CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Sentencia super Meteora
a libro II capite XIII ad caput XV

Thomas de Aquino a Reynolds Stone depictus

Textum Leoninum Romae 1882 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 13

[90870] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 1 Postquam philosophus determinavit de his quae generantur circa terram ex sicca exhalatione, hic determinare intendit de his quae generantur interius in terra, puta de terraemotu et accidentibus circa ipsum. Et circa hoc duo facit: primo praemittit intentionem suam, dicens quod post determinationem de ventis determinandum est de agitatione et motu terrae. Et ratio huius est, quia causa vel negotium terraemotus est habita, idest consequenter se habet, ad negotium ventorum, cum utrumque ex eadem causa generetur.

[90871] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 2 Secundo ibi: sunt autem tradita etc., exequitur propositum. Et primo ponit opiniones aliorum, et quasdam improbat; secundo determinat de terraemotu et accidentibus eius secundum opinionem propriam, ibi: sed quoniam manifestum et cetera. Circa primum tria facit, secundum quod tres sunt opiniones quas ponit: primo enim ponit opinionem Anaxagorae, secundo opinionem Democriti, tertio opinionem Anaximenis. Circa primum iterum duo facit: primo ponit opinionem Anaxagorae; secundo improbat eam, ibi: ad hanc autem causam et cetera. Dicit ergo primo quod usque ad suum tempus sunt traditae tres opiniones de terraemotu, et a tribus philosophis: primus enim fuit Anaximenes Milesius, secundus Anaxagoras Clazomenius, tertius vero Democritus Abderites. Circa primam igitur opinionem considerandum est, quod Anaxagoras opinatus est quod terra esset rara et spongiosa in parte inferiori, in parte autem superiori in superficie esset compacta et constricta propter imbres descendentes. Et etiam opinatus est quod terra sit latae et planae figurae, et quidquid continetur ab horizonte ad superius usque ad caelum, illud sit sursum, quod autem est subtus, hoc est deorsum. Dixit ergo Anaxagoras quod aer vel aether, incidens terrae in inferiori parte in qua est arenosa et spongiosa, natus est moveri sursum; et quia non potest libere ferri sursum, sic movet terram et facit terraemotum. Hoc autem opinatus est Anaxagoras, ac si totius sphaerae mundi una pars esset inferior, alia superior, sic scilicet quod illa in qua nos habitamus, esset sursum, et alia opposita deorsum: quae hodie etiam est opinio vulgarium.

[90872] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 3 Secundo ibi: ad hanc autem causam etc., reprobat praedictam positionem quatuor rationibus. Quarum prima est contra id quod Anaxagoras dixit, quod illud quod est a superficie terrae ad caelum, est sursum, quod autem est sub ea, est deorsum. Si enim ita esset, gravia quae moventur super terram, non moverentur deorsum sed sursum, et levia quae moventur a centro terrae ad superficiem, non moverentur sursum sed deorsum: et etiam si aliquod leve ascenderet a terra ad oppositum hemisphaerium, ascenderet deorsum. Sic igitur patet quod Anaxagoras male accepit sursum et deorsum. Secunda ratio est, quia male dixit quod terra est latae et planae figurae: quia ambulantes longo tempore per terram, continue vident alium et alium horizontem, et alia et alia astra; et hoc est signum, quod terra sit gibbosa et figurae circularis: si enim esset planae figurae, semper viderentur eadem astra. Tertia ratio sumitur ex hoc, quod si terra nataret supra aerem propter magnitudinem, ut ipse volebat, aer propter hoc non deberet movere terram, vel impellere eam. Cum enim aer sit multo maioris quantitatis quam terra, terra non cooperiret totum aerem, et sic ab omni parte de sub terra exire posset sine commotione et motu terrae; aut si terra moveretur, moveretur magis deorsum, exeunte aere sub ea, quam sursum vel ad latus. Quartam rationem ponit, dicens quod adhuc ultra praedicta ista opinio est insufficiens, quia non potest assignare rationem accidentium circa terraemotum, neque scilicet quare magis fit in una regione quam in alia, neque quare magis in uno tempore quam in alio.

[90873] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 4 Deinde cum dicit: Democritus autem etc., ponit opinionem Democriti, et dicit quod Democritus dixit terraemotum fieri ex duabus causis. Prima est, quia terra habet suos ventres plenos aqua. Quando igitur pluit, aqua pluta non invenit susceptaculum intra terram, sed vim faciens impellit eam: sicque terra, onerata et impulsa ab aquis, tremit et causat terraemotum. Secunda causa est, quia terra exsiccata in aliqua parte interiori, quasi sitiens trahit aquas ex susceptaculis superioribus, qui sunt magis repleti propter imbres, ad loca vacua: et sic aqua cadens cum impetu causat terraemotum. Contra hanc autem opinionem Democriti Aristoteles nihil determinate dixit, quia satis patet quod superficialiter valde posita est, et fragilitas eius apparebit in positione opinionis propriae.

