CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
pars III

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1

[89301] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 3 cap. 1 Simon Petrus et cetera. Liber iste divisus est in quatuor partes juxta numerum auctorum; vel in septem juxta numerum epistolarum. In prima Petri posita est principaliter instructio in moribus. Hic autem ponitur principaliter instructio in fide. Dividitur autem haec epistola in partes tres. Primo enim provocat ad conservationem Catholicae veritatis. Secundo revocat a seductione haereticae pravitatis in secundo capitulo. Tertio subjungit causam utriusque, tertio capitulo. Provocat autem ad conservationem Catholicae veritatis quadrupliciter. Primo pleniorem eis cognitionem veritatis optando. Secundo ad opera virtutis eos exhortando, ibi, vos autem curam omnem. Tertio pro eis suam in veritate conformandi similitudinem indicando, ibi, propter quod vos semper incipiam et cetera. Quarto veritatem susceptam eis commendando, ibi, non enim indoctas fabulas et cetera. In prima parte primo ponitur persona salutans. Secundo personae salutatae, ibi, his qui coaequalem. Tertio forma salutationis, ibi, gratia vobis. Quarto explanatio formae, ibi, quomodo omnia. In qua tangitur cognitio quam in eis optat adimpleri. Dicit ergo, Simon. Hanc epistolam, ut dicit Glossa, scribit eisdem quibus et praecedentem; scilicet electis dispersionis, proselytis, Ponti, Galatiae, Asiae et Bithyniae. Cujus intentio est hortari eos. Et primum bene vivere, contra deceptionem haereticorum, sicut in praecedenti contra persecutiones tyrannorum. Dicit ergo, inquam, Simon Petrus. Duo nomina ejus ponit: quorum prius primum fuit ei impositum, et fuit mutatum in secundum. Joan. 1, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Dicitur autem Simon propter obedientiam divinae legis, Petrus propter agnitionem veritatis, servus, propter humilitatem conversationis. Et apostolus, propter auctoritatem officii, vel dignitatis. Apostolus, inquam, Jesu Christi. Glossa, nuncius salvatoris et regis nostri, qui auctoritatem contribuit mittendi, his, scilicet proselytis electis advenis, dispersionis, Ponti, Galatiae, Cappadociae. Qui coaequalem fidem, idest eamdem, quia una fides, unum Baptisma, ad Ephes. 4, nobiscum, idest cum apostolis ex statu Judaismi naturalis ad Christum conversis. Cum tamen illi primo ex gentilitate venerunt, sortiti sunt, divina electione adepti. Ephes. 1, sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus. Et bene, sortiti: quia sicut sors non accipit personam, ita nec divina electio acceptrix est personarum. Ad Galat. 4, in Christo Jesu non est servus, nec liber: non est masculus, nec femina. In justitia Dei nostri, intransitive, quia Deus justus est, non in meritis propriis. Et appellatur hic justitia meritorum non exigentia, sed cum decentia bonitatis divinae. Vel transitive, quasi sortiti fidem non mortuam, sed quae est in justitia bonae operationis, non justitia humanae prudentiae: sicut est politica justitia, vel consuetudinalis, vel justitia legis Mosaicae: sed justitia perfecta Evangelii, quae non tantum in timore, sed et in amore: quae non tantum cohibet manum, sed animum. Quae est Dei nostri et salvatoris Jesu Christi, idest quam ipse Christus in Evangelio docuit: Matth. 5, nisi abundaverit justitia vestra et cetera. Vel Dei nostri, scilicet Christi secundum divinitatem effective. Et salvatoris Jesu Christi, secundum humanitatem meritorie. Hanc enim ipse meruit sua gratuita passione: hominis vero formaliter, gratia, qua fit remissio peccatorum. Et pax, idest reconciliatio. Vobis adimpleatur. Impletur enim gratia alicui, quando habet sufficientem ad salutem. Sed adimpletur, quando datur ad divinorum cognitionem operum: unde subdit, in cognitione Dei et Christi Jesu domini nostri; idest ad cognoscendum opera, quae circa ipsum facta sunt quo ad nostram salutem. De quibus addit, quomodo donata sunt vobis omnia; scilicet ut cognoscatis quomodo, idest quantum liberaliter donata sunt per gratiam suam vobis, idest ad utilitatem vestram omnia dona. Rom. 5, qui proprio filio suo non pepercit, quomodo non omnia nobis donavit et cetera. Et Jacobi 1, omne datum optimum. Dona dico non infirmitatis, non imperfecta, sicut sunt dona legis; sed divinae virtutis suae, idest quae faciunt hominem virtuosum et divinum, quae scilicet dona sunt ad vitam, scilicet spiritualem quo ad nosmetipsos. Et ad pietatem, quoad proximos. Vel ad vitam, scilicet obtinendam in futuro, et pietatem conservandam in praesenti, quae est cultus Dei. Vel ad vitam quo ad mores bonae conversationis, et pietatem quo ad cultum Christianae fidei et religionis. Per cognitionem ejus, scilicet Christi, quia cognoscimus Christum per fidem. Donata sunt, omnia dona ad vitam sustinendam, ut dicit Glossa. Per cognitionem enim salvatoris omnia mysteria divinitatis, quibus salvamur, cognoscimus. Qui, scilicet Christus. Vocavit nos. Apostolos, specialiter vocatione exteriori, et non solum interiori: et in propria gloria sua, scilicet ostensione gloriae transfigurationis, Matth. 17. Glossa: quando transfiguratus est in monte. Et virtute, scilicet miraculorum operationis, quia multa miracula fecit coram eis. Vel vocavit nos, scilicet salvandos efficaciter, et omnes sufficienter. Propria, inquam, gloria sua et virtute, id est per seipsum gloriosum et virtuosum. Non alium misit ad vocandum et salvandum, imo in propria persona venit. Unde Glossa, non Angelum, non Archangelum ad nos salvandos misit: non in nobis aliquid boni per quod salvemur invenit: infirmos et ingloriosos sua virtute reparavit. Glossa: sua virtute efficienter et gloria sua finaliter. Per quem maxima, hic tangit utilitatem cognitionis promissam. Est autem triplex hic littera. Quidam libri habent, per quem; et sic refertur ad Christum. Quidam autem habent, per quam; et sic refertur ad cognitionem. Alii autem habent, per quae, et sic refertur ad dona. Dicatur ergo per quem, id est Christum: vel quam, id est cognitionem: vel per quae, scilicet dona. Donavit nobis Deus, scilicet Deus pater, modo incerta, tandem in re. Maxima et pretiosa promissa, id est vitam aeternam, in Scriptura sacra frequenter nobis promissam. Luc. 22. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Et Matth. 5, beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum et cetera. Et vocat vitam aeternam, promissa pluraliter, ob pluralitatem gaudiorum et donorum: quia illic est status omnium bonorum aggregatione perfectus, quae sunt etiam maxima. Magna sunt dona naturae, majora gratiae, maxima gloriae. Dicuntur etiam pretiosa, quia pretio meritorum redduntur seu dantur. Ut per hoc, scilicet gratiam et pacem juxta unam Glossam, et sic refertur ad illud quod dictum est supra, gratia vobis et pax. Vel ut per hoc, id est dona gloriae efficiamini: quasi dicat: non solum nobis propter vos donavit, sed ut a vobis transirent ad nos. Consortes divinae naturae: non consortio aequalitatis, quod est trium personarum solum: sed consortio participationis, quod est omnium fidelium per gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. De hac societate, 1 Joan. 1, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas sit cum patre et filio Jesu Christo. Fugientes: quasi dicat: sic eritis consortes. Ita tamen si fugiatis. Corruptionem ejus concupiscentiae quae in mundo est. Non ait quae mundi est tantum, sed quae in mundo est; ut comprehendat non solum concupiscentiam oculorum, sed et concupiscentiam carnis et superbiam vitae. 1 Joan. 2, omne quod in mundo et cetera. Dicit etiam corruptionem, quia omne peccatum, secundum Augustinum, est corruptio modi, speciei et ordinis. Concupiscentia enim radix est omnium malorum. Vos autem curam. Hic provocat ad veritatis conservationem, eos ad opera virtutis exhortando. Et primo ponit quatuor graduum spiritualium distinctionem. Secundo eorum utilitatem, ibi, haec enim si vobiscum sint. Tertio monet ad eorum studiosam observationem, ibi, quapropter fratres. Utilitatem autem ponit duplicem. Prima est in adeptione boni. Alia est in evasione mali, ibi, cui enim non praesto sunt. Dicit ergo, vos autem curam omnem: quasi dicat: non solum fugite concupiscentiae corruptionem, sed vos sub inferentes, id est principaliter Deo operante inferentes, et ei cooperantes. In omnibus enim bonis operibus principalis auctoritas est gratiae, secundaria liberi arbitrii. 1 Corinth. 15, non ego sed gratia Dei mecum. Curam omnem, id est perfectam, non tepidam. Contra: 1 Petr. ultimo, omnem solicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Responsio. In eum principaliter projicite vestram solicitudinem. Vel projicere monet per confidentiam bene operando, non per negligentiam. Ministrate in fide vestra et cetera. Ponit octo gradus virtutum quibus ascenditur ad caelum, sicut octo gradibus quos ponit Ezechiel ascendebatur in templum, Ezech. 10. Quorum tres primi ordinant respectu boni: tres medii ordinant respectu mali: duo ultimi respectu charitatis, quae proficit in utroque. Respectu boni ordinat fides in movendo: virtus in eliciendo et exequendo, scientia in dirigendo et rectificando. Tres autem sequentes ordinant respectu mali: vel mali culpae fugiendi, sicut abstinentia: vel mali poenae tolerandi, sicut patientia: vel mali utriusque in altero revelandi. Et sic pietas. Duo ultimi ordinant ad perfectionem in utroque: scilicet dilectio proximi et amor Dei: quia in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae, Matth. 22. Dicit ergo, ministrate, id est tamquam ministri et non tamquam dominantes ostendite exemplo illius, qui non venit ministrari etc., Matth. 22. In fide vestra. In ascensu virtutum incipit a fide tamquam a fundamento, et per alias virtutes tamquam per parietes ascendens terminat in charitate tamquam in complemento. Virtutem, id est bonae operationis fortitudinem: fides enim sine operibus mortua est, Jacob. 2. In ejus figura legitur Petrum, id est agnoscentem, et Andream, id est virilem fuisse fratres. Joan. 1, et quia non convenit recte operari, sine discretione, ideo sequitur tertius gradus. In virtute autem scientiam, Glossa, discretionis, quid, cui, quando vel quomodo. Bernardus, discretio non tam est virtus, quam auriga virtutum, sine qua virtus vitium est. Rom. 12, rationabile obsequium vestrum. Levit. 2, in omni sacrificio offeres sal. Gregorius, fortitudo quae plus potest, sine rationis moderamine praeceps ruit. Ideo combinatur donum consilii et fortitudinis, Isaiae 11. Ideo et fortitudini Judae additur consilium Simonis, 1 Mach. 2. Et quia sub specie discretionis solet blandiri voluptas: nec etiam sufficit habere discretionem in agendis, nisi abstineatur a malis; ideo subdit, in scientia autem abstinentiam, ut scilicet a malis abstineamus. Et accipitur hic abstinentia communiter, pro fuga cujuscumque mali. Eccles. 3, cor sapiens intelligibile abstinebit se a peccatis. 1 Corinth. 9, omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Glossa, ne in vacuum scientia caelestium cedat, si sese ab illecebris saeculi aliquis non coerceat. Et quia abstinentes, ut dicit Gregorius, de facili obtinent patientiam, ideo addit: in abstinentia autem patientiam. Glossa, abstinentiam patientia sequitur; ut qui a voluptatibus mundi se continet, adversa quoque sustineat. Et quia patientia nutritur per opera pietatis, in subveniendo proximo vel consolando, vel corrigendo, ideo addit, in patientia autem pietatem. Effectum scilicet compassionis, et subventionem in malis alienis, ut et erga persecutores pietatis opera Christianitatis exerceant. Matth. 5, orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et quia posset aliquis opera pietatis persecutoribus impendere ex timore, et non amore, subdit, in pietate autem fraternitatem, id est fratrum amorem: quasi dicat: in pietate illa sit amor fraternitatis non timor persecutoris. 1 Petri 3, fraternitatis amatores. Et quia dilectio fratris cum omnibus praedictis non debet in seipsos sistere, sed amorem Dei, ut ad fidem referri, ideo subdit, in amore autem fraternitatis charitatem, id est Dei amorem. Ad Coloss. 3, super omnia autem hic charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. Hoc est oleum, quod super infertur omnibus liquoribus. Haec enim, scilicet octo praedicta, si vobiscum adsint. Per praesentiam habituum in affectu et promptitudinem. Et superent. Per dominationem in effectu. Et dicit, nobis adsint per consensum liberi arbitrii. 1 Corinth. 15, non ego sed gratia Dei mecum. Non vacuos. Minus dicit, et plus significat: quasi, plenos vos constituent meriti in praesenti. Nec sine fructu, mercedis in futuro. Sapient. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Vos constituent in domini nostri Jesu Christi cognitione, id est in die judicii, quando cognoscetur Deus judicia faciens, qui modo contemnitur misericordiam faciens, ut dicit Bernardus. Vel in cognitione, quia cognovistis dominum nostrum Jesum Christum per fidem. Et sic propositum notat habitudinem causae efficientis. Vel non constituet vos vacuos, nec sine fructu in cognitione, id est ad cognoscendum dominum nostrum Jesum in patientia, quae cognitio est totus fructus, quia vita aeterna. Joan. 17, haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum et cetera. Cui enim. Glossa. Et vere haec sunt tenenda. Cui enim non praesto sunt haec. Glossa, octo luminaria. Qui hoc non habet in praesentia et promptitudinem ad operandum. Caecus est, ne videat caelestia. Glossa, a lumine divini solis est alienus. Apoc. 3. Nescis quia caecus es. Et manu tentans. Quia ignorat quomodo inferiora sunt diligenda, et opere tractanda. Vel manu tentans, id est instabilis ad bona opera. Unde Glossa. Qui scientiam rectae operationis non habet, quod sibi rectum videtur operatur, quasi manum ad opus quod non videt extendens. Gregorius, in iter quod non praevidet extollit; ideoque miser in ruinam proditoris quam praescire nequibat incidit. Isa. 59, palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus. Et Job 12, palpabunt quasi in tenebris, et non in luce. Qui enim aliud quam Deum amat et quaerit, nunc ad ista, nunc ad illa manum extendit. Et insuper, oblivionem accipiens. Per culpam ingratitudinis. Purgationis. Glossa, per Baptismum vel poenitentiam factae. Veterum suorum delictorum. Glossa, originalium vel actualium in quibus assueverat. Originale dicitur vetus delictum a causa, quia a veteri homine, id est Adam: trahitur vero actuale ab effectu, quia ad vetustatem trahit. Psalm. 6: inveteravi inter omnes inimicos meos. Sed cum non sit nisi unum originale, quomodo Glossa dicit originalium in plurali? Responsio. Unum est origine, sed multa personarum diversitate. Vel unum ab unitate reatus, multa a multitudine vitium corruptarum. Unum ergo formaliter, sed multa materialiter. Quapropter fratres magis. Hic monet ad eorum studiosam observationem. Et hoc triplici utilitate: quarum prima est certitudo spei. Secunda cautela peccati, ibi, haec enim facientes. Tertia introitus regni, ibi, sic enim abundanter. Dicit ergo, quapropter fratres. Glossa, quia caecus est, qui hoc non habet, ideo majori studio ad haec retinenda laborate. Satagite, id est satis agite. Ut per bona opera, scilicet exteriora faciatis, id est ostendatis. Vestram vocationem, ad fidem ex tempore. Et electionem, per praedestinationem ab aeterno, ut scilicet certi sitis vos esse vocatos, et a Deo electos. Glossa, benefaciendo faciatis vos certos de praemio vestrae vocationis et electionis. Unde per bona opera quae facit homo suae electionis potest habere certitudinem, non quidem scientiae sed conjecturae; non rei, sed spei. Rom. 8, certus sum quod neque mors, neque vita et cetera. Et nota quod ista electio modo est occulta. Occultum enim modo est, qui electi et reprobi sint: quia utrique modo simul sunt. Et multi qui modo sunt boni, sunt reprobi. Et qui modo sunt mali, sunt electi. Sed in die judicii, quando dominus ventilabit et purgabit aream suam; tunc apparebit, qui electi et qui non. Et quod pauci electi et multi reprobi; quia multum invenietur de palea, et parum de tritico. Unde Matth. 3, cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam, idest Ecclesiam. Istud ventilabrum est judiciaria sententia, quae modo est in ore, idest in praedicatione, sed tunc erit in manu, idest in executione. Haec enim facientes. Praedicta octo opera virtutum. Non peccabitis aliquando. Ad vitam aeternam attingetis, ubi ulterius non peccabitis. Aliquando, idest nunquam: in praesenti, scilicet mortaliter. Venialia enim nullus vitare potest: et tunc intelligitur conjunctim. Sic enim, idest haec opera faciendo. Abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum, idest dabitur vobis augmentum gratiae et virtutum per quas intratur in regnum. Glossa 1, virtutes per quas intrabitis ad vitam. Ex hac Glossa videtur quod habeamus virtutes ex operibus: quod falsum est: non enim quia bonum facimus, sumus boni. Responsio, non virtus, sed augmentum ex abundantia, et perfectio virtutum habetur per exercitium bonorum operum. Et dicit, ministrabitur, quia per vestrum ministerium et meritum acquiretur. Dicit etiam, in regnum ad differentiam regni mundi, quia est breve et transitorium. Eccl. 10, omnis potentatus brevis vita. Luc. 1, regni ejus non erit finis: regnum, inquam quod est domini nostri salvatoris Jesu Christi. Domini nostri, per creationem: salvatoris Jesu Christi, per redemptionem et recreationem. Propter quod vos incipiam et cetera. Hic provocat eos ad veritatis Catholicae conservationem, suam pro eis in veritate confirmandis solicitudinem judicando. Et circa tria ostendit se illis solicitum. Primo, ut in veritate confirmentur quantum ad irascibilem. Secundo, ut ad eamdem excitentur quantum ad concupiscibilem, ibi, justum autem arbitror. Tertio, ut ejus semper recordentur quantum ad rationabilem, ibi, dabo autem operam. Dicit ergo, propter quod et cetera. Glossa, quia a Deo utilia sunt vobis haec, ut sit vobis introitus patens in regnum. Incipiam vos semper commonere; idest tam solicite et frequenter vos commonebo, ac si nunquam antea novissem. In quo exprimitur fervor sanctorum, qui quantumcumque laboraverint circa subditos, videtur eis quod nihil profecerunt. Psalm. Dixi nunc coepi et cetera. Gregorius, nescit mens per torporem facere, quae semper suadet per desiderium inchoare. Et notandum, commonere, idest omnes simul vos monere. De his, idest de gradibus praedictis, ut per eos simul ascendamus ad domum domini. Vos dico, scientes, idest qui scitis peccata, quidem, idest certe. Et confirmatos vos in praesenti veritate: quasi dicat: quamvis scientes et confirmati in doctrina veritatis, tamen ego monebo vos, ut scita opere compleatis, ut et magis confirmemini. Quia sicut dicit Bernardus, frequenter oportet reminisci quod mundus iste cogit oblivisci. Justum autem arbitror. Ita incipiam vos semper monere, autem, idest quia justum arbitror. Suscitare vos in commonitione, idest per commonitionem provocare vos ad proficiendum, quasi dormientes, juxta illud Proverb. 6, discurre, festina suscitare amicum tuum. Quamdiu sum. In hoc tantillo temporis quo sum. In hoc tabernaculo, idest in corpore meo, quo scilicet milito contra vitia. Glossa, in corpore, in quo iter hujus vitae agitur, et contra adversarios veritatis certamen agitur. Certus. Per revelationem. Quod velox est depositio tabernaculi mei, idest corporis mei. Secundum quod et dominus noster Jesus Christus significavit mihi, idest revelavit mihi. Vel significatione remota. Joan. ult. cum autem senueris, alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Vel melius, significatione propinqua, cum dictum est Petro fugienti Neronem a domino, venio Romam iterum crucifigi. Et notandum quod mortem vocat depositionem, quia in morte deponitur corpus a sanctis tamquam grave onus. Sapient. 9, corpus quod corrumpitur aggravat hominem. Hoc dicitur per quamdam metaphoram; quia sicut milites post victoriam tabernacula deponunt, et ad proprias domos redeunt: sic sancti corpora deponunt post victoriam vitiorum. Dabo autem. Glossa, quia cito transiturus, ideo dum vivo dabo, operam, vos commonendo non solum semel, sed et frequenter, idest instanter et diligenter, habere vos, ut habeatis memoriam, praedictorum. Post obitum meum, idest post mortem meam. Dicitur autem obitus ab ob, idest contra, et eo is. Unde obire est contra vel obviam ire. Et ideo transitus sanctorum, dicitur obitus, quia tunc vadunt obviam sponso, sicut dicit Glossa. Ut horum omnium memoriam faciatis, idest doctrinam memoratam opere impleatis. Psal. 102, memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Non enim indoctas et cetera. Hic provocat ad confirmationem veritatis Catholicae, ipsam commendando: quam probat, primo, testimonio apostolorum, in novo testamento. Secundo, testimonio prophetarum in veteri. Sed habemus firmiorem testificationem per apostolos, tripliciter. Primo specialiter, de visu. Secundo simul de visu et auditu, ibi, accipiens enim a Deo patre. Tertio de auditu specialiter, ibi, et hanc vocem et cetera. Dicit ergo, non enim. Glossa: quasi dicat, ideo sum solicitus, quia magna res est quam doceo. Non indoctas fabulas, scilicet doctrina indignas, sequuti. Fabula est, ait Tullius, in qua nec verae, nec verisimiles res narrantur. Tangit autem, juxta Glossam, et errorem Paganorum secundum fabulosas narrationes deos sibi fingentium, et errores haereticorum Scripturas sanctas fabulose interpretantium. 2 Tim. 4, a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Psal. 118, narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Sed notam fecimus vobis. Praedicando manifeste, non obscure vel parabolice. Domini nostri Jesu Christi virtutem. Per quam omnia creavit et continet. Et praescientiam sapientiae, qua omnia novit et praevidet. 1 Corinth. 1, nos autem praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sed potius speculatores facti sumus, idest inspectores illius magnitudinis, scilicet magnae excellentiae et claritatis quam in transfiguratione ostendit, Matth. 17. Quasi dicat, docemus ea quae vidimus non solum, sed et quae audivimus. Audivimus enim testimonium patris. Accipiens enim fuit, scilicet Christus secundum quod homo. A Deo patre honorem, quando facies ejus et vestimenta fulserunt sicut sol. Et gloriam, quando perhibuit testimonium dicens. Hic est filius meus dilectus. Vel honorem, cum dixit ipsum esse filium suum, et gloriam, quasi clarissimam quantum ad claritatem in qua refulsit, accipiens, inquam, voce delapsa, idest de caelo lapsa. Ad eum, scilicet Christum glorificandum. A magnifica gloria, idest a patre glorioso et magnificante filium, hujusmodi, idest illo modo: hic, non alius, est filius meus. Mihi consubstantialis. Hilarius, nos filii Dei sumus, sed non talis hic filius: ipse enim filius est nativitate, non creatione: veritate, non nuncupatione: origine, non adoptione. Dilectus, quia spiritu sancto, qui amor est ab utroque procedens, mihi connexus. In quo mihi complacui. Glossa, per quem beneplacitum meum ostendi, et in eo nihil nisi quod mihi placet inveni: ipsum, discretive, audite. Glossa, quia nullus ei succedit legislator. Deuter. 18, tamquam me, ipsum audietis. Haec enim verba quae dicuntur hic, scribuntur etiam Matth. 3 et 17, et Marc. 9. Et hanc vocem nos audivimus, specialiter ego Petrus et Joannes et Jacobus, sicut tres Evangelistae testantur Matthaei et Marci ubi supra. Et Lucas nono cap.: ut sic in ore duorum vel trium stet omne verbum. Deut. 19. De caelo, quia in caelo aereo formatam, et ministerio caelestis Angeli figuratam, et patris caelestis significativam, allatam ad terram. Nec dicit prolatam; quia non ex ore animalis sonuit, nec instrumentis naturalibus formata fuit, sed artificio angelico. Cum essemus cum ipso. Christo familiares, et sectaremur eum. In monte sancto, idest Thabor, ubi transfiguratus est. De ista autem claritate quam Christus ostendit in transfiguratione. Quaeritur utrum esset gloriosa, vel similis gloriosae: et videtur quod sic, secundum Hieronymum. Quia talis tunc apparuit, qualis in judicio apparebit. In contrarium est, quia semel habita inamissibilis est. Item Glossa hic dicit, quod claritas ista signum erat resurrectionis suae. Non ergo erat ista claritas, quae erit in resurrectione. Responsio. Credo quod claritas ista fuit gloriosa similitudine analogiae, non univocationis: fuit enim quaedam claritas formata in corpore a divinitate, quam apprehenderant apostoli sensu exteriori. Per illam autem quam videbant oculo corporali, intellexerunt claritatem gloriae, quam tamen oculo corporali non videbant. Hinc est quod quaedam auctoritates dicunt, quod ostendit apostolis claritatem gloriosam. Quaedam autem dicunt quod non, sed similem gloriosae ostendit sensui, sed vere gloriosam ostendit intellectui. Et habemus et cetera. Hic probat veritatem Catholicam testimonio prophetarum in veteri testamento. Et primo tangit firmitatem. Secundo, claritatem, ibi, cui bene facitis attendentes. Tertio, auctoritatem, ibi, hoc primum intelligentes. Dicit ergo, et habemus etc., ad hoc ostendendum praeter praedicta, firmiorem propheticum sermonem, scilicet in David. Et dicit Glossa: ad probandum Christi dignitatem dicit, dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te. Et idem, dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Sermonem, inquam, firmiorem, idest lucidiorem. Glossa: quia clarius aliis prophetis de Christo prophetavit ipse David. Vel firmiorem vobis, scilicet Judaeis, quam sit sermo meus: quasi dicat: si minus creditis mihi, credatis prophetae, qui est firmior vobis quam ego, vel quam sit sermo meus. Quamvis enim sermo apostolorum esset simpliciter firmior sermone prophetico, non tamen quantum ad istos: quia magis credebant Judaei prophetis quam apostolis. Vel dicit firmiorem, quia visioni contradicere poterant, quae facta fuit in secreto: sed prophetiae nullus contradicere audebat. Cui scilicet sermoni prophetico, benefacitis attendentes, scilicet propter sui utilitatem et inconcussam veritatem: unde subdit: quasi lucernae, idest quae est quasi lucerna, quae illuminat intellectum ad veritatis cognitionem, lucenti, quia accendit affectionem: unde veritas sacrae Scripturae illuminat intellectum, ideo dicitur lucerna: quia accendit affectum, ideo dicitur ardens: et ideo est scientia perfecta: unde lucere solum vanum est, ardere parum; sed lucere et ardere simul perfectum. Lucenti inquam seu ardenti in caliginoso loco, idest in nocte hujus saeculi, quae est plena caligine ignorantiae, tenebris peccatorum, et nebulis errorum. Notandum autem quod doctrina prophetica bene dicitur lucerna, idest lux in testa. Quia Psal. 17, tenebrosa aqua in nubibus aeris, Glossa, obscure. Interlinearis, in prophetis, sed doctrina evangelica est lux splendens non in testa, sed super candelabrum posita. Proverb. 