CORPUS THOMISTICUM
Petri de Alvernia
Continuatio S. Thomae in Politicam
liber IV

Thomas de Aquino a Poccetti depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 4
Lectio 1

[89451] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 1 Postquam philosophus determinavit de politia optima, puta de regno, et distinxit eius modos, et dissolvit quasdam dubitationes ex quibus apparet natura ipsius, scilicet monarchiae, idest potestatis regalis, prosequitur de aliis politiis. Et dividitur in duas. In prima ostendit de quibus et quo ordine considerandum est in hac scientia, et quae sunt considerata, et quae restant consideranda. Secundo prosequitur de illis, ibi, ut igitur et cetera. Prima in tres. In prima ostendit, quae sunt consideranda in hac scientia. Secundo ostendit, quae sunt considerata, et qui restant consideranda, ibi, quoniam autem in prima et cetera. In tertia ostendit quo ordine considerandum est, ibi, nobis autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ostendit, quod istius scientiae est considerare de politia optima, quae et qualis sit, et quibus et qualibus congruit. Secundo ostendit quae sunt illa universaliter quae pertinent ad considerationem huius scientiae, ibi, quam optima simpliciter et cetera. In prima intendit istam rationem, in omnibus artibus factivis, et in omnibus scientiis activis, quae non versantur circa aliquam naturam particularem, sed circa aliquod unum commune, et quae perfecte considerant aliquod unum commune, unius est considerare qualis dispositio convenit unicuique illorum, quae sunt sub communi, et qualis est optima, quae competit illi communi et primo: sed politica est scientia activa considerativa alicuius unius communis, non particularis, et perfecte considerat illud: quare ipsius est considerare quae politia est optima, et quae politia quibus convenit. Circa istam rationem sic procedit. Supposita minore. Primo probat minorem, et eam ponit. Secundo concludit conclusionem, ibi, quare manifestum et cetera. Circa primum intelligendum est, quod scientiae omnes aliquod subiectum considerant, sed in quibusdam contingit esse illud univocum, in aliis autem non univocum, sed analogum, dictum de pluribus per attributionem ad aliquod prius inter illa. Et sicut est in speculativis, sic etiam est in activis et factivis, quae sunt quaedam scientiae activae et factivae considerantes aliquod unum dictum de pluribus per attributionem ad aliquod primum. Et in talibus proponit propositionem suam maiorem. Et dicit quod in omnibus artibus factivis et scientiis activis, quae non considerant particulare aliquod, sed considerant aliquod unum commune pluribus secundum analogiam perfecte considerantibus, illud commune unius est considerare quae et qualis est dispositio uniuscuiusque illorum habentium attributionem ad primum, et qualis est optima dispositio, quae competit illi primo, ad quod alia habent attributionem. Et declarat istam proportionem, quia ars exercitativa considerat quae et qualis exercitatio, cui et quali corpori conveniat. Considerat etiam quae est exercitatio optima, quae optime disposito corpori convenit. Optima enim exercitatio convenit ei qui est optime dispositus et proportionatus secundum naturam, et illa exercitatio, quae competit pluribus habentibus attributionem ad aliquid unum, illa una omnibus competit secundum attributionem. Ista enim est consideratio exercitativae artis. Et si aliquis obiiciat quod exercitativa non debet considerare dispositionem illam optimam, quia nullus attingit ad eam. Hoc removens dicit, quod si aliquis non desideret dispositionem optimam, vel quae sibi possibilis est, nec scientiam, vel habitum eorum, quae circa exercitationem illam sunt, tamen ars exercitativa de istis debet considerare. Iterum ars exercitativa debet disponere potentiam exercitati ad hanc, similiter medicina considerat sanitatem, et quae et qualis, cui et quali corpori conveniat. Considerat etiam dispositionem corporum, puta complexiones, et quae complexio optima, et quae sanitas optime complexionato congruit. Similiter est circa artem faciendi vestes, et circa omnes alias artes, et ratio huius est, quoniam si aliqua scientia considerat aliquam naturam, considerat passiones illius, considerat etiam omnia, quae attributionem habent ad illam naturam. Iterum passiones illorum attributorum, sed passio primi in scientia est dispositio eius optima. Passiones eorum quae attribuuntur sunt quales illis congruunt, et ideo eiusdem scientiae est considerare, et optimam dispositionem, et quae quali congruit.

[89452] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 2 Deinde cum dicit quare palam concludit conclusionem. Et dicit, quod ex istis manifestum est, quod scientiae eiusdem, scilicet politicae, est considerare quae est optima politia. Haec autem est quae maxime desideratur, et est secundum voluntatem, si non sit impedimentum per aliquod extrinsecum. Contingit enim per aliquod impediens quod aliquis non appetit optimam politiam. Iterum politica scientia considerat, quae politia quibus convenit. Sunt enim multi qui non possunt attingere ad optimam, quae illis competat, sed ad illam quae illis congruit.

[89453] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit quare optimam ostendit quae pertinent ad considerationem universaliter huius scientiae. Et primo ostendit de quibus considerat per se et primo. Secundo ostendit de quibus ex consequenti; puta de differentiis legum et politiarum, ibi, propter quod et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda tangit defectus quorumdam circa praedicta, ibi, quo plurimi et cetera. In prima dicit, quod manifestum est ex dictis, quod politicus considerat politiam simpliciter. Sicut enim dictum est, considerans aliquam naturam, considerat quae est optima dispositio eius; et ideo considerans politiam considerat eam quae est optima. Sed politicus de politia considerat: quare manifestum est, quod politicus et legislator considerant de optima politia. Iterum ad ipsum pertinet considerare quae est politia optima ex suppositione. Si enim in civitate aliqua sint plures virtuosi excedentes alios in virtute, et populus inclinetur ad virtutem, his suppositis optima politia reguntur isti. Iterum ad politicum pertinet considerare politiam quae ex suppositione, non ex suppositione simpliciter, sed ex suppositione alicuius quod non est bonum simpliciter. Si enim ista sit politia, oportet considerare in principio qualiter poterit fieri, et qualiter poterit conservari in multo tempore. Si enim aliqua civitas non regeretur optima politia simpliciter, nec etiam sufficienti in per se necessariis, nec etiam optima ex suppositione, quae ei contingere potest, sed quadam alia politia peiori ista ex suppositione non simpliciter, sed alicuius, quod non est simpliciter bonum. Item praeter omnia ista considerat politicus, quae politia cui civitati congruit.

[89454] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit quo plurimi tangit defectum quorumdam circa praedicta. Et dividitur in duas, secundum quod dupliciter eos reprobat. Secunda, ibi, oportet autem et cetera. In prima dicit: dictum est, quod politicus debet considerare politiam optimam simpliciter, et ex suppositione, quae pluribus civitatibus congruit. Sicut medicus non solum considerat sanitatem simpliciter, sed sanitatem quae competit isti. In hoc autem multi loquentium de politia defecerunt. Et si in aliquibus dicant bene, tamen in politiis, quae non sunt optimae, opportunae tamen aliquibus civitatibus, defecerunt, quia politicus non solum habet considerare politiam simpliciter optimam, sed ex suppositione, et quae cuique congruit, et quae possibilis. Similiter debet politicus considerare politiam faciliorem et communiorem omnibus. Isti autem solum de optima politia determinaverunt, quae multis indiget, ad quam pauci pertingere possunt. Et ideo solum de illa quae vix aut nunquam esse potest, consideraverunt. Alii consideraverunt politiam magis communem, et nihil de optima dixerunt: unde reprobabant quasdam politias, sicut politias Laconicorum, et si qua alia est, quae approbanda est, et quam laudamus. Et ideo manifestum est, quod erraverunt.

[89455] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit oportet autem secundo improbat illos. Reprobat autem eos in hoc, quod voluerunt alias politias corrigere, in quo erraverunt. Et dicit, quod volentem corrigere aliquam politiam, oportet talem modum et ordinem invenire, ad quem possunt cives suaderi, et prosequi faciliter. Non enim minus difficile videtur corrigere politiam aliquam quam instituere eam a principio; sicut non videtur minus esse difficile addiscere, postquam aliquis oblitus est, et a principio. Sic autem isti non fecerunt; oportebat autem. Oportet enim qui vult corrigere aliquam politiam, prius amovere inordinationes, quae sunt in illa politia, et deinde inducere novum ordinem. Sicut si aliquis vult calefacere frigidum, oportet, quod prius natura abiiciat formam frigiditatis, et postmodum inducat formam caliditatis: sic in proposito. Non sic autem fecerunt isti; et ideo erraverunt in corrigendo.

[89456] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit propter quod declarat, quod oportet politicum considerare, quae sunt differentiae politiarum. Et primo facit hoc. Secundo dicit, quod ad ipsum pertinet considerare differentias legum, ibi, cum eadem autem et cetera. In prima dicit, quod praeter ea quae dicta sunt, oportet politicum considerare per quae et quomodo contingit auxiliari politiis existentibus, cum fuerit error in illis, sicut praetactum fuit in praecedentibus. Hoc autem non potest fieri, nisi manifestum sit, quae sint differentiae et species politiarum; quia non est possibile aliquem auxiliari per se in eo quod non novit. Aliqui enim dicunt popularem esse unum tantum, similiter etiam et paucorum; nunc autem istud non est verum: sunt enim plures species utriusque istarum. Oportet igitur politicum, si debeat auxiliari politiis existentibus et dirigere differentias ipsarum, non latere quot sunt, et qualiter etiam componantur ex principiis suis.

[89457] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 7 Consequenter cum dicit cum eadem declarat, quod oportet ipsum considerare de differentiis legum; dicens, quod cum consideratione praedictorum oportet considerare de legibus; puta quae sint optimae simpliciter, idest quae sint optimae secundum unamquamque politiam, et quae et quales unicuique illarum conveniunt. Cuius ratio est, quoniam leges omnes feruntur vel ferri debent secundum quod competit politiae per se, et non e converso politias ordinare secundum quod competit legibus. Politia enim est ordo principatuum in civitate, secundum quem distribuuntur ipsi principatus secundum rationem; et secundum quem attenditur, quem oportet esse dominantem in civitate, et quis etiam sit finis communicationis civium. Ista autem determinantur per leges. Leges enim separatae, scilicet seorsum acceptae, sunt enunciationes de agibilibus significantes praedictum ordinem, scilicet quot oportet esse differentias, et quis finis civitatis, et qualiter et quomodo oportet dominari, et qualiter oportet observare transgredientes ipsas. Igitur manifestum, quod necesse est politicum considerare leges, et differentias et numerum ipsarum, et differentias, quae sunt secundum differentias et numerum politiarum, quia non est possibile easdem leges conferre statui populari et paucorum: leges enim differunt secundum diversitatem finium: status autem popularis et paucorum non est idem finis. Nec etiam eaedem leges competunt omnibus modis statui populari; similiter nec omnibus modis statui paucorum; si non supponamus quod non sit popularis una tantum, nec paucorum una tantum, sed multae. Si enim sunt multae, aliqualiter diversos fines habent; leges vero diversificantur secundum diversitatem finium.

[89458] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 8 Consequenter cum dicit quoniam autem declarat, quae de praedictis considerata sunt, et quae restant consideranda. Et dividitur in duas. Quoniam primo declarat quae sunt considerata. Secundo cum dicit, reliquum de politia etc. declarat quae restant consideranda. Primo igitur dicit, quod in praecedenti methodo distinximus politias in rectas et transgressas. Rectas quidem, ut sunt regnum, quod est optimum, et optimatum, et ea quae dicitur communi nomine politia. Transgressae autem sunt tyrannis quae a regno transgreditur, et propter hoc est pessima; et paucorum quae transgreditur ab optimatum; et popularis, quae a politia. Adhuc autem consideratum est in praecedentibus de regno et de statu optimatum. Idem enim est considerare de his quae significantur per ista nomina, et de optima politia: utraque enim istarum duarum intendit principaliter in finem, qui est secundum virtutem, et ad ipsam virtutem multam et perfectam existentem. Iterum consideratum est in quo differunt regnum et respublica optimatum, et quando etiam oportet regnum esse, et quibus oportet vivere sub regno.

[89459] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit reliquum de politia declarat quae restant considerare. Et circa hoc duo facit. Primo tangit hoc quod dictum est. Secundo, quia fecerat mentionem de transgressis politiis, declarat, quae illarum est magis, et quae minus mala, ibi, manifestum quidem igitur et cetera. Circa primum dicit, quod post ea quae determinata sunt, relinquitur nobis considerandum de ea quae appellatur communi nomine politia recta existente, et de his quae transgrediuntur rectis, sicut de populari et paucorum et tyrannide.

[89460] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit manifestum quidem declarat, quae istorum est magis et minus mala. Et primo facit hoc. Secundo tangit defectum cuiusdam, ibi, iam quidem igitur et cetera. Primo igitur dicit, quod ex dicendis poterit esse manifestum, quae politiarum transgressarum est pessima et quae minus mala post illam, et quae minime. Illa enim quae transgreditur ab optima et divinissima politia quae est maxime secundum rationem rectam, necessarium est esse pessimam, sicut ex se manifestum. Regnum autem est optima politia, et maxime secundum rationem. Regem enim, aut solum nomen regis oportet habere, et aequivoce, aut talem esse propter excellentiam virtutis et boni universaliter. Dicitur enim in octavo Ethicorum quod non est rex, qui non est per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens. Quare tyrannis erit pessima omnium, et propter hoc, plurimum distat ab optima. Deinde autem post ipsam mala est gubernatio paucorum; transgreditur enim ab optimatum, quae optima est post regnum. Ergo ipsa pessima est post tyrannidem. Minus autem mala, et magis commensurata inter transgressas est popularis, quia transgreditur a politia, quae minus recta est inter rectas: ergo ista est minime mala inter transgressas: quod enim a minus bono transgreditur, necesse est esse minus malum.

[89461] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 11 Deinde cum dicit iam quidem tangit defectum Platonis circa praedicta; dicens, quod quidam priorum philosophantium, scilicet Plato, de istis pronunciavit, non tamen in idem ferens intentionem nobiscum. Ipse enim iudicavit omnes politias bonas esse, sicut regnum et paucorum et alias: sed popularem dixit esse pessimam respectu rectarum simpliciter. Dixit tamen esse optimam respectu earum quae inordinatae sunt. Nos autem e contrario dicimus, has tres politias totaliter transgressas esse, popularem scilicet et paucorum et tyrannidem; et quod non convenienter dicitur gubernationem paucorum unam meliorem alia: quae enim rationem boni non habent omnino, non sunt comparabilia secundum bonitatem: sed verius potest dici unam esse minus pravam alia: quae enim prava sunt contingunt comparari unum alii secundum pravitatem. Sed quia iudicium de talibus non multum facit ad propositum, dimittatur ad praesens.

[89462] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 12 Deinde cum dicit nobis autem dat ordinem considerandi de istis. Et primo quantum ad ea, quae consideranda sunt in quarto.

[89463] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit deinde quae quantum ad quaedam quae consideranda sunt consequenter. Dicit igitur primo, quod post praedicta primo est considerandum a nobis quot sunt differentiae politiarum dictarum prius, puta popularis, et paucorum, et optimatum, si ita sit, quod sint plures species ipsarum. Postea considerabimus, quae politia sit communissima quantum ad omnes conditiones multitudinis, et quae maxime eligibilis in ordine ad finem post optimas politias, quae sunt regnum, et optimatum simpliciter. Et iterum si contingit esse aliquam speciem optimatum praeter simplicem, quae sit bene mansiva, et conveniens multis civitatibus, quae sit illa. Post haec vero considerandum erit, quae vel qualis, quibus vel qualibus sit magis eligibilis, et magis congruens. Possibile enim est, quod quibusdam magis congruat popularis quam paucorum, quibusdam autem magis ista quam illa.

[89464] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 1 n. 14 Deinde cum dicit deinde et aliarum dat ordinem considerandi quantum ad consideranda consequenter; dicens, quod deinde post determinationem dictorum considerandum erit, quomodo instituendae sint a principio huiusmodi politiae, et ex quibus: puta quomodo instituendae sunt et ex quibus respublica popularis et paucorum secundum omnes species earum, et quomodo optima sit instituenda. Deinde autem posterius secundum intentionem, quamvis prius secundum executionem, puta in libro sequenti, considerandum est quae sunt principia corruptiva et salvativa huiusmodi politiarum, et in universali, et secundum unamquamque aliarum, et quae sunt causae propter quas maxime natae sunt corrumpi et salvari. Est autem intelligendum, quod prius considerat de corrumpentibus et salvantibus eas, puta in quinto istius; posterius et deinceps de institutione earum; quamvis prius esset in intentione de institutione, quam de salvatione et corruptione.


Lectio 2

[89465] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 1 Postquam philosophus declaravit de quibus considerat scientia ista et quae dicenda, et secundum quem ordinem, in parte ista prosequitur. Et dividitur in partes duas: quia primo facit quod dictum est; secundo determinat de quibusdam partibus principalibus politiae, ibi, quae autem sit et cetera. Prima in duas. In prima distinguit politias. In secunda prosequitur de illis, de quibus non est dictum prius, ibi, reliquum autem est et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ostendit esse plures politias. In secunda distinguit species ipsarum magis in speciali, ibi, quod autem et cetera. Prima in duas, secundum quod primo probat politias esse plures, et quot sunt aliquo modo; secundo quod sunt plures dictis, cum dicit, quod autem et plures et cetera. Adhuc prima in duas. In prima dicit quod sunt plures: in secunda quot sunt, ibi, maxime autem et cetera. Adhuc prima in duas. Primo praemittit causam propter quam sunt plures. Secundo manifestat, ibi, primo quidem enim et cetera. In prima dicit quod causa quare politiae sunt plures est, quia cuiuslibet civitatis plures sunt partes differentes secundum rationem. Et quamvis distinctio formae non sit propter distinctionem materiae, tamen ad distinctionem materiae sequitur distinctio formae.

[89466] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 2 Deinde cum dicit primo quidem propositam causam manifestat. Et primo ostendit quae sunt partes civitatis, et quam habent similitudinem ad politiam. In secunda ex hoc concludit quod sunt plures politiae, subinducens causam ex dictis propter quam sunt plures politiae, ibi, manifestum igitur et cetera. Prima in duas. Primo distinguit partes civitatis. Secundo ostendit quam habitudinem habent ad politiam, ibi, harum enim et cetera. Adhuc prima in duas. Primo distinguit partes civitatis. Secundo subdividit, ibi, et hunc quidem et cetera. In prima dicit quod manifestum est quod primo civitas componatur ex domibus; et ideo quaecumque sunt partes domus, sunt partes civitatis radicaliter. Item in multitudine civitatis quidam sunt divites et opulenti, quidam pauperes, paucam aut nullam habentes substantiam; quidam medii. Iterum divitum et egenorum quidam habent exercitum armorum, quidam non habent.

[89467] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit et hunc quidem subdividit partes civitatis. Et primo subdividit egenos. Secundo divites, ibi, et insignium et cetera. Tertio subdividit medios, ibi, adhuc cum et cetera. In prima dicit quod egenorum multi sunt modi: quidam enim sunt agricultores qui versantur circa culturam agrorum, alii sunt qui vacant circa commutationes venalium rerum, alii sunt dediti sordidis ministeriis qui faciendo opera sua maculant corpus, sicut sunt mercenarii. Istorum sunt multi modi; quidam coriarii, quidam pellium curatores et huiusmodi.

[89468] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit et insignium subdividit opulentos; et dicit quod modi opulentorum sunt secundum diversitatem divitiarum et excessum earum. Quidam enim sunt divites eo quod vacant circa nutritionem equorum et aliorum animalium: tales enim non est difficile fieri divites: illud enim munus non possunt ferre nisi divites; et ideo antiquitus in illis civitatibus quarum potentia erat in equis et animalibus, erat politia paucorum: isti enim utebantur equis quos nutriebant contra adversarios, sicut contra vicinos; sicut quidam dicti Eretrienses et Chalcidenses et Magnesii, qui sunt super Meandro, et aliae plures civitates Asiae.

[89469] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit adhuc cum subdividit medios; et dicit quod praeter differentias istorum divitum sunt aliae differentiae mediorum: quorum quidam excedunt secundum genus et nobilitatem, alii excedunt secundum virtutem. Similiter si aliud aliquid sit tale quod sit necessarium et utile civitati, et dicitur pars civitatis. Et hoc dictum fuit, ubi dicebatur de statu optimatum. Ibi enim dictum fuit, ex quot partibus necessariis est quaelibet civitas: puta in secundo huius, ubi posuit politiam Platonis quam forte dixit esse optimatum. Ibi enim numeravit partes civitatis. Vel forte in tractatu separato, ubi de republica optimatum dixit.

[89470] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit harum enim declarat quam habitudinem habent istae partes ad politiam; et dicit quod istarum partium aliquando omnes attingunt ad politiam, sicut in populari in qua populus dominatur, omnes attingunt ad eam, etiam infimi. Aliquando pauci, sicut in paucorum statu in qua divites principantur. Aliquando plures, sicut in statu optimatum, in qua principantur plures virtuosi.

[89471] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit manifestum igitur concludit causam propter quam sunt plures politiae. Et videtur concludere duas causas; et dicit quod manifestum est quod necesse est esse plures politias differentes adinvicem secundum speciem; quia distinctio politiarum secundum speciem est secundum distinctionem partium principalium. Quamvis enim diversitas secundum speciem non sit propter diversitatem partium materialium, tamen ad diversitatem partium materialium sequitur diversitas formae. Sed partium civitatis quaedam differunt specie adinvicem etiam pertinentium ad speciem: plures igitur erunt politiae. Et est intelligendum ad evidentiam dicti, quod sicut partium animalis quaedam sunt quae non pertinent ad speciem, sicut haec caro, haec ossa, quaedam quae pertinent ad ipsam, sicut caro et ossa absolute: et sicut sunt quaedam quae non attingunt ad formam rei, sicut pili et ungues, quaedam quae attingunt, sicut cor et hepar: et secundum distinctionem istorum secundum speciem diversificantur animalia secundum speciem, non autem secundum primarum distinctionem quae non attingunt ad formam, nec pertinent ad speciem: sic civitatis sunt quaedam partes quae non attingunt ad civilitatem, nec pertinent ad formam eius; aliae sunt partes principales ipsius; et secundum distinctionem istarum distinguuntur politiae; cuiusmodi sunt illae secundum quas distinguuntur principatus. Aliam causam tangit; et dicit, quod politia est ordo principatuum: ergo secundum distinctionem principatuum est distinctio politiarum. Sed distinctio principatuum est secundum distinctionem huiusmodi partium. In quibusdam enim politiis principatus distribuuntur secundum potentiam eorum qui possunt attingere ad principatum; in aliis secundum aequalitatem quamdam; sicut divites propter excessum divitiarum, et egeni principantur propter libertatem, in aliis plures propter virtutem; et isti sunt medii inter istos. Quare manifestum est, cum istae partes sint plures differentes species, quod erunt plures politiae differentes secundum speciem; et tot erunt politiae, quot sunt gradus secundum excessum aliquem.