[90874] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 5 Anaximenes autem et cetera. Ponit hic consequenter opinionem Anaximenis. Et circa hoc duo facit: primo ponit opinionem eius; secundo improbat eam, ibi: oportebat autem hoc et cetera. Dicit ergo primo, quod Anaximenes dixit quod terra quibusdam temporibus, scilicet pluvialibus, madefit et impletur aquis, temporibus autem siccitatis tantum calefit a sole et desiccatur, quod necesse est eam frangi et rumpi in partes: quae partes decidentes a superioribus ad inferiora percutiunt terram, quae percussa tremit et facit terraemotum. Et propter hoc dixit terraemotum fieri in siccitatibus et temporibus pluviosis, quia in siccitatibus partes exsiccatae decidunt in pluviosis autem temporibus partes ingrossatae et ponderosae factae propter imbres supervenientes, decidunt ad inferiores partes et faciunt terraemotum.

[90875] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 13 n. 6 Deinde cum dicit: oportebat autem hoc etc., improbat praedictam opinionem per tres rationes. Primo enim sequeretur, si haec esset vera causa terraemotus, quod nunc fere tota terra esset subversa propter continuam illam decidentiam. Secundo etiam ista causa videtur insufficiens, quia per eam non potest assignari ratio, quare terraemotus fiat magis in uno loco quam in alio. Tertio sequeretur etiam, quod terraemotus continue deberent fieri minores, et tandem totaliter cessare: quia illae concavitates semper magis replerentur; si ergo hoc non apparet, manifestum est quod illa non est vera causa terraemotus.


Caput 14

[90876] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 1 Reprobatis opinionibus aliorum, hic determinare intendit de terraemotu et accidentibus eius secundum opinionem propriam. Circa quod duo facit: primo ostendit quae sit vera causa terraemotus; secundo hoc manifestat per quaedam signa et similitudines, ibi: propter quod fiunt tranquillitate et cetera. Prima iterum in tres: nam primo ostendit quid sit quasi radicale principium terraemotus; secundo quid sit eius formale principium, ibi: si itaque hoc impossibile etc.; tertio ostendit quid sit eius totale principium, ibi: non igitur aqua neque et cetera. Dicit ergo primo, quod si verum est quod supra diximus, quod exhalatio constet ex humido et sicco, licet aliqua vocetur exhalatio sicca, alia vero exhalatio humida vel vapor, aqua et ruptura terrae non sunt causa terraemotus, sed causa est ista: quia terra de natura sua est sicca, sed propter imbres super eam descendentes est humida et calida, humida quidem propter ipsos imbres, calida autem est intrinsecus propter multam exhalationem siccam et calefactam, quae ab imbribus repellitur ad terram et cum eis descendit; et sic terra, calefacta tum a caliditate solis, tum etiam ab igne, idest caliditate, quasi in ea existente ut dictum est, emittit multum spiritum, idest multam exhalationem, non solum extra sed etiam intra terram. Aliquando ista exhalatio habet liberum egressum ex terra: et tunc totaliter exit, quia propter suam levitatem naturaliter movetur sursum; et tunc fiunt magni venti supra terram, et aliae impressiones generatae in suprema aeris regione, de quibus in primo libro dictum est sufficienter. Aliquando autem totaliter includitur intra, et non potest egredi, quia pori et exitus terrae propter imbres obturantur: et tunc fiunt magni terraemotus. Aliquando autem partim exit et partim manet intra: et tunc una pars est principium ventorum, scilicet quae exit, alia autem quae remanet intus, est principium terraemotus.

[90877] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 2 Deinde cum dicit: si itaque hoc impossibile etc., ostendit illud quod est quasi completum et formale principium terraemotus. Et dicit quod necesse est quod illud sit tale principium terraemotus, quod potest movere corpus grave: quia terra, quae movetur per terraemotum, est corpus grave; hoc autem potest illud, quod est velocissimi et vehementissimi motus, et movetur ad longinquum; sed illa exhalatio quae manet intra, propter eius subtilitatem faciliter penetrat et pertransit partes terrae, et movetur ad remotas partes: et ex eo quod est sicca et calida, est velocissimi motus; et propter hoc velocissime movetur intra terram, et vehementissime percutit terram, et causat terraemotum. Illud enim vehementissime movetur, quod est velocissimi motus, et illud movetur ad plurimum, idest multum durat in motu, quod faciliter penetrat et potest ire ubique. Considerandum tamen est, quod esse faciliter penetrabile non est totalis causa durationis motus, sed principalis causa est stabilitas et fortitudo principii motus in movente, et secundario penetrabilitas et dispositio mobilis. Huius autem signum, scilicet quod exhalatio sicca in cuius virtute est ignis, vehementissime moveatur, est quia aliquando tam velociter movetur, ut inflammetur, ut supra dictum est.

[90878] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 3 Deinde cum dicit: non igitur aqua neque etc., concludit causam totalem terraemotus. Et dicit quod ex praedictis patet, quod neque aqua est causa terraemotus, sicut dixit Democritus, neque etiam terra, sed spiritus, idest exhalatio sicca, manens intra, et mota cum violentia ut feratur extra. Quia ut dictum est, terra est corpus gravissimum, et non movetur nisi a corpore quod potest facere magnam violentiam: quod potest exhalatio sicca, cum sit maxime motiva ut probatum est; igitur rationabiliter exhalatio sicca movet terram, et causat terraemotum.

