CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Sentencia super Meteora
a libro II capite X in fine ad caput XII

Thomas de Aquino a Reynolds Stone depictus

Textum Leoninum Romae 1882 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 10

[91972] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 10 n. 6 b flant a duobus polis oppositis, secundum aliorum opinionem, quae supra impugnata est; ideo hic ostendit veram causam vehementiae Austri, secundum opinionem propriam. Dicit ergo quod licet in illo loco, idest sub tropico aestivali, non sit multa materia fumans, sicut est circa polum, quia propter vicinantiam solis non sunt ibi multae aquae, neque pascua, idest loca herbosa et humida, ex quibus possint pervenire Etesiae, idest venti continui; tamen ad illum locum, propter eius magnitudinem, congregatur ex diversis regionibus materia Austri; qui propter magnitudinem locorum ex quibus per longum tempus adunata est materia eius in magna abundantia, est ventus magis stabilis et fortis quam Boreas. Et ex consequenti magis durare potest, et pertingere ad locum Boreae, quam Boreas possit pertingere illuc, idest ad locum Austri.

Caput 11

[90855] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 1 Postquam philosophus determinavit de motu et causis motus ventorum, hic determinat de positione et contrarietate, et aliis passionibus sive affectibus eorum. Et primo praemittit intentionem suam, dicens quod post determinationem praedictorum dicendum est de positione, idest situ et ordine, ipsorum ventorum, et de contrarietate, scilicet qui sint contrarii inter se, et quos possibile est simul flare et quos impossibile. Considerandum est etiam qui sunt secundum nominis rationem, et quot sunt secundum numerum. Adhuc autem de passionibus et accidentibus, sive de affectibus eorum, quae contingit considerare in particularibus problematibus. Et hunc ordinem oportet manifestare ex descriptione singulari, describendo singulos ventos.

[90856] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 2 Secundo ibi: describitur quidem igitur etc., prosequitur intentum suum. Et circa hoc tria facit: primo ostendit positionem et ordinem ventorum; secundo determinat de contrarietate eorum, ibi: quoniam igitur plurimum etc.; tertio de accidentibus sive affectibus eorum, ibi: sic autem ordinatis ventis et cetera. Prima iterum in duas: primo praemittit quaedam necessaria ad propositum ostendendum; secundo concludit propositum, ibi: sit igitur in quo a et cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit quoddam necessarium ad ostendendam positionem ventorum; secundo quoddam quod est necessarium ad declarandam eorum contrarietatem, ibi: supponatur autem primo quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo oportunum est ordinem ventorum manifestare ex descriptione, ut magis manifesta sint dicenda, describatur horizon, quia horizon est circulus quidam, propter quod etiam est rotundus, decidens caelum scilicet in duo hemisphaeria, et ex consequenti terminans visum nostrum circa terram, quia dividit hemisphaeria, idest partem caeli visam a nobis a parte non visa. Considerandum est autem quod horizontes plures sunt et diversi, secundum diversas partes terrae habitabilis. Non enim est idem horizon habitantibus hic Parisius, et habitantibus Romae. Nam cum terra Parisius sit declivior, et Romae altior, eo quod tota terra est rotunda, qui habitant Parisius non vident eandem partem caeli quam vident Romani, quia terra existens Romae altior occupat visui eorum unam partem, sed tamen in singulis describi possunt venti ordine consequenti.

[90857] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 3 Deinde cum dicit: supponatur autem primo quidem etc., praemittit quoddam quod est necessarium ad ostendendum qui venti sunt contrarii. Et dicit quod supponere debemus primo, quod contraria secundum locum sunt quae maxime distant secundum locum, sicut contraria secundum speciem, idest formam, dicuntur quae maxime distant secundum formam. Contraria enim sunt quae maxime distant in eodem genere et cetera. Non tamen est intelligendum quod contraria secundum formam distent proprie, idest distantia locali; sed ideo dicuntur maxime distare, quia sunt maxime dissimilia naturaliter. Maxime autem distant secundum locum quae distant secundum diametrum, idest quae sunt extrema unius lineae rectae diametralis, adinvicem contraposita, sicut est illa distantia lineae rectae quae transit per centrum horizontis.

