CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
pars II

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1

[89296] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 2 cap. 1 Petrus apostolus Jesu Christi et cetera. Secundum quod sumitur divisio hujus libri ex parte auctorum, liquet eam divisionem esse bimembrem. Nam eo in libro ponuntur epistolae Petri duae: in quarum prima principaliter fit instructio in moribus: in secunda principaliter in fide. Vel secunda inducitur ad confirmationem primae. Vel prima, secundum Bedam, scribitur inferioribus sive imperfectis: secunda autem majoribus sive perfectioribus. Haec autem epistola potest dividi in tres partes: scilicet in exordium, capite 1. Et in narrationem, capite 2, 3 et 4. Et in conclusionem, capite 5. In exordio autem praeparat animum eorum ad exhortationem sequentem, captando eorum benevolentiam, ut libentius audiant. Et primo, eos salutando. Secundo, de bonis eorum gratias agendo, ibi, benedictus Deus et pater. Tertio, in malis seu adversis, quae sustinent, eos consolando, ibi, in quo exultabitis. Quarto, divina eis beneficia recolendo, ibi, propter quod succincti lumbos. In salutatione quidem, primo describitur persona salutans. Secundo describuntur personae salutatae, ibi, electis advenis. Tertio forma salutationis, ibi, gratia vobis et cetera. Dicit ergo textus. Petrus. Hanc primam epistolam, ut tangit Glossa, scribit Petrus proselytis, id est his qui primo de gentilitate ad Judaismum, et postmodum de Judaismo ad Christum conversi erant, qui et pro fide patiebantur, et dispersi erant. Scribit autem eis a Roma tempore Claudii Caesaris. Dicit igitur, Petrus. Glossa. Nomen celebre: hoc enim nomen divinitus fuit ei impositum, Joan. 1. Tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus: et confirmatum, Matth. 16, tu es Petrus et cetera. Nomen autem suum praeponit epistolae ut det auctoritatem ipsi epistolae, quia caput erat totius Ecclesiae. Apostolus. Ecce nomen officii. Nobile officium est esse nuncium sive legatum Christi. Jesu Christi, id est missus a Jesu Christo. Hoc dicit ad differentiam pseudoapostolorum, qui apostoli Christi non erant. Unde non missi praedicabant. Jerem. 23, non mittebam eos, et ipsi currebant. Electis, scilicet a domino. Advenis, id est, proselytis, sicut dicit Glossa: qui de gentilitate venerunt ad Judaismum, et de Judaismo ad fidem Christi. Dispersionis. Potest esse constructio intransitiva, id est dispersis: vel transitiva, id est qui sunt de dispersione quae facta est, post mortem Stephani, actuum 8. Vel aliarum etiam persecutionum quae aliquando factae sunt a Judaeis, aliquando a gentibus. Ponti provincia Graeciae juxta mare. Galatiae alia provincia a qua Galatae dicti sunt. Cappadociae. Regio est Pontica, confinis Armeniae. Asiae minoris in qua praedicavit Joannes: Asia vero major media pars orbis est. Et Bithyniae. Alia provincia est. Omnes istae provinciae sunt Graecorum in Asia majori, cujus pars est Asia minor. De his autem provinciis oriundi erant illi quibus scribit Petrus apostolus. Vel in his provinciis dispersi erant. Secundum praescientiam. Electis, inquam, non secundum merita, ut ait Glossa, sed secundum praescientiam. Dei patris. Rom. 8. Quos praescivit hos praedestinavit. Elegit, inquam, in sanctificationem, remissionem scilicet peccatorum. Ephes. 1, elegit nos ut essemus sancti et immaculati. Spiritus, non solum carnis, qualis erat sanctificatio Judaeorum, in obedientiam impletionis divinorum praeceptorum. Et aspersionem sanguinis Jesu Christi, id est redemptionem, scilicet poenarum debitarum pro peccatis. Sicut enim in veteri lege omnia consecrabantur, et sanctificabantur sanguine, ut dicit apostolus, Heb. 9, ita in nova omnia consecrantur sanguine Christi. Gratia, idest remissio peccatorum, quae fit per gratiam. Vobis et pax, id est reconciliatio ad Deum. Glossa. Sine gratia Christi ad pacem reconciliationis ejus non pervenitur. Multiplicetur, Glossa. Ut quod bene coepistis, perfecte compleatur. Benedictus Deus. Hic captat benevolentiam de bonis eorum gratias agendo. Primo, de bonis gratiae. Secundo, de bonis gloriae, ibi, in haereditatem. Tertio, de custodia virtutis, ibi, in vobis qui in virtute Dei. Dicit ergo, benedictus, Deum benedicere est ipsum de suis beneficiis laudare. A gratiarum autem actione incipit: tum propter divinam dignitatem, quia ipse est cujuslibet actionis fons et principium: sive propter necessitatem propriam. Qui enim indiget manducare, non potest melius incipere quam gratias de praeteritis agere. Deus et pater, ille qui est in natura divinitatis, qui et pater in proprietate personalis distinctionis. Nec propter hoc sunt diversa secundum rem, sed secundum rationem. Et potius ponitur ibi copulativa conjunctio, quasi repetendo quam copulando. In patrem vero refundit gratiarum actionem, quia ipse est auctor omnium bonorum. Jacob. 1, omne datum optimum et cetera. Pater inquam, domini, quo ad beneficium creationis, nostri, quo ad beneficium incarnationis, Jesu quo ad beneficium salvationis, Christi, quo ad beneficium unionis, vel gratiae gratum facientis. Qui secundum misericordiam suam magnam. Sicut dicitur Eccl. 30, secundum magnitudinem ejus, sic et misericordia illius; sed magnitudo est infinita, ergo et misericordia. Psalm. 144. Magnitudinis ejus non est finis. Bernardus, non arctatur numero, non clauditur fine, nullas omnino metas habet divina clementia. Si invocetur, erit qui exaudiat: si est qui poenitet, erit qui indulgeat. Qui, inquam, secundum suam misericordiam magnam, non secundum merita nostra. Regeneravit nos, ad vitam spiritualem redimendo, qui prius genuit nos ad vitam naturalem creando: vel generatos ad mortem, regeneravit ad vitam. Et hoc per lavacrum regenerationis et renovationis quod effudit in nos abunde ad Titum 2: in spem vivam, scilicet regeneravit nos; hoc est, ut spe viva speremus habere vitam aeternam. Et dicit, vivam, ad differentiam illius quae degenerat in praesumptionem. Item ad differentiam spei illorum qui sperant bona peritura et transitoria, quorum spes est mortua et non viva. Sapien. 3, vacua est spes illorum et cetera. Hanc autem spem habemus maxime per resurrectionem, id est per fidem resurrectionis, per quam dat nobis firmam spem quod resurgemus: quia si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Glossa, mortuus est ne moreremur. Resurrexit ut resurrectionem speraremus, Jesu Christi ex mortuis. Glossa interlinealis. Remoti ex loco et numero mortuorum, quia ipse solus fuit inter mortuos liber. In haereditatem, in futuro habendam: scilicet regeneravit nos in vitam aeternam, quae nobis est haereditaria non transitoria. Haereditas enim est possessio immobilis a patre in prolem descendens, non divisa sed integra. Gregorius, haereditas illa est omnibus una et singulis tota. Bernardus, o praeclara haereditas non decessu patrum et successu filiorum obtinenda. Non inter fratres et sorores dividenda: non angustior multitudine haeredum, quia participatio ejus in idipsum; non insufficiens, sed omnibus bonis repleta. Incorruptibilem, in se. Glossa, ut nec senio, nec morbo nec alia moestitia tangamur. Apoc. 21, absterget Deus omnem lacrymam et cetera. Et incontaminatam ab aliis. Glossa, in qua nullus immundus potest intrare. Apoc. ult. foris canes venefici. Et Sapien. 7, nihil inquinatum in eam incurrit. Et Apoc. 21, non intrabit in ea aliquid coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in Lib. vitae agni. Et immarcescibilem ipsis habentibus eam. Glossa, quia nec in ipsis beatorum mentibus hominum usu caelestis illa conversatio valet aliquando vilescere; sicut luxus praesentis saeculi solet aliquando in fastidium verti ex longo usu; id est, quantumcumque homo esuriat et sitiat, tamdiu posset comedere et bibere quod fastidiret. Et quantumcumque homo sit fessus, tamdiu posset in lecto pulchro jacere quod fastidiret. Hoc autem facit fidelitas creaturarum, quae non permittit hominem in ipsis creaturis quiescere, sed ad creatorem suum remittit, conservatam in caelis. Beda, non in praesenti dandam: sed tempore futuro reddendam nobis in caelo. Psalm. 126. Cum dederit dilectis suis somnum. In vobis, id est, pro vobis et futuram in vobis: vel conservatam per id quod in vobis est, scilicet per gratiam et liberum arbitrium, et per bona merita vestra. Qui in virtute Dei custodimini non vestra. Psal. 126. Nisi dominus custodierit civitatem, et cetera. Per fidem, quae facit fortes homines ad perseverandum: unde scuto comparatur, Ephes. ultim. in omnibus sumentes scutum fidei. Custodiemini inquam, in salutem aeternam. Paratam revelari, id est ostendi et dari quae modo latet. In tempore novissimo, id est in die judicii: Apoc. 19, tempus ultra non erit. In quo exultabitis. Hic praeparat animum auditorum, et captat benevolentiam, eos in malis quae sustinent consolando. Primo, promittendo praemia. Secundo, proponendo exempla, ibi, de qua salute, et cetera. Item in prima, primo ponendo fidei perfectionem in praesenti. Secundo, honorem in judicio generali, ibi, inveniatur in laudem. Tertio, salutem animarum in judicio particulari, ibi, quem cum non videritis. Dicit ergo, custodimini in salutem paratam revelari in novissimo tempore, in quo, scilicet tempore novissimo, exultabitis. Glossa interlinealis, sicut triumphatores. Isa. 9, sicut exultant victores capta praeda et cetera. Anselmus, pleno corde, plena mente, pleno toto homine: nec illud totum gaudium intrabit in gaudentes, sed gaudentes intrabunt in gaudium. Exultabitis inquam hoc modo, hac conditione. Modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus. Act. 14, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum caelorum. Glossa, quia non nisi per tristitiam potest ad gaudia perveniri. Vel sic, exultabitis, inquam, si pro quamvis modicum oportet contristari et cetera. Vel sic. Exultabitis, ut exultare possitis tunc modicum, sed nunc si oportet contristari et cetera. Supra, ut dicit Glossa, ne deficiatis, modicum dicit quo ad tribulationum acerbitatem: nunc, quo ad ipsarum brevitatem. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum tribulationis nostrae et cetera. Si oportet, inquit, quo ad ipsarum inevitabilitatem; unde et tribulationes dicuntur necessitates. Psal. 24, de necessitatibus meis eripe me. In variis tentationibus tam interioribus quam exterioribus quo ad ipsarum multiplicationem. Psal. 33, multae tribulationes justorum et cetera. Item, modicum, inquit, respectu gaudii, quod inde sequitur: respectu poenae aeternae, quae evaditur: respectu divinae offensae quae committitur: respectu consolationis, quae immittitur: respectu passionis, quam Christus patiebatur. Nunc, inquit, quia brevis est tribulatio; sed longa, idest aeterna remuneratio. Ut probatio fidei vestrae, quasi: ad hoc oportet contristari ut probatio fidei vestrae, idest ipsa fides per tribulationes probata vel ipsa patientia probans, multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur, ut opus placeat Deo summo artifici, ut tangit Glossa, fides vestra quam alicui artifici aurum materiale. Item Glossa, patientia sanctorum auro comparatur; quia sicut in metallis aliquid auro pretiosius non est: ita haec apud Deum omnium laude dignissima est, inveniatur, Glossa, ut probatio fidei vestrae inveniatur quod modo occultum est, in laudem, scilicet hominum, et gloriam, scilicet Angelorum, et honorem, Dei: nam laudabuntur a ceteris hominibus, glorificabuntur a sanctis, honorabuntur a Deo: vel laus in stola corporis, gloria in stola animae, honor in judiciaria potestate totius conjuncti ex anima et corpore. In revelatione Jesu Christi, idest in die judicii. Nam Christus occultus in primo adventu manifestabitur in secundo: tunc cognoscetur judicia faciens qui nunc ignoratur injurias patiens, ut dicit beatus Bernardus, quem scilicet Jesum Christum, cum, idest quamvis, non videritis, oculis scilicet corporis, sed solum oculis fidei, diligitis: quia, ut ait Augustinus, immensa possumus diligere, incognita nequaquam, in quem, scilicet Jesum Christum, nunc quoque, in tempore, scilicet persecutionis, non sicut illi, Luc. 8, qui in tempore persecutionis deficiunt, non videntes creditis, Augustinus, fides est credere quod non vides. Tales beati dicuntur. Joan. 20, beati qui non viderunt et crediderunt. Sed dicet quis: in quem vel quomodo creditis? Sunt enim tres gradus seu modi credendi: videlicet, credere Deum esse, unde Paul. Heb. 11, oportet accedentem ad Deum credere quia ipse est et cetera. Rursus oportet credere Deo, scilicet esse vera quae ipse dicit. Iterum oportet credere in Deum, sicut dicimus. Credo in Deum, idest in ipsum tendere per bona opera et per observantiam praeceptorum ejus. Duo prima non sufficiunt, quia quasi omnes credunt et fatentur Deum esse. Alii credunt Deo, idest his quae scripta sunt de Deo et Christo per prophetas et Evangelistas et apostolos etc. quod tamen etiam credunt haeretici. Sed praecipuum est credere in Deum modo praedicto. Et in hoc errant mali Christiani qui non servant mandata Dei quasi reputantes non esse peccatum et cetera. Similiter et Saraceni et Judaei qui non sunt baptizati, omnes tales damnabuntur nisi convertantur et agant poenitentiam et cetera. Credentes autem, idest in fide perseverantes, exultabitis, non tantum interius gaudebitis, sed etiam exterius. Psalm. 149, exultabunt sancti in gloria, laetitia inenarrabili, ab hominibus, et glorificata, idest a Deo laudata. Isaiae 64, oculus non vidit absque te et cetera. Bernardus, o suavis affectio eo purior, quo in eo nihil de proprio relinquitur, eo dulcior quo divinum est totum quod sentitur. Reportantes, quod modo portatis in spe: tunc iterum portantes in re, finem fidei vestrae salutem animarum. Salus enim animarum finis est animarum nostrarum. Rom. 6, finis vero est vita aeterna. Finis enim est optimum in unoquoque. Salus vero animae optimum nostrum est. Salus enim animae est liberatio ab omni malo, imperfecta in praesenti per gratiam; in futuro perfecta per gloriam. Dicitur autem finis fidei, quod etiam sit finis aliarum virtutum, quia fides est initium salutis. De qua salute exquisierunt et cetera. Hic consolatur eos exemplis prophetarum, salutem, quam ipsi habent multo tempore perscrutantium. Et primo tangitur prophetarum perscrutatio, de inquisitione nostrae salutis. Secundo revelatio facta illis, ibi: praenuncians eas. Tertio denuntiatio facta verbis, ibi: quibus revelatum est et cetera. Continua sic: ita reportabitis salutem animarum vestrarum, de qua salute, scilicet animarum, exquisierunt affectu, quasi extra se quaesierunt, quia salus justorum a domino non a seipsis, et scrutati sunt, intellectu. Glossa, in occulto, scilicet contemplationis a domino vel ab Angelis. Prophetae, Glossa, qui tantam cognitionem habebant. Non dicit philosophi, sed prophetae, qui de futura in vobis gratia, scilicet redemptionis, prophetaverunt, palam hominibus loquendo et exponendo quae in occulto internae contemplationis cognoverunt, scrutantes, Glossa, quotidiano usu, in quod, idest quo anno vel sub quo principe, Danielis 9, vel quale tempus, bellicosum an pacificum: vel quo ordine per partem ordinis vel aliquo modo, significaret in eis spiritus Christi, idest spiritus sanctus increatus in eis existens. Rom. 8, si quis spiritum Christi non habet et cetera. Vel spiritus Christi est Angelus revelans eis mysteria, secundum Glossam, praenuncians, idest divinum adventum nuntians. Eas quae in Christo sunt passiones, quod Christus multa debuit pati; non dicit actiones, quia agit de patientia. Et quia difficilius est mala pati quam bona agere. Et dicit passiones, non unam, sed multas; quia non solum quae in capite Christo fuerunt, sed etiam quae in corpore ejus quae est Ecclesia, et posteriores glorias, tam animae quam corporis. Et quippe sunt glorificationes domini, ut tangit Glossa, una qua resurrexit, altera qua in caelum ascendit in conspectu discipulorum. Restat tertia, cum in majestate venerit. Dicit autem posteriores passionibus, quia passio est via ad gloriam, Luc. ult., nonne haec oportuit Christum pati et cetera. Vel posteriores glorias vocat, diu a patribus qui erant in Limbo desideratas. Glossa, idest tardas et diu desideratas, quibus, scilicet prophetis exquirentibus et perscrutantibus, revelatum est, Glossa, inter cetera occulta, hoc etiam intimatum est, quia non sibimetipsis, idest in diebus suis ventura, sed longe post: unde non pronunciabant sibiipsis salutem illam, ut suis temporibus futuram, vobis autem ministrabant, autem, pro sed. Vobis ministrabant, idest tamquam ministri, non domini, praenunciant. Praedicator enim est verbi minister, non auctor. Psalm. 