[89472] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit maxime autem ostendit quot sunt politiae. Et primo facit hoc. Secundo removet errorem quorumdam, ibi, non oportet autem et cetera. Prima in duas. In prima dicit quot sunt secundum opinionem aliorum. In secunda quot secundum opinionem suam, ibi maxime quidem et cetera. In prima dicit, quod secundum intentionem aliorum, duae videntur maxime esse politiae, sicut duo sunt venti principales, scilicet Australis et borealis, et quod alii omnes sunt praetergressiones istorum duorum et quod ab eis deficientes reducuntur ad ipsos. Una est paucorum, alia popularis. Optimatum autem dicunt esse sub paucorum et reduci ad eam et politiam dicunt esse popularem quamdam, sicut accidit in ventis: ad illos enim duos omnes alios reducunt; sicut Zephyrum ad Boream, Eurum autem ad Austrum. Eodem modo accidit in proportionibus musicalibus. Sunt enim duae harmoniae principales, quibus omnes aliae coordinantur; scilicet Dorica et Phrygia. Dorica dicitur harmonia primi toni. Phrygia vero tertii. Et istis alias coordinant; quasdam reducentes ad Doricam, quasdam ad Phrygiam. Similiter in proposito duas posuerunt principales; scilicet politias popularem et paucorum; et istis duabus alias coordinaverunt.

[89473] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit maxime quidem declarat quot sunt secundum suam opinionem; et dicit, quod antiqui sic consueverunt dividere politias. Melius tamen est quod dividamus eas secundum quod superius dictum fuit: scilicet quod quaedam sunt politiae rectae, quaedam quae sunt transgressiones; ita quod unius politiae bene ordinatae vel duarum, aliae sunt transgressiones: puta quaedam transgressiones sunt bene commensuratae, sicut est illa quae communi nomine nominatur respublica; aliae vero sunt transgressiones.

[89474] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit non oportet removet errorem quemdam circa distinctionem status paucorum et popularium. Et primo probat quod non distinguuntur, sicut ipsi posuerunt eas distingui, proponendo intentum suum. Secundo ostendit qualiter distinguuntur, ibi, magis igitur. In prima dicit quod non oportet quod determinetur status popularis, sicut quidam consueverunt ponere et determinare ipsum simpliciter, ita quod status popularis sit politia in qua multitudo principatur: quia contingit quod in statu paucorum multi divites dominentur, et tamen tunc non erit status popularis. Non ergo debet status popularis determinari per hoc quod pauci dominentur. Quoniam si essent in aliqua civitate mille trecenti, et mille essent divites et principarentur aliis trecentis pauperibus et liberis existentibus et non concederent eis aliquid de principatu, sed tantum subiicerentur eis, nullus diceret eos principari principatu populari; et tamen multitudo dominaretur. Non ergo per hoc determinatur popularis status, quia multi principantur. Similiter si illi trecenti pauperes et pauci respectu aliorum existentes essent meliores divitibus et principarentur, divites autem non principarentur, sed subiicerentur illis, talem politiam nullus diceret statum paucorum; et tamen pauci sunt principantes. Quare manifestum est quod status paucorum non debet determinari per hoc quod pauci dominentur.

[89475] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit magis igitur declarat quomodo determinandae sunt respublica paucorum et popularis; et habet partes duas. In prima proponit quod per se determinantur libertate et divitiis, et per accidens multitudine et paucitate. In secunda probat, ibi, etenim utique et cetera. In prima dicit quod magis dicendum quod status popularis sit, quando liberi existentes principantur; paucorum quando divites. Sed accidit liberos esse plures, divites vero paucos; et ideo per accidens determinantur paucitate et multitudine.

[89476] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit etenim utique probat illud quod dictum est. Et primo probat quod multitudine et paucitate per se non distinguuntur nec determinantur. Secundo, quod solum determinantur per se per divitias et paupertatem; sed oportet adiungere multum et paucum, licet per accidens, ibi, sed neque iis. In prima dicit: ita dictum est quod paupertate et divitiis per se determinantur popularis et paucorum, sed per accidens multitudine et paucitate. Quia si per se distribuerentur principatus secundum magnitudinem, sicut dicunt quidam fieri in Aethiopia, vel secundum pulchritudinem, ita quod ille qui esset maior et pulchrior principaretur, cum pauci sint pulchri et magni, esset tunc paucorum; hoc autem falsum est. Status enim paucorum tantum est cum divites principantur. Quare manifestum est quod per se non determinantur paucitate et multitudine.

[89477] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit sed neque declarat quod paucitate et multitudine distinguuntur, sed per accidens; et quod oportet ista adiungere; et dicit, quod status paucorum et status popularis non sufficienter habent terminari his differentiis solum, scilicet paupertate et divitiis: sed cum sint plures partes popularis et paucorum, oportet adiungere aliqua ad determinationem eorum, saltem per accidens; quoniam si pauci liberi existentes principentur pluribus non liberis, non dicemus quod sit principatus popularis; sicut accidit in Apollonia quae est in Ionio et in Thera. In istis enim urbibus principabantur excellentes secundum ingenuitatem et pauci existentes erant ad alios collati, et iam non erat status popularis. Similiter si multi secundum divitias excedentes principarentur, non diceremus popularem, sicut accidit antiquitus in quadam civitate quae dicitur Colophon. In illa enim civitate erant plures divites antequam fieret bellum inter ipsos et Lydos, et principabantur: attamen non erat popularis. Sed sic debet determinari popularis, ut dicatur quod status popularis est, in quo plures existentes liberi et pauperes principantur: et status paucorum est, quando divites pauci existentes vel nobiles dominantur. Et tunc concludit, quod sunt plures politiae; dicens quod manifestum est quod politici sunt plures, et propter quam causam sunt plures.


Lectio 3

[89478] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 1 Postquam philosophus declaravit, quod plures sunt politiae et propter quam causam et quot sunt aliquo modo, in parte ista declarat quod sunt plures politiae quam quae dictae sunt: et ostendit hoc quasi ex virtute cuiusdam medii per quod ostendebat prius quod sint plures; et dividitur in duas. In prima ostendit quod sunt plures quam quae dictae sunt. In secunda ostendit quae sunt principales inter illas secundum alios, ibi, alias quidem. Adhuc prima in duas. In prima praemittit intentum suum proponendo principium ad probandum hoc. In secunda prosequitur, ibi, sicut igitur. In prima dicit: sic dictum est, quod sunt plures politiae: quaedam enim sunt rectae; et istae sunt tres: regnum, optimatum status, et respublica. Et sunt tres non rectae: tyrannis, paucorum, et popularis. Modo dicendum est, quod sunt plures politiae quam quae dictae sunt et quae sunt illae et propter quam causam sunt plures; accipiendo principium ad hoc probandum quod prius assumptum fuit ad probandum quod essent plures; scilicet quod omnis civitas plures partes habet et non unam solum: ex isto enim eodem probabitur quod sint plures quam quae dictae sunt.

[89479] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit sicut igitur probat accipiendo simile in his quae sunt secundum naturam; quia politia assimilatur eis. Est enim politia secundum rationem: ea autem quae secundum rationem sunt, sunt posteriora his quae sunt secundum naturam et ortum habent ex illis; et ideo assumit simile in his ad probandum intentum suum: et habet partes duas. Primo assumit simile. Secundo adaptat ad propositum, ibi, eodem autem modo. Circa primum intelligendum est, quod sicut dictum est prius, partium materialium quaedam sunt quae pertinent ad speciem, quaedam autem non. Partes pertinentes ad ipsam sunt sine quibus species non potest esse; sicut caro et os pertinent ad speciem hominis, quia sine his non potest esse homo. Partes materiales non pertinentes ad speciem sunt, sine quibus species potest reperiri; sicut ista ossa et istae carnes non pertinent ad speciem humanam, quia sine istis potest esse homo. Secundum igitur distinctionem partium pertinentium ad speciem distinguitur forma; quamvis distinctio formae non sit propter distinctionem materiae. De talibus vero partibus secundum quarum distinctionem distinguuntur formae et species, loquitur hic philosophus; et dicit quod si aliquis velit accipere species animalis, oportet quod distinguantur partes materiales animalis, sine quibus non potest esse forma animalis, non autem sine quibus animal potest esse: ut dicatur quod partium animalis materialium, aliud est sensitivum, aliud nutritivum, aliud digestivum: animal enim determinatur sensu; et ideo oportet esse unam partem sensitivam organicam: et cum animal nutriatur, oportet quod recipiat alimentum et quod digerat: ista autem fiunt per diversas partes: quare animalis est quaedam pars receptiva alimenti sicut os, alia digestiva sicut venter. Tertiam non adiungit hic quae necessaria est, per quam scilicet emittit impurum et superfluum; sed in libro de morte et vita adiungit illam. Iterum cum animal moveatur vel de loco ad locum, sicut animalia quae moventur motu progressionis vel motu dilatationis et constrictionis, sicut quaedam imperfecta, oportet quod habeat partes aliquas opportunas ad motum. Si ergo sint tot partes animalis, et istarum partium sint plura genera differentia secundum speciem, sicut sunt plura genera oris et ventris quae differunt secundum speciem; similiter et plura sensitiva differentia secundum speciem et plures partes opportunae ad motum: manifestum est quod secundum distinctionem istarum partium est distinctio specierum animalium: quia non est possibile quod idem animal secundum speciem habeat plures ventres differentes secundum speciem et plures aures et plures differentias oris: quia si animal sit unius speciei, oportet quod partes sint unius speciei, quia per formam ipsius partes eius determinantur. Ergo illae quae terminantur per formam unam, sunt unius speciei. Non ergo possibile est unius animalis esse plures differentias specificas oris, et sic de aliis. Quare manifestum est quod si accipiantur omnes combinationes quae possibiles sunt istarum partium animalium quae differunt secundum species, quod erunt diversae species animalis, et tot quot sunt tales combinationes.

[89480] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit eodem autem applicat ad propositum; et intendit istam rationem. Secundum distinctionem partium pertinentium ad speciem distinguitur species: sed plures sunt partes pertinentes ad rationem politiae, et plures quam quae dictae sunt: ergo plures erunt politiae et plures quam quae dictae sunt. Circa istam rationem duo facit. Primo applicando simile ad propositum, ponit minorem. Secundo probat, ibi, una quidem et cetera. In prima dicit, quod sicut secundum distinctionem partium animalis pertinentium ad speciem est distinctio specierum animalis, et plures sint species animalis cum sint plures tales partes, eodem modo sunt plures politiae, quia diversae sunt partes civitatis differentes secundum speciem: non enim civitas ex una parte componitur, sed ex multis, sicut frequenter dictum est superius.

[89481] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit una quidem probat quod sunt plures partes civitatis. Sunt autem tres gradus in ea; infimus, medius et supremus; et secundum hoc dividitur in tres partes. In prima enumerat partes populi qui est in gradu infimo. Secundo enumerat partes medias, ibi, quintum autem. Tertio partes supremas, ibi, reliqua. In prima dicit: bene dictum est quod sunt plures partes civitatis. Una enim est multitudo quae administrativa est alimenti, sicut sunt agricolae et ista est prima pars et necessaria; alimentum enim necessarium est in civitate, et ideo necessarii sunt illi qui administrant ipsum. Secunda pars civitatis quantum ad gradum inferiorem, sunt viles mercenarii: et dicuntur viles mercenarii qui in operibus suis maculant corpus, sicut sunt fullones, et coriarii, et alii huiusmodi artifices, sine quibus non potest civitas inhabitari. Et istarum artium multa sunt genera. Quaedam enim est, quae est ad necessitatem civitatis, sicut textiva et coriaria; sine enim istis non est civitas. Alia est propter delectationem et bene vivere, sicut musica. Et quaedam quae ordinantur ad superfluas delectationes, sicut musica quaedam. Et quaedam quae nocuae sunt civitati, sicut taxillaria et aleativa. Tertia pars civitatis est forensis, quae est circa venditiones et emptiones et negotiationes et nummularios. Quarta pars civitatis est mercenaria: et dicuntur mercenarii qui locant opera sua. Sic igitur sunt quatuor partes civitatis quantum ad inferiorem gradum ipsius.

[89482] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit quintum autem enumerat partes medias civitatis. Et dicuntur mediae, quia medio modo se habent inter primum principans, et populum qui tenet inferiorem gradum. Et dividitur in partes quinque. In prima probat quod propugnativum sit pars civitatis. In secunda, quod iudicativum, ibi, at vero et cetera. Et in tertia, quod consiliativum, ibi, adhuc autem quod consiliatur et cetera. In quarta, quod divites, ibi, septima et cetera. In quinta, quod directivum populi, ibi, octava et cetera. Prima istarum dividitur in duas. In prima probat, quod propugnativum sit pars civitatis. Secundo removet errorem quorumdam, ibi, quapropter et cetera. In prima dicit, quod quinta pars civitatis computando quatuor primas partes, et prima inter medias, est quod propugnativum est: quae pars non est minus necessaria quam aliqua praedictarum, si non debeat civitas esse serva; manifestum enim est, et inconveniens, et contra rationem civitatis ipsam esse naturaliter servam. Et ratio huius est, quia civitas est per se sufficiens: sed illud quod servum est, non est per se sufficiens; quia omnes operationes eius ad alterum ordinantur. Illud autem cuius operationes ad alterum sunt, non est per se sufficiens. Quare manifestum est, quod civitas non debet esse serva. Sed si civitas non haberet pugnantes contra adversarios, subiugaretur aliis et esset serva. Quare manifestum est, quod necessarium est in civitate esse propugnativum.

[89483] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit propter quod removet errorem Platonis: et dividitur in duas. In prima ostendit, quod insufficienter dixit de partibus civitatis. Secundo tangit quod dixit Plato de propugnativo, ibi, partem autem propugnantem et cetera. In prima dicit: ita dictum est, quod quatuor sunt partes civitatis necessariae circa gradum infimum civitatis, et est alia pars non minus necessaria quae dicitur propugnativum: propter quod manifestum est, quod quidam, sicut Plato, leviter, hoc est, sine inquisitione et non sufficienter dixit de partibus civitatis. Dixit enim Socrates (et vocat Platonem Socratem, quia Plato intitulavit politiam nomine Socratis magistri sui), quod quatuor sunt partes valde necessariae, et sine quibus non potest esse civitas. Dixit autem illas partes esse, agricolam curantem de alimento: et manifestum est, quod ista est necessaria, quia sine alimento non potest esse civitas: aliam dixit textorem et coriarium: sine istis enim non potest esse similiter civitas: aliam dixit aedificatorem, civitas enim ex domibus est: ideo oportet, quod sint aedificatores in civitate. Istas quatuor posuit necessarias civitati. Iterum posuit alias, quas dixit non necessarias; scilicet fabrum ferrarium; et dicitur ferrarius qui operatur ferro. Iterum pastores, qui curam habent de animalibus. Iterum negotiatorem et nummularium. Et istas dixit esse complementum primae civitatis. Vocabat autem primam civitatem ut est ex primis partibus composita. Sic autem posuit, ac si civitas esset gratia ipsius vivere absolute, et non propter bene vivere, ac si civitas tantum primo et per se sit ex aequalibus, sicut sunt coriarii et agricolae. Non autem est ita: non enim civitas est gratia ipsius vivere absolute, sed gratia ipsius bene vivere: et propter hoc multae aliae partes sunt necessariae in ipsa quas ille non posuit. Iterum civitas non tantum indiget aequalibus, immo inaequalibus: et ideo dicendum est, quod erravit.

[89484] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit partem autem tangit quod dixit de propugnatione: et dicit, quod de propugnantibus similiter non bene dixit, quod in principio cum civitas aedificaretur, non fuerunt necessarii; sed postea cum civitas augmentatur et extenditur ad fines, vel ad terminos alterius civitatis, ex quibus saepe causatur dissensio ad reprimendum violentiam adversariorum.

[89485] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit at vero ostendit, quod iudicativum sit pars civitatis. Et dicit, quod iterum inter quatuor partes, vel quotquot ponantur, necessarium est esse in civitate partem, quae determinet et definiat accusationes et disceptationes quae sunt in ea, et faciat iustum: et hoc probat, quia sicut anima se habet ad corpus, sic iudex se habet ad civitatem. Nam sicut anima vel intellectus inquirit et consiliatur et iudicat de inventis, sic iudex inquirit et consiliatur de conferentibus ad finem politiae et iudicat. Sed anima necessaria pars est animalis et hominis magis quam corpus: ergo similiter iudex est pars necessaria in civitate magis quam propugnativum et magis quam illa quae ordinatur ad usum corporis. Probat autem philosophus de istis, quod sint partes, magis quam de aliis, quia de istis minus videbatur quod essent necessariae; et praecipue minus videretur si civitas esset instituta, gratia ipsius vivere absolute.

[89486] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit, quod consiliativum sit pars civitatis. Et dicit quod consiliativum est pars civitatis. Et ratio huius est, quia consiliari est opus politici: habet enim politicus consiliari de conferentibus ad finem civitatis: quare manifestum est, quod ad politicum pertinet consiliari. Sed quae pertinent ad politicum, secundum quod huiusmodi, sunt de necessitate civitatis: quare consiliativum est pars civitatis. Ista autem, scilicet consiliativum et iudicativum, utrum separatim existant, ut alius sit ille qui iudicat, alius sit qui consiliatur, alius qui in armis est, alius qui colit agros, sive non separatim existant, sed unus et idem sit qui iudicat et consiliatur, nihil differt ad propositum: hoc enim possibile est: videmus enim quod idem potest esse miles et agricola: similiter idem potest esse iudicans et consilians. Si igitur miles et agricola sint partes civitatis, manifestum, quod et ista et illa quae ordinatur ad bella, pars erit ipsius.

[89487] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit septima autem ostendit quod divites sunt partes civitatis. Et dicit, quod septima pars civitatis computando omnes praecedentes, est illa quae ministrat divitias, quam partem dicimus opulentos. Cum enim civitas debeat esse per se sufficiens, oportet quod habeat divitias, aliter non esset; et ideo illi sunt necessarii in civitate, qui habent huiusmodi divitias.

[89488] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 11 Deinde cum dicit octava autem ostendit, quod directivum populi sit pars civitatis. Et dicit, quod octava pars civitatis est illa quae magistratus gerat, idest directiva sit populi. Ista autem est necessaria, quia populus est sine ratione; et ideo indiget aliquo directivo, ne praeter rationem moveatur.

[89489] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 12 Deinde cum dicit reliqua autem ostendit, quod suprema pars civitatis est necessaria. Et dicit quod pars quae administrativa est in civitate circa principatus, necessaria est in civitate, quia civitas non potest esse sine principibus. Cuius probatio est, quia politia est ordo principatuum et maxime primi: ergo manifestum est, quod necesse est aliquos esse in civitate potentes principari, vel semper, vel aliquando, ita quod aliquando unus principetur, aliquando alius. Similiter alia, de quibus dictum est, scilicet de consiliatione et de illo qui determinat disceptationem inter aliquos altercantes de iusto, oportet esse in civitate. Si igitur haec in civitate fieri possunt bene et iuste, et iniuste et male: oportet autem hoc fieri bene, hoc autem non potest esse sine virtute dirigente, manifestum quod necesse est aliquos viros politicos principari in civitate secundum virtutem. Sic igitur apparet, quod sunt plures partes civitatis differentes secundum speciem et rationem: quare erunt plures politiae. Si autem aliquis dicat quod superius dictum est, quod sunt sex, tres rectae, et tres transgressae, et non plures; dicendum quod superius dixit, quod sunt sex genera politiae et non plures: quaedam tamen ipsarum habent species sub se contentas, et sic hic loquitur: unde vult probare quod sunt plures politiae secundum species.

[89490] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit alias quidem ostendit quae sunt principales inter istas secundum intentionem aliorum. Et dividitur in duas, secundum quod per duas rationes ostendit, quod iidem possunt esse consiliantes et iudicantes, quae sunt principales. Secunda ibi, adhuc autem et cetera. In prima dicit, quod cum sint multae partes civitatis; duae tamen videntur esse principales, et maxime oppositae; scilicet divites et egeni. Alias enim partes contingit multis eisdem existere simul: verbi gratia, iidem possunt esse propugnantes et agricolae et artifices. Iterum iidem possunt esse consiliantes et iudicantes. Iterum cum his possunt esse virtuosi. Sed impossibile est unum et eumdem simul esse divitem et pauperem. Propter quod manifestum est quod divites et egeni videntur esse maxime principales partes civitatis, et maxime differentes. Propter quod duae maxime videntur partes civitatis esse, in quibus divites vel pauperes principantur.

[89491] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 3 n. 14 Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem. Et dicit, quod iterum divites et egeni videntur duae partes esse civitatis maxime contrariae, quia ut in pluribus divites sunt pauci et pauperes multi. Quare manifestum est quod politiae quae determinantur secundum excessus istarum partium erunt duae politiae maxime contrariae et diversae. Ex quo manifestum est quod popularis et paucorum sunt duae politiae diversae et distinctae, quamvis autem dives secundum quod dives et pauper secundum quod huiusmodi, maxime differant, ne unus et idem simul possit esse dives et pauper, tamen non maxime differunt secundum rationem bonitatis et malitiae. Et ideo considerando secundum rationem boni et mali non maxime differunt, sed sunt aliae quae plus differunt. Ulterius concludit quod dictum est prius quod sunt plures politiae quam quae dictae sunt et propter quam causam.


Lectio 4

[89492] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 1 Postquam philosophus ostendit plures esse politias in generali, ostendit in speciali esse plures, distinguendo quaedam genera ipsarum, sicut popularem et paucorum. Et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, species enim et cetera. In prima dicit, quod postquam dictum est quod sint plures species politiae in generali, dicendum est quod plures sunt species popularis et paucorum; et hoc manifestum erit ex eodem principio ex quo probatum fuit in generali quod sunt plures species politiae.