[90879] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 4 Deinde cum dicit: propter quod fiunt tranquillitate etc., manifestat praedictam causam per effectus et accidentia quaedam circa terraemotum. Et circa hoc tria facit: primo manifestat eam per signa vel accidentia praecedentia terraemotum; secundo eam manifestat per quandam similitudinem in corporibus animatis, ibi: oportet enim intelligere etc.; tertio per quaedam alia signa consequentia terraemotum, ibi: signa autem horum et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit unum signum sumptum ex dispositione aeris circa terraemotum; secundo ponit aliud signum sumptum ex loco, ibi: adhuc autem circa etc.; tertio ponit signum sumptum ex tempore, ibi: et vere autem et cetera. Primo ergo ponit primum signum, et dicit quod propter hoc quod exhalatio sicca inclusa interius est principium terraemotus, propterea terraemotus fiunt existente tranquillitate in aere. Et huius ratio est, quia tranquillitas causatur ex eo quod tota exhalatio manet intra terram et non perturbat aerem: quod si egrederetur foras, causaret ventum et commoveret aerem et tolleret tranquillitatem; intus ergo conclusa continue movet terram cum violentia, et causat terraemotum. Sed quia posset aliquis obiicere, quod aliquando existente terraemotu fiunt venti superius, quod videtur esse contra praedicta, respondet philosophus, et dicit quod hoc non est irrationabile: quia sicut videmus ad sensum, quod aliquando in aere flant plures venti, ex eo quod tota exhalatio non colligitur in uno sed dividitur in plures ventos, ita etiam praedicta exhalatio partim potest exire foras, et ex ea fieri venti, partim vero manere intus, et ex hac fieri terraemotus. Si ergo contingat alteram partem exhalationis propelli ad terram, altera remanente in aere, tunc fit ventus existente terraemotu; sed tales terraemotus sunt minores et debiliores secundum virtutem, quia principium et causa ipsorum, scilicet exhalatio, est divisa: sed divisa et deminuta causa, necesse est et effectum dividi. Quod autem plures et maximi terraemotuum fiant existente tranquillitate, patet, quia maximi terraemotus fiunt de nocte, et magis etiam circa meridiem quam in aliis partibus diei: quia tunc aer est tranquillissimus, vel propter praevalentiam solis in meridie, vel propter eius absentiam in nocte. In nocte autem frequentius fit terraemotus in diluculo ante principium diei, quia tunc exhalatio maxime nata est moveri; tunc etiam propter adventum solis aer incipit aliqualiter calefieri circa, et ideo frigidum terrae per praesentiam contrarii fortificatum, fortificat ulterius calidum terrae interius: et tale est principium segregationis et motus exhalationis, propter aliquam causam propellentem; sicut Euripus, idest spiritus circularis, propter multitudinem exhalationis fit fortior, et maiorem facit terraemotum.

[90880] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 5 Secundo ibi: adhuc autem circa etc., ponit secundum signum sumptum ex loco. Et dicit quod adhuc aliud signum est, quod exhalatio sicca sit principium terraemotus, quia plures et vehementissimi terraemotus fiunt in locis, quae habent mare fluens coniunctum, et in quibus est terra spongiosa et subantrosa: eo quod in talibus multae reperiantur exhalationes, quae propelluntur a mari propter eius frigiditatem ad illas concavitates locorum; et ideo circa Hellespontum, Achaiam, Siciliam et similes insulas, quae non solum habent mare coniunctum, sed etiam mare videtur sub eis penetrare, fiunt maximi terraemotus. Et huius ratio est, quia istae et similes regiones sunt nimium constrictae inter maria circumstantia: et quia istae regiones sunt calidae, propter hoc emittunt multas exhalationes, quae propter multitudinem aquae maris actu frigidae, iterum propelluntur ad terram, et postquam ibi calefactae sunt a caliditate regionis, rarefiunt, et propter strictitudinem terrae non invenientes locum, propellunt et commovent terram et causant terraemotum. Ipsa enim exhalatio nata est efflare et exire foras, sed repulsa a frigiditate aquarum non potest efflare. Unde concludendum est, quod omnes regiones quae habent subtus concavitates inanes et vacuas, quae possunt recipere multam exhalationem, magis concutiuntur, et maiores faciunt terraemotus.

[90881] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 6 Tertio ibi: et vere autem etc., ponit tertium signum quod sumitur ex tempore. Et dicit quod propter eandem causam, scilicet quia causa terraemotus est exhalatio inclusa in terra, terraemotus fiunt frequentius in vere et autumno et in pluviosis et aestuosis temporibus, quam in aliis. Et huius ratio est, quia illa tempora habent multam caliditatem et humiditatem coniunctam, et ideo multam proferunt exhalationem. Sed in aestate et in hieme minus fluit de exhalatione: quia in hieme exhalatio cito extinguitur a vehementi frigore, in aestate autem propter excellentiam calidi exterminatur et propellitur in oppositum; et ideo rarius in his temporibus accidit terraemotus. Fit etiam in temporibus siccis temperate, quia in illis temporibus aer est maxime spumosus, et multam proferens exhalationem siccam: hoc autem maxime causat terraemotum, quando magis exhalat de sicco quam de humido. In pluviosis autem temporibus fit, tum quia tunc maior exhibetur materia exhalationis et plus de ea generatur, tum quia, ex eo quod exhalatio quae est in superficie terrae, repellitur intus propter pluviam, ea quae prius erat intus, in concavitatibus terrae angustatur compressa in parvo loco, et angustata quaerit locum maiorem, et pellit terram ut fluat exterius, et sic causat terraemotum.