6, mandatum lucerna est, et lex lux: scilicet Evangelii. Lucet inquam in hoc caliginoso loco tamdiu. Donec dies, idest aperta Dei visio, et claritas plena de qua Psal. 83, melior est dies una in atriis tuis et cetera. Illucescat, idest intus luceat. Haec enim lux non solum erit superficialis, sed profundabit se usque ad intimum animae. Et donec Lucifer oriatur, scilicet clarus intellectus secundum Glossam, non aenigmaticus. Vel Lucifer, Glossa, Christus, qui fecit lucem, qua illuminavit mundum. Potest ergo intelligi per diem aperta cognitio deitatis. Per Luciferi ortum aperta cognitio humanitatis Christi, quae fuit diei nuncia, sicut Lucifer praenuncius solis. Erit enim beatitudo sanctorum in utroque. Joan. 17, haec est vita aeterna ut cognoscant te et cetera. Vel per diem intelligitur cognitio sanctorum post judicium: per Luciferi ortum cognitio ante judicium. Major enim erit claritas sanctorum post, quam ante. Et claritas solis major est quam Luciferi. Vel per diem futurae visionis: per Luciferi ortum cognitio praesentis contemplationis. In cordibus vestris; nam in seipso nec oritur nec occidit, nec perficit, nec destruit, sed in vobis. Hoc primum intelligentes, audientes prophetiam quae illuminat intellectum et inflammat. Insuper quia immutabiliter verax est: quod patet ex hoc quod a solo Deo est. Non ergo negligatis, sed sitis hoc primum intelligentes, idest principalius intelligentes quod omnis prophetia: hoc dicit quia triplex est genus prophetiae secundum triplex genus visionis, scilicet corporalis, spiritualis et intellectualis, Scripturae. Hoc addit ad differentiam prophetiae quae consistit in factis. Sicut Ezechias fecit se portari per foramen parietis. Et Isaias ivit nudus et discalceatus. Propria interpretatione non fit, idest proprii cordis ficta expositione. Glossa, propria prophetantis voluntate, sed spiritu spiritu sancto in eo loquente. Glossa, sicut prophetae non sua, sed Dei verba scribebant, ita lector non sua interpretatione vel propria expositione uti debet ne a fide exorbitet. Non enim voluntate humana, vel loquentis vel audientis. Quod intelligendum est quantum ad illius traditionem mentis, non quantum ad actum probationis sive denuntiationis; nam denuntiare erat in libertate prophetarum non arreptitiorum. Unde 1 Corinth. 14, spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. Allata est aliquando prophetia, a Deo scilicet in prophetam. Allata, ut dicit Dionysius, prophetia Dei fertur de sursum ministerio Angelorum, idest revelatur prophetis per Angelos quid et quomodo debeant prophetare, sed spiritu sancto, non maligno, inspirati, idest intus spirati, ejus scilicet inspiratione et revelatione edocti et instructi. Job 32, inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Locuti sunt sancti Dei homines, idest prophetae qui erant nuntii Dei. Et potest esse ly sancti nominativi casus vel genitivi. Beda, ea sola dicebant quae a spiritu sancto didicerant. Ex hoc autem quod dicitur, non fit propria interpretatione, docemur non ad nostrum sensum Scripturam exponere seu texere, sed nostrum intellectum sententiis prophetarum et aliorum sanctorum expositionibus subjicere. Gregorius super Ezechielem, qui in expositione sancti eloquii, ut auditoribus placeat, aliquid fingit, sua non Dei verba loquitur. Nota super illud supradictum, cui benefacitis attendentes, scilicet sermoni prophetico quasi lucernae ardenti et cetera. Nota quod quando via est obscura et lubrica et praeceps, et aquis plena et inimicis circumdata, vel quando aliquis pastor custodit gregem sibi commissum inter lupos, vel civitatem in medio inimicorum, vel sponsam in medio lupanarium, aut etiam thesaurum pretiosissimum: talis debet esse multum attentus et cetera. Via nostra est vita nostra praesens: quae si bona est, ducit ad vitam futuram, quae est aeterna; si vero mala, ducit ad mortem infernalem quae est perpetua. Ista vita obscura est per ignorantiam. Proverb. 4, via impiorum tenebrosa. Psalm. 81, in tenebris ambulant et cetera. Et ideo debet quilibet esse intentus etiam multum et cetera. Secundo via nostra est lubrica per luxuriam. Thren. 4, lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum. Sicut enim in via lubrica statim cum ponitur pes, ex hinc lubricat illuc: ita aspectus lubricat in cogitationem, cogitatio in affectionem, affectio in delectationem, delectatio in consensum, consensus in operationem, operatio in consuetudinem. Et ideo oportet quod homo multum sit attentus. Unde Proverb. 7, mulier vaga et garrula quietis impatiens et cetera. Et infra, nunc ergo, fili mi, audi me et attende verba oris mei, ne abstrahatur et cetera. Tertio via est praeceps per superbiam, signanter ad illos qui sunt in alto honoris et dignitatum constituti. Augustinus, quanto enim in loco superiore, tanto in periculo majore versatur. Scitis enim quod alta aedificia ventis et tempestatibus infestata citius ruunt. Unde praeponi unum accidit qui tamen ventis advenientibus, idest validis tentationibus, cadit sive ruit. Ideo tales multum debent esse attenti. Eccles. 1, attende tibi ne forte cadas, et adducas animae tuae inhonorationem. Item via est laqueis plena per cupiditatem et avaritiam. Osee 5, audite hoc sacerdotes et attendite domus Israel, quia vobis judicium est: quoniam laqueus facti estis speculationi, idest subditis quos debetis speculari et quasi recte expansum super Thabor. Item quia inimicis, idest Daemonibus circumdata per multiplicem eorum astutiam. Ideo petebat David, Psalm. 31, erue me a circumdantibus me. Et Job 19, obsederunt in gyro tabernaculum meum. Ideo dicitur Eccles. 6, ab inimicis tuis attende. Item Eccles. 13, cave tibi et attende diligenter auditui tuo; quoniam cum subversione tua ambulas, idest cum illis qui non quaerunt nisi subversionem tuam. Item specialiter sacerdotes et praelati debent esse attenti: quia sunt pastores custodientes gregem domini in medio luporum. Sive etiam rectores custodientes civitatem munitam, idest Ecclesiam in medio inimicorum. Sunt etiam paranymphi custodientes sponsam dilectissimam in medio lupanarium. Sunt etiam dispensatores bonorum domini sui, custodientes thesaurum pretiosissimum in medio latronum. De omnibus istis, Act. 20, attendite vobis et universo gregi quo ad primum: in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere quo ad secundum; Ecclesiam Dei quae est ejus sponsa, quo ad tertium; quam acquisivit sanguine suo, quo ad quartum.


Caput 2

[89302] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 3 cap. 2 Fuerunt vero et pseudo prophetae et cetera. Hic revocat a seductione haereticae pravitatis, quibus primo praedicit perfidiam futuram. Secundo comminatur poenam, ibi: si enim Deus Angelis. Tertio ostendit poenae praeeminentiam, ibi: magis autem eos. Quarto describit eorum malam vitam, ibi: hi vero velut irrationabilia. In prima parte ubi perfidiam haereticorum praedicit, primo ab errorum adinventione. Secundo a veritatis negatione, ibi: et eum qui emit eos et cetera. Tertio ab aliorum seductione, ibi: et multi sequuntur. Quarto a divina reprobatione, ibi: quibus judicium et cetera. Dicit ergo, fuerunt. Glossa, ita vos commoneo et tot auctoritatibus utor ne decipiamini per pseudo, qui sicut olim fuerunt, ita et erunt. Fuerunt vero, inquam quasi prophetae fuerunt spiritu sancto locuti. Vero pro sed, fuerunt, pseudo prophetae, idest falsi et mendaces, in populo, scilicet Israelitico, sicut Balaam, numeri 23. Et Jerem. 25, prophetaverunt in nomine meo mendacium. Et in eodem, non mittebam eos et ipsi currebant, sicut et in vobis, populo Christiano, erunt, Glossa, jam sunt, sed timore comprimuntur: verum post obitum meum manifestabuntur. Magistri, usurpatione auctoritatis, mendaces, in impugnatione veritatis, idest haeresum inventores et inventarum defensores, 2 ad Timoth. 4, coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem auditum avertent et cetera. Qui, scilicet haeretici, introducent, idest in corda hominum, scilicet suorum credentium ducent, sectas, idest falsas doctrinas dictas vel a secando. Unde Glossa, doctrinas perditionis, quae secant et separant a Deo. Unde haeresis idem est quod divisio. Vel a sectando verbo frequentativo. Glossa, sectas Latine, haereses Graece. Cum quis errorem quem semel concepit semper sectari nullatenus cessat, quod proprium est haereticorum. Sectas inquam perditionis, ab effectu, quia ducunt ad perditionem, et eum, scilicet Christum, qui emit eos, idest sanguine redemit. 1 Petr. 1, non corruptibilibus auro et argento et cetera. Deum esse negant, ideo merito perditionem incurrunt. Unde potest dici de Deo et illis sicut de liberante latronem a patibulo, quem latro nunquam diligit. Negare vero illum dicuntur dupliciter secundum Glossam. Vel quia nondum venisse nuntiant, vel aliquos errores interserunt, non qualem veritas ostendit, ut dicit Glossa, sed qualem sibiipsi fingunt et praedicant. Ipsi dico, superducentes sibi, idest super se ducentes et ad damnum suum, celerem perditionem, idest perditionem quae cito veniet. Vel sicut exponit Glossa, super ducentes, idest super veritatem inducentes celerem perditionem, idest effectum celeris perditionis, scilicet errorem. Glossa. Negata veritate inducunt falsitatem pro qua cito periclitabuntur. Et tamen multi sequuntur eorum luxurias, eos in luxuria carnali imitantur. Vel eorum doctrinis, quibus luxurias et suavia praedicant, consentiendo, Glossa, concupiscentias praedicant, quibus carnales homines facile consentiunt. De talibus dicit Judas in canonica sua, subintroierunt quidam homines Dei nostri gratiam transferentes in luxurias. Sic et talium luxuria est proximo nociva, et etiam Deo injuriosa, quia illi sunt, per quos, scilicet haereticos vel eorum sequaces, via veritatis, idest Christianae religionis (Psalm. 118, viam veritatis elegi), blasphemabitur, idest vituperabitur: Glossa, non solum in eis, sed etiam a credentibus illis. Puta ab aliis infidelibus videntibus mala eorum. Cum enim se fingant Christianos et vivant in luxuriis et in immunditiis, excitant alios in odium Christianae religionis, existimantes propter eorum malam vitam omnes Christianos esse hujusmodi, via veritatis, Glossa, idest castitas et bona opera, quibus itur ad caelum. Nota quod via veritatis in duobus consistit: scilicet in credendis et in operandis. Prima blasphematur per fidei corruptionem. Secunda per morum depravationem. Isaiae 52, jugiter tota die nomen meum blasphematur. Et in avaritia, causa lucri temporalis, negotiabuntur de vobis, ut aliquid lucri acquirant, sicut homo negotiatur de panno, ut aliquid lucretur, fictis verbis, idest falsis doctrinis et adulationibus, Glossa, non causa religionis, sed avaritiae, ut aliquid lucrentur, fingunt novas doctrinas: nec vos emunt Deo, sed de vobis aliquid commodi acquirunt. 1 Timoth. 6, existimantes quaestum esse pietatem. Conveniunt autem haec verba praedicatoribus quaestuariis qui in praedicatione sua quaestus causa falsa interserunt, indulgentias vendunt. Contra hoc 1 Thess. 