CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Expositio super Apocalypsim «Vox»
a capite XVIII ad caput XIX

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 18

[91222] Super Apocalypsim «Vox», cap. 18 Et post haec vidi et cetera. Haec est visio sexta, quae est de damnatione ipsa impiorum quae fiet in judicio, et sustinebuntur in Inferno. Unde sicut praecedens visio pertinet ad tempus Antichristi, sic ista ad tempus judicii. Ut autem major fides habeatur, introducitur Christus praedicans ipsam damnationem malorum, in tempore carnis suae adhuc mortalis. Nota Glossam, in hac sexta visione et cetera. Haec vero visio, continet tria capitula. Notandum autem quod mali qui damnabuntur, aut sunt homines, aut Daemones: si homines; de ipsis est loqui, aut in communi, et sic signantur sub nomine Babylonis; aut in speciali, et sic est Antichristus, qui signatur nomine bestiae, et ejus pseudo apostoli, qui dicuntur pseudoprophetae. Primo ergo agitur de damnatione Babylonis, hoc est Ecclesia malignantium. Secundo de damnatione bestiae et pseudo apostolorum, infra 19, et vidi caelum apertum. Tertio de damnatione Diaboli et Daemonum. 20 capite, et vidi Angelum descendentem. Circa primum primo ostendit Babylonis damnationem. Secundo ostendit planctum malorum de eadem, et flebunt et plangent. Tertio bonorum exultationem, infra eodem, exultate super eam caeli. Damnationem Babylonis ostendit. Primo, in generali. Secundo, in speciali, reddite illi. Circa primum. Primo ostendit impiorum damnationem. Secundo damnationis rationem, et facta est habitatio. Tertio, subjungit fidelium admonitionem, et audivi aliam vocem. Damnationem Babylonis tangit, secundum quod est praedicta a Christo, ut major sit rectitudo. Primo ergo describitur ipse Christus praedicans. Secundo ipsa praedicatio damnationis. Christus autem praedicans. Primo describitur a gratia redemptionis. Secundo a potestate dominationis, habentem potestatem. Tertio, a fructu sive effectu praedicationis; quia sua praedicatione illuminavit mundum, et terra. Dicit igitur, et post haec: quasi dicat: ita vidi praemissa. Et post haec vidi, visu interno, alium Angelum, idest Christum Angelum magni consilii, qui est alius a praemissis Angelis, de quibus supra 17, et venit ad me unus de septem Angelis, qui major est, eo quod est dominus omnium praedicatorum, qui per illos signantur, et Angelorum. Angelus enim Joanni revelabat praemissa, sicut et haec, descendentem, per carnis assumptionem, ad hominem redimendum de caelo. Glossa, de aequalitate patris. Psal. descendet sicut pluvia in vellus. Iste descensus non fuit secundum loci mutationem; sed per sui exinanitionem, in assumptione carnis, sicut superius dictum fuit. Sed quomodo dicitur descendisse de patris aequalitate, cum eam non amiserit? Respondeo: duplici ratione. Una; quia cum esset prius in aequalitate patris, humiliavit se ad carnis infirmitatem, et factus est minor patre, secundum humanitatem; non tamen amissa aequalitate secundum divinitatem. Alia; quia cum prius existeret in patris aequalitate invisibilis et occultus, per assumptionem carnis apparuit inter homines visibilis et manifestus. Ad objectum patet: quia non intelligitur amisisse aequalitatem, habentem potestatem magnam, quia dominatur omnibus, et ita poterit complere verbum suae praedicationis, de damnatione malorum. Daniel. 7, potestas ejus potestas aeterna et cetera. Et terra illuminata est, idest amatores terrenorum, prius in tenebris existentes. Vel, terra, idest Ecclesia, cujus est fructus terrae, a gloria ejus, idest a praedicatione ejus gloriosa, in se et ita mirabilis. Isaiae 9, habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis, et clamavit. Hic ostenditur ipsa praedicatio damnationis, quae facta est ex magno zelo Christi: et sicut praedicavit, ita complebitur. Unde primo ostenditur zeli vehementia in clamore. Secundo praedicationis efficacia, quia non carebit effectu, in fortitudine. Tertio ipsa damnatio praedicata, dicens et cetera. Dicit igitur, et clamavit, praedicando. Clamor ostendit zelum Christi ab homines. Psal. zelus domus tuae comedit me. In fortitudine, quia fortiter complebit damnationem quam comminatus est. Aliqui libri habent: in forti voce; et est idem sensus, dicens cecidit, cecidit, idest cadet, hoc est damnabitur corpore et anima: bis enim dicitur, propter animae et corporis poenam: vel propter damnationis perfectionem; quia aeternaliter: vel propter amissionem gloriae et supplicium Gehennae. Jeremiae 17, duplici contritione contere eos. Babylon, idest multitudo iniquorum, qui in peccatis confusi sunt et obvoluti, magna, propter magnitudinem vitiorum, vel numerositatem ipsorum impiorum. Nota quod licet dominus sub his verbis non praedicavit damnationem malorum, praedicavit tamen aliis: unde Matth. 7, omnis arbor qui non facit fructum bonum et cetera. Matth. 15, ibunt hi in supplicium aeternum et cetera. Haec verba Angeli quae vidit in visione beatus Joannes, descendentem de caelo, signant praedicationem dictam, qua Christus, quem ille Angelus designat, comminatus est damnationem impiis, etsi non sub eisdem verbis. Et facta est. Hic ostenditur causa damnationis: unde Glossa: et ideo cadet; quia facta est. Causa autem damnationis. Est culpa Babylonis, idest multitudinis impiorum. Primo autem ostenditur ejus culpa per comparationem ad Daemones quibus servit. Secundo per comparationem ad homines quos seducit, quia de vino. Item culpa, secundum quod per eam servit Daemonibus, describitur. Primo, secundum quod est in actu, sive effectu. Secundo secundum quod est in perseverantia actus, et custodia. Dicit igitur, et facta est: quasi dicat: ita cadet Babylon, et hoc ideo, quia, facta est, suo libero arbitrio per peccatum, habitatio, locus et mansio, Daemoniorum. Isaiae 13, habitabunt ibi struthiones etc. et loquitur de Babylone. Et facta est custodia omnis spiritus immundi, idest custodivit se, omni spiritui immundo, sive omnis spiritus immundus custodivit eam sibi: et hoc fit per obstinationem sive impoenitentiam. Et dicitur spiritus immundus specialiter quantum ad suggestionem luxuriae. Et custodia omnis volucris, idest omnis Daemonis superbi, superbiam suggerentis. Daemones enim dicuntur volucres propter superbiam quam habent et suggerunt: et dicitur hoc quantum ad suggestionem superbiae. Sed quia sunt volucres mundae et bonae, scilicet viri justi, qui volant ut volucres per contemplationem, recte subditur: immundae, per superbiam. Etsi enim specialiter luxuria immunditia sit: tamen omne mortale immunditia est. Superbia autem multum inquinat: unde loquens Augustinus de superbia et vana gloria, dicit in 5 libro de civitate Dei: tanto est quisque Deo similior, quanto ab hac immunditia mundior. Et odibilis, quantum ad suggestionem avaritiae; quia Daemon quilibet, est odibilis Deo; quia per vana temporalia decipit homines, et ipsi homines per amorem mundi odibiles fiunt apud Deum. Jacob. 