[89493] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit species enim prosequitur; et primo ostendit quod sunt plures politiae populares et plures paucorum. Et primo in generali. Secundo in speciali et divisim, ibi, democratia igitur. In prima intendit istam rationem. Secundum distinctionem partium pertinentium ad speciem, distinguitur species. Sed partes materiales populi pertinentes ad rationem status popularis, et partes divitum pertinentes ad rationem potentiae paucorum sunt plures: quare sunt plures species popularis et paucorum. Huius rationis declarat minorem. Et primo, quod sunt plures parte populi. Secundo quod sunt plures partes divitum, ibi, insignium autem et cetera. In prima dicit quod plures sunt partes populi, differentes secundum speciem; et divitum similiter. Una quidem species vel pars populi est agricultura: alia circa artes, sicut operatores; alia quae versatur circa emptionem et venditionem; alia quae circa mare; et ista multas habet sub se species. Quaedam enim est quae ordinatur ad bellicas operationes: alia quae ad pecunias acquirendas; alia est nautica solum quae merces vehit; alia ad piscandum. In diversis autem locis multi sunt operantes secundum singula istorum, sicut in Tarento et Byzantio multi sunt piscatores: Athenis sunt multi nautae. In Aegina vero et Chio sunt multi negotiantes in mari. Et in Tenedo multi sunt transportantes per mare. Ulterius est alia pars populi quae dicitur manualis, quae laborat manibus. Hoc autem est, quia modicam habent substantiam tales, unde possunt vivere; et ideo non possunt vacare speculationi vel actibus bellicis. Ulterius est alia species populi: scilicet si aliquis homo natus sit ex duobus civibus liber, pars populi est. Iterum si sit aliqua alia species multitudinis, pars populi est.

[89494] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 3 Deinde cum dicit insignium autem ostendit quod sunt plures partes divitum. Et dicit, quod insignium plures sunt partes. Quidam enim sunt divites, quia divitias habent. Alii nobiles, alii virtuosi et disciplinati; et quicumque alii similes istis, secundum eumdem modum partes sunt insignium.

[89495] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit democratia igitur prosequitur modos popularis et paucorum in speciali et divisim. Et dividitur in duas: quoniam in prima parte ponit modos popularis et paucorum. Secundo cum dicit, adhuc autem etc. ponit modos status optimatum. Adhuc prima dividitur in duas. Quoniam in prima ponit modos istarum politiarum. Secundo assignat rationem istorum. Secunda ibi, non oportet autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima enumerat modos popularis. In secunda modos paucorum, ibi, quare siquidem et cetera. Prima in quinque, secundum quod enumerat quinque modos popularis: quorum tamen primus et ultimus in unum incidunt, ut videbitur. Secunda ibi, alia autem et cetera. Tertia ibi, altera species. Quarta ibi, alia species. Quinta ibi, altera species et cetera. In prima dicit, quod prima species popularis, quae maxime dicitur popularis, est in qua principantur secundum omnimodam aequalitatem. Et hoc apparet; quia lex fuit in tali politia, quod de honoribus non plus distribueretur divitibus quam egenis vel virtuosis quam non virtuosis; sed aequaliter istis et illis. Iterum dicebat lex, quod isti non magis deberent dominari quam illi nec e converso, sed isti et illi indifferenter, quia sunt similes vel aequales. Et ideo quia aequalitatem habent in libertate, aequaliter debent dominari et recipere de honoribus, non plus unus quam alter. Si enim libertas maxime sit in populari, ut dicunt plures, in ista autem sunt omnes aequales, manifestum est, quod maxime erit politia et aequalitas secundum ipsam, si omnes communicent in omnibus aequaliter. Et quod ista species sit popularis, probat sic. In ista enim specie politiae dominatur populus sive multitudo; quia omnes sunt aequales secundum libertatem et principatus distribuitur secundum ipsam. Et ideo multitudo tota dominatur: sed ubi multitudo dominatur popularis est: haec igitur est una species popularis.

[89496] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit alia autem ponit secundam speciem. Et dicit quod secunda species popularis est in qua assumitur aliquis ad principatum propter aliquem terminum divitiarum parvum quidem. Et adiungit parvum, ad hoc, ut plures possint regere. Si enim non assumerentur nisi qui magnum possiderent censum, esset admodum paucorum, et sic non esset popularis.

[89497] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit altera species ponit tertiam speciem. Et dicit, quod tertia species popularis est, in qua omnes habiles sunt ad magistratus gerendos, dummodo non sint obnoxii ex aliqua causa; puta quia ex aliquo crimine civilitatem amiserint, ut contingit capite diminutis, aut quia servi sint vel aliquo alio modo civilitate careant. Et in isto principatu principans principatur secundum legem. Cum enim quilibet assumatur et quilibet ex se non potest esse sufficiens dirigere, oportet quod sit dirigibilis et a lege dirigatur. Iterum non etiam possunt vacare; ideo oportet quod secundum legem principentur.

[89498] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit altera autem ponit quartam speciem. Et dicit quod quarta species popularis est, in qua aliqui assumuntur ad principatum, sive sint servi, sive liberi, dum tamen sint in civilitate. Et quia non omnes tales possunt vacare ad principatum, oportet quod principentur secundum legem, sicut prius.

[89499] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit haec autem ponit quintam speciem: et videtur eadem esse cum prima, nisi quod in ista repetit magis determinate quod dixit in prima. Et dividitur in duas. In prima ponit speciem istam. In secunda ostendit, quod non est vere politia nec status popularis, ibi, rationabiliter autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ponit speciem istam. In secunda ostendit propter quam causam accidit, ibi, accidit autem et cetera. In prima dicit quod quinta species quae videtur esse eadem cum prima, est quando multitudo principatur non secundum legem, sed secundum decretum. Et est intelligendum quod decretum intelligitur dupliciter. Uno modo dicitur enunciatio quaedam universalis de particularibus operabilibus, sicut dicit philosophus secundo rhetoricae suae. Alio modo dicitur iudicium aliquod de aliquo operabili; et sic sumitur hic decretum. Et differt a lege; quia lex est de universali et obligat ad futurum, decretum vero isto modo sumptum est de particulari operabili et obligat ad praesens tantum.

[89500] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit accidit autem declarat propter quam causam iste modus accidit. Et dividitur in duas. In prima proponit quod accidit propter doctores populi et suasores. Et assignat causam quare isti introducti sunt. In secunda assignat causam popularis reipublicae praedictae ex dictis, ibi, sunt autem iis. Prima in duas. In prima ostendit quare doctores sunt introducti. Secundo comparat eos ad adulatores, ibi, demagogus. Dicit igitur quod accidit populum dominari non secundum legem, sed secundum sententiam populi propter praepotentes. Et hoc apparet; quia in his popularibus in quibus principatus est secundum legem, non oportet quod sit ductor, sed sunt viri optimi in praeeminentia. Tunc enim populus non ducitur secundum solam voluntatem alicuius, sed secundum legem. Praepotens autem ducit populum secundum suam voluntatem, non secundum legem. Sed ubi non est principatus secundum legem, ibi est ductor et suasor, quia populus deficit a ratione. Et ideo indiget aliquo ductore; et cum non ducatur secundum legem, oportet quod secundum rationem vel voluntatem alicuius. Talis vero est praepotens et suasor; et cum totus populus compositus ex multis dominatur, est sicut monarcha et princeps unus. Omnes enim principantur non divisim, sed coniunctim. De quo dixit Homerus quod non est bonus principatus ubi multitudo principatur. Sed incertum est, utrum intellexit Homerus quod quando tota multitudo dominatur, sicut unus monarcha coniunctim, non sit per se bonus principatus, vel quando populus dominatur, ita quod unusquisque dominetur. Sed quando huiusmodi populus qui est sicut monarcha quidam vult regere civitatem monarchice, et quia hoc non facit ad utilitatem omnium, sed sui et contra voluntatem insignium, oportet quod dominative principetur, idest principatu domini ad servum, propter quod accidit quod adulatores acceptantur et honorantur a talibus, quia acceptantur et honorantur a tyrannis. Cuius ratio est, quia adulator est qui dicit et operatur ea quae opinatur placere, in nullo volens contristari. Unusquisque autem diligit suam excellentiam et vult esse certus de ipsa: et ideo libenter audit ipsam et illum qui testatur de ea. Sed adulator dicit excellentiam alterius affirmando, ut sibi placeat, et ideo honoratur. Et quia in ista politia sunt aliqui qui dicunt excellentiam populi, cum dicunt quod omnia debent referri in populum, et quod unus non debet magis dominari quam alius, et quod sunt omnes aequales, ideo in tali politia adulatores, sive ductores, honorantur vel acceptantur. Populus etiam iste qui sic principatur, proportionabiliter se habet tyrannis in monarchiis in quibus unus principatur. Et ideo eadem consuetudo et idem mos in utroque: in utroque enim opprimuntur meliores: est enim principatus eorum dominativus respectu meliorum, quia opprimunt ipsos, et non intendunt bonum eorum per se. Iterum in principatu istorum sunt decreta, sicut in tyrannide sunt praecepta ad opprimendum meliores.

[89501] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit et demagogus comparat ductorem ad adulatorem; dicens quod ductor et adulator sunt idem, et proportionantur. Uterque enim vult dicere vel facere quod placeat aliis. Sed differunt, quia ductor dicit ea quae placent populo: sed adulator dicit ea quae placent tyranno, quia tyrannus et populus habent magnam potestatem. Manifestum est, quod uterque habet magnam potestatem: sed ductor apud populum, adulator apud tyrannum.

[89502] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 11 Deinde cum dicit sunt autem declarat propter quid accidit talis politia. Et dividitur in duas. Primo assignat causam propter quam sit principatus in ista politia secundum decretum non secundum legem. Secundo assignat causam quare totus populus dominatur, ibi, adhuc autem et cetera. In prima dicit quod ductores sunt causa quare populus dominatur secundum sententiam suam, non secundum leges. Dicunt enim ductores et praepotentes omnia debere referri in populum; et quod unus non debet magis dominari quam alius, et quod omnes sunt aequales. Haec autem placent populo; ideo dominatur secundum sententiam; et quia populus principatur omnibus, contingit quod isti sunt magni et magnam potentiam habent. Isti enim tenent opinionem populi: sunt enim tria quae faciunt ad bene persuadendum secundum Aristotelem secundo rhetoricae: scilicet prudentia, virtus et benevolentia. Et propter istud tertium doctores de facili suadent populo; sunt enim eis benivoli.

[89503] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit adhuc autem declarat quare totus populus principatur. Et dicit quod isti ductores accusantes principatus, in quibus unus vel pauci principantur, dicunt quod tota multitudo debet dominari et iudicare quae fiunt per alios magistratus. Omnia enim debent referri ad populum; et melius est totum principari quam partem. Populus autem gratanter recipit hanc allegationem; omnes enim faciliter exaudiunt proponentes pro eis ad quae inclinantur; sicut intemperatus pro actu intemperantiae. Propter quod cum potestatem habeant principantur, destruentes alios principatus.

[89504] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 13 Deinde cum dicit rationabiliter autem declarat, quod huiusmodi politia in qua principatur populus non secundum legem, sed secundum sententiam, non est proprie politia, nec status popularis. Et primo declarat, quod non est proprie politia. Secundo, quod proprie non est popularis, ibi, quarum quidem et cetera. In prima dicit, quod rationabiliter videtur dicere ille qui dicit, quod huiusmodi popularis non est proprie politia. Et ratio huius est, quia ubi non principantur leges, non est politia, quia oportet in politia legem principari in omnibus. Oportet enim principatum et politiam iudicare de singularibus. Iudicant autem secundum leges, ubi leges provident; ubi vero non, tunc magistratus supplent et decernunt. Et ideo ubi est politia, leges principantur. Sed in tali populari statu non principantur leges, sed sententia populi: ergo talis popularis status non est politia proprie. Sed aliquis argueret contra illud quod dicit, quod ubi leges non praevalent, non est respublica: quia monarchia regalis politia est, tamen non est principatus secundum legem, sed secundum voluntatem et rationem principantis. Ad hoc posset aliquis dicere breviter, quod quaedam est politia monarchica in qua unus dominatur. Alia est politia poliarchica in qua plures principantur. In politia poliarchica non corrupta, principatus est secundum leges, et de tali loquitur hic Aristoteles; in alia non. Aliter dicendum est et melius, quod in omni politia recta principans dominatur secundum leges, quia in omni politia principatur aliquis secundum aliquam regulam, quam dicimus legem. Sed in quibusdam illa regula est interior existens in voluntate et ratione, in quibusdam est extra in scripto. In monarchia regali, monarcha habet istam regulam quae est in voluntate et ratione eius; in politia poliarchica est extra in scripto. Quod ergo dicebatur, quod ubi est politia ibi est principatus secundum legem, verum est: vel intrinsecam, vel scriptam. Hic autem intelligit de scripta; et ideo non multum differt a prima, sed eam declarat.

[89505] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 14 Deinde cum dicit quare siquidem ostendit quod non est proprie popularis. Et dicit quod popularis est politia quaedam: sed talis popularis in qua sententiae principantur non leges, non est politia: quia politia est secundum leges, quae sunt de universalibus: sed sententiae sunt de particularibus non universalibus: nulla enim sententia est universalis secundum quod hic intendimus de ipsa, ut dictum est prius; quare manifestum est, quod talis popularis non est proprie popularis. Ulterius concludit quod species popularis determinantur hoc modo.

[89506] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 15 Deinde cum dicit oligarchiae autem enumerat modos paucorum: et dividitur in quatuor secundum quod ponit quatuor. Secunda ibi, altera species et cetera. Tertia ibi, alia autem quando et cetera. Quarta ibi, quarta species et cetera. In prima dicit, quod una species paucorum est, in qua distribuuntur principatus secundum quamdam honorabilitatem, puta divitiarum vel generis, ita quod egeni non attingant ad ipsos quamvis sint plures. In paucorum autem ista licitum est principanti attingere ad eamdem rempublicam, scilicet quantum ad consilium et deliberationes communes et tractatus.

[89507] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 16 Deinde cum dicit alia autem ponit secundam speciem. Et dicit quod alia est species paucorum in qua distribuuntur principatus secundum minores census, et principantes possunt eligere alios consocios suos si aliqui deficiant. Et si eligant illos qui deficiunt ex quibuscumque, dum tamen virtuosi sint, optimatum est; si autem ex aliquibus ex divitibus vel nobilibus, tantum paucorum.

[89508] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 17 Deinde cum dicit altera species ponit tertiam speciem. Et dicit, quod tertia species est, quando principatus distribuitur secundum honorabilitatem maiorem, ad haec divitiarum aut generis, et filius in principatu succedit patri, et fit princeps pro patre.

[89509] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 4 n. 18 Deinde cum dicit quarta autem ponit quartam speciem. Et dicit quod quarta species est quando aliqui principantur propter honorabilitatem maximam, et filius succedit patri. Et in isto principatu non principatur lex, sed princeps secundum voluntatem propriam: et sic se habet ista inter paucos, sicut tyrannus inter monarchias. Sicut enim in tyrannide tyrannus principatur primo et per se propter bonum suum, et bonos opprimit, sic in isto principatu princeps principatur propter bonum suum. Et ideo, sicut inter monarchias tyrannis est pessima, sic inter paucorum potentias ista est pessima. Et sicut popularis ultima de qua dictum est, inter omnes species popularis pessima est, assimilatur enim tyrannidi, sicut dictum est prius; sic inter potentias paucorum ista est pessima: et talem paucorum potentiam vocant paucorum potentiam, quia potentes valde principantur. In fine concludit quod tot sunt species popularis et paucorum, ut dictum est.


Lectio 5

[89510] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 1 Postquam philosophus posuit modos popularis paucorum, ponit incidens unum. Et dividitur in duas. In prima ponit incidens. In secunda, ostendit propter quam causam illud contingit, ibi, accidit autem et cetera. In prima dicit, quod istud non debet nos latere, quod accidit in multis locis, quod aliqua politia non sit secundum leges popularis, sed propter consuetudinem et modum ipsam contingit esse popularem: similiter e contrario apud alios contingit, ut sit popularis respublica secundum leges, sed per assuefactionem contingit cives vivere secundum rempublicam paucorum. Sed illud non videtur esse verum; quia leges sunt de conferentibus ad finem reipublicae: ergo si aliqui vivant secundum unam rempublicam, et regantur per leges alterius reipublicae, simul et semel intendunt diversos fines, vel eadem respublica intendit in diversos fines: sed hoc est impossibile: quare non videtur esse possibile, quod aliqui vivant secundum unam rempublicam et leges sint alterius reipublicae. Dicendum, quod non est possibile quod aliqui simpliciter vivant secundum unam rempublicam et simpliciter leges in illa sint secundum aliam, quia simul tenderent in diversos fines simpliciter, quod non est possibile: sed possibile est, quod aliqui secundum quid vivant secundum unam rempublicam, et secundum quid regantur legibus alterius reipublicae; vel simpliciter quidem vivant secundum unam rempublicam, regantur autem in aliquibus legibus alterius, vel e contrario. Et id est causa dissensionis in aliquibus civitatibus, quod aliqui vivant secundum unam rempublicam et leges sint secundum aliam; quia ille qui cognoscit leges et amat eas, odit volentes vivere secundum eas leges; et hoc est causa dissensionis.

[89511] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 2 Deinde cum dicit accidit autem ostendit quando et propter quam causam accidit aliquos vivere secundum unam rempublicam et leges secundum aliam. Et dicit, quod hoc, quod dictum est, maxime contingit post transmutationes rerumpublicarum. Cum enim una civitas transmutatur de republica in aliam, non statim transmutatur. Sicut enim in medicinalibus subitae transmutationes nocivae sunt, sic in rebuspublicis; et ideo cum transmutatur de una republica in aliam, aliquid retinet de prima. Amant enim cives ea quae sub prima republica continebantur: et ideo aliquid retinentes de prima, transmutantur ad aliam, quasi paulatim aliquid accipientes de posteriori, et secundum aliud dimittentes primam; ita quod accidit, quod leges primae reipublicae remaneant secundum aliud, et vivant secundum rempublicam ad quam transmutantur.

[89512] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit quod autem assignat rationem modorum popularis et paucorum. Et primo assignat rationem modorum popularis. Secundo paucorum, ibi, oligarchiae autem et cetera. Prima in quatuor, secundum quod assignat rationem quatuor modorum popularis. Secunda ibi, altera autem species et cetera. Tertia ibi, tertia autem species et cetera. Quarta ibi, quarta et cetera. In prima dicit quod ex his quae dicta sunt, apparet quod sunt tot modi popularis et paucorum: quia in populari, aut principantur omnes, aut plures. Et si plures, aut isti, aut illi: contingit enim considerare agricolas et alios artifices. Et si agricolae et illi qui habent divitias mediocres, ita quod non sunt excellenter divites, nec nimis pauperes, sed mediocriter se habent, principentur secundum leges, non secundum voluntates eorum, est primum modus. Et ratio huius est, quia agricolae habent vivere de agricultura circa quam oportet eos laborare; et ideo non possunt vacare congregationibus civitatis: unde principantes talibus scientes leges non faciunt congregationes, nisi pro magnis et valde necessariis casibus; et quia multitudo non vult aliter subiici, et oportet aliquos quandoque assumi ad principatum, ordinatur quod principentur secundum leges. Alii etiam qui habent aliquam dignitatem divitiarum aut generis moderatam secundum legem, possunt assumi ad principatum. Et ideo omnes qui habent possessiones possunt assumi, ut melius possint vacare. Si enim non possunt assumi omnes qui habent aliquam dignitatem possessionis, erit paucorum in qua non omnes assumuntur, sed excellentes valde. Illi autem qui non habent aliquas divitias non possunt assumi, quia tales debent assumi ad principatum qui possunt vacare. Sed eum qui non habet aliquos proventus vel aliquas possessiones impossibile est posse vacare: quare manifestum est, quod in tali principatu non assumuntur omnes, sed qui mediocres habent divitias. Et tunc concludit quod haec est una species popularis et propter praedictas causas.

[89513] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 4 Deinde cum dicit altera autem assignat rationem secundae speciei; et dicit quod alia species popularis est, in qua aliqui assumuntur ad principatum per electionem consequentem, ad quam licet omnes attingere qui non sunt refutati secundum genus; puta viles valde; sed liberi simpliciter ex utroque cive libero, si tamen possint non refutati propter penuriam. Propter quod in illo principatu principantur secundum legem. Et ratio est, quia tota multitudo non habet sufficientes divitias; et ideo oportet committere principatum aliis: et quia subiici non vult omnino, ordinat multitudo quod principentur secundum legem.

[89514] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit tertia autem assignat rationem tertiae speciei. Et dicit quod tertia species quando quicumque fuerint, dum tamen liberi fuerint, quocumque modo assumantur ad principatum, non tamen principantur propter dignitatem aliquam divitiarum, sicut in aliis, sed assumuntur propter libertatem. In isto autem principatu ille qui dominatur principatur secundum legem. Et ratio huius est, quia multitudo non habet divitias sufficientes; et ideo oportet quod principatum committat omnibus, exceptis his de quibus non vult, aut subiici omnino voluntati alicuius; et ideo ordinat quod principatus sit secundum legem.

[89515] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 6 Deinde cum dicit quarta autem assignat rationem quartae speciei; et dicit, quod quarta species popularis quae ultimo secundum tempus facta est in civitatibus, est, quando tota multitudo dominatur secundum sententias non secundum legem. Et ratio huius est, quia civitates multo maiores sunt, quam essent a principio; et proventus et divitiae multo maiores. Et ideo quia multitudo magna est, multum habet et magnam potentiam. Et ideo omnes de multitudine attingunt ad principatum, quia possunt vacare etiam egeni qui non habent sufficientes divitias; nec propter defectum divitiarum impeditur aliquis a principatu; quia si contingat egenum principari accipit de communi aliquid. Maxime etiam ista multitudo potest vacare, quia non impeditur propter curam de propriis; aliquas enim substantias habent; sed divites impediuntur, ut frequenter non vadant ad congregationes civitatis, nec participent iudicativo: divites enim volunt honorari, in congregationibus vero non honorantur, aut non tantum quantum credunt debere honorari; et ideo non curant ire: iterum multas habent divitias; et ideo nihil curant habere de communi. Item virtuosi nolunt ire, quia non honorantur vel non secundum quod deberent; et ideo relinquitur quod sit multitudo pauperum et egenorum dominans et principans in tali republica secundum sententias, non secundum leges. Et tunc concludit dicens, quod species popularis, et tot, et tales sunt, et propter praedictas causas.

[89516] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 7 Deinde cum dicit oligarchiae autem assignat rationem modorum potentiae paucorum et dividitur in quatuor, secundum quod assignat rationem quatuor modorum ipsius. Secunda ibi, quanto enim et cetera. Tertia ibi, si autem invaluerit et cetera. Quarta ibi, quoniam autem iam et cetera. In prima dicit quod quando sunt plures divites in civitate, non habentes tamen divitias excellentes, sed mediocres, tunc est prima species gubernationis paucorum. Huiusmodi enim dant potestatem principandi alicui habenti vel possidenti substantias sive divitias. Quia enim plures sunt qui potestatem habent, ideo eligunt alios; quia divites sunt, eligunt sibi similes. Unusquisque enim libentius eligit sibi similem, quam dissimilem. Et quoniam multi sunt in ista specie qui attingunt ad rempublicam et possunt attingere ad principatum, principes dominantur in ea non secundum ipsorum hominum voluntatem, sed secundum leges. Quanto enim magis distant a monarchia, quia scilicet multi sunt potentes attingere ad principatum voluntates habentes diversas non unam sicut monarchia, et quanto mediocriores substantias habent, non tantas ut possint multum vacare negligentes propria negotia, nec tam parvas, ut necessarie habeant vivere de communi, tantum plus volunt non seipsos principari, aut quia non possunt omnino vitare, aut quia timent gravari ab aliis; sed leges magis.