[90882] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 7 Deinde cum dicit: oportet enim intelligere etc., ostendit praedictam causam per quandam similitudinem in corporibus animalium, simul ostendens modum et virtutem spiritus in movendo. Et dicit quod sicut spiritus interceptus in corporibus nostris dupliciter movet corpus, scilicet per pulsum et tremorem, sic etiam existimandum est spiritum, idest exhalationem, similiter facere in terra. Spiritus enim vitalis in corpore nostro est causa pulsuum, inquantum per ebullitionem vel respirationem propellitur ad exterius; et etiam est causa tremoris propter frequentem pulsationem, eo quod frequenter repulsus repellit. Sic etiam similiter ipse spiritus inclusus in terra aliquando propellit terram ad alteram partem, et vehementer repulsus facit terram tremere, et causat terraemotum: sicut etiam in nobis post urinationem accidit frequenter tremor quidam, propter hoc quod aer frigidus ingrediens interiora per vias urinae, propellit spiritum intus, et propellitur ab eo, et sic propellentes se invicem frequenter percutiunt membra, et faciunt ea tremere. Eodem modo oportet intelligere de exhalatione, quae propulsa ad unam partem terrae repellitur ad aliam, et sic frequenter percutiendo partes terrae, facit eam tremere et causat terraemotum. Aliquando autem spiritus movetur non ad latus, sed sursum motu recto, quasi ebulliendo, et tunc pellit terram sursum, et causat terraemotum, qui aliquando subvertit domos et turres ingentes et civitates, transportando terram in qua sunt a loco suo. Nec est incredibile quod dicitur de motu spiritus, quia virtus eius in movendo est maxima. Quod si volumus intelligere, oportet considerare eam non solum ex his quae fiunt in aere, ubi propter ipsius vehementiam frequenter evelluntur arbores et subvertuntur aedificia: hoc enim fit et de facili creditur propter ipsius magnitudinem; sed etiam oportet illam virtutem considerare in corporibus animalium, in quibus accidunt tetani et spasmi propter motum ipsius spiritus: quia retractis spiritibus moventibus nervos, retrahuntur nervi et exsiccantur, vel replentur humore grosso humido. Sciendum est autem, quod spasmus est retractio nervorum simpliciter cum dolore vehementi: tetanus autem est contractio partium anteriorum vel posteriorum. Eodem modo oportet intelligere, comparando maiorem motum spiritus factum in aere ad ictum parvum in corpore animalis, quod spiritus inclusus in partibus terrae, facit multos vehementes motus et causat terraemotum.

[90883] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 8 Deinde cum dicit: signa autem horum etc., regreditur ad declarandam causam iam dictam per signa consequentia terraemotum. Et circa hoc duo facit: primo eam declarat per signa apparentia in terra; secundo per signa apparentia in alto, ibi: adhuc fieri solem et cetera. Prima iterum in duas, secundum duo signa quae ponit. Primo enim ponit primum signum, et dicit quod horum, scilicet quae dicta sunt, facta sunt signa manifesta ad sensum nostrum. Quorum primum est, quod terraemotus in quibusdam locis factus, non prius cessavit quam exhalatio et spiritus movens erumperet superius, et fieret ventus Etesius, qui erumpendo ex terra propellit aerem superius, sicut Ecnephias procedens ex nube propellit ipsum inferius: quod est manifestum signum, quod spiritus intus inclusus est causa terraemotus. Et hoc dicit esse factum tempore suo circa Heracleam, civitatem quae est in regione Ponti, et similiter circa sacram insulam quae dicitur Vulcani, et est una de insulis Aeoli, qui reputabatur ab antiquis illius regionis Deus ventorum. Et propter multitudinem exhalationis in illis locis quandoque terra incipit intumescere per modum collis, et sonos magnos causat. Et illa exhalatio quandoque effluxit, et elevavit secum favillam et cinerem, ex eo quod tum a caliditate loci tum a vehementi motu ignita esset, et Liparaeorum civitatem non longe existentem combussit et incineravit, et fere inutilem reddidit, et pervenit usque ad quasdam civitates Italicorum. Et illa etiam exhalatio dicitur esse causa ignis generati in praedicta insula Etnae.