[90858] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 4 Deinde cum dicit: sit igitur in quo a etc., concludit propositum, distinguens horizonta secundum diversa puncta, in habitudine ad solem orientem et occidentem supra ipsum. Et dicit quod ad evidentiam propositi describatur praedictus circulus horizontis, et ducatur linea per centrum eius ab oriente in occidentem, quae dicitur aequinoctialis, et in una parte eius, scilicet in puncto occidentis, describatur a, in altera vero parte, scilicet in puncto orientis contrario huic, idest occidenti, describatur b. Deinde ducatur alia diametros, idest alia linea recta, transiens per centrum horizontis et dividens praedictam lineam aequinoctialem ad angulos rectos: in cuius capite erit ursa, idest polus Septentrionis, in alio vero capite erit meridies, idest polus meridionalis. In puncto ergo meridionali describatur c, in puncto autem Septentrionali d. Rursus ex parte aestivali orientis, idest a latere orientis ex parte aquilonari (quam vocat oriens aestivalis, quia cum sol est in illa parte orientis, facit aestatem), signetur h, ab alio vero latere orientis (quod vocatur oriens hiemalis, ratione praedicta: quia sol existens in illa parte, scilicet a parte meridionali, facit hiemem), designetur g. Sic etiam ex parte occidentis, a parte aquilonari quae est occidens aestivalis, designetur f, a parte meridionali quae est occidens hiemalis e. Iterum ad latus meridiei, ex parte orientis, describatur I, ex parte vero occidentis k. Sic ex parte Aquilonis: nam ex parte orientis describatur l, ex parte vero occidentis m. Et secundum hunc ordinem disponuntur venti, ut in sequenti figura apparet. (Figura).

[90859] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 5 Deinde cum dicit: quoniam igitur plurimum etc., ostendit qui venti sint contrarii adinvicem. Et circa hoc duo facit: primo ostendit qui sint contrarii; secundo ut melius hoc intelligatur, determinat de nominatione eorum, ibi: vocantur autem et cetera. Dicit ergo primo quod, ex quo contraria secundum locum sunt quae maxime distant secundum locum, maxime autem secundum locum distant quae sunt in extremis oppositis lineae rectae, ut supra dictum est, illi venti sunt contrarii, qui distant secundum lineam rectam diametralem, quae transit per centrum horizontis. Sciendum tamen est quod venti habent duplicem contrarietatem adinvicem, quarum una est secundum locum, de qua hic loquitur Aristoteles, altera est secundum qualitates activas et passivas, quae attenditur non secundum contrarietatem unius qualitatis tantum, sed utriusque. Et secundum hoc subsolanus, qui oritur in puncto b, et est calidus et siccus, contrariatur Favonio qui oritur in puncto a occidentis, et est frigidus et humidus. Auster autem qui oritur sub puncto c meridiei, est calidus et humidus, et contrariatur Septentrioni qui oritur sub puncto d Aquilonis, et est frigidus et siccus. Similiter Vulturnus qui oritur sub puncto h, et est calidus temperate, siccus autem excellenter (quia remittitur caliditas eius propter propinquitatem ad Septentrionem, et augetur siccitas propter eandem causam), est contrarius Africo qui oritur sub puncto e, et est frigidus temperate et humidus excellenter (quia remittitur frigiditas eius propter propinquitatem ad Austrum, et eadem causa augetur humiditas). Eurus qui oritur sub puncto g, et est calidus excellenter et siccus temperate (quia propter vicinitatem ad Austrum augetur eius caliditas et remittitur siccitas), est contrarius Coro qui oritur in puncto f, et est frigidus excellenter et humidus temperate (quia propter vicinantiam ad Septentrionem augetur eius frigiditas et remittitur humiditas). Et propter eandem causam Austroafricus est calidus temperate et humidus excellenter, et contrariatur Aquiloni, qui est frigidus temperate et siccus excellenter. Sic etiam Euroauster est contrarius circio, quia eadem ratione ille est calidus excellenter et humidus temperate, hic autem frigidus temperate et siccus excellenter. Sic igitur hi omnes perfecte contrariantur hac duplici ratione, scilicet quia flant ex opposito secundum lineam rectam, et quia habent qualitates contrarias. Sciendum etiam est, quod cum in omnibus ventis inveniatur exhalatio sicca mixta cum humida, licet in eis exhalatio sicca praedominetur, ut supra dictum est, secundum diversam proportionem mixtionis praedictarum qualitatum venti magis et minus excedunt in praedictis qualitatibus: quae tamen in eis etiam augentur propter loca in quibus oriuntur, et per quae transeunt.