[89517] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit si autem assignat rationem secundae speciei; et dicit, quod si sint pauciores divites quam prius principes, sed tamen ditiores quam qui prius, secunda species potentiae paucorum est; quia ditiores sunt ideo volunt excedere alios et supergredi; et ideo potestatem habent eligendi ex multis illos qui deficiunt in principatu. Et quia non sunt adhuc ita potentes quod excedant multitudinem, permittunt quod principentur secundum legem.

[89518] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit si autem assignat rationem tertiae speciei; et dicit, quod si adhuc fuerint pauciores divites quam prius et habentes maiores divitias; tertia species est gubernationis paucorum. Et videntur principes per se habere quasi ex haereditate principatus; et quia isti potentes sunt valde, ordinant et statuunt quod filii succedant eis in principatu.

[89519] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 5 n. 10 Deinde cum dicit quando autem assignat rationem quartae speciei; et dicit, quod quoniam adhuc sunt pauciores divites quam prius, et multo ditiores et potentiores in amicis, est quarta species potentiae paucorum: et tunc est huiusmodi principatus quasi monarchicus; quia illi qui principantur, principantur secundum suas voluntates, non secundum legem, sicut fit in monarchia regali, et propter potentiam ipsorum filii succedunt. Et ista quarta species potentiae paucorum proportionatur quartae speciei popularis; quia sicut illa pessima est inter populares, sic ista pessima est inter potentias paucorum, et tyrannidi assimilatur: principantes enim in ista propter bonum proprium principaliter dominantur; sic autem est in tyrannide.


Lectio 6

[89520] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 6 n. 1 Postquam philosophus determinavit de speciebus popularis et paucorum, determinat species optimatum; et dividitur in duas. In prima dicit, quod praeter istas respublicas, scilicet popularem et paucorum, sunt aliae duae respublicae. In secunda tangit modos optimatum status, ibi, aristocratiam quidem igitur et cetera. In prima dicit, quod praeter duas praedictas politias, idest popularem et paucorum, sunt aliae duae, quarum alteram omnes loquentes de rebuspublicis ponunt et est una species inter quatuor respublicas quae dictae sunt prius ab aliis. Posuerunt enim antiqui quatuor respublicas; scilicet monarchiam, paucorum, popularem et quartam optimatum dicunt. Sed tamen his quinta subest quae communi nomine nominatur, scilicet respublica. Et quia ista respublica communi nomine dicta raro accidit, latet homines volentes distinguere species reipublicae; et ideo non habet nomen proprium; et ideo utuntur tantum quatuor, sicut fecit Plato in suis rebuspublicis. Non enim posuit nisi quatuor species subdividendo monarchiam in regalem rectam et tyrannidem, cum republica communi nomine dicta apparet quod sunt sex.

[89521] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit aristocratiam quidem ponit modos optimatum. Et dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos eius. Secunda ibi, sed sane sunt et cetera. Tertia ibi, ubi vero et cetera. Quarta ibi, et ubi ad et cetera. In prima dicit quod respublica illa de qua dictum est prius cum determinabatur de regno, recte dicitur optimatum. Respublica enim in qua optimi viri simpliciter principantur et non aliquis vir optimus ex suppositione, sola dicitur optimatum. Item in sola ista republica, idem est optimus vir et civis optimus simpliciter; in aliis autem non; sed optimus civis in aliqua alia republica est optimus vir, in illa non simpliciter.

[89522] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit sed sane ponit secundum modum; et dicit quod non solum ista respublica est species optimatum, immo sunt aliquae respublicae, quae differunt a paucorum potentiis, et ab ea quae respublica dicitur et in aliquo conveniunt cum eis: quarum una est in qua eligunt principantes habendo respectum ad divitias et ad virtutes, ita quod aliqui divites et virtuosi assumuntur. Differt autem a paucorum et republica in hoc quod eliguntur in ipsa virtuosi, et quia non solum habetur respectus ad divites. Paucorum autem et respublica non faciunt causam communem, propter quam scilicet assumantur ad principatum virtutis, idest a virtute; hoc est, non habent respectum ad virtutem in eligendo secundum quod huiusmodi, quamvis sint aliqui approbati, et qui videntur esse excellentes viri, quibus attribuunt principatus, non quidem secundum quod huiusmodi, sed secundum quod divites vel apti ad regendum.

[89523] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 6 n. 4 Deinde cum dicit ubi igitur ponit tertiam speciem; et dicit, quod tertia species est in qua eligentes principes respiciunt ad divites virtuosos et populum, sicut accidit in Carthagine, ubi respiciunt ad ista tria: et talis respublica optimatum status dicitur, sed mixta ex statu paucorum, populari et optimatum.

[89524] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit in quibus ponit quartam speciem; et dicit quod quarta species status optimatum est in qua in eligendo principatu, habetur respectus ad duo, scilicet ad virtutem et popularem, ut est respublica Lacedaemoniorum; et propter hoc mixta est ex optimatum et populari primo modo dicta. Et tunc recapitulat istos modos; et dicit, quod manifestum est quod praeter primam speciem status optimatum quae est optima, sunt istae duae ultimae de quibus iam dictum est, et tertia quae fuit secunda in ponendo species; et quacumque istius speciei quae respublica dicitur, magis inclinatur ad statum paucorum, inquantum fit respectus ad divites et non ad pauperes.


Lectio 7

[89525] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 1 Postquam philosophus distinxit respublicas et modos popularis, paucorum et optimatum in universali, in particulari prosequitur de ea quae communi nomine appellata est respublica, et de tyrannide. Et dividitur in duas. In prima praemittit intentionem suam et ordinem procedendi et causam ordinis. In secunda prosequitur intentum suum, ibi, nunc autem et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de monarchia regali et de modis eius, et de populari, paucorum et optimatum, et modis earum, relinquitur considerandum nobis de illa quae communi nomine appellatur respublica et tyrannis. Causa autem quare primo de aliis rebuspublicis prius determinatum est quam de ea quae communi nomine nominata est, est quia respublica, et quaedam species reipublicae optimatum prius assignatae, aliquo modo transgressiones sunt primarum rerumpublicarum, aliquo modo non. Simpliciter quidem non sunt transgressiones: secundum quid autem sunt; quia omnes respublicae aliae ab optima et rectissima deficiunt ab ipsa. Et ideo respublica quae communi nomine nominata est, et species quaedam optimatum, transgressiones sunt; et continuatur aliis quae sunt transgressiones, sicut prius dictum est. Illud autem quod est transgressio alicuius cognoscitur ex illo: quare cognoscitur per alias rectas politias de quibus dictum est. Illud autem quod cognoscitur per aliud, sequitur illud et posterius est eo, quo ad nos. Quare, post determinationem de aliis politiis rectis, debuit determinare de politia communi nomine nominata; cum et ipsa aliquo modo transgressio sit, scilicet optimae et perfectissimae reipublicae. Ultimo vero de tyrannide: et hoc rationabiliter, quia tyrannis inter omnes politias minime politia est; et ideo prius debuit determinari de illis quae simpliciter vel magis politiae sunt, quia consideratio philosophi in isto libro est determinare de politia. Propter quam ergo causam prius determinatum est de aliis quam de politia, et ultimo de tyrannide dicetur, dictum est.

[89526] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 2 Deinde cum dicit nunc autem prosequitur intentum suum; et dividitur in duas. In prima determinat de politia. Secundo de tyrannide, ibi, de tyrannide autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ostendit, quod est composita ex populari et paucorum; et quam habet differentiam ad aliquas species status optimatum. In secunda ostendit, qualiter instituatur, ibi, non est autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima probat quod est composita ex populari et paucorum. Secundo, quia aliquam habet convenientiam cum aliquibus speciebus status optimatum ponit differentiam inter politiam et statum optimatum quantum ad illas species, ibi, videtur autem et cetera. Adhuc primo proponit intentum suum. Secundo probat, ibi, consueverunt autem et cetera. In prima dicit, quod nunc dicendum est de politia. Ratio autem et natura eius manifesta erit visis rationibus status popularis et paucorum; quia politia simpliciter, ut est dicere, mixta est ex paucorum statu et populari; quia in politia actu et simpliciter non maneret ratio potentiae paucorum et popularis, sed tantum virtute, sicut miscibilia manent in eo quod componitur ex eis. Hoc autem habet rationem medii. Ratio autem medii cognoscitur ex rationibus extremorum. Quare manifestum est quod politia cognoscitur per rationes potentiae paucorum et popularis.

[89527] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit consueverunt autem probat quod sit mixta ex illis. Probat autem hoc ex communi dicto quorumdam; et dicit, quod quidam antiquorum politiam cum declinat ad popularem dicunt eam rempublicam: cum autem ad paucorum, dicunt eam statum optimatum: et ratio huius est, quia paucorum attenditur secundum dignitatem divitiarum: divitiis autem assequuntur disciplina et nobilitas. Disciplina quidem, quia organa necessaria ad disciplinam sunt divitiae; ideo pro tanto dicitur disciplina assequi divitibus, quia habent ea quae sunt necessaria ad disciplinam: nobilitas etiam assequitur, quia nobilitas est virtus, idest inclinatio ad virtutem, et divitiae antiquae. Ergo manifestum est, quod nobilitas et disciplina assequuntur divitibus. Adhuc, quia divites habent illa penes se, propter quorum defectum aliqui faciunt iniuriam. Aliqui enim propter penuriam, quandoque faciunt iniuriam; divites autem substantiam habent. Habent igitur penes se illa propter quorum defectum aliqui faciunt iniuriam. Propter quod dominantes in statu paucorum, viros divites et insignes vocant per se bonos, quia in politia optimatum principatus et excellentia attribuitur optimis viris et virtuosis; et faventes statui paucorum dicunt statum paucorum esse ex viris per se bonis. Dicunt etiam quod cum politia declinat ad paucorum potentiam eam esse optimatum: hoc autem non esset, nisi aliquid haberet de potentia paucorum. Similiter dicunt alii, cum declinat ad popularem, quod est politia popularis. Quare manifestum est quod politia componitur ex statu populari et paucorum.

[89528] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit videntur autem ponit differentiam inter politiam et alias species optimatum status; et dividitur in duas. In prima praemittit quaedam necessaria ad hoc declarandum. In secunda concludit differentiam, ibi, quoniam autem et cetera. Prima in duas. Primo praemittit illa. Secundo ostendit, quod politia conservatur in multis civitatibus, ibi, in plurimis quidem et cetera. Prima in quatuor, secundum quod praemittit quatuor. Secunda ibi, non est autem bona et cetera. Tertia ibi, videtur autem et cetera. Quarta ibi, haec autem et cetera. In prima dicit, quod non videtur esse possibile civitatem aliquam quae regitur principatu optimatum, non bene disponi legibus, sed male gubernari secundum eas. Similiter non est possibile aliquam bene disponi, et non esse bene optimatum; quoniam civitas quae bene regitur secundum statum optimatum, bonum finem habet simpliciter, quia finem virtutis; et bene disponit quae ad finem et ad illud gratia cuius est. Bona autem ordinatio secundum rationem eorum quae ad finem ad ipsum est bona legis ordinatio: civitas ergo quae bene regitur secundum optimatum statum bene regitur legibus. Et eadem ratio est de conversa.

[89529] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit non est autem praemittit secundum; quia aliquis posset dicere, quod leges bene sunt dispositae et regitur civitas statu optimatum, sed tamen nolunt obedire legibus; ideo philosophus dicit quod ista non est bona dispositio et ordinatio legum quod leges bene ponantur, et quod non obediatur legibus. Et hoc apparet. Leges enim sunt organa quaedam ad finem civitatis: sicut igitur esset inconveniens, quod aliqua organa, sicut fistulae essent bene posita vel facta, et tamen non bene ordinarentur ad finem, sic inconveniens est, quod leges bene ponantur, et tamen non bene ordinentur ad finem: hoc autem contingit, si non obediatur legibus. Ergo manifestum est quod non est bona legis dispositio, quod lex bene ponatur, et quod non obediatur ei. Et ideo duae videntur esse bonae dispositiones legum. Una, quod legibus obediatur; alia ut ponantur leges rectae et iustae; quia sic legibus bene contingit obedire, et ideo sic debent poni ut eis obediatur et possint manere. Leges autem bene disponi ut eis obediatur, contingit dupliciter: aut quia sunt optimae ex suppositione et secundum quod contingit in tali civilitate; aut quia sunt optimae simpliciter et sine suppositione. Est enim intelligendum quod leges rationem sumunt ex fine: et ideo si finis civitatis est optimus simpliciter, sicut in regno et in statu optimatum, leges sunt optimae simpliciter: si autem finis non est bonus simpliciter, sed ex suppositione, sicut est in potentia paucorum, leges non sunt optimae simpliciter, sed ex suppositione; quia optimae sunt in illa civitate.

[89530] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit videtur autem ponit tertium. Et dicit quod in statu optimatum fit distributio principatus secundum dignitatem virtutis. Et ratio huius est, quia ratio, et terminus status optimatum, est virtus: et ideo secundum dignitatem virtutis fit distributio principatus in ea. In paucorum autem fit distributio principatus secundum dignitatem divitiarum; quia ratio et terminus eius sunt divitiae: sed ratio et terminus popularis est libertas; et ideo secundum dignitatem libertatis distribuitur principatus in ea.

[89531] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit haec autem ponit quartum. Et dicit, quod quidquid videtur pluribus in quacumque politia vigorem habet, et existit apud omnes in illa politia; sicut in paucorum illud quod videtur pluribus principantibus in politia, hoc vigorem habet. Et ratio huius est: melius enim iudicant plures quam pauci vel unus: item plures sunt potentiores quam pauci vel unus: et ideo quod videtur pluribus melius videtur, propter potentiam ipsorum observatur et habet vigorem. Propter quod illud quod videbitur maiori parti eorum qui participant politia, erit principatus in ea.

[89532] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit in plurimis ostendit, quod politia observatur in pluribus civitatibus. Et dicit quod in pluribus civitatibus respublica communi nomine vocata vocatur et observatur. Et ratio huius est, quia plurimae civitates mixtae sunt ex pauperibus et divitibus. Haec autem commixtio nihil aliud coniecturat nisi libertatem et divitias secundum quas determinantur gubernatio paucorum et popularis. Apud autem plurimos divites existentes boni et honesti videntur; et ideo principantur in tota regione, et apud aliquos populus propter libertatem. Cum igitur politia sit mixta ex populari et paucorum, manifestum est, quod plures civitates servant politiam.

[89533] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit quoniam autem concludit differentiam inter politiam et optimatum potentiam quantum ad aliquas species. Et primo facit hoc. Secundo recapitulat, ibi, quod quidem igitur. In prima dicit, quod tria sunt, ad quae principaliter attendentes in politia altercantur de principatus aequalitate: scilicet libertas, virtus, divitiae. Quidam enim dicunt, quod principatus debet distribui secundum dignitatem libertatis; ut qui aequales sunt in libertate, aequaliter participent principatu. Alii dicunt, quod non debet fieri distributio principatus secundum dignitatem libertatis, sed secundum dignitatem divitiarum; ut qui abundantes sunt in divitiis. Alii dicunt, quod secundum nullum istorum debet fieri distributio principatus, sed secundum dignitatem virtutis; ut qui aequaliter attingunt ad virtutem, aequaliter attingant ad principatum: et sic altercantur aliqui secundum cuius istorum aequalitatem debeat distribui aequaliter principatus. Quartum autem de quo aliqui altercantur, quod vocatur nobilitas, annexum est vel assequitur duobus, scilicet virtuti et divitiis. Nobilitas enim est virtus generis, hoc est inclinatio ad virtutem descendens a parentibus in filios, et in parentes ab aliis prioribus, et sic secundum quamdam antiquitatem. Similiter nobilitas est divitiae antiquae: non quod divitiae sint de ratione nobilitatis: possibile enim est quod in pauperibus sit inclinatio ad virtutem orta ex parentibus, et secundum quamdam antiquitatem: sed pro tanto dicitur nobilitas divitiae antiquae, quia sunt necessariae ad virtutem. Cum igitur ita sit, manifestum est, quod politia mixta ex divitibus et egenis, dicenda est politia communi nomine: sed illa, quae mixta est ex tribus, scilicet divitibus et egenis, et virtuosis, optimatum status est una de tribus optimatum potentiis aliis a prima, quae est vera respublica optimatum non mixta.

[89534] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit quod quidem recapitulat; et dicit, quod dictum est iam, quod praeter monarchiam regalem et paucorum potentiam et popularem sunt aliae species politiae; et quales sunt et quae, quoniam optimatum et politia. Iterum dictum est, qualiter species optimatum adinvicem differunt, et qualiter politia differt ab optimatum statu; et manifestum est ex dictis, quod non multum distant adinvicem politia et optimatum status, qui respicit divites et pauperes virtuosos, quia solum in hoc quod respicit virtuosos, alia non; et ita divites et pauperes sicut politia: propter quod manifestum est, quod non multum distant.


Lectio 8

[89535] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 8 n. 1 Postquam philosophus declaravit, quod politia communi nomine nominata, est composita ex populari statu, et paucorum; et qualiter differat ab optimatum statu quantum ad aliquam speciem, ostendit qualiter instituatur: et habet duas partes. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, sunt autem termini et cetera. In prima dicit, quod postquam declaratum est, quod politia est composita ex populari statu et paucorum, consequenter dicendum est qualiter respublica communi nomine nominata sit quaedam politia alia a statu populari et paucorum, cum tamen ex illis componatur. Dicendum etiam est, qualiter instituatur. Visis autem rationibus, quibus determinantur gubernatio paucorum et popularis, simul apparebit ratio politiae. Et ideo sumenda est distinctio istarum duarum politiarum; deinde qualiter ex istis duabus accipiendo ab utraque et aliquid dimittendo, fit unum mixtum, vel totum aliquod continens aliquid utriusque.

[89536] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit sunt autem prosequitur: et dividitur in duas. In primo ostendit qualiter ex illis instituatur politia. Secundo, ostendit quis sit terminus et ratio bonae commixtionis, ibi, modus quidem igitur et cetera. Circa primam partem intelligendum est, quod circa principatum tria est considerare. Primum est personas principantes. Secundum est actus principantium. Tertium est modus institutionis principantium: secundum hoc ista pars dividitur in tres partes. In prima declarat terminum et rationem mixtionis politiae ex ipsis quantum ad actus principantium. Secundo quantum ad personas quae debent assumi ad principatum, ibi, alterum autem et cetera. Tertio quantum ad institutionem ipsorum, ibi, tertium autem et cetera. In prima dicit, quod termini sive rationes compositionis, sive mixtionis politiae ex gubernatione paucorum et popularium, tres sunt: et una ratio est quantum ad actum principantium qui est iudicare. Ut autem appareat haec ratio mixtionis, aut sumenda sunt ea quae utraque ordinant, saltem secundum partem, quamvis non secundum totum et simpliciter: verbi gratia, de iudicio lex fuit, in paucorum statu, quod si divites non venirent ad iudicandum et disceptandum, quod haberent damnum: puta quod punirentur in aliquo: et si pauperes venirent nullam mercedem reportarent. Manifestum est autem quod ista lex introducta fuit in favorem divitum et in odium egenorum: quia lex ista data fuit, ut pauperes excluderentur a principatu: ex quo enim nullam mercedem reportant secundum legem, non veniunt, et sic excludantur. Data etiam fuit ut divites participarent principatu: quia ex quo damnum reportarent, si non venirent, compelluntur venire. In contrarium autem in populari statu fuit alia lex, quod egeni venientes ad disceptandum et iudicandum habeant mercedem, divites vero nullum damnum. Et manifestum est, quod ista lex data fuit in odium divitum et in favorem egenorum; quia per istam legem videntur excludi divites, et solum pauperes participare principatu. Illud vero, quod est commune istis duabus legibus, est medium, in quo consistit ratio compositionis politiae. Si enim accipiatur ex paucorum potentia divites reportare damnum, ex populari pauperes reportare mercedem, hoc est medium et commune illis, et hoc est politicum. Quare manifestum est, quomodo politia componitur ex istis. Et tunc concludit, quod unus modus mixtionis politiae ex statu populari et paucorum est iste qui dictus est.

[89537] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 8 n. 3 Deinde cum dicit alterum autem determinat rationem mixtionis, quantum ad personas quae debent assumi ad principatum. Et dicit quod alia est ratio mixtionis, scilicet quantum ad personas quas faventes paucorum potentiae et populari dicunt debere vocari ad congregationes, sive ad principatum: quia fuit lex in populari, quod nullus assumeretur ad principatum secundum dignitatem divitiarum, vel honorabilitatem: sed si deberent assumi secundum aliquam honorabilitatem, quod assumerentur secundum parvam in paucorum. E contrario fuit lex, quod assumerentur secundum honorabilitatem maximam. Manifestum est autem, quod neutrum istorum est commune, sed sunt diversa et separata. Si vero accipiatur medium, in hoc consistit ratio politiae, quod scilicet accipiatur princeps secundum mediam honorabilitatem. Quare manifestum est, quomodo politia miscenda est ex populari statu et paucorum, quantum ad personas, quae debent assumi ad principatum.

[89538] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit tertium autem declarat rationem mixtionis politiae quantum ad institutionem personarum quae debent assumi ad principatum. Et dicit, quod tertia ratio mixtionis est quantum ad modum eligendi, sive instituendi personas principantes: diversus enim est modus eligendi in statu populari et paucorum. In populari enim lex fuit, quod per sortem acciperentur principantes, et non secundum honorabilitatem magnam divitiarum. In paucorum vero fuit lex, quod acciperentur secundum leges et secundum dignitates divitiarum. Accipere autem aliquid ab utraque politicum, et optimatum statui convenit: malum enim est, quod omnes accipiantur per sortem: et etiam malum est, quod omnes accipiantur secundum honorabilitatem divitiarum; et ideo utrumque istorum dimittendum est. Sed accipiantur a potentia paucorum, quod accipiendi sunt per electionem, et quod non secundum aliquam honorabilitatem divitiarum, sed per sortem ex populari statu: et tunc erit politicum. Quare manifestum est quomodo politia componitur ex populari et paucorum quantum ad modum instituendi personas principantes.