44, lingua mea calamus Scribae et cetera. Ea quae nunc nunciata sunt vobis, tempore scilicet gratiae non quasi futura, sed jam impleta, scilicet mysteria de Christo, annuntiata inquam, per eos, scilicet apostolos, qui evangelizaverunt vobis, idest praedicaverunt, spiritu sancto, non spiritu proprio aut maligno. Glossa, non mendose, idest mendaciter, idest phantastice, sed spiritu sancto dictante, misso, eis in die Pentecostes, Act. 2, de caelo. Ex quo patet quod eodem spiritu prophetae praedixerunt futura, quo apostoli annuntiabant facta. Unde Glossa: spiritus in prophetis, spiritus in apostolis. Inde patet quod prophetae et apostoli eamdem salutem nuntiabant, illi venturam, isti impletam: una namque Ecclesia cujus pars praecessit adventum Christi et pars sequitur: evangelizaverunt inquam illum, scilicet Christum, in quem desiderant Angeli prospicere. Glossa: tanta est hominis qui passus est pro nobis, gloria, ut et angelicae virtutes cum sunt in aeterna felicitate perfectae, non solum immortalis deitatis magnificentiam, sed assumptae humanitatis claritatem semper aspicere gaudeant. Sed cum desiderium importet defectum, quomodo Angeli desiderant? Responsio. Est desiderium rei habendae, ut scilicet habeatur, et illud defectum importat. Est et desiderium rei jam habitae ut continuetur, et tale defectum non importat. Unde Glossa, cur cernere desiderant cujus faciem cernere nunquam cessant; nisi quia contemplatio divinae praesentiae, ita Angelos beatificat ut ejus semper visa gloria salventur, et quod ejus dulcedinem quasi novam infallibiliter esuriunt? Vel, in quem desiderant prospicere, scilicet spiritum sanctum, qui tantae majestatis est, ut ejus visio sicut patris et filii desideretur ab Angelis. Et nota quod Christum desiderant prospicere propter suam virtutem, ut hic: justi vero possidere propter suam bonitatem, Prov. 11, desiderium justorum omne bonum et cetera. Sponsa sponsum cupit tenere propter suam pulchritudinem. Cant. 5, totus desiderabilis est et cetera. Et Cant. 3, tenui eum, nec dimittam. Gregorius, caelestes divitiae habitae appetitum excitant, terrenae fastidium generant. Propter quod succincti lumbos et cetera. Hic praeparat animum auditorum et captat benevolentiam eorum divina beneficia memorando. Primo beneficium gratuitae vocationis. Secundo beneficium caelestis adoptionis, ibi: et si patrem invocatis. Tertio beneficium aeternae redemptionis, ibi: scientes quod non corruptibilibus. Quarto beneficium spiritualis regenerationis, ibi: animas vestras castificantes et cetera. Ubi primo ostendit dignitatem spiritualis regenerationis. Secundo ignobilitatem carnalis, ibi: quia omnis caro. Dicit ergo, propter quod. Glossa, quia tanta gratia vobis est promissa, ut videatis illum quem nunc vident Angeli, succincti, a luxu luxuriae per cingulum castitatis, lumbos mentis vestrae, non solum carnis, idest luxuriae fontem, Glossa, ut superfluas voluptates a mente resecetis. Ephes. 6, state succincti lumbos vestros in veritate. Sicut enim ait Gregorius, viris in lumbis luxuria est, feminis in umbilico. Et nota quod homo interior suo modo proportionatur exteriori. Unde dicitur habere pedem, idest affectionem, oculum rationem, manum operationem, narem discretionem, renes delectationem. Succincti ergo per castimoniam, sobrii, per abstinentiam, perfecti, per patientiam quae opus perfectum habet, Jacobi 1, scilicet per charitatem perfectam quae foras mittit timorem, 1 Joan. 5, sperate, Glossa, et securi expectate. In eam quae offertur vobis. Glossa, gratis quia propria merita non sufficiunt, gratiam, idest gloriam ex misericordia dandam. Rom. 6, gratia Dei vita aeterna, danda dico, in revelationem Jesu Christi, idest in die judicii quando Christus revelabitur. Isaiae 40, videbit omnis caro salutare Dei. Sperate inquam, quasi filii obedientiae, idest filio obedientiae similes qui fuit obediens patri usque ad mortem. Philip. 2, vel quasi filii. Joan. 1, quasi unigeniti a patre. Obedientiae inquam intransitive, idest obedientes. Et dicit filii obedientiae, ut notetur quod obedientia debet esse filialis non servilis. Hoc refertur ad operationem boni. Non configurati, idest non conformes vel assimilati, prioribus ignorantiae vestrae desideriis, provenientibus ex ignorantia et errore, propter quod excusabiliores eratis, etsi non a toto, modo non hoc referatur ad delectationem mali. Postea ponitur exemplar utriusque partis justitiae, sed secundum eum, idest sitis configurati ad ejus exemplar quod est correctissimum, scilicet antonomastice: unde dicitur sanctus sanctorum, Daniel. 9. Qui vocavit vos, ad fidem, vocatione interiori per spiritus sancti gratiam, et exteriori per verbum praedicationis. Vocavit autem, ut et ipsi, idest sicut ipse Christus, sitis sancti, idest mundi et puri ab omni peccato. Vel secundum Glossam, idest firmi contra vitia et contra tribulationes, in omni conversatione, non in parte conversationis, sed in tota, idest inter domesticos et extraneos, inter bonos et malos, inter saeculares seu laicos et religiosos, inter prospera et adversa. Sunt enim quidam qui conformantur omnibus quibus conjunguntur; nam quando sunt cum secularibus, sunt quasi saeculares: quando cum religiosis, sunt quasi religiosi. Tales sunt similes animali quod dicitur chamaeleon, quod conformatur omnibus quibus associatur; quando conjungitur rei albae vel rubeae, videtur album vel rubeum. Nota quod sic dixerunt quidam de anima, quod sortitur rerum similitudines. Et debetis esse sancti, quoniam scriptum est, sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Dignum est enim filios patri conformari, et membra capiti. Glossa. Tales vos volo qualis ego sum. Et si patrem. Glossa, ut possitis esse sancti; si patrem scilicet caelestem, invocatis, in oratione, dicendo illud, pater noster qui es in caelis et cetera. Matth. 6. Eum, scilicet Deum. Qui sine acceptione personarum, ut habetur Act. 10, non enim personarum est acceptor Deus. Judicat secundum uniuscujusque opus. Nomine autem operis intelligitur hic cogitatio, locutio, operatio. 2 Corinth. 5, omnes nos manifestari oportet ante tribunal domini nostri Jesu Christi, ut referat unusquisque prout gessit in corpore et cetera. In timore. Glossa: ne per negligentiam et desidiam tanto patre sitis indigni. Timor enim negligentiam pellit, secundum id Eccles. 7, qui timet Deum nihil negligit. E contra securitas stulta parit negligentiam. Incolatus vestri tempore conversamini: quasi dicat: quamdiu estis in hoc mundo, ubi non habetis manentem civitatem, sitis in timore, licet habeatis Deum patrem. Psalm. 119, heu mihi quia incolatus meus prolongatus et cetera. Scientes quod non et cetera. Hic ponit beneficium redemptionis aeternae: ubi tangit passionem per quam redempti sumus. Et etiam patientiae rationem, ibi, propter vos qui per ipsum et cetera. Et etiam resurrectionem, ibi, qui suscitavit eum. Et ascensionem, ibi, et dedit illi gloriam. Dicit ergo, scientes: quasi dicat: debetis timere. Glossa, quanto magis pretium est quo redempti estis, tanto amplius timere debetis, ne revertendo in corruptelam vitiorum redemptoris animum offendatis. Quia non corruptibilibus, scilicet metallis. Auro vel argento. Haec duo tangit tamquam magis pretiosa. Redempti estis. Quia primo empti a Diabolo per suggestionem, sed redempti a Christo per sanguinis effusionem. De vana vestra conversatione. Vana conversatio est quae occupatur in rebus vanis. Psal. 4, ut quid diligitis vanitatem et cetera. Paternae traditionis, idest quam a patribus traditam accepistis. Glossa, a legis praevaricatione vel a peccato Adae. Sed pretioso sanguine. Quia pretium est totius mundi inappretiabile. Unde dicitur pretiosum, quia pretio plenum. Quasi agni, idest qui est quasi agnus mansuetus. Dicitur quasi agnus, ratione innocentiae et ratione clementiae, et immunis ab omni peccato: incontaminati, idest sine omni peccato actuali, veniali et mortali, immaculati, ab originali. Jesu Christi. Et quia care empti, ideo magis dilecti. Sicut mercator diligit res quas care emit, et considerata tanti pretii magnitudine debemus nosipsos magis diligere et cariores habere. Hugo de arrha animae. Ex hoc jam mihi vilis esse non potero, ex quo Deo tantum placui, ut se mori permitteret ne me perderet. Augustinus, o quanta infelicitas: quam lugenda perversitas, cum quisque luxuriosus propter delectationem libidinis unius momenti animam suam, quam Christus suo sanguine redemit, Diabolo vendit. Et nota quod hujus agni lana, idest exemplo conversationis induimur. Lacte, idest dulci doctrina nutrimur. Carnibus, idest sacramento Eucharistiae roboramur. Sanguine vero redimimur, Christi dico. Praecogniti quidem, scilicet a Deo, idest praeordinati a Deo pro redemptione mundi, Apoc. 14, qui occisus est ab origine mundi. Ante mundi constitutionem: manifestati autem. Glossa, per assumptam humanitatem. Novissimis temporibus, idest in ultima aetate mundi. 1 Cor. 10, nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt: quasi dicat: dispositio nostrae redemptionis est ab aeterno, sed adimpletio in tempore. Propter vos. Glossa, salvandos. Qui per ipsum, idest per ejus donum, non per vestra merita. Fideles estis, tamquam membra ejus. In Deo, scilicet patre. Qui suscitavit eum a mortuis. Et pater eum suscitavit, et ipse seipsum suscitavit, non qualibet suscitatione sicut alii mortui quando suscitantur, secundum Glossam. Unde sequitur: et dedit in gloriam, sempiternam, non transitoriam. Glossa. Dedit in ascensione, idest manifestatione gloriae sempiternae. Nec hoc fecit quia ipse indigeret, sed ut fides vestra, scilicet resurrectionis, et spes, gloriae sempiternae (fides enim est de bonis et de malis, ut ait Augustinus, spes vero de bonis tantum) esset, de habenda gloria resurrectionis quam ipse Christus primus accepit. In Deo. Non in carne, non in mundo, a Deo enim omne bonum. Animas. Glossa, invicem diligite vos. Animas vestras castificantes, idest casta facientes non solum corpora, sed et animas, ut uni viro, scilicet Christo, servetis fidem, quia ipse est sponsus animae. 2 Corinth. 11, despondi enim vos uni viro et cetera. In obedientia charitatis. Glossa, in obediendo Deo ex charitate, servando ejus mandata: obedientia enim non debet esse ex timore. In fraternitatis amore. Non enim sufficit dilectio Dei sine dilectione proximi. Matth. 22, diliges dominum ex toto corde, et proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis et cetera. Simplici ex corde. Non ex aliquo creati boni amore. Sic enim esset amor mercenarius. Vel simplici, non duplici, sicut illi qui verbo dilectionem simulant, et in corde odium celant. Invicem diligite, idest unus alterum et e converso. Joan. 13, hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Et hoc, attentius, quam hucusque feceritis, ut de bono in melius proficiatis. Bernardus, in praesenti vita non proficere, deficere est: cum nihil in hac vita in eodem statu permaneat. Et hoc debetis facere, quia, renati, idest iterum nati regeneratione spirituali. Prius enim eratis nati generatione carnali. Joan. 3, nisi quis renatus fuerit ex aqua et cetera. Non ex semine corruptibili, scilicet materiali, qualis est nativitas corporalis. Sed incorruptibili, scilicet verbo Dei. Lucae 8, semen est verbum Dei. Per verbum. Hic determinat modum nativitatis per verbum: vel incarnatum, scilicet Dei filium. Aut per verbum creatum doctrinae: ista redemptio est Evangelium. Aut per verbum sacramentale, quo scilicet perficitur sacramentum. Dei vivi, in se et ex se et vitam tribuentis, ad differentiam idolorum. Baruch 6, mortui sunt dii illorum. Viventis autem non quacumque vita sed aeterna. Et permanentis in aeternum. Et in se verbum increatum et in effectu, quia vita quam dabit durabit in aeternum. Quia omnis caro ut foenum. Hic ostendit ignobilitatem generationis carnalis, quasi non ex semine corruptibili renati estis, quamquam omnis caro foenum, idest transitoria sicut foenum. Caro autem comparatur foeno. Et ut dicit Glossa super illud Isaiae 40, omnis caro foenum. Foenum nascendo habet virorem, crescendo decorem, deinde florem: sed ardore solis siccatum redigitur quasi in fimum, et tandem in pulverem. Sic homo per aetatum successiones amittit decorem, et cadit in mortem. Jacob. 1, exortus est sol cum ardore et arefecit foenum. Et omnis gloria ejus. Glossa, omnes delectationes carnis. Tamquam flos foeni, qui cito evanescit exaruit foenum, idest corruptum est subtractione naturalis humoris et caloris interioris, idest caro defecit aliqua infirmitate. Et flos ejus decidit, scilicet exterioris decoris. Verbum autem domini manet in aeternum. Verbum increatum manet aeternaliter in seipso: verbum vero creatum in suo effectu, et in suo significato. Psal. 118, in aeternum, domine, permanet verbum tuum. Hoc est autem verbum, manens non transiens. Quod evangelizatum est. Per me et per alios apostolos. In vos. Hoc ideo dicitur, quia verbum ipsum intra ipsos est penetrativum, secundum illud Hebr. 4, vivus est sermo et efficax et penetrabilior omni gladio. Nota de hoc, redempti estis de vana vestra conversatione et cetera. Redemptione scilicet copiosa. Psal. 129, apud dominum misericordia, et copiosa et cetera. Quia sine argento, gratiosa est. Isaiae 52, gratis venundati estis et cetera. Pretiosa, non corporalibus auro vel argento et cetera. Aeterna: ad Hebr. 9, per proprium sanguinem introivit semel et cetera. Gloriosa, ex parte redimentis, quia filius Dei. Galat. 4, misit Deus filium suum factum ex muliere. Et ex parte redempti. Psal. 102, qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te et cetera. Et Apoc. 3, redemisti nos, domine, in sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ad hoc autem, quod proficiat ipsius redemptio, sunt quinque necessaria. Primum est confessio culpae. Proverb. 15, in misericordia scilicet judicis, et veritate scilicet confitentis redimitur iniquitas. Secundum est postulatio veniae. Psal. 17, ego autem ad dominum clamavi, veniam scilicet postulando, et dominus salvavit me. Et parum post, redimet in pace animam meam. Tertium est largitio. Daniel 4, peccata tua eleemosynis redime. Et Proverb. 22, redemptio animae viri, divitiae ejus. Quartum est expletio poenitentiae injunctae. Soph. 3, ut provocatrix et redempta civitas non audivit vocem, et non suscepit disciplinam. Quintum est veritas fidei. Eccles. 49, in fide veritatis suae redemerunt se.