2, non enim fuimus aliquando in sermone adulationis, nec in occasione avaritiae, quibus, scilicet haereticis, magistris mendacibus et eorum sequacibus. Judicium, scilicet condemnationis, jam olim, ab aeterno a Deo praevisum: Deus enim ab aeterno disposuit et praeordinavit poenam etsi non culpam. Vel jam olim, idest ab initio temporis praeparatum. Isaiae 30, praeparata est ab heri, Tophet, idest a prima die qua potuit dici heri Tophet, idest poena Inferni. Non cessat. Beda, idest praesentialiter excruciat, nec finem habebit. Sed quomodo hoc dicit, cum illi quibus loquebatur Petrus, adhuc vivebant, nec in Gehenna essent? Responsio. Non dicit quod omnes cruciat, sed aliquos; et quod eos postmodum perpetuo cruciabit. Vel potest dici quod jam in hac vita habeant partem Gehennae, scilicet remorsum conscientiae. Et perditio eorum, idest perditionis auctor Diabolus. Glossa, Diabolus modo decipiens, post tormentaturus. Dicitur autem emphatice perditio, quia irreparabiliter perditus est, et nihil aliud quam perditionem intendit ad majorem expressionem malitiae ipsius. Unde et qui eum imitantur dicuntur filii perditionis, sicut Judas Joan. 17, et Antichristus 2 ad Thessalonicenses 2. Non dormitat, idest sine interrumptione continue perditionem eorum augmentat et de peccato in peccatum ruere facit. Bernardus, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel, quia non dormitat nec dormit qui impugnat Israel. Unde ex hoc sumitur argumentum quod Diabolus continue peccat. Si enim Deus et cetera. Hic comminatur poenam. Ubi primo exemplis spiritualibus asserit haereticorum damnationem futuram. Secundo exemplum elicit generalem sententiam, ibi, novit Deus pios. Tertio, exempla ponit tria. Primo de casu Angelorum. Secundo de diluvio hominum, ibi, et si originali mundo. Tertio de subversione Sodomorum, ibi, et civitates Sodomorum. Ubi tangit primo nocentum punitionem. Secundo innocentis liberationem, ibi, et justum Lot. Tertio, liberationis meritum et rationem, ibi, aspectu enim et auditu. Dicit ergo, si Deus Angelis. Glossa: licet dignioris naturae sint, peccantibus, scilicet peccato superbiae. Non pepercit, sed statim vindictam in Inferno, supple, eos fecit, detractos, idest de caelo tractos. Rudentibus Inferni, idest conatibus superbiae qui ducunt ad Infernum. Rudentes enim sunt funes quibus vela in alto suspenduntur, et flante vento navis impellitur. Et significat secundum Bedam conamina Daemonum, quibus contra erigere se voluerunt; per quae vento superbiae impulsi, rapti sunt in profundum Inferni. Rudentibus ergo dicit superbiae conatibus quasi funibus. Proverb. 5, funibus peccatorum suorum quisque constringetur tradidit in Tartarum idest in Infernum cruciandos ut crucientur. Et tradidit eos, reservari, idest ut reserventur in judicium scilicet ultimum, tunc in profundum cruciandi et gravius puniendi secundum Augustinum et Glossam, vel ordina litteram sic, tradidit in Tartarum reservari, idest ut reserventur in judicium cruciandos, scilicet magis quam prius. Huic consonat alia translatio quae est, in carceribus Inferni caliginis retrudens tradidit judicio puniendos. Quaeritur de hoc quod dicit Glossa super illud, si Angelis peccantibus et cetera. Probatio a majori. Contra: peccatum Angeli majus est quam peccatum hominis, ergo non sequitur si damnat Angelum magis peccantem, quod damnat hominem minus peccantem. Responsio, re vera comparando peccatum peccato non sequitur, sed comparando naturam naturae, quia angelica natura dignior est; et ideo sequitur, si Angelo non pepercit, nec parcet homini. Quaeritur etiam de hoc quod dicit Glossa, Angeli dignioris naturae sunt. Contra Augustinus dicit: anima et Angelus natura sunt pares et officio dispares. Responsio, natura ibi sonat in aptitudinem, quia possibilis aequari Angelis, non in actum, Matth. 22. Quaeritur et de hoc quod dicit, rudentibus Inferni tradidit et cetera. Contra: ad Ephes. 6, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et adversus potestates et mundi rectores tenebrarum harum. Quod exponitur de Daemonibus in hoc aere caliginoso habitantibus et nos impugnantibus. Responsio: sicut dicit Beda super canonicam Jacobi, Daemones ubicumque sunt ardent, et habent poenam suam. Et ponit exemplum de febricitante, qui aeque torquetur in lecto eburneo sicut in ligneo. Modo ergo usque ad diem judicii habitant aliqui Daemones in hoc aere caliginoso. Unde Haymo dicit quod sicut radius plenus est atomis, sic aer ipse plenus est Daemonibus. Unde Beda et Glossa: in Tartarum, idest in hunc aerem inferiorem. Et si originali et cetera. Hic ponit exemplum de diluvio hominum. Si enim Deus originali mundo non pepercit. Gen. 6, idest hominibus secundum originem primi peccati viventibus. Vel mundum originalem dicit homines qui ante diluvium fuerunt, non habentes legem nisi quam ab origine, idest natura traxerunt, non habebant nisi legem naturalem. Sed octavum Noe. Octavus dicitur propter ipsam historiam, quia in numero octo personarum liberatarum fuit, et forte ultimus, et sic octavus arcam intravit, Gen. 6, 1. Petri 3, in qua pauci, idest octo animae salvae factae sunt. Vel octavus propter figuram: quia illud judicium mundi figura fuit ultimi judicii, quod erit in principio octavae aetatis resurgentium, secundum Glossam. Justitiae praeconem. Et si non verbo, tamen exemplo, quia justus erat, Gen. 5. Glossa. Quia justitiae opera faciens, qualiter vivendum esset coram Deo, ostendit. Item per hoc quod fabricabat arcam, eos ad justitiam movebat. Hunc inquam talem, custodivit, a diluvio in arca. Sapient. 10, per contemptibile lignum gubernans justum, diluvium, idest aquarum inundantiam ab inferioribus, superioribus aquis concurrentem. Mundo impiorum, idest impiis mundi. Gen. 6, idest hominibus mundi qui erant impii. Inducens et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum. Plus nominat istas civitates quam tres reliquas quae fuerunt Adama, Seboim, et Segom et hoc quia erant principaliores et famosiores et magis peccatrices. In cinerem redigens, combustione ignis et sulphuris. Gen. 19. Hinc dicit Augustinus in Lib. de civitate Dei, quod fructus illius terrae sunt pulcherrimi exterius, et nil habent interius nisi cinerem, et fumum reddunt foetidum si carpantur. Eversione damnavit, quia illa regio in alienam naturam versa est, scilicet in lacum salis, qui dicitur mare mortuum, quia nec pisces nec aves in eo vivunt sicut in aquis aliis. Exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens: quasi dicat: per hoc significans quod maxime puniendi essent qui illos imitarentur. Impie, idest contra pietatem in Deum, vel in proximum peccando. Etsi supple justum Loth nepotem Abrahae, Gen. 19, quia Dei cultor et hospitalis, nec malis consentiens, oppressum, idest graviter afflictum. A nefandorum injuria, quia peccatum illud minime nominandum. Vocat apostolus talia peccata passiones ignominiae, Rom. 1. Ac, oppressum, scilicet a luxuriosa conversatione eripuit. Per Angelos qui eum cum uxore ac filiabus extra civitatem duxerunt. Gen. 19, dissimulante eo egredi apprehenderunt manum ejus, et posuerunt extra civitatem. Sap. 10. Haec justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendente igne in Pentapolim. Aspectu enim, licet multa turpia videret, et auditu, etsi multa et inhonesta audiret, justus erat, aspectu et audita: vel alieno, quia nil injustum in eo videbatur. Vel proprio, quia bonis actibus insistebat, nec visis nec auditis flagitiis se fucabat, idest obscurabat secundum Glossam. Justus inquam erat, habitans apud eos, idest licet habitaret inter illos, scilicet malos inter quos difficile est servare justitiam, sicut dicit Glossa. Psalm. 17, cum sancto sanctus eris et cetera. Qui de die in diem, idest continue et incessanter, animam justam, ejus, scilicet, iniquis operibus, quae faciebant contra Deum et proximum, quae sicut dicit Glossa, videbat et corrigere non poterat, cruciabant, cruce, scilicet spirituali doloris et compassionis, licet non exterioris vexationis. Ps. 118, defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Augustinus. Omnes mali persequuntur bonos non ferro aut lapidibus, sed vita et moribus. Novit dominus bonos. Ex praedictis exemplis elicit generalem sententiam, quod divina bonitas punit malos et liberat bonos: unde dicit, novit: quasi dicat, sic Deus punivit malos et liberavit Noe et Lot. Bonos igitur novit dominus notitia non solum speculativa, qua scit etiam mala quae non est ipse facturus. Sed dico practica, qua solum novit bona quae est ipse facturus. Pios, Glossa, sicut Noe et Lot, de tentatione, idest tribulatione, eripere, idest extra rapere, Psalm. 90, cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum et cetera. Isa. 43, cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te. Sic patet in Noe. Et cum ambulaveris in igne non combureris, sicut patet in Lot, et novit iniquos. Glossa, sicut Diabolum, originalem mundum et Sodomitas, reservare, idest iterum servare, in anima scilicet et corpore, in die judicii, cruciandos amplius, scilicet quam prius. Et ante diem judicii solum animae poenas luunt, et in judicio graviora expectant, quando in corpore et anima cruciabuntur. Magis autem eos qui post carnem et cetera. Haec est tertia pars in qua ostendit poenae praeeminentiam: tangens primo haereticorum majorem fructum damnationis quam aliorum. Secundo damnationis magnitudinem confirmans exemplo Angelorum, ibi, ubi Angeli fortitudine primo majoritatem damnationis ostendit triplici de causa. Primo luxuriae. Secundo superbiae, ibi: dominationemque. Tertio perfidiae, ibi: sectas non metuunt. Dicit ergo: magis autem: quasi ita reservantur omnes peccatores in diem judicii puniendi, magis autem, (Glossa) magis reservabit puniendos sive cruciandos, eos, scilicet haereticos et eis credentes, qui post carnem, idest carnis concupiscentiam, non naturam (sic enim accipitur caro, Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum etc.) Ambulant, passionibus interioribus affectionum et exterioribus operationum. Sapient. 5, ambulavimus vias difficiles, viam autem domini ignoravimus, in concupiscentia immunditiae, ecce luxuria, idest in concupiscentias immundas perficiendas. Contra illud Eccl. 18, post concupiscentias tuas ne eas. Hi similes sunt brutis quae trahuntur per suas concupiscentias et sequuntur eas. Psalm. 31, nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Glossa: qui more animalium brutorum luxuriantur, pro reatu foedae corruptionis majora patientur in judicio quam generales iniqui, dominationemque contemnunt. Ecce superbia, Glossa, dominum nostrum judicem justum talium cognoscere nolunt. Dominationem autem Dei vocat dominationem simpliciter, quia ejus dominatio est nullius Psalm. 82, dominus universorum tu es. Item quia singularis. Esther 14, domine mi qui rex noster es solus, adjuva me solitariam et cujus praeter te non est auxiliator alius. Item est interminabilis. Psalm. 144, dominatio tua in omni generatione et generationem. Audaces. Glossa, ad majora crimina. Ex quo enim homo Deum contemnit, fit audax et praeceps ad omne periculum et flagitium. Haec est audacia temeritatis sine ulla repressione divini timoris, de quibus Eccles. 8, quia non cito profertur contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Sibi placentes, Glossa, in perpetratis male: vel sibi placentes, idest curantes placere sibi non proximo. Ambrosius super epistolam ad Rom. cap. 15, ille sibi placere dicitur qui ita facit quod sibi bonum videtur, ut non curet, sive placeat sive non placeat proximo. Vel sibi placentes, idest seipsos amantes. 2 Timoth. 3, erunt homines seipsos amantes et cetera. Sectas non metuunt introducere, idest errores obstinatos: quae dicuntur sectae a secando, propter ecclesiasticae unitatis divisionem, vel a sectando propter aestimationem. Ipsi dico, blasphemantes, scilicet Deum, contra quem sectas inducunt et ad blasphemandum alios accendunt. Sensus ergo est praedictorum. Certum quod omnes iniqui damnabuntur generaliter, sed inter illos magis haeretici. Et inter haereticos illi magis qui deviant a fide causa superbiae, quam qui causa luxuriae; et illi maxime qui sectas introducunt; ut sicut gradus est in peccatis, sic et in suppliciis. Haec autem poena tanta erit, quod non poterunt eam portare. Quod ostendit per locum a majori, cum dicit, ubi Angeli fortitudine et virtute et cetera. Et est sensus: si Angeli mali qui sunt natura fortiores quam homines, vix possint poenam ferre, quomodo poterunt eam sustinere? Exponitur autem hoc dupliciter de malis Angelis. Primo modo sic. Cruciandos reservabit praedictos, ubi Angeli mali, scilicet Lucifer et ejus socii, cum sint maiores hominibus quantitate non malis, sed virtutis, fortitudine, ad operandum, et virtute ad sustinendum, quia nihil habent de carne quae infirma est, non portant, idest vix portant, tamquam onus importabile. Et dicit non portant, quamvis re vera portent, ut magis innuat poenam eorum intolerabilem, et judicium execrabile, idest judicii domini poenam quam ipsi execrantur semper remurmurandam. Quod judicium est adversum se, quia etsi consonum culpae, tamen contrarium naturae. Vel adversum se, idest contra ipsos in eorum damnationem: quasi dicat: si Angeli vix poterunt poenam Inferni tolerare, quomodo poterunt homines poenam Inferni sustinere? Secundo modo sic secundum Glossam, ubi ponit tria de peccatis praedictis. Quia scilicet post carnem ambulant, Deum contemnunt, sectas faciunt, Angeli non portant, idest vix ferre possunt, execrabile judicium, ut prius exponendo. Non quod Daemones haec fecerint, sed aliis suggesserint. Et tunc est sensus: si Daemones tantum suggestores, sic torquentur importabiliter, quanto magis homines hoc facientes? Hi vero velut irrationabilia pecora et cetera. Hic describit haereticorum malam vitam. Et primo agit communiter de haereticis. Secundo magis specialiter de haeresiarchis, ibi: hi sunt fontes. Communiter in haereticis tangit primo veritatis blasphemiam. Secundo conversationis luxuriam, ibi: voluptatem existimantes. Tertio aliorum corruptelam, ibi: pellicientes animas. Quarto intentionis avaritiam, ibi: cor exercitatum in avaritia. Quinto certam malitiam, ibi: derelinquentes viam rectam. Luxuriam autem conversationis ostendit in quadruplici corruptione. Primo secundum judicium. Secundo secundum tactum, ibi: deliciis multis affluentes. Tertio secundum gustum, ibi: in conviviis suis. Quarto secundum aspectum, ibi: oculos habentes. Dicit ergo, hi vero, scilicet haeretici, reservantur magis cruciandi. Vero idest quia hi, Glossa, magistri scilicet haeretici qui docent errores, velut irrationabilia, quo ad corruptionem fidei, pecora, quo ad corruptionem morum, naturaliter, idest natura sua irrationali et brutali tendunt, scilicet in captionem, idest in laqueum culpae quo capiuntur a Diabolo: post culpam vero, in perniciem, idest in poenam gehennalem: vel in perniciem, idest in culpae obstinationem quae facit haereticum quasi dicat: sicut bruta moto brutali vadunt in captionem et perniciem: hoc autem dicit pro tanto, quia haeretici non solum humanas, sed et brutales sequuntur concupiscentias. Psalm. 48, homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis et cetera. Glossa, sicut irrationabilibus naturale est causa pabuli saepe in captionem et perniciem ignoranter incidere: ita haeretici comparati jumentis insipientibus, propter appetitum suae corruptionis explendum incorruptam Ecclesiae Catholicae doctrinam blasphemantes et vitam, laqueos sibi perditionis nectunt. Ipsi dico, in his, idest de his, qui ignorant, scilicet de articulis fidei, blasphemantes: quasi dicat: quia ignorant articulos fidei; ideo blasphemant. Causa autem quare ignorant, est, quia nolunt ratione apprehendere quod supra rationem est et naturam: ut quod Deus incarnatus, passus, mortuus et hujusmodi. Et ideo in corruptione sua, idest pro corruptione in suo sensu, vel pro peccato, quod est causa corruptionis, peribunt, Glossa, a consortio sanctorum. Sicut enim modo voluntarie se separant a consortio Ecclesiae militantis: sic inviti separabuntur in futuro a consortio Ecclesiae triumphantis. Ipsi dico, percipientes, idest perfecte capientes, mercedem justitiae, in futuro, idest poenam aeternam quae est merces injustitiae. Glossa, poenam pro malis operibus. Vel mercedem injustitiae in praesenti, scilicet ruinam in majoribus peccatis. Glossa, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc: Apocal. ult. voluptatem, quasi: et merito, quia existimantes, idest reputantes voluptatem, diei, idest voluptatem bonam. Glossa, voluptas bona recte dies vocatur, quia sancti in domino delectantur. Voluptas mala, nox, quae est opus tenebrarum, delicias coinquinationis et maculae, scilicet bonas et lucidas esse judicant quae sunt malae et execrabiles. Unde Glossa, injusti delicias coinquinationis et maculae existimant voluptatem diei, quia cum vacent deliciis impurissimis et execrandissimis, has optimas et quasi lucidas judicant. Ecce judicii perversitas, de qua Isa. 5, vae qui dicitis bonum malum et malum bonum. Et dicit coinquinationis, quo ad inquinamentum corporis: maculae quo ad inquinamentum animae: maculant enim peccata carnalia corpus et animam, peccata vero spiritualia animam solam. 1 Corinth. 6, omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur et cetera. Vel delicias coinquinationis quo ad peccatum luxuriae humanae qua simul plures inquinantur, scilicet agens et patiens. Quod notatur in hoc quod dicit, coinquinationis. Maculae vero quo ad peccatum gulae. Vel voluptatem diei, idest temporis gratiae, de quo dicitur, dies autem appropinquavit, Rom. 13. Existimant delicias coinquinationis et maculae qui perverse judicant, et credunt, quod in tempore gratiae debeat homo talibus immunditiis deservire. Moraliter autem: modo in diebus festis magis vacatur delitiis et crapulis et ebrietatibus, quasi hoc esset in honorem sanctorum et in exultationem diei festi. Augustinus ad Aurelium: comessationes et ebrietates, ita concessae et licitae putantur, ut in honore martyrum celebrentur: quae foeditas non tam flagitiosa est, quam sacrilega, deliciis affluentes, ecce corruptio secundum tactum: quasi: non solum existimantes quo ad errorem rationis: sed etiam affluentes quo ad approbationem voluptatis, duplici fluxu, scilicet cordis per consensum delectationis, et carnis per effectum operis; ideo dicit affluentes. Eccles. 2, non prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur. Sapient. 2, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. In conviviis suis. Ecce corruptio secundum gustum. Luxuriantes vobiscum, idest utentes incentivis ad luxuriam, in speciebus, saporibus et fortibus vinis. Hieronymus, vinum fuge ut venenum: quid enim oleum flammae addis? Juventus et vinum duplex voluptatis incendium est. Et dicit vobiscum, Glossa, ut ibi vos decipiat: quod dicit, quia efficax modus attrahendi homines est vocare eos ad convivia et delitiose eos provocare. Ipsi dico, oculos habentes plenos adulterii, idest in oculis cordis repraesentatur libido corporis. Augustinus, impudicus oculus impudici cordis est nuntius, et incessabilis delicti, idest luxuriae, quae nunquam dicit sufficit. Prov. 19, et Oseae 4, fornicati sunt et non cessaverunt: quia, ut dicit Hieronymus, quando vires deficiunt desideria inardescunt. Pellicientes, idest decipientes, animas instabiles, quae non habent fundamentum fidei formatae, nec anchoram spei, et sunt sine timore Dei. Beda dicit, pellicentes a pelliceo pellices, secundae conjugationis: usitatius tamen dicitur a pellicio pellicis, tertiae conjugationis: et est pellicere idem quod pellibus ornare. Et inde dicuntur haeretici pellicere, idest sub specie veri decipere intellectum et sub specie boni quasi sub specie formosa decipere affectum: unde de ipsis dicit dominus, Matth. 7, veniunt ad vos in vestimentis ovium quae sunt pelles. Et 2 Timoth. 3, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Secundum Glossam, pellices sunt meretrices, a pello pellis, quia superveniente lumine expelluntur, vel a pollutione, unde polluunt animas, idest a vero sponso Christo recedere et in Diabolo adulterari faciunt. Cor exercitatum in avaritia habentes, plus est cor avaritia exercitatum quam cor avarum. In corde avaro notatur corruptio affectus: in exercitatione vero labor vel solicitudo. Adversus quos Jerem. 6, a majori usque ad maximum omnes avaritiae student. Glossa, quidquid agunt causa avaritiae faciunt. Alia littera habet, excaecatum. Exod. 23, non accipies munera quae excaecant etiam prudentes: hinc est quod Tobias, qui tamen sanctus erat, stercoribus calidis hirundinum excaecatus fuit. Hirundines quae in altum volant significant sanctos, quorum conversatio in caelis. Stercora hirundinum calida sunt temporalia, quae sancti tamquam stercora relinquunt: unde dicebat apostolus ad Philipp. 3, omnia arbitratus sum ut stercora. His stercoribus multi qui debent esse sancti excaecantur: unde Thren. 4, qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora; et ideo, maledictionis aeternae filii, idest haeredes, idest mali filii, scilicet Diaboli per imitationem, qui primo maledictus fuit, hoc est malo poenae addictus. Derelinquentes rectam viam, idest viam Dei quae ducit ad vitam aeternam, vel etiam viam morum quam tamen ex ratione cognoscebant, quid credere et quomodo vivere deberent, sicut dicit Glossa. Unde Jerem. 2, me dereliquerunt fontem aquae vivae et cetera. Erraverunt, in invio infidelitatis et infelicitatis. Sapient. 5, erravimus a via veritatis. Erraverunt dico, secuti viam Balaam, venientes, ex Bosor, nomen est villae vel civitatis de qua erat, idest sequuti sunt passibus morum non pedum, ejus cupiditatem et malitiam. Qui motus cupiditate ex certa malitia ivit, ut malediceret populo Israel quem sciebat benedictum a domino. Num. 22, qui mercedem iniquitatis, idest munera sibi promissa et oblata pro causa iniqua, scilicet ut malediceret populo Dei, vel mercedem iniquitatis, idest pretium damnationis, quae dicitur merces iniquitatis, quia fuit merces pro iniqua promissione quam intendebat adimplere contra Deum, amavit, affectu cupiditatis. Vel dicit mercedem iniquitatis, quia a rege honorari debebat: quem honorem tantum appetebat, quod ipsum voluntati Dei praeponebat; quod erat magna iniquitas, scilicet temporale Deo praeponere. Merito vero Balaam qui interpretatur populus vanus, ex Bosor quod interpretatur carneus haeretici comparantur, ex sensu et vita carnali vanitatem erroris sequuti quo ad fidem: carnei quo ad conversationem. Correptionem vero habuit, et verbi per asinae locutionem et pedis attritionem, suae vesaniae, idest insani erroris: vesania enim erat magna contra dominum irreverentia, ut populo Dei Deo prohibente malediceret. Tanto ergo fuit pejor, quanto non noverat emendare per correctionem. Subjugale, scilicet asina, mutum, idest non habens aptitudinem naturalem loquendi: animal, sine usu rationis, in hominis voce loquens, idest simili humanae voce loquens. Erat enim vox articulata angelico ministerio per linguam asinae prolata, sicut et Diabolus per linguam serpentis locutus fuit, Genes. 3. Istud habetur Num. 22: aperuit dominus os asinae et locuta est. Prohibuit, transire scilicet recedendo et contra naturam loquendo, de flagellatione conquerendo, pedem ejus conterendo, et non expresse de hoc arguendo, prophetae, Balaam, insipientiam. Qua ibat ad maledicendum populo Dei. Sic, ut dicit Glossa, aliqui haeretici, tam stulta dogmata proferunt, ut Pagani, scilicet stulti, illorum detestentur insaniam. Sic, ut dicit Glossa, docti clerici ab indoctis laicis aliquando merito lacerantur, bona vita eorum reprehenditur. Quod est propter eorum avaritiam, ut dicit Glossa. Hi sunt fontes sine aqua et nebulae et cetera. Hic agit magis specialiter de haeresiarchis aggravando, ostendens causas damnationis eorum. Primo per propriam in se corruptionem. Secundo aliorum seductionem, ibi: superbia enim vanitatis. Tertio Diaboli servitutem, ibi: qui in errore conversati. Quarto mundi inquinationem, ibi: si refugientes, quinto veritatis agnitae defectionem, ibi: melius enim erat eis. Sexto vitae turpitudinem, ibi: contingit enim eis. Dicit igitur, specialiter horum primi magistri haeresiarchae, hi sunt fontes sine aqua. Dicuntur fontes propter emanationem doctrinae: sed sine aqua veritatis et sapientiae, de qua Jerem. 2, et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam? Sed sunt sine aqua sapientiae salutaris. Et notandum quod ubi est fons sine aqua, ibi est lutum; sic in istis non est aqua inundantis gratiae, sed lutum inquinans erroribus et cupiditatibus terrenis; et merito, quia derelinquunt fontem aquae vivae, Jerem. 2. Unde intellige fontes non lavantes, sed potius coinquinantes, et nebulae, propter obscuritatem solem intelligendum obscurantem. Glossa, obscurantes nebulae dico, non resolvendae in pluviam sanae doctrinae, sed turbinibus exagitatae. Turbo est commotio aeris per conflictum concursus ventorum, et inde aliquando sequitur tempestas; sed haeretici conflictu vitiorum et philosophiae rationum exagitati magis inducunt in auditoribus tempestatem, quam salutiferum rorem et terrae fecundationem. Notandum quod boni praelati dicuntur nubes, propter salutiferum rorem, et terrae subditorum irrigationem, et spiritus sancti exagitationem: unde Isaiae 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Non dicit, qui ut aves volant, quae volant contra nidum suum, et sicut volunt et quando volunt, et ubi volunt. Sed mali dicuntur nebulae propter obscuritatem. Quibus caligo tenebrarum reservatur, id est retro in posterum servatur. Et dicit tenebrarum in plurali, ob duplices tenebras, scilicet spirituales et interiores, in praesenti, quae sunt peccata, quibus reservantur permissiva reservatione ut amplius fiant mali et amplius sordescant, ut dicit Glossa. Vel corporales et exteriores in futuro, quibus reservantur reservatione punitiva. Matth. 22, ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Dicit autem, caligo tenebrarum, id est quae teterrimae et obscurissimae erunt in Inferno quasi palpabiles. Job 10, terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Superbia enim vanitatis, quasi: et merito. Ipsi enim, loquentes, id est praedicantes vel docentes, quia eorum doctrina loquacitas est, unde et comparantur ranis, quae non faciunt nisi clamare. Apoc. 16, vidi de ore pseudoprophetae exire spiritus tres immundos in modum ranarum. Superbia, id est in superbia finaliter, vanitatis materialiter et initialiter, quia pro superbia vana praedicant. Augustinus, haereticus est qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur. Et notandum quod superbia proprie est in affectu, vanitas in intelligentia sive intellectu. Superbia vero in appetendo excellentiam: vanitas de se magna sentiendo. Pelliciunt, id est quasi pellices et meretrices corrumpunt sive decipiunt, ut supra expositum est. In desideriis carnis luxuriae, id est luxuriae carnalis, non tamen spiritualis. Per desideria enim, quae docent, trahunt homines ad sectas suas. Talia enim sunt ad quae libenter trahitur homo. Beda in Glossa: quis non libenter audit, manducemus et bibamus, et in aeternum regnabimus? Eos qui paululum effugiunt. Glossa. Qui paululum refugiunt et ad suum revertuntur errorem. Vel paululum, id est eos qui parvulo tempore a peccato abstinuerunt, et cito recidivant. Vel paululum effugiunt qui non perfecte peccata fugiunt; fugiunt peccata quidem carnalia et non spiritualia. Item fugiunt peccata, sed non circumstantias et pericula peccatorum. Qui, haeretici. In errore, quo ad se, et quo ad alios. Glossa. Quia errant, et alios errare faciunt. Conversati. Quia tota eorum conversatio est erronea quo ad fidem et mores. Psalm. 106, errare fecit eos in invio, et non in via. Libertatem, id est, pro peccatis impunitatem, vel peccati immunitatem, dicentes illicita licere: sed haec libertas mala est, de qua Rom. 6, liberi fuistis justitiae. Illis scilicet credentibus. Promittentes dicentes, Deus non est tantum crudelis, ut puniat aeternaliter pro peccato momentaneo. Cum ipsi, scilicet haeretici. Servi sint corruptionis, id est peccati quod corrumpit bona naturalia, et spoliat gratuita. Vel corruptionis, id est fomitis, sustinendo ipsum regnare in suo corpore, et ad omne peccatum trahere. Vel corruptionis, id est Diaboli, qui est auctor. Glossa, quasi dicat: cum sint servi et peccati et Diaboli, aliis libertatem dare non possunt, quia nemo dat quod non habet. Et quod sint servi, probat per jus commune. A quo enim quis superatus est, ejus et servus est, id est ejus subjectus. Joan. 8. Qui facit peccatum, servus est peccati. Loquitur ad similitudinem servitutis acquisitivae, qua olim capti ab hostibus eorum servi efficiebantur. Similiter capti a Diabolo et a peccato, servi sunt et Diaboli et peccati. Cum ergo servus minor sit domino suo, et ipsi servi sint peccati, et peccatum sit nihil, ipsi, inquantum peccant, sunt minus quam nihil. Quia non solum non habent esse moris, sed et ejus oppositum: qualecumque esse habeant. Si enim refugientes et cetera. Hic ostendit mundi coinquinationem. Si enim. Glossa, vere sunt servi acquisiti, quia cum prius liberi essent, nunc coguntur servire gravius quam antea. Si enim, ipsi vel quicumque alii. Refugientes, prius quando fuerunt ad fidem conversi. Coinquinationes mundi, id est peccata quibus inquinantur homines mundani, et alios inquinant, quae et mundus mundis immittit, de quibus 1 Joan. 2. Omne quod in mundo est, aut est concupiscentia et cetera. In cognitione, id est per cognitionem quam susceperunt. Fides enim purificat ab inquinationibus. Act. 15, fide purificans corda eorum, sicut radius solis abstergit lutum platearum. Domini nostri, ratione creationis. Et salvatoris ratione recreationis, Jesu, ratione officii salutaris, Christi, ratione dignitatis regalis, secundum quam unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. His, scilicet coinquinationibus mundi quas fugerant. Rursus implicati, idest involuti sicut in retibus, consensu operis et consuetudinis. Proverb. 7. Irretivit eum multis sermonibus, et sequitur eam quasi bos ductus ad victimam. Superantur. Praedominante vitio naturae spiritui, id est sensualitate carni. Facta sunt eis, scilicet talibus recidivantibus seu apostatantibus. Posteriora, scilicet peccata. Deteriora a prioribus, scilicet peccatis. Vel status posterior post recidivationem vel apostasiam deterior est statu priori ante conversionem seu conversationem. Talis enim magis offendit Deum quam ante Baptismum vel poenitentiam: frangit enim pactum quod pepigit cum Deo in poenitentia vel Baptismo: sicut periculosior est infirmitas recidivantis quam prius aegrotantis. Unde talis culpa est major propter circumstantiam ingratitudinis ex remissione praecedentium peccatorum. Ideo dicitur Luc. 11, fiunt novissima illius hominis peiora prioribus. Et hoc quia resurrectio difficilior, ad Hebr. 6. Impossibile est eos qui gustaverunt bonum Dei verbum, virtutesque venturi saeculi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam. Impossibile, idest difficile. In signum hujus deteriorationis uxor Loth, quae prius erat substantia rationalis, per respectum retro versa est in creaturam seu statuam salis, et facta est irrationalis, Gen. 19. Et vere deteriora. Melius enim erat, id est, minus malum, cum sit comparatio abusiva non propria. Propria quando utrumque extremum comparationis participat aequalitatem in qua fit comparatio: abusiva quando alterum tantum: magis abusiva, quando neutrum, ut hic Matth. 26, melius ei erat si natus non fuisset et cetera. Eis, scilicet recidivantibus et impoenitentibus. Non cognoscere viam justitiae, id est justitiam quae est via recta ducens ad vitam. Unde accipitur hic justitia generaliter non specialiter, sed pro rectitudine fidei et morum se: vitae. Et intelligendum est ceteris paribus. Tunc enim excusabiles essent saltem a tanto. Quam post cognitionem ejus retrorsum, id est, ad priora peccata. Converti, id est, totaliter verti sine reditu poenitentiae finalis, per transgressionem scilicet, ab eo quod illis traditum est sancto mandato. Vel charitatis specialiter, quod est traditum a Christo et ejus apostolis, Joan. 19. Mandatum novum de vobis, et cetera. Vel generaliter mandato evangelico. Unde Psalm. tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Et accipitur singulare pro plurali. Sed contra hoc objicitur, quia dicit Ambrosius, perfidi etsi in aeternum pereant, tamen eis prodest ex parte credidisse. Responsio. Intelligendum est hoc quo ad peccata in quibus recidivant, non universaliter quo ad omnia. Item quo ad peccata in quibus recidivant intelligendo quo ad intentionem non quo ad numerositatem: quia si nunquam conversi fuissent, plura peccata ejusdem generis haberent, sed non ita gravia. Unde Glossa, quia praeter illa mala quae sicut prius agunt, praevaricatores promissionis sunt. Item hoc quod dicitur intelligendum est in eodem genere peccati, plus peccat fidelis quam infidelis ob notitiam peccati; secundum quod dicitur Jacobi 4, scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Contigit enim, Glossa, idem probat auctoritate sub specie canis. Et vere prius est hoc. Quia contigit, idest contingenter venit, quia non est necessitatis hujusmodi servitus, sed voluntatis eis recidivantibus finaliter seu apostatantibus. Illud veri proverbii. Glossa. Illud proverbium vel illa pars libri, quae continet illud proverbium. Canis reversus ad suum vomitum. Sumptum est de proverbiis 26, sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic stultus qui iterat stultitiam suam. Hoc autem dicit, quia sicut canis comedit iterum quod evomuit, et immundior et abominabilior postquam comedit quod evomuit quam ante, sic isti prius loti a peccatis in Baptismo vel poenitentia, cum postea recidivant, immundiores sunt et magis abominabiles quam prius. Talibus nil prodest sua lotio. Eccles. 34, qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio ejus? Et supple, tales sunt sicut sus lota in volutabro luti, id est in luto in quo se revolvit. Glossa. Sus dum in luto lavatur, sordidior redditur. Sic qui peccatum plangit, nec tamen deserit, poenae graviori se subjicit. Jerem. 2. Quam vilis facta es rursum iterans vias tuas. Hoc autem apponit apostolus de suo, quia non est de proverbiis vulgaribus Salomonis. Vel apostolus addit proverbiis Salomonis. Per suem significantur luxuriosi, qui se in luto luxuriae immergunt et involvunt et revolvunt.


Caput 3

[89303] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 3 cap. 3 Hanc ecce vobis et cetera. Postquam provocavit eos ad conservationem Catholicae veritatis, et revocat eos a seductione pravitatis haereticae, hic subdit causam utriusque operis, scilicet causam scribendi hanc epistolam: scilicet ut reddat eos cautos maxime contra errores circa futurum judicium. Et primo excitat auditionem auditorum. Secundo ponit instructionem eorum, ibi, hoc primum scientes, ubi primo reprobat de futuro judicio errorem. Secundo manifestat veritatem, ibi, latet enim eos. Tertio, exhortatur ad dignam judicii expectationem, ibi, cum igitur omnia dissolvenda sunt. In prima ostendit errantium sententiam: in secunda subdit errandi causam motivam, ibi, ex quo enim antiqui. Dicit ergo, hanc etc.: quasi dicat: tales haeretici venturi sunt. Et ideo ecce pro eadem causa. Hanc secundam vobis, id est ad vestram utilitatem. Charissimi scribo epistolam. Glossa: de novissimis temporibus, quibus derisores abundant. In quibus, epistolis, scilicet prima et secunda, excito, ne per torporem dormiatis. In commonitione, id est pro commonitione activa scilicet et passiva vestra et aliorum per vos, qua scilicet moneo vos, ut et alios moneatis: hoc importat praepositio associativa. Glossa, ut vos commoneam, et alios commoneatis. Vestram sinceram mentem, id est sine carne corruptionis fidei et morum. Philipp. 2, et hoc oro ut sitis sinceri, et sine offensa in die Christi. Vel sinceram, id est sine cera, et sine mollicie ac instabilitate: ut nec sitis molles per dissolutionem morum, nec instabiles, nec flexibiles per errorem. 2 Thess. 2, rogamus vos fratres, ut non cito moveamini a vestro sensu. Ut memores sitis eorum quae praedixi vobis verborum, de fide et moribus, et haereticis venturis. Verborum inquam acceptorum. A sanctis prophetis. Supra primo, habemus sermonem propheticum, cui attendentes benefacitis. Glossa. Verborum quae auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur. Et sitis memores verborum. Apostolorum sanctorum, quae vobis per me et alios apostolos nunciata sunt, verborum dico, praeceptorum domini, idest quae sunt praecepta domini jure creationis, et salvatoris, jure recreationis. Ipse dominus qui venit salvare nos, haec praecepta instituit et servare praecepit. Horum autem praeceptorum debemus esse memores non solum ad cogitandum, sed etiam ad faciendum. Psalm. 102, memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea, hoc primum scientes. Hic ponit errantium sententiam: ita volo vos esse memores. Vos dico, hoc primum, idest praecipue vel prae ceteris, scientes certitudine fidei, indubitatae (praescientia enim futurarum haeresum multum valet ad credendi in fide confirmationem) quod venient, non dicit quod mittentur, quia non auctoritate divina, sed usurpatione propria, in novissimis diebus, Glossa, tempore Antichristi, tamquam ejus praecursores, 2 ad Timoth. 3, in novissimis diebus instabunt tempora periculosa et cetera. In deceptione, idest ut decipiant fideles, illusores, idest haeretici. Glossa, illudentes fidei et spei Christianorum, quod tempus resurrectionis futurum sibi promittunt frustra, ambulantes, idest de malo in pejus proficientes, juxta, idest secundum, proprias concupiscentias, idest sequentes proprias concupiscentias carnis contra consilium sapientis. Eccles. 18, post concupiscentias tuas ne eas et cetera. Vel secundum Bedam in Glossa, novis peccatis gaudentes et nova peccata adinvenientes. Tales ambulant post concupiscentias proprias et non tantum communes, quibus non sufficiunt communia peccata, sed adinveniunt nova. Psalm. 80, ibunt in adinventionibus suis dicentes, et corde credendo et ore praedicando, ubi est promissio facta, scilicet antiquis patribus de eorum liberatione? Quasi dicat: ex quo per Christum non est completa, ipse non fuit ille qui promissus est in Scripturis. Impleta autem non videntur, quia adhuc sumus sub culpa et poena. Vel ubi est promissio de gloria bonorum? Quasi dicat, nulla est. Aut adventus ejus, scilicet ad judicium: quasi dicat, non potestis aliqua signa ostendere quod judicium sit futurum: quasi dicat. Nec promissionibus ejus credendum est, quia non sunt impletae: nec in adventu ejus est sperandum, quia nullum signum apparet. Glossa, ideo non credunt, ex quo enim, antiqui, patres, idest praedecessores, dormierunt, idest mortui sunt. Psalm. 118, cum dederit dilectis suis somnum et cetera. Sic omnia perseverant, idest manent immutata, quia nihil mutatum est de ordine et causa naturae. Sed contra. Eccles. 