contrario autem est in tyranno. Et propter hoc idem etiam custodia regalis est civilis, sed tyrannica est per extraneos. Et ratio huius est, quia rex dominatur subditis illis volentibus. Et ideo confidit de ipsis, propter quod custoditur ab eis; tyrannus autem cum opprimat eos, dominatur eis illis nolentibus; et ideo non confidit in eis, propter quod custoditur ab extraneis. Posset etiam aliter introduci illa pars tyrannus autem ut diceret quod intendit assignare differentias inter regnum et tyrannidem; et dividitur in tres propter tres differentias quas ponit.

[89773] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 10 Deinde cum dicit quod autem manifestat quoddam dictum de tyrannide. Prius enim dictum fuit quod componitur ex duobus malis: hoc declarat. Et primo declarat quae mala habet ex statu paucorum. Secundo quae mala habet ex statu populari, ibi, ex democratia autem et cetera. In prima dicit, quod manifestum est quod tyrannis accipit mala quae sunt in statu paucorum et multitudinis. Ex statu paucorum mala haec habet: quia sicut finis status paucorum sunt divitiae, sic etiam in tyrannide. Sicut enim dominans in statu paucorum finaliter intendit divitias, sic tyrannus. Item tyrannus est sicut solus sine amicis, sicut dominans in statu paucorum. Isti enim, quia opprimunt multitudinem odio habentur; et ideo sunt soli sine amicis; sic tyrannus solus est, quia non habet amicos. Item sicut oportet dominantes in paucis habere custodiam, quia multos inimicos habent, et sunt sine amicis, sic oportet tyrannum custodiam habere: et quia hoc non potest sine divitiis: ideo intendit divitias. Item oportet ipsum non credere multitudini sicut potentatus paucorum: cum enim odio habeatur a multitudine, non confidit in ipsa; et ideo non credit eidem; et propter hoc prohibet multitudinem non habere arma, sicut potentes paucorum, ne possit insurgere contra ipsum. Item habet turbam suspectam; et ideo expellit eos a munitionibus et ponit extraneos in eisdem. Item compellit eos morari in domo et non habere societatem adinvicem, ne possint machinari aliquid contra ipsum. Ista igitur omnia mala communia sunt potentiae paucorum et tyrannidis.

[89774] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 8 n. 11 Consequenter cum dicit ex democratia ostendit quae mala habet ex populari statu; et dicit, quod ex populari statu habet ista mala: scilicet impugnare divites et insignes interficere: et hoc manifeste et occulte: utroque enim modo tyrannus persequitur insignes. Et habet ex statu populari pugnare et relegare eos tamquam illos qui machinantur et insidias praeparant contra principatum. A divitibus enim et insignibus fiunt machinationes et procurantur dissensiones, quandoque a quibusdam, quia volunt principari; a quibusdam vero, quia procurant forte aliquos principari, non volentes sibi obtinere principatum. Unde tyranni, multum quandoque eos persequuntur. Unde Periander dedit consilium Thrasybulo tyranno qualiter principatus suus duraret: habuit enim consilio ab eodem, sicut dictum fuit in tertio huius, opportunum esse excedentes spicas evellere: per quod innuebatur quod divites et insignes oportet interimere.


Lectio 9

[89775] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 1 Postquam philosophus praemisit quaedam de monarchia; prosequitur de causis et principiis corrumpentibus et salvantibus ipsas. Et primo de corrumpentibus. Secundo de salvantibus, ibi, salvantur autem et cetera. Prima in duas. In prima determinat de principiis corrumpentibus ipsas in universali. Secundo determinat de principiis corrumpentibus in speciali, ibi, corrumpuntur autem et cetera. Prima in duas. In prima proponit principia corruptionis in universali. Secundo prosequitur in speciali magis, ibi, insurrectionum autem et cetera. In prima dicit, quod sicut dictum est prius, principia fere transmutationis et corruptionis rerumpublicarum eadem sunt cum principiis transmutationis et corruptionis monarchiarum: nam regnum est secundum statum optimatum; et ideo quae sunt principia corruptionis status optimatum, sunt principia corruptionis monarchiae regalis. Tyrannis enim est secundum statum paucorum et popularem ultimum; et ideo quae corrumpunt illos, corrumpunt tyrannidem. Principia autem corrumpentia monarchias sunt tria: contumelia, metus et contemptus. Propter enim contumeliam et timorem et contemptum insurgunt subditi contra monarchias. Sunt autem aliquando contumeliae propter iniuriam, quae scilicet est in persona; aliquando vero sunt per subtractionem bonorum propriorum. Item monarchiarum et rerumpublicarum praedictarum prius sunt iidem fines. Sicut enim intenduntur divitiarum multitudo et magnitudo in illis, sic intenditur magnitudo divitiarum in tyrannide et magnitudo honoris in regno. Ista autem omnes appetunt; et ideo aliquando fit iniuria propter corruptionem.

[89776] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit insurrectionum autem prosequitur de istis causis et principiis corruptionis monarchiarum. Et primo prosequitur de illis quae sunt principia corruptionis per se. Secundo adiungit unum principium per accidens, ibi, eorum autem et cetera. Prima in duas. In prima determinat causas insurrectionis. In secunda ostendit qui maxime insurgunt propter tales causas, ibi, maxime autem et cetera. Prima in tres. In prima declarat qualiter aliquando fiunt insurrectiones contra monarchas propter iniustitiam. Secundo qualiter propter timorem, ibi, similiter autem et cetera. Tertio qualiter propter contemptum, ibi, hoc autem propter. Prima in duas. Primo enim declarat quod aliquando fit insurrectio contra monarchiam propter iniuriam quae est contumelia. Secundo quod propter afflictionem corporis, ibi, multi autem propter. Prima in duas. In prima proponens distinctionem insurrectionis, assignat rationem, quare contumelia affecti insurgunt in corpus. In secunda declarat per exempla, ibi, velut Pisistratidarum. In prima dicit, quod aliquando insurrectiones fiunt in monarchiis in corpus principantium, aliquando contra principatum: et quae fiunt propter contumeliam fiunt contra corpus. Et hoc patet: quia cum sint multae partes contumeliae, quaelibet est inductiva irae, ut apparet secundo rhetoricae. Irati autem fere moventur propter punitionem personalem magis quam propter depositionem a principatu; et ideo manifestum est, quod insurrectiones quae fiunt per contumeliam, sunt in corpus, non contra principatum.

[89777] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit velut Pisistratidarum manifestat per exempla. Et primo de contumelia in personam coniunctam qualiter sit causa insurrectionis in corpus monarchae. Secundo de contumelia in personam propriam, ibi, multae autem. Primum declarat per quinque exempla, et secundum hoc habet quinque partes. Secunda ibi, insidiati autem sunt Periandro. Tertia ibi, quae autem Philippi. Quarta ibi, et quae Amyntae. Quinta ibi, et quae eunuchi et cetera. In prima dicit: ita dictum est, quod fit insurrectio contra personam coniunctam monarchiae: sicut fuit insurrectio contra filios Pisistrati: nam cum contumeliam intulissent sorori Armodii, et ulterius ipsum Armodium compellassent, Armodius propter sororis contumeliam et Aristogiton propter Armodium contra illos insurrexerunt. Et sic patet quod facta fuit insurrectio propter contumeliam in personam coniunctam.

[89778] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 4 Deinde cum dicit insidiati sunt ponit secundum exemplum; et dicit, quod quidam qui habitabant in Ambracia insidiati sunt cuidam qui dicebatur Periander: quia iste Periander cum quadam vice biberet cum filiis illorum, dixit illis pueris, si erant praegnantes ex ipso: ipse enim forte abutebatur eis; et ideo innuebat quod illis pueris fuisset abusus; et ideo quaerebat si ex ipso erant praegnantes: tunc alii moti propter contumeliam puerorum insurrexerunt contra Periandrum.

[89779] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit quae autem ponit tertium exemplum; et dicit, quod insurrectio quae fuit contra Philippum regem Macedoniae, facta a quodam qui dicebatur Pausanias, facta fuit, quia Philippus permisit Pausaniam contumeliam pati a quodam Attalo qui erat coniunctus eidem Philippo vel consanguinitate vel officio. Fuit autem iste Philippus rex Macedoniae, pater Alexandri magni.

[89780] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 6 Deinde cum dicit et quae Amyntae ponit quartum exemplum; et dicit, quod Amyntas occisus est a Darda, quia iactaret se in illius aetatem et statum eius irrideret quod erat passus.

[89781] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit et quae eunuchi ponit quintum exemplum; et dicit, quod Evagoras Cyprius insurrexit contra eunuchum regem, quia eius filiam in concubinam elegerat, et interfecit illum. Sic igitur apparet ex istis, quod contumelia facta in personam coniunctam causa est insurrectionis contra personam monarchae.

[89782] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit multae autem declarat quod contumelia facta in personam propriam causa est insurrectionis contra personam monarchae. Et primo proponit. Secundo probat per exempla, ibi, velut et quae Crataei et cetera. Adhuc secunda dividitur in quatuor, secundum quod declarat per quatuor exempla. Secunda ibi, cum insurrexit autem et cetera. Tertia ibi, Pharon autem. Quarta ibi, adamas autem. In prima dicit, quod multae insurrectiones factae sunt contra monarchas, quia faciebant contra contumeliam vel verecundiam in personam alicuius.

[89783] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit velut et quae declarat; et dicit: ita dictum est, propter contumeliam factam in personam propriam fiunt insurrectiones; sicut fuit facta insurrectio Crataei contra Archelaum. Iste enim Archelaus graviter se habebat ad Crataeum colloquendo et conversando. Causa enim quam praetendebat, etsi ut sufficiens proponebatur, minor tamen fuit et occasionalis magis: scilicet quia Archelaus cum promisisset Crataeo dare unam de filiabus suis, nullam voluit dare, sed filiam primogenitam post bellum quod habuit contra Syriam et Arabiam, dedit cuidam regi qui dicebatur Elibeas, filiam minorem dedit filio Amyntae: credens quod cum ille esset filius Cleopatrae, non esset adversaturus. Ista enim causa insurrectionis praetendebatur: sed causa principalis et principium inimicitiae et separationis ab eo fuit, quia volebat eum ad concubitum inducere.

[89784] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 10 Deinde cum dicit cum insurrexit ponit secundum exemplum; et dicit quod Hellanocrates Larissaeus insurrexit contra eumdem Archelaum propter causam eamdem. Cum enim sicut promiserat, eum non deduceret et abuteretur aetate ipsius, credidit quod hoc faceret propter contumeliam et non propter amicitiam; et ideo insurrexit contra eumdem.

[89785] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit Pharon autem ponit tertium exemplum; et dicit, quod Pharon et Heraclides insurrexerunt contra Aenii Cotyn et inferentes supplicium patri interfecerunt eum. Et hoc fuit propter contumeliam eis factam a filio illius.