Caput 2

[89297] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 2 cap. 2 Deponentes igitur et cetera. Post exordium aggreditur narrationem, in qua instruit eos primo et principaliter ad bene vivendum. Secundo, ad bene convivendum. Tertio, ad compatiendum. Primo ad bene vivendum instruit generaliter omnes. Secundo, instruit specialiter secundum diversas personarum conditiones, ibi, charissimi, obsecro vos. In prima parte, primo instruit hortando ad meritum. Secundo constituendo fructum, ibi, propter quod continet Scriptura. Tertio commendando statum, ibi, vos autem genus electum. Quarto allegando beneficium, ibi, qui aliquando non populus et cetera. Ad meritum autem invitat primo statum incipientium. Secundo proficientium, ibi, sicut modo geniti. Tertio perfectorum, ibi, ad quem accedentes. Dicit ergo, deponentes, tamquam grave pondus. Peccatum enim est pondus gravissimum, quod patet quia subito traxit gravissimam catervam, scilicet angelicam de supremo loco ad infimum. Hebr. 12, deponentes omne pondus et circumstans et cetera. Omnem malitiam. Glossa, voluntatem nocendi aliis, scilicet aperte, vel in persona sua vel in persona sibi conjuncta, scilicet in uxore, vel in possessione sua. Et ideo dicit, omnem. Et omnem dolum. Glossa, deceptionem scilicet occultam. Et simulationes. Malignandi sub specie juste. Glossa, simulatio est cum aliud est in corde, aliud in ore. Et invidias, odium scilicet alienae felicitatis in corde. Et omnes detractiones, diminutionem alieni boni in ore. Et dicit omnes, quia multis modis committitur detractio: aut bonum quod inest inesse negando, aut obfuscando: aut diminuendo: aut malum quod non est inesse dicendo: aut intentionem in bono opere pervertendo: aut consentiendo aliquibus, qui aliis detrahunt, quibus aperte detrahere non audent: et talis non minus peccat quam detrahens: imo aliquando gravius. Proverb. 4, remove a te os malum, et labia detrahentia. Sicut modo geniti infantes, idest innocentes per munditiam vitae, non senes inveterati in malitia culpae. Et quia innocentes solent esse sine discretione, subdit, rationabiles, idest ratione utentes per sapientiam. Glossa, etsi infantes per malitiam remotam, tamen rationabiliter per sapientiam. 1 Corinth. 14, nolite pueri effici sensibus. Malitia autem parvuli estote. Et quia usus rationis potest esse in bono et in malo, ideo subdit: sine dolo lac concupiscite, idest simplicem doctrinam de uberibus matris Ecclesiae. Glossa, simpliciora rudimenta fidei de uberibus matris Ecclesiae quaerite, idest de utriusque testamenti doctoribus. In hoc quod dicit, sicut modo geniti, removet malitiam operis: in hoc quod dicit, infantes, removet malitiam oris: dicitur infans quasi non fans. In hoc quod dicit, sine dolo, removet malitiam cordis. In hoc quod dicit, rationabiles, docet discretionem boni operis. In hoc quod dicit, lac concupiscite, docet simplicitatem intentionis vel desiderium sacrae lectionis. Unde Glossa: tangit illos qui ad audiendas lectiones sacras fastidiosi adveniunt, ideoque ad perfecta salutis incrementa tardius perveniunt. Ut in eo. Lacte scilicet simplicis doctrinae a principio vobis ministrandae, crescatis, idest proficiatis usque ad sumendum cibum solidioris doctrinae, pervenientes a cognitione humanitatis Christi usque ad cognitionem divinitatis. Crescatis inquam in salutem, perveniendo scilicet, quasi status debitus augmenti, scilicet spiritualis. Hoc dicit contra illos qui dicunt corporaliter in statura corporis, aut spiritualiter in cognitionem mentis crescunt potius in damnationem, quam in salvationem. Eccl. 1, qui addit scientiam, addit et dolorem. Nota de aliquibus qui crescunt sicut linea, scilicet in longitudine corporis non temporis, non tamen in profunditate humilitatis, vel in latitudine charitatis, nec altitudine contemplationis. Nota etiam de aliquibus qui crescunt sicut pellis super carnem, scilicet in carnalibus sive operibus, sive affectionibus et desideriis. Unde Psal. 103, extendens caelum sicut pellem. Ita crescatis in salutem ut haec possitis. Si tamen gustatis, gustu scilicet spirituali, de quo Psalm. gustate et videte, quoniam suavis est dominus. Et hoc est quod sequitur: quoniam dulcis est dominus palato sano, quamvis amarus videatur palato febricitanti. Glossa, hoc pacto concupiscite, si quanta sit divina dulcedo sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum, si hic terrenis desideriis sordidari non evitat. Et nota quod dulcis est dominus. Primo, in cogitatione ad meditandum. Cant. 2, et fructus ejus dulcis gutturi meo. Secundo, in ore, scilicet spiritualiter ad audiendum. Cant. 2. Vox enim tua dulcis et facies tua decora. Tertio, in ore ad loquendum et praedicandum. Psal. 118, quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Quarto in aspectu ad videndum. Eccl. 11, dulce lumen et delectabile oculis. Quinto ad exequendum. Eccl. 23, nihil dulcius quam respicere in mandata Dei: gloria magna est sequi dominum. Ista autem dulcedo multa est numerositate. Psal. 30, quam magna est multitudo dulcedinis tuae domine. Item longa est duratione, quia sine fine. Psal. 15, adimplebis me laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem, scilicet intentionis: sed sine fine durationis. Item magna affectione. Sapient. 16, panem de caelo praestitisti eis, habentem in se omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem: substantiam enim tuam et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas. Ad quem accedentes et cetera. Hic invitat ad meritum perfectorum. Dicit ergo, ad quem, scilicet dominum Christum, qui attrahit, quia dulcis, accedentes. Glossa, fide et imitatione, lapidem, per stabilitatem superaedificationis, idest fundamentum super quod aedificatur aedificium virtutum et fabrica Ecclesiae. 1 Corinth. 3, fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Jesus Christus, idest fides Jesu Christi. Vivum. In se, et vivificantem fideles, quia justus ex fide vivit. Rom. 1. Ab hominibus, scilicet Judaeis, reprobatum. Glossa, cum dicerent, non habemus regem, nisi Caesarem, ut habetur Joan. 19. A Deo autem. Patre. Glossa, qui non fallitur in sui dispositione, electum. Ad confirmationem Ecclesiae: unde Glossa, ut faceret utraque unum, conjungendo scilicet duos populos, Judaeorum scilicet, et gentilium, quasi duos parietes in sua fide. Ephes. 2. Et honorificatum. In ascensione. Psal. 8, gloria et honore coronasti eum. Hebr. 2, vidimus Jesum gloria et honore coronatum. Et ipsi, scilicet nos apostoli, jam in ipso sumus superaedificati. Tamquam lapides, idest solide in fide, vivi, bonis operibus, sine quibus fides mortua est. Jacobi 2, vel vivi. Glossa, non insensibiles, sed per discretionem eruditi, superaedificamini. Super lapidem Christum tamquam super spirituale fundamentum aedificamini, scilicet vosipsos. Domos spirituales. In quibus Deus habitat per gratiam. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum est quod estis vos. Glossa, in domos contra pluviam, ventos, et flumina. Contra, inquam, pluviam carnalis concupiscentiae. Contra ventum superbiae, contra flumina cupiditatis et avaritiae. In sacerdotium sanctum, idest ut sitis sacerdotes sancti in templis spiritualibus conscientiarum vestrarum, Deo sacrificantes, secundum illud Apoc. 5, fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ponit abstractum pro concreto, ut insinuet perfectionem et dignitatem hujus sacerdotii: sanctum, idest sanctificatum oleo gratiae spiritus sancti, ita scilicet ut sitis digni, offerentes, idest offerre in ara cordis vestri. Spirituales hostias. Bonorum scilicet eleemosynarum et orationum ac hujusmodi, non carnales animalium. Psal. 49, immola Deo sacrificium laudis. Vel spirituales hostias, idest nosmetipsos spiritualiter viventes. Acceptabiles Deo. Qui spiritus est, et ideo spirituales hostias requirit, non carnales. Psal. 50, tunc acceptabis sacrificium justitiae. Per Jesum Christum. Hoc, secundum Glossam, refertur ad omnia praecedentia, quae fieri non possunt nisi per Jesum Christum. Glossa, quod aedificamini, quod sacerdotes estis, quod offertis, hoc totum per Jesum: cujus gratia omnia habetis. Propter quod continet Scriptura. Hic ostendit fructum. Et primo, in evitatione confusionis. Secundo, in acceptione honoris, ibi, vobis igitur honor. Dicit ergo, propter quod. Glossa, ad confirmandum quod dominus propter firmitatem suam dictus sit lapis. Continet Scriptura, prophetica. Isaiae 28, ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem etc.: ecce, inquit, pro admiratione, ponam, inquit Deus pater, filium suum in carnem mittendo. In Sion. Per Sion, quae erat arx civitatis Jerusalem, significatur literaliter terra Judaeorum, in qua ortus est dominus. Spiritualiter vero Ecclesia fideliter Deum per fidem speculantium. Lapidem, scilicet Christum, qui est lapis firmitate, summum, perfectione, angularem, duorum parietum Ecclesiae conjunctione, electum, singulari dignitate, pretiosum, redemptionis virtute pretii nostri salutaris: hic est lapis abscissus de monte, idest natus ex beata virgine, sine manibus, idest sine virili semine. Daniel. 2, hic est lapis septem oculorum per universam terram discurrentium. Zach. 3, hic est lapis quem reprobaverunt aedificantes, qui factus est in caput anguli, scilicet in passione. Psal. 117. Et qui ceciderit in eum. Alias credidit in eum, scilicet fide formata per dilectionem operantem. Non enim dicit ei vel eum sed in eum. Non confundetur, aeterna scilicet confusione. Et nota quod haec litera est Septuaginta interpretum, Isa. 28, ubi nos habemus sic, ecce mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum: qui crediderit non festinet. Ponit autem hic Petrus summum loco hujus quod dicit, in fundamento fundatum, ad notandam differentiam spiritualis aedificii et terreni. Quia fundamentum spiritualis aedificii est in summo, terreni vero in imo. Vobis igitur. Ita qui credidit non confundetur, imo honorabitur. Vobis igitur honor credentibus, hoc est, exhibitio reverentiae in testimonium virtutis. Credentibus enim in Deum est honor in praesenti, et erit in futuro. Fides enim facit hominem filium Dei, quod valde est honorificum: e contrario non credentibus autem, idest in Christum credere nolentibus factus est ipse Christus lapis quem reprobaverunt aedificantes. Ut fiat hic distinctio secundum Bedam: quasi dicat: hi sicut illi reprobaverunt eum in praesenti, nolentes eum ponere in aedificio cordis sui. Sic ipse reprobavit eos in futuro: Luc. 12, qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei. Aedificantes, pontifices, Scribae et Pharisaei, qui erant architecti et rectores populi Judaici. Hic factus est in caput anguli, idest principium juncturae Christianae religionis, quae est quasi angulus in quo fit conjunctio duorum populorum quasi duorum parietum, scilicet Judaeorum et gentium. Colossen. 1, ipse est caput corporis Ecclesiae. Et e contrario factus est lapis offensionis, scilicet laedens pedem affectus in praesenti, ut sic cespitent de peccato in peccatum non habentes firmitatem, quia Christo innixi non sunt. Et petra scandali, in futuro, ut tunc omnino corruant, et praecipitentur in Infernum. Sumptum autem est hoc de Isa. 8, in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel et in laqueum et cetera. His qui offendunt verbo, idest scandalizantur in verbo Evangelii, vel male loquuntur de Deo, ut faciunt blasphemantes Judaei et negantes. Augustinus, non minus peccant qui Deum blasphemant jam regnantem in caelis, quam qui eum crucifixerunt adhuc mortalem in terris. Nec credunt, in eum scilicet Christum. In quo et positi sunt. Act. 17, in ipso vivimus, movemur et sumus. Vel ait, in quo positi sunt, idest ad quod ordinati sunt naturaliter. Glossa, per naturam, ad hoc facti sunt homines ut credant Deo, et ejus voluntati obtemperent. Vos autem genus et cetera. Hic instruit eos commendando statum: quasi dicat: illi sunt tales qui non credunt. Vos autem, credentes scilicet, estis genus electum: quasi dicat: hoc est testimonium quod antiquo populo datum fuit, dum Deum colebat: quia eum reprobavit, ab eis ad vos translatum est qui membra ejus facti estis. Estis genus Abrahae, scilicet per imitationem, Matth. 3. Luc. 3, potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Vel genus Dei per conformitatem, Act. 17. Genus autem cum simus Dei et cetera. Genus inquam electum ab infidelibus qui reprobati sunt, distinctione secundum Glossam. Regale sacerdotium, imitationis dignitate. Apoc. 5, fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Sed cum dicitur, Exod. 19, vos eritis in regnum sacerdotale: quare dicitur hic regale sacerdotium? Responsio: ad innuendam praerogativam novi testamenti respectu veteris: in novo enim testamento sacerdotium praeeminet regno, sicut spiritus praeeminet corpori. Regnum enim consistit in regimine corporali, sacerdotium vero in regimine spirituali. Ideo potestas sacerdotalis ponitur in substantivo, regalis autem in adjectivo. Gens sancta. A peccatis munda per gratiam. Populus acquisitionis, idest acquisitus non modico pretio, sed pretioso sanguine Christi. 1 Corinth. 6, empti estis pretio magno. Non credentes vero, populus sunt perditionis. Ad hoc autem estis electi et acquisiti, ut virtutes, idest opera virtuosa quae fecit in opere redemptionis humani generis, annuncietis, idest praedicetis aliis, annunciantes omnes virtutes ejus. Sicut filii Israel post transitum maris rubri, in quo Aegyptii sunt submersi, carmen triumphale cecinerunt. Ejus, scilicet Christi. Qui de tenebris, culpae, ignorantiae et infidelitatis. Vos vocavit, vocatione interiori per spiritum, et exteriori, per Evangelium. In admirabile lumen suum, scilicet fidei et gratiae, quae illuminat intellectum et inflammat affectum. Et dicit hic lumen admirabile, quia illuminat mirabiliter videnda et credenda. Psal. revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Vos inquam, qui aliquando non populus, eratis supple per culpam. Nunc autem, scilicet tempore gratiae. Populus Dei estis per fidem et gratiam. Qui non consecuti misericordiam, hoc est, remissionem peccatorum, nunc autem, idest tempore gratiae, misericordiam consecuti, id est peccatorum remissionem. Hinc probatur, ut dicit Glossa, quod hanc epistolam scripsit his qui de gentibus ad fidem venerant. Sumuntur autem duo hi versus ex propheta Osee 1, in quo agitur de vocatione gentium. Et tangit hic duplex beneficium, quo incorporati sunt Ecclesiae et Deo reconciliati. Charissimi, obsecro vos. Hic instruit ad bene vivendum specialiter secundum diversas personarum conditiones. Primo liberos, secundo servos, ibi, servi subditi estote. In prima parte liberos monet ad carnis puritatem. Secundo, ad conversationis honestatem, ibi, conversationem vestram et cetera. Tertio ad mentis humilitatem, ibi, subjecti estote. Quarto, ad bene operandi libertatem, ibi, quia haec est voluntas Dei. Quinto ad aliorum honorificationem, ibi, omnes honorate. Dicit ergo, charissimi. Glossa. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, hic diversas fidelium personas solerter hortatur dicens, charissimi. Glossa: quia estis misericordiam consecuti: ergo charissimi. Chari, quia homines propter dignitatem imaginis Dei. Chariores, quia fratres propter communionem Christianae religionis. Charissimi, quia spirituales filii propter curam apostolici regiminis. Obsecro, per sacra adjuro: non ait, praecipio, cum tamen possit, volens insinuare charitatem potius quam auctoritatem. Tamquam advenas et peregrinos. Advenae sunt qui in loco alieno manent. Peregrini vero qui semper de loco ad locum transeunt. Dicuntur ergo hi advenae quia de gentilitate ad fidem venerant non ex fidelibus orti. Dicuntur autem peregrini, quia sub persecutione steterunt. Act. 8, dispersi erant. Vel advenae dicuntur quia animae eorum non de natura terrestri, sed potius caelesti sunt, scilicet conformitate. Peregrini vero, quia de terra ad caelum tendunt. Psalm. 38. Advena ego sum apud te et peregrinus. Nota de peregrino, quantumcumque sit extra terram suam corpore, cor tamen ejus est in patria sua. Abstinere, id est freno abstinentiae temperare, vel abstinere, id est absque eorum, scilicet desideriorum carnalium retentione esse. Tenetur enim homo per consensum et delectationem, per opus et consuetudinem, et pro remotione istorum abstinendum est a carnalibus desideriis, id est ab his quae caro desiderat, quae sunt opera gulae et luxuriae. Hae sunt duae filiae sanguisugae, idest carnis. Proverb. 30. Quae militant adversus animam, idest ut milites pugnant et impugnant, non inquantum anima est, sed inquantum anima est spiritus. Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum. Conversationem vestram, idest actus exteriores. Inter gentes habentes bonam, idest inter gentiles viventes non tantum inter fideles: sed etiam inter illos seu coram illis qui non sunt conversi ut provocetis eos ad fidem. Ad Coloss. 4. Honeste ambuletis ad illos qui foris sunt. Ut in eo quod detractant de vobis, scilicet frequenter, vel detrahendo tractant. Tamquam de malefactoribus, id est ac si essetis malefactores, reputantes vos tales credendo in Christum et idola relinquendo vos malefecisse, et propter hoc tribulationem sustinere seu pati. Imponebant enim Pagani Christianis quod magicam artem exercebant. Ex bonis operibus, id est propter bona opera quae facitis. Vos considerantes, diligentius intuentes. Glorificent Deum, omnis boni auctorem. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum et cetera. In die visitationis. Factae in praesenti per misericordiam, quando a Deo visitabuntur et convertentur exemplo operum vestrorum: de qua visitatione habetur Luc. 1, per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto. Sive visitationis vestrae factae in praesenti per tribulationum pressuram. Cum enim videbant eorum patientiam, credebant hoc esse eis ad magnum meritum apud Deum, et sic Deum laudabant. Sive visitationis quae erit in futuro, scilicet in die judicii, ubi boni praemio, mali vero flagello visitabuntur. Subjecti igitur estote et cetera. Hic monet eos ad mentis humiliationem seu humilitatem. Glossa. Ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati aut personae aut principatui, cum Deus subdi vos voluit; imo subjecti estote omni creaturae humanae. Glossa. Fidelibus et incredulis. Et est accommoda distributio pro his sub quorum sunt potestate. Propter Deum sic ordinantem. Rom. 13. Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Vel propter Deum, id est secundum amorem, non propter hominum favorem. Vel propter Deum hujus exemplum ostendentem, de quo dicitur Luc. 2: et erat subditus illis, scilicet parentibus suis. Vel propter Deum, id est in his per quae ordinamur ad Deum, ut fratrem nostrum, non in his quae sunt contra Deum. Sive regi quasi praecellenti, id est qui major et praecellens aliis, dignitate et potestate. Sive ducibus, id est potestatibus minoribus. Tamquam ab eo, scilicet Deo vel rege. Missis. Omnis enim potestas a Deo est, Rom. 13. Missis inquam, ad vindictam malefactorum, id est poenam, laudem vero bonorum. In remunerationis gloriam. Finis enim legis et ministrorum ejus est punitio malorum, et remuneratio bonorum. Sed tamen judices aliquando pervertunt officium seu judicium, malos quidem sublevando, bonos vero opprimendo. Quod tamen ipsis bonis ad laudem pertinet, ut dicit Glossa, malis autem ad punitionem. Et debetis subditi esse, quia sic est voluntas Dei, ut scilicet illa faciatis. Ut bene facientes, scilicet bene conversantes et malis bene utentes, obmutescere faciatis, subtrahendo illis materiam loquendi et detrahendi. Imprudentium hominum ignorantiam, quia ignorantes bonitatem vestram prius detrahebant vobis. Quasi liberi. Glossa. Et haec benefacite quasi liberi, scilicet ex amore non ex timore: unde Lyranus: quasi est expressivum virtutis, quasi, id est sicut vere liberi estis. Sic dominis libere et voluntarie serviatis. Et non quasi velamen habentes malitiae. Glossa. Libertas vestra non obvolvat corda vestra in velamen malitiae, ut tanto licentius peccetis, quanto minus jugo servitii estis pressi. Hoc autem dicit apostolus contra quosdam qui dicebant, quia filius scilicet Dei nos liberavit, vere liberi sumus, et nemini servire debemus; et ideo superioribus negabant jura sua. Tales erant Judaei dicentes, Joan. 8, semen Abrahae sumus et nemini servivimus unquam. Talia sunt aliqua monasteria et aliquae personae quae habent libertatem quasi velamen malitiae, quia gaudent privilegio exemptionis ne visitentur ab ordinariis, et sic liberius peccant. Ad Galat. 5: vos in libertatem vocati estis fratres: ne tamen libertatem in occasionem detis carnis: sed per charitatem servite invicem. Sed sicut servi Dei, sitis humiliter servientes. Glossa. Servitus Dei humilitatem requirit; vult ergo dicere, servite principibus humiliter, sicut servi domini, quia in ipsis domino servitis. Omnes honorate et cetera. Hic monet ad aliorum honorificationem, omnes, inquit, non solum reges et duces, sed unumquemque pro modo suo, ut dicit Glossa, honorate quidem honore reverentiae. Rom. 12, honore invicem praevenientes, quia in omnibus est Dei imago, quae est ratio honorandi. Fraternitatem diligite, ut et majores diligant minores sicut fratres. Frater enim est nomen aequiparantiae. Deum timete timore filiali non servili. Non dicit, nunc diligite vel honorate, quia timor domini initium est dilectionis ejus, ut habetur Eccles. 25. Regem, quasi Dei ministrum. Honorificate. Glossa, quasi praecellentem ampliori honore venerandum. Matth. 22. Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Dicit autem, honorificate, idest honorem extra facite. Omnes enim debemus honorare regem interius et exterius. Obsecro vos tamquam advenas, et cetera. Notandum quod in tota illa epistola quae legitur in Ecclesia dominica 3 post Pascha, monet nos apostolus ad tria. Primo, ad abstinentiam a carnalibus desideriis quibuslibet, quoad seipsum, ibi, obsecro vos et cetera. Secundo, ad honestatem conversationis quo ad proximum, ibi, conversationem vestram. Tertio ad subjectionem humilitatis quo ad Deum, ibi, sancti estote et cetera. In prima primo notatur admonitionis ratio, ibi, obsecro vos tamquam advenas, et cetera. Secundo, ipsa admonitio, ibi, abstinete vos et cetera. Servi, subditi estote et cetera. Hic specialiter instruit servos, quibus primo dat documentum. Secundo ostendit adimpletionis meritum, ibi, haec est enim gratia. Tertio inducit exemplum, ibi, quia Christus passus est et cetera. Dicit ergo, servi. Glossa, hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem: nunc hortatur servos ad eamdem, dicens, subjecti estote, subjectione obedientiae et reverentiae in omni timore. Omne enim et totum et perfectum dicimus, idem, id est in timore filiali; vel in omni timore; scilicet interiori et exteriori. Non tantum bonis, quoad Deum. Glossa. Fide, vita, moribus. Et modestis, quo ad proximum moderate, scilicet in parcentibus et condonantibus quando commissum est aliquid contra eos, sed etiam discolis, indisciplinatis et indoctis. Glossa. Scholastici sint eruditi: discoli indocti et agrestes. Alia littera habet, difficilioribus, quasi sint illi qui nihil gratanter accipiunt, similes Holoferni. Nec tamen ista facientes ferocitatem pectoris ejus mitigarunt, Judith 3. Haec est enim gratia, id est in hoc acquiritur Dei gratia. Glossa. Per hanc efficitur homo gratus Deo. Si propter Dei conscientiam, id est bonam conscientiam deitatis confortamini, in qua et habitat Deus. Vel propter conscientiam Dei, id est propter intentionem placendi Deo, qua Deus sit nobiscum. Vel propter conscientiam Dei, id est fidem Dei, ut ponatur conscientia pro fide; sicut e contrario, Rom. 14, omne quod non est ex fide peccatum est. Sustinet quis, scilicet patienter sine murmuratione cordis. Et dicit, sustinet, id est, sensualitatem sub ratione tenet, ne scilicet ratio succumbat. Tristitias, idest poenas a dominis illatas, unde solet oriri tristitia. Patiens injuste, id est sine merito suo. Patitur enim quis juste cum patitur per peccatum: patitur injuste, cum sine suis demeritis patitur, sed ut soli Deo placeat; ut possit dicere illud Psal. propter te sustinui opprobrium et cetera. Quae enim est gratia, idest acquiritur, vel debetur ex hoc. Si peccantes, idest rebelles in servitio dominorum, nolentes eis servire. Et colaphizati, idest colaphis caesi a dominis propter hoc, ut dicit Glossa, ut ad obedientiam inducamini, suffertis, idest sustinetis. Glossa, idest si exteriorem poenam suffertis, et non amore justitiae, nullum praemium accipietis. Sed si bene facientes, idest quamvis bene facientes, et dominis vestris ut debetis, obedientes. Patienter, sine murmuratione et indignatione, sustinetis. Glossa, mala illata a dominis. Haec est gratia, idest per hoc acquiritur gratia. Apud Deum, patientiae vestrae remuneratorem. Infra 3, si quid patimini propter justitiam, beati. In hoc enim. Glossa, ut patiamini. Vocati estis, ad fidem. 2 ad Tim. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo et cetera. Quia Christus passus est pro nobis et cetera. Hic introducitur exemplum passionis Christi. Primo ostendit in Christo patiendi causam. Secundo, patientis innocentiam, ibi, qui peccatum non fecit. Tertio passionis efficaciam, ibi, qui peccata nostra et cetera. Efficaciam autem tangit quadruplicem: scilicet pro peccatis mortuorum satisfactionem, vivificationem, sanationem, ibi, cujus livore etc., et errantium reductionem, ibi, eratis enim sicut oves errantes. Dicit ergo, quia et Christus: quasi dicat: debetis pati exemplo Christi. Glossa, multum glorificat servos, quos benefacientes et absque culpa vapulantes affirmat imitatione dominicae passionis. Passus est, non dicit quid, ut sic innuat sustinuisse omne genus passionis. Psal. omnes fluctus tuos induxisti super me. Pro nobis, tam apostolis quam aliis, tam praesentibus quam absentibus seu futuris. Christus enim pro omnibus mortuus est, 2 Corinth. 5. Vel pro nobis, idest loco nostri qui eramus morti adjudicati. Unde passus est, ut nos a morte liberaret; sicut solet dici, ego solvam pro te, idest loco tui. Sicut enim pro membris infirmis curandis, imo pro toto corpore sanando, caput sanum, idest os quod est in capite, aliquando bibit amaram medicinam, ita Christus pro nobis, qui sumus membra ejus, imo pro toto corpore suo quod est Ecclesia, sanando, amaram sustinuit patientiam. Vel pro nobis, idest amore nostri. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam et cetera. Vobis, scilicet absentibus idest qui ipsam passionem non vidistis, sicut nos praesentes. Ideo dicitur vobis, relinquens exemplum. Cum prius dixisset, Christus passus est pro nobis, quia apostoli non indigebant exemplo qui ipsum Christum viderant, et passio ejus in animabus eorum erat impressa: dicit, vobis relinquens, quasi retro linquens, sed nobis praesentialiter tradens exemplum. Glossa, tribulationum, contumeliarum, flagellorum, et mortis crucis. Joan. 13, exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, et vos faciatis. Ut sequamini, quasi a longe, quia cum eo ire non possumus. Gen. 33, praecedat dominus meus servum suum, et ego paulatim sequar vestigia sua, sicut video parvulos meos posse. Matth. 26, dicitur de Petro quod secutus est Jesum a longe usque atrium principis sacerdotum. Joannes autem sequutus est de prope: in quo intelligitur bona vita: sed Petrus de longe, in quo intelligitur scientia. Interpretatur enim Petrus agnoscens. Vestigia ejus, non rem. Job 23, vestigia ejus sequutus est pes meus. Sed contra dicitur Eccles. 2, quid est homo ut possit sequi regem factorem suum? Responsio, vestigia divinitatis homo non potest sequi, quia sicut dicitur. Job 11, celsior caelo est et quid facies? Profundior Inferno et cetera. Sed vestigia humanitatis potest. Bernardus, omnes viae Christi secundum carnem sunt spontanea paupertas, cumulata vilitas, tam assumpta quam illata poenalitas. Qui, Christus. Peccatum non fecit, in opere: quasi dicat: debetis sequi vestigia ejus, ut scilicet sine culpa pati non timeatis. Nec inventus est dolus in ore ejus, idest in sermone seu locutione. Dolus, idest falsitas vel simulatio. Et dicit non est inventus, scilicet a Scribis et Pharisaeis qui eum observabant ut caperent eum in sermone. Matth. 27, et quod non peccavit ostendit per partes. Qui cum malediceretur, idest blasphemaretur verbo; Joan. 8, nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es et cetera. Non maledicebat. Patet ibidem, ego quidem Daemonium non habeo. Contra: dixit Judaeis Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis. Et Matth. 12, progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Et alibi Matth. vae vobis Scribae et Pharisaei et cetera. Responsio, dura correctio procedens ex charitate non est contumelia: sed procedens ex livore vindictae et ex intentione conviciandi, est contumeliosa. Cum pateretur, gravissimum crucis tormentum facto. Non comminabatur, sed orabat pro eis. Luc. 23, pater ignosce et cetera. Et nota quod dicit, cum pateretur, alias enim charitative eis comminabatur. Lucae 13, nisi poenitentiam egeritis, omnes simul peribitis. Matth. 10, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii quam illi civitati. In quo instruit nos, quod quando infertur nobis contumelia vel injuria, locus est patientiae non correctionis; quia tunc videretur plus procedere ex vindicta et impatientia quam ex charitate et misericordia. Sic ergo Christus patiebatur, non ex necessitate vel coactione. Tradebat autem, autem pro sed, idest sed voluntarie tradi se permittebat. Judicanti se injuste, scilicet Pilato, et pontificibus Judaeorum. Qui peccata nostra, communiter omnium, ut dicit Glossa, ipse et non alius. Sicut filii Israel imponebant hirco emissario, Levit. 16. Pertulit, idest perfecte tulit. In corpore, quod morti pro nobis exposuit. Super lignum, crucis; ut qui per lignum crucis vincebat, per lignum quoque vinceretur. Hoc est lignum benedictum, de quo Sapient. 14, benedictum lignum, per quod fit justitia. Vel lignum salutiferum, in eodem, transeuntes mare per ratem liberati sunt. Pertulit inquam, ut peccatis mortui, sicut ipse mortuus est mortali vita veteri et passibili. Et dicit peccatis mortui, idest a peccatis separati, sicut mors est separatio animae a corpore. In mortuo enim non est sensus neque motus. Sic nec in nobis debet esse sensus idest affectus peccati ad intra, nec motus sive opus ad extra. Justitiae vivamus. Sicut ipse resurgens vivit nova vita gloriosa, Rom. 6, quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Cujus livore, idest summa dilectione. Glossa, sola dilectione, consequens pro antecedente. Amor enim summe intensus facit evacuationem spirituum, et sic relinquitur color pallidus vel lividus. Poeta, palleat omnis amans. Hac inquam dilectione. Sanati estis. Ephes. 2, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui in peccatis, convivificavit nos. Vel cujus livore, idest passione inferente ejus carni livorem, sanati estis a morbis, scilicet peccatorum vestrorum. Vel cujus livore, idest carne livida, vel Judaeorum invidia, ut exponit Glossa. Sed quomodo sanati sumus per Judaeorum invidiam? Responsio, occasionaliter: quia per invidiam eorum traditus est ad mortem, per quam mortem sanati sumus. Eratis enim: quasi diceret, eo indigentes cum essetis infirmi. Eratis enim praecipue vos de indigentibus orti. Sicut oves, sine pastore, errantes, per diversa abrupta vitiorum, vagantes, morsibus luporum expositi, saepius in poenam puniti et dilacerati. Sed conversi estis, qui prius eratis aversi, nunc, idest tempore gratiae et passionis Christi gratuitae. Ad pastorem, idest Christum: qui ad modum boni pastoris ovem perditam requirit, Luc. 15, dicens, nonne dimittit nonaginta novem et cetera. Inventam reportat et reducit ad ovile. Isa. 40, sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, foetas ipse portabit. Et episcopum animarum vestrarum, idest Christum, qui est pontifex futurorum bonorum. Ad Hebr. 12, animarum dicit, non possessionum, sicut multi moderni intendunt possessionibus, non animabus. Jerem. 4, quasi custodes agrorum facti sunt. Christus dicitur animarum pastor, eas reficiendo: episcopus vero, idest superintendens et visitator, ut dicit Glossa, eas a malo custodiendo et corrigendo. Nota, in hoc quod dicit, qui peccata nostra etc. maxime nobis manifestatur dilectio salvatoris. Primo, in causa patientiae, quia non pro amicis, sed pro inimicis animam suam posuit. Hoc notatur cum dicitur, peccata nostra. Item supra illud, Christus pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. Secundo, in qualitate et quantitate passionis; quia non quamcumque mortem, sed vilissimam et gravissimam elegit sibi mortem, crucis scilicet; quod notatur cum dicitur, super lignum. De hujus mortis vilitate dicitur Sapient. 2, morte turpissima et cetera. De ejus acerbitate dicitur Thren. 1, o vos omnes qui transitis per viam et cetera. Tertio in totalitate patientis; quia non in uno membro ut capite truncati vel transfossi, sed in quolibet. In primis in capite coronam mirabilem spineam, in pedibus et manibus clavos, in latere lanceam. Quod notatur, ibi, in corpore suo, toto scilicet. Unde Isa., a planta pedis et cetera. Volve et revolve illud dominicum corpus, et ubique invenies dolorem, ubique cruorem. Quarto in solutione praemii superabundantis, quod notatur ibi, pertulit notatur autem abundantia, quia plus solvit quam homo debuit. Unde Augustinus, si aequa pensetur lance culpa hominis et pretium redimentis, non tantum distat oriens ab occidente, vel centrum a summo caeli cardine.


Caput 3

[89298] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 2 cap. 3 Similiter et mulieres et cetera. Supra monuit ad bene vivendum in se; hic monet ad convivendum in membris suis. Et primo specialiter conjuges. Secundo generaliter omnes fideles, ibi, in fide autem omnes unanimes. In prima parte primo monet mulieres. Secundo viros, ibi, viri similiter. In prima igitur parte primo monet mulieres ad subjectionem virorum. Secundo ad sui decentem ornatum, ibi, quarum non sit extrinsecus et cetera. Tertio proponit utriusque exemplum, ibi, sic enim aliquando et cetera. Dicit ergo, similiter, idest: ita servi et liberi debent esse subditi propter Deum. Similiter et mulieres subditae sint, subjectione obedientiae et reverentiae. Nam et si quo ad debitum conjugale sint pares et sociae, ideo quia de costa formatae, tamen quo ad ministrationem et disciplinam debent esse subditae, quia vir est caput mulieris. 1 Corinth. 11, viris suis. Glossa, non adulteris. Ut et si qui, scilicet mariti. Non credunt verbo. Glossa, Evangelii vel verbo fidei. Per mulierum conversationem, scilicet bonam. Glossa. Bene se habentium et humiliter patientium. Sine verbo. Glossa, praedicationis. Efficacior quippe est, ut ait Bernardus, vox operis quam sermonis. Et dicit, sine verbo: non enim debet mulier praedicare verbo, sed exemplo. 1 Tim. 2, docere mulierem non permitto. Lucrifiant, idest convertantur ad fidem. Sicut dicit Glossa 2 Corinth. 7, sanctificatur vir infidelis per fidelem mulierem. Considerantes, viri increduli. Sanctam conversationem vestram. Ex tertia persona transit ad secundam, dirigens sermonem ad mulieres, ut ex modo loquendi qui magis est familiaris alliciat eas ad bonum. Conversationem dico habitam et conservatam. In timore, scilicet Dei, qui est principium et custodia sanctitatis. Gregorius, anchora cordis timor. Eccl. 27, si non in timore Dei te tenueris instanter, idest cito, subvertetur domus tua. Quarum non sit et cetera. Hic hortatur ad sui decentem ornatum: quarum, scilicet mulierum, cultus exterior non sit extrinsecus capillatura. Plicatio sive tricatio capillorum. Alia litera habet capillorum implicatio sicut fit in tortis crinibus. Glossa. Videtur quod mulieres eorum qui in tribulatione erant contemnebant viros suos, et ut aliis placerent se pulchre ornabant. Sed contra, 1 Corinth. 11, mulier si comam nutriat, gloria est illi. Responsio. Nutrire potest, sed non debet artificialiter se ornare vel ostentare ad alios ad libidinem excitandam; sed debet habere velamen super caput suum propter Angelos, idest clericos, 1 Corinth. 