[90860] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 6 Deinde cum dicit: vocantur autem etc., determinat de nominatione ventorum, ex quo magis determinate apparet qui venti quibus sunt contrarii. Et dicit quod venti denominantur secundum positionem locorum ex quibus flant: quia Zephyrus dicitur ille qui oritur ab a, scilicet ab occidenti aequinoctiali; et contrarius ei, qui scilicet distat secundum diametrum et flat ab oriente aequinoctiali sub puncto b, dicitur Apeliotes. Primus autem a Latinis dicitur Favonius, secundus autem subsolanus. Boreas autem, qui flat a d ubi est ursa, idest a polo Septentrionis, dicitur aparctias, a nobis autem dicitur Septentrio. Contrarius autem huic, qui flat a c, qui est punctus meridiei, dicitur Auster, a Graecis autem vocatur alio nomine Notus. A g vero, quod est oriens hiemalis, flat Eurus. Contrarius autem ei est, non qui flat ab occidente hiemali, sed qui flat ab occidente aestivali, qui est ei oppositus secundum lineam rectam, et dicitur corus, vel Argestes, vel Olympius, vel Scirona. Ab occidente autem hiemali sub puncto e flat ille qui dicitur a nobis Africus, vel Libs, et contrarius est ei qui oritur sub puncto h ab oriente aestivali, et dicitur Caecias vel alio nomine.

[90861] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 7 Deinde cum dicit: alii autem sunt etc., determinat de contrarietate ventorum minus principalium. Et dicit quod alii sunt venti minus principales, et manifesti in regione ista, quibus non sunt aliqui contrarii nobis manifesti. Sicut est Thrascias, qui flat a puncto m, et mediat inter Argestem et aparctiam, idest inter Corum et Septentrionem, et a nobis dicitur circius. Et similiter Meses, a nobis dictus Aquilo, qui oritur in puncto l, et est medius inter Caeciam et aparctiam, hoc est inter Vulturnum et Septentrionem. Sed a punctis oppositis, scilicet ab I et a k, nullus apparet nobis sensibiliter flare ventus: vel si flant, illi sunt tenues et modici, et non pertingunt ad nos; sicut est ille qui ab incolis loci dicitur Phoenicias, a nobis vero Euroauster, et etiam ille, qui dicitur Austroafricus: sunt enim modici flatus, et ideo nobis non apparent. Dicit autem quod praedicti venti non habent contrarios, quia contrarietas est principaliter inter quatuor principales, inter alios autem non est nisi participative, quia medium participat naturam extremorum.

[90862] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 8 Deinde cum dicit: essendi autem plures ventos etc., quia superius Aristoteles supposuerat quod plures venti flant a parte boreali quam a parte Australi, ideo hic ostendit causam huius. Et dicit quod causa quare a locis ad arctum, idest ad Septentrionem, inter polum Arcticum et orientem, flant plures venti quam a parte opposita, scilicet Austri, est quia nostra habitabilis propinquior est isti parti quam illi, et ideo venti qui ibi generantur, magis sentiuntur a nobis quam alii, qui flant a parte opposita. Deinde aliam causam assignat, per quam ostenditur simpliciter quare plures venti generantur hic quam ibi: superior enim ratio hoc ostendebat solum quoad nos. Et est, quia ibi sunt plures aquae et nives propter remotionem a sole, quam in alia parte quae est subiecta soli et eius lationi, qui non permittit aquam ibi congelari. Licet enim ventus generetur ex exhalatione sicca, tamen exhalatio sicca non potest continuari aut condensari in ventum sine humiditate, continuante partes siccae exhalationis. Ad arctum igitur magis elevantur exhalationes siccae, et fiunt plures venti.