[89786] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 12 Deinde cum dicit adamas autem ponit quartum exemplum; et dicit, quod adamas recessit a Cotyo monarcha, quia cum esset puer ille Cotys castravit eum, et tunc adamas propter iniuriam, quam passus fuerat, insurrexit contra illum.

[89787] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit multi autem ostendit quod quandoque fit insurrectio propter afflictionem in corpore; et dividitur in partes duas. In prima proponit. In secunda manifestat cum dicit, ut Megacles et cetera. In prima dicit, quod multi qui afflicti fuerant in corporibus sustinentes percussiones vel vulnera insurgentes contra ipsum monarcham destruxerunt sive interfecerunt. Alii passi iniuriam propter talem afflictionem, invaserunt principatum et potentatum.

[89788] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 14 Deinde cum dicit velut Megacles manifestat quod dixit; et dividitur in tres; secundum quod manifestat per tria exempla. Secunda ibi, et posterius et cetera. Tertia ibi, et insurrectionis Archelai et cetera. In prima dicit, ita dictum est quod fiunt insurrectiones propter afflictionem. Sicut enim in Mytilene insula Megacles insurrexit contra quosdam convicinos suos et circumstantes, propter hoc quod manus iniecerunt in eum, clavis pulsantes et verberantes eumdem, propter quod cum amicis suis interfecit eos.

[89789] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 15 Deinde cum dicit et posterius ponit secundum exemplum; et dicit, quod postmodum cum Smerdes a Penthilo fuisset verberatus et caesus ab uxore eius evasisset, insurrexit contra illum et interfecit eum.

[89790] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 16 Deinde cum dicit et insurrectionis ponit tertium exemplum; et dicit, quod Decamnichus fuit dux et causa principalis insurrectionis, quae fuit facta contra Archelaum, et fuit primus exacerbans et commovens illos qui insurrexerunt in ipsum. Causa autem irae quare alii insurrexerunt et ipse insurrexit, fuit, quia Archelaus tradidit eum flagellandum Euripidi poetae, qui contra ipsum iratus infremuit, quia Decamnichus dixit quod os habebat foetidum: propter hoc motus Euripides flagellavit Decamnichum; quod fuit causa irae. Propter quod insurrexit ipse contra Archelaum. Sic igitur multi insurrexerunt propter tales causas; et quidam ipsorum interfecti sunt, alii graves insidias et turbationes passi sunt.

[89791] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 17 Deinde cum dicit similiter autem declarat quod aliquando fit insurrectio propter timorem; et dicit, quod sicut fit insurrectio propter iniuriam, sic aliquando fit propter timorem. Timor enim est una de numero causarum insurrectionis, sicut iniuria contra monarchas: sicut Artabanes voluit repellere Xerxen a principatu monarchico, quia timebat ipsum propter crimen quod commiserat contra Darium, quia suspenderat quemdam notum eius, quamvis Xerses non praecepisset, sed credebat quod indulgeret eidem non memorans factum post comestionem, sed cum recoluisset et voluisset punire ipsum, timens punitionem insurrexit contra eum.

[89792] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 18 Deinde cum dicit hoc autem declarat, quod aliquando fit insurrectio propter contemptum. Et primo facit hoc in universali. Secundo ostendit quod amici etiam quandoque propter contemptum insurgunt, ibi, amicorum autem quidam et cetera. Dicit igitur primo, quod fiunt insurrectiones aliquando propter contemptum, sicut quidam videns Sardanapalum deditum voluptatibus et comessationibus, semper ludentem cum mulieribus in palatio, nunquam exeuntem ad praelia, nec exercentem se in venationibus (si verum est hoc de ipso, sicut dicunt fabulantes; si autem non est verum de illo, tamen de aliquo alio poterit esse hoc verum), insurrexit contra illum. Similiter Dion insurrexit contra Dionysium qui posterius tyrannizavit, quia despexit eum videns ipsum semper ebrium et voluptuosum, et videns quod cives ipsum contemnebant.

[89793] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 19 Deinde cum dicit et amicorum declarat quod amici propter despectum aliquando insurgunt contra amicos, quia contemnunt eos: quia enim confidunt de ipsis et familiares sunt eis, contemnunt eos quandoque credentes quod obliviscantur iniuriae illatae propter amicitiam. Nimia enim familiaritas parit contemptum. Et quia credunt posse obtinere principatum, et quia contemnunt, insurgunt contemnentes periculum: unde de facili invadunt: tum quia sperant obtinere: tum quia potentiam habent, non timentes periculum, tum quia contemnunt: sicut duces exercitus aliquando monarchas invadunt propter causam istam: sicut Cyrus contemnes modum vivendi Astyagis turpem et inhonestum et potentiam quae inutilis erat ad praelia, videns ipsum delitiose vivere et praeter rationem, insurrexit contra ipsum. Similiter autem et Seuthes dux exercitus de Thracia provincia recessit ab Amadoco propter eamdem causam, et insurrexit contra ipsum. Sunt etiam alii qui propter plura istorum insurgunt: et quia contemnunt et propter lucrum: sicut Ariobarzanem Mithridates.

[89794] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 9 n. 20 Deinde cum dicit maxime autem declarat qui maxime insurgunt propter tales causas: et dicit, quod maxime qui naturaliter audaces sunt, sicut illi in quibus est abundantia caloris et spiritus et potentiam habent et facti sunt duces exercitus a monarchis. Inclinatio enim ad opera virilia, sive ad audaciam et potentiam, reddunt hominem audacem in actu; et propter ista duo quasi existimantes se praevalere, insurgunt.


Lectio 10

[89795] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 1 Postquam philosophus posuit principia per se corruptionis monarchiarum, consequenter adiungit unum principium eius per accidens. Et primo ponit causam istam sive principium. Secundo ostendit quod pauci insurgunt propter illam, ibi, sed tamen paucissimi. In prima dicit, quod aliqui uno modo insurgunt propter appetitum honoris. Alio modo insurgunt quandoque quam sint modi prius dicti secundum quos aliqui insurgunt. Sunt enim aliqui qui propter amorem honoris qualibuscumque insurgunt facientes seditionem, non sicut alii qui invadunt eos ut obtineant divitias et honores magnos, quos vident eos habere: conveniunt tamen in hoc hi et illi quod exponunt se periculo et eligunt periclitari: sed propter aliam et aliam causam. Quidam scilicet propter hoc ut obtineant divitias aut principatum aut utrumque; alii autem ut faciant aliquam actionem singularem et notabilem, propter quam nominati sint apud alios, non curantes nec principatum nec divitias.

[89796] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 2 Deinde cum dicit sed tamen ostendit quod paucissimi insurgunt propter talem causam: et dicit, quod quamvis aliqui insurgant contra monarchiam propter appetitum huiusmodi honoris, paucissimi tamen sunt; quoniam talis qui impetum facit contra monarchiam, si debeat praevalere, oportet quod non timeat mortem: et sic existimet sicut existimabat Dion cum insurrexit contra Dionysium: sed hoc non est facile multis. Ille enim Dion cum paucis militibus invasit et insurrexit contra Dionysium: et dicebat, quod quomodocumque posset procedere contra illum, hoc sufficiebat sibi, si tantum faceret quod terram invaderet et Dionysium: et si postmodum mors sibi accideret, bene erat sibi; non curans nec timens de ipsa. Sed istud difficile est: et pauci sunt sic negligentes vitam propriam et contemnentes mortem. Propter quod manifestum est, quod pauci sunt qui invadant monarchiam propter appetitum huiusmodi honoris.

[89797] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit corrumpitur autem determinat causas et principia corruptionis monarchiarum in speciali. Et primo tyrannidis. Secundo regni, ibi, regnum autem et cetera. Prima in duas. In prima tangit modos quibus corrumpitur. In secunda tangit causas propter quas maxime corrumpitur, ibi, duabus autem et cetera. Prima in duas, secundum quod tangit duos modos corruptionis tyrannidis. Primus modus est a causa extrinseca, secundus ab intrinseca. Secundus ibi, aliquando autem ex seipsa et cetera. In prima dicit, quod tyrannis uno modo corrumpitur, sicut quaelibet alia respublica a causa extrinseca, ut si fuerit aliqua respublica potentior contraria propinqua illi; tunc enim illa valentior, quia contraria est isti, ipsam corrumpet. Non enim potest dici, quod per consilium poterit praecavere ne corrumpatur: quia ad bene consiliandum requiritur appetitus recti finis. Consiliari enim est de his quae sunt ad finem; et recte consiliari de his quae sunt ad rectum finem. Sed tyrannus non habet rectum finem, nec appetitum rectum: immo electio sive appetitus ipsius est contrarius recto fini; et ideo non poterit resistere alteri reipublicae propter consilium, cum alia sit potentior. Omnes enim volentes aliquid agere, si habeant potentiam, agunt quae volunt; et ideo alia respublica contraria et valentior corrumpet istam. Tyrannidi autem contrariatur popularis status, sicut dixit Hesiodus, per accidens, sicut figulus contrarius est figulo. Non enim est figulus per se contrarius figulo; immo est sibi similis; sed per accidens, inquantum unus impedit bonum alterius, scilicet lucrum: sic popularis status contrarius est tyrannidi, non per se, sed inquantum una impedit aliam: ultima enim species eius pessima est, quae est quaedam tyrannis, sicut patet ex quarto huius. Sed regnum et optimatum status per se contrarii sunt; intendunt enim diversos fines, quia unus corrumpit alium. Propter quod contingit quod Lacedaemonii multas tyrannides corruperunt, quia potentiores erant; similiter Syracusani quamdiu habuerunt bonam rempublicam, habebant enim optimatum.

[89798] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit aliquando autem tangit secundum modum corruptionis; et dicit, quod aliquando corrumpitur tyrannis non a causa extrinseca, sed intrinseca; contingit enim quod tyrannus habeat quandoque aliquos familiares qui attingunt aliquo modo ad principatum et participant honoribus. Quando igitur tales faciunt seditionem, contingit quod corrumpitur tyrannis; sicut contigit circa tyrannidem Gelonis prius, posterius autem circa eam quae Dionysii. Familiares enim Gelonis insurrexerunt contra ipsum et expulerunt eum. Similiter et quidam contra Dionysium. Seditio autem quae fuit facta contra Gelonem fuit facta a Thrasybulo qui frater fuit Hieronis, qui filium Gelonis abducens ab eo quod est secundum rationem, traducebat per illecebras et voluptates, ut sic contemptibilis fieret populo quod repelleretur a principatu, et ipse Thrasybulus principaretur. Cum igitur congregasset familiares et amicos, cavens ne dissolveretur tyrannis, sed ipse tyrannizaret, considerantes tempus conveniens, ipsum Gelonem et omnes amicos ipsius expulerunt, et remansit Thrasybulus solus. Contra Dionysium insurrexit Dion, qui curam habebat de republica: erat enim familiaris eidem; et assumens sibi populum in auxilium insurrexit contra ipsum et expulit eum et interfectus est.