5, amicitia hujus mundi, inimica est Deo. Vel aliter, spiritus malus dicitur immundus, secundum Glossam, inquantum suggerit carnis immunditiam: dicitur, volucris, inquantum habet et suggerit superbiam: hoc non mutatur. Quod autem sequitur, et odibilis, potest sumi nominative de Babylone, et sic incipit ibi pars illa, in qua ostenditur ejus culpa per comparationem ad homines. Et hoc videtur rectius; quia statim subditur ratio, quare est Babylon odibilis coram Deo: quia de vino. Dicit igitur, et facta est odibilis, idest digna odio apud Deum propter peccata, specialiter autem propter illa quae sequuntur. Ecclesiast. 12, altissimus odio habet peccatores, quia, hic agitur de culpa Babylonis, per respectum ad homines, quos seducit. Et primo ostenditur seductio in generali, quantum ad quodcumque mortale peccatum. Secundo, in speciali, quantum ad peccatum cupiditatis. Seductio autem per quodcumque mortale in generali. Primo ostenditur in minoribus. Secundo in majoribus, et reges. Dicit igitur, quia: quasi dicat: ita cadet et merito: quia etc. vel aliter continua juxta modum praetactum. Quasi dicat: facta est Babylon apud Deum odibilis; et hoc ideo, quia de vino, idest de vanitate, sive delectatione, quae est in vitiis inebrians et absorbens, amentes faciens homines, irae, idest quod provocat iram Dei. Vino inquam, fornicationis, idest peccati quo anima fornicatur spiritualiter. Omne enim peccatum mortale, fornicatio est spiritualis, qua a Deo receditur. Psal. perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Ejus, idest quam fornicationem habet Babylon in se, et ad quam alios verbo documenti vel exemplo facti inducit. Bibunt omnes gentes, idest gentiliter viventes. Loquitur per similitudinem alicujus qui potat alios malo potu: similiter multitudo hominum, qui magis sunt perversi et perversores aliorum, inducunt alios persuasione et exemplo ad vitia. Supra 14, cecidit cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae et cetera. Et reges, idest potentes, terrae, idest terram amantes, et cum illa, scilicet Babylone, fornicati sunt, idest ejus documentis et exemplis delectabiliter adhaeserunt, et per hoc a Deo se magis separaverunt. Supra 17, cum qua reges terrae fornicati sunt. Et mercatores, qui merces vendunt et emunt, et animas suas Diabolo vendunt inhiando lucem temporalium: unde sequitur, terrae, idest inhabitantes terrenis, divites facti sunt, ad literam vitiis vanis. De virtute delitiarum ejus, idest de peccatis quae Babylon reputat habere virtutem et efficaciam ad felicitatem quam in mundo constituit, quae etiam peccata reputat delitias. Et dicit delitiarum ejus, quia perversi docent alios delitias peccatorum, et per multa genera peccatorum quae delectabilia videntur, fiunt multi divites. Ex hoc patet periculum acquirendi divitias, quia per peccatum saepe aggregantur. Eccles. 11, si dives fueris, non eris immunis a delicto. Seneca, facilis est mihi via ad divitias, quoties poenituero bonae mentis. Et audivi. Hic subditur fidelium admonitio, ne sint Babyloni conformes; ne cum ea damnentur. Primo ergo ponit admonitionem. Secundo subdit motivam rationem, et de plagis. Monitio autem est quantum ad duo: scilicet ne fideles mala agant. Item ne male agentibus consentiant, et ne participes. Monitionem autem ponit, non ex parte suae personae, sed ex parte vocis auditae, ut major sit auctoritas: unde dicit: et audivi aliam vocem, idest divinam inspirationem, quae alia dicitur a praemissa voce Christi malis comminantis, quia haec vox est admonitionis ad electos: illa fuit vox comminationis ad reprobos. De caelo, idest de sublimitate divinae majestatis quae fidelibus condescendendo admonet ipsos. Vel per hanc vocem signatur praedicatio quae fideles admonet non conformari malis. Hanc vocem audivit, idest intellexit fieri de caelo, idest de Ecclesia, idest de praedicatoribus Ecclesiae qui debent esse lucidi excelsi et solidi in vita. Dicentem: exite de illa, idest de Babylone, hoc est de impiorum multitudine, o vos fideles qui estis. Popule meus, per praedestinationem et adoptionem et obedientiam: quasi dicat: ne sitis conformes societati malorum male agendo: hoc est enim exire de Babylone spiritualiter. Jerem. 51, fugite de medio Babylonis et cetera. Et ne participes sitis delictorum ejus, idest peccatorum ejus, in quibus delectatur: quasi dicat malefacientibus ne praebeatis consensum. Rom. 1, qui talia faciunt et cetera. Et de plagis, hic subdit motivam rationem. Ratio haec est, ut scilicet evitent poenam si caverint culpam. Et primo ponit persuasionem ad poenam vitandam. Secundo ostendit eam vere impiis inferendam quoniam pervenerunt. Et de plagis ejus, idest de damnatione Babylonis quae plaga multiplici percutietur. Ne accipiatis: quasi dicat: cavete ne sitis participes poenae, quam non evadetis, si fueritis socii culpae. 