[90863] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 11 n. 9 Deinde cum dicit: est autem dictorum ventorum etc., ostendit ad maiorem evidentiam praedictorum, qui sint venti boreales et qui Australes. Et dicit quod boreales sunt, qui etiam dicuntur quandoque aparctias et Thrascias, idest Septentrio et circius, qui mediant inter Argestem, idest Corum, et Boream; sed Australes sunt Auster, qui etiam ithagenes dicitur, et Libs: qui flant a meridie. Orientales vero sunt Apeliotes et cetera. Et universaliter Orientales sunt duo qui sunt propinquiores orienti, et tertius ille qui oritur in puncto orientis, qui est medius et communis utrique. Sic Occidentales qui sunt propinquiores occidenti, et communis utrique qui oritur in puncto occidentis: Australes vero propinquiores Austro, et medius inter eos: et boreales, qui sunt viciniores Septentrioni, et qui mediat inter eos, ut patet in praemisso circulo. Notandum est autem quod Aristoteles quandoque nominat, et nominari dicit ab aliis, unum ventum nomine alterius: quia propter magnam vicinitatem quam habet locus in quo oritur unus, ad locum alterius, unus videtur participare naturam et nomen alterius: ut Septentrio dicitur Boreas, et sic de singulis. Ostendit deinde quare extenso nomine omnes venti dicuntur boreales vel Australes; et sumit rationem ex similitudine qualitatum. Venti enim Occidentales, qui vocantur Zephyri, quia coniunguntur Boreae sunt frigidiores: Orientales autem, qui iunguntur Australibus, sunt calidiores; et ideo propter similitudinem harum qualitatum Orientales vocantur Australes, Occidentales autem dicuntur boreales; et sic omnes venti dicuntur boreales aut Australes. Assignat autem causam quare Australes venti sunt calidiores: quia scilicet pluri tempore, idest longiori tempore, stant sub sole; et boreales ex opposito sunt frigidiores, quia minus stant sub sole. Potest etiam assignari alia causa: quia scilicet Australes transeunt per loca calidiora, et ideo continue magis calefiunt, boreales vero per frigidiora, et ideo semper magis fiunt frigidiores.


Caput 12

[90864] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 12 n. 1 Deinde cum dicit: sic autem ordinatis ventis etc., determinat de his quae consequuntur ventos. Et circa hoc duo facit: primo determinat de quibusdam accidentibus ventorum; secundo determinat de effectibus eorum, ibi: contrarii autem aut idem et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit qui venti possunt simul flare, et qui non; secundo determinat de incidentia ventorum, ibi: incidunt autem aliis etc.; tertio de gyratione eorum, ibi: gyrationes autem fiunt et cetera. Dicit ergo primo, quod si venti sic disponuntur ut praemissum est, scilicet quod contrarii sunt qui ponuntur ex opposito secundum lineam rectam, palam est quod contrarii non possunt simul flare; quia cum unus flet contra alterum, vel ambo essent aeque fortes, et sic mutuo se impedirent: vel unus eorum esset fortior, et sic totaliter exterminaret ventum debiliorem. Sed illi qui non sunt contrarii, possunt quandoque simul flare: sicut g et e, idest Eurus et Africus, quandoque simul flant et ad eandem partem; sed non omnino ex eodem signo, quia Eurus flat ex signo g, Africus autem a signo e. Neque etiam flant eodem spiritu, idest aequali flatu, sed unus fortiori et alter debiliori, secundum diversitatem materiae et contrarii repellentis. Flant autem venti contrarii non simul, sed secundum diversa tempora et contraria: quia contrariorum contrariae sunt causae, diversa autem tempora sunt contraria secundum qualitates contrarias. Ut exempli gratia Caecias flans ab oriente aestivali, flat frequenter circa aequinoctium vernale, et universaliter ad tropicum aestivum accedente sole: Libs autem flat circa aequinoctium autumnale, declinante sole a praedicto tropico; Zephyrus autem flans ab occidente aequinoctiali, flat circa solstitium, vel conversionem aestivalem: Eurus vero et Apeliotes circa hiemalem.