11. Vel capillatura dicitur capillorum propriorum curiosa aptatio vel capillorum alienorum appositio, aut, supple non sit, mulierum cultus, circumdatio auri, idest ornamenta aurea circumdantia, ut sunt coronulae aut circuli aurei, aut, supple non sit, indumenti vestimentorum cultus, idest indumenta nimis chara vel pretiosa super alia vestimenta, quibus in festis utantur: ut dicatur indumentum vestimentorum sicut virgo virginum. Cyprianus 9, serico et purpura indutae, Christum induere sinceriter non possunt; auro et margaritis et monilibus adornatae, ornamenta cordis et pectoris perdiderunt. Quod si Petrus mulieres admonet coercendas qui excusat cultus illarum per maritos, quanto magis id observare virginem fas est cui nulla ornatus sui competit venia? Intelligitur autem hoc de virgine non desponsanda, sed in virginitatis proposito permansura. Et nota quod si hoc non licet mulieribus, multo minus viris; unde Gregorius in Homil. Pensate quae culpa sit viris appetere a quo curavit pastor ecclesiasticus et feminas prohibere. Ex textu igitur et Glossa quae dicunt quod serico et purpura indutae Christum induere non possunt, videtur quod ornatus mulierum sit illicitus, immo quod sit peccatum mortale. Nihil enim impedit induere Christum, nisi peccatum mortale. Iterum Gregorius, si cultus pretiosarum vestium culpa non esset, nequaquam evangelica lectio tam vigilanter dixisset, quod dives qui in Inferno torquetur, purpura et bysso induebatur. Contra: Glossa dicit hic quod per maritos possunt se excusare mulieres. Nempe de bigamia dicit Augustinus, quod peccatum non erat, quando mos erat: ergo mos regionis et debitus finis, si non potest aliter maritum suum de adulterio revocare, excusant. Responsio. Quidam dicunt simpliciter quod ornatus nimius est illicitus, nec dignitas personae, nec mos regionis vel civitatis excusat a toto, sed a tanto, sed solum ista causa ut vir ab adulterio revocetur. Alii dicunt quod si non faciat causa superbiae, vel vanitatis, vel provocandi adulteros, sed ut servetur mos regionis vel gradus dignitatis vel revocetur vir a fornicatione, non est peccatum majus vel minus, mortale vel veniale secundum radicem, vel secundum causam. Alii dicunt quod in illis ornatibus, in quibus fit praejudicium naturae, sicut in pictura faciei et hujuscemodi quae pervertunt naturam, solum hoc excusat, ut vir ab adulterio revocetur, non conditio personae, nec consuetudo loci. In aliis vero excusant et consuetudo loci et dignitas personae. Gregorius et Cyprianus loquuntur de ornantibus se propter superbiam, vel ut placeant adulteris. Sed qui absconditus est homo, quasi non sit cultus mulieris exterior, sed potius cordis, idest homo interior, scilicet ratio, qui absconditus est inquam, aliis hominibus et soli Deo cognitus. 1 Reg. 17, homo videt ea quae foris patent, Deus autem intuetur cor: homo inquam manens, in incorruptibilitate spiritus, quamvis non corporis. Glossa, quia exterior homo videtur corruptus et beatitudinem integritatis, quae est proprie virginitatis, habere destitutus, imitamini incorruptionem spiritus per abstinentiam; et quod corpore non potestis mente praestate: has enim Christus divitias, et haec vestrae conjunctionis quaerit ornamenta. Et Pythagoras, vera ornamenta matronarum pudicitia, non vestes sunt. Spiritus inquam, quieti ab operatione mali, modesti modum servantis in operatione boni: vel quieti in adversis, modesti in prosperis, qui, scilicet spiritus quietus et modestus, est in conspectu Dei locuples, in divitiis spiritualibus Deo placentibus, de quibus Isaiae 33, divitiae salutis sapientia et scientia. Sic enim aliquando, hic ponit exemplum. Sic enim aliquando, idest tempore patriarcharum et ante tempus gratiae, quanto magis nunc, et sanctae mulieres, uxores sanctorum, sperantes in Deo. Glossa, non in ornatu vestium, sicut mulieres lascivae, ornabant se, interius non exterius, non vestibus sed moribus. Augustinus, nec affectetis vestibus placere sed moribus. Subjectae propriis viris, subjectione reverentiae et obedientiae. Glossa, etiam in his quae videbantur gravia. Genes. 3, sub potestate viri eris, sicut Sara, quae est exemplum sanctarum mulierum, sicut Abraham virorum. Isaiae 51, attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram quae peperit vos. Obediebat Abrahae dominum eum vocans, Glossa, ex reverentia, Genes. 18, postquam senui et dominus meus vetulus est et cetera. Cujus, scilicet Sarae, estis filiae, imitatione fidei etsi non successione generis. Erant enim proselytae, benefacientes, in agendo et maritos honorando, et non pertimentes ullam turbationem. In patiendo si aliquid mali inferatur a maritis vel a persecutoribus. Et nota quod non dicit timentes, quia timere est naturale et omnino caveri non potest, sed pertimentes, idest perfecte timentes, hoc est supra modum timentes, ita quod bonum inceptum dimittant vel aliquod inconveniens committant. Virtus enim etsi aliquando turbetur, non tamen perturbatur: cadit enim in ipsam turbatio propassio, sed non turbatio passio, secundum illud Proverb. 12, non contristabit justum quidquid et cetera. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam et cetera. Hic monet viros ad bene convivendum uxoribus, sicut se bene habere debent mulieres ad viros: similiter viri mariti earum sint, cohabitantes, reddentes debitum conjugale, secundum scientiam, idest discrete et cum moderamine, non sicut equus et mulus quibus non est intellectus, ut generent filios ad cultum unius Dei. In hoc autem quod dicit cohabitantes, significatur aequalitas in redditione debiti conjugalis. Et nota quod triplex est concubitus. Primus conjugalis qui fit causa concreandae et educandae prolis ad cultum Dei. Alius est maritalis et fragilis qui fit causa vitandae fornicationis. Tertius impetuosus et bestialis qui fit causa implendae libidinis, non ut in sua et cetera. Primus est meritorius. Secundus est peccatum, sed veniale. Tertius est peccatum mortale. De quo Augustinus dicit, quod vehemens amator uxoris adulter est et cetera. Impartientes honorem, scilicet in necessariorum administratione et reverentiae exhibitione. Sic praecipitur Exod. 20, honora patrem et matrem. Glossa, si abstinueris a coitu, honorem ei tribuis, quasi inferiori vasculo, idest fragiliori vasculo. Vasculum dicitur corpus mulieris ob susceptionem seminis et conceptionem prolis. 1 Corinth. 12, quae putavimus inferiora esse corporis membra, his abundantiorem honorem circumdamus. Et nota quod dicit impartientes, idest in parte tribuentes. Soli enim Deo honor totaliter est impendendus, tamquam, ecce alia causa, cohaeredibus vitae et gratiae, gratiae quidem in praesenti et vitae aeternae in futuro, ut non, ecce tertia ratio. Impediantur orationes vestrae, scilicet concubitus assiduitate. Beda: impediri orationem officio conjugali commemorat, quia quaerens uxori debitum credo orare non posse. Quod si, juxta apostoli sermonem, sine intermissione orandum est, nunquam ergo mihi conjugio serviendum est, ne ab oratione cui semper instare jubet ulla praepediat hora. Responsio, illud apostoli quod ibi ponit Glossa, sine intermissione orate, intelligendum est horis et temporibus constitutis. Vel potest dici, quod non cessat orare qui non cessat bene facere. Item ille servire dicitur, qui hoc facit causa libidinis. Vel loquitur de illo qui liber est et solutus, cui non expedit se subdere conjugali servituti, ut tute possit semper vacare orationi. In fide autem omnes unanimes compatientes et cetera. Supra hortatus est ad bene convivendum fratribus, et specialiter conjuges. Hic vero hortatur generaliter omnes docendo bene conversari etiam inter malos. Allegans primo suae convocationis beneficium. Secundo caeleste praemium, ibi: qui enim vult vitam et cetera. Tertio adversariorum impotentiam ad nocendum, ibi: et quis est qui vobis et cetera. Quarto Christi exemplum, ibi: melius est enim ut benefacientes. In prima parte docet qualiter se habeant ad bonos. Secundo qualiter ad malos, ibi: nulli malum et cetera. Tertio reddit rationem utriusque, quia in hoc vocati estis. Dicit ergo, in fide autem. Glossa, diversas personas, diversas conditiones, diversos sexus docui. Jam nunc omnes admoneo inquam, in fide autem, tenenda et defendenda quasi fundamento: omnes, tam liberi quam non liberi, tam viri quam mulieres, unanimes, unum scilicet de fide sentientes, ita quod nec cogitatione discrepetis. Vel unanimes, idest cor unum et animam unam habentes, non dissentientes. Unde Act. 2, erat eis cor unum et anima una in Deo. Istud autem quod sequitur, estote in oratione, non est de textu. Nec antiqui libri habent, nec Glossa exponit. Sed Ecclesia hoc addit in epistola ad ornatum et ad devotionem populi excitandam, vel ad manifestationem scientiae. Compatientes, scilicet miseriis proximorum, ut sic vos ostendatis unius corporis esse membra. Si enim patitur membrum unum, compatiuntur et alia membra. Fraternitatis amatores, fraternae unitatis et concordiae conservatores. Glossa, ne destruatis fraternitatem, ne per hoc a fidelibus recedatis, immo nec a Deo. Quia dicit Isidorus, qui a fraterna dilectione secernitur, a divina participatione privatur. Et notandum, quod amanda est fraternitas ut non ita cito cadamus. Proverb. 18, frater qui juvatur a fratre, quasi civitas firma. Item ut si ceciderimus, citius resurgamus. Eccles. 4, ve soli: quoniam si ceciderit, non habet sublevantem se. Item ut facilius a Deo quod petimus impetremus. Matth. 18, si duo ex vobis super terram consenserint de quacumque re quam petierint, fiet illis a patre meo qui in caelis est. Misericordes, bona vestra pauperibus communicando. Glossa, impendendo in eleemosynas, modesti, servantes scilicet modum in omnibus. Glossa, omnia cum modo facientes, attendentes omnes circumstantias loci et temporis et personarum, humiles, ne de his superbiatis. Sicut dicit Glossa, humilitas omnium bonorum conservatrix est. Gregorius, qui ceteras virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Non reddentes malum pro malo, in factis, nec maledictum pro maledicto, in verbis, sed e contrario benedicentes, scilicet sitis. Quod est perfectae et abundantis patientiae. Rom. 12, benedicite et nolite maledicere, quia in hoc vocati estis, idest ad hoc ut patientiam habeatis, ut benedictionem haereditate possideatis, benedictionem passivam. Illam scilicet qua dicetur Matth. 25, venite benedicti patris mei et cetera. Possidete regnum etc., haereditate, idest in haereditatem, scilicet firmiter et perseveranter, sicut haereditatis possessio firma est: quasi dicat: bene justum est, ut qui aeternam expectant benedictionem, semper in ore eorum resonet benedictio non maledictio. Glossa, quod quisque in futuro invenire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat. Qui enim vult vitam diligere et cetera. Hic allegat caeleste praemium. Primo proponens magnitudinem praemii. Secundo docens modum perveniendi, ibi: coerceat linguam suam a malo. Tertio dans fiduciam obtinendi, ibi: quia oculi domini et cetera. Dicit ergo, qui enim vult vitam diligere. Qui enim, quasi dicat, debet is benedicere et non maledicere. Vult vitam diligere idest ostendere se dilectionem vitae habere faciendo opera per quae ad vitam pervenitur. Et videre, idest videndo habere: in spiritualibus enim idem est videre quod habere, dies bonos, claritatis aeternae. Dicuntur enim dies gloriae, dies boni, ad differentiam dierum praesentis vitae qui mali sunt, secundum illud Ephes. 5, redimentes tempus quoniam dies mali sunt. Dicuntur autem dies esse in patria pluraliter, non propter successionem quae ibi non erit, quia sol justitiae qui nescit occasum semper lucescit, et utrumque hemisphaerium, rationis inferioris et superioris, lumine suae humanitatis et divinitatis illuminabit. Sed dicuntur dies pluraliter propter infinitam durationem. Mich. 5, egressus ejus a diebus aeternitatis. Et propter gaudiorum diversitatem in sanctis. Coerceat, hic ostendit meritum, ad perveniendum ad illud praemium. Primo meritum oris. Secundo, meritum operis, ibi, declinet autem a malo. Tertio meritum cordis, ibi, inquirat pacem et cetera. Dicit ergo. Coerceat linguam suam, scilicet freno discretae taciturnitatis. Ecclesiast. 28, verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos. Et dicit, coerceat, idest simul cum extremis suis, quae sunt cogitatio et operatio, arceat. A malo, aperto. Et labia tua ne loquantur dolum, malum scilicet occultum. Psalm. tota die injustitiam cogitavit lingua tua, et sicut novacula acuta fecisti dolum. Ponit autem duo quibus verba formantur; scilicet linguam interius, et labia exterius. Et nota, arcenda est lingua a malo multiplici: scilicet falso. Sapien. 1, os quod mentitur occidit animam. Item a nocivo, Psal. lingua eorum gladius acutus. Item otioso. Matth. 12, de omni verbo otioso et cetera. Item a doloso, Psalm. hic ne loquatur dolum. Declinet autem a malo. Glossa. Etiam si datur occasio ut peccet: unde non debet eam accipere sed declinare. Haec est prima pars justitiae. Et faciat bonum. Haec est secunda pars justitiae. Primo enim oportet extirpare vitia, quam inserere virtutes, inquirat pacem. Glossa, ut rem absconditam: non autem quaerat eam falso, sed ex animo, unde dicit: inquirat, idest intus quaerat pacem, scilicet futuram, quae exsuperat omnem sensum, Philippen. 4. Vel praesentem, cum Deo et hominibus. Rom. 12, si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Et persequatur eam. Persequatur, idest perfecte sequatur. Glossa, ut rem fugitivam. Hebr. 12, pacem sequimini et sanctimoniam et cetera. Inquirat affectu, sequatur effectu. Quia oculi domini, idest respectus divinae misericordiae ad remunerandum. Et dicit in plurali, quia misericordiae domini multae. Super justos. Ad observandum et protegendum eos. Ubi enim amor, ibi oculus. Deus autem justos diligit, ut habetur Psal. Et aures ejus, idest voluntas exaudiendi. In preces eorum, idest sunt intentae ad exaudiendum. Psal. qui plantavit aurem non audiet, qui finxit oculum non considerat? Dicit autem, in preces, ad significandum, quod celeriter exaudit. Isa. 65, antequam clament ego exaudiam: adhuc illis loquentibus ego audiam. Vultus autem domini etc., idest indignatio quae in vultu solet apparere. Super facientes mala. Ut puniat eos. Nec dicit, super, quasi dicat, puniet eos, aut supra condignum, vel aliter: sed notat eorum punitionem. Psal. 20, pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Tota auctoritas ista sumitur ex Psal. 33: videlicet, benedicam dominum in omni tempore. Et quis est et cetera. Hic allegat impotentiam adversariorum ad nocendum. Ubi primo excludit metum persecutoris. Secundo suadet audaciam confessionis, ibi, dominum autem Jesum Christum. Tertio imponit modum audaciae, ibi, sed cum modestia. Metum autem persecutoris excludit. Primo, negando persecutionis nocumentum. Secundo, asserendo profectum, ibi, sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Tertio, inducendo auctoritatem ad ipsum, ibi, timorem autem eorum et cetera. Dicit ergo, et quis est. Glossa. Ideo debetis declinare a malo et facere bonum, quia nemo potest vos retrahere si perficere volueritis; imo prosunt dum nocere volunt. Et quis est, an homo aut Diabolus. Qui vobis noceat, idest nocere potest, vos a bono violenter retrahendo, et ad malum violenter impellendo. Si boni, genitivi casus et neutri generis. Aemulatores fueritis, idest zelantes bonum, vel amatores boni aut imitatores: quasi dicat: nullus nocebit. Beda, perfectum boni aemulatorem nemo laedere potest. Glossa, si verba contumeliosa, si rerum damna, si inferantur corporum tormenta, non nocent, sed patientiam exercent. Sed et si quid: quasi dicat: non nocent, sed prosunt. Item quasi dicat, modicum quid est, patimini. In praesenti tempore. Propter justitiam. Viae tenendam, et patriae consequendam. Beati estis jam in spe, tandem in re. Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Multiplex est ratio quare debemus pati. Primo, ut sic Christi vestigia sequamur. 1 Petri 2, Christus passus est pro nobis obediens usque et cetera. Secundo, ut sic sanctis conformes simus. 1 ad Tim. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo et cetera. Tertio, ut consolationum Christi et sanctorum participes simus. 2 Corinth. 1, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum et cetera. Quarto, ut in bono gratiae conservemur. 1 Pet. ult., Deus autem omnis gratiae qui vocavit vos in aeternam gloriam suam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet. Quinto, ut per hoc peccata vitemus. 1 Pet. 4, qui passus est in carne, desiit a peccatis. Sexto, ut animae a Daemonibus praeserventur seu custodiantur. 1 Pet. 4, qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas. Septimo, ut in aeternum remuneremur. Matth. 5, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum. Eccles. 1, usque ad tempus sustinebit patiens. Cum hoc ita sit, timorem eorum etc., scilicet persecutorum, idest timoris materiam. Glossa, quae in eis timenda videtur, ut sunt regia potestas et hujuscemodi. Et non conturbemini, idest quamvis terreamini, fortassis secundum sensualitatem: non tamen conturbemini, secundum rationem. Glossa. Recedendo a fide et dilectione Dei. Sumitur autem haec auctoritas ex Isaia 8. Dominum autem, autem ponitur pro sed, Christum. Qui dominus est, secundum divinitatem. Christus, idest unctus, secundum humanitatem. Sanctificate, idest sanctum ostendite. Vel sanctum, idest firmum facite eum in corde firmiter retinendo. Et sit non tantum oris sed cordis intentione, sicut Deus dicitur exaltari. In cordibus vestris, non tantum in ore, non tantum in codice. Isa. 8, dominum exercituum ipsum sanctificate. Vos dico, parati, per providam mentis audaciam, semper, omni tempore prosperitatis et adversitatis. Ad satisfactionem. Per verba et opera, ut dicit Glossa. Per verba, dicendo, sic tenet Ecclesia: sic tenuerunt sancti: et in hac fide mortui sunt. Et per opera, faciendo opera quae decent habentes fidem, idest opera sanctitatis et veritatis. Omni poscenti vos, sive fideli, sive infideli. Poscenti, scilicet ad discendum, non calumniandum: secundum illud Matth. 