2 dicitur: vidi in omnibus vanitatem et nihil permanere sub sole. Responsio, creaturae secundum speciem perseverant ab initio temporis, sed fit mutatio individuorum, nec aliquid perfecte manet sub caelo quin aliquo modo immutetur. Ab initio creaturae, idest ex quo mundus creatus est, vel ex quo fuit prima creatura. Vel secundum aliam litteram, sic per omnia sicut prius sine aliqua mutatione perseverant ab initio creaturae. Latet enim eos hoc volentes et cetera. Hic manifestat veritatem dupliciter. Primo infidelium ignorantiam circa judicium detegendo. Secundo credentium fidem instruendo, ibi: unum vero hoc non lateat. Ignorantiam detegit duplicem. Primo judicium aquae jam factum. Secundo circa judicium ignis futuri, ibi: caeli autem qui nunc sunt. Dicit ergo, latet enim eos. Ideo debent omnia eodem modo perseverare, quia vel vere nescierunt, vel fingunt se nescire ut vos decipiant, duo Dei judicia, alterum per aquam, quod jam praeteriit: alterum per ignem quod restat: latet, scilicet vere vel simulatorie, eos, scilicet haereticos, hoc volentes. Glossa, nullum judicium esse futurum. Per hoc notatur eorum ignorantiam esse affectatam. Psalm. 35, noluit intelligere ut bene ageret. Nolebant autem propter libertatem impune peccandi. Hoc scilicet latet, quod caeli, scilicet aerei. Glossa, iste humidus aer et turbulentus de quo dicitur Jerem. 8, milvus in caelo cognovit tempus suum. Et Matth. 13, volucres caeli comederunt illud. Erant prius, Glossa, inter priores creaturas. Vel prius, idest ante diluvium. Sed sicut dicit Glossa, tunc erant alterius modi quam modo: quia tunc erat aer serenior et quietior quam modo, quia tunc non erant tempestates nec forte vapores, et terra, erat prius, scilicet alterius modi, quia fertilior et planior. Ipsa dico, consistens, idest aggregatione partium suarum simul stans, de aqua, Beda, idest per remotionem aquae operante Dei verbo congregata est in unum, et ita apparuit arida. Gen. 1. Et erat consistens, per aquam, idest per aquae congregationem. Beda, quia per divinam dispositionem venis aquarum est tota plena, sicut corpus animalis sanguine. Alioquin non staret, sed redigeretur in minutissimum pulverem, secundum philosophum. Cum enim sit maxime sicca, indiget humiditate qua ejus partes consistant. Ideo dicitur in Psalm. 23 et 135, qui fundavit terram super aquas. Vel de aqua, idest de primordiali materia quae dicitur aqua, propter ductibilitatem ejus et obedientiam ad formas diversas. Gen. 1, spiritus domini ferebatur super aquas. Illa eadem dicitur terra propter informitatem. Abyssus propter obscuritatem. Vel dicitur terra ex aqua consistens, quia sine aqua non fructificaret. Et hoc totum, Dei verbo, ut causa efficiente et conservante. Joan. 1, omnia per ipsum facta sunt, per quae, in quibus duabus partibus aere et terra, ille tunc mundus, qui scilicet erat ante diluvium vel tempore diluvii. Vel etiam ille tunc mundus, quia fuit alterius modi tunc quam nunc, et terrae nascentia meliora quam nunc. Alterius modi autem erat quantum ad qualitates accidentales non quantum ad substantiales vel radicales, aqua, idest per aquam diluvii, mundatus, a peccatis hominum, quibus erat pollutus, periit, quo ad habitatores: mundatus est quo ad habitationem infectam. Haec autem mundatio signum fuit spiritualis mundationis per Baptismum. 1 Petr. 3, quod et nunc similis formae salvos facit Baptisma. Glossa, periit terra, quia tanto tempore submersa fructificare destitit. Postea et dissimilem in plerisque locis ab ea quam prius habuerat faciem recepit. Perierunt et caeli secundum speciem hujus aeris. Occupavit enim aqua totam istam capacitatem, ubi aves volitant. Ratio hujus mutationis est, quia ex longa et profunda commixtione terrae aquae et aeris terra facta est lutosior, aer crassior et aqua densior, caeli autem qui nunc sunt, quasi dicat. Non solum sunt purgati caeli et terra per diluvium. Autem pro sed, caeli qui nunc sunt, scilicet aerei. Et dicitur aer caeli pluraliter, propter diversas regiones caeli aerei, et propter ejus plura hemisphaeria. Et dicit, qui nunc sunt, non quia sit alia substantia, sed quia qualitas est mutata. Caelum enim aereum fuit per diluvium aquae et terrae immixtum. Et ideo aer modo est spissior seu densior et turbulentior, et terra. Similiter quae nunc est a prima qualitate mutata, quia modo rarior est et subtilior propter aquae immixtionem, eodem verbo, idest eadem virtute verbi aeterni, quo erant in principio positi, repositi sunt, idest iterum positi ad priores usus et officia habitationis hominum et volucrum, et in eadem forma quam modo habent et in eadem positione in loco, ut aer sit sursum, terra deorsum sicut prius. Isti, inquam, caeli et terra sic repositi reservati, idest iterum servati, sicut ante servabantur in diluvio, igni, venturo ante faciem judicis quo fiet mundi conflagratio. Psalm. 96, ignis ante ipsum praecedet. Glossa, reservati sunt, ut purgentur per ignem, scilicet ad coinquinationem quam contraxerunt ex peccatis post diluvium, et in melius commutandi. Et hoc, in diem judicii, scilicet bonorum et malorum, et perditionis impiorum hominum, specialiter, quia in illa die omnes impii perduntur et peribunt et in anima et in corpore, Job 21, in die perditionis servatur malus et ad diem furoris ducetur. Vel in die judicii quo ad definitionem; perditionis, quo ad executionem. Matth. 25, notatur autem hic duplex judicium Dei; unum in aqua, aliud in igne. Primum factum fuit per aquam: quia in primo statu viguit luxuria, in qua sunt duo, scilicet ardor et foeditas; propter quod facta tunc est purgatio per aquam quae est refrigerans et purificans. Alterum vero judicium fit per ignem, quia tunc vigebit avaritia et erunt homines infrigidati, frigiditate avaritiae ex defectu charitatis, secundum illud Matth. 25, abundabit iniquitas et refrigescet charitas multorum. Et ideo fit per ignem qui habet contrariam qualitatem. Vel aliter, aquae est purgare et non innovare. Ignis vero facit utrumque; ideo quia prima purgatio mundi tantum fuit purgatio et non innovatio; ideo facta est per aquam. Secunda vero quae non tantum est purgatio, sed etiam innovatio, fiet per ignem. Unum vero hoc non lateat vos carissimi et cetera. Hic manifestat veritatem fidei credentium instruendo. Primo de judicii conditione. Secundo de adventus dilatione, ibi: non tardat dominus. Tertio de judicii districtione, ibi: adveniet autem. Dicit ergo, unum hoc etc. quia infideles latet judicium praedictum aquae, futurum judicium ignis negant: negant enim illud, eo quod non venit cito. Vero, idest sed, unum hoc non lateat vos charissimi, minus dicit et plus significat; quasi dicat: certi sitis, quia unus dies apud dominum, est scilicet sicut mille anni, apud nos; et e contrario, mille anni apud nos sicut dies unus apud Deum: quasi dicat: quod nos reputamus longum, breve est apud ipsum et cito venturum: unde patienter expectandum, quia sine dubio veniet dies judicii. Et sic respondet illi quaestioni quae prius facta est, ubi est promissio etc.: quasi dicat: prope est nec tardat secundum virtutem. Sed quantum ad nostrum judicium videmus quod parum vivimus. Secundo exponitur sic. Dicunt quidam quod si judicium sit venturum, tamen tot erunt discutienda quod uno die non poterunt discuti, sed multa remanebunt indiscussa; et ideo non est timendum. Contra quos dicit quod unus dies apud Deum tantum valet ad discutiendum sicut mille anni: idest ita bene discutiet Deus uno die sicut in mille annis. 1 Corinth. 15, in momento et in ictu oculi. Nec mirum, quia omnia sunt ei praesentia, non successive fluentia, sicut apud nos. Job 10, numquid sicut dies hominis, dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, scilicet successive sicut homo? Quasi dicat, non. Tertio modo moraliter sic dicunt quidam pseudo. Tot habetis peccata quod non sufficeret totum tempus ad ea punienda: ad quid ergo poenitentiam faceretis? Quasi dicat: pro nihilo seu frustra. Contra quos dicit, scitote, quod unus dies poenitentiae, scilicet tantum valet apud dominum sicut mille anni, idest sicut multi dies poenitentiae: sicut patet de latrone bono, Luc. 23, quantum, ad consequutionem veniae et gratiae ac gloriae habendae: non tamen tantum valet ad dimissionem poenae vel ad velociorem adeptionem gloriae. Hebr. 2, plus valent multi anni quam unus dies. Ezech. 4, diem pro anno dedi tibi. Sequitur, et mille anni sicut dies unus. Hoc exponitur dupliciter, secundum duos errores, quos hic elidit. Dicebant quidam quod sicut tempore omnia fluunt, ita multa latebunt judicem. Contra quos dicit, mille anni erunt apud Deum, idest in ejus cognitione, sicut dies unus, ponitur continens pro contento: idest quaecumque fient in mille, hoc est in infinitis annis, ita erunt cognita Deo, sicut quae fiunt uno die. Psalm. 89, mille anni ante oculos tuos sicut dies una quae praeteriit. Secundo modo sic dicunt quidam, quod non oportet poenitere, quia in una die totum delebitur; sicut dicunt haeretici quod quantumcumque sit homo peccator, per appositionem manus alicujus perfecti ex tempore omnia peccata ejus dimittuntur: contra quos dicit: mille anni sicut dies unus, quasi dicat: non credatis eis qui sic dicunt; quia mille anni, scilicet poenitentiae non plus sufficerent ad poenam solvendam vel vitam aeternam. Sicut unus dies non sufficeret, nisi esset gratia Dei. Ideo dicit apostolus Rom. 8, non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. Non tardat dominus: quasi: cum non sit apud Deum differentia mille annorum et unius diei, non tardat dominus promissionem suam, idest a promissis suis implendis, sicut dicunt haeretici. Vel secundum aliam literam. Promissum vel promissionem scilicet implere quod promisit de judicio futuro; unde nondum venit temporis opportunitas, quam ipse solus novit. Matth. 24, de die illa nemo scit et cetera. Sicut nec pater tardat dare haereditatem filio, expectans tempus adultae et maturae aetatis; nec medicus purgationem aegroto. Et certe non tardat: quia, ut dicit Gregorius, omne quod fine clauditur, breve esse cernitur. Non tardat ergo dominus ut misereatur nobis. Et Rom. 2, an ignoras, quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit et cetera. Nolens aliquos perire, idest non volens voluntate scilicet signi, quia omnes praeceptis, consiliis, minis, praemiis, a periculis revocat. Ezech. 18, et quare moriemini domus Israel? Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et cetera. Vel secundum Damascenum, non vult aliquem perire voluntate beneplaciti antecedenter, quia facit quod in ipso est ad nostram salutem: vult tamen voluntate consequente istum qui peccat, finaliter eum punire et perire. Dicitur autem voluntas consequens quae attendit merita finalia; non quod merita sunt aliquo modo causa vel ratio divinae praescientiae vel voluntatis; sed sunt ejus objectum; temporale enim bene est objectum aeterni. Sed omnes ad poenitentiam reverti, scilicet de peccatis commissis, et de bonis omissis et amissis. Matth. 3, poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Et quia patienter expectat, ideo perseverare non debemus in peccato: dicit enim Isidorus: metuendum valde est, ut neque pro spe veniae quam promittit Deus perseveranter peccemus: neque quia juste peccatis poena infligitur, desperemus; sed utroque periculo deviato, et a malo desistamus, et de Dei misericordia speremus. Adveniet autem dies: quasi dicat: bene dico quod non tardabit dominus. Autem pro sed dies domini, idest dies judicii in quo fiet omnino voluntas domini. Nunc autem dies nostra est, in qua nostras facimus voluntates. Luc. 19, et quidem in hac die tua et cetera. Psalm. 74, cum accepero tempus etc., adveniet, idest ad nos de caelo ad terram veniet. Habac. 2, si moram fecerit, expecta eum et cetera. Ut fur, idest ex improviso sicut fur in nocte: unde adventus judicii comparatur furi. 1 Thess. 5, dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Luc. 22, si sciret paterfamilias qua hora fur veniret et cetera. Nota, quod dies judicii dicitur dies, quia erunt ibi omnia manifesta. Dan. 7, judicium sedit, et libri aperti sunt. Item dicitur dies quantum ad bonos: nox quantum ad malos. In quo, scilicet die judicii caeli, aerei, non aetherei. Matth. 13, volucres caeli comederunt illud. Magno impetu, idest magna violentia conflagrantis et purgantis mundum. Psal. 96, ignis ante ipsum praecedet et inflammabit et cetera. Transient, transitu accidentali a priori qualitate et statu, idest a vetustate corruptionis in novitatem status incorruptibilis: ab impuritate contagii mundanae conversationis, in puritatem naturae subtilis, non tamen transitu substantiali, ut substantialiter corrumpatur. Joel. 2, ante faciem ignis vorans, et post eum exurens flamma. Sicut enim dicit Gregorius, tantum ascendet ignis judicii quantum ascenderunt aquae diluvii. Quod intelligendum est quantum ad effectum purgationis: inquantum enim ad effectum innovationis plus ascendet. Vel caeli allegorice dicuntur sancti. Psal. 18, caeli enarrant gloriam Dei. Qui purgabuntur isto igne, si aliquid in eis purgandum fuerit: nec solum aer. Elementa vero, quatuor quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet: nec cuncta in tantum consumet ut non sint; sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Sed contra. 