[89799] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit duabus autem tangit causas propter quas maxime corrumpitur. Et primo tangit causas istas secundum se et absolute. Secundo concludit causas corruptionis eiusdem in comparatione ad respublicas intentas, scilicet paucorum et popularis status, ibi, ut autem in summa et cetera. In prima tangit illas causas. In secunda tangit quamdam aliam quae reducitur ad unam illarum, ibi, partem autem quamdam et cetera. In prima dicit, quod cum sint duae causae propter quas aliqui maxime insurgunt contra tyrannum, scilicet odium et contemptus, odium debetur tyranno magis per se. Et ratio huius est, quia principatur melioribus se, et praeter utilitatem ipsorum; et cum hoc intendit bonum proprium solum, odio habetur ab illis; talis est tyrannus. Principatur enim tyrannus melioribus se, quia virtuosis; et non intendit nisi bonum proprium; et ideo tyranno debetur odium. De contemptu autem adiungit, quod propter contemptum multoties corrumpitur tyrannis. Et huius signum est, quia illi qui acquisierunt principatum per virtutem et industriam propriam, magis conservaverunt principatum, quia tales qui acquisierunt bellicosi fuerunt; tales autem non sunt contemptibiles. Sed illi qui receperunt tyrannidem ab alio, statim amiserunt, et propter principatum mortui sunt: quia enim vivebant delectabiliter vacantes comessationibus et venereis, contemptibiles erant: et quia vacabant delitiis, dabant multas opportunitates et occasiones insurgendi aliis: tum quia oportet quod ponant se quandoque in potestate mulierum, tum quia inebriati sunt saepe, et per consequens, impotentes facti.

[89800] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit partem autem tangit aliam causam quam reducit ad odium; et est illa causa ira; et habet duas partes. In prima reducit iram ad odium. In secunda assignat duas differentias inter iram et odium, ibi, saepe autem et cetera. Dicit igitur primo, quod ira pars est odii; hoc est corruptio quae fit propter iram, aliquo modo fit propter odium, ut non oporteat ipsam ponere causam distinctam. Est enim ira appetitus recontristationis; et ideo manifestum est quod iratus vult malum alii: hoc autem pertinet ad odium. Unde ira aliquo modo est causa earumdem actionum quarum est causa odium.

[89801] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 7 Deinde cum dicit saepe autem assignat duas differentias inter iram et odium; et dicit, quod frequenter ira est magis operosa, hoc est plus operatur, quam odium. Irati enim cum maiori impetu et robustius insurgunt quam habentes odium. Et ratio huius est, quia passio irae est sine ratiocinatione. Iratus enim, et si audiat aliqualiter rationem, imperfecte tamen audit. Bene enim audit iratus quod vindicta est accipienda, sed qualiter accipienda non audit. Unde similis est famulo qui imperfecte audit mandatum domini, propter quod contingit quod male exequatur quandoque. Similiter est de irato. Imperfecte enim audit rationem; et ideo male exequitur vindictam. Unde furiosus videtur propter iniuriam; et quamvis ira sit magis operosa, tamen odium magis nocet. Secunda differentia est, quod ira est cum tristitia; et ideo non de facili iratus potest ratiocinari: propter enim motum passionis non potest: sed odium est sine tristitia; et ideo est cum ratiocinatione.

[89802] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit ut autem concludit causas corruptionis tyrannidis in comparatione ad respublicas intentas, scilicet paucorum et popularis status. Et dicit, quod ut in summa dicamus, quot diximus principia et causas corruptionis paucorum status intemperatae, quae est ultima species ipsius, et popularis status ultimae, tot sunt causae et principia tyrannidis: quia istae respublicae, scilicet paucorum ultima et popularis sunt tyrannides quaedam, differentes tantum secundum hoc quod in his tyrannizant plures, in illa autem unus.

[89803] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 9 Deinde cum dicit regnum autem determinat causas et principia corruptionis regni. Et primo regni absolute et secundum se. Secundo regni quod procedit secundum genus, ibi, regnum autem et cetera. Prima in duas. In prima tangit ex quibus minime corrumpitur regnum. In secunda ostendit quibus modis corrumpitur, ibi, corrumpitur et cetera. In prima dicit, quod regnum ab extrinsecis non corrumpitur. Et ratio huius est, quia rex principatur bonis et secundum virtutem, subditis volentibus. Talis autem respublica non corrumpitur ab extrinsecis. Et propter hoc regnum multo tempore durat. Ex se autem multis modis corrumpitur.

[89804] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit corrumpitur autem ostendit quibus modis corrumpatur ex se. Et primo facit hoc. Secundo ostendit quare nunc non fiunt multa regna, ibi, non fiunt et cetera. In prima dicit, quod regnum ab extrinseco duobus modis corrumpitur. Uno modo quando illi qui attingunt ad principatum et sunt principes regni, faciunt seditionem. Contingit enim, talibus facientibus seditionem, quod propter potentiam quam habent expellant regem a principatu et mutent monarchiam in aliam rempublicam. Alio modo corrumpitur quando rex vult principari tyrannice, sicut quando vult esse dominus plurium quam debeat esse, ipsis nolentibus et praeter legem. Tunc enim contingit, quod subditi insurgunt contra eumdem et ipsum expellant et mutent rempublicam in aliam.

[89805] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 11 Deinde cum dicit non fiunt ostendit quare non fiunt modo plura regna. Et dicit, quod modo non fiunt plura regna, et si fiant sunt magis monarchiae tyrannicae quam regna. Et huius assignat duplicem rationem. Prima est, quod regnum debet esse principatus voluntarius; principatur enim subditis nolentibus qui principatur in principatu regio, et regem oportet esse dominum maiorum in civitate vel regno. Difficile est autem unum invenire qui volentibus pluribus principetur, et qui sit dignus dominus esse maiorum. Et ideo non sunt plura regna. Secunda ratio est, quia quae est proportio dignitatis et honoris regis ad dignitatem et honorem subditorum, eadem debet esse proportio virtutis principantis ad virtutem subditorum. Nunc autem dignitas et honor regalis multum excellit dignitatem subditorum. Igitur virtus regis debet excedere virtutem omnium vel plurium: talem autem invenire non est possibile, vel nimis est difficile. Et ideo si aliquis assumatur in regem, non principabitur volentibus subditis; ergo non multo tempore principabitur. Si autem aliquis per fraudem vel violenter principetur, non est rex, sed tyrannus, quia non principatur subditis volentibus.

[89806] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 10 n. 12 Deinde cum dicit in iis autem assignat causam corruptionis regnorum secundum genus; et dicit, quod regnorum secundum genus causae et principia corruptionis sunt eadem cum his quae dicta sunt superius, et quae iam dicentur. Prima est, quia multi de facili fiunt contemptibiles. Contingit enim quod post patrem sequitur filius, qui omnibus contemptibilis est propter inhonestatem vitae. Ex hoc autem insurgunt subditi et expellunt eum et mutant rempublicam. Secunda causa est, quia non habet rex tantam potentiam, quanta est potentia tyrannica sufficiens ad puniendum malos; sed contingit ipsum regem pati iniuriam. Ubi autem ista contingunt, de facili corrumpitur regnum, quia subditis nolentibus ipsum principari statim non est rex, sed tyrannus. Tyrannus enim dominus est subditorum nolentium ipsum esse dominum. Et nunc recapitulat; et dicit, quod monarchiae propter istas causas et alias similes corrumpuntur.


Lectio 11

[89807] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 1 Postquam philosophus determinavit de principiis corrumpentibus monarchias, determinat de principiis salvantibus ipsas. Et primo in generali. Secundo in speciali, ibi, ut autem secundum unumquodque et cetera. In prima dicit, quod monarchiae, ut simpliciter est dicere, salvantur ex contrariis quibus corrumpuntur. Contrariorum enim extranea sunt principia. Corruptio et salvatio reipublicae sunt contraria; ergo ex contrariis principiis fiunt.

[89808] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 2 Deinde cum dicit ut autem determinat in speciali de principiis salvantibus ipsas. Et primo de salvantibus monarchiam regalem. Secundo de salvantibus tyrannidem, ibi, tyrannides autem et cetera. In prima intelligendum quod regnum est optima respublica et optime ordinata. Et ideo ex ratione sua maxime salvabilis est. Propter quod philosophus non tangit nisi unum modum salvandi regnum. Et primo tangit ipsum. Secundo manifestat, ibi, propter hoc enim et cetera. Dicit igitur quod regnum salvatur per hoc, quod principatus trahitur ad mediocritatem secundum unumquodque quod pertinet ad ipsum: ut si aliquid pertineat ad regem qui dominus est omnium, et in omnibus principatur, in quo videantur gravari subditi quod multum illis displiceat, illud temperare, aut illis remittere. Quanto enim pauciorum erit dominus, tanto durabilior erit principatus; quia quanto erit pauciorum dominus, tanto minus dominative principabitur, et sic de paucioribus iudicabit et plures attingent ad principatum, et habebunt quod competit eis secundum dignitatem, et tunc videbitur esse aequalis subditis. Sic autem rege se habente, minus ei subditi invidebunt, et sic se habentibus, principabitur subditis volentibus; hoc autem facit principatum durabiliorem.

[89809] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit propter haec manifestat quod dictum est per exemplum. Et dicit, quod propter istam causam circa Molossos regnum multum duravit. Similiter autem et regnum Lacedaemoniorum: a principio enim diviserunt principatum in duas partes, et sic moderaverunt eum: similiter Theopompus qui posterius ibi regnavit, consequenter moderavit principatum. Cum enim esset dominus omnium, instituit principatum ephororum, tradens ipsum aliis quasi auferens a sua potestate. Ex quo fecit regnum suum aliquo modo maius et durabilius multo. Propter quod respondisse dicitur uxori suae, cum argueret eum dicens, si non verecundabatur quod regnum minus traderet filiis suis quam recepisset a progenitoribus, dixit, quod hoc non debebat dicere; quia quamvis non traderet eis aequalem secundum potestatem, tradebat tamen diutius, quod videtur esse melius.