7, nolite sanctum dare canibus. Rationem de ea quae in vobis est spe et fide. Hoc autem fit duobus modis secundum Glossam. Vel verbo, et hoc pertinet ad sapientes. Vel facto, et hoc ad omnes pertinet. Glossa: duobus modis de fide et spe nostra rationem reddere debemus: ut quaerentibus rectas causas spei et fidei intimemus, et ipsam fidem et spem inter pressuras illibatam teneamus, ostendentes per patientiam quod rationabiliter eam conservandam didicimus, pro cujus amore nec adversa pati, nec mortem subire formidemus. Sed cum modestia, in loquendo contra disputandi contentionem et clamorem. Ex timore, reverentiae in investigando, ne nimis subtiliora et ardua inquiratis. Conscientiam habentes, bonam absque scrupulo peccati mortalis. Glossa, ut quod exterius ostenditis, intus habeatis, ne dicatur hoc quod dicitur in Psalm. 49, peccatori dixit Deus, quare assumis et cetera. Ut in eo quod detrahunt de vobis, idest de hoc quod detrahunt vobis. Et qui calumniantur vestram in Christo conversationem, falsa crimina imponendo, scilicet persecutores vestri. Conversationem vestram, quo ad mores: in Christo manentem, quoad fidem, confundantur, confusione salubri, ut confusi in seipsis, idest tristes et dolentes et verecundi de sua iniquitate, et de offensa Dei, sequantur vos allecti exemplis vestris. Eccles. 4, est confusio adducens gloriam et cetera. Melius est enim. Hic allegat Christi exemplum. Ubi primo tangit patientis innocentiam. Secundo patiendi causam motivam, ibi, ut nos offerret Deo. Tertio passionis efficaciam, ibi, quia et vos. Quarto passionis gloriam per resurrectionem, ibi, per resurrectionem Jesu Christi. Dicit ergo, melius est enim: quasi dicat: debetis bene conversari nec dimittere bonum faciendum propter calumniatores. Melius est enim, idest vobis honorabilius est et utilius. Ut bene facientes, scilicet pati, quam malefacientes, idest nihil est pati sine meritis quam pro meritis. Et pati pro meritis in multis est cumulus damnationis. Unde si aliquis bene utitur poena, illa est ad dimissionem sui reatus. Pati vero sine meritis, meritum est. Et hoc, si voluntas Dei velit, si Deus hoc dare voluerit alicui. Per hoc innuitur quod pati sine culpa est ex voluntate Dei. Distinguit autem hic Glossa tria genera patientium. Quia qui justus patitur, Christum imitatur. Qui vero flagellis corrigitur, latronem dextrum imitatur, qui cum Christo in Paradisum intravit. Qui vero nec flagellis corrigitur, sinistrum latronem imitatur, qui post crucem in Tartarum ruit. Bene dico quod melius est: et hoc patet exemplo Christi. Quia et Christus semel pro peccatis. Christum frequenter proponit nobis in exemplum. Et ut dicit Augustinus, summa Christianae religionis est imitari quod colis. Semel inquam pro peccatis nostris, delendis et abluendis. Mortuus est. Ad Rom. 6, mortuus est propter delicta nostra. Justus pro injustis. In quo major ostenditur benignitas. Et nota quod dicit, semel mortuus est, quasi non iterum moriturus: ad destruendam haeresim quae dicit eum semel passum ad redemptionem hominum: et iterum passurum in aere ad redemptionem Daemonum. Insuper ad retrahendam falsam securitatem peccantium, quia ita peccant post Christi mortem, quasi pro peccatis eorum esset iterum moriturus. Item moraliter ad significandum quod nos debemus mori semel peccato: hoc est peccatum totaliter et postmodum non committere; secundum illud Eccl. 21, fili, peccasti? Ne adjicias iterum. Ut nos offerret Deo, patri, scilicet vel in praesenti vitam nostram laudabilem in conspectu patris ostendendo: vel in futuro nos in regnum patris introducendo, secundum Glossam. Mortificatos quidem carne, quo ad carnalia vitia. Vivificatos autem spiritu, idest vita spirituali. Glossa, spiritui sancto vel nostro: debemus enim esse mortui quoad carnalia, sed vivi quo ad spiritualia. Rom. 8, si spiritu facta carnis mortificamini, vivetis. In quo. Glossa, ut Deo offerrentur. Spiritu veniens, ipse Christus per inspirationem in terram, quamvis nondum per carnem assumptam. Vel spiritu, idest per spiritus angelicos per quos locutus est hominibus illius temporis, praedicavit, non in persona propria, sed per Noe et alios sanctos illius temporis, praedicavit, inquam. His qui in carcere erant, carnis scilicet vel peccati vel erroris, vel hujus exilii. Psal. 141, educ de carcere animam meam. Non enim erant de se valentes egredi per seipsos. Alia littera habet, in carne conclusi erant, idest carnalibus desideriis. Vel in carne, quasi in corpore corrupto quod dicitur carcer, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam. His dico. Qui increduli fuerant, ipsi praedicanti poenitentiam. Et diluvium futurum comminanti, aliquando, scilicet ante diluvium quando expectabant Dei patientiam. Putantes quod Deus patienter sustineret eos; vel quando expectabat eos, scilicet ad poenitentiam, Dei patientia differens vindictam. Unde Isa. 30: propterea expectat vos Deus ut misereatur vestri. In diebus Noe. Gen. 6, Luc. 17, edebant, et bibebant, nuptui tradebant etc. et venit diluvium et cetera. Cum fabricaretur arca, in conspectu eorum ad terrorem, in qua, scilicet arca, pauci credentes. Glossa, qui spem in Deum habebant, id est octo animae, pars pro toto, id est octo homines, scilicet Noe, uxor ejus, tres filii ejus, et eorum uxores. Salvae factae sunt per aquam. Arcam in sublime erigentem; sicut dicitur quod navis salvatur quae vadit per aquam. Aliqui libri habent per arcam: sed credo quod fictio est. Notandum quod per arcam significatur Ecclesia, quae collecta est de diversis fidelibus, sicut arca composita fuit de diversis lignis in qua pauci respectu damnatorum salvantur: quia Matth. 7 dicitur, arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam. Pauciores ambulant per eam, sed paucissimi perseverant in ea, et finem vitae assequuntur. Per hoc autem quod dicit quod octo animae salvae factae sunt, dat intelligere quod nullus salvatur qui non habet fidem resurrectionis, quae significatur per octonarium, quia Christus octava die resurrexit, et generalis resurrectio erit octava aetate. Ista salvatio est per aquam baptismalem. Vel per aquam, idest per tribulationem. Psalm. transivimus per ignem et aquam et cetera. Quod, idest cujus simile. Vos, scilicet credentes. Nunc, scilicet tempore gratiae. Facit Baptisma, existens similis formae. Glossa. Per omnia assimilatum illi arcae: quia quicquid tunc carnaliter, hic geritur spiritualiter. Sicut enim arca fuit de lignis levigatis, id est dolatis: sic Ecclesia Christi de sanctis per angustias et tribulationes dolatis et afflictis. Item sicut arca fuit de lignis imputrefactilibus seu imputribilibus: sic Ecclesia de incorruptis hominibus. Item in arca pauci salvati sunt, scilicet tantum octo animae, per quod signatur paucitas salvandorum. Matth. 22, multi sunt vocati, pauci vero electi. Unde nota quod paucitas salvandorum praefigurata fuit tempore legis naturae, quando scilicet omnes exceptis octo qui salvati sunt in arca diluvii, sicut habetur hic. Item fuit praefigurata tempore legis Mosaicae; ubi legitur Num. 14, de omnibus quos eduxit dominus ex Aegypto, fere sexcentis millibus per desertum (per quod significatur poenitentia) non intrarunt nisi duo terram promissionis, scilicet Josue filius Nun, et Caleb filius Jephonne. Item fuit praefigurata tempore prophetarum, quando filii Israel ducti sunt in captivitatem, et pauci relicti sunt in terra promissionis. Ezech. 12, relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia. Unde Psalm. pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Sed tempore gratiae fuit actu expressa et annunciata. Matth. 22, multi sunt vocati, pauci et cetera. Item per Noe homines salvi facti sunt in arca: sic per Christum in Ecclesia. Noe enim requies interpretatur; et significat Christum, in quo est requies animarum. Item quia extra arcam non est aliquis salvatus: sic nec extra Ecclesiam. Item multiplicatis aquis elevabatur arca: sic per tribulationem crevit Ecclesia. Baptisma ergo quod salvat nos est similis formae. Non illud Baptisma in quo tantum est depositio, id est ablutio sordium carnis. Sicut est Baptismus in aqua, sine spiritu: qualis Baptismus Judaeorum, de quo Matth. 25. Et Baptismus Joannis, de quo Joan. 1, ego baptizo vos aqua, et cetera. Qualia etiam sunt Baptismata haereticorum et omnium ficte accedentium. Sed Baptismus in quo est interrogatio bonae conscientiae. Glossa. Exigitur a baptizato pura conscientia per Ecclesiae ministrum baptizantem; scilicet de observantia rectae fidei et morum. Utrum scilicet baptizandus credat: utrum pompis Diaboli abrenunciet, quod fit in catechismo. In Deum. Conscientiae dico tendentis in Deum per fidem. Tale autem Baptisma, ad quod cum bona conscientia acceditur, salvos facit. Salvat, inquam, per resurrectionem exemplar. Quia sicut Christus resurrexit a morte ad vitam: sic nos in Baptismo a vitiis in virtutes. Rom. 6. Sumus cum illo consepulti per Baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis, ita et in novitate vitae ambulemus. Jesu Christi, qui, scilicet Christus, est in dextera Dei, id est in supremo loco beatitudinis. Vel in ejus aequalitate secundum divinitatem. Vel in potioribus bonis ejus secundum humanitatem quae per dexteram significatur Matth. ultimo. Sedet a dextris Dei. Deglutiens, idest destruens plena mortis victoria. Mortem, in resurrectione in se secundum rem. In nobis per spem. In hoc quod dicit, deglutiens, notatur plena mortis victoria: ut sicut quod destruitur non apparet, sed tum absorbetur, sic in eo per resurrectionem. Nullum enim vestigium mortis apparuit. 1 Cor. 15. Absorpta est mors in victoria. Item in hoc notatur desiderium mortis Christi pro salute humani generis: quod enim deglutitur avide sumitur Luc. 12, Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur. Item in hoc notatur quod ejus passio fuit amara. Amarae enim passiones cito deglutiuntur. Item in hoc notatur quod ejus dolor mortis cito transit, sicut illud quod deglutitur cito transit. Hoc autem facit jam in se, sed etiam faciet in nobis in generali resurrectione, quando praecipitabit mortem in sempiternum. Isa. 31. Unde sequitur, ut nos, qui sumus membra ejus, efficeremur haeredes vitae aeternae. Alia littera habet. Ut vos efficeremini, haeredes vitae aeternae, idest possessores ipsius vitae aeternae stabiliter. Augustinus, vicisti nos in morientibus, vita es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbuisti corpora morientium, temporalis fuit. Victoria qua absorpta est vita resurgentium, aeterna manebit. Profectus in caelum, in die ascensionis, Act. 1, Psalm. a summo caelo egressio ejus et cetera. Subjectis sibi Angelis, qui prius erant subjecti secundum rem, tunc subjecti facti sunt secundum manifestationem. Philippen. 2. Ut in nomine ejus omne genuflectatur, caelestium et cetera. Angelis (interlinearis, primus ordo), et potestatibus (interlinearis, secundus ordo), et virtutibus (interlinearis, tertius ordo). Notandum vero quod ordo appellatur hic hierarchia secundum Dionysium. Hierarchia enim est ordo divinus. Per Angelos enim intelligitur hic hierarchia infima. Per potestates media: per virtutes suprema. Nam virtus, secundum Dionysium, nomen generale est omnium Angelorum. In omnibus enim reperire est virtutem et operationem. Unde quandoque nomine virtutum, omnes etiam omnium ordinum intelliguntur. Daniel. 3, benedicite omnes virtutes domini domino. Hic autem praecipue intelligitur per virtutes, tertia hierarchia: quia virtus est nomen bonitatis et excellentiae, secundum illud, virtus est optimum de re, et virtus est influentia ultimum de potentia. Et ideo illi qui divinam bonitatem excellentius recipiunt, merito virtutes vocantur.


Caput 4

[89299] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 2 cap. 4 Christo igitur passo et cetera. Supra instruxit eos ad bene vivendum, et convivendum fratribus; hic vero instruit eos ad compatiendum Christo capiti, id est ad compatiendum, exemplo Christi. Ubi primo animat eos respectu passionum imminentium. Secundo respectu jam praesentium, ibi, charissimi, nolite peregrinari. Animat autem respectu passionum imminentium: primo, patiendi rationes proponendo: secundo, virtutum armis eos muniendo, ibi, estote itaque. Assignat autem quinque rationes. Quarum prima sumitur ex imitatione salvatoris. Secunda ex consideratione utilitatis ex hoc provenientis, ibi, quia qui passus est in carne. Tertia ex congruitate temporis, ibi, sufficit enim praeteritum tempus. Quarta ex intentione evangelicae praedicationis, ibi, propter hoc enim et mortuos. Quinta ex propinquitate finis, ibi, omnium autem finis. Dicit ergo, Christo igitur passo et cetera. Glossa. Quia deglutivit mortem, et nos vitae aeternae haeredes erimus. Christo igitur tamquam exemplari praecipuo patiendi. Passo in carne, non in natura divinitatis: sed in natura assumptae carnis; quod significatum fuit in ariete immolato, et in Isaac liberato, ut habetur Gen. 22. Et vos eadem cogitatione armamini, idest ejus passionem recolite, et patimini pro eo similia. Glossa. Sicut ipse sponte, et nos sponte. Sicut ipse omnia tolerat, et nos toleremus. Et bene dicit, armamini, quia memoria dominicae passionis contra insultus et tentationes Diaboli munit et roborat. Bernardus, tanta est virtus crucis Christi, ut si in mente fideliter habeatur, nulla libido, nulla peccati praevalere possit invidia: sed continuo ad memoriam ejus, totius peccati et mortis, scilicet spiritualis, fugatur exercitus. Similiter Gregorius, si passio Christi ad memoriam revocetur, nihil tam durum quod non aequo animo toleretur. Thren. 3, dabo eis scutum cordis laborem tuum. Nota quomodo dominus armatus fuit in cruce. Habuit enim in capite quasi galeam, non de auro vel argento, sed de spinis. Habuit loricam non de aere vel ferro, sed carnem immaculatam de virgine sumptam; habuit in manibus non lanceam vel gladium, sed magnos clavos manibus affixos: in pedibus quasi calcaria clavos infixos. Pro equo vero habuit ipsam crucem. Qui passus est in carne, idest: armamini cogitatione patiendi, exemplo Christi: quia inde provenit utilitas. Quia qui passus est in carne; carnales scilicet concupiscentias per edomationem carnis extinguendo: vel corpus pro justitia martyrio exponendo. Hoc est, duplici modo, secundum Glossam, potest quis Christo crucifigi. Ad Galat. 5, Christo confixus sum cruci. Desiit a peccatis, quasi, mortuus peccato intendit Dei servitio. Isidorus, mori oportet in carne mundo, ne moriamur in anima Christo. Et sumitur hic caro pro toto homine tam interiori quam exteriori. Unde sensus est: qui passus est in carne, id est, in se toto homine: in anima per contritionem, in carne per macerationem. Talis desiit a peccatis omnibus tam carnalibus quam spiritualibus. Ut non jam desideriis hominum, hoc est, desideriis carnalibus. Sic enim sonat homo in carnalitate. 1 Corinth. 3, nonne homines sive carnales et cetera. Sed voluntati Dei vivat, id est secundum voluntatem Dei faciendo bona opera. Quod reliquum est temporis, id est ad modicum quod restat sibi de spatio vitae, supple ad agendum vel ad vivendum. In carne, id est in vita ista corruptibili et fragili. Notandum quod dicit, quod reliquum est temporis, idest reliquias temporis sui. Forte multa fercula fecit homo Diabolo: unam partem temporis exponendo in luxuriis: aliam in superbia et elatione cordis: aliam in gula, aliam in avaritia: saltem reliquias temporis sui det Deo, et vivat secundum voluntatem Dei. Sufficit enim et cetera. Glossa. Jam cessat a peccatis; et merito, quia considerata immanitate scelerum, sufficit praeteritum tempus, impendisse secundum voluntatem gentium: sufficit tempus praeteritum, imo minus est: quia totum tempus ad poenitentiam est datum. Apoc. 1. Dedit illi tempus ut poeniteat; unde in peccatis expenditur superflue. Ad voluntatem gentium consummandam: idest quod expendistis cum gentibus fuistis gentiliter viventes: quasi diceret: de tempore multum amisistis; sed perpetratio peccatorum quam fecistis in tempore praeterito, debet vobis sufficere. Vel ad voluntatem gentium consummandam, idest malorum gentiliter viventium quibus vos conformastis peccando, unde et tempus praeteritum consumpsistis in vanum. Qui, scilicet gentiles, vel gentiliter viventes. Ambulaverunt, passibus mentis, non passibus corporis, de malo in pejus proficiscendo. In luxuriis, idest luxuriandi actu. Desideriis, luxuriandi voluntate, secundum Glossam vinolentiis, id est inebriandi consuetudine, quae luxuriae occasio est. Alia litera habet, violentiis in pauperum oppressione, commessationibus, epularum solemnium assiduitate, potationibus, idest potandi superfluitate. Isidorus, ebrietas perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis. Ideo dicitur Rom. 13, non in comessationibus et cetera. Ebrietatibus et illicitis idolorum cultibus, in quibus consistit fornicatio spiritualis. Ponitur autem istud ultimum quasi maximum. Unde Sapient. 14, infandorum idolorum cultura omnis mali causa, initium et finis. Glossa, a parvis ad maximum pervenitur: non quod peccata praecedentia sint parva, quae sunt in seipsum vel proximum: sed quia istud est directe in Deum. In quibus, vitiis praedictis quae vix reliquistis, nunc, scilicet post conversionem vestram, obstupescunt, propter insolitam vitae novitatem, in quo, idest in qua, admirantur, propter vitae magnitudinem et difficultatem, quia stupor est timor ex consueta imaginatione. Admiratio vero est timor ex magna apprehensione. Vel stupor de declinatione mali: admiratio de operatione boni. Glossa, quasi impossibilis videtur incestuosis castitas, gulosis abstinentia, superbis humilitas et cetera. Non concurrentibus vobis, idest cum eis concurrentibus sive concordantibus. Prov. 1, pedes eorum ad malum currunt, in eamdem luxuriae confusionem, scilicet qua sunt, et vos aliquando fuistis. Blasphemantes, idest vituperantes vitam vestram, quia jam estis eis dissimiles. Nec curetis de hoc si benefacientes blasphemamini ab eis, qui, idest quia ipsi, reddent rationem, scilicet in judicio de operibus suis, Eccles. 12, cuncta quae fiunt adducet dominus in judicio pro omni errato, sive bonum sive malum sit. Et qui paratus est judicare. Ad differentiam judicum hujus saeculi, quos oportet causas examinare antequam judicent. Ipse autem novit omnia, unde non indiget tali examinatione; et quia ipse semper est paratus judicare et nos semper debemus esse parati ut judicemur. Matth. 