1 Reg. 15, discedite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo. Et vere plagas habebit damnationis. Quoniam, explanatum est: vel potest esse causale, si referatur ad illud quod dictum est, exite et cetera. Pervenerunt peccata ejus usque ad caelum: idest peccata ejus venerunt propter sui gravitatem non solum usque ad displicentiam, sed etiam usque ad memoriam Dei habitantis in caelo per manifestationem ampliorem: quasi dicat: peccata Babylonis propter sui enormitatem provocaverunt iram Dei regnantis in caelo, ita ut eorum memor sit ad puniendum. Unde exponendo subditur: et recordatus est, idest recordabitur Deus a cujus offensa cavendum fuit. Deus, qui offensam vindicare poterit actualiter puniendo; qui prius cum prosperari permitteret, videbatur oblitus iniquitatum ejus. Oseae 9, recordabitur iniquitatis eorum et cetera. Et dicit, iniquitatum, pluraliter, quia nullum peccatum quod prius purgatum non fuerit remanebit impunitum. Ezech. 7, et imponam tibi omnia scelera tua. Vel aliter: merito plagas habebit. Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, idest peccata ejus aggravata sunt usque ad contemptum Dei, per obstinationem et impoenitentiam; et ideo punienda est: unde sequitur: et recordatus est etc. ut prius. Reddite. Ostensa damnatione in generali, hic ostenditur in speciali. Hic enim expressius describitur quam supra. Primo autem describitur damnatio secundum quod est inferenda per sanctos judicantes. Secundo secundum quod per dominum retribuentem, et ideo in una. Circa primum notatur quod perversi homines multi, sanctos afflixerunt, in se prave vixerunt. Item multi sic semper manere putaverunt. Unde primo ostenditur Babylon esse damnanda pro sua saevitia. Secundo pro vita, quantum glorificavit. Tertio pro confidentia vana, quia dicit in corde suo. Damnatio autem juste infertur impiis a sanctis, quia eos afflixerunt. Item illa damnatio erit gravis et major quam fuerit afflictio quam passi sunt justi ab eis: unde damnatio inferenda impiis pro persecutionis saevitia, primo describitur, quantum ad aequitatem. Secundo quantum ad gravitatem, et duplicate. Dicit igitur, reddite: quasi dicat: Deus memor est iniquitatum Babylonis ad puniendum, et hanc poenam vult inferri per vos fideles, quos persequuta est. Et ideo, o justi, reddite illi, adjudicando ei poenam aeternam, sicut et ipsa reddidit vobis, inferendo persequutionis angustiam: et sic patet aequitas damnationis. Jeremiae 51, ultionem accipite de ea; sicut fecit facite ei. Loquitur autem de eis, qui habebunt potestatem judiciariam in judicio. Et duplicate. Hic ostendit damnationis gravitatem; quia erit in corpore et anima. Et primo ostenditur damnationis gravitas aperte. Secundo, metaphorice, in poculo. Dicit igitur, et duplicate duplicia, idest duplices poenas inferte impiis, supra poenas quas vobis intulerunt. Illi enim afflixerunt vos corpore: vos autem adjudicate eis poenas corporis et animae. Quia vero quidam minus persequuti sunt sanctos, et minus peccaverunt, alii vero magis; ideo differenter puniendi sunt: unde sequitur, secundum opera ejus, idest poena illa duplex corporis et animae, sit gravior vel minus gravis, secundum quod magis vel minus peccaverunt. Infra 20, judicatum est de singulis, secundum opera ipsorum. Deinde ad ostendendum plenius quam graviter peccaverint, et quam graviter damnari meruerint, sub metaphora subdit illud, in poculo, idest in mensura afflictionis tamen ampliata. Poculum quandoque dicitur scyphus quo datur potus cum mensura; quandoque ipse potus; hic autem videtur juxta primum modum, scilicet pro mensura afflictionis. Quo, idest in quo poculo, miscuit vobis, idest propinavit vobis potum multiplicis angustiae. Per hoc enim quod dicitur miscuit, videtur intelligenda multiplicitas poenae sanctis inflictae. Et loquitur ad similitudinem hominis, qui potat alios multiplici potu amaro. Miscete ei duplum, neutraliter, idest propinate eis per judicium vestrum potum poenae majoris quam vobis intulerint, scilicet aeternam pro temporali, sicut duplum excedit simplum, licet non sit perfectum simile; quia longe plus excedit poena aeterna temporalem. Vel, duplum, idest poenam duplicem, sive poenam vobis illatam, scilicet in corpore et anima pro corporum persecutione. Per hoc autem quod dicitur, miscete, potest intelligi poena multiplex tam animae quam corporis; quia ubi est mixtio, ibi est adunatio multorum. Quasi dicat: sicut vos potavit potu afflictionis multiplicis; ita potate eam potu afflictionis multiplicis: ita tamen quod poena eorum gravior, et in corpore et anima torqueantur. Deinde ostenditur Babylon esse damnanda, pro vita prava quam duxit: unde sequitur: quantum glorificavit se, in honore dignitatum et pompa divitiarum. Homines enim in his duobus se glorificant, idest gloriantur apud se, et ab hominibus glorificari quaerunt. Et in delitiis fuit, idest in illecebris corporalium, tantum date ei, per judicium, tormentum, in corpore, et luctum, in anima, quia corpore et anima se glorificavit et oblectavit. Vel tormentum, est poena principalis, ut cruciatus ignis et hujusmodi. Luctus autem poena secundaria sequens ex tormento. Lugebunt enim, quia se in tantis tormentis afflictos sentient. Matth. 13, ibi erit fletus et cetera. Utrum autem sit in Inferno fletus corporalis, non est plene certum, sed de mentali est certum. Quasi dicat: quantum se deordinavit et deminuit in glorificando se honoribus et divitiis, et oblectando delitiis; tantum eam damnandam judicate. Isaiae 27, in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabunt eam. Objicitur autem contra praemissa. Et primo de hoc quod dicitur: reddite illi sicut etc.: quia cum impii non intulerint justis, nisi temporalem, non debent eis justi reddere nisi temporalem. Item reddere poenam pro poena est vindictam accipere, sicut etiam innuit Glossa: quod non videtur convenire beatis. Respondeo. Ad primum dicendum, quod per illam dictionem, sicut, notatur similitudo in genere, scilicet in afflictione: tamen dissimilitudo est in specie: scilicet quia gravior erit afflictio impiorum, quam poena ab eis illata fidelibus. Quasi dicat. Sicut vos affligit Babylon, affligite eam: graviorem tamen poenam inferte. Unde sequitur: et duplicate. Ad aliud dicendum quod accipere vindictam est dupliciter, aut ex affectu malitiae: et sic est illicitum. Aut ex zelo justitiae; et sic est licitum in eo qui affectum habet nullo modo distortum, et habet auctoritatem certam et plenam: et sic erit in justis qui malos judicabunt: quia non nisi zelo justitiae et