[90884] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 9 Secundo ibi: argumentum autem est etc., ponit secundum signum sumptum ex his quae accidunt circa terram. Et dicit quod aliud argumentum sive signum, quod exhalatio sicca fluat in terra, est quia, cum ventus Auster est futurus flare in illa regione, tunc praesignificatur flatus eius per sonum, factum in illis insulis in parte illa in qua debet fieri exsufflatio eius. Et huius ratio est, quia mare a remotis propellitur ab Austro ad illas insulas, et Auster etiam repellit exhalationem factam exterius et extra terram ad intra, saltem in illa parte in qua terra supergreditur mare: et illa exhalatio violenter ad interius repulsa percutit partes terrae, et facit quandoque sonum sine terraemotu. Et hoc propter duo: primo propter amplitudinem locorum ad intra, ad quae exhalatio repellitur, quae sunt capacissima: et ideo recipiunt in se exhalationem cum sono sine terraemotu; secundo propter paucitatem spiritus seu aeris repulsi ad interius. Potest etiam assignari alia ratio huius, quia ventus Auster, cum sit calidus ut superius probatum est, non totam exhalationem repellit ad intra, sed sua caliditate partem disgregat et elevat sursum: et ideo propter paucitatem exhalationis repulsae ad intra fit sonus sine terraemotu.

[90885] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 10 Deinde cum dicit: adhuc fieri solem etc., probat idem per signa ex his quae apparent superius. Et dividitur in tres partes, secundum quod tria sunt signa quae ponit. Circa primum autem signum dicit, quod signum quod motus exhalationis in terra sit principium terraemotus, est quia frequenter contingit circa terraemotum solem fieri caliginosum et obscurum sine interpositione nubis, et etiam ante terraemotus matutinos ut frequentius contingit fieri tranquillitatem et vehemens frigus. Et ratio primi est, quia illa exhalatio et spiritus qui suo motu rarefacit et disgregat aerem, incipit discedere et progredi subtus terram, et ideo aer relinquitur humidus et grossus: et ex hoc sol qui per ipsum videtur, videtur obscurus sine nube. Et etiam quia ipse spiritus qui propellitur ad terram, partim remanens in aere propinquo terrae propter frigiditatem terrae et aquae, frigescit et ingrossatur: et ideo oppositus visui nostro impedit nobis claritatem solis. Fit autem tranquillitas et frigus ex hoc, quia illa exhalatio sicca et calida commovet aerem, cum ut supra dictum est, illa sit materia ventorum, et etiam calefacit ipsum: sed quando ad intra propellitur, tunc per absentiam suam facit in aere oppositum, scilicet tranquillitatem et frigus: eadem enim causa facit quandoque unum per se, et oppositum per accidens. Accidit autem maxima tranquillitas praesertim ante maiores terraemotus, velut materia non sit divisa sub et supra, sed tota repulsa est intra. Ex quo sequitur utrumque maius, scilicet maior tranquillitas supra terram, et maior terraemotus intra. Sed quia posset aliquis dicere quantum ad frigus, quod venti videntur ad sensum esse frigidi, et ideo non videtur quod per absentiam suam faciant frigus, sed magis per praesentiam, ideo hoc removet et dicit, quod venti secundum propriam naturam sunt calidi: quia ventus est multitudo exhalationis siccae et calidae circa terram motae; sed videntur frigidi, quia movent secum aerem existentem plenum multo frigido vapore. Sicut spiritus, idest flatus, exsufflatus ab ore in principio est calidus, licet non multum appareat propter paucitatem, sed de longe ab ore est frigidus, eadem causa qua etiam venti sunt frigidi, scilicet quia propellit aerem frigidum. Deficiente igitur in superficie terrae tali virtute, scilicet calefactiva exhalationis, rationabile est circa terram fieri frigus propter fluxum vaporum aquae et terrae, et terraemotum tunc fieri: quia exhalatio, quae est materia eius, repulsa est intra terram.

[90886] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 11 Secundo ibi: idem autem causa etc., ponit secundum signum sumptum ex his quae videntur in alto. Et dicit quod idem, scilicet propulsio exhalationis in terra, sit principium terraemotus, consuevit declarari ex hoc signo, quia antequam terraemotus incipiat de nocte, tranquillitate existente de die aut parum post occasum solis, apparet quandoque in aere nubecula quaedam tenuis, porrecta et extensa in longum propter dispositionem materiae ad modum lineae rectae: quod accidit propter translationem spiritus, idest exhalationis siccae, ad terram. Deficiente enim spiritu sicco et calido, vapor relictus fit tenuis, non extensus per latus sed longae figurae, propter defectum materiae. Cuius simile accidit circa litus maris: quia quando ventus vehemens incidit mari et facit ipsum vehementer fluctuare, tunc fiunt in litore maris rhegmines et ventositates, vel undae distortae et grossae; sed quando mare est tranquillum a ventis, tunc fiunt rhegmines subtiles et rectae: quia tunc spiritus movens est tenuis et parvus. Dicuntur autem rhegmines, secundum Alexandrum, figurae aquae, idest undae in litoribus factae ab infusione spirituum, idest a commotione ventorum, allisae litoribus irregulariter, idest non semper eodem modo. Et hoc idem quod facit ventus in mare, facit spiritus movens aerem circa praedictam caliginem: quia quandoque, scilicet quando est potens, facit distortas et inordinatas figuras, quandoque autem, cum est debilis, facit parvas et subtiles.