25, et vos estote parati et cetera. Judicare inquam, vivos et mortuos, idest illos qui tunc vivi et mortui reperientur, et bonos et malos. Act. 10, constitutus est a domino judex vivorum et mortuorum. Propter hoc enim. Haec est quarta ratio, quae sumitur ex intentione evangelicae praedicationis. Glossa, ideo non debetis curare malorum blasphemationem, quia propter hoc: vel sic, propter hoc, scilicet judicii periculum evitandum, et mortuis, morte spirituali, evangelizatum est, idest praedicatum est verbum Evangelii, ut judicentur quidem, in praesenti a semetipsis, idest puniantur et quasi condemnentur, secundum homines in carne, idest de factis suis humanis quae commiserunt in carne, carnaliter scilicet viventes. 1 Corinth. 11, si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur. Vivant autem secundum Deum in spiritu, idest vita spirituali, quae est secundum Deum, idest secundum Dei voluntatem. Rom. 8, si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Omnium autem finis etc. ita judicabit Deus et non tardabit judicium generale in fine mundi. Judicium autem personale est in morte cujuslibet. Vel omnium finis, idest mors, ad quam sicut ad finem omnia terminantur, appropinquabit, Eccles. 11, nescit quod tempus eum praetereat et mors appropinquat. Isidorus, vita praesens, quia ipsis suis incrementis deficit, brevis est. Suo enim augmento perit, dum illud quod videtur in futuro perfici, in praeterito periit. Estote itaque prudentes et cetera. Hic animat eos virtutum armis muniendo, ponens septem virtutes. Primo discretionem. Secundo devotionem, ibi: et vigilate in orationibus. Tertio charitatem, ibi: ante omnia. Quarto hospitalitatem, ibi: hospitales. Quinto liberalitatem, ibi: unusquisque sicut accepit. Sexto loquendi rectitudinem, ibi: si quis loquitur et cetera. Septimo fidelem ministrationem, ibi: si quis ministrat et cetera. Dicit ergo, estote itaque, quia scilicet finis appropinquat et incerta est hora, itaque estote prudentes, idest futura praevidentes. Deuteron. 32, utinam saperent et cetera. Prudentiam autem praeponit, quia prudentia, ut ait Bernardus, non tam est virtus quam auriga virtutum. Prudentia autem: ponitur hic quasi ante custodem seu custodiam. Humilitas vero quasi retro custodiam. Et vigilate, ad habendam scilicet prudentiam diligentes et soliciti estote, non pigri aut somnolenti, in orationibus, non in ludis aut luxuriis, aut comessationibus, aut ceteris malis: sed in orationibus; non in una tantum, sed pluribus. Unde Glossa, frequentibus. Et dicit, vigilate, sicut dicit Glossa, ne aliud cogitet, quam illud quod deprecatur. Augustinus in Psalmis et hymnis: cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore. Item Glossa, cum stamus ad orandum, omnis carnalis cogitatio absistat: intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi orat. Debemus ergo vigilare. Primo ipsum Deum incessanter diligendo. Cant. 5, ego dormio et cor meum vigilat: quasi dicat: et in dormiendo cogito de Deo. Secundo ipsum devote laudando, non dormitando, sive in particularibus orationibus sive communibus, ut in Missa, vesperis, matutinis et aliis horis canonialibus et ecclesiasticis. Thr. 2, consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum. Tertio ipsum solicite deprecando, 1 Petr. 4, idest in isto cap.: vigilate in orationibus. Quarto ipsum Deum affectuose desiderando. Isaiae 26, anima mea desiderabit te in nocte, in principio vigiliarum. Notandum: si omnibus vigilandum est, maxime praelatis qui habent custodire gregem et cetera. Ex prima parte Glossae videtur, quod non valet oratio quae in mente non vertitur. Cujus contrarium patet; quia non possumus vitare, quin aliquid aliud cogitemus. Ex ultima parte Glossae, videtur quod non oportet orare voce. Responsio, ad primum, non dicit Glossa, quod quis nihil aliud cogitet; sed dicit quod ad hoc est vigilandum. Non enim possumus facere quin alia cogitemus; sed ea cito repellere debemus, ne in eis moram faciamus. Ad aliud dicendum, quod Glossa non dicit orationem vocalem non esse bonam et pro loco et tempore necessariam; sed quia mentalis est melior quae est cum desiderio, desiderium enim animae loquitur Deo. Psalm. 9, desiderium pauperum exaudivit dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua. Ante omnia, idest prae ceteris virtutibus. Ipsa enim est mater et forma virtutum, sine qua aliae virtutes nihil valent ad meritum, mutuam, ab uno alteri reddendam. Rom. 13, nemini quidquam debeatis nisi et cetera. In vobismetipsis, idest intra vos in corde, et non tantum in signis exterioribus. 1 Joan. 3, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ut, inquam, in vobismetipsis, idest propter id quod in vobis est internum, scilicet imago Dei et non temporalia. Charitatem, idest charam dilectionem, spiritualem, non carnalem. Augustinus, in regula: non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio. Continuam, non interruptam, habentes. Loquitur magis de continua charitate habenda, quam de vigiliis vel orationibus. Quia, ut dicit Beda, semper diligere valemus; semper autem vigilare in orationibus, fragilitate carnis obstante, non possumus. Quia charitas operit multitudinem peccatorum. Ne appareant scilicet ad puniendum. Glossa, ut sit quod puniat Deus. Proverb. 10, universa delicta operit charitas. Hospitales invicem, quia non solum in affectu, sed in effectu est. Sitis hospitales invicem, idest susceptores hospitum, sine murmuratione: quasi dicat: et si laboretis, fratres recipiendo in hospitio, tamen hilariter hoc facite, non murmurantes de longo labore: unusquisque: quasi, sive sit de majoribus, sive de minoribus. Sicut accepit, scilicet gratis. Matth. 10, gratis accepistis, gratis date. Gratiam, idest quodlibet donum gratuitum, in alterutrum, idest ad utilitatem aliorum, illam administrantes: idest quilibet in alterutrum, sicut membra in uno corpore sibiinvicem serviunt. Oculus enim videt toti corpori et pes portat totum corpus. Sicut boni, non avari, sed diffusivi, dispensatores multiformis gratiae Dei. Dicit dispensatores, ut innuat, quod talia non sunt dispensanda tamquam nostra, sed tamquam nobis ad dispensandum aliis tradita sive credita. 1 Corinth. 4, sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores et cetera. Dicitur autem gratia multiformis propter multiplices effectus gratiarum, vel propter diversos habitus virtutum, vel secundum Glossam, merita multiformis gratiae, idest multipliciter formatae, secundum desiderium uniuscujusque. Hoc est dicere quod usus gratiae formatur juxta applicationem animi ad id quod desiderat. Ut si quis se applicat ad patientiam, magis datur ei usus gratiae patientiae, et sic de aliis, si quis loquitur, idest scientiam et officium loquendi habet. Tamquam sermones Dei. Notatur hic qualitas verbi proferendi: ut scilicet sit aedificatorium, sicut sermo Dei: ad Ephes. 4, omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei. Si quis ministrat, scilicet aliis, idest si quis habet officium ministrandi, sive temporalia, sive spiritualia, tamquam ex virtute quam administrat Deus: idest non reputet se facere ex virtute propria, sed ex gratia divina. 1 Corinth. 4, quid habes quod non accepisti a Deo? Ut in omnibus, factis vestris et verbis, honorificetur Deus, idest totum fiat in honorem Dei. Ad Coloss. 3, omnia in gloriam Dei facite, per Jesum Christum dominum nostrum, tamquam per nostrum mediatorem: et merito, quia nobis a patre per ipsum fluunt, cui, scilicet Deo vel Christo, est gloria, in se, et imperium, quo ad alios, in saecula, futura consecutiva, saeculorum, praesentium sine fine: non quod in futuro sint plura saecula per successionem, sed per aeternitatem quae omnia saecula continet. Charissimi, nolite peregrinari in fervore et cetera. Hic animat eos ad patientiam exemplo Christi respectu passionum jam praesentium, in quibus jam erant, exhortans eos ad patiendum. Primo perseveranter. Secundo libenter, ibi: sed communicantes et cetera. Tertio fiducialiter, ibi: si exprobramini. Quarto innocenter, ibi: nemo autem vestrum. Quinto glorianter, ibi: si autem ut Christianus. Sexto humiliter, ibi: itaque et hi qui patiuntur. Dicit ergo, charissimi. Glossa, haec bona facite et pro nulla tribulatione cessate. Et vocat eos charissimos. Charos quidem quia homines. Chariores, quia fideles. Charissimos, quia vitae aeternae haeredes. Nolite peregrinari, idest reputare vos alienos a Christo capite vel a societate membrorum Ecclesiae. Vel nolite peregrinari, idest a statu fidei, ac ab amore Dei alienari. Qui enim peregrinatur locum suum dimittit. Locus autem animae Deus est, a quo non debemus peregrinari. In fervore, idest tribulationis ardore. Unde tribulatio camino et fornaci comparatur. Eccles. 27, vasa figuli probat fornax. Quia, ut dicit Gregorius, quod forma auro, quod flagellum grano, hoc facit tribulatio viro justo, qui ad tentationem vobis sit, idest ad probationem. Et sic ad bonum vestrum; et ideo non debetis inde facere damnum vestrum. Solet enim Deus tentare bonos. Genes. 22, tentavit Deus Abraham et cetera. Quasi novi aliquid vobis contingat, quod scilicet non contigerit aliis: quasi dicat: tentari et persecutiones pati non est novum, sed antiquum, et frequens: nec factum solum vobis, sed omnibus sanctis. 2 Timoth. 3, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. Alia litera habet, nolite mirari in fervore et cetera. Et hoc dicitur quibusdam, qui quamdiu sunt in saeculo, non sentiunt tentationem aliquam: sed statim quando sunt aggressi poenitentiam vel religionem, tentantur et de hoc mirantur, sed non est mirandum. Et dicit Gregorius. Illos pulsare Diabolus negligit, quos quieto jure se possidere sentit. Christus in deserto tentatus est, Matth. 4. Judith. 11, dixit Holofernes, nunquam volui nocere viro, qui voluit servire Nabuchodonosor. Sed communicantes Christi passionibus, idest ad similitudinem ejus patientes. Et dicit, communicantes, quasi in parte capientes, quia ad fastigium ejus non possumus ascendere. Vel communicantes, idest cum Christo patientes. Et dicit passionibus in plurali, quia tota vita Christi fuit passio, et quia multa passus est. Matth. 20, tradetur gentibus ad illudendum et flagellandum et conspuendum et cetera. Gaudete. Pro regis vestri conformitate in praesenti. Jacob. 1, omne gaudium existimate fratres etc., ut scilicet multo gaudio passionum. In revelatione gloriae ejus, idest in futuro judicio quando gloria Christi revelabitur, gaudeatis, mente, exultantes, corpore. Habebunt enim sancti gaudium interius et exterius, spirituale et corporale: non quod gaudium sit in corpore tamquam in subjecto: sed tantum erit gaudium in anima, quod per tripudium manifestabitur, et apparebit in corpore. Psal. 83, cor meum et caro mea exultaverunt et cetera. Item Psal. Exultabunt sancti in gloria. Exultabunt primo, de puritate conscientiae. Proverb. 15, cor gaudens exhilarat faciem, idest conversationem exteriorem. Eccles. 30, non est oblectamentum et cetera. Secundo de virtutis adeptione. Isa. 61, gaudens gaudebo in domino, quia induit me vestimento salutis, idest virtutibus, igitur meritis. Tertio, de bona operatione. Proverb. 21, gaudium est justo facere justitiam. Quarto, de tribulationum pro Christo perpessione, sicut hic, communicantes Christi passionibus gaudete. Act. 5, ibant apostoli gaudentes et cetera. Quinto de divini auxilii confortatione. Habacuc 3, ego autem in domino gaudebo et cetera. Sexto, de mercedis aeternae promissione. Matth. 5, gaudete et exultate; ecce enim merces vestra et cetera. Septimo, de peccatorum conversione. Philipp. 4, fratres mei charissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea, sic state in domino. Octavo, de profectu conversorum et utilitate: unde illud, gavisus sum quoniam inveni te cum filiis tuis ambulantem in veritate. Si exprobramini: quasi dicat: etiam debetis gaudere; quia si exprobramini, idest opprobria sustinetis, in nomine Christi. Glossa, permanentes in confessione nominis ejus. Vel in nomine Christi idest pro nomine ejus, eo quod a Christo appellamini Christiani. Beati estis. Jam in spe, tandem in re. Lucae 6, beati eritis cum vos oderint homines, et exprobraverint et cetera. Quoniam quod est honoris, de bono opere. Et gloriae, de testimonio conscientiae, et virtutis Dei, in resistentia passionis et tentationis illatae vel oblatae: et sic exponitur de beatitudine. Vel quod est honoris quantum ad animam, quia est magnus honor parificari Angelis miseratione creatoris. Et quod est gloriae, quantum ad stolam corporis, quod et reformabitur. Reformabit enim corpus humilitatis nostrae et cetera. Et virtutis Dei, quo ad impassibilitatem utriusque et incorruptionem. Surget enim in virtute. Et de his tribus, Rom. 2, his qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt vitam aeternam. Istud inquam totum super vos requiescet. In hoc notatur quod habebunt jam dicta invisibiliter et inamissibiliter. Et requiescet super vos spiritus, scilicet sanctus. Qui est ejus, scilicet Christi. Et dicitur Christi, quia procedit ab eo secundum divinitatem, ad confutandum errorem Graecorum. Vel ejus etiam secundum humanitatem, qui ei datus est non ad mensuram. Hic spiritus modo requiescit in nobis per pacem pectoris. In futuro autem, per pacem aeternitatis: tunc requiescet sine omni motu et turbatione. Super vos. Non solum in vobis: in quo notatur plenitudo, non solum sufficientiae, sed et supereffluentiae. Nemo autem vestrum et cetera. Quia beatus qui patitur in nomine Christi. Nemo, inquit, vestrum, scilicet fidelium. Patiatur quasi homicida, idest pro crimine suo. Quia ut dicit Glossa, martyrem non facit poena, sed causa. Ibi enim, ut dicit Glossa, nullum praemium expectatur, sed forte initium est poenae. Quod intelligendum est, si invitus omnino patiatur, aut maneat in voluntate peccati seu peccandi. Tangit autem quatuor crimina, quibus proximo nocetur, quae lex punit. Primo dicit, homicida, qui nocet in propria persona proximi. Secundo dicit, aut fur, qui in substantia, sed occulte; aut maledicus, qui in fama; aut alienorum appetitor, idest invasor, qui nocet in substantia manifeste. Vel dicitur alienorum appetitor, qui nocet proximo in uxore sua. Ponit autem peccata in proximum, non in se ipsum, quia talia lex puniebat. Si autem ut Christianus, idest Christi imitator et discipulus sine culpa sua patitur. Non erubescat. Quia pati pro Christo potius est gloria, quam erubescentia. Act. 5, ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii etc., autem, pro sed glorificet Deum, scilicet laudando, et ei gratias agendo. In isto nomine, scilicet Christiano, pro quo patitur, de hoc quod pro isto nomine dignus habitus est pati. Quoniam tempus est. Glossa, ideo patiendum est pro nomine Christi, quoniam tempus est in praesenti placitum et optimum. Ut judicium, scilicet divinae ultionis, quia nullum apud Christum remanet impunitum, ut dicit Glossa. Incipiat a domo Dei, idest a sanctis qui sunt de familia Dei, et numero et merito: terminabitur vero tempore futuro in Diabolo; quia boni puniuntur in praesenti temporaliter, mali vero in futuro aeternaliter. 2 Mach. 6, non enim sicut in ceteris nationibus Deus patienter expectat, ut eos cum judicii dies venerit, in plenitudine peccatorum puniat. Si autem judicium, scilicet ultionis divinae, incipit primum a nobis, scilicet fidelibus, qui de peccatis poenitendo jam veniam impetravimus. Qui finis eorum qui non credunt Evangelio? Scilicet erit: quasi dicat, nullus. Glossa. Si cruciat hic quos amat et flagellat filios: quid debent sperare servi iniqui et nequissimi? Luc. 22, si in viridi hoc fuerit, quid erit in arido? Proverb. 11, si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? Et si justus quidem. Reddens Deo et proximo quod suum est. Vix salvabitur. Glossa, aestuando, decertando cum magno certamine, et cum magna difficultate. Act. 14, per multas tribulationes oportet intrare et cetera. Impius, quo ad fidem. Et peccator, quo ad mores. Ubi parebunt, idest nusquam hic apparere meruerunt, qui a Deo, qui ubique est et locus omnium, se elongaverit. Apparebunt vero, secundum Glossam, in terratico loco, scilicet in Inferno, non in caelo vel in mundo. Psal. 36, quaesivi eum et non est inventus locus ejus. Vel loci est locatum salvare, et locati locum appetere. Hoc autem non est reperire in Inferno: ideo non dicuntur esse in loco. Itaque et hi et cetera. Glossa, quia judicium incipit a domo domini. Itaque et hi, scilicet fideles. Qui patiuntur secundum voluntatem Dei, idest sicut Deus vult eos pati: scilicet sine culpa sua: unde subdit, in benefactis: hi inquam, commendent animas suas. Glossa, commendent animas suas Deo, de se nihil praesumentes, ut hic secundum quod vult purget, et beatificet in futuro. Fideli creatori, qui habet voluntatem conservandi, quia fidelis est. Potestatem quia creator est. 2 Tim. 1, scio cui credidi; et certus sum, quia potens est et cetera. Unde et dominus in passione sua Deo patri spiritum suum commendavit. Luc. 23, in manus tuas, domine, commendo spiritum meum. Nota super illud, si vix justus salvabitur et cetera. Notandum quod multae sunt causae, quare justus vix salvabitur. Una causa est, propter meritorum nostrorum indignitatem. Rom. 8, non sunt condignae passiones et cetera. Secundo, propter corporis et animae contrarietatem: ad Galat. 5, caro concupiscit adversus spiritum et cetera. Tertio, propter carnis gravitatem et corruptionem. Sapient. 9, corpus quod corrumpitur aggravat animam. Matth. 11, regnum caelorum vim patitur, et violenti et cetera. Quarto, propter viae arctitudinem. Matth. 7, arcta est via quae ducit ad vitam. Quinto, propter bonorum operum difficultatem, quia virtus consistit circa difficile. Sexto, propter justitiae nostrae incertitudinem. Isa. 64, justitiae nostrae, tamquam pannus menstruatae. Gregorius, justitia vestra ad examen divinae justitiae adducta, injustitia est: et sordet in discretione judicis, quod in consideratione fulget operantis. Septimo, propter judicis districtionem. Psalm. 143, non intres in judicium cum servo tuo, domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Anselmus, quae nunc bona esse putas, quaeque nunc mala esse non putas, apparebunt ibi, idest in judicio, nudata facie, ingenua peccata.