[89539] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit modus quidem declarat quis est terminus et ratio bonae mixtionis: et dividitur in tres. In prima tangit quis est terminus bonae mixtionis: secundo manifestat per exemplum, ibi, palam enim et cetera. Tertio declarat quid oportet observari in politia bene mixta, ibi, oportet autem et cetera. In prima dicit et quod ratio et terminus bonae mixtionis paucorum status et popularis, in politia aliqualiter est quando contingit dicere, quod respublica quae mixta est, ex statu paucorum et populari: et tunc bene mixta est respublica ex illis quando in republica apparent illae duae. Hoc enim contingit quia mixta est ex illis. In mixto enim manent miscibilia aliqualiter, et in medio extrema. Medium enim comparatum ad utrumque extremorum apparet esse utrumque. Tunc igitur bene mixta est respublica ex paucorum et multorum statu, quando in republica apparet paucorum et multorum respublica.

[89540] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit palam enim declarat per exemplum. Et dicit, quod in republica Lacedaemoniorum manifestum est, quod in republica apparet popularis et paucorum, quia multi dicunt quod illa respublica est popularis, quia habet multa de statu illo; verbi gratia, primo similiter se habet circa nutritionem, sicut popularis. Pueri enim in Lacedaemonia divitum et egenorum eodem modo et ex eisdem alimentis nutriuntur: similiter eodem modo erudiuntur, et illo modo quo possunt erudiri pauperum filii. Similiter in consequenti aetate cum facti sunt viri, eodem modo se habent sicut divites; in alimentis enim et vestimentis non est diversitas inter pauperem et divitem; talibus enim induuntur divites quibus pauperes possunt indui si volunt. Iterum habebant duos magnos principatus populares: populus enim eligebat principem in uno principatu. Eligebantur enim senes a populo. Ad principatum autem quemdam attingebat populus, scilicet ad principatum ephororum. Et dicitur principatus iste eorum qui potestatem habent convocandi multitudinem et exequendi per eam quae ad ipsum pertinent. Sic igitur apparet quod respublica Lacedaemoniorum videbatur esse quibusdam popularis, aliis videbatur esse paucorum, scilicet quod omnes principantes assumuntur per electionem et nullus per sortem. Item pauci erant principantes quantum ad condemnationem mortis, et relegationem, et similiter quantum ad alia talia. Sic igitur apparet quod in republica communi nomine nominata debent apparere popularis et paucorum status.

[89541] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit oportet autem ostendit quid oportet observari in republica. Et dicit, quod in republica bene mixta ex populari et paucorum statu oportet quod utrumque extremorum esse videatur et neutrum. Oportet quidem quod utrumque videatur; quia in mixto manent aliquo modo miscibilia. Quare si bene fuerit mixta respublica ex illis, oportet quod in republica aliquo modo appareat paucorum status et popularis. Item oportet quod neutrum videatur, scilicet secundum actum; nam in mixto non salvantur miscibilia secundum actus proprios. Et ideo in republica non debet apparere status paucorum simpliciter, et secundum actum suum simpliciter, nec popularis. Item oportet hic observari quod respublica sit talis quod per seipsam possit salvari, non per aliud extrinsecum, sed per se. Non ex eo quod sint aliqui plures extrinseci qui velint salvationem eius, quia hoc potest inesse tyrannidi vel alicui alii prave vel male ordinatae. Sed oportet quod salvetur propter hoc quod nulla pars huius reipublicae velit aliam rempublicam, sed tantum istam. Et tunc recapitulat; et dicit, quod patet qualiter se habet respublica; similiter qualiter se habent status optimatum mixti dictum est.


Lectio 9

[89542] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 9 n. 1 Postquam philosophus determinavit de republica qualiter mixta est ex statu paucorum et multorum, et qualiter habet institui, determinat de tyrannide, et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, de regno quidem et cetera. In prima dicit quod postquam determinatum est de republica communi nomine nominata; dicendum est de tyrannide: non quod debeat fieri sermo prolixus de ea, est enim respublica pessima; et ideo breviter dicendum est de ipsa ut habeatur pars quaedam praesentis tractatus. Intentio enim philosophi in isto libro est determinare de republica: sed tyrannis est respublica quaedam; ideo dicendum est de ipsa.

[89543] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit de regno prosequitur; et quia tyrannis est transgressio a regno, recolligit primo quaedam determinata de regno. Secundo prosequitur de ipsa, ibi, tyrannidis autem et cetera. In prima dicit, quod in praecedentibus dictum est de monarchia regali: ubi tum consideratum est de ipsa monarchia, utrum civitatibus expediat unum principari, aut non expediat. Et dato quod expediat, consideratum fuit qualem unum, quoniam optimum; et unde assumendum est, quoniam ex optimis viris et qualiter.

[89544] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit tyrannidis autem prosequitur de tyrannide. Et primo ponit duos modos eius quos posuit prius, capitulo de regno. Secundo ponit modum unum qui proprie dicitur tyrannis, ibi, tertia autem species et cetera. In prima dicit quod duae sunt species tyrannidis, de quibus dictum est superius, cum de regno determinaretur; quae valde sunt propinquae monarchiae regali, propter potentiam quam habent principantes secundum illas supra subditos: et principantes secundum istas species principantur secundum leges, quod pertinet ad monarchiam regalem. Est enim una istarum specierum secundum quam in quibusdam civitatibus barbarorum assumitur monarcha qui regit eos secundum leges et consuetudinem. Est autem consuetudo eorum quod assumant sibi monarcham, vel per electionem, vel per successionem, qui regat eos secundum leges. Secunda species est secundum quam aliqui eligunt sibi principem ad fugandum inimicos, secundum quod apud Graecos olim eligebantur quidam qui vocabantur aesymnetae. Isti enim eligebant quosdam in principes ad fugandum adversarios. Istae autem duae species habebant in se quaedam opposita et differentia; quia videlicet, cum regerent huiusmodi reges secundum leges et volentibus imperarent, erant eorum monarchiae regales: cum vero praetermissis legibus secundum quas regere debebant plena potestate secundum arbitrium suum dominarentur, tyrannice regnabant et monarchiae illae tyrannides erant.

[89545] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 9 n. 4 Deinde cum dicit tertia autem ponit modum qui proprie dicitur tyrannis. Et dicit quod tertia species quae proprie et maxime videtur esse tyrannis, videtur esse convertibilis cum monarchia regali primo et principaliter dicta; non quod sit eadem illi; sed per oppositum; quia sicut in regno principatur unus secundum voluntatem suam et ratione ordinata ad utilitatem subditorum: sic in ista principatur unus secundum voluntatem suam. Est autem huiusmodi tyrannis, nullis subiacens legibus, incorrigibilis principatus similium et meliorum propter bonum suum, non propter bonum subditorum. In ista autem definitione principatus est loco generis, incorrigibilis loco differentiae. Et dicitur incorrigibilis, quia non est natus corrigi. Illud enim dicitur corrigibile quod a dispositione prava ad bonam potest mutari salvata natura eius: nunc autem iste principatus ita pessimus est quod a dispositione sua prava ad bonam non potest mutari, salvata eius natura, immo corrumperetur. Per similium et meliorum tangitur materia principatus. Sunt enim in isto principatu aequales et liberi et virtuosi. Causam finalem tangit cum dicit propter bonum proprium, non subditorum. Ex quo sequitur, quod iste principatus non est voluntarius, quia nullus liber voluntarie subiicitur tali principatui. Et ratio huius est, quia nullus qui est bene dispositus secundum naturam et inclinatur ad virtutem, vult subiici ei qui principatur non secundum virtutem, sed propter bonum proprium; immo magis inclinatur ad principandum simpliciter quam subiiciendum. Nunc autem liber bene dispositus est secundum naturam et inclinatur ad virtutem. Ergo manifestum est quod non vult subiici ei qui non principatur secundum virtutem, sed inclinatur magis ad principandum. Sed tyrannis principatur non secundum virtutem: quare manifestum est quod principatus iste involuntarius est. Dixit autem liberorum propter principatum servilem. In illo enim principatu subditi subiiciuntur tyranno voluntarie, quia inclinantur ad subiiciendum tali principatui; sicut in principatu barbarorum. Ulterius concludit quod hae et tot sunt species tyrannidis, et propter causas dictas.


Lectio 10

[89546] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 1 Postquam philosophus determinavit de republica communi nomine nominata: et de tyrannide, declarat quae sit optima respublica pluribus civitatibus et pluribus hominibus simpliciter. Et dividitur in duas. In prima dicit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, si enim bene et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de republica et tyrannide, dicendum est quae est optima respublica et quae est optima vita pluribus civitatibus, et pluribus hominibus. Et non dicendum est nobis, quae est optima vita simpliciter secundum veritatem in comparatione ad simplices et idiotas, idest secundum quas simpliciter vivunt. Nec dicendum est quae est optima vita in comparatione ad disciplinam, qualis est speculativa. Istae enim indigent bona inclinatione naturali, et bono successu fortunae: ista autem habere difficile est. Iterum non dicendum est de republica optima, quae est secundum voluntatem et electionem simpliciter. Sed dicendum est de vita optima quae possibilis est pluribus hominibus et civitatibus, et de rebuspublicis ad quam possunt pertingere plurimae civitates. Status autem optimatum de quibus dictum est prius, scilicet illae quae sunt simplices et mixtae, quae magis accedunt ad ipsam, non sunt possibiles multis civitatibus: sed magis cadunt extra optimum pluribus civitatibus. Quidam autem magis appropinquant ei quam dicimus rempublicam. Et ideo de illis optimatibus et de hac republica dicendum est, sicut de una republica; quia ex eisdem principiis fit iudicium de ipsis. Et istae duae sunt optimae et possibiles pluribus civitatibus et hominibus, de quibus nunc dicendum est.

[89547] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 2 Deinde cum dicit si enim prosequitur. Et primo ostendit quae sit optima vita et respublica possibilis pluribus civitatibus. Secundo qualiter aliae respublicae se habent ad vitam, ibi, aliarum autem politiarum et cetera. Prima in tres. In prima ostendit quae sit optima vita hominis. Secundo, quod ista eadem est ratio et terminus reipublicae possibilis pluribus civitatibus, ibi, eosdem autem et cetera. In tertia, quae sit optima respublica possibilis pluribus civitatibus, ibi, in omnibus itaque et cetera. In prima dicit, quod sicut dictum est in libro Ethicorum, optima vita hominis est operatio secundum virtutem non impedita. Non enim consistit in actu primo: quia existens in actu primo in potentia est ad secundum actum: ergo non est perfectus simpliciter. Sed felix perfectus est simpliciter. Nec in habitu; quia in potentia est ad actum secundum. Quare consistit in operatione ultima: quia illa non est amplius in potentia ad aliam. Sed virtus est medietas quaedam. Est enim habitus electivus in mediocritate existens determinata ratione, et ut sapiens determinabit. Quare optima vita hominis est vita media: et loquimur de tali medietate, quae possibilis est hominibus.

[89548] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit eosdem autem declarat, quod idem est terminus et eadem ratio civitatis et reipublicae, et virtutis vel malitiae. Et dicit, quod eadem est ratio civitatis bonae et reipublicae bonae, et civitatis malae et reipublicae malae. Et ratio est, quia respublica comparatur ad civitatem sicut vita. Est enim respublica ordo civitatis. Ordo autem vita est quaedam eius, cuius est. Ideo respublica vita est civitatis. Et sicut cessante vita cessat illud cuius est, sic cessante republica cessat civitas. Sicut ergo eadem est ratio vitae, et illius cuius est, et perfectionis, et illa cuius est; sic eadem est ratio reipublicae bonae et civitatis bonae. De mala republica et civitate mala non probat, quia apparet ex eo quod dictum est de bona republica.

[89549] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit in omnibus probat quae sit optima respublica pluribus civitatibus. Et primo probat quae sit optima civitas. Secundo, concludit quae sit optima respublica, ibi, palam ergo et cetera. Adhuc prima in duas. Primo, ostendit quod civitas est optima, quae est ex mediis. Secundo, quod talis civitas bene salvatur, ibi, et salvantur et cetera. Adhuc prima in duas. Primo, ostendit qui sint optimi cives, quoniam medii. Secundo, quae optima civitas, ibi, vult autem civitas et cetera. Ad haec primo concludit ex praecedentibus, quod medii sunt optimi cives. Secundo probat per rationem, ibi, facillima enim et cetera. In prima dicit: dictum est, quod eadem est ratio bonae reipublicae et bonae civitatis. Sunt autem civitatis tres partes. Quidam enim sunt opulenti valde, quidam egeni valde, alii sunt medii, qui nec nimis divites nec nimis pauperes sunt, sed medio modo se habent. Cum igitur omnes concedant, quod medium est optimum, quoniam vita secundum virtutem est optima, virtus etiam est in medio; manifestum est, quod medii in civitate sunt optimi, et possessio ipsorum media existens, optima est inter omnes.

[89550] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit facillima enim probat hoc per rationes. Et dividitur in quatuor, secundum quod probat per quatuor rationes. Secunda, ibi, adhuc autem et cetera. Tertia, ibi, adhuc autem qui et cetera. Quarta, ibi, qui autem et cetera. In prima intendit istam rationem. Illi sunt optimi cives, qui facillime obediunt rationi: sed medii in civitate facillime obediunt rationi, non autem extremi: ergo medii sunt optimi cives. Huius rationis minorem ponit in litera, et declarat eam. Ponit autem minorem, dicens, quod media pars civitatis facillima est ad obediendum rationi, non extremus, et ille qui excellit aliis in pulchritudine, vel in fortitudine, vel in nobilitate, vel in divitiis, non de facili obedit rationi. Iterum ille qui nimis egenus est, aut valde debilis, vel multum vilis, non de facili obedit rationi. Et ratio huius est, quia ille qui excedit, vel in pulchritudine, vel in fortitudine, vel in nobilitate, vel divitiis alios contemnit, et fit iniuriosus, et inclinatur etiam propter excessum alicuius istorum ad inordinatas delectationes, et sunt nequam magis, quia ista eos faciunt declinare ab eo quod est secundum rationem rectam. Egeni autem, valde debiles vel viles, deficiunt a ratione et fiunt avari, et in parvis nequam valde. Circa quod intelligendum est, quod astutia est inclinatio ad inveniendum diversos modos et vias ad finem non rectum. Actus autem qui procedit ex hoc, dicitur dolus vel fraus ad nocendum aliis. Et secundum quod est ad nocendum aliis in rebus, fraus dicitur: secundum quod in persona vel fama, dolus. Isti autem superegeni diversos modos et diversas vias inveniunt, quibus possint habere divitias, vel potentiam, vel aliud tale, praeter rationem. Propter quod manifestum est, quod sunt astuti et nequam in parvis valde. Sed iniuriarum quaedam fiunt propter astutiam, vel propter contemptum, vel contumeliam: quaedam autem propter iniuriam. Quare manifestum est, quod extremi de difficili obediunt rationi.

[89551] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem, et est. Illi sunt optimi in civitate, qui amant principes et magistratus curant, ac bene consulunt bono reipublicae: sed medii amant principes, non autem extremi. Illi enim, qui sunt excellenter divites, non amant ipsos, nec consequenter bene consulunt: haec autem reipublicae damnosa sunt. Isti pauperes etiam principes non amant, quia opprimi reputant se ab eis. Quare manifestum est, quod extremi non sunt optimi cives.

[89552] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 7 Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam rationem. Et dicit, quod adhuc manifestum est, quod extremi in civitate non sunt optimi cives, sed medii; quia illi qui excedunt alios in bonis fortunae, sicut in divitiis, potentiis, et in amicis et in consimilibus, nec subiici volunt aliis nec sciunt. Et hoc inest statim eis a pueritia. Nam a pueritia in delitiis nutriti sunt. Et ideo doctoribus non sunt assueti subiici: propter hoc non subiici eis volunt, quia non possunt inclinari ad oppositum eius ad quod inclinantur ex assuetudine; sed statim ex nativitate inclinantur ad oppositum eius quod est subiici. Et ideo etiam addiscere nolunt. Isti etiam qui excellenter egeni sunt, intantum sunt humiles, quod nesciunt principari, sed subiici etiam servili principatu; nam subiiciuntur principatu despotico qui est domini ad servum. Si igitur civitas sit ex istis, erit ex servis et dominis: sed ista inconvenientia sunt. Quare manifestum est, quod extremi non sunt optimi cives: relinquitur igitur, quod medii.

[89553] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 8 Deinde cum dicit qui autem ponit quartam rationem. Et dicit, quod illi qui invident aliis et contemnunt alios, nec magistratus gerere sciunt, non sunt optimi cives. Sed egeni valde invident aliis, nec magistratus gerere sciunt. Divites etiam valde contemnunt eos, quae sunt etiam contra rationem reipublicae; medii non; quare extremi non sunt optimi cives, sed medii. Huiusmodi rationis ponit minorem primo; dicens, quod illi qui sunt de numero egenorum invidentes sunt. Illi autem qui sunt de numero excedentium in bonis fortunae, contemnentes sunt alios, et hoc apparet. Divites enim et potentes videntes se habere ea quae non habent alii, illos despiciunt et contemnunt. Egeni et deficientes videntes quod non habent ea quae alii habent, invident illis, sed medii non. Quia enim ad sufficientiam habent, non invident: non contemnunt autem, quia non sunt valde excedentes. Invidere vero et contemnere sunt contra rationem reipublicae: quod declarat. Quia amicitia necessaria est in civitate. Nam communicatio amicitia quaedam est; quia inimici cum inimicis participare nolunt nec etiam in via. Sed invidia et contemptus sunt contra rationem amicitiae; quare sunt contra rationem reipublicae. Manifestum igitur, quod extremi non sunt optimi cives, sed medii inter extremos.

[89554] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 9 Deinde cum dicit vult autem postquam philosophus determinavit qui sunt optimi cives, quoniam medii; declarat quae est optima civitas, quoniam illa quae est ex mediis. Et dicit, quod civitas debet et vult esse ex aequalibus maxime. Sed tales sunt medii, sicut probatum est; ergo civitas optima est quae est ex mediis. Et propter hoc manifestum est, quod talis civitas optime gubernatur. Illam enim necessarium est optime gubernari quae est constituta ex his, ex quibus civitas optima naturaliter constituitur: talis autem est quae dicta est: ergo et cetera.

[89555] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit et salvantur declarat quod talis civitas bene salvatur et sine periculo vivunt tales. Et primo ostendit, quod bene salvatur. Secundo quod vivunt sine periculo, ibi, propter hoc bene et cetera. In prima dicit, quod isti medii ex quibus componitur civitas optima, maxime salvantur in civitate: et hoc apparet, quia ipsi non concupiscunt aliena, sicut pauperes. Habent enim ad sufficientiam; et ideo non desiderant aliena; propter quod non insidiantur divitibus. Pauperes vero, quia deficientes sunt, desiderant aliena: et ideo insidiantur divitibus. Medii vero non, quia non habent superabundantiam divitiarum; ideo medii nec insidiantur aliis nec alii ipsis: tales autem maxime conservantur: quare manifestum est quod civitas quae est ex mediis maxime conservatur.

[89556] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 11 Deinde cum dicit propter hoc ostendit quod vivunt sine periculo; et dicit, quod medii quia nullus insidiatur ipsis nec ipsi aliis insidiantur, sine periculo vivunt. Et propter hoc Phocylides rationabiliter desideravit medius esse in civitate, videns quod medii sunt in civitate optimi: unde dixit: medius in civitate volo esse.

[89557] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 12 Deinde cum dicit palam ergo ostendit quod respublica quae est ex mediis est optima. Et dividitur in duas. In prima infert ex dictis quod respublica media est optima. Secundo probat hoc per signa et effectus, ibi, quod autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda infert corollarium, ibi, propter quod. In prima dicit, quod quia civitas optima est quae est ex mediis: manifestum quod respublica optima est ex mediis; et illae civitates quae multos habent medios, habent rempublicam optimam. Et ratio huius est, quia pars media civitatis valentior et melior est quam aliae duae partes divisim; quia si una pars praeter rationem velit opprimere aliam partem, sicut si divites pauperes velint opprimere, pars media adiungit se pauperibus, et cum illis reprimit malitiam divitum. Si autem pauperes velint insurgere contra divites praeter rationem, medii iungunt divitibus se, et reprimunt pauperes. Et ideo medii prohibent fieri excessus in civitate. Talis autem respublica optima est.

[89558] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 13 Deinde cum dicit propter quod infert unum corollarium. Et dicit, quod manifestum est ex dictis, quod ex quo civitas est optima quae est ex mediis, quod maximum bonum est quod in civitate gubernantes habeant substantiam mediam et possessiones medias. Quia ubi sunt qui valde excedunt in divitiis, aut indigentes valde, erit ibi aut status popularis aut paucorum intemperatus, in quo pauci divites valde dominantur secundum voluntatem suam; aut erit tyrannis propter ambos excessus, scilicet divitiarum et egestatis: ex populari enim statu nimis superbo insurgit tyrannis. Similiter ex paucorum potentia: ex mediis autem non. Multo autem minus oritur tyrannis ex his qui sunt propinqui mediis quam ex statu populari. Causa autem istorum apparebit inferius cum determinabitur de transmutatione reipublicae.

[89559] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 14 Deinde cum dicit quod autem probat per signa, quod respublica quae est ex mediis optima est. Et dividitur in partes tres, secundum quod declarat per tria. Secunda ibi, signum autem et cetera. Tertia ibi, manifestum autem et cetera. In prima intendit istam rationem. Illa respublica est optima quae est sine seditione magis et turbatione: sed talis est illa quae est ex mediis; ergo respublica quae est ex mediis optima est. Huius rationis ponit conclusionem et minorem cum sua probatione. Dicit igitur: quod respublica quae est ex mediis sit optima, manifestum est. Ista enim sola et sine seditione et turbatione est. Hoc autem probat dupliciter. Primo, quia ubi sunt plures medii, non sunt seditiones nec turbationes. Et propter hoc magnae civitates sunt magis sine seditionibus quam parvae: quia in magnis civitatibus sunt multi medii: sed in parvis civitatibus statim omnes sunt divisi in divites et pauperes; et ideo in illis saepe fiunt perturbationes et seditiones. Quare manifestum est quod illa respublica quae est ex mediis, magis est sine seditione et turbatione. Hoc idem probat secundo ex alio, quia status populares sunt durabiliores quam paucorum, quia plures habent medios et magis attingunt medii ad principatum quam in paucorum potentia. Ex quo manifestum est quod illa respublica quae est ex mediis est magis sine seditione et turbatione. Si autem accidet quod inter egenos et divites non fuerint plures medii, aut non sufficientes, si multitudo invaluerit, multos excessus facient; et ideo male se habet et cito peribit respublica.