1 Corinth. 7, praeterit enim figura hujus mundi. Glossa, non substantia, sed figura praeteriit. Consistit autem substantia mundi in connexione quatuor elementorum. Item jam remaneret locus vacuus aliorum duorum elementorum, vel alia duo rarefierent, vel extenderentur ultra medium suum. Item terra quae dignior est, manet in aeternum Eccl. 1, ergo multo magis substantia aliorum elementorum. Responsio, licet aliqui dixerunt, secundum Glossam Bedae, duo ex toto consumi, scilicet aquam et ignem, alia duo manere secundum statum alterum, scilicet terram et aerem: tamen verius est quod omnia quatuor manebunt, secundum substantiam, non secundum statum generationis et corruptionis mundanum. Cessabit enim motus corporum supercaelestium, qui est totius alterationis et transmutationis principium. Unde super illud Matth. 8, donec transeat caelum et terra, Glossa, donec elementa a mutabili in immutabilem formam mutentur. Ipsa ergo inquantum elementa sunt generabilium et corruptibilium principia, solventur omnia: sic enim colligationem habent, et conveniunt in generationis et corruptionis officium et locum. Secundum vero substantiam propriam permanebunt habentia qualitates suas convenientes ad illum incorruptionis statum, secundum Augustinum ad Glossam Bedae. Responsio, ideo dicit illa duo, scilicet ignis et aqua consumentur ex toto non per proprietatem, sed per quamdam appropriationem, eo quod haec duo sunt maxime activa quantum ad vim convertendi alia in se, quae vix penitus consumentur. Alia vera magis passiva sunt. Et quia passibilitas in impassibilitatem convertetur, dicit quod mutabuntur in meliorem faciem. Primum videtur fieri per assumptionem ejus quod interfuit. Secundum vero per restitutionem ejus quod defuit. Vel in toto consumentur, idest in eo quod habebant potestatem convertendi quasi omnia in sui naturam. Caliditas autem in igne et frigiditas in aqua omnino consumentur: inquantum vero sunt principia patiendi, convertentur in melius, quia amplius non passibilia. Cum igitur haec et cetera. Hic exhortatur ad dignam expectationem seu praeparationem, tangens. Primo praeparationis condignae causam. Secundo modum, ibi, propter quod charissimi. Causam vero tangit duplicem. Primo timorem poenae. Secundo spem gloriae, ibi, novos vero caelos. Dicit ergo, cum igitur haec omnia. Continua sic. Veniet judicium, et subito, et mundus in adventu judicii peribit. Cum igitur haec omnia quatuor elementa dissolvenda sint, a statu solubili in statum insolubilem mutanda. Glossa tamen Interl., vocat omnia, homines: unde dicit: quandoquidem in tanto judicio mali in pejus, boni in melius sunt mutandi, quales, idest quam sanctos, et quam perfectos: oportet vos, credentes haec futura, esse in sanctis conversationibus, quantum ad vosmetipsos secundum Glossam. Et pietatibus, quo ad alios, secundum Glossam. Pluraliter nominat utrumque: quia conversationis sanctae sunt duae partes, scilicet activa et contemplativa. Et pietatis sanctae: scilicet corporalis et spiritualis. Addit vero sanctis, ad differentiam conversationis malae et pietatis malae quam quis impendit vitio. Expectantes, per spem praemii, quia spes est certa expectatio futurae beatitudinis. Et properantes, per bonam operationem meriti, et merito properantes, quia via longa et dies pauci. 1 Corinth. 7, tempus breve. Item quia ad magna vocati. Rom. 8, quos praedestinavit, hos et vocavit, et justificavit et magnificavit. Item quia jamdiu expectati. Isaiae 29, expectat dominus ut misereatur vestri. Item ne simus exclusi. Hebr. 4, festinemus ingredi in illam requiem. Cant. 2, surge propera amica mea. In adventu, idest in praeparatione ad adventum; non quia essent visuri illum, sed ut certitudinaliter sperent illum. Diei, judicii, domini, nostri Jesu Christi, quia ipse tunc judicabit. Tota quidem Trinitas judicabit auctoritate, sed Christus inquantum homo, ministerio disceptationis et promulgationis sententiae. Matth. 25. Per quem, dominum scilicet, quia hoc fiet virtute supernaturali, non enim natura ignis est descendere, sed ascendere. Vel per quem, adventum domini, caeli, aerei non aetherei, ardentes solventur. Igne conflagrationis a statu corruptibili ad statum incorruptibilem. Et elementa, scilicet alia ut terra, ardore ignis. Qui erit maximus, et ex concursu ignito superiorum et inferiorum ut putatur, tabescent, idest quo ad statum pristinum deficient. Sed numquid caelum Empyreum est purgandum, cum illic perpetratum sit peccatum Angelorum? Responsio, caelum non fuit inquinatum illo peccato, cum propter loci puritatem, qui non est inquinabilis cum sit lux pura: tum propter peccati, ut angelici, spiritualitatem, tum propter peccantium velocem expulsionem. Novos vero caelos: quasi dicat: isti caeli solventur. Et novos caelos, non dicit alios, sed in melius adnovatos seu renovatos. Et novam terram, idest in melius innovatam, et in meliorem formam. Apoc. 21, vidi caelum novum et novam terram. Et promissa ipsius, idest praemia a Christo promissa. Luc. 22, vos estis qui permansistis mecum etc. et Matth. 5. Expectamus, spei certitudinem. Isa. 65, ecce ego creo caelos novos et novam terram et cetera. In quibus, scilicet caelis et terra innovatis, et in quo tempore et statu innovationis, justitia, idest retributio vitae aeternae pro meritis gratiae, habitat, idest habitabit perpetuo sine fine. Ponit praesens tempus pro futuro ob certitudinis magnitudinem. Unde, sicut dicit Glossa, tunc cuique fidelium pro modo certaminis corona reddetur justitiae. Nec hoc dicit propter hoc quod justi habitaturi sunt in mundo inferiori post judicium sicut nunc; sed quia mundus erit pars habitationis eorum. Sicut rex non manet in coquina, et tamen dicitur pars habitationis suae. Et nota quod non dicit misericordia, sed justitia; quia modo misericordia regnat, sed tunc justitia regnabit. 2 Tim. ult., reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi dominus in illa die. Reddere enim pertinet ad justitiam. Vel loquitur de caelis et terra allegorice, ut per caelos intelligantur contemplativi, per terram activi, per gloriam innovati, in quibus justitia creata vel increata habitat in praesenti per meritum, sed in futuro per praemium. Et tunc habitabit in eis immobiliter et in quiete, sicut in sua haereditate et possessione: non sic nunc ubi quotidie ejicitur. Psalm. 5, in aeternum exultabunt, et habitabis in eis. Propter quod carissimi et cetera. Hic tangit primo praeparationis condignae modum, post immunditiam vitae. Secundo in spei longanimitate, ibi, et domini nostri Jesu Christi longanimitatem. Tertio in constantia fidei, ibi, vos igitur fratres. Quarto in solicitudine proficiendi, ibi, crescite vero in gratia. Propter quod. Glossa. Dies domini veniet. O vos, charissimi, charitate speciali mihi conjuncti, haec, scilicet Dei promissa, vel a me praedicta de caelo et terra, expectantes, per certitudinem spei, satagite, idest bene operando satis agite, vel studiose laborate, sicut Martha satagebat circa frequens ministerium, Luc. 10, inveniri, idest ut inveniamini, ei, idest ab eo vel ad ejus honorem, vel ei idest non hominum judicio. 1 Reg. 46, homo videt ea quae foris parent, Deus autem intuetur cor. Immaculati. A venialibus in corpore, idest in sensualitate. Pro tanto dicuntur esse venialia in corpore, quia carnis fragilitate contrahuntur causaliter non formaliter. Et inviolati. Glossa. A criminalibus in mente, scilicet ratione. Vel primum refertur ad peccata carnalia, secundum ad spiritualia. In pace, idest in peccatis remissis pacificati. Rom. 5, justificati igitur ex fide pacem habeamus et cetera. Vel in pace pectoris ad Deum, et ad seipsum, et ad proximum. Et domini nostri Jesu Christi longanimitatem, idest longam expectationem. Psalm. 102, longanimis et multum misericors, salutem arbitrabimini, idest causam salutis vestrae. Beda, intelligite quod ideo dominus longanimiter expectat, ut misereatur nostri. Et ut plures salventur, ut habetur Isa. 30: propterea, sicut et charissimus frater noster Paulus, idest ita hortor faciendum sicut et cetera. Nota humilitatem sanctorum. Petrus Paulum commendat et suam doctrinam ejus Scriptura confirmat. Paulus dicit de seipso, 1 Corinth. 15, ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus, scripsit vobis, in hoc ostendit quod Paulus ea quae quibusdam Ecclesiis specialiter scripsit omnibus Ecclesiis generaliter scripsit. Paulus dispersis de Judaea specialiter non scripsit sed gentibus, secundum datam sibi sapientiam, idest cognitionem caelestium a Deo, scilicet in ejus raptu. 2 Corinth. 12, quando audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Glossa, ecce primus apostolorum oblitus fuit primatus et datarum sibi clavium: datam Paulo miratur sapientiam, quia mos est electorum, ut magis aliorum, quam suas mirentur virtutes. Et per has se ad profectum excitent. Scripsit inquam vobis, sicut et, scripsi, supple, in omnibus epistolis loquens in eis, scilicet epistolis, de his, scilicet quae praedixi vobis et super quibus vos monui, scilicet de Christi adventu. Et de commendatione gratiae et de haereticis futuris: quasi non solum una ejus epistola, sed et omnes ejus epistolae ad vestram utilitatem scriptae sint. Sed quomodo Petrus, qui erat major, auctoritate Pauli minoris doctrinam suam confirmat? Responsio. Inducendo auctoritatem epistolarum Pauli, potius intendit illis dare auctoritatem approbando, quam jus per eas confirmando. Vel hoc facit non ex necessitate, sed ex humilitate. Vel forte licet Petrus major esset in cura, Paulus tamen major in scientia. In quibus, scilicet epistolis, sunt quaedam difficilia intellectu, idest ad intelligendum. Quod forte faciebat, ut celaret earum tenorem haereticis. Sed quomodo simplices quibus scribebat intelligebant? Responsio. Misit epistolas discipulis qui eas exponebant. Sed adhuc objicitur, de hoc quod dicitur Proverb. 14, doctrina prudentum facilis est. Responsio, forte aliud est de Scriptura aliud de doctrina; quia praesentes docendo se possunt opponere contradicentibus, obviare absentibus, scribendo non. Scilicet, quae indocti, supple haeretici, indocti quo ad scientiam divinam, et instabiles, quo ad fidei perseverantiam, quia divina non statuunt seu sapiunt, nec curare volunt. Ideo, autem indocti sunt, ut dicit Glossa, quia inter doctos, ut erudiantur non permanent, depravant, male interpretando et minuendo, pervertendo et mutando, sicut et ceteras Scripturas. Glossa, nullus veteris testamenti vel novi liber est in quo haeretici aliquid non perverterunt, vel diminuendo, vel addendo, vel mutando, ad suam ipsorum perditionem, idest damnationem: hujusmodi enim depravatio Scripturarum causa est eis perditionis in praesenti et futuro. Damnationis in praesenti, quia nunc praescinduntur ab Ecclesia militante; et damnationis in futuro, quia ab Ecclesia triumphante. Vos igitur fratres, quia insipienter multifarios adducent errores, vos praescientes, hoc scilicet quod venturi sunt haeretici et judicium venturum antequam veniat, ut melius cavere possitis. Gregorius. Minus jacula feriunt, quae praevidentur; et nos tolerabilius mundi mala suscipimus, si contra communimur, custodite, scilicet vosmetipsos diligenti solicitudine. Deuter. 4, custodi temetipsum et animam tuam solicite, ne insipientium, scilicet haereticorum, errore, quo errant et alios errare faciunt, traducti, idest ultra mensuram seu metas et terminos fidei ducti. Proverb. 22, ne transgrediaris terminos antiquos et cetera. Excidatis a propria firmitate. Glossa interlinearis; fidei, quae est petra super quam fundatur Ecclesia. Matth. 7, sicut ergo illi qui volunt capere unum castrum forte, nituntur primo destruere fundamentum, ita haeretici volentes Ecclesiam destruere, nitebantur et nunc etiam nituntur maxime destruere fidem. Et quia ad firmitatem non sufficit fundamentum nisi supra sit aedificatum, ideo sequitur, crescite vero, cremento scilicet spirituali, in gratia, quo ad effectum, et cognitione, quo ad intentum seu intellectum, domini nostri Jesu Christi et salvatoris. Utrumque enim domini est, scilicet gratia et fides. Domini, jure creationis: salvatoris jure recreationis, ipsi gloria. Hic tandem totum terminat in laudem Dei. Psalm. 113, non nobis, domine, sed nomini tuo da gloriam. Et nunc. Glossa, interlinearis, inter quotidianas adversitates, et in diebus aeternitatis, idest inter aeternas delectationes. Vel nunc idest in praesenti et in diem aeternitatis, idest in futuro, ubi erit dies aeternae et inenarrabilis claritatis, de qua Psalm. 83, melior est dies una in atriis tuis super millia. Diem dicit in singulari, quia erit unica dies, sine interpellatione noctis. Amen. Confirmatio est. Deo gratias.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264