[89810] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit tyrannides autem determinat de principiis salvantibus tyrannidem. Tyrannis enim, quia de ratione sua inordinata est, de facili est corruptibilis. Et ideo dat elementa plura quibus salvari potest. Salvatur autem duobus modis. Uno modo intendendo ipsam. Secundo remittendo. Et secundum hoc dividitur in duas. In prima prosequitur modum secundum quem salvatur per intensionem. Secundo modum, qui est per remissionem, ibi, alter autem et cetera. Prima in duas. In prima ponit unum modum secundum quem salvatur intendendo absolute. Secundo in comparatione ad regnum, ibi, regnum quidem et cetera. Prima in tres, quia tyrannis tripliciter intenditur. Uno modo faciendo subditos ignorantes. Secundo incognitos. Tertio pauperes. Et ideo dividitur in tres. In prima ponit modos secundum quos fiunt ignorantes. Secundo, modos per quos fiunt incogniti, ibi, et omnia facere et cetera. Tertio, modos quibus fiunt pauperes, ibi, et pauperes facere et cetera. In prima dicit, quod tyrannis duobus modis valde contrariis salvatur. Quorum unus est secundum intensionem, alius secundum remissionem. Et alter istorum dictus est prius, secundum quem tyranni dispensant, ut communiter, sive regunt principatum tyrannicum. Periander autem, ut dicitur, multa talia instituit ex quibus intenditur tyrannis, et multa talia possunt accipi a Persis. Fuerunt autem et aliqua data antiquitus ad salvationem tyrannidis. Quorum unum fuit excellentes in potentia vel divitiis interimere, quia tales per potentiam quam habent possunt insurgere contra tyrannum. Iterum interficere sapientes: tales enim per sapientiam suam possunt invenire vias ad expellendum tyrannidem; iterum ad salvationem tyrannidis expedit non permittere communicationes, nec sodalitatem sive societatem, ne inter se uniantur per amicitiam. Ex hoc enim facilius possent insurgere contra tyrannum. Iterum non permittere disciplinam, et quaecumque possunt inducere sapientiam; sed omnia vitare, quia tales possunt invenire vias diversas ad insurgendum contra ipsum, et expellendum eum: propter quod cavenda sunt omnia illa ex quibus fiunt sapientes, vel sapientia activa, vel speculativa, vel etiam illa ex quibus fit persuasio, et ipsi persuasivi. Et ideo nec scholas nec alias collectiones, per quas contingit vacare circa sapientiam permittendum est; sapientes enim ad magna inclinantur; et ideo magnanimi sunt, et tales de facili insurgunt.

[89811] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit et omnia tangit modos, quibus fiunt incogniti. Et dividitur in quinque, secundum quod tangit quinque. Secunda, ibi, et praefectos et cetera. Tertia, ibi, et deprehendere et cetera. Quarta, ibi, et ne lateant et cetera. Quinta, ibi, et criminari invicem et cetera. In prima dicit, quod ad salvandum tyrannidem oportet ordinare et facere ex quibus subditi maxime inter se adinvicem erunt ignoti, quia notitia facit quod magis credunt sibi adinvicem. Ex hoc autem quod credunt sibi adinvicem, facilius uniuntur et potentius insurgunt. Et ideo ordinanda sunt talia per quae maxime sint ignoti.

[89812] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit et praefectos ponit secundum modum. Et dicit, quod secundo ad salvationem tyrannidis expedit facere quod praepositi et servientes sint manifesti in locis in quibus debent subditi congregari, et circa ianuas civitatis vel subditorum, ut videant et sentiant quod dicunt vel agunt subditi. Sic enim magis erit manifestum quid faciunt, et minus poterunt machinari contra tyrannum minus invicem credentes.

[89813] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit et deprehendere ponit tertium modum. Et dicit, quod oportet ad salvationem tyrannidis ordinare quod si subditi aliqua malefaciant, aut in aliquo insolescant et devient ab eo quod est ordinatum a tyranno, etiam modicum, deprehendere eos a servientibus ordinatis ad hoc, similiter ordinare alia quaecumque et barbara et Persica sunt tyrannica. Omnia enim talia possunt idem, scilicet salvare tyrannidem. Ex hoc enim quod subditi erunt occupati in aliquibus, timentes magis, minus poterunt insurgere.

[89814] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit et tentare ponit quartum modum. Et dicit quod tentandum est ut non lateant quaecumque dicunt et faciunt subditi; sed diligenter attendere quaecumque, et sic facere sicut fecerunt circa Syracusanos tyranni. Ordinaverunt enim quosdam qui dicebantur deductores quos misit hieron, qui audirent quae dicerent et facerent subditi: sic similiter ordinandi sunt aliqui qui ubi fuerit aliqua congregatio audiant quae dicuntur ibi et fiunt. Sic enim illi qui congregabuntur propter timorem minus confident de seipsis, et per consequens nihil machinabuntur, aut si confidant de se, minus poterunt latere, et ulterius poterit magis caveri.

[89815] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit et criminari ponit quintum modum. Et dicit, quod ad salvandam tyrannidem oportet quod tyrannus procuret, quod subditi imponant sibi invicem crimina et turbent seipsos, ut amicus amicum, et populus contra divites, et divites inter se dissentiant: sic enim minus poterunt insurgere propter eorum divisionem. Omnis enim virtus divisa minor est.

[89816] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit et pauperes ponit modos quibus fiunt pauperes. Et dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos. Secunda ibi, et occupati et cetera. Tertia ibi, omnia enim haec et cetera. Quarta ibi, adhuc autem et cetera. In prima dicit quod ad salvationem tyrannidis, oportet facere subditos pauperes; sic enim minus poterunt insurgere contra tyrannum. Facere autem pauperes subditos, etsi contingit multipliciter, contingit tamen ad praesens quadrupliciter. Primo non dando expensas custodibus civitatis de bonis communibus, sed eos compellere ad solvendum ex toto.

[89817] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 11 Deinde cum dicit et occupati ponit secundum modum. Et dicit, quod ordinandum est, quod subditi sint occupati circa opera quotidiana, ut sic occupati non possint machinari, vel non sint vacantes ad machinandum aliquid contra tyrannum. Sicut habemus exemplum de tyrannidibus quae fuerunt circa Aegyptum, ubi subditi compellebantur occupari circa opera quotidiana. Sicut apparet de filiis Israel, quos occupabant circa lutum et lateres. Similiter donaria Cypsellidarum, similiter aedificatio Olympii quae fuit facta a Pisistratide, similiter opera eorum quae erant de Samo insula quae erant magnifica. Omnia enim ista possunt idem facere; scilicet, quod subditi non possunt vacare ad machinandum aliquid contra tyrannum. Ex quo enim sunt occupati circa opera talia, non possunt tractare qualiter expellant tyrannum. Item possunt facere penuriam et paupertatem subditorum: ex quo enim compelluntur apponere ad aedificia facienda, et occupari circa talia, oportet depauperari.

[89818] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit omnia enim ponit tertium modum. Et dicit, quod procuranda sunt vectigalia, hoc est exactiones multae et magnae: sic enim cito poterunt depauperari subditi, sicut factum fuit in Syracusis. Ibi enim Dionysius qui principabatur, tantas procuravit exactiones, quod omnes divitiae subditorum venerunt ad ipsum in quinque annis.

[89819] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit adhuc autem ponit quartum modum. Et dicit, quod ad salvationem tyrannidis tyrannus debet procurare bella inter subditos, vel etiam ad extraneos, ita quod non possint vacare ad aliquid tractandum contra tyrannum, et magis timentes. Sic etiam erunt indigentes praeside, et tunc plura poterit exigere ab eisdem.

[89820] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 14 Deinde cum dicit regnum quidem ponit alium modum per quem salvatur in comparatione ad alias respublicas et ad alia quaedam. Et dividitur in quatuor. In prima ponit modum per quem salvatur in comparatione ad regnum. In secunda ponit modum per quem salvatur in comparatione ad popularem statum, ibi, et adhuc quae fiunt et cetera. In tertia ponit alium modum in comparatione ad liberum et venerabilem, ibi, et nullo gaudere et cetera. In quarto ponit alium modum in comparatione ad cives et extraneos, ibi, et condiuturnari et cetera. In prima dicit, quod regnum salvatur per amicos. Subditi enim diligunt regem et volunt eum principari; hoc autem salvat regnum. Et ideo salvatur regnum per amicos: tyrannus autem ad salvandum tyrannidem, non debet confidere in amicis. Et ratio huius est, quia amici potentes sunt: ex hoc enim, quod amici sunt aliqui principis, potentes sunt. Item inclinantur et volunt principari omnibus. Et ideo non debet confidere in eis si debeat salvare tyrannidem.

[89821] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 15 Deinde cum dicit et adhuc ponit alium modum in comparatione ad statum popularem. Et primo ponit ipsum. Secundo assignat rationem cuiusdam dicti, ibi, etenim demus vult et cetera. In prima dicit, quod ad salvandum tyrannidem, tyrannus debet ordinare ea quae sunt circa popularem statum ultimum qui pessimus est omnium. Omnia enim illa tyrannica sunt, ut mulierum potentiae coram populo coram quo permissum est ei proponere contra viros quae voluerint. Et manumissio servorum contra cives. Mulieres enim quasi sunt medietas civitatis. Ipsae autem et servi non machinantur aliquid contra tyrannum. Nam gaudent servi de manumissione, mulieres vero super libertate praedicta. Oportet enim eos esse benivolos et tyrannidibus et popularibus. Et propter hoc non insurgunt de facili.

[89822] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 16 Deinde cum dicit etenim demus reddit causam cuiusdam dicti. Dixerat enim quod in tyrannide ordinanda sunt illa quae fiunt in populari statu ultimo. Huius reddit causam. Et dicit quod propter hoc debet tyrannus ordinare quae sunt in populari statu ultimo, quia popularis status ultimus est sicut monarchia, totus populus dominatur sicut unus monarcha. Unde adulatores inveniuntur et in populari statu ultimo, et apud tyrannos, et honorantur ab eis. In populari statu quidem, populares ductores populi. Ductor enim, adulator in populari statu est, quia dicit quae placent populo. Apud tyrannos autem honorantur, quia humiliter loquuntur. Hoc autem pertinet ad adulatores: humiliter enim loquendo et deiiciendo se credunt placere. Propter hoc etiam tyrannus est amicus malorum, quia recipit adulatores, et congaudet iisdem: tales autem secundum se mali sunt. Sed nullus qui habet sensum liberum, hoc est qui inclinationem habet ad virtutem, hoc faciet: sed diligit virtuosos, et eos qui non adulantur, qui secundum se boni existentes opportunitatem quamdam habent ad reprimendum malignitatem adulatoris, qui secundum quod huiusmodi malignus est; quoniam, sicut in proverbio dicitur, clavus clavo retunditur. Diligunt igitur bonos odientes adulatores, ut per eos reprimant malitiam adulatorum.

[89823] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 17 Deinde cum dicit et nullo ponit alium modum in comparatione ad liberum et venerabilem. Et dicit, quod tyrannus non debet congaudere libero et venerabili sive virtuoso, quia tyrannus vult esse solus dominus. Venerabilis enim et liber contrarii sunt illi, nec possunt sustinere excellentiam quam habet praeter rationem, nec tyrannidem quam exercet principando dominative. Propter quod odiunt tyranni liberos et venerabiles tamquam dissolventes eorum principatum.

[89824] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 18 Deinde cum dicit et condiuturnari ponit alium modum in comparatione ad cives et extraneos. Et dicit, quod tyrannus magis debet convivere et assuescere diuturnis comessationibus cum extraneis quam cum civibus, tamquam cives sint adversarii, extranei vero non. Ista igitur et similia sunt tyrannica, et salvant principatum. Nec aliquid malignitatis deficit in talibus; sed omnem malignitatem et iniquitatem continent, sicut mala secundum se ipsa, bona tamen ad salvationem tyrannidis. In quo innuit, quod non sunt facienda simpliciter homini, sed ei qui voluerit salvare tyrannidem quae secundum se mala est.