[89560] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 15 Deinde cum dicit signum autem ponit secundum signum. Et dicit: quod respublica quae est ex mediis sit optima, signum est quod optimi legislatores fuerunt de mediis, sicut Solon. Iste enim Solon non fuit de divitibus excellenter, nec de pauperibus. Et hoc significavit in quadam poesi sua, quam non ponit philosophus: similiter Lycurgus non fuit de magnis: non enim fuit rex. Similiter Charondas, nec de divitibus, nec de pauperibus excellenter fuit, sed de mediis; similiter plures alii. Isti vero fuerunt optimi legislatores et fuerunt de mediis: quare manifestum est quod medio modo se habere disponit ad optimam rempublicam. Quod igitur optima respublica sit ex mediis, signum est quod optimi legislatores fuerunt de mediis.

[89561] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 16 Deinde cum dicit manifestum autem ponit tertium signum. Et ponit primo signum. Secundo rationem assignat cuiusdam quod in signo est dictum, ibi, adhuc autem propter. In prima dicit, quod manifestum est ex his quae dicentur iam, quod optima respublica est ex mediis: qui propter hoc sunt plures respublicae aut populares aut paucorum: quia frequenter in civitatibus medium paucorum est; statim enim sunt omnes vel divites vel egeni: et quicumque excellunt alios, convertunt rempublicam secundum voluntatem suam ad utilitatem suam; ita quod si divites superaverint pauperes, convertunt rempublicam ad voluntatem suam et regunt eam, et tunc fit paucorum potentia. Si autem pauperes excesserint, regunt rempublicam secundum voluntatem suam et fit status popularis: quare manifestum est, quod aut erit popularis, aut paucorum. Cum ergo ista accidant, quae non sunt recta, propter defectum mediorum, signum est quod respublica quae est ex mediis, sit optima.

[89562] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 17 Deinde cum dicit adhuc autem propter assignat causam quare sunt plures populares et paucorum; et dividitur in duas, secundum quod probat hoc per duas rationes. Secunda ibi, adhuc autem et eorum et cetera. In prima dicit quod seditiones et pugnae quae fiunt in civitate inter divites et pauperes ad invicem, sunt causa quare sunt tot populares et paucorum. Illi enim qui obtinent contra adversarios, non instituunt rempublicam communem nec aequalem: sed instituunt rempublicam ad utilitatem suam et honorem et praemium victoriae suae instituunt rempublicam in qua excedunt adversarios: ita quod si pauperes obtineant faciunt popularem statum: si divites, paucorum potentiam.

[89563] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 18 Deinde cum dicit adhuc autem eorum ponit secundam rationem; et dicit quod aliqui praeeminentes in Graecia in potentia amicorum vel in divitiis, vel in nobilitate, vel in aliquo alio, nutriti in aliqua republica, cum vellent instituere rempublicam aliquam, non instituerunt quamcumque; sed considerantes ad rempublicam in qua nutriti sunt, instituerunt illam. Et quia nutriti erant in populari vel in paucorum, instituerunt hanc vel illam, non considerantes bonum commune, sed bonum proprium: et istae utiliores erant eis; ideo ista instituerunt. Et propterea nunquam aut raro et apud paucos invenitur respublica media. Unus autem optimus fuit vir, qui cum esset in principatu suasit civibus rempublicam hanc mediam: sed illi noluerunt acceptare ipsam: similiter nec isti qui modo sunt in civitatibus, volunt eam recipere, quia consuetudinem non habent per quam inclinentur ad volendum aequalitatem; sed vel quaerunt principari, aut magis volunt sustinere rempublicam quam habent non recte ordinatam, sicut paucorum potentiam in qua dominantur, aut aliquam aliam. Et tunc concludit dicens, quod quae sit optima respublica et propter quam causam, manifestum est ex determinatis.

[89564] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 10 n. 19 Deinde cum dicit aliarum autem declarat qualiter aliae respublicae se habent ad istam; et dicit, quod rerumpublicarum aliarum a media posuimus plures species, sicut popularis et paucorum. Unaquaeque enim istarum plures species habet, sicut apparuit prius: quae autem istarum sit melior, et quae peior, visa ratione mediae reipublicae, non est difficile videre. Cum enim respublica quae est ex mediis, sit optima; illa quae est propinquior huic, melior est; et quae remotior, peior. Nam universaliter hoc verum est, quod in unoquoque genere illud quod est propinquius primo, perfectius est et melius in illo genere: quare illa respublica quae propinquior est reipublicae optimae in pluribus melior est: sicut prima species popularis melior est quam secunda, et secunda quam tertia, et tertia quam quarta. Quarta vero pessima est inter illas: similiter de paucorum potentia prima melior quam secunda, secunda quam tertia, et sic deinceps. Et dico, quod illa quae est propinquior optimae, est melior simpliciter loquendo sine suppositione: quia si loquamur de meliori et optima ex suppositione, nihil prohibet aliquam, quae non est melior simpliciter, esse meliorem aliquibus: sicut si in civitate aliqua cives sint aequales in libertate, melius est eis regi populari, quam republica media. Sic igitur apparet qualiter aliae se habent ad istam.


Lectio 11

[89565] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 1 Postquam philosophus declaravit, quae et qualis respublica est optima pluribus civitatibus, declarat quae et qualis, quibus et qualibus expediat: et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, sumendum. In prima dicit, quod post illa quae determinata sunt, dicendum est pertranseundo, quae respublica quibus et qualis qualibus expediat.

[89566] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 2 Deinde cum dicit sumendum itaque prosequitur: et dividitur in duas. Primo praemittit quaedam universalia quae valent ad sequentia in isto capitulo. In secunda ostendit, quod propositum fuit, ibi, quidem igitur. In prima dicit, quod antequam determinetur de republica quae cui, et qualis quali competat, accipiendum est primo, quod universaliter verum est in omnibus rebuspublicis: scilicet, quod illa pars reipublicae melior est, et valentior quae vult salvationem reipublicae quam illa quae non vult. Et ratio huius est, quia bonum rei attenditur in ordine ad finem: sed partes reipublicae ordinantur in finem reipublicae, finis autem reipublicae est salus et permanentia eius; et ergo bonum partium reipublicae intenditur in ordine ad finem istum. Sed unumquodque vult bonum proprium, et quanto magis vult, tanto melius est; ergo illa pars reipublicae melior est, quae intendit istum finem, quam illa quae non intendit. Secundum est, quod proponit, quod omnis civitas componitur ex quali et quanto. Et exponit quid vocat quale et quantum. Quale quidem vocat dignitatem, ad quam considerat volens instituere rempublicam vel volens distribuere principatum; sicut sunt divitiae, disciplina, ingenuitas. Quantum vocat multitudinem. Modo ita est quandoque, quod alteri parti civitatis inest quale, ita quod excedit aliam in qualitate: alteri parti inest quantum, ita quod excedit aliam in multitudine: sicut verbi gratia plures sunt in civitate ignobiles quam nobiles, pauperes quam divites: tamen pars illa quae abundat in quanto, non abundat in illo quantum deficit in quali. Ista autem consideranda sunt in determinando, quae vel qualis, cui vel quali conveniat, comparando ista ad invicem; puta defectum secundum unum ad superabundantiam respectu alterius.

[89567] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 3 Deinde cum dicit ubi quidem ostendit, quae et qualis, quibus et qualibus conveniat. Et primo quibus et qualibus popularis status. Secundo quibus et qualibus paucorum potentia, ibi, ubi autem multitudo, et cetera. Tertio quibus et qualibus respublica, ibi, oportet autem semper et cetera. In prima dicit, quod quamlibet civitatem, ubi abundat multitudo egenorum secundum dictam proportionem, scilicet, quod non excedat, puta in virtute, quantum deficit in multitudine divitum vel egenorum, oportet regi statu populari: ut si agricolae excedunt, tunc est popularis status agricolarum. Et secundum quod diversus est populus, secundum hoc oportet ipsum regi diversis speciebus popularis status: ut si multitudo agricolarum excedat, oportet regi prima specie popularis status. Si autem multitudo tenuiorum et mercenariorum, tunc oportet eam regi ultima specie popularis status. Isti enim minus sunt persuasibiles ratione, et magis inclinantur ad avaritiam; et ideo expedit eis magis regi illa specie popularis status, per quam possunt satisfacere magis avaritiae suae. Haec autem est ultima species, in qua principatur populus non secundum legem, sed secundum suam sententiam et voluntatem. Ubi autem multitudo est intermedia, competit regi eam aliqua specie intermedia: ut si excedat multitudo liberorum, secunda species debet esse; si multitudo aliorum quorumcumque, tertia species.

[89568] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit ubi autem ostendit quibus competit paucorum status. Et dicit, quod ubi multitudo divitum, quae plus abundat in quali, scilicet in divitiis et nobilitate, quam deficiat in quanto, idest in multitudine, ibi oportet esse paucorum status. Et secundum diversitatem huiusmodi multitudinis oportet diversificare species paucorum status; ita quod ubi est multitudo divitum habentium possessiones mediocres, oportet regi prima specie popularis status, in qua dominantur plures divites non nimis excedentes in divitiis, sed habentes possessiones mediocres. Ubi autem est minor multitudo, sed habent plures divitias, oportet regi secunda specie paucorum status. Ubi autem sunt adhuc pauciores divites, ditiores quam primi, expedit illos regi tertia specie. Ubi autem pauciores sunt, et magis divites, oportet regi illam civitatem quarta specie; ita quod sicut se habent species status popularis quantum ad multitudinem, sic species paucorum potentiae quantum ad divitias: ita quod sicut, ubi sunt pauciores egeni (sicut ubi sunt plures agricolae), oportet esse primam speciem status popularis; ubi adhuc plures, secundam; ubi adhuc plures quam prius, tertiam; ubi tota multitudo, quartam et pessimam; sic ex parte potentiae paucorum, ubi sunt plures divites habentes mediocres divitias, prima species: ubi pauciores ditiores, ibi secunda; sed ubi adhuc pauciores et ditiores, tertia: sed ubi sunt pauciores quam prius, et valde divites, quarta species et pessima.

[89569] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit oportet ostendit quibus competit respublica: et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda regreditur ad declarandum qualiter miscetur ex populari statu et paucorum, ibi, adhuc autem et cetera. Prima in duas. In prima ostendit quibus competit respublica. Secundo removet errorem quorumdam, ibi, pereant autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo, removet obiectionem quae posset fieri, ibi, nihil enim timendum et cetera. In prima dicit, quod legislator, si bene debeat ordinare rempublicam, debet assumere ad rempublicam medios. Et hoc, quascumque leges ponat; sive convenientes potentiae paucorum, sive populari statui; semper oportet coassumere medios; quia sic debet ferre leges, et ordinare rempublicam, ut per leges possit respublica salvari. Ubi vero multitudo huiusmodi mediorum abundat secundum quale, aut secundum quantitatem, vel in uno comparatione ad aliud, convenit esse rempublicam quae bene nata est regi rectis legibus: ex talibus enim dicta est esse ipsa: igitur expedit coassumere medios.

[89570] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit nihil enim removet obiectionem quae posset fieri. Aliquis enim diceret, quod legislator non debet assumere medios, quia pauperes et divites non consentirent, et sic erit turbatio in civitatibus. Removet hoc: et dicit, quod non est timendum quin divites consentiant pauperibus. Et ratio huius est, quia nunquam volunt esse servi dominorum, nec divites nec pauperes, et ideo quaerunt communem rempublicam magis. Hoc autem est respublica et non alia. Si autem quaerunt rempublicam communem, non invenirent aliam magis communem: quia pauperes nolunt quod divites dominentur ne opprimantur ab illis, nec divites volunt quod pauperes timeant opprimi ab eis, et ideo quaerunt fideliorem principantem. Sed ubique fidelissimus est et communis magis medius et arbiter. Ex quo manifestum est, quod respublica quanto magis mixta est, accedens ad aequalitatem et indifferentiam, tanto magis mansiva est.

[89571] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit peccant autem removet errorem quorumdam. Aliqui enim fuerunt qui voluerunt facere respublicas optimatum, qui plus attribuebant divitibus quam deberent, et quam pauperibus. Philosophus dicit quod isti peccaverunt non solum in hoc quod plus attribuebant divitiis quam deberent; sed in hoc quod pauperes non audiebantur in his in quibus debebant audiri secundum rectam rationem, et minus attribuebant eis quam oporteret, quoniam aliquando ex unius malo venit magnum malum; et ideo quamvis hoc sit modicum malum, scilicet plus attribuere divitibus quam pauperibus, tamen ex hoc sequitur excessus divitum; sed excessus divitum magis corrumpit civitatem quam excessus pauperum. Et ratio huius est, quia excessus qui plus facit distare bonum commune a communitate magis corrumpit civitatem quam qui minus. Sed excessus divitum magis facit distare a communitate, quia bonum commune trahit ad paucos, quia pauperes sunt plures quam divites: quare manifestum est, quod excessus divitum magis corrumpit civitatem quam excessus pauperum: quare hoc est malum et peccatum in republica plus dare divitibus.

[89572] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit adhuc autem postquam declaravit quae et qualis respublica quibus et qualibus conveniat, regreditur ad declarandum qualiter respublica misceatur ex paucorum et populari statu; et dividitur in duas. In prima ostendit ex quibus est maxime. In secunda recapitulat, ibi, praeter quam quidem et cetera. Prima in tres. Primo ostendit qualiter misceatur. Secundo ostendit ex quibus est, quia ex habentibus arma, ibi, oportet autem et cetera. In tertia assignat rationem propter quam antiqui vocaverunt rempublicam popularem statum, ibi, crescentibus autem et cetera. Adhuc prima in duas. Quia enim respublica miscetur ex paucorum et populari statu, primo tangit leges popularis et paucorum, secundo infert ex dictis quomodo miscetur ex illis, ibi, quare manifestum et cetera. Adhuc prima in duas. In prima tangit leges paucorum status. Secundo popularis, ibi, in democratiis autem et cetera. In prima tangit leges paucorum status, per quas intendunt sophistice excludere multitudinem a republica; et primo tangit ea de quibus feruntur leges. Secundo tangit leges ipsas, ibi, circa congregationem. In prima dicit, quod illa de quibus dominantes paucorum statui ferunt leges fallaciter et dolose, proponentes populo, quinque sunt numero: scilicet concio, magistratus, iudicium, armatura, exercitatio.

[89573] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit circa congregationem tangit leges circa ista: et primo tangit legem circa concionem. Secundo circa magistratum, ibi, circa principatus. Tertio circa iudicium, ibi, circa praetoria. Quarto circa arma et exercitia, ibi, eodem modo. In prima dicit, quod circa concionem ordinaverunt faventes paucorum statui, quod omnes venire liceret ad concionem: sed ulterius ordinaverunt quod divites si non venirent, haberent damnum, pauperes vero non. Vel quod divites multo magis damnum reportarent quam pauperes. Et manifestum est quod per istam legem pauperes excludebantur: quia divites ex hoc quod damnum magnum reportabant compellebantur venire: pauperes, quia nullum damnum reportabant non curabant venire, et ita non participabant civitate libenter.

[89574] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit circa principatus tangit legem circa magistratum. Ordinaverunt enim quod omnes possent attingere magistratum, sed ulterius statuerunt quod pauperibus liceret renunciare magistratui, divitibus vero non: et manifestum est quod per istam legem excludebantur pauperes; quia pauperes cum sint occupati circa alia, facile est quod cum liceat eis renunciare, dimittant magistratum; divites vero semper remanebant, cum eis non liceat renunciare.

[89575] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 11 Deinde cum dicit circa praetoria tangit legem circa iudicium; et dicit, quod circa iudicium ordinaverunt, supposito quod omnes possint attingere ad iudicia. Ulterius ordinaverunt divitibus damnum si non iudicarent et discuterent. Pauperibus vero dederunt licentiam de non discutiendo; vel si ordinaverunt damnum utrisque, tamen divitibus magnum damnum, pauperibus modicum, sicut ordinatum fuit in legibus Charondae. In aliquibus vero paucorum gubernationibus, licebat quidem omnibus discutere in iudicio et interesse congregationi, praescriptis tamen prius. Si vero contingeret quod scripti non interessent vel non discuterent, imponebantur magna damna; ita ut propter fugere damna non appeterent scribi; et sic si non scriberentur, nec interessent iudicio.

[89576] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit eodem autem tangit legem circa arma et exercitia simul: et dicit, quod eodem modo tulerunt legem de possessione armorum et circa exercitia ipsorum: et ordinaverunt quod liceret egenis non habere arma; divitibus, si non haberent, ordinaverunt magnum damnum. Similiter circa exercitium ordinaverunt quod pauperes si se non exercitarent in armis, nullum damnum haberent. Sed divitibus ordinaverunt magnum damnum. Sic autem ordinaverunt, ut divites propter damnum haberent arma et usum armorum, et sic haberent soli potestatem et tenerent principatum: pauperes vero, quia non timerent damnum, non haberent arma et usum armorum, et per consequens non participarent principatu. Et tunc concludit quod haec sunt sophismata de legislatione per quae volunt faventes paucorum potentiae excludere multitudinem a civilitate.

[89577] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit in democratiis ostendit qualiter faventes populo sapienter adversantur istis; et dicit, quod faventes populo in politia sua sapienter adversantur istis. Contra enim omnia ista ordinaverunt quod pauperes, qui convenirent ad congregationem et discuterent, haberent mercedem: divites vero si non venirent, nullum damnum reportarent. Et per istam legem monstratur quod excludebantur divites. Pauperes enim scientes, quod haberent mercedem, libenter veniebant. Divites autem scientes quod nullum haberent damnum, si non irent, non curabant ire, maxime quia non honorabantur: et sic tota potestas dimittebatur penes multitudinem.

[89578] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 14 Deinde cum dicit quare manifestum concludit qualiter respublica sit miscenda ex paucorum et populari statu; et dicit, quod manifestum est ex dictis qualiter respublica miscenda est ex illis: mixtum enim debet aliqualiter habere miscibilia et aliqualiter non; et ideo si recte fiat mixtio ex istis, oportet accipere ea quae pertinent utrisque secundum partem et ordinari pauperibus mercedem si veniant, divitibus vero damnum si non veniant: et isto modo omnes communicabunt civilitate; sed praedictis modis altera solum, ut respublica tantum sit paucorum vel populo faventium.

[89579] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 15 Deinde cum dicit oportet autem ostendit ex quibus est respublica. Et primo ostendit quod est ex utentibus armis maxime. Secundo quod est ex illis qui usi fuerunt armis, ibi, est enim politia. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo assignat causam cuiusdam dicti, ibi, volunt enim pauperes. In prima dicit quod respublica debet esse ex habentibus arma et utentibus iam in actu ipsis. Et ratio huius est, quia respublica debet esse ex mediis; et ideo debet esse ex illis in quibus sunt plures medii: tales sunt utentes armis. Quanta autem debet esse multitudo civitatis et census, non est determinatum nunc: oportet enim censum in civitate determinare secundum regionem et secundum potentiam adversariorum. Oportet enim tantam esse multitudinem quantam regio possit nutrire, et tantam quod possit repellere adversarios. Sed advertendum quod qualitas et bona dispositio secundum disciplinam vel mores multum addit ad bonitatem reipublicae; et ideo faciendum est quod participantes politiae sint plures, saltem secundum qualitatem, quamvis deficiant quantitate.

[89580] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 16 Deinde cum dicit volunt enim assignat causam cuiusdam dicti; scilicet, quod oportet esse plures participantes reipublicae quam non participantes; et dicit, quod pauperes in civitate existentes absque principatu volunt vivere quiete et sine turbatione, dato quod nullus molestet eos, et dato quod nihil auferatur ab eis de bonis suis: sed istud non est facile, quia frequenter contingit, quod principantes non sint mites et humani; et ideo difficile est quod non suscipiant pauperes molestiam. Iterum illi qui utuntur armis, quando bellum debet fieri, volunt recipere alimentum a pauperibus si sint aliqui pauperes: et si non recipiant, movent bellum contra illos; et si accipiant, pauperes volunt insurgere. Ut igitur non possint insurgere contra principantes, expedit esse plures habentes arma quam non habentes.

[89581] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 17 Deinde cum dicit est enim ostendit quod respublica non tantum est ex illis qui possident, sed ex illis qui possederunt arma et habuerunt usum eorum. Et dicit, quod apud aliquos est respublica non solum ex illis qui vadunt ad arma, et utuntur eis iam actu, sed ex eis qui fuerunt et usi sunt. Et rationabiliter hoc est: quia illi sunt magis exercitati in actibus virtutum et in armis. Rationabile autem est quod respublica sit ex illis: quod declarat per quamdam rempublicam, dicens quod apud Malienses erat respublica ex his qui fuerant in armis et usi fuerant. Verumtamen principantem eligebant ex militibus, sive ex illis qui iam utebantur armis. Primae etiam respublicae fuerunt magis ex praeliantibus et utentibus armis praeter principatus regales. Principem autem eligebant de equestribus; et respublica quae fuit a principio fuit ex equestribus, quia robur belli tunc in equestribus habebatur. Peditatus autem est omnino inutilis nisi adsit ordo et disciplina; sed qualis sit huiusmodi ordo et disciplina, non fuit cognitum antiquis: et propterea totum robur et excellentia exercitus habebatur ex equestribus.

[89582] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 18 Deinde cum dicit crescentibus autem assignat causam cuiusdam dicti. Aliqui enim istam rempublicam vocaverunt popularem, alii paucorum. Ideo causam huius assignat; et primo quare dixerunt eandem popularem statum. Secundo quare paucorum, ibi, fuerat enim et cetera. In prima dicit, quod crescentibus civitatibus contigit, quod erat magna multitudo habentium arma qui dominabantur. Ubi autem multitudo dominatur, status popularis est: propter quod quidam dixerunt illam quam vocamus rempublicam, popularem.

[89583] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 19 Deinde cum dicit erant autem ostendit quare vocaverunt eam paucorum statum; et dicit, quod antiquae respublicae rationabiliter erant status paucorum et regalis. Antiquitus enim pauci erant homines inhabitantes civitates; et ideo pauci erant medii: et quia pauci erant secundum multitudinem, paucorum status erat: sed quia bene erant ordinati, bene sustinebant principatum et subiiciebantur.

[89584] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 11 n. 20 Deinde cum dicit propter quam recapitulat dicta a principio quarti; et dicit quod dictum est in praecedentibus propter quam causam sunt plures respublicae, et propter quam causam sunt aliae respublicae praeter sex respublicas acceptas secundum genus; ut sunt plures populares et paucorum status et optimatum, et non una numero solum. Iterum dictum est qualiter differunt adinvicem, et quae sit optima respublica, et propter quam causam accidit, et quibus expediat.