[90865] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 12 n. 2 Deinde cum dicit: incidunt autem etc., determinat consequenter de incidentia ventorum. Dicitur autem ventus incidere alteri, qui flans contra alterum, facit eum cessare. Dicit ergo quod aparctias et Thrascias et Argestes qui boreales dicuntur, maxime incidunt aliis, et faciunt eos cessare. Et ratio est, quia flatus illorum est nobis, qui habitamus sub Septentrione, de prope: et etiam flatus ipsorum est fortis, quia in loco ubi oriuntur tales venti, est multitudo materiae, scilicet ex qua fit exhalatio sicca; unde de facili repellunt ventos debiliores quibus incidunt, et sic frequenter faciunt eos cessare. Et sunt causa serenitatis aeris: quia propter vehementiam flatus propellunt consistentiam nubium eis obviantium. Sed hoc contingit quando non sunt vehementer frigidi: tunc enim non serenant aerem, sed sua frigiditate inspissant et ingrossant vaporem in nubem; sicut exempli gratia Caecias frequenter congregat nubes, et non est omnino serenus: quia non flat omnino lateraliter circa terram sed declinat quasi versus terram, et quando a terra reflectitur, tunc propellit nubes obviantes ad locum suum a quo incepit flare, et ibi eas congregat: quod sic est causa nubium et pluviae. Unde dicitur in proverbio de avaro, quod ad seipsum trahit pecuniam sicut Caecias nubem.

[90866] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 12 n. 3 Deinde cum dicit: gyrationes autem fiunt etc., determinat de gyratione ventorum. Vocat autem gyrationem generationem venti propinqui, circumeundo horizontem post cessationem primi. Sicut exempli gratia, quando post cessationem subsolani generatur Eurus, qui est ei propinquus, tunc dicitur gyratio ventorum, quia generatur secundum quendam gyrum. Dicit ergo quod gyrationes ventorum cessantium in habita, idest generationes sequentium qui sunt habiti, idest consequenter se habentes ad praecedentes, fiunt secundum translationem solis; quia sol per accessum ad diversa loca elevat exhalationem siccam, quae est principium ventorum, et ita in illis facit generare ventos, per recessum vero, quia deficit elevatio materiae, facit eos cessare: et quia sol accedit et recedit secundum quendam gyrum, ideo facit gyrationes, hoc est generationes ventorum per gyrum. Igitur quia sol primo elevat exhalationes in tropico aestivali, deinde in solstitio autumnali, postea in tropico hiemali, et deinde in solstitio vernali, sic etiam consequenter venti se habent proportionabiliter et similiter.

[90867] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 12 n. 4 Deinde cum dicit: contrarii autem etc., determinat de effectibus ventorum. Et circa hoc duo facit: primo determinat de effectibus primariis; secundo de effectibus secundariis, ibi: nebulosus autem et cetera. Dicit ergo primo quod venti contrarii aliquando faciunt idem, et aliquando contrarium: idem faciunt per accidens, et contraria per se, cum per se effectus contrariorum sint contrarii. Sicut Boreas per se frigefacit, sed per accidens, congregando scilicet calidum, calefacit: frigefaciendo enim cogit calidum congregari in unam aliquam partem, et sic calefacit, ut de visceribus terrae in hieme supradictum est; sed Libs et Caecias humectant. Eurus vero (quem propter propinquitatem ad ventum Orientalem quidam Apeliotem vocant) et Argestes desiccant: sed tamen Eurus in fine fit aquosus propter commixtionem vaporis humidi.