[89825] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 19 Deinde cum dicit sunt autem reducit istos modos omnes ad tres. Et primo facit hoc. Secundo recolligit illos, ibi, ad quos et cetera. In prima dicit, quod omnia ista sub tribus speciebus, ut est dicere, comprehenduntur: quia tyrannus tria considerat ad salvandum principatum suum. Primum est ut subditi sint ignorantes, et pauca scientes. Cuius ratio est, quia nullus pusillanimis insidiatur alicui. Et ideo ne subditi insidientur ei, considerat qualiter subditi sint ignorantes. Ignorantia enim pusillanimes facit. Magnanimum enim oportet habere scientiam magnorum et arduorum: est enim virtus qua aliquis inclinatur ad magna et ardua simpliciter decentia ipsum. Secundum est, quod ignoti sint sibi invicem subditi. Et ratio huius est, quia tyrannis non prius dissolvitur quam credant sibi invicem. Et propter hoc tyrannus contrarius est virtuosis, quia nocivi sunt ad principatum tyrannicum, non solum quia nolunt subiici tyranno dominative, sed quia sunt sibiipsis fideles, et aliis concivibus, nec manifestant ea quae volunt facere vel ipsi vel alii concives eorum contra tyrannos. Tertium est, quod reddat eos impotentes faciendo eos pauperes. Et ratio huius est, quia nullus manum mittit ad illa quae credit esse impossibilia; et ideo manifestum est, quod non dissolvetur tyrannis si subditi non habeant potentiam.

[89826] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 11 n. 20 Deinde cum dicit ad quos recolligit modos istos. Et dicit quod isti sunt tres modi ad quos reducuntur omnia quae placent, et volunt tyranni. Si enim aliquis consideret, reducet omnia tyrannica ad istas tres hypotheses. Quarum una est, ut non credant sibi invicem; alia ut sint impotentes; alia ut parum sciant subditi. Unus igitur modus per quem salvatur tyrannis est iste, qui est intendendo tyrannidem.


Lectio 12

[89827] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 1 Postquam philosophus posuit unum modum salvationis tyrannidis qui est per intensionem, ponit alium modum, qui est per remissionem. Et primo in generali ostendit quomodo per huiusmodi remissionem salvatur. Secundo in particulari, ibi, primum enim et cetera. In prima dicit, quod alius est modus salvandi tyrannidem contrarius modis dictis prius; nam modi dicti prius salvant tyrannidem intendendo ipsam, iste autem modus per remissionem. Istum autem modum contingit accipere per similitudinem ad corruptionem regnorum: quia sicut uno modo regnum corrumpitur per hoc quod accedit ad tyrannidem declinando a rectitudine rationis, sic salvatur tyrannis per hoc quod accedit ad regnum, et ad illud quod est secundum rationem. Ex se enim regnum salvabile est; et ideo expedit ad salvandum tyrannidem remittere ipsam, et accedere ad regnum servando, et retinendo principatum unius; scilicet ut ipse solus principetur non quidem ipsis volentibus sed nolentibus, sicut plures faciunt, et non praetendat velle principari ipsis volentibus. Nam hoc praetendere, est praetendere quod ipse velit tyrannizare. Et istud, quod scilicet solus sit princeps et tyrannus, accipiendum est sicut suppositio aliorum. Haec quidem facienda sunt secundum veritatem ad salvandum tyrannidem; alia autem simulanda ut videantur saltem regalia quamvis non sint.

[89828] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 2 Deinde cum dicit primo quidem ostendit in particulari qualiter salvatur per remissionem. Et primo facit hoc. Secundo recolligit quaedam dicta, excusando se ab ulteriori consideratione, ibi, superfluum et cetera. Prima in duas. In prima ostendit qualiter tyrannis salvatur per remissionem, cum civitas non est divisa. In secunda cum est divisa, ibi, quoniam autem et cetera. Prima in quatuor. In prima declarat qualiter salvatur per remissionem et cetera. Primo quo ad pecunias. Secundo qualiter quo ad conversationes, ibi, et oportet autem et cetera. Tertio qualiter quo ad honores, ibi, verumtamen et cetera. Quarto qualiter quo ad demissionem a principatu, ibi, si vero et cetera. Circa pecunias est considerare tria: scilicet consumptionem, ratiocinationem, receptionem: et secundum hoc dividitur in tres. In prima declarat quid observandum est quo ad expensas rationabiles. Secundo quo ad ratiocinationem, cum dicit, rationem et cetera. Tertio ostendit quid circa receptionem, ibi, deinde redditur. In prima dicit, quod ad salvandum rempublicam tyrannicam, oportet, quod tyrannus sic se habeat ut videatur habere curam de communi, et quod non expendat ea quae accipit a subditis gratis et in superfluis, ut in talibus quae contristant subditos, ut quando accipiunt a subditis laborantibus et operantibus assidue, et postmodum abundant de meretricibus et extraneis, et quos habent sibi saepe familiares, artificibus et histrionibus: quando enim sic facit tyrannus, odio habetur a subditis, et facilius insurgunt contra ipsum: et ideo cavendum est, quod non expendat bona, quae accipit a subditis, in illis quae molestant ipsos.

[89829] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit rationemque reddat ostendit quid observandum est quantum ad ratiocinationem. Et primo facit hoc. Secundo removet dubium, ibi, nec erit ei, et cetera. In prima dicit, quod ad hoc quod salvet tyrannidem et videatur habere curam de communi bono, oportet ipsum reddere rationem de acceptis et expensis factis; quod fecerunt quidam tyranni; unde diuturniorem fecerunt principatum suum. Et ratio huius est, quia ille qui sic dispensabit et reget rempublicam videbitur esse oeconomus quidam, idest dispensator: videbitur enim laborare propter bonum commune et non videbitur tyrannus.

[89830] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit non oportet removet dubium, sive respondet obiectioni. Diceret enim aliquis quod si tyrannus reddat rationem de expensis, deficiet ei pecunia. Removet hoc; et dicit, quod non oportet tyrannum timere, ne pecuniae et divitiae deficiant; omnia enim quae sunt in civitate, ad usus et utilitates communes, sunt eius, cum sit dominus civitatis. Cuius ratio est, quia bona exteriora sunt propter bona animae et corporis, et bona corporis propter bona animae, et ista omnia sunt propter bonum commune civitatis: et ideo illius sunt quodammodo bona subditorum, cuius est ordinare omne in finem civitatis: sed eius qui dominus est civitatis est ordinare bona exteriora in finem civitatis; propter quod eius sunt omnia. Et ideo non est timendum tyranno, quod deficiat sibi pecunia; quia poterit accipere a subditis, secundum tamen quod ordinari habet in finem civitatis; sed illi timendum est magis qui accipit a domibus subditorum praeter rationem. Ex hoc enim odio habetur a subditis; et ideo timere debet, quod insurgant contra ipsum. Unde magis expedit ipsis, scilicet dimittere divitias in domibus subditorum, et uti eis ad bonum commune cum necesse fuerit, quam omnino amittere eas congregatas in domo propria, quod fiet si insurgant in eum. Cum enim apud cives fuerit pecunia, et non extorserit eam tyrannus, minus insilient contra ipsum tunc: tyranni etiam quia accipiunt a subditis et servant penes se, magis timentur ab illis qui egrediuntur cum eis, et commilitant eis quasi propinqui eis quam civibus, quia primi comperegrinantur ei extra civitatem, cives autem magis resident in ea; et ideo magis possunt insurgere et diripere thesaurum.

[89831] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 5 Consequenter cum dicit deinde introitus tangit quid observandum est circa receptionem pecuniarum. Et dicit, quod tyrannus debet redditus et oblationes gratis factas fideliter colligere ut dispenset illa; et si aliquando opportunum fuerit, expendere illa in praelia: et universaliter debet se exhibere tamquam custodem et camerarium civitatis et bonorum communium, non sicut propriorum: sic enim minus odio habebitur, et erunt magis contenti.

[89832] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 6 Deinde cum dicit et videri ostendit qualiter tyrannis salvatur in comparatione. Et primo in comparatione ad cives. Secundo cum dicit, contrarium faciendum, in comparatione ad totam civitatem et divina. Adhuc circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter salvatur per comparationem bene se habens quantum ad actus exteriores. Secundo cum dicit, et circa voluptates qualiter quantum ad delectationes. Circa primum adhuc duo facit. Primo facit quod dictum est quantum ad personam propriam. Secundo cum dicit, eodemque modo quantum ad coniunctam. Adhuc primo ostendit quid observandum est ad tyrannidis salvationem quantum ad gestus exteriores. Secundo cum dicit, insuper non, quantum ad actus exteriores in quibus est iustitia vel iniustitia. In prima parte duo tangit. Primum est quod expedit tyranno ad salvandum tyrannidem quod non appareat subditis saevus, sive crudelis: et ratio huius est, quia ex hoc quod apparet subditis saevus, reddit se odiosum eis, ex hoc autem facilius insurgunt in eum: sed debet se reddere reverendum propter excellentiam alicuius boni excellentis; reverentia enim debetur bono excellenti: et si non habeat illud bonum excellens, debet simulare se habere illud. Secundum est quod tangit, et sequitur ex primo, quod debet se reddere talem quod si subditi obvient ei, quod non timeant cum timore servili, sed magis revereantur. Non timeant quidem: quia si timerent eum haberent eum odio: revereantur autem: est enim reverentia tristitia propter apparentem ingloriationem: ex hoc enim quod aliquis obviat alicui et ille habet bonum in quo deficit, reveretur, quia non habet illud, aut non illo modo. Et ideo tyrannus debet se reddere talem quod videatur subditis ipsos excellere in aliquo bono excellenti, in quo ipsi deficiunt, ex quo revereatur. Tamen talem se sic reddere, non est facile, quin sequitur contemptus si quidem non reddit se timendum. De facili enim contemnitur qui non timetur; et ideo si velit non terribilis videri, et cum hoc non contemni, debet laborare ad virtutes, et opera ipsa quae reddunt hominem non contemptibilem propter excellentiam suam: et si non potest habere omnes virtutes et actus earum, saltem laboret ad virtutem civilem quae videtur praecipua; et si non habeat eam secundum veritatem, faciat quod opinentur ipsum habere eam: quamvis enim hoc non sit in se bonum, ad hoc tamen bonum est, ut non sit facile contemptibilis.

[89833] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 7 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quid observandum est quantum ad actus exteriores in quibus est iustitia et iniustitia; et dicit, quod tyrannus sic se debet habere quod non videatur alicui inferre iniuriam, nec iuveni, nec iuvenculae; et quod non solum ipse in persona propria, sed quod nullus qui est circa ipsum, iniurietur aliis.

[89834] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 8 Deinde cum dicit similiter autem ostendit quid observandum est quantum ad personam coniunctam; et dicit, quod tyrannus sic debet facere quod uxor sua sit familiaris uxoribus subditorum, quia propter iniuriam illatam uxoribus multae tyrannides destructae sunt; et ideo debet procurare, quod uxor sua sit amica familiaris uxoribus subditorum: sic enim habebit quasi medietatem civitatis, quia mulieres cum pueris fere sunt medietas eius, sicut dixit in secundo.