Lectio 12

[89585] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 1 Postquam philosophus determinavit quae respublica est optima, et quae et qualis, quibus et qualibus conveniat, determinat de quibusdam partibus reipublicae, scilicet de consiliativo et dominativo et iudicativo. Et primo dat intentionem suam. Secundo prosequitur, ibi, dominans est et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de unaquaque republica et in communi et divisim, consequenter dicendum est de quibusdam ex quibus pendet consideratio determinatorum. Et dicit rursus, quia in tertio fecit mentionem de ipsis, et accipiendum est principium conveniens illis, scilicet quod sunt tres partes rerumpublicarum de quibus studiosus legislator debet considerare et conferre secundum rationem de illis. Illis enim bene se habentibus, necessarium est rempublicam bene esse ordinatam et male; et secundum differentiam istorum adinvicem necesse est respublicas differre, quia per ista distribuitur respublica quae est ordo principantium. Istorum autem una pars est, quae consiliatur de communibus civitatis. Alia est quae versatur circa principatus: et hoc est quos oportet esse principes, et quorum debent esse domini; et qualiter assumuntur, utrum per sortem vel per electionem. Tertia pars est quae versatur circa iudicia.

[89586] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 2 Deinde cum dicit dominans autem prosequitur; et primo de consiliativo. Secundo de principatu, ibi, de consiliante et cetera. Tertio de iudicativo, ibi, reliquum autem et cetera. Prima in duas. Primo tangit de quibus consiliantur in communi. Secundo prosequitur de ipso consiliativo, ibi, necessarium autem et cetera. In prima dicit, quod dominans in civitate consiliatur de bello, utrum bellandum sit vel non; et de pace, utrum pax debeat fieri cum adversariis vel non. Consiliatur etiam de propugnatione et de dissolutione, utrum simul vel separatim debeat pugnare. Iterum consiliatur de legibus qualiter sint ferendae. Consiliatur etiam de morte alicuius, utrum expediat aliquem qui fuit contra civitatem, interfici vel relegari. Iterum de populatione qualiter debeat fieri si indigeat civitas populari, et ex quibus. Iterum qualiter principantes debent eligi et corrigi.

[89587] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit necessarium autem prosequitur de ipso consiliativo declarando eius consiliativum cui competat reipublicae. Et primo ponit divisionem unam. Secundo ostendit quibus rebuspublicis competant membra ipsius, ibi, omnes igitur et cetera. In prima dicit, quod necessarium est, aut omnia iudicia dare omnibus civibus, ita quod omnes cives de omnibus iudicent; aut quibusdam omnia, sicut principanti uni, aut pluribus si sint plures principantes; aut alia aliis, ita quod quidam iudicent de quibusdam, alii de aliis; aut de quibusdam omnes, aut quidam de quibusdam.

[89588] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit omnes quidem ostendit primo quibus competant membra. Secundo determinat quaedam convenientia quibusdam rebuspublicis, ibi, expedit autem et cetera. Prima adhuc dividitur in duas. In prima ostendit quibus rebuspublicis competant membra praedicta. Et dividitur in tres. Primo enim ostendit quis modus competit populari statui. Secundo cum dicit, quidam autem etc. quis paucorum statui. Tertio quis optimatum, cum dicit, quando autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima tangit quis modus competat populari statui. In secunda cum dicit, sunt autem modi etc. subdividit ipsum declarando quis quibus modis eius conveniat. In prima dicit, quod ad popularem statum pertinet, quod omnes iudicent et deliberent de omnibus. Et ratio huius est, quia favens populo intendit aequalitatem: hoc autem videtur esse aequalitas quod omnes attingant ad iudicium de omnibus: quare iste modus pertinet ad popularem.

[89589] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 5 Deinde cum dicit sunt autem subdit modum istum; et dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos, declarans quibus modis populari statui competunt illi modi. Secunda ibi, alius autem modus et cetera. Tertia ibi, alius autem modus est ut. Quarta ibi, quartus autem modus et cetera. In prima dicit, quod eius, quod est omnes iudicare de omnibus, plures sunt modi. Unus est, quod omnes attingant ad iudicia omnia; sed quod non omnes simul conveniant, sed secundum partem, sicut accidit in republica Milesii et in aliis. De quibusdam enim rebuspublicis consiliantur principantes. Conveniunt autem omnes secundum partem, ut secundum tribus et partes minimas, ita quod modo vadit una pars cras alia, ita quod non sit aliqua pars quae non attingat ad civilitatem. Iste autem modus competit primo modo populari statui secundum quem principantur agricolae, habentes divitias mediocres, et secundum leges non secundum voluntatem. Tales enim non semper possunt venire, quia habent vivere de agricultura, circa quam oportet eos laborare. Et ideo necessarium est eos venire secundum partem: aliquando tamen oportet omnes venire simul, ut quando debet ferri lex aliqua: similiter quando debet tractari de his, quae pertinent ad rempublicam etiam quando debent audire responsiones a principibus.

[89590] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 6 Deinde cum dicit alius autem ponit secundum modum. Et dicit, quod secundus modus est, quod omnes conveniant simul, et hoc in magnis solum, sicut in electione principis vel principantium, et quando debet lex aliqua dari, similiter quando debet tractari de bello vel de pace, similiter quando debent fieri correctiones principantium. Alia vero dimittuntur principantibus qui assumendi sunt vel per electionem vel per sortem. Et competit secundo modo populari statui in quo multitudo non habet sufficientes divitias; ideo oportet principatum committere aliquibus.

[89591] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 7 Deinde cum dicit alius autem ponit tertium modum; et dicit, quod tertius modus est quando omnes conveniunt in magnis, sicut in correctionibus principum, et tamen debet tractari de bello et de pugnatione. Alia autem dimittuntur principibus qui eliguntur a quibuscumque qui sciunt principari. Et differt iste modus a primo; quia in primo non eliguntur principantes ex quibuscumque, sed in isto eliguntur. Iste autem modus competit tertio modo populari statui, in quo assumuntur principes ex quibuscumque.

[89592] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 8 Deinde cum dicit quartus autem ponit quartum modum; et dicit, quod quartus modus est quando omnes de omnibus consiliantur et iudicant, ita quod nihil omnino dimittitur principantibus, sed solum referre: sic autem est in ultimo modo popularis status, in quo multitudo principatur. Et ideo iste modus quartus competit quarto modo populari statui, qui, ut dictum est superius, proportionabilis est quarto modo paucorum statui, qui quidem est potentatus proportionabilis monarchiae tyrannicae. Sicut enim ista monarchia tyrannica pessima est, et etiam haec paucorum potentia pessima inter alias species eius, ita iste quartus modus popularis status pessimus est inter omnes modos popularis status. Et ulterius concludit quod omnes isti modi sunt de statu populari, quia conveniunt popularis status modis.

[89593] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 9 Deinde cum dicit quidam autem ostendit quis modus est paucorum potentiae; et dividitur in duas. In prima ponit modum mixtum. Secundo ponit modos pure paucorum dominantium, ibi, quando quidem et cetera. In prima dicit, quod quando aliqui consiliantur de omnibus, est modus paucorum. Et iste modus dividitur in plures: quando enim de omnibus consiliantur aliqui divites non habentes divitias excellentes, sed mediocres, et sunt plures secundum multitudinem plures habentes huiusmodi divitias et principantur secundum legem, ita quod legem non possunt mutare, nec facere quae prohibet, sed exequi ea quae praecipit, et possunt attingere ad principatum, tunc est unus modus paucorum dominantium, sed civilis est propter moderatas habere divitias. Tales enim medii sunt in civitate: respublica autem ex mediis est: quare iste modus mixtus est ex paucorum statu et republica.

[89594] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit quando quidem tangit alios modos paucorum status pure. Et dicit, quod quando non omnes divites consiliantur de omnibus, sed quidam electi ditiores prioribus et principantur secundum legem, paucorum potentiae est; et quando adhuc ditiores principantur omnibus, et consiliantur, et pauciores, et habent potestatem eligendi illos qui deficiunt in principatu, et filii eorum succedunt in principatu, sed adhuc principantur secundum legem; vel quando principantur pauciores quam prius et ditiores, et principantur non secundum legem, sed secundum suas sententias, ita quod domini sunt legis, quia possunt ferre legem vel mutare, tunc est paucorum potentia secundum diversos modos eius.

[89595] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 11 Deinde cum dicit quando autem ostendit, quis est modus optimatum. Et circa hoc duo facit. Primo enim tangit, quis modus est optimatum pure. Secundo cum dicit quod si de quibusdam electi etc., ostendit, quis est mixtus ex paucorum et optimatum statu. In prima dicit, quod quando omnes consiliantur de quibusdam magnis, sicut de pace, utrum debeat fieri cum adversariis, et de bello, et de correctione, et alia permittuntur principantibus, qui sunt accipiendi, vel per sortem, vel per electionem, modus est optimatum, vel civilis: quia enim magna sunt, et periculosa, magnam inimicitiam habent. Maiorem vero inimicitiam habet aliquis ad paucos, vel ad aliquos, quam ad totam multitudinem, quia dividitur in plures, propter hoc minor est ad singulos. Et ideo in talibus omnes debent iudicare. In aliis iudicare possunt principes, in quibus non sunt magna pericula.

[89596] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit si autem ostendit, quis modus mixtus est ex praecedenti, et civili; intendens dicere, quod si de quibusdam omnes consilientur, sicut de magnis, de aliis autem principantes, qui assumuntur per electionem: aut si contingat, quod de quibusdam eligantur aliqui principantes per sortem, et hoc vel communiter ex quibuscumque, scilicet indifferenter, vel assumantur ex aliquibus, prius inquisito et facto iudicio vel scrutinio de illis ex quibus assumendi sunt per sortem, vel si assumantur de omnibus per electionem, hoc pertinet ad optimatum, vel rempublicam: quod enim per electionem, et ex quibusdam, optimatum est: quod autem per sortem, magis civile est. Ulterius concludit, quasi recapitulando, quod consiliativum de eis, quae ordinantur ad rempublicam, habet dividi, sicut dictum est, et quaelibet respublica disponitur et regitur consiliativo secundum modum dictum.

[89597] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit expedit autem determinat quaedam expedientia rebuspublicis quibusdam, scilicet populari, et paucorum statui. Et primo tangit expedientia popularis status. Secundo paucorum, ibi, in oligarchiis autem et cetera. Prima in tres, secundum quod ponit tria expedientia. Secunda, ibi, expedit autem et cetera. Tertia, ibi, expedit autem si excedant et cetera. In prima dicit, quod populari, quae maxime apparet esse popularis, sicut est quarta species, in qua populus totus dominatur non secundum legem, sed secundum sententiam, expedit et melius est facere illud quod observatur in iudiciis, et in paucorum statu: scilicet quod divitibus, si non conveniant ad iudicium et congregationem, ordinetur damnum magnum: pauperibus, si venirent ad congregationem, merces. Et ratio huius est, quia si venerint et divites et pauperes, melius deliberabunt et sanius omnis populus, scilicet divitibus, et e converso. Quod enim non videbunt divites, videbunt pauperes, et e converso. Et tunc quoniam communiter deliberabunt, communiter exequentur. Propter quod expedit huic speciei populari ordinare divitibus damnum, si non venerint ad congregationem: pauperibus mercedem, si venerint.

[89598] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 14 Deinde cum dicit expedit autem ponit secundum expediens, quod competit aliis ab ultimo modo populari. Et dicit quod expedit populari statui, quod ad considerandum vel iudicandum eligantur aliqui de omnibus, ut tot de divitibus, tot de pauperibus, tot de ista turba, tot de alia; vel tot de isto vico, tot de alio; ita quod semper conservetur aequalitas; ut quot assumentur de quibusdam, tot assumantur de aliis secundum aequalem proportionem. Et ratio est, quia melius exequuntur deliberationes et magis concordes erunt.

[89599] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 15 Deinde cum dicit expedit autem ponit tertium expediens: et videtur esse cautela contra aliquid, quod posset dici contra primum expediens. Dicebatur enim, quod merces erat danda pauperibus, si venirent ad congregationem. Potest autem dici, quod non est hoc expediens; quia tunc multi venient; et tunc, cum sint plures quam divites, deliberabunt secundum quod placebit eis, et nolent illud observari, et sic erit dissensio. Contra hoc ponit expediens; et dicit, quod si pauperes secundum multitudinem excedant viros civiles, sicut medios et insignes, aut quoscumque alios, tunc non est danda merces omnibus, nisi secundum proportionem ad multitudinem divitum, aut multos oportet privare congregatione.

[89600] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 16 Deinde cum dicit in oligarchiis tangit cautelas convenientes paucis. Et dividitur in tres, secundum quod tangit tria. Secunda, ibi, adhuc eadem et cetera. Tertia, ibi, et oppositum autem eius quod et cetera. In prima dicit, quod ad hoc, quod bene consilientur faventes paucis, et consilium eorum sit firmum, oportet quod vocent aliquos faventes populo, sive aliquos de populo, sicut illos qui praeeminent aliqualiter populo, sicut est in quibusdam rebuspublicis, qui vocantur praemissi, vel servatores legis; et tractare cum istis de illis, de quibus faventes paucis consiliati fuerunt. Et ratio huius est, quia populus isto modo participabit consiliativo; et quod deliberatum fuerit isto modo, multitudo non poterit dissolvere, sed potius exequentur una cum paucorum potentia.

[89601] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 17 Deinde cum dicit adhuc eadem ponit secundam cautelam. Et dicit, quod ad hoc, quod consilium paucorum sit firmum, oportet paucos inquirere sententiam populi, vel opinionem quae est, et tunc sententiare secundum sententiam eius, ita quod populus eamdem sententiam dicat, quam pauci; aut si non, nihil sententient contrarium populo; vel quod principes consilientur de his, quae ad rempublicam ordinantur; et tunc quod inventum est per consilium, tradat omnibus consiliariis populi; sic enim sententia paucorum firmior erit.

[89602] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 12 n. 18 Deinde cum dicit et oppositum ponit tertiam cautelam. Et dicit, quod ad hoc quod consilium paucorum firmum sit, oportet eos facere oppositum eius quod fit in republica, scilicet cum pauci per sententiam debeant absolvere aliquem, quod convocent multitudinem et faciant eam dominam in dando sententiam propter benevolentiam habendam. Cum autem condemnabunt aliquem ad mortem, vel relegabunt, non dent potestatem multitudini, sed potestas solum dimittitur principibus. Et ratio huius est, quia condemnatio alicuius ad mortem, vel relegatio, fit, quia commisit contra principantes paucos; populus autem contrarius est eis. Si igitur darent potestatem populo in condemnatione, vel relegatione, contingeret quod populus absolveret, aut non tantum puniet, quantum deberet: quod est inconveniens, et ideo non debent dare potestatem populo supra mortem alicuius. Sed in rebuspublicis fit e contrario; quia absolventes sunt pauci, scilicet principantes; condemnantes vero sunt non principantes, sed plures, sicut populus. Et tunc concludit intentum suum, quod de principante consiliativo in rebuspublicis determinatum sit hoc modo.


Lectio 13

[89603] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 1 Postquam philosophus determinavit de consiliativo, et modis eius, et qui quibus rebuspublicis expediunt, determinat de principatu. Et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, est autem neque facile. In prima dicit, quod postquam determinatum est de consiliativo, dicendum est de principatu. Divisio enim principatus conveniens est dictis de consiliativo. Sunt autem multae partes et differentiae principatus secundum quod sunt principatus, et quorum debent esse domini principantes. Item de tempore per quantum tempus debent esse domini secundum unumquemque principatum. Sunt enim quidam principatus durantes per sex menses, quidam qui durant per annum, alii qui durant plus. Quidam autem sunt non perpetui, sed multum durant: etiam quidam sunt, qui non sunt perpetui, nec multum durant, sed contingit eumdem frequenter principari: aliquoties etiam contingit principari non eumdem bis, sed solum semel. Iterum dicendum est de institutione principatuum, ex quibus, et qui debent instituere, et qualiter. De omnibus enim istis oportet diligenter videre quibus modis possunt fieri, et postmodum videre, qui modi et quales, quibus et qualibus rebuspublicis conveniant.

[89604] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 2 Deinde cum dicit est autem prosequitur. Et dividitur in duas. In prima determinat de divisione principatuum, et de modo institutionis ipsorum. Secundo recolligit determinata, remittens nos de consideratione aliquorum ad sequentia, scilicet ad sextum librum, ibi, quod igitur sunt et cetera. Prima in duas. In prima determinat distinctionem principatuum in ordine ad respublicas. Secundo determinat de modo institutionis ipsarum, ibi, circa institutiones et cetera. Prima in duas. In prima determinat distinctionem principatus in generali. Secundo tangit distinctionem principatus in ordine ad respublicas, ibi, sed haec differunt et cetera. Prima in duas. Primo tangit modos principatus minus principales. Secundo tangit modos principaliter dictos, ibi, maxime autem et cetera. In prima dicit, quod non est facile determinare, qui debent esse principatus, et quot; quoniam respublica conveniens, multis indiget principatibus, et praecipientibus: et quia plures oportet esse, manifestum est, quod non omnes sunt assumendi, vel per electionem, vel per sortem, sicut sacerdotes. Et dicuntur sacerdotes, qui curam habent de cultu divino. Tales autem non debent assumi per sortem, sed per electionem: principatus autem iste est alter a civilibus principatibus. Sunt etiam alii principatus, qui distribuunt bona communia, quibus debent distribui: sunt etiam praecones qui nunciant dicta communia, quae debent nunciari. Eliguntur etiam alii, qui dicuntur legati, qui mittuntur ad extrinsecas civitates et principatus. Sunt etiam alii principes civiles, qui curam habent de omnibus civitatibus quantum ad aliquam operationem, sicut est dux exercitus bellantium. Iste enim habet dirigere cives in exercitu. Alii sunt principes, qui non habent curam de omnibus quantum ad aliquam operationem, sed curam habent de aliqua parte civitatis, sicut sunt mulierum puerorumque curatores. Alii sunt principatus oeconomici quos frequenter eligunt, scilicet mensuratores frumenti, et ministeriales, qui habent ministeria diversa in civitate. Cum autem in talibus aliqui abundant, ordinant servos ad huiusmodi officia.

[89605] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 3 Deinde cum dicit maxime autem tangit modos principatus principaliter dictos. Et est intelligendum, quod unumquodque naturalium aliqua operatione determinatur, in quam cum potest, dicitur illud; cum autem non potest, non dicitur, nisi aequivoce. Quare principatus est aliqua operatio in quam cum poterit, maxime dicetur principatus: cum autem non poterit, non dicetur, nisi aequivoce. Operationes autem principatus sunt consiliari de aliquibus, iudicare, et praecipere: maxime autem operatio principatus est praecipere, praecipere enim maxime pertinet ad principatum. Dicit igitur: maxime, et simpliciter, ut est dicere, illi debent dici principatus, quibus competunt isti actus, consiliari, iudicare et praecipere. Et ille principatus maxime dicitur principatus, cui competit praecipere, quia iste est actus praecipuus ipsius principatus.

[89606] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 4 Deinde cum dicit sed hae tangit distinctionem principatus in ordine ad rempublicam. Et primo tangit quae circa principatus faciunt difficultatem, et quae non. Secundo prosequitur de illis quae faciunt difficultatem, ibi, in magnis et cetera. In prima dicit, quod utrum principatus dicatur secundum unum modum vel plures, et secundum diversas rationes, non multum facit ad propositum; quia iudicium non fit de altercatione quae sit de nominibus, sed pertinet ad aliud negotium, scilicet ad metaphysicum: consideratio enim de distinctione vocabulorum est negotium intellectuale: sed qui principatus et quales sunt necessarii, et quare, et quot in civitate si debeat esse civitas, et qui et quales non sunt necessarii, tamen expediunt ad bonam rempublicam, hoc magis facit ad propositum, et magis dubitabit aliquis de istis et circa omnem rempublicam et parvas civitates.

[89607] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 5 Deinde cum dicit in magnis prosequitur de illis quae faciunt difficultatem: et dividitur in duas. In prima ostendit, in quibus civitatibus expedit unum principatum in plures dividi, et in quibus non. Secundo movet circa hoc dubitationes, ibi, contingit autem. Prima in duas. In prima ostendit, quod in magnis civitatibus non expedit unum principatum in plures dividi. In secunda, quod in parvis non expedit, ibi, in parvis autem et cetera. In prima dicit, quod in magnis civitatibus congruit et expediens est unum principatum ordinari ad unum opus et non ad plures. Sed contingit esse multos principantes in talibus civitatibus: et ratio huius est duplex. Prima est, quia in magnis civitatibus multi sunt cives digni principari; et expediens est, quod quidam multo tempore dimittantur in principatu, alios semel expedit principari: hoc autem non contingeret, si unus teneret multos principatus. Quare in magnis civitatibus non expedit unum plures principatus tenere. Alia ratio est, quia unum opus melius perficitur ab uno adhibente curam circa illud, quam si circa multa intendens distraheretur: quare melius est unum principatum committere uni, quam plures.

[89608] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 6 Deinde cum dicit in parvis ostendit, quod in parvis civitatibus expedit unum plures principatus tenere: et dividitur in tres. In prima facit quod dictum est. In secunda respondet obiectioni quae posset fieri, ibi, indigent autem aliquando. In tertia ostendit ex quo potest dignosci quos principatus congruat coniungere in unum, et quos non, ibi, si igitur habemus. In prima dicit quod in parvis civitatibus oportet unum plures principatus tenere. Et ratio huius est, quia in parvis civitatibus sunt pauci cives; et ideo propter paucitatem ipsorum, non possunt esse plures principantes: quare oportet unum principatus plures tenere. Et contingit in talibus civitatibus, quod successive iterum principantur.

[89609] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 7 Deinde cum dicit indigent autem respondet obiectioni, quae posset fieri: aliquis enim posset dicere: si in magnis civitatibus oportet unum principantem unum principatum tenere, in parvis unum plures, non erit idem principatus secundum rationem in magnis civitatibus et in parvis. Iterum posset dici, quod non expedit in parvis civitatibus unum principatus plures tenere, quia regimen unius impediret curam alterius; minus enim potest esse intentus circa plures, quam circa unum. Ista duo removet; et dicit quod parvae civitates aliquando indigent eisdem principantibus secundum speciem, quibus indigent magnae. Sed in hoc est differentia: quod in magnis civitatibus frequenter sunt iidem principatus et principantes propter multos esse cives in civitate, in parvis autem non nisi in multo tempore. In parvis enim propter paucos esse cives non possunt multi esse principantes: et propter hoc oportet unum multo tempore principari, et tenere principatus multos: non enim omnes principatus impediunt seinvicem, ita quod propter curam unius impeditur alterius; sicut plura luminaria uni obelisco imposita, non se impediunt: non secus ergo plures principatus uni iniuncti non impediunt. Tales autem sunt principatus propinqui existentes natura, qui vel ordinantur ad unum finem vel ad propinquos; sicut est principatus qui habet curam honestatis puerorum et mulierum.