affectu justissimo movebuntur, et divina auctoritate reddent malis poenam judicando eosdem. Secundo objicitur de hoc quod dicitur, duplicate duplicia; quia secundum hoc poena videtur excedere culpam, cum tamen Deus semper puniat citra condignum. Similiter potest objici de eo quod sequitur: in poculo quo et cetera. Respondeo. In culpa persecutionis justorum est quatuor considerare: scilicet ipsum actum persequutionis qui transit. Item afflictionem in persequutione inflictam. Item delectationem in persequendo habitam, quia delectantur impii cum justos affligunt. Item ipsam offensam sive injuriam in Deum et sanctos per praemissa commissam; quia magna valde offensa et injusta ac contemptus est Deum persequi in suis electis. Magna injuria est contra Deum in quolibet mortali. Quantum ergo ad tria prima poena duplicatur supra culpam, et eam excedit: actus enim transit, poena semper manet in Inferno. Item afflictio inflicta minus gravis est quam damnatio; et illata est in solo corpore; damnatio autem longe major est quam afflictio justorum in via, tum intensive, quia acerbior, tum extensive, quia in anima et corpore. Rursus delectatio, non sic intensa nec diuturna fuit, sicut erit poena Gehennae. Tum principaliter quantum ad secundum istorum trium loquitur litera, duplicia etc. ut patet ex Glossa. Quantum ad ultimum patet, culpa excedit poenam. Pro injuria enim tanta commissa in regem summum, et etiam pro qualibet culpa mortali non tanta poena in Inferno infligitur a Deo, quantum impii meruerunt; quia semper propter infinitam misericordiam, punit citra condignum. Per hoc patet responsio ad objecta. Tertio objicitur de hoc quod dicitur: quantum glorificavit se etc.: quia secundum hoc, cum glorificatio et delectatio fuerit temporalis, tormentum debet esse temporale. Item secundum hoc non debet magis intensa esse gehennalis afflictio quam fuerit peccati delectatio. Item propter hoc quod dicit, tantum et quantum, videtur puniri per aequalitatem ad meritum culpae, vel citra condignum. Item videtur contrarietas: supra enim dictum est, duplicate et miscete duplum: hic autem dicitur, tantum et quantum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod in mortali peccato, in quo quis decedit, est quatuor attendere: scilicet actum malum interiorem. Item delectationem actus. Item injuriam sive offensam per praemissa contra Deum commissam. Item finalem impoenitentiam; quae facit quod peccatum deinceps est indelebile in perpetuum. Quantum ad primum et secundum plus cruciabitur peccator, quam se in peccatis glorificavit vel oblectavit; quia poena non transit, sicut actus transiit vel delectatio. Item poena erit acerbior quam delectatio. Quantum autem ad tertium, tantum cruciabitur faciendo comparationem in genere non in specie, quam se glorificavit et oblectavit: quia secundum quantitatem injuriae vel offensae erit quantitas tormentorum comparando in genere: idest si multum offendit, multum cruciabitur; si minus, minus: et sic accipitur quod dicitur, quantum glorificavit et cetera. Unde sic potest intelligi, ut supra tactum est in exponendo: quasi dicat: quantum offendit vel peccavit in glorificando et delectando se, tantum et cetera. Quantum autem ad quartum respondet poena culpae in Inferno secundum durationem: quia sicut macula offensae semper manebit in anima, sic poena est perpetua: sed hoc non agitur hic. Per hoc patet ad duo primo objecta. Ad aliud similiter jam patet: quia tantum et quantum non dicunt aequalitatem in speciali, sed proportionem in generali: idest si multum offendit, multum puniatur; si minus, minus. Ad ultimum dicendum, quod non est contrarietas: quia secundum diversa quae sunt in peccato fit sermo supra et hic. In peccato enim mortali in quo quis decedit, sunt quatuor, quae prius dicta: et super haec est specialiter in peccato persequutionis justorum quiddam speciale, scilicet afflictio justis inflicta. Cum ergo supra dicitur, duplicate etc. hoc dicitur specialiter respectu afflictionis justo illatae quam excedit cruciatus damnationis persequutorum, sicut supra dictum est. Cum autem dicitur hic quantum etc. hoc dicitur ratione offensae vel injuriae commissae in bonum summum; et ideo poena debet esse maxima: et fit comparatio secundum proportionem in genere, non secundum aequalitatem in specie. Quia in corde. Hic ostenditur damnanda esse Babylon pro confidentia vana, quia confidit se non amittere vana quae diligit. Et primo ponitur confidentia de permanentia saecularis dignitatis. Secundo confidentia de permanentia temporalis facultatis. Et vidua. Tertio carnalis voluptatis et luctum et cetera. Dicit igitur, quia: quasi dicat: date ei tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit, ibi enim mala ebulliunt: ideo dicit dominus, Matth. 9, ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Sedeo, idest stabilis permaneo, nunquam movenda: permaneo inquam, ut regina: quasi dicat: in dignitate et potestate honoris a qua nunquam movebor. Hoc habet locum in perversis existentibus in honore, maxime in infidelibus: cum tamen dicatur Eccles. 10, omnis potentatus brevis vita. Et vidua non sum, idest destituta a solatio temporalium. Et intelligitur quod temporalia non putat transire. Tale conjugium dissolvetur. 1 Joan. 2, et mundus transibit et concupiscentia ejus. Et luctum non videbo, in experientia: quasi dicat: non amittam delitias carnis, unde luctus perveniat. Luctus enim amaritudinem habet delitiis contrariam. Sed dicitur aliter Proverb. 