[89835] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 9 Deinde cum dicit et circa ostendit quid observandum est ei quantum ad delectationes corporales; et dicit, quod circa delectationes corporales debet contrarium facere quam faciant nunc quidam tyranni. Sunt enim quidam qui non solum volunt prosequi huiusmodi delectationes etiam multis diebus, sed volunt videri ab aliis prosequi easdem, tamquam sint beati et felices propter ipsas et reputentur ab aliis tales, et ex hoc habeantur in admiratione apud eos: sed debet magis, aut moderatus esse circa eas, aut si non sic, tamen debet se talem exhibere quod videatur fugere eas; quia ille qui sobrius est in persequendo huiusmodi, non de facili invaditur nec contemnitur; sed ille qui est ebriosus invasibilis est de facili, et de facili contemnitur. Ille etiam qui vigilat circa actus virtutum non de facili invaditur, nec contemptibilis est; sed ille qui dormit, hoc est qui non operatur secundum virtutem, de facili invaditur et contemnitur. Qui enim operatur secundum virtutem, reputatur aliquid magnum propter virtutem quam omnes reputant et boni et mali, quamvis secundum maius et minus. Qui autem reputatur magnus, is non invaditur de facili nec contemnitur: nullus enim contemnit quem reputat: qui autem inordinate operatur, e contrario se habet.

[89836] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit contrariumque faciendum ostendit quid observandum est in comparatione ad totam civitatem et divina. Et primo quid in comparatione ad totam civitatem. Secundo cum dicit, videri etiam oportet etc. quid in comparatione ad divina. In prima dicit, quod ad salvandum tyrannidem faciendum est contrarium eis quae dicta sunt prius: scilicet quod tyrannus debet praeparare et ornare civitatem, scilicet faciendo turres et muros, et aedes, et habitacula, et alia huiusmodi communia, et ordinando cives tamquam sit procurator civitatis, et non tyrannus; sic enim benivolus apparebit et non tyrannus.

[89837] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 11 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quid observandum est in ordine ad Deum; et dicit, quod ad salvationem tyrannidis tyrannus in his quae ad religionem et cultum divinum pertinent studiose et reverenter se debet habere; et tanto magis differenter ab aliis quanto magis excellit. Cuius ratio est, quia si subditi existiment principantem religiosum et deicolam esse, non timebunt male pati ab ipso. A divino enim nullus expectat malum per se; et minus inclinabuntur insidiantes, opinantes ipsum Deum esse sibi propitium et propugnatorem pro eo contra machinantes in eum.

[89838] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit oportet autem ostendit quid observandum est quantum ad distributionem honoris; et dividitur in quatuor, secundum quod quatuor tangit. Secunda ibi, et tales quidem. Tertia ibi, communis autem. Quarta ibi, si aliquid. In prima dicit, quod oportet tyrannum esse sapientem, ut sciat considerare finem et dignitatem hominis; vel saltem, ut videatur esse probus et sine improbitate: et oportet quod bonos et virtuosos cives quantum ad actus aliquarum virtutum honoret, et sic ut putent se magis honorari ab eo quam a concivibus propriis; quia sic maxime erit benivolus subditis.

[89839] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit et tales tangit secundum; et dicit, quod ad benivolentiam maiorem honores debent distribui per ipsum, sed supplicia debent infligi per alios principes et iudicia.

[89840] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 14 Deinde cum dicit communis autem tangit tertium, dicens, quod ad custodiam communem omnis monarchiae multum expediens est nullum virum facere magnum valde aut in potentia aut divitiis. Magnus enim existens in potentia aut in divitiis facilius insurget. Si autem oportet facere, magis expedit facere plures. Vix enim erunt unanimes, et unus iuvabit contra alterum.

[89841] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 15 Deinde cum dicit si aliquid tangit quartum; et dicit, quod si oportet facere aliquem magnum secundum potentiam, non debet facere illum qui audax est secundum morem et inclinatur ad audaciam; quia talis est maxime invasivus secundum omnes actiones; et ideo quia inclinatur ad magna, cum haberet potentiam, de facili insurgeret.

[89842] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 16 Deinde cum dicit et si a potentatu ostendit quid observandum est in dimissione a principatu vel honore; et dicit, quod si oporteat aliquem dimittere a potentatu, gradatim debet deponi, ut non primo auferatur ei potestas tota, sed pars aliqua, deinde alia, usque quo totam amiserit; quia minus contristabit illum, et per consequens minus insurget et poterit minus insurgere auferens secundum parvum; quia quod parvum est, reputatur ut nihil. Si autem totum simul vellet auferre, multum contristaretur et posset insurgere.

[89843] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 17 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quid maxime observandum quantum ad iniurias. Et primo quod omnes iniuriae sunt cavendae. Secundo cum dicit, invadentium autem quorum sunt maxime cavendae. In prima dicit, quod tyrannus volens salvare tyrannidem, omnem iniuriam debet prohibere et nullam facere. Praecipue autem duas debet vitare ne faciat eas. Prima est flagellatio corporis; et alia est iniuria quae est secundum aetatem, scilicet inhonoratio. Flagellationem quidem corporis, quia ista servilis est; cives autem liberi volunt esse; et ideo si iniuriaretur eis flagellando, possent insurgere. Iniuriam quae est secundum aetatem non debet facere, sed exhibere maximam reverentiam senibus secundum virtutem et amatoribus honorum, quia unusquisque graviter fert iniuriam circa illud quod multum diligit: quia amatores pecuniarum graviter ferunt quod pecunia ipsorum diminuatur; et amatores honoris graviter ferunt si inhonorentur vel si non reddantur eis honores debiti; et virtuosi eodem modo. Propter quod similiter oportet quod ipse honoret virtuosos et amatores honoris; aut si inferat eis supplicia et inhonorationem, oportet quod videatur hoc facere propter bonum pacis et non propter parvipensionem; et correptiones per verba vel increpationes quae solent fieri ad aliquos facere ad virtuosos et senes secundum aetatem, non propter ostensionem potestatis, sed propter amorem, ut videatur eos diligere: et si alicui fierent aliquae inhonorationes huiusmodi, debet postmodum ei exhibere maiores honores ad mitigationem ipsorum.

[89844] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 18 Deinde cum dicit invadentium autem ostendit quorum iniuriae sunt maxime cavendae; et dicit quod iniuriae illorum, qui inclinantur ad invadendum personam principis, maxime sunt cavendae: nam isti sunt maxime terribiles, et contra ipsos oportet exhibere maiorem custodiam, qui non curant de vita sua si possint principem interficere. Et ideo maxime erunt cavendi ne iniuria fiat eis, vel illis quorum curam gerunt. Si enim fiat eis aliqua exacerbatio, non parcunt invadentes per furorem. Sicut enim dixit Heraclitus, difficile est pugnare contra furiosum, quia talis pro pretio parvo ponit animam, sive vitam.

[89845] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 19 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quid faciendum est si civitas fuerit divisa. Et dicit, quod cum civitas constituta sit ex duobus, scilicet ex pauperibus et divitibus, oportet istos et illos salvari propter principatum: ita quod tyrannus nec istis nec illis iniuriam faciat. Et debet cavere ne invicem iniurientur. Meliores autem debet assumere ad principatum. Si enim ita fieret, non oportet tyrannum manumittere servos, nec auferre arma a subditis. Si enim una pars velit insurgere contra ipsum, alia pars cum principe sufficiens erit ad repellendum ipsam si fuerint divisi.

[89846] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 20 Deinde cum dicit superfluum autem recolligit quaedam dicta excusans se ab ulteriori consideratione. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, praeterea egregios viros per familiaritatem sibi etc. adiungit quaedam. In prima dicit quod discurrere per singula quae faciunt ad salvationem tyrannidis, superfluum est, sed aliquis per rationem poterit discurrere. Est enim manifestum, quod oportet, principatum non esse tyrannicum, sed tamquam patrem familiae. Et quod videatur regalis subditis, et non gratia sui ipsius principari civitati, et potius ostendere se procuratorem et tenere statum mediocrium non excellentium.

[89847] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 21 Deinde cum dicit adhuc autem insignes adiungit quaedam. Et primo adiungit unum quantum ad insignes. Secundo cum dicit adhuc autem ipsum, quantum ad ipsum tyrannum. In prima dicit quod debet tyrannus esse affabilis insignibus et magnis viris in civitate, multitudinem autem debet retinere in obsequio per gratiam: sic enim principatus non solum erit pulchrior et magis amabilis, scilicet, si melioribus principetur et non humilibus, nec odio habebitur princeps, nec perseverabit in timore; immo principatus erit durabilior.

[89848] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 22 Deinde cum dicit adhuc autem ipsum adiungit aliud quantum ad tyrannum. Et dicit quod tyrannus ad salvationem tyrannidis seipsum debet disponere bene principari secundum mores et secundum virtutem, et magis debet seipsum facere semibonum quam malignum, et semimalignum quam malignum, etsi non secundum virtutem, tamen secundum apparentiam. Quanto enim erit minus malus vel secundum virtutem vel secundum apparentiam, tanto minus odient ipsum.

[89849] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 23 Deinde cum dicit equidem omnibus declarat quae istarum rerumpublicarum sunt brevis durationis per se, et quae non. Et primo proponit. Secundo probat, ibi, plurimo enim tempore. In prima dicit, quod inter respublicas minoris per se durationis sunt paucorum status secundum ultimam speciem, et tyrannis. Et ratio huius est, quia plus recedunt a regno quod per se diuturnius est, et sunt praeter voluntates subditorum. Tales autem respublicae minoris temporis sunt quam aliae.

[89850] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 24 Deinde cum dicit plurimo enim probat. Et primo ostendit quod quaedam istarum sunt durationis longae propter dictas causas. Secundo ostendit propositum, scilicet quod quaedam sunt brevis durationis, ibi, reliquarum autem. Prima in tres, secundum quod inducit in tribus quae fuerunt longae durationis propter dictas causas. Secunda, ibi, secunda autem et cetera. Tertia ibi, tertia autem et cetera. In prima dicit, quod tyrannis quae fuit circa Sicyonem civitatem multo tempore duravit, ubi tyrannizavit Orthagoras et filii eius. Duravit enim centum annis. Et ratio huius fuit, quia moderate se habuerunt ad subditos, et secundum aliquas leges disponebant tyrannidem, et serviebant subditis. Clisthenes enim qui fuit filius Orthagorae, quia fuit bellicosus, non fuit contemptibilis et ducebat populum cum favore in multis. Et ideo quia iste moderate utebatur subditis, diu tyrannizavit; et in tantum moderavit tyrannidem utens legibus quibusdam et ordinatione sapientum, quod quandoque de propriis factis subibat iudicium seniorum sicut et alii, et sustinebat sententias; et ideo dicunt adhuc in civitate illa, quomodo Clisthenes coronavit iudicem qui victoriae eius contradixit quia cum requireretur in iudicio de victoria, respondit sicut quicumque alius de subditis non velut tyrannus. Dixerunt autem quidam statuam, quae est in foro, esse imaginem istius iudicis, qui iudicavit, quem coronandum iudicavit. Dicitur etiam quod Pisistratus, cum tyrannizaret, cum vocaretur ad Ariopagum, ubi reddebantur sententiae, sententiam sustinuit, et ideo tyrannizavit longo tempore.