[89610] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 8 Deinde cum dicit si igitur declarat ex quo potest dignosci quos principatus congruit demandare in unum, et quos non; dicens, quod si sciamus quos principatus necessarium est esse in civitate, et quos non est necessarium, et tamen expedit esse, de facili sciemus quos principatus et quales expedit congregare in unum principatum, et quos et quales non.

[89611] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 9 Deinde cum dicit congruit autem inquirit quos principatus oportet uniri in unum, et quos oportet dividi in plures, per comparationem ad loca, et homines et respublicas. Et primo movet dubitationes circa hoc. Secundo solvit eas, ibi, aut existunt quidem. In prima dicit, quod non debet civem latere qui principes possunt habere curam de diversis secundum diversitatem locorum, et quorum et qualium oportet ubique esse unum principem. Verbi gratia, contingit aliquam curam habere honestatis in foro, et in alia parte civitatis, et extra. Modo est dubitatio, utrum curans honestatem in foro sit praefectus fori, et alius sit princeps honestatis in alia parte civitatis, ita quod secundum diversitatem locorum diversificentur principes, quamvis principatus honestatis sit unius rationis: aut sit unus princeps honestatis, et in foro, et in omni alio loco. Secunda quaestio est, utrum principatus debeant distingui secundum rem, vel secundum hominem: idest secundum illud ad quod per se inspicitur in dirigendo, vel secundum multitudinem hominum, qui debent dirigi per illum; verbi gratia, utrum sit idem principatus ornatus puerorum, et mulierum non. Tertia quaestio est, utrum principatus distinguantur secundum distinctionem rerumpublicarum: sicut verbi gratia: utrum in statu populari paucorum, et optimatum, et monarchia regali sint idem principatus, vel alii genere vel specie non existentes ex aequalibus nec ex similibus, vel sint diversi in diversis rebuspublicis, ut in statu optimatum virtuosi, in statu populari liberi, in statu paucorum divites.

[89612] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit aut existunt solvit dubitationes istas. Et primo solvit eas. Secundo addit ad solutionem quiddam, ibi, non solum. Circa primum intelligendum est, quod principatus distinguitur, sicut alia naturalia; scilicet et secundum formam, et secundum materiam. Forma vero principatus virtus aliqua vel potentia est: est enim principatus potentia quaedam, vel virtus: virtus autem attenditur in ordine ad finem: ergo secundum distinctionem finis distinguuntur principatus. Finis autem principatus duplex est: quidam scilicet est remotus, quidam vero propinquus: remotus, sicut finis reipublicae ad quem ordinantur ultimo omnes principatus, et maxime et immediate principalis. Principatus propinquus est sicut finis ducatus exercitus victoria, iudicii iudicare de subortis. Distinguitur igitur principatus primo secundum distinctionem finis remoti. Cum igitur fines rerumpublicarum erunt diversi, principatus diversarum rerumpublicarum erunt diversi: et sicut respublicae omnes attributionem habent ad unam primam, sic principatus rerumpublicarum posteriorum ad principatum in republica prima et simpliciter dicta, attributionem habent. Et per hoc solvitur tertia quaestio cum quaerebatur, utrum principatus distingueretur secundum distinctionem rerumpublicarum. Apparet enim quod sic, secundum distinctionem finis ultimi. Finis autem propinquus civitatis diversus est in qualibet republica, sicut ducatus exercitus victoria, iudicii iudicare. Secundum vero distinctionem huius finis distinguitur principatus. Et hoc dupliciter. Uno modo secundum distinctionem ipsius finis secundum se: et sic diversi sunt principatus ducatus exercitus et iudicii. Alio modo distinguitur principatus per hoc quod homines diversimode se habent ad finem illum: ita quod finis potest esse unus secundum rem: sed quia homines aliter se habent ad illum finem, principatus distinguitur: sicut est principatus ornatus mulierum, puerorum e virorum. Quamvis enim finis istorum sit unus; tamen quia aliter se habet puer ad istum finem quam mulier, et quam vir adultus; ideo alius est principatus ornatus mulierum, alius puerorum et adultorum. Et per hoc solvitur secunda quaestio cum quaerebatur, utrum distinctio principatus esset secundum homines vel rem: quia et est secundum rem, ut quando distinguitur secundum distinctionem finis propinqui secundum se: et secundum homines, quando homines diversimode se habent ad finem principatus. Secundo vero distinguitur principatus secundum materiam, ut secundum diversitatem locorum et hominum: possunt enim loca esse ita distantia quod unus homo non posset regere; et tunc unus principatus dividitur in plures. Iterum si sit magna multitudo civium quae non possit dirigi per unum, oportet principatum unum secundum speciem distingui in plures: si autem loca sint propinqua et pauci sint homines, tunc plures principatus uniuntur in unum. Similiter contingit aliquando diversos principatus secundum rem, maxime eos quorum est unus finis secundum rem, diversos tamen secundum diversum modum se habendi ad ipsum, propter paucitatem hominum et propinquitatem locorum, coniungi: sicut contingit eumdem habere curam boni ornatus virorum et puerorum et mulierum: aliquando contingit contrarium propter causas contrarias. Et per hoc solvitur prima quaestio cum quaerebatur, utrum principatus distingueretur secundum diversitatem locorum: quoniam aliquando sic, aliquando non. Et haec omnia innuit philosophus breviter dicens, quod secundum diversitatem istorum, scilicet locorum, hominum et rei et rerumpublicarum est diversitas principatuum. Contingit enim aliquando, quod diversi principatus congregantur in unum, aliquando unus dividitur in plures, quia contingit in aliquibus civitatibus multos esse cives, et loca distantia, ita quod unus non posset regere, et unus principatus dividitur in plures, sicut principatus boni ornatus, et propter multitudinem civium et distantiam locorum distinguitur in plures: in aliquibus vero contingit paucos esse cives et loca non esse distantia, sed propinqua; et tunc plures principatus uniuntur in unum, quia idem sufficiens est regere diversos principatus.

[89613] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 11 Deinde cum dicit non solum adiungit praedictis quaedam. Et primo adiungit, quod sunt quidam principatus singulares quibusdam rebuspublicis. Secundo adiungit de principatu puerorum, ibi, puerorum et cetera. Adhuc prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit quod consilium in populari statu quoddam est, ibi, dissolvitur autem et cetera. In prima dicit, quod non solum distinguitur vel unitur principatus secundum loca, ut unus dividatur in duo, et duo in unum congregentur; sed quidam sunt principatus singulares, qui reperiuntur in quibusdam rebuspublicis et non in aliis, sicut principatus praeconsulentium est in paucorum statu non in populari, sed consilium invenitur in populari statu, quia oportet in populari statu esse aliquos qui consilientur de eis quae sunt populi. Populus enim deficit a ratione, ut in pluribus. Universaliter in civitate oportet esse aliquid consiliativum quod dirigat et curet ut populus non vacet et insolescat: et si sint multi, populare est: si autem pauci, est paucorum potentia. Non sunt autem in populari statu, sed in paucorum praeconsules; quia praeconsules sunt pauci et divites; et ideo in paucorum statu sunt. Ubi autem sunt ambo principatus, scilicet praeconsulum et consiliantium, consules sunt supra consiliarios. Consiliarius autem est, ut dictum est, status popularis; sed praeconsul est paucorum.

[89614] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 12 Deinde cum dicit dissolvitur autem declarat quod in quadam potentia populari non est consilium; et dicit, quod principatus consiliativus in quibusdam a popularibus statibus amovetur seu destruitur, sicut in illis in quibus totus populus, cum convenit, tractat de omnibus: hoc autem sit quando convenit totus populus et omnes tractant de omnibus; maxime quando ordinatur damnum vocatis si non veniunt et merces si veniunt: cum enim sic vocantur, conveniunt et de omnibus iudicant.

[89615] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 13 n. 13 Deinde cum dicit pueronomus autem adiungit de principatu puerorum et mulierum, quod est optimatum potentiae vel civilis; et dicit, quod principatus puerorum et mulierum, et si sit alius talis principatus optimatum potentiae, est non popularis: quia popularis status non prohibet mulieres pauperum exire ad negotiationes, sed praecipit: optimatum autem status prohibet. Nec talis principatus est paucorum: quia mulieres paucorum delitiose vivunt; et ideo nolunt sequi rationis motum. Et consequenter recapitulat dicens, quod de his intantum determinatum sit.


Lectio 14

[89616] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 1 Postquam philosophus de distinctione principatuum determinavit, declarat de modo institutionis ipsorum; et dividitur in duas. In prima praemittit intentionem suam. In secunda prosequitur, ibi, sunt autem. In prima dicit, quod postquam determinatum est de distinctione principatuum, conandum est pertransire de modo institutionis ipsorum: et hoc a principio.

[89617] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 2 Deinde cum dicit sunt autem prosequitur; et primo declarat qualiter convenit principatus institui, ponendo quasdam divisiones. Secundo ostendit qui modi cui reipublicae conveniunt, ibi, horum autem duae. Prima in duas. In prima ponit distinctionem unam. Secundo subdividit membra, ibi, uniuscuiusque autem. In prima dicit, quod tria sunt differentia secundum rationem, quibus divisis et combinatis, possint omnes modi institutionis principatuum accipi. Istorum autem trium unum est qui sunt instituentes principatum. Secundum est ex quibus instituitur princeps. Tertium est modus secundum quem instituitur.

[89618] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 3 Deinde cum dicit uniuscuiusque autem subdividit quodlibet istorum. Et primo facit hoc. Secundo tangit diversas combinationes dividentium, ut habeatur numerus modorum, ibi, rursus autem. In prima dicit, quod istorum sunt tres differentiae vel tres divisiones, ita quod uniuscuiusque sit una: aut enim instituentes sunt omnes cives aut quidam; et haec est prima differentia. Secunda est quod aut instituunt ex omnibus, aut ex aliquibus determinatis secundum aliquam dignitatem: vel secundum virtutem, vel secundum aliquem alium modum; sicut accidit in civitate Megarae in qua instituuntur principantes ex condescendentibus ad populum, hoc est ex illis qui condescendebant populo in civitate et ex illis qui simul pugnabant cum populo contra impugnantes et gravantes eos. Tertia differentia est, quod instituentes aut instituunt sorte aut electione.

[89619] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 4 Deinde cum dicit rursum haec ponit combinationes diversas, ut habeatur numerus modorum; et dicit iterum quod ista tria combinari possunt adinvicem. Unde per alia dividendum. Et exponit quae sint illa tria, dicens: dico autem, idest expono, quia aut omnes instituunt, aut quidam; et aut ex omnibus, aut ex aliquibus, aut ex electione, aut ex sorte. Et quodlibet istorum quatuor habet differentias quibus dividitur. Quia si omnes instituunt, aut ex omnibus, aut ex quibusdam: si ex omnibus, aut sorte, et sic est unum membrum; aut electione, et sic secundum; aut divisim, et sic tertium; aut coniunctim, et sic quartum. Dico autem divisim: sicut si secundum tribus instituantur et populos diversos et societates, ita quod modo instituantur ex una tribu, deinde ex alia; et similiter discurrendo per omnes partes civitatis. Coniunctim vero, ita quod semper ex omnibus simul sumptis instituant. Aut alios quidem sic, alios autem alio modo: puta quosdam ex omnibus coniunctis, quosdam autem ex omnibus divisis, et sic sunt sex membra. Si autem quidam sunt instituentes, habemus alia sex membra: quia aut instituunt ex omnibus, aut quibusdam: et si ex omnibus, aut sorte, aut electione: et sic duo membra habemus: si ex quibusdam, aut ex quibusdam, vel sorte, aut electione, et sunt alia duo: aut quosdam instituunt ex omnibus sorte, quosdam autem alios electione; et sic habemus alia duo membra. Et sic in universo habemus duodecim membra, ducendo membra primae divisionis in membra aliarum duarum, praemittendo duas combinationes, hoc est non ducendo membra tertiae in membra secundae.

[89620] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 5 Deinde cum dicit harum autem ostendit qui modi cui reipublicae conveniunt; et dividitur in partes quinque. In prima ostendit qui modi conveniunt populi statui. In secunda qui reipublicae, ibi, non omnes autem et cetera. In tertia qui paucorum statui, ibi, et quosdam ex omnibus. In quarta qui optimatum potentiae, ibi, sed hos quidem. In quinta adhuc quis paucorum potentiae, ibi, quosdam autem ex quibusdam. In prima dicit, quod istarum combinationum quae dictae sunt, duae pertinent ad popularem statum, scilicet omnes principatus instituere ex omnibus sorte, vel etiam electione: vel etiam si assumuntur omnes ex omnibus coniunctim vel divisim, vel per sortem, vel per electionem: hoc enim maxime pertinet, ubi multitudo dominatur: hoc autem est popularis status.

[89621] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 6 Deinde cum dicit non omnes ostendit qui modi sunt reipublicae; et dicit, quod non omnes instituere ex omnibus simul vel quibusdam, sed omnes simul et divisim per tribus et officia ex omnibus et divisim, et hoc vel per sortem, vel per electionem; aut secundum istos modos aliquos ex omnibus vel quibusdam, ut aliquos per sortem ex omnibus, alios per electionem, civile est, quia respublica est mixta ex paucorum et populari statu: instituere autem ex quibusdam paucorum est, instituere vero ex omnibus populare est; et ideo instituere ex omnibus vel quibusdam civile est. Et exponit quod dixerat, utroque modo, dicens: dico autem, et expono utroque modo, idest quosdam accipi ex omnibus divisim vel quibusdam per sortem, vel per electionem.

[89622] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 7 Deinde cum dicit et quosdam ostendit qui modi sunt paucorum potentiae. Et dicit quod quosdam instituere ex omnibus, vel per sortem, vel per electionem, vel instituere aliquos ex omnibus secundum utrumque modum, ut scilicet aliqui instituantur per electionem, aliqui per sortem, paucorum potentiae est magis; nam paucorum potentiae est aliquos paucos principari; et hoc est isto modo.

[89623] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 8 Deinde cum dicit sed hos quidem ostendit qui modi sunt civiles optimatum, idest reipublicae mixtae cum optimatum statu. Et dicit quod aliquos instituere ex omnibus, aliquos ex quibusdam, sed istos eligere per electionem, illos per sortem, est reipublicae mixtae cum statu optimatum.

[89624] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 9 Deinde cum dicit quosdam autem ostendit adhuc qui modus est paucorum potentiae. Et dicit, quod instituere quosdam ex quibusdam, paucorum potentiae est, quia paucorum potentia est paucos principari et eligere quosdam ex quibusdam per sortem facta electione, non eo modo quo fit in aliis, quia hic ad paucos divites inspicitur, et institui quosdam ex quibusdam secundum ambos modos eligendi, ut quidam instituuntur sorte, quidam electione, est paucorum potentiae; sed instituere quosdam ex omnibus simul, non est paucorum potentiae; sed instituere ex quibusdam, sicut virtuosis, per electionem, optimatum est.

[89625] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 14 n. 10 Deinde cum dicit modi quidem recolligit determinata, remittens de consideratione aliorum propositorum prius ad sequentia. Et dicit quod modi eorum qui circa principatus, idest modi assumendi principatus tot sunt, quot dicti sunt: et sic dividuntur principatus secundum distinctionem rerumpublicarum. Qui autem quibus principantibus expediant et qualiter oportet eos institui, posterius simul erit manifestum, cum erit manifestum de potentiis ipsorum. Et exponit quid vocat potentiam principatus, dicens, quod potentia principatus dicitur, ut quae est domina proventuum et regionis. Istae enim duae potentiae specie differunt, sicut potentia ducatus exercitus, et potentia quae est domina contractuum, qui circa forum sunt.


Lectio 15

[89626] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 15 n. 1 Postquam philosophus determinavit de consiliativo et principatu, determinat de iudicativo: et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, sunt autem et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de consiliativo et principatu, dicendum est de tertio prius propositorum, scilicet de iudicativo et iudicio: et accipiendi sunt modi iudicii et iudicativi, secundum quod prius accepti sunt modi aliorum, scilicet principatus et consiliativi. Circa iudicium autem tria sunt consideranda, in quibus consistit diversitas iudicii: scilicet ex quibus sumendi sunt, secundum est a quibus, tertium est qualiter assumendi sunt. Et exponit ex quibus sunt assumendi, utrum ex omnibus, aut quibusdam: de quibus, quot scilicet sunt species iudicii: qualiter autem, utrum institui debeant electione vel sorte. Et primo videndum est quot sunt species iudiciorum.

[89627] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 15 n. 2 Deinde cum dicit sunt autem prosequitur: et dividitur in duas. In prima tangit species iudiciorum. In secunda ostendit quibus modis instituuntur, ibi, necesse itaque et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda excludit quaedam a consideratione sua, ibi, sed de his quidem et cetera. In prima dicit, quod species iudiciorum in universali octo sunt. Una est correctiva secundum quam transgredientes legem puniuntur. Alia est punitiva eius qui peccat contra aliquod communium, puta contra aliquam personam publicam. Alia est, secundum quam puniuntur qui deliquerunt contra totam rempublicam. Quarta est, quae est communis et principibus, et idiotis, et quibuscumque; quae est damnorum et iniuriarum illatarum iudicativa, de quibus est altercatio. Quinta species est, de contractibus parvis et magnis. Alia vero est praeter haec iudicativa homicidiorum, de peregrinis, idest de eis quae ad peregrinos pertinent. Illa vero species quae est iudicativa homicidiorum, sive sint iidem iudices iudicantes et exequentes, sive sint alii (vel sic), sive sint iidem iudices secundum unam rempublicam, sive sint diversi secundum aliam et aliam rempublicam, species aliquas habet. Una est quae est iudicativa homicidii facti ex praemeditatione et deliberatione, et voluntarie ponendo insidias. Secunda est iudicativa homicidii perpetrati et confessi, allegatur tamen quod iuste factum est; et super hoc est altercatio, utrum iuste vel iniuste factum est. Quarta species est, quae est iudicativa eorum quae feruntur, idest ponuntur in descensu homicidii, idest in reatu, hoc est, quae est iudicativa eorum quibus imponuntur homicidia ab aliquibus, sed hoc ipsis fugientibus, hoc est negantibus: talibus enim solet aliquando indici duellum vel purgatio per iudicium ignis vel aquae, ut quod accusatus accipiat ignitum ferrum manu nuda, et si uratur iudicetur reus, si non, absolvatur; vel quod ligatis manibus et pedibus ponatur in aqua magna; et siquidem evadat, absolvatur; si non, reputetur reus fuisse; sicut dicitur Athenis, quod iudex compulit descendere in puteo quemdam ad purgandum forte se super homicidio. Istud autem est irrationabile; quia hoc est committere se fortunae et iudicio divino, et ideo raro fit nunc hominibus magis utentibus ratione, minus autem in magnis civitatibus ubi plures sunt sapientes. Septima species iudicii est, quae est iudicativa de disceptatione peregrinorum; et ista est duplex. Quaedam quae est iudicativa controversiae quae est inter peregrinos adinvicem. Alia est iudicativa de disceptatione quae est inter peregrinos extraneos et cives. Adhuc praeter istas species iudicii est una alia quae est octava: et est illa, quae est iudicativa de parvis commutationibus, quae sunt circa minima, et quasi punctualia, ut de his, quae sunt quinque drachmarum, et de his quae parum plus valent: de omnibus enim talibus oportet fieri iudicium; nec debent reduci in multitudinem iudicum propter parvitatem earum, sed in aliquem unum determinatum.

[89628] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 15 n. 3 Deinde cum dicit sed de iis excludit quaedam a consideratione sua. Et dicit quod de istis, et de speciebus iudicativis homicidiorum, et de illis qui iudicant de disceptatione peregrinorum dimittatur ad praesens; sed de speciebus iudicii pertinentibus ad rempublicam dicendum est: quia si ista non bene fiunt, accidunt seditiones rerumpublicarum: de talibus autem per quae possunt contingere seditiones et transmutationes rerumpublicarum pertinet ad civem determinare.

[89629] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 15 n. 4 Deinde cum dicit necesse itaque tangit modos instituendi iudicium: et dividitur in duas. In prima tangit modos instituendi iudicium. In secunda ostendit qui modi cui reipublicae conveniunt, ibi, horum autem. In prima dicit, quod necesse est omnes iudicare, aut quosdam: si omnes, aut de omnibus, aut de quibusdam: si de omnibus, aut de omnibus per electionem, aut de omnibus per sortem, aut de omnibus haec quidem sorte, alia vero electione: si omnes iudicent de quibusdam, aut iudicabunt de quibusdam sorte, aut electione, aut de quibusdam, haec quidem per sortem, alia per electionem: et sic sunt quatuor modi si omnes iudicent: similiter erunt quatuor modi subdividendo aliud membrum. Adhuc si quidam iudicant de omnibus, aut iudicant sorte de omnibus, aut de omnibus per electionem, aut de omnibus haec iudicant sorte, alia autem electione. Si autem iudicent de quibusdam, aut sorte iudicant de quibusdam, aut electione; aut de quibusdam quidam sorte, quidam electione: et sic sunt alii quatuor modi subdividendo aliud membrum, scilicet ut quidam iudicant. Et hoc breviter innuit, cum dicit, vel quaedam iudicia, scilicet omnibus, vel quibusdam ex sortitis et electis. Ulterius concludit, quod isti modi consimiles sunt modis dictis prius de institutione principatus. Iterum si ista fuerint combinata, erunt alii modi. Ut si dicamus, quod iudicantes sunt, aut ex omnibus, aut ex quibusdam, et hoc secundum alterum modum eligendi, scilicet sorte et electione, ut si dicamus, quod iudicia aut sunt ex omnibus, aut quibusdam: et si ex omnibus, aut sorte, aut electione; aut ex omnibus, hi quidem electione, alii vero sorte; et si ex quibusdam, aut sorte, aut electione, aut ex quibusdam quidem sorte, ex quibusdam vero electione. Et tunc concludit, quod tot contingit esse modos iudiciorum.

[89630] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 4 l. 15 n. 5 Deinde cum dicit horum autem ostendit qui modi reipublicae conveniunt. Et dicit, quod primi quatuor, scilicet omnes de omnibus conveniunt statui populari. Secundi quatuor paucorum potentiae sunt; scilicet quaecumque ex quibusdam de omnibus. Tertii quatuor optimatibus conveniunt et rebuspublicis; scilicet quod iudicia partim sunt ex omnibus, partim ex quibusdam.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264