14, extrema gaudii luctus occupat. Et ideo. Hic agitur de damnatione Babylonis, secundum quod infertur per Deum retribuentem, ut patet ex sequenti littera. Et ostenditur primo condemnatio Babylonis. Secundo virtus condemnatoris, quia fortis. Condemnatio autem ostenditur, primo in generali. Secundo in speciali, mors. Ubi damnatio describitur multipliciter. Primo quantum ad poenam damni. Secundo quantum ad poenam sensus, et igni. Poena autem damni ostenditur per oppositum ad tria praemissa. Et primo ostenditur poena damni quantum ad amissionem dignitatis. Secundo voluptatis, et luctus. Tertio facultatis, et fames. Dicit igitur. Et ideo: quasi dicat: ita habet unam confidentiam de praemissis, et ideo in una die, scilicet in die judicii, venient immissae a Deo, plagae ejus, idest poenae sibi debitae, quae utrumque hominem dure laedit. Deinde exprimit plagas, scilicet, mors, scilicet aeterna, quae viliter dejiciet eos, sicut mors corporalis facit extremam dejectionem. Et hoc est contra hoc quod dictum est, sedeo ut regina. Haec mors est poena acerbissima eos viliter dejiciens, cum carentia divinae visionis, quae est vita. Psalm. mors depascet eos. Et luctus, idest amarus dolor de amissione delectabilium. Lucae 6, vae vobis qui nunc ridetis; quia lugebitis et flebitis. Hoc autem dicitur contra hoc quod dictum est, et luctum non videbo. Et fames, idest defectus consolationis, quam solebat habere in temporalibus. Lucae 9, vae vobis qui saturati estis, quia esurietis et cetera. Hoc est contra illud quod dictum est, et vidua non sum. Et igne, scilicet aeterno. Comburetur, corpore et anima: haec est poena sensus. Isaiae ultimo: et ignis non extinguetur. Quia. Quasi dicat, vere sic fiet. Quia fortis est Deus, cui scilicet non possit ab aliquo resisti. Vel, fortis, idest constans in retribuendo, ut nullis precibus flectatur in judicio. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Qui judicabit illam, idest condemnabit Babylonem. Ezechiel. 7, judicabo te juxta vias tuas et cetera. Et flebunt. Ostensa Babylonis damnatione, hic ostendit planctum malorum de eadem Babylone dejecta et damnata. Damnatione enim numerositatis impiorum considerata; dolebunt particulares personae; quia cum damnatione Babylonis videbunt ea transisse quae dilexerunt ipsi. Sic autem proceditur. Primo ostenditur planctus regum. Secundo planctus negotiatorum. Et negotiatores terrae. Tertio nautarum sive gubernatorum, et omnis gubernator. Si autem quaeratur, quare potius agat de dolore sive planctu istorum, quam aliorum generum hominum? Dicendum, quod per hos genus humanum intelligitur, quantum ad illos qui plus habere vel possidere videntur; quia per negotiatores terrae intelliguntur illi, qui negotiantur in terra; per gubernatores et nautas, illi qui negotiantur in aqua; per reges, illi qui praesunt utrisque. Vel per reges, illi qui praesunt in regimine temporali; per gubernatores, qui in regimine spirituali; per negotiatores, illi qui subditi sunt utrisque. Circa primum primo tangitur planctus in generali. Secundo in speciali, dicentes, vae. Planctus autem in generali sic describitur. Primo tangitur planctus ipse. Secundo, detrahuntur ipsi plangentes, reges. Tertio, tangitur ipsum motivum ad plangendum, cum viderint. Quarto ostenditur horror sive timor plangentium, longe stantes. Ipsi plangentes describuntur, primo quantum ad electionem bonorum, cum dicitur: reges. Secundo quantum ad cupiditatem divitiarum, cum subditur, terrae. Tertio, quantum ad adhaesionem errorum, qui cum illa. Quarto, quantum ad dissolutionem delitiarum, et in delitiis. Dicit ergo quod, flebunt: quasi dicat: ita damnabitur et dejicietur Babylon, et flebunt, interius animo, et plangent, exterius signo, super illam, idest super dejectionem et damnationem Babylonis. Nota quod dolor istorum erit pro amissione delitiarum, et aliorum quae dilexerunt, qui peribunt quando multitudo impiorum damnabitur. Item pro passione Gehennae, sicut ex litera colligitur. Reges, idest potentes, sua potentia male ac superbe utentes, terrae, idest terram diligentes, qui cum illa fornicati sunt, idest errori perversorum delectabiliter adhaeserunt, et per hoc magis se a Deo separaverunt, et in delitiis, carnis, vixerunt, quae vita est mors. 1 Timoth. 5, vidua quae in delitiis est et cetera. Unde de horum amissione dolent, cum viderint: quasi dicat: ita plangent, et hoc, cum, idest quando, viderint fumum incendii ejus. Hoc sic solet a quibusdam exponi: idest cum viderint incendium ejus magnum, cujus indicium erit fumus ascendens. Isaiae 34, et ascendet fumus ejus a generatione in generationem. Potest et aliter intelligi secundum Glossam sic. Fumum incendii ejus, idest poenam incendii ejus supra modum altam et magnam: fumus enim incendii magni valde solet inaltari et dilatari. Longe stantes propter timorem. Hic ostenditur horror sive timor ipsorum plangentium; quia horror et timor generabitur in ipsis, quando videbunt incendium ignis aeterni: hoc est quod dicitur, longe. Sed objicitur. Primo de hoc quod dicitur, longe stantes, cum reges mali sint cum aliis in incendio, infra. Respondeo: stabunt longe voluntate non actu. Sensus ergo est: longe stantes, scilicet ab incendio, scilicet interius voto sive affectu, licet non exterius in effectu: et in hoc notatur magnus horror poenae quam vellent fugere si possent. Job 10, sed sempiternus horror inhabitat. Secundo objicitur, de hoc quod dicitur, propter timorem: quia timor est respectu futuri mali; ipsi autem reges mali tunc erunt actualiter in tormentis: ergo debet dici, propter sensum tormentorum, non propter timorem. Item cum jam incipit pati plene quod timebat, dolor generatur, et timor cessat: ergo cum in Inferno sit plena passio poenae, non est ibi timor, sed dolor. Respondeo. Notandum quod ad cumulum poenae ex ordine divinae justitiae, est in Inferno dolor acerbissimae angustiae et timor cum dolore. Ex ipsa enim acerbitate doloris, sive afflictionis, quam in se et in aliis vident, generatur horror et timor ipsius continuandae afflictionis: hujusmodi autem timor durissime cruciat eos. Timor ergo auget dolorem, non fugat timorem. Unde beatus Gregorius in Gregoriano: dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat. Ad aliud quod objicitur, quod timor est respectu futuri mali, dicendum quod hoc est verum, secundum ordinem naturae; ibi autem dominatur ordo justitiae. Per hoc patet ad aliud. Dicentes vae. Hic ostenditur planctus in speciali: et hoc est vae, quantum ad amissionem gloriae. Vae, quantum ad passionem Gehennae. Vel vae, propter poenam in corpore. Vae, propter poenam in mente. Vel vae, propter poenae acerbitatem. Vae, propter acerbitatis perpetuitatem. Vae inquam habet, civitas, idest congregatio, sive multitudo