Caput 5

[89300] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 2 cap. 5 Seniores ergo et cetera. Post exordium in 1 cap. ponit narrationem in tribus sequentibus cap.: hoc ult., ponit conclusionem, in qua ex praemissis recapitulando infertur. Ponitur primo auditorum exhortatio. Secundo, epistolae commendatio, ibi, per Sylvanum fidelem. Tertio, scribentis affectio, ibi, salutat vos et cetera. Auditorum autem exhortatio ad observantiam praedictorum, tria continet. Primo, officium majorum. Secundo, minorum, ibi, similiter et adolescentes. Tertio, omnium, ibi, omnes enim invicem. In prima parte, primo, ponitur exhortationis forma. Secundo, materia, ibi, pascite qui in vobis est gregem. Tertio, finis, ibi, ut cum apparuerit. Dicit ergo, seniores. Glossa, et quia oportet pati, et qui patiuntur, animas suas commendant Deo. Seniores, inquam, quasi aetate, vel cura; scilicet presbyteros; quia presbyter Graece, senior Latine dicitur. Qui in vobis sunt. Non dicit super vos, sed in vobis, quia rector debet esse inter subditos quasi unus ex ipsis, Eccl. 32. Obsecro. Non impero, sed per sacra adjuro, insinuando potius charitatem quam auctoritatem, consenior. Ego scilicet. Glossa, favorem captat ex senili aetate: ex hoc etiam innuit, quod magis sibi credendum est, quia in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia, ut habetur Job 12. Et testis Christi passionum. Tum quia ipsum patientem vidi: tum quia propter eum multum sustinui. Qui et ejus, gloriae aeternae. Quae revelanda est, idest manifestanda. In futuro, scilicet in die judicii. Isaiae 40, revelabitur gloria domini. Communicator fui, scilicet in Christi transfiguratione, et in ejus resurrectione mihi facta apparitione. Et de quo obsecrat subdit, pascite inquit, scilicet verbo et exemplo et spirituali subsidio. Unde ter dictum est Petro, Joan. ult. pasce oves meas, pasce, pasce. Non dicit, tonde, vel excoria. Jer. 6, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt, idest sub jurisdictione. Gregem Dei, idest congregationem ovium Christi fidelium. Act. 20, attendite vobis et universo gregi etc. qui in vobis est. Glossa, inter vos, vel vos ipsi estis, qui debetis considerare gregem vestrum non tamquam minorem, sed vos communes exhibere ei. Eccles. 32, rectorem te posuerunt, noli extolli: sed esto in illis, idest inter illos, quasi unus ex ipsis. Contra hoc faciunt saepius multi praelati pascentes semetipsos, et gregem derelinquentes. Ezech. 34, vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Et ibidem, quod crassum erat comedebatis et cetera. Postea docet modum pascendi triplicem sed spontanee: non invite, non cupide, non superbe. Unde dicitur, providentes. Glossa. Illis subditis de omnibus necessariis tam animae quam corporis. Praelati enim sunt oculi corporis ecclesiastici, et ideo toti corpori debent providere. Cant. 5, oculi ejus sicut columbae. Non coacte, non propter necessitatem inopiae vitandam exerceatis pastoralem curam. Sed spontanee. Ita quod necessitas victus ad hoc non pertrahat. Non est spontaneus, quem paupertas urget: et voluntarius, quem cupiditas trahit. Secundum Deum, ut nihil nisi divinum praedicetis. Contra illos qui praedicant mendacia propter quaestum. Et sic sumitur ly secundum, materialiter. Vel secundum Deum, idest servando formam quam Christus servavit, praedicando et providendo in gentibus quantum in se erat. Et sic sumitur hic ly secundum formaliter. Vel secundum Deum, idest ut Deum finem vestrum ponatis, nihil aliud quaerentes praeter ipsum. Vel propter ipsum, scilicet principaliter. Et sic sumitur finaliter: quasi dicat: propter ipsum debetis regere et praedicare non temporalia, neque turpis lucri gratia, gratia, idest causa, provideatis vel praedicetis: quasi dicat: nullius quaestus amor vos compellat, vel dignitatis appetitus; sed amor Dei et utilitas proximi. Unde subdit, sed voluntarie, idest gratuite. Glossa, cuncta opera religionis debent esse voluntaria. Neque, supple, sitis pascentes vel providentes, ut dominantes, alios scilicet vobis imperiose subjectos esse volentes. Et notandum quod dicit, neque ut dominantes: non solum non dominantes: quia nihil debent exterius praetendere, per quod possit de eis opinari, ut videantur velle dominari, in cleris, idest in dignitatibus sorte divinae electionis obtentis. Nam clerus idem est quod sors, secundum illud Psalm. 67, si dormiatis inter medios cleros et cetera. Unde removet hic triplex motivum suscipiendi ac exequendi officium praelationis seu praelaturae et praedicationis: scilicet penuriam, avaritiam et superbiam, sed forma facti gregis, scilicet sitis, idest exemplar bene vivendi, ut per vos alii informentur ad scientiam et honestam conversationem. Forma inquam non substantialis, sed accidentalis, quae separata a substantia, nihil est, sic praelatus separatus a grege nihil valet: unde idolum dicitur Zachar. 11, o pastor et idolum derelinquens gregem et cetera. Item forma ad cujus aspectum informentur alii et concipiant foetus similes. Sicut ad aspectus virgarum oves Jacob concipiebant secundum colores quos videbant, Gen. 30. Sed quomodo possent alios formare qui in seipsis sunt informes et monstruosi? Bernardus, monstruosa res est sedes prima, vita ima; gradus supremus, status infimus; vultus gravis, actus levis; sermo multus, fructus nullus; ingens auctoritas et animi instabilitas. Vel forma factiva et non fictiva. Gregorius, informis est vita pastoris qui modo calicem domini signat, modo talos agitat: qui in avibus caeli ludit, modo canes instigat. Non sic fuerunt forma antiqui praelati, ut apostoli, martyres et confessores, qui non causa dominandi, sed laborandi praelaturas suscipiebant. Philipp. 3, observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Et haec ex animo, non ficte sicut hypocritae, qui omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Ut cum apparuerit: quasi dicat, hoc praemium consequemini cum apparuerit, in judicio scilicet, qui modo est absconditus. Princeps pastorum, idest Christus qui est summus pastor (Joan. 10, ego sum pastor bonus) percipiatis, idest perfecte recipiatis, immarcescibilem, idest incorruptibilem, gloriae coronam, idest vitam aeternam quae non habet principium nec finem ad modum coronae. 2 ad Timoth. 4, reposita est mihi corona justitiae. Vel coronam vocat immarcescibilem aureolam quae debetur praedicatori Dei; de qua Philipp. 4, fratres mei desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Similiter adolescentes subditi estote et cetera. Hic ponitur exhortatio minorum, dicens, similiter, scilicet ex animo et non ficte, adolescentes, qui indigetis repressione et subjectione, quia adolescentia et voluptas vana sunt. Eccles. 11, subjecti estote, non rebelles, senioribus, idest praelatis superioribus, eis obediendo. Hebr. ultim., obedite praepositis vestris et subjacete eis. Bernardus, magnum est inobedientiae vitium, per quod Angelus caelum, homo Paradisum et Saul regnum perdiderunt, omnes enim invicem et cetera. Hic docet officium omnium. Et primo qualiter se habeant ad se invicem. Secundo qualiter ad Deum, ibi: humiliamini. Tertio qualiter ad adversarium, ibi: sobrii estote. Quarto ad hoc promittit eis divinum auxilium, ibi: Deus autem omnis gratiae. Dicit ergo, omnes enim, scilicet tam praelati quam subditi. Glossa, et senes et juvenes debent humilitatem habere: senes regendo, juvenes obsequendo. Invicem, minores ad majores, et e converso humilitatem insinuate. Non tantum interius in corde habete, sed etiam exterius in factis et verbis et signis ostendite, ut sitis parati unus alteri subvenire; quod notatur per verbum, insinuate. Quod enim in sinu est, promptum et paratum est. Isidorus, agnoscat se episcopus servum esse non dominum: talem igitur subditis se praestare debet, ut non solum auctoritate, verum etiam et humilitate clarescat. Quia Deus superbis resistit. Spiritualiter eos amplius ceteris peccatoribus puniendo, ut patet in Lucifero, humilibus autem dat gratiam, specialiter propter majorem sui examinationem gratia replendo, ut patet in beata virgine, Luc. 1 item habetur Jacob. 4. Notandum de vase, secundum quod magis habet de vacuitate, magis habet de capacitate, si parum perversi nihil. Videat ergo quilibet in seipso quantum habet de vacuitate humilitatis, quia tantum habebit de capacitate gratiae gratum facientis. Et ex quo dat gratiam humilibus, humiliamini igitur, humilitate voluntaria non coacta, sub potenti manu Dei, idest sub Deo qui manum, idest virtutem habet potentem. Unde vel nos humiliabimus nos ei, vel ipsa opprimet nos, quia ipsam ejus manum effugere impossibile est, ut habetur Sapient. 10. Loquitur autem modo humano quo quis solet humiliari, quia videt manum potentem extentam et paratam ad ictum desuper venientem. Et hoc. Ut vos exaltet, quia, qui se humiliat exaltabitur, Luc. 18. In tempore visitationis, idest in die judicii, quando Deus judicabit mundum. Soph. 1, scrutabor Jerusalem in lucernis et visitabo super viros et cetera. Vos dico, omnem solicitudinem, Glossa, corporis et animae, projicientes, idest procul a vobis ejicientes. Matth. 6, nolite soliciti esse dicentes, quid manducabimus aut quid bibemus et cetera. In eum. Glossa, sicut anchora in mari, sicut navis quae est in periculo submersionis, per anchoram quae in profundum maris projicitur, firmatur, et sic secura efficitur: sic qui totum projicit se in Deum, firmatur in ipso. Augustinus, projice te in Deum; non est tam crudelis ut se subtrahat et te cadere permittat. Psalm. 54, jacta cogitatum tuum in domino et cetera. Quoniam ipsi cura est de vobis, scilicet specialis, licet sit ei cura generalis de omnibus. Sapient. 6, pusillum et magnum ipse fecit, aequaliter est ei cura de omnibus. Unde dicit Psalm. dominus solicitus est mei, scilicet specialiter. Notandum est autem quod triplex est solicitudo: quaedam providentiae spiritualis quo ad animam; de qua 1 Corinth. 7, qui sine uxore est, solicitus est quae sunt domini. Secunda est providentia corporalis quo ad corpus; de qua ubi supra dicit apostolus, volo vos sine solicitudine esse: non quod sit mala ex toto et de se, sed quia impedit a majori bono, scilicet a contemplatione aeternorum. Tertia est providentia curiositatis, de qua Matth. 6, dico vobis ne soliciti sitis animae vestrae quid manducetis et cetera. Ista est superfluitatis vel de praeternecessariis. Prima praecipitur, Rom. 12, qui praeest, in solicitudine. Secunda permittitur. Tertia prohibetur. Sobrii estote et vigilate et cetera. Hic docet qualiter se habeant ad adversarium, nempe resistendo ei. Ubi primo hortatur eos ad vigilantiam. Secundo ad resistentiam, ibi: cui resistite. Tertio subjungit utriusque causam, ibi: scientes eamdem. Dicit ergo, sobrii estote: quasi dicat: ita facite ut et vos collaboretis adjutrici gratiae, et ad hoc sobrii estote corpore. Sobrietas enim multum juvat si habeatur in omnibus actibus nostris tam verbis quam factis, et in maceratione corporis: unde ad Titum 2, sobrie et pie et juste vivamus in hoc saeculo, expectantes beatam spem et adventum gloriae Dei. Et vigilate animo. Praeponit autem sobrietatem vigiliis, ut causam effectui. Luc. 21, attendite ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Et hoc necessarium habetis, quia adversarius vester, idest qui semper fidelibus adversatur Diabolus, idest deorsum fluens. Semper enim deorsum fluit quantum ad se merito. Et intentione quantum ad alios. Isaiae 14, verumtamen in Infernum detraheris, in profundum laci. Vel dicitur Diabolus quasi duplicem bolum in nobis quaerens, scilicet corpus et animam. Tamquam leo, per superbiam et elationem, rugiens, per continuatam nocendi esuriem, circuit, propter malitiae suae fraudem et superbam infatigabilitatem, quaerens, propter fallendi studiositatem, quem devoret, propter sui implacabilem crudelitatem. Unde Job 1, circuivi terram et cetera. Glossa: tamquam hostis obsidens muros clausos. Explorat an sit aliqua pars murorum minus stabilis cujus aditu ad interiora penetret; offert oculis formas illicitas et faciles voluptates et levia esse peccata, ut visu destruat castitatem et omnem virtutem. Aures per canora tentat, ut molliat Christianum rigorem. Linguam convicio provocat. Manum injuriis lacessentibus ad caedem instigat, honores terrenos promittit, ut caelestes adimat. Et cum latenter non potest fallere, aperte addit terrores: in pace subdolus, in persecutione violentus. Sicut ergo qui vult accipere castrum aliquod circuit ipsum, videlicet si est ibi in muro aliqua ruptura vel defectus alicujus virtutis per quem possit ingredi. Job 3, quasi rupto muro et aperta janua irruerunt super me. Cui resistite, suggestionibus ejus non consentiendo. Jacob. 4, resistite Diabolo et fugiet a vobis. Glossa, tantum debet esse animus paratus ad resistendum, quantum Diabolus paratus ad impugnandum. Fortes in fide, tamquam scuto. Ephes. 6, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Fortitudo terrestris non valet ei resistere, sed solum caelestis. Job 41, non est potestas super terram et cetera. Notandum quod Petrus ponit ex parte nostra quatuor, quae sunt contra quatuor ex parte Diaboli. In hoc enim quod dicitur adversarius, notatur ejus perversitas ut noceat. Zach. 3, Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. In hoc quod dicitur leo, notatur ejus fortitudo ne quis ei resistat. Job 41, non est potestas et cetera. Item in hoc quod dicitur, rugiens, notatur ejus crudelitas ne cui parcat. Jerem. 6, crudelis est et non miserebitur. Item in hoc quod dicitur, circuit, notatur ejus solicitudo ne quis effugiat. Job 1, circuivi terram et cetera. E converso Petrus ponit contra adversarium resistentiam, cum inquit, resistite. Jacob. 4, resistite Diabolo et cetera. Gregorius, non est timendus hostis qui non vincit nisi volentem. Item fortitudini Diaboli opponit fortitudinem virtutem; unde dicit, fortes. Contra crudelitatem opponit fidei mansuetudinem: unde dicit, in fide, ut Ecclesiast. 45, in fide et lenitate sanctum fecit illum. Contra solicitudinem ponit vigilantiam; unde dicit, vigilate. 1 Corinth. ultimo, vigilate et state in fide. Scientes, ita dico: resistite illi, scientes eamdem passionem, idest consimilem tribulationem et tentationem. Ei fieri, scilicet Diabolo, fraternitati vestrae quae in mundo est, idest fratribus vestris per mundum dispersis: quasi dicat: non existimetis vos solos haec sustinere a Diabolo; imo hoc est commune omnibus sanctis. 2 Timoth. 3, omnes qui pie volunt vivere in Christo et cetera. Vel sic: scientes eamdem passionem ei quae in mundo est, idest eamdem tentationem quam facit Diabolus mundanis hominibus, vestrae fraternitati fieri, idest vobis fratribus: quasi dicat: non putetis evasisse tentationes eo quod fideles estis; imo magis eo ipso cavete. Eccles. 2, fili, accedens ad servitutem Dei et cetera. Deus autem omnis et cetera. Hic promittit divinum auxilium. Glossa, quod ex vobis est facite. Deus autem omnis gratiae, scilicet dator est, videlicet fidei, spei, et aliarum virtutum: vel omnis gratiae, quia bonorum temporalium, spiritualium et aeternorum. Qui vocavit vos, vocatione interiori per inspirationem, et exteriori per praedicationem. In aeternam gloriam suam, idest ut sitis participes gloriae suae quae aeterna est. In Christo Jesu, idest per Christum Jesum. Vel in Christo Jesu, idest vos existentes in Christo Jesu, sicut membra in capite. Vel in Christo Jesu, idest in fide et pro fide Christi Jesu. Vos dico. Modicum passos, respectu praemii quod estis recepturi. 2 Corinth. 4, id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis vestrae supra modum in sublimitate gloriae aeternae, ipse, scilicet qui vos vocavit, perficiet, in bono. Confirmabit, contra malum culpae. Solidabitque, contra malum poenae. Vel perficiet rationem cognitionis veritatis. Confirmabit concupiscibilem in amorem bonitatis. Solidabit irascibilem in detestationem totius perversitatis. Vel perficiet contra mundum, confirmabit contra carnem, solidabit contra Daemonem. Vel perficiet contra concupiscentiam carnis, confirmabit contra concupiscentiam oculorum, et consolidabit contra superbiam vitae. Ipsi gloria, in se. Et imperium, ad alios. In saecula, consecutiva, saeculorum, idest in aeternum, amen. Confirmatio est praedicatorum. Per Sylvanum fidelem fratrem. Hic ponit epistolae suae commendationem: quasi dicat: praedicta servare debetis: nam ego per fidelem fratrem (Glossa, qui mihi necessarius erat, sed causa salutis vestrae eum dimisi) vobis, ut arbitror, breviter scripsi. Glossa, ut cito possitis intelligere. Et dicit, ut arbitror, quia aliquando qui loquitur putat breve esse quod aliis longum videtur. Obsecrans, vos idest ad faciendum adjurans. Et contestans, idest testimonio Scripturarum affirmans. Hanc esse veram Dei gratiam, scilicet fidei Christi quam vobis praedico ad ejus imitationem. Et dicit hanc gratiam esse veram, ad differentiam illius quae vana est; de qua Prov. ult. fallax gratia et vana pulchritudo. In qua statis, idest permanetis juxta doctrinam meam. Vel in qua statis immobiles in adversis. Ad Galat. 4, state et nolite iterum jugo servitutis contineri. Salutat vos Ecclesia. Hic ostenditur affectio scribentis. Et primo salutat eos ex parte aliorum. Secundo mandat salutari adinvicem ex parte sua, ibi, salutate. Tertio ipsemet eos salutat, ibi, gratia vobis et cetera. Dicit ergo, salutat vos Ecclesia, idest congregatio fidelium. Quae est in Babylone collecta. Glossa, Romam vocat Babylonem propter confusionem multiplicis idololatriae, in cujus medio sancta Ecclesia adhuc rudis et parva jam fulgebat, sicut in Babylone gens Israelitica captiva. Et specialiter, Marcus, scilicet Evangelista. Filius meus, idest quem baptizavi et instruxi. Salutate invicem, in signum scilicet communis fidei et charitatis. In osculo sancto. Glossa, pacifico, columbino, non ficto, non subdolo. Hinc inolevit in Ecclesia osculum pacis. Simile, 2 Corinth. 2, salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus. Sicut a gratia incepit, ita a gratia finem facit: ut sicut ad locum unde exeunt flumina revertentur, ut habetur Eccl. 10. Vobis omnibus, inquam, supple, sit gratia. Qui estis, scilicet permanentes, idest qui permanetis fide et opere in Christo Jesu. Quia non est in altero salus, Act. 4.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264