[90887] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 14 n. 12 Tertio ibi: propter eandem causam etc., ponit tertium signum. Et dicit quod propter eandem causam, scilicet propter impulsum exhalationis introrsum et infrigidationem terrae in superficie, contingit quandoque fieri terraemotum circa eclipses lunae: quia quando lumen lunae adhuc non deficit, licet propinqua sit interpositioni, tunc per virtutem quam accipit a sole, adhuc calefacit aerem, et manet in eo exhalatio sicca; sed quando fit eclipsis, tunc luna propter defectum luminis non calefacit terram et aerem: frigefacto igitur aere circa terram, propellitur a frigido per antiperistasim exhalatio in ipsam terram, in qua fit terraemotus; et fiunt terraemotus et circa eclipses. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod lumen solis secundum quod solis, est generativum caliditatis, sicut experientia docet: et propterea, quia luna a sole illuminatur, lumen lunae secundum quod est a sole, est calefactivum; quamvis ab ipsa luna accipiat virtutem movendi humida. Et ex hoc contingit quod, luna totaliter illuminata a sole, inferiora sunt calida: propter quod dicit Aristoteles in libro de animalibus, quod in plenilunio noctes sunt calidiores. Sed ipsa deficiente frigefiunt aer et terra: sicut accidit in coniunctione et in eclipsi. Deficit autem illuminatio lunae a sole per interpositionem umbrae terrae inter solem et lunam; licet enim umbra terrae non agat in lunam, et ideo non sit per se causa infrigidationis terrae, tamen per accidens est eius causa: quia accedente luna ad umbram terrae sol incipit sibi fieri oppositus, et ipsa impediente non illuminat lunam, et terra non illuminatur a luna lumine participato a sole, neque etiam calefit ab ipsa. Et propter hoc, terra infrigidata, exhalatio concluditur in terra et causat terraemotum, et fit in aere tranquillitas. Sed quia posset aliquis dicere quod interdum sunt eclipses non existente tranquillitate aeris, quia quandoque fit ventus ante futuras eclipses per sex horas (sicut quando futura est eclipsis in medio noctis, tunc fit ventus ante in principio noctis, sed quando debet fieri in diluculo, tunc fit antecedenter ventus in medio noctis), respondet philosophus et dicit, quod illius in causa est, quia quando luna appropinquat ad locum in quo futura est eclipsis, tunc caliditas quae causatur a luna in superficie terrae, incipit marcescere et remitti, qua remissa, aer qui prius erat tranquillus propter excessum caloris, qui prohibebat motum exhalationis, incipit moveri per motum exhalationis: et tunc fit ventus, tanto tardior quanto eclipsis fit tardior, ut dictum est. Fit itaque circa eclipsim lunae ventus et terraemotus: et huius ratio est, quia luna cuius est movere humida, praesertim ea movet in suis revolutionibus, ut experientia docet in corporibus animalium, et ex hoc in illo tempore causat multam exhalationem, quae aut existit in aere supra terram, et fiunt venti, aut includitur intra cavernas terrae, et generatur terraemotus. Sed videtur Aristoteles contradicere his quae superius dicta sunt. Supra enim dixit quod praedictas eclipses et terraemotum contingit fieri existente tranquillitate: hic autem dicit quod ante eclipses lunae contingit ventos fieri. Hanc autem quaestionem Alexander solvit duobus modis, ex quibus tamen completur una solutio perfecta. Primo, quia quod ante eclipses sint venti, hoc est propter remissionem caloris, qui prohibebat motum exhalationis, ex qua generantur venti: sed quod non sint, sicut prius dixerat, accidit propter infrigidationem aeris circa terram, ex qua repellitur exhalatio intra terram. Secundo dicit quod haec duo dicta intelligi non debent secundum idem tempus: quia quod hic dicitur quod ante eclipses fiunt venti, intelligitur de tempore antecedente eclipsim per sex horas, sed quod prius dictum est, intelligi debet de tempore propinquo terraemotui vel eclipsi.