perversorum in culpa conformium, illa, idest notabilis in malitia, magna, propter magnitudinem vitiorum, vel propter multiplicitatem impiorum. Nominat autem eam: unde sequitur, Babylon, idest multitudo perversorum qui in vitiis sunt confusi. Babylon enim interpretatur confusio. Et repetunt ad descriptionem majorem prosperitatis, in qua fuit. Civitas illa fortis, ad mala, sive ad explendas voluntates proprias: haec est mala fortitudo. Isaiae 40, qui sperant in domino mutabunt fortitudinem. Et vere habet vae, quoniam una hora, idest subito, venit, de praeterito, judicium, idest damnatio, ejus, scilicet Babylonis. Aliqui libri habent, tuum: et tunc exponetur sic: vae vae tibi o civitas et cetera. Tamen melior litera videtur ejus, per alios planctus sequentes. Et negociatores. Hic agitur de planctu negotiatorum. Et primo in generali, ut prius. Secundo in speciali, flentes ac lugentes et dicentes et cetera. Circa primum primo ostendit eorum planctum. Secundo motivum ad plangendum, quoniam merces. Tertio ostendit horrorem sive timorem plangentium, et mercatores. Dicit igitur, et negotiatores, ad literam qui negotiantur vendendo et emendo temporalia, et etiam pro terrenis animas dando: unde sequitur, terrae, idest terram per affectum inhabitantes. Ecclesiastici 10, nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic et animam suam venalem habet. Flebunt, interius in ore animi, super illam, idest super ejus damnationem, et lugebunt, exterius in signo. Glossa: quia illa perire dolebunt et cetera. Quoniam merces. Hic ostenditur motivum planctus; scilicet amissio temporalium, quae hic merces vocantur. Et primo ostenditur damnum temporalium in generali. Secundo in particulari, merces auri. Dicit igitur, quoniam. Quasi dicat: ideo lugebunt, quoniam merces eorum nemo emet amplius: quasi dicat: ideo dolebunt vel plangent, quia prosperitatem, quam ex venditione mercium habebant penitus amiserunt. Et nota quod non ideo dicitur merces eorum etc. quia tunc merces habeant, et non sit qui emat; sed quia merces et venditio et emptio deficiunt, in quibus prius jucundabantur. Sapientiae 5, transierunt omnia tamquam umbra. Merces auri. Hic in particulari ostenditur damnum amissionis rerum. Et tangit multa quae sic possunt distingui. Quaedam merces sunt ad opulentiam, de quibus dicit, merces auri et cetera. Quaedam ad honestatem, saltem apparentem, et byssi et purpurae. Quaedam ad necessitatem, et cinnamomum. Quaedam ad voluptatem, et poma tua. Circa primum tangit duo rerum genera, quae pertinent ad opulentiam. Primo enim tangit merces excellentium metallorum, quae sunt specialiter aurum et argentum. Secundo merces lapidum pretiosorum, quos tangit primo sub nomine communi. Secundo sub nomine speciali, et margaritae. Dicit igitur, merces. Quasi dicat: nemo emet merces eorum, scilicet merces auri et argenti et lapidis pretiosi. Per hoc intelligatur quilibet lapis pretiosus communiter praeter margaritam de qua specialiter subditur, et margaritae. Est autem lapis pretiosus, qui invenitur in conchis maris. Et byssi. Hic tangitur quae faciunt ad apparentem honestatem. Et primo illa quae faciunt ad honestatem corporum. Secundo ad honestatem domorum, et omne lignum. Dicit igitur, et byssi. Est autem byssus genus lini candidissimi, quod invenitur in Aegypto. Et purpurae. Purpura est pannus sanguine concharum marinarum tinctus. Aliquando etiam purpura dicitur ipse color quo tingitur pannus hujusmodi. Et serici, sicut dicitur a Seros oppido ubi vermiculi qui bombyces dicuntur, nascuntur, secundum Isidorum. Et coccini, coccinum est pannus rubei coloris tinctus in cocco, et dicitur a cocco. Est autem coccus flos quidam, qui cum maturus est, nutrit in coma sua vermiculum cujus sanguine tingitur lana 2, Reg. 1, filiae Israel, flete super Saul, qui vestiebat vos coccino in deliciis. Horum praedictorum merces nemo emet amplius. Et omne lignum. Hic tangit merces quae faciunt ad honestatem domorum: et hoc vel in aedificium vel in ministerium. Et nemo emet amplius, omne lignum thyinum. Thyinum vel thinum est lignum imputribile rotundum et candidum, ut habetur in Glossa 3. Reg. 10, secundum autem Papiam scribitur per simplex I et y: de eo potest fieri edificium vel instrumentum vel vas. Et omnia vasa eboris. Ebur est os elephantis, quod est animal castum natura. Et aeramento, idest vasa de aere; quandoque enim idem est aes quod aeramentum, quandoque autem idem quod ipsum vas factum de aere, ut Marci 7, et aeramentorum. Et ferro, quod est necessarium pro aedificio et pro suppellectili in domo. Et marmore, quod ponitur in multiplici usu. Et cinnamomum. Hic tanguntur ea quae pertinent ad necessitatem sustentationis. Et vini et olei, vel ad necessitatem operationis, et jumentorum. Dicit igitur, et nemo amplius emet, cinnamomum. Cinnamomum est arbor aromatica; et dicitur quasi cannamomum; quia crescit ad modum cannae, et est cinerii coloris et fructus spirat suavem odorem. Et amomum est quoddam genus seminis calidi et confortativum, ut dicunt, et facit efluere menstrua et urinam, et odoramentorum: odoramenta dicuntur quaedam quae reddunt suavem odorem, et per hoc confortant infirmum ut quaedam herbae, et alia hujusmodi. Et unguenti, quo aegroti unguntur, ad alleviationem, et thuris, thus est nomen arboris, et etiam gummi ab eo manantis; et hoc secundo modo accipitur, et habet vim medicinalem, et etiam venditur et emitur in usum divini cultus, et vini. Hic agitur de eis quae faciunt ad necessitatem sustentationis: unde dicitur, et vini, in potu, et olei, in condimentum, et similae, et tritici, in cibum: sed simila est in propinqua dispositione: triticum autem in remota. Est autem simila vel similago flos delicatissimae farinae. Et jumentorum, quae portant onera, et ovium, quarum carnibus et pretio et emolumento, juvantur homines ad vivendum et operandum. Et equorum et rhaedarum, idest curruum. Rheda est genus vehiculi quatuor rotarum, et dicitur a redeo redis. Et mancipiorum et animarum hominum. Mancipium dicitur, et dicuntur hic mancipia, qui servi sunt corpore non mente, ut Joseph Pharaoni servivit corpore, Deo caeli mente. Genes. 