CORPUS THOMISTICUM
Petri de Scala
Lectura super Matthaeum
caput VI a versiculo IX ad versiculum XIII

Thomas de Aquino a Reynolds Stone depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 6
Lectio 4

[90273] Petrus de Scala, Super Mt., cap. 6 l. 4 Cum autem ieiunatis et cetera. Haec est tertia pars ab illo loco cum facis eleemosynam etc.; in qua excludit appetitum humani favoris a ieiunio. Ubi primo excludit a ieiunio modum indebitum; secundo subiungit modum ieiunandi debitum ibi tu autem cum ieiunas et cetera. In prima dicuntur tria. Primo dissuadet hypocritarum simulationem; secundo ponit suae ostentationis perversam intentionem, ibi exterminant enim facies suas; tertio subiungit eorum condemnationem, ibi amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Dicit ergo cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae. Per hoc quod dicit nolite, prohibet non solum facere, sed velle, quia in voluntate radix merendi et demerendi est. Tristes; signanter dicit fieri tristes, et non esse, quia ista tristitia, sive simulatio, solum in apparentia est. Chrysostomus: dum fingunt se ieiunare, non sunt tristes, sed fiunt. Exterminant. Ecce perversa intentio, quia exterminant, idest extra proprios terminos humanae conditionis ponunt, secundum Augustinum et Rabanum, facies suas, in quibus magis apparent boni. Augustinus: sicut de nitore vestium iactantia, sic de nimio squalore et macie. Ut appareant hominibus, qui vident solum exteriora, I Reg. XVI, 7, ieiunantes, idest abstinentes. Isidorus super Amos: qui cibis abstinent, et mala agunt, Daemones imitantur, quibus culpa adest, et cibus abest. Chrysostomus: si quis ieiunat, et tristem se facit, hypocrita est. Quanto nequior est qui non ieiunat, sed in facie sua argumentis quibusdam fingit venalem pallorem? Amen dico vobis. Hic subiungitur eorum condemnatio; unde dicit amen, idest vere, dico vobis, receperunt mercedem suam, non Dei, idest laudem quam intendebant. Gregorius in Hom.: incassum caro atteritur, si a suis voluptatibus animus non refraenatur. Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum. Hic subdit debitum ieiunandi modum. Et primo hortatur ad ipsum; secundo ponit promissum, ibi et pater tuus et cetera. Quantum ad primum dicit tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, quadrupliciter. Primo caput, idest mentem, oleo nitoris conscientiae, ne Diabolus per capillos, idest cogitationes, teneat. Esther II, 12 virgines oleo myrrhino ungebantur. Secundo oleo caritatis. Hoc inunguntur pugiles, idest activi boni. Infra XXV, 4: prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Item oleo compassionis et misericordiae, quo debent inungi praelati; Eccle. IX, 8: oleum de capite tuo non deficiat. Chrysostomus: caput tuum Christum est. Esurientem ciba, sitientem pota, et sic caput tuum unxisti oleo misericordiae, qui clamat in Evangelio: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Item oleo spiritualis laetitiae, quo inunguntur reges, idest contemplativi. Ex. XVII, 19: sanctificabis vasa tabernaculi oleo. Unde Hieronymus et Augustinus: Palaestinis mos erat caput ungere. Ergo caput unge, idest hilarem et festivum te exhibe. Et faciem tuam lava, Chrysostomus: facies est conscientia. Lava ergo faciem tuam quadruplici lotione. Primo per veram contritionem; Ier. IV, 14: lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias. Secundo per confessionem; Is. I, 16: lavamini, mundi estote et cetera. Tertio per tribulationum perpessionem; Apoc. VII, 14: laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine agni. Quarto per devotam orationem; Gen. XVIII, 4: afferam pauxillum aquae ut laventur pedes vestri. Vel lava faciem, idest intellectum a curiositate, et affectum ab illicito amore. Ne videaris hominibus ieiunans. Non prohibet simpliciter videri, sed velle videri; quasi dicat, ne velis favorem, vel laudem pro ieiunio ab hominibus captare, sed patri tuo, per creationem, et recreationem, et conservationem, qui est in abscondito, Glossa: idest in corde per fidem. Is. XLV, 15: vere tu es Deus absconditus. Et pater tuus (ecce promissum) qui videt in abscondito, idest in humili et pura conscientia, reddet tibi; Sap. X, 17: reddet Deus laborem sanctorum suorum.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264