Caput 15

[90888] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 1 Postquam philosophus ostendit causam terraemotus, et eam per multa signa declaravit, hic determinat de accidentibus consequentibus terraemotum. Primo ergo assignat causam quare terraemotus quandoque non cito cessat, sed durat per longum tempus, et aliquando etiam interpolatione facta, post annum vel duos sentitur notabiliter terraemotus debilior circa eadem loca. Et dicit quod, quando fortis fuerit factus terraemotus, tunc exhalatio movens terram non statim cessat, agitando scilicet ipsam semel vel ad parvum tempus, sed aliquando durat per quadraginta dies, et quandoque sentitur post duos annos, facta interpolatione sicut praedictum est. Causa autem huius est, quia intra cavernas terrae inclusa est magna multitudo exhalationis, et loca etiam in quibus recipitur illa exhalatio, sunt parva, et habent exitus strictos et latera solida, quae cum difficultate franguntur: et ex hoc illa exhalatio non potest cito et in parvo tempore exire, sed diu durat. Necesse est enim intus retineri quod non potest faciliter exire: velut cum in aliquo loco fuerit magna multitudo aquae, et foramen per quod exit fuerit strictum, non cito exit, sed longo tempore durat exitus eius. Et hoc etiam declarat per simile in corpore nostro de motu spiritus febrilis, qui fit in nobis propter putrefactionem humorum, et causat magnos pulsus et frequentes, per quos ostenditur febris in corpore animalis. Sicut igitur spiritus febrilis non cito neque repente cessat, sed durat per longum tempus, quousque consumatur materia quae est principium talis passionis, sic etiam patet quod spiritus intus inclusus, non expandit vel effundit immediate omnem materiam ex qua fit ventus et terraemotus, sed necesse est terram agitari quousque consumptae fuerint reliquiae exhalationis. Sed tamen agitatur continue debilius, quanto minus de materia remanserit intus, quousque tam parum remaneat, quod non potest amplius movere terram. Non assignat autem Aristoteles causam interpolationis terraemotus. Potest tamen ista esse causa, quia quandoque remanet exhalatio inclusa per longum tempus secundum modicam quantitatem, quae non potest movere terram: et propter hoc quiescit a terraemotu; sed postea per processum temporis augetur illa exhalatio, vel propter eandem constellationem quae priorem adduxit, vel propter aliam causam: et ita fortificata exhalatio iterum movet terram post annum aut post duos annos.

[90889] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 2 Secundo ibi: sicut enim et percussus etc., ostendit causam quare quandoque fit sonus ante terraemotum, et aliquando etiam fit non futuro terraemotu. Et dicit quod eadem exhalatio quae facit terraemotum, facit etiam sonos, vel praecedentes terraemotum, vel etiam sine terraemotu. Et declarat hoc per simile in aere exteriori: quia sicut aer exterior percussus ad aliquod corpus solidum et concavum, vel etiam percutiens tale corpus (quia nihil differt utrum aer sit percutiens vel percussus, ex eo quod ad causandum sonum necesse est percutiens et percussum esse simul), causat diversos sonos secundum diversam dispositionem percutientis et percussi, sic exhalatio exiens per diversos poros terrae diversimode dispositos et figuratos, facit varios et diversos sonos, ita ut aliquando terra videatur mugire vel alios terribiles sonos emittere, sicut dixerunt hi qui prodigia divulgabant. Praevenit autem sonus motum, quia exhalatio aliqua quae est subtiliorum partium et magis penetrabilis, citius exit, et non potens causare terraemotum, facit diversos sonos; et citius etiam a nobis auditur, quia penetrabilior est sonus et magis sensibilis quoad nos, quam motus terrae causatus ab exhalatione.

[90890] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 3 Tertio ibi: iam autem et aquae etc., assignat causam quare tempore terraemotus fiunt inundationes aquarum: et assignat circa hoc duas rationes. Primo enim dicit, quod in terraemotibus contingit aliquando effluxio aquarum; non tamen credendum est, quod aqua sit causa terraemotus, sicut posuit Democritus, sed huius ratio est, quia spiritus vel exhalatio erumpens, inveniens aquam in superficie terrae, propellit eam vel per se vel per eversionem terrae: scilicet vel ponendo lapides et terram quae erat in fundo loci, supra aquam, qui descendentes cum impetu causant effusionem aquarum, ut patet ad sensum, vel propellendo aquam inventam in superficie terrae ab inferiori. Et hoc modo etiam venti sunt causa inundationis aquarum, sed non e contra; quia per eandem rationem posset aliquis dicere terram esse causam terraemotus activam, quia ipsa agitata evertitur, sicut aqua agitata effluit et effunditur: effusio enim eversio quaedam est. Et ideo potius dicendum est, quod aqua et terra in tali motu se habent magis passive et ut materia quam ut agens, quia in hoc motu patiuntur sed nihil agunt; exhalatio autem sive spiritus habet se in ratione moventis. Et hanc rationem inducit contra Democritum. Secunda vero ratio est, quia aliquando flant supra terram et supra mare venti contrarii, quorum unus pugnando adinvicem succumbit alteri, et repellitur extra mare ad cavernas terrae, et in eis manet, et causat terraemotum. Cum igitur iste ventus non possit resistere vento contrario, et spiritus contrarius circumvolando supra mare elevaverit multam aquam, et congregaverit eam in se, proiicit eam in litora ubi propulsus fuerat ventus contrarius, et fit cataclysmus, hoc est inundatio sive diluvium. Sicut factum fuit in Achaia, ubi extra mare flabat Auster, intra vero erat Boreas; cum autem facta esset tranquillitas, ex eo quod Auster victus fuisset et cessasset et ingressus fuisset terram, tunc facta est inundatio et terraemotus. Et tunc fit maior terraemotus et maior inundatio: quia mare non dat exitum spiritui vim facienti de subtus, sed resistit ei, et propter hoc maiori impetu spiritus agitat mare et terram, ille quidem qui propellitur in terram, faciendo terraemotum, ille autem qui est hypostasis, idest subsistens, et remanet supra mare, facit cataclysmum, idest diluvium. Videtur autem Aristoteles contradicere sibi ipsi: supra enim probatum est, quod venti contrarii non possunt simul flare, hic autem dicit quod inundatio aquarum accidit, quia venti contrarii simul flant et adinvicem pugnant. Sed considerandum est, quod superius probatum est quod venti contrarii non possunt simul flare diu et per longum tempus, sed non inconveniens est quod simul flent per parvum tempus: in cuius signum supra induxit istam rationem, quia si simul flarent, unus superaret alium, et sic non possunt diu simul flare. Vel intelligendum est, quod superius vocavit ventos contrarios tantum, qui opponuntur omnino diametraliter, cuiusmodi sunt Auster et Septentrio, non autem Auster et Boreas.