41, animae hominum dicuntur qui hic serviunt corpore et mente, ut dicit Glossa. Vel mancipia sunt servi qui ad tempus venduntur, animae hominum, qui simpliciter per totam vitam suam. Et poma. Hic de eis quae sunt in voluptatem, ut patet ex litera. Et ad exprobrandum convertit beatus Joannes verbum ad Babylonem de amissione rerum, quas negociatores tunc plangent. Vel possent intelligi verba negotiatorum. Et poma desiderii animae tuae, idest quae erant tibi in profundum desiderium et voluptatem, discesserunt a te: loquitur pro statu Gehennae. Ecclesiastes 2, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animae: et nihil permanere sub sole. Sed cum poma licite desiderari possint, vel ad minus sine mortali, quomodo hic fit mentio de ipsis, cum modicum sit hoc? Respondet Glossa, quia etiam pro minimis, si immoderate haerent, damnabuntur. Hoc autem intelligendum quando quis adhaeret creaturae alicui diligendo supra Deum, vel aeque Deo. Et omnia pinguia, ut quae sunt delectabilia gustui: et praeclara ut quae visui, perierunt, a te o Babylon. 1 Cor. 7, praeterit enim figura hujus mundi. Et amplius illa, scilicet praemissa, jam non venient, idest non vendentur. Veneo venis habet sensum passivum in voce activa. Ex his patet quod omnia temporalia fugiunt, solus autem Deus stat et qui ei adhaerent. Unde Gregorius in Gregoriano: stante Deo in perpetuum omnia transeunt: quisquis ergo defluere devitat, superest, ut quod defluit fugiat. Et mercatores. Hic ostenditur horror, sive timor plangentium. Et mercatores horum, scilicet praedictorum, qui divites facti sunt ab ea, a negotiationibus factis in ea, idest in civitate malorum, longe stabunt, scilicet a poena, voluntate non actu; quia vellent procul esse a poena si fieri posset, propter timorem tormentorum ejus, scilicet Babylonis cum qua erunt involuti in poenis: et tamen magnus timor continuationis poenae erit in ipsis valde eos affligens. Vel qui divites facti sunt longe stabunt ab ea, idest ab ejus poena, quantum ad effectum. Propter et cetera. Et plangent damna rerum quas omnino amiserunt in perpetuum: unde replicando eorum dolorem, exprimit planctum eorum in speciali. Flentes, pro Gehennae passione. Ac lugentes, pro rerum amissione. Vel distingue ut supra, et dicentes: vae vae civitas illa magna, expone ut supra eodem, et tangitur gloria mundi praeterita. Quae amicta et cetera. Loquitur pro statu viae quantum ad ditiores et potentiores. Vae inquam habet, quoniam una hora, idest subito sive brevi tempore, destitutae sunt, idest evacuatae sive amissae, tantae divitiae. Lucae 12, stulte hac nocte et cetera. Praemissa possunt intelligi spiritualiter, sicut habetur in Glossa. Et omnis gubernator. Hic agitur de planctu nautarum, qui horrebunt considerata poena Gehennae, et plangent transitum rerum temporalium. Primo ergo tangit horrorem sive timorem nautarum. Secundo eorum planctum, et clamaverunt. Tertio, motivum ad plangendum, videntes. Quarto, plangendi modum, dicentes: quis similis. Dicit igitur, et omnis gubernator et cetera. Item haec tria sic possunt distingui, ut gubernator dicatur major rector in nave, navigatores autem lacus, et nautae dicantur minores, qui non sunt ita periti: vel si sunt ita periti, non sunt in tanto regimine principales. Tales autem navigant in aqua minori, ut in stagnis et hujusmodi. Unde dicit, et omnis qui in lacum, idest per lacum, navigat, aut in majori, ut in mari. Unde sequitur, et nautae qui in mari operantur, trahendo merces causa lucri. Aliqui libri habent. Et qui operantur in mari: et tunc nautae sunt alii quam operantes in mari: ut sit sensus, et qui operantur in mari pugnando ad lucrum vel rapiendo sicut sunt piratae et alii qui in aqua alios impugnant vel expoliant: isti praedicti. Longe steterunt, idest longe stabunt pro voto, licet non re. Nota quod gubernatores possunt intelligi praelati, qui jam sunt in dignitate optata. Navigantes autem lacus, et nautae, sunt illi qui aspirant ad hoc. Sed hoc potest esse dupliciter. Vel appetendo aliquid determinate, ut episcopatum. Tales signantur per navigatores in lacu. Vel aliquid indeterminate: et hi signantur per nautas in mari quod habet majorem latitudinem et terminos distantes. Multa revera operantur multi in mari et voragine honorum operantur ut obtineant. Bernardus in 3 libro de consideratione: o ambitio ambientium crux. Quomodo omnes torques, omnibus places? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat, nil tamen apud miseros mortales crebrius negotiis ejus. Vel per gubernatores et navigatores lacus, et nautas operantes in mari, possunt intelligi praelati maximi infimi et mediocres, se et alios in cupiditate male regentes. Hi omnes horrebunt, visa poena Inferni: et plangent evacuationem eorum quae dilexerunt, sicut sequitur. Et clamaverunt plangentes, scilicet damnationem malorum quos dilexerunt; quia in eadem poena se videbunt. Unde sequitur. Videntes locum incendii ejus, scilicet Babylonis: et ideo clamabunt et plangent prae horrore et timore; quia licet in eadem poena sint, tamen horror poenae et timor continuationis, valde affligens erit in eis. De hoc loco et incendio, infra 21, pars illorum est in stagno ardenti igne et sulphure. Dicentes quis similis. Hic ostendit plangendi modum. Plangent enim cum commemoratione praeteritae gloriae. Unde dicit: dicentes quae, alia civitas. Similis, olim in statu viae. Civitati huic magnae, idest magnae multitudini impiorum. Similis inquam, in prosperitate. Malachiae 2, habent felicitatem mundanam, ut dicitur, delitias, et honores. Ipsi enim florebunt in mundo, sed totum jam evanuit. Psalm. cum interierit non sumet omnia. Vel, quae similis, in poena, huic jam damnatae, quae olim ita floruit? Ezechielis 27, quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris? Item cum affectione informis poenitentiae. Et miserunt, idest mittent. Pulverem super capita sua, idest poenitebunt; cujus signum solet esse aspersio pulveris super caput, sicut innuit Glossa. Sapient. 