[89851] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 25 Deinde cum dicit secunda autem tangit secundam. Et dicit quod secunda tyrannis quae multum duravit, fuit circa Corinthum quae fuit Cypsellidarum sic dictorum a genere. Ista enim duravit septuagintatribus annis, et sex mensibus, quia Cypsellus tyrannizavit triginta annis, Periander quadraginta quatuor, imperfectis tamen. Psammetius qui dicitur Gordii filius, tribus annis similiter imperfectis. Et est intelligendum quod sex menses pro uno anno accipiebat. Causae autem, quare tantum duravit, eaedem sunt cum praedictis. Cypsellus enim ductor populi erat, et in principio non fecit custodiam armorum. Periander autem fuit tyrannus, sed fuit valde bellicosus; et ideo non fuit contemptibilis.

[89852] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 26 Deinde cum dicit tertia autem tangit tertiam. Et dicit quod tertia tyrannis quae multum duravit, fuit Pisistratidarum Athenis. Ista autem non fuit continua, quia Pisistratus bis tyrannizavit ibidem. Ex triginta tribus enim annis ipse septem et decem primo tyrannizavit. Filii vero eius consequenter tyrannizaverunt decem et octo; et sic sunt in universo quinque et triginta anni, quibus duravit illa tyrannis.

[89853] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 12 n. 27 Deinde cum dicit reliquarum autem ostendit propositum principale; scilicet quae respublicae tyrannicae fuerunt minoris durationis. Et dicit, quod illa tyrannis qua hieron et Gelon tyrannizaverunt in Syracusis non fuit multum diuturna; non enim duraverunt nisi in octodecim annis; quia Gelon septem annis tyrannizavit, in octavo mortuus est. Hieron vero decem annis solum. Thrasybulus nono mense mortuus est. Multae etiam aliae tyrannides pauci temporis fuerunt, quia tyrannis contra naturam est; quae autem contra naturam sunt, per se brevis durationis sunt. Et tunc recapitulat; et dicit quod quae sint principia et causae quibus corrumpantur respublicae et monarchiae, et iterum quae sint principia ex quibus salventur, fere dictum est.


Lectio 13

[89854] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 1 Postquam philosophus determinavit de salvatione et corruptione rerumpublicarum secundum intentionem propriam, hic intendit reprobare opinionem Platonis de corruptione earumdem. Et circa hoc primo praemittens intentionem suam, innuit opinionem eius. Secundo cum dicit tamquam natura approbat eam in quodam bene dicto. Tertio cum dicit, sed haec quidem etc. improbat in male dictis. Circa primum est intelligendum, quod opinio Platonis de corruptione rerumpublicarum non est bene cognita a nobis. Tum quia non venit ad nos per libros eiusdem nec expositorum eius. Tum quia dicta Aristotelis hic de ea obscura sunt valde propter brevitatem ipsorum. Unde magis videtur eam supponere quasi manifestam tempore suo quam expresse ponere; exceptis quibusdam paucis. Sed ex suppositionibus quibusdam Platonis in aliis, et ex illis brevibus, quae hic ponit Aristoteles et obscuris, et ex ipsa reprobatione poterit aliqualiter videri opinio praedicta ipsius. Posuit autem Plato, sicut ex aliis apparet, quod ipsum unum sit substantia eorum quae dicuntur; non distinguens inter unum quod est principium numeri, et unum quod est substantiale. Et quia replicatione unius quod est principium numeri causatur numerus, concessit quod ex replicatione unius substantialis causetur numerus. Ex replicatione autem substantiae non generatur nisi substantia; et ideo concessit substantiam eorum quae ex pluribus sunt, esse numerum quemdam, et formas eorum substantiales esse numeros quosdam; sicut formam hominis, leonis, caeli et etiam animae. In numeris autem primo invenitur proportio quae est certa habitudo unius quantitatis ad aliam. Proportionum autem numeralium quaedam sunt temperatae magis, in quibus extrema magis accedunt ad naturam unius; quaedam autem intemperatae magis, sicut sesquialtera magis temperata est quam sesquisexta vel sesquiseptima, vel dupla, vel tripla; et ideo substantias entium compositorum posuit consistere in quadam proportione numerali principiorum ex quibus sunt; sed quorumdam in temperata magis, quorumdam autem in intemperata, quorumdam autem in mediis. Et quia respublica ex pluribus componitur, sicut ex materia, est enim ordo inhabitantium civitatem ad per se sufficientiam vitae; ideo posuit rationem eius consistere in proportione aliqua: cuiusdam quidem in ea quae maxime temperata est, quam dixit esse optimam et maxime unam ut apparuit ex secundo huius: alterius autem in intemperata valde, quam dixit esse pessimam: mediarum autem in mediis: quarum quae magis accedunt ad temperatam primam meliores sunt; quae autem ad intemperatam, peiores.

[89855] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 2 Secundo aliud principium posuit, quod in entibus compositis ex pluribus, illud quod magis unum est, minus ex se est corruptibile; tum quia magis accedit ad secundum se unum separatum, quod est ex seipso, est incorruptibile; tum quia etiam quod magis est unum, magis est ens in actu secundum quod huiusmodi, quia unum est ens convertuntur; et quod magis est ens in actu, minus est ens in potentia ex se; et quod minus est in potentia ex se, minus est corruptibile: propter quod rempublicam primam et optimam quae maxime una est, posuit minime corruptibilem ex seipsa.

[89856] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 3 Tertio posuit quod omnia quae fiunt hic secundum naturam reducuntur in superioribus in aliquam figuram caelestem; ita quod cum incipit sensibilis generatio figurae in caelo per motum stellarum, incipit transmutatio ad substantiam generandam hic; et cum generata est figura praedicta, generatum est ens naturale ab illa; et cum incipit recessus stellarum a praedicta figura, similiter incipit hic declinatio sequentis figuram illam dispositione naturali. Et cum corrupta est figura, corruptum est et illud; ita ut profectus et defectus rei naturalis mensuratur secundum quantitatem accessus stellarum ad figuram determinatam et recessus ab eadem. Et quantitas istius motus caelestis in ordine ad rem naturalem dicitur periodus eius naturalis. Et quia tempus accessus et recessus stellarum secundum naturam sunt aequalia, quia uniformiter moventur; ideo tempus profectus seu generationis rei est aequale tempori defectus seu corruptionis eiusdem, quamvis multoties in maiori accidit corrumpi quam generari, vel e contrario, propter inaequalitatem materiae, sicut Aristoteles dicit secundo de generatione. Corruptio autem rei quae accidit secundum declinationem a praedicta figura caelesti dicitur corruptio secundum tempus a philosopho. Quia igitur respublica est aliquid causatum, hic dixit eam causari ab aliqua figura caelesti, et corrumpi per recessum ab ea in quodam periodo temporis determinato. Et sic posuit optimam rempublicam corrumpi in eam quae Lacedaemoniorum, quae fuit quaedam species status optimatum, non in aliam. De tyrannide autem non dixit si corrumpitur, an non; nec si corrumpitur, quomodo corrumpatur: nec potuit rationabiliter dicere. Posuit etiam quod in statu paucorum fiebat transmutatio ex optimatum statu seu populari vel aliis huiusmodi, quia principantes erant amatores pecuniarum. Et pecuniosi facti principantur aliis propter pecuniam, cogentes eos servire ad utilitatem propriam.

[89857] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 4 Haec igitur, ut videtur, est opinio Platonis in summa, quam recitat et reprobat philosophus dicens, quod de transmutationibus rerumpublicarum dictum est a Socrate, idest a Platone introducente Socratem loquentem in republica sua, non tamen secundum rationem et bene. Dixit enim quod cum multae respublicae essent et altera earum esset optima, illius optimae et primae simpliciter secundum naturam non esse transmutationem proprie, idest ex se minime esse corruptibilem, quia prima et optima respublica maxime est una secundum ipsum; illud autem quod maxime unum est, minime ex se est corruptibile, sicut dictum est prius. Dixit tamen corruptionem eius esse per accidens et ab alio: cuius causam dicit esse, quia nihil eorum quae sunt hic composita ex pluribus ex se natum est manere continue, sed necesse est transmutari in aliqua periodo determinata, hoc est in aliqua quantitate motus caelestis mensurantis durationem ipsius, sicut dictum est prius. Principium esse et permanentiae illarum rerumpublicarum quarum fundus, idest substantia super quam fundantur omnia accidentia, est epitritus, idest numerus continens proportionem sesquitertiam quae invenitur primo inter quatuor et tria quae aggregata faciunt septem, coniunctus quinario qui continent proportionem sesquialteram quae reperitur inter tria et duo; ex quibus aggregatum, puta ex septem et quinque, scilicet duodecim, continet duas praedictas harmonias, sesquialteram et sesquitertiam, dixit esse causam per se quia numerus huiusmodi diagrammatis, idest figurationis, solidus est. Constat enim ex ductu unius sesquialteris in alterum, puta tria in quatuor. Entia autem illa quorum substantia est numerus aliquis solidus, sunt maioris durationis. Et non vult aliud dicere, ut videtur, nisi quod respublica illa cuius substantia est duodenarius numerus continens proportionem sesquialteram et sesquitertiam quae magis ad unitatem videntur accedere, solidus existens, est maioris durationis, quia numerus iste solidus est.

[89858] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 5 Deinde cum dicit tamquam natura approbat ipsam in quodam bene dicto; dicens, quod Plato dixit quasdam respublicas esse maioris durationis propter causam praedictam; ac si natura producens eas in esse produceret quasdam pravas et quasdam meliores secundum disciplinam, hoc ipsum dicens forte non male. Contingit enim esse aliquos gubernantes quos ex nativitate et figura caelesti in hora nativitatis impossibile, hoc est difficile, est fieri studiosos et bonos. Sunt enim aliqui ex dispositione naturali quam acquirunt ex figura caelesti in principio inclinantur ad turpia, et ea quae praeter rationem sunt. Alii autem qui ex dispositione naturali inclinantur ad honesta, et ea quae secundum rationem. Talem enim inclinationem ad honesta vel turpia causari ex figura caelesti necesse est dicere, quamvis necessitatem non imponat in his quae operantur secundum intellectum.