[90891] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 4 Quarto ibi: secundum partem etc., comparat terraemotum vento, ostendens quare terraemotus non fit simul per totam regionem, ventus autem fit per totam regionem. Et huius simile dicit esse in siccitatibus et pluviis, quae fiunt secundum partes regionis, et non per totam regionem. Huius autem ratio est, quia exhalatio ex qua causatur terraemotus, propellitur interius ad unum locum determinatum, ut supra dictum est: et ex consequenti terraemotus fit in uno loco, in quo sol non habet tantam virtutem, quod possit disgregare huiusmodi exhalationem impediendo motum eius. Hoc autem non accidit de vento, quia illa exhalatio superius existens per virtutem solis disgregatur et dispergitur per totam regionem: et ita venti non fiunt per partes sed secundum totam regionem. Sed materia pluviae licet elevetur in altum, tamen ibi per virtutem solis non disgregatur, sed potius frigefacta per illud frigus congregatur in uno loco: et ex hoc pluvia fit secundum partes sicut etiam terraemotus, non autem venti, licet ex eadem materia generentur cum terraemotu.

[90892] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 15 n. 5 Quinto ibi: quando igitur fuerit etc., determinat ultimo de differentiis terraemotuum, simul ostendens quare in insulis remotis a terra minus fiat terraemotus quam in propinquis. Primo igitur tangit id quod supra dictum est, quod scilicet exhalatio dupliciter movet terram, aliquando scilicet per modum tremoris, aliquando autem per modum pulsus; quia quando exhalatio movetur in terra secundum latitudinem terrae, et percutitur ad alterum latus, tunc facit multas percussiones, et facit tremere terram; sed quando exhalatio movet terram sursum, tunc fit terraemotus per modum pulsus. Et hoc fit raro, quia difficile est tantam exhalationem convenire in profundo ut possit terram proiicere sursum. Sed quando hoc fit, propellitur sursum multitudo lapidum: sicut accidit in caldariis quae bulliunt, in quibus gravia superius propelluntur. Et hoc etiam potest esse causa inundationis aquarum, sicut supra dictum est. Et tales terraemotus sunt difficiles et periculosi, quia eos concomitatur subversio terrae et ruina locorum, sicut accidit in terraemotu qui factus est circa Sipylum civitatem, et in campo qui dicitur Phlegraeus, et etiam circa Ligusticam regionem. Assignat autem causam quare in insulis remotis a terra minus fit terraemotus quam in propinquis, dicens quod in insulis Ponticis, quae sunt multum remotae a terra, rarius accidit terraemotus quam in propinquis, propter quatuor causas. Prima est, quia multitudo aquae maris sua frigiditate infrigidat exhalationem propinquam in insulis existentem, et ex consequenti facit eam immobilem, quia principium movendi est calor, qui per infrigidationem aufertur. Secunda vero ratio est, quia mare circumdans humefaciendo insulas facit eas graviores et ponderosiores, et sic non ita de facili moveri possunt; ad sensum autem patet, quod terra humefacta gravior est quam sicca, et ex hoc est magis immobilis. Tertia est, quia quod movetur uno motu, necesse est tunc quiescere ab omni alio motu eiusdem speciei, sive ex eodem principio immediate causato; mare autem circumfluens fertur propter multitudinem venti huc et illuc, et ex consequenti non potest moveri motu terrae, et fit immobilis alio motu: mari autem facto immobili, immobilitantur et insulae ipsae. Quarta vero est, quia circa illas insulas mare occupat multa loca, exhalatio autem ex qua generatur terraemotus, quae est exhalatio sicca, generatur in terra, et propter nimiam distantiam non potest ferri ad insulas remotas, quia mare interiacens sua frigiditate condensaret ipsam: et ex hoc minus fit ibi terraemotus. Sed in insulis propinquis terrae magis generatur exhalatio, et frequentius agitantur, quia propter propinquitatem sunt quasi quaedam pars terrae. Et licet inter eas et terram sit intermedium paucum mare, tamen propter parvitatem distantiae non habet tantam virtutem, quod possit impedire motum exhalationis. Sed insulae Ponticae quae sunt remotae a terra, non possunt moveri nisi moveatur simul totum mare, quod est nimis difficile. Deinde recapitulat ea quae superius dicta sunt, et dicit quod iam dictum est de terraemotibus, quae sit natura ipsorum, et propter quam causam fiunt, et quomodo, et de accidentibus maximis et manifestioribus circa ipsos, de quibus sufficienter dictum est supra.



age retro   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264