[90868] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 12 n. 5 Deinde cum dicit: nebulosus autem etc., agit de effectibus eorum secundariis. Et dicit quod aparctias et Meses sunt factivi nubium, quia sunt frigidissimi: frigidi enim est congregare vaporem et condensare eum in nubem; sed per accidens, propter vehementiam flatus, serenant, propellendo nubes ad partem contrariam. Sed generativi grandinis ut frequentius sunt idem aparctias, idest Boreas, et Thrascias et Argestes, propter frigiditatem vehementem cuius est congelare. Et calefactivi sunt Auster, Zephyrus et Eurus, vel propter caliditatem exhalationis elevatae, vel propter caliditatem regionis per quam feruntur. Quod autem hic dicitur de caliditate ventorum Australium propter caliditatem regionis per quam transeunt, verum est etiam in borealibus: sicut enim Auster est calidus propter caliditatem regionis, ita etiam Boreas, contrarius ei, est frigidus propter frigiditatem regionis in qua oritur, et per quam transit: contrariorum enim effectuum in natura semper causae sunt contrariae. Sed Caecias valde condensat caelum, idest aerem, nubibus, et Libs, contrarius ei, rarius hoc facit; quia Caecias reflexus propellit nubes ad suum locum in quo a principio oritur, et etiam est frigidus: et cum hoc habet multam materiam quam propellit, quia loco est apelioticus, idest prope ventum Apeliotem, ubi sol elevat multam exhalationem. Et aparctias et Thrascias et Argestes serenant propter causam prius dictam, per accidens scilicet, propter vehementiam flatus. Et iidem venti, similiter et Meses, faciunt coruscationes, quia sunt frigidi et flant de prope, idest de partibus Septentrionalibus, quae sunt frigidae; coruscationes enim et fulgura fiunt a frigido: quia frigefaciendo nubes, exhalationem siccam in ipsis conclusam et semiaccensam expellit et exire cogit. Et propter eandem causam quidam istorum sunt factivi grandinis, quia sua frigiditate cito congelant nubem in grandinem.

[90869] Inserta super Meteora, lib. 2 cap. 12 n. 6 Deinde cum dicit: Ecnephiae autem fiunt etc., ostendit qui venti magis faciunt Ecnephias. Sciendum est autem quod Ecnephia dupliciter sumi potest. Uno modo et principaliter, inquantum est spiritus quidam fluens ex nubibus cum violentia ad terram: et secundum hunc modum determinabitur de ipsa in tertio huius; alio modo sumitur pro motu sursum aut deorsum cuiuscumque venti, propter violentiam alterius incidentis: et sic de ea hic determinatur. Dicit ergo quod Ecnephiae maxime fiunt in autumno, deinde in vere. Et illos ventos maxime faciunt aparctias et Thrascias et Argestes; quia Ecnephiae maxime fiunt, quando aliqui venti incidunt aliis, propellentes eos ad terram propter vehementiam flatus, ut dictum est: sed hoc faciunt praedicti venti, qui sunt maximi flatus et maxime incidunt aliis, ut supra dictum est. Etesiae autem, idest venti annuales, flant gyrando secundum circulum: quia habitantibus circa occidentem incipiunt a Borea, et procedunt in Thrasciam et in Argestem, et terminantur in Zephyrum, qui est frigidus. Sed circa orientem fiunt gyrationes ab eodem Borea versus occidentem et meridiem, usque ad Apeliotem qui flat ab oriente aequinoctiali. Deinde recapitulat quae dicta sunt, dicens quod tanta a nobis dicta sint de ventis, scilicet de substantia, generatione, et de motu, et de loco ipsorum: adhuc autem de accidentibus communibus, et propriis secundum unumquemque ipsorum.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264