[89859] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 6 Deinde cum dicit sed haec reprobat eam in male dictis. Et primo quantum ad ea quae dixit de corruptione optimae reipublicae. Secundo quantum ad ea quae de corruptione quarumdam aliarum, cum dicit, adhuc autem tyrannidis et cetera. Circa primum primo reprobat eam quantum ad hoc, quod dixit ipsius non esse transmutationem proprie. Secundo cum dicit, adhuc autem etc. quantum ad terminum transmutationis. In prima parte dicit, quod non bene dixit non eius esse transmutationem proprie, sed per transmutationem figurae caelestis in periodo determinata. Haec enim transmutatio causata est a motu caeli quae est omnium eorum quae fiunt natura et per tempus saltem secundum accidens, inquantum tempus est mensura motus, qui facit distare quod est, ut dicitur quarto physicorum. Propter quod dicit omnia quae fiunt hic naturaliter transmutari; et illa quae simul incoeperunt transmutari, et illa quae non, simul corrumpi. Sicut si aliqua facta fuerunt in die praecedente tropicum, hoc est conversionem solis a signis meridionalibus ad Septentrionalia vel e contrario, simul terminantur et finiuntur, magis est propria optimae reipublicae quam aliarum. Istud enim quod simpliciter generatur, simpliciter corrumpitur et quod secundum quid generatur, secundum quid corrumpitur, sicut apparet ex primo de generatione. Unde substantiae, cuius est generatio simpliciter, est corruptio simpliciter. Et accidentis, cuius est generatio secundum quid. Reipublicae autem optimae primae est simpliciter generatio: quia cum generatio sit una in esse, eius magis erit generatio quae magis est ens, in generabilibus dico. Optima autem et prima in genere rerumpublicarum maxime est ens. Ergo ipsius erit corruptio et magis quam aliarum. Sed istud quod concludit ratio ista, stat cum dicto Platonis, qui dixit, quod respublica optima et prima ex se, minime est corruptibilis: quia maxime una et actu incorruptibilis est, et corrumpitur ab alio; et illa corruptio eius est corruptio simpliciter, quia entis simpliciter, quod concludit ratio Aristotelis. Et ideo secundum rem non reprobat ipsum, sed ad illos qui intelligerent, Platonem dixisse reipublicae primae non esse corruptionem, simpliciter decipi per aequivocationem huius termini. Proprie: quod uno modo significat illud quod simpliciter est, alio autem modo illud quod est ex se, in qua significatione hic utebatur ipse.

[89860] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 7 Deinde cum dicit adhuc autem propter reprobat eam quantum ad terminum transmutationis; dicens, quod adhuc quaerendum est a Platone, propter quam causam ex optima republica fit transmutatio secundum eum in eam quae Lacedaemoniorum, quae fuit quaedam species status optimatum, sicut apparuit ex quarto, propinqua optimae. Nos enim videmus ad sensum quod saepius transmutatio fit in contrariam rempublicam quam in propinquam, sicut a regno in tyrannidem. Eadem autem ratio est de transmutationibus aliarum consequentium secundum ipsum. Dixit enim quod ex republica Lacedaemoniorum fit transmutatio in paucorum potentiam, sicut in propinquiorem ei, et ex dicta in popularem, ex qua in tyrannidem, sicut in pessimam et ultimam; et tamen nos videmus e contrario fieri saepius transmutationem ex statu populari in paucorum quam in tyrannidem. Et est intelligendum, quod si Plato intellexit optimam rempublicam corrumpi in eam quae propinqua est ei natura, et similiter consequentes in propinquiores eis solum, falsum intellexit, et procedit dictum Aristotelis contra eum. Si autem non intellexit solum, sed quod facilius, verum dixit, nec Aristoteles hoc improbat, immo dicit in secundo de generatione, quod in habentibus symbolum facilius est transitus.

[89861] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 8 Deinde cum dicit adhuc autem tyrannidis reprobat quantum ad alias. Et primo, quia non dixit nec potuit bene dicere de corruptione tyrannidis. Secundo cum dicit, inconveniens autem, quia non dixit de transmutatione paucorum potentiae in alias vel aliarum in ipsum. In prima parte dicit quod adhuc Socrates seu Plato non determinavit si tyrannidis est aliqua transmutatio vel non est. Et si est, propter quam causam et in quam rempublicam est. Et causa huius est, quia non facile posset illud dicere secundum rationem, quia non est determinatum, nec determinatur ab eo bene, suppositis dictis ipsius; quoniam secundum ipsum si corrumpatur tyrannis, oportet eam corrumpi naturaliter in primam et optimam. Quia sic erit circulus quidam in corruptionibus ipsarum; puta si optima corrumpatur in statum optimatum; et haec in rempublicam quae in statu paucorum; et ista in statum popularem, quae in tyrannidem, et tyrannis in optimam per consequens. Sed nos videmus quod non sic transmutatur tyrannis in optimam semper, sed transmutatur quandoque tyrannis in tyrannidem, sicut illa quae est apud Sicyonios ex Myronis in eam quae est Clisthenis. Transmutatur etiam quandoque in paucorum potentiam, sicut in Chalcide tyrannis quae Antileontis transmutata fuit in eam. Item in statum popularem, sicut illa quae fuit Gelonis in Syracusis. Et in optimatum, sicut illa quae fuit Charilai apud Lacedaemonios. Et e contrario ex paucorum potentia transmutatio facta in tyrannidem, sicut in Sicilia plurimae antiquae paucorum gubernationes transmutatae sunt, sicut in Leontinis in tyrannidem Panaetii. Et in civitate quae dicitur Gela in illam quae Cleandri. Et in Rhegio, quae est civitas Calabriae, in eam quae Anaxilai. Similiter autem se habet in aliis civitatibus multis.

[89862] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 9 Deinde cum dicit inconveniens autem reprobat opinionem eius quantum ad hoc quod dixit de transmutatione paucorum potentiae, in paucorum potentiam. Et primo reprobat causam ipsam transmutationis quam posuit. Secundo cum dicit, in multisque oligarchiis etc. propter insufficientiam. Causam autem improbat per tres rationes: quarum secundam ponit cum dicit, in multisque. Tertiam cum dicit, inconveniens enim est dicere et cetera. In prima parte dicit, quod inconveniens est credere et dicere, quod transmutatio fiat in paucorum potentiam ex aliis, puta ex statu populari, vel optimatum, vel huiusmodi, quia principantes sunt amatores pecuniarum, et ideo acquirentes undecumque et qualitercumque pecuniosi fiunt, pecuniosi autem facti, aestimantes quasi se habere omnia, et praecellere omnes, faciunt se dominos per potentiam pecuniarum: et non magis propter hoc, quia excedentes in substantiis, puta divites, existimant non iustum esse, seipsos, et pauperes qui nihil possident habere aequale de honoribus et bonis communibus; sed ipsos debere plus habere secundum praeeminentiam divitiarum propriarum ad eas quae pauperum. Et est intelligendum quod causa quam assignat Aristoteles huius transmutationis, puta non aestimare eos et pauperes non habere aequale, est causa proxima ipsius. Causa autem quam assignavit Socrates, est magis causa remota et prima. Ex abundantia enim divitiarum concipiunt aestimationem praedictam, ad quam sequitur voluntas transmutationis reipublicae.

[89863] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit in multisque ponit secundam rationem; dicens, quod adhuc multae sunt potentiae paucorum, in quibus non licet superexcedentem acquirere pecuniam, sed sunt leges aliquae prohibentes excedere quantitatem determinatam, et tamen transmutatio ad eas fuit facta; ergo non per acquisitionem pecuniae: et hoc est intelligendum cum transmutatur unus paucorum status in alium. Item in Carthagine regnantes in populari statu, efficiuntur multi pecuniosi, et tamen non transmutantur in paucorum statum, sed in aliam rempublicam magis; ergo abundantia pecuniae non fuit proxima causa et per se transmutationis in paucorum statum.

[89864] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 11 Deinde cum dicit inconveniens enim ponit tertiam rationem; dicens, quod irrationabile est civitatem quae regitur secundum paucorum potentiam habere duas civitates, hoc est duas communicationes civium, unam videlicet divitum, et aliam pauperum quae sibiinvicem contrariantur; non enim est ratio, quare hoc magis inveniatur in ista quam in Lacedaemonia, quae fuit optimatum potentia quaedam, vel in quacumque alia republica, ubi non omnes habent aequales possessiones seu divitias, vel ubi omnes non sunt aequaliter boni viri; et ideo si in una non est principium corruptionis, nec in aliis. Videmus autem, quod nullo facto pauperiore, quam prius esset, ex paucorum statu fit transmutatio in statum popularem, si pauperes sint plures et potentiores. Et e contrario nullo facto ditiori fit transmutatio ex populari republica in paucorum, si opulenti sint potentiores quam multitudo egenorum, et adhibeant curam ad transmutandum rempublicam, alii autem negligant. Quare proxima causa transmutationis in paucorum statum ex populari, non est ob hoc ipsum, quod principantes sint facti magis pecuniosi.

[89865] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 12 Deinde cum dicit multisque existentibus reprobat ipsum propter insufficientiam causae. Et primo ex hoc, quod cum sint multae causae praedictae transmutationis, unam tantum assignavit. Secundo cum dicit, pluribus autem etc. quia cum plures sint paucorum status et populares, tantum assignavit unam causam omnium. In prima parte dicit, quod adhuc cum multae existant causae et principia transmutationis popularis status in paucorum potentiam, et e contrario, non dixit nisi unam tantum; quia videlicet usurarii, hoc est divites praeter rationem secundum prodigalitatem expendentes propria, efficiuntur pauperes, et deinde volentes ditari, corrumpunt rempublicam. Hoc autem dicit ac si omnes vel plures essent aequaliter divites a principio. Hoc autem falsum est; sed magis videtur esse causa una, quod quando aliqui magni et praesidentes in civitate perdunt substantias, et volunt eas innovare, trahunt ad se rempublicam transmutantes, ut ex hoc ditentur. Et tunc fit transmutatio non magis in popularem rempublicam quam in quamcumque aliam. Quando autem aliqui communium et popularium ditantur, nihil fit durum per quod respublica transmutetur, ut frequentius, quia non sunt ita magnanimi. Adhuc autem, et si reputent se dignos honoribus, et non participent ipsis, et si iniustum reputent se pati in rebus, vel iniurias in personis, seditiones movent in civitate, et transmutant rempublicam, sicut dictum est prius. Item quamvis non consumpserint substantiam, seu divitias, aliquando transmutant ipsam propter hoc, quod reputant sibi licere facere quodcumque voluerint. Cuius causam dixit Plato esse eam, quae libera est, hoc est ipsam libertatem. Insufficienter enim assignavit causam transmutationis praedictarum rerumpublicarum.

[89866] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 5 l. 13 n. 13 Deinde cum dicit pluribus autem reprobat ex eo, quod cum sint multae, assignavit causam sicut unius tantum, dicens, quod insufficienter dixit Socrates, quia pluribus existentibus speciebus status popularis et paucorum, sicut dictum est prius in quarto, assignavit causas earum tamquam utraque earum esset una secundum speciem, et species earum adinvicem non differrent: hoc autem falsum est. Hae enim diversae sunt et species diversas habent, quare et causas diversas. Diversorum enim oportet esse diversas causas proprias aliquo modo. Et in hoc terminatur intentio Aristotelis in hoc quinto.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264