1, poenitentiam agentes. Vel mittent pulverem, idest majorem miseriam et vilitatem, super capita sua, idest super mentes, hoc est per considerationem poenae gehennalis, et amissionis prosperitatis temporalis, dabunt mentibus majorem dejectionem, quia crescet afflictio et vilitas mentis, et desperabunt. Vilitas autem et dejectio per pulverem signatur. Ezechielis 27, superjacient pulverem capitibus suis. Item cum moerore vehementis justitiae. Unde sequitur: et clamaverunt, plangendo, flentes. Fletu interni moeroris in animo. Et lugentes, exterius in signo, scilicet super amissione floris mundani, qui periit Babylone pereunte simul cum ipsis. Ezechiel. 27, plorabunt te ploratu amarissimo. Item cum expressione inflictae miseriae, quae expressio erit vel corde vel ore. Unde dicit: dicentes: vae vae vae, civitas illa magna: expone ut supra eodem. In qua divites facti sunt omnes qui habitant, idest habitabant. Naves in mari, ad litteram, facti sunt inquam divites. De pretiis ejus, idest qui recipiebant ab ea negotiando. Homines enim non timentes Deum, qui signantur per illam civitatem, quaerunt divitias et delitias et pompam mundanam; et ideo apud eos multum lucrantur negotiatores maris. Vel, qui habitant naves, idest regimen in mare hujus mundi, scilicet praelati mali qui fuerunt divites de pretiis Babylonis, qui ab aliis malis recipiunt divitias, quas accipiunt tamquam pretium, quia suas animas vendunt; sed dicitur Lucae 6, vae vobis divitibus qui habetis consolationem vestram. Vae, inquam habet civitas, et vere: quoniam una hora, scilicet in hora judicii. Vel, una hora, idest subito, idest in brevi: quasi dicat: parum duravit gloria ejus. Job 20, laus impiorum brevis est et cetera. Desolata est, idest in desolatione dejecta, et omni consolatione quam olim habuit, privata. Isaiae 27, civitas munita desolata erit. Exultate. Ostensa Babylonis damnatione, et malorum planctu de eadem, hic ostendit sanctorum sive justorum exultationem. Primo ergo ponitur monitio ad exultandum. Secundo subditur ipsa exultatio beatorum, 19 capite. Post haec audivi. Circa primum primo ponitur monitio ad exultationem. Secundo, ratio exultationis, quoniam judicavit. Dicit igitur: exultate: quasi dicat: ita damnata est Babylon: et intelligatur pro statu, post judicium: et o caelum, idest sancti secretorum Dei conscii. Jeremiae 51, laudabunt super Babylonem, caeli et terra. Deinde in speciali distinguit caelum, idest sanctos, dicens et pro idest sancti apostoli et prophetae. Isti specialiter invitantur; quia ab apostolis et prophetis proprie fuerunt praenunciata, quae hic ut verificata narrantur. Et praeponuntur apostoli prophetis ratione dignitatis majoris. Vel, caelum, idest caelestes Angeli. Et sancti apostoli, idest sancti qui fuerunt majores in Ecclesia. Et prophetae, idest sancti qui fuistis in dignitate minores, ut qui praedicandi officium habuerunt, non tamen pastores fuerunt. Propheta enim quandoque est idem quod praedicator. 1 Cor. 14, prophetae autem duo vel tres et cetera. Exultate super eam, idest super Babylonem damnatam. Sed objicitur, quia inhumanum est gaudere de damnatione malorum. Respondeo. De damnatione impiorum est loqui tripliciter: aut inquantum afflictio, aut inquantum juste infertur ex divino judicio, aut inquantum post ipsorum damnationem complebitur sanctorum retributio. Primo modo non gaudent sancti de malorum damnatione: non enim placet eis eorum afflictio, ut afflictio; sed secundo modo et tertio, exultant de ea, non absolute sed per comparationem ad divinam justitiam cui concordant, et ad propriam gloriam quam amant. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam et cetera. Utrumque tangit Glossa. Quoniam. Hic ostenditur ratio exultationis. Ratio autem est justa damnatio reproborum. Unde eam describit. Primo ergo tangit damnationem reproborum. Secundo damnationis modum, et sustulit. Tertio damnationis causam sive meritum, quia mercatores tui. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: exultate, quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa, idest: sicut ipsa vos damnavit et cruciavit injuste; sic Deus damnavit eam juste. Abdiae unico: sicut fecisti fiet tibi et cetera. Videtur autem intelligendum, quod beatus Joannes in visione audiebat quamdam vocem haec dicentem, exultate et cetera. Et sustulit. Hic ostendit damnationis modum. Modus autem est: quia fortiter intrudentur mali in Gehennam, et perdent omnem consolationem prius habitam. Primo ergo ostenditur modus damnationis, quantum ad intrusionem. Secundo quantum ad subjectionem consolationis temporalis. Et vox citharoedorum. Ad majorem vero intelligentiam et terrorem introducit exemplum sive similitudinem. Unde primo ponitur exemplum. Secundo exemplatum, dicens: hoc impetu. Circa exemplum notandum, quod illud positum est ad admonitionem praesentium. Ostendit enim per quem modum fiet in judicio illa damnatio, de qua supra eodem habitum est. Dicit igitur: et sustulit, idest elevabit, hoc est elevari in prosperitatem permisit, et ex hoc secuturus est gravior casus. Psal. vidi impium superexaltatum et cetera. Unus, non habens parem. Angelus, scilicet Christus, qui est Angelus magni consilii. Isaiae 9, fortis, cui non poterit resisti, cum elevatos damnabit, qui et Daemones jam sua passione devicit. Job 9, si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Lapidem, idest malos vitiis induratos. Quasi molarem, a mola quae volvitur et grana conterit, et per hoc seipsam consumit, sic mali per mundana volvuntur. Psalm. in circuitu impii ambulant. Conterunt etiam bonos persequendo, et in hoc consumunt animas suas. Magnum, propter magnitudinem vitiorum et obstinationis in eis. Et sic tangitur prosperitas temporalis, et obstinatio mentalis. Deinde ostenditur retributio finalis, cum subditur, et misit, idest mittet in judicio. In mare, idest in Infernum profundissimum et poenis amarissimum. Exod. 15, currus Pharaonis et exercitum ejus et cetera. Sic ergo ponitur exemplum: deinde ipse Angelus per quem Christus signatur, exponendo subdit exemplariter: unde sequitur: dicens. Angelus quem tunc in visione vidit beatus Joannes, sustulit lapidem et misit in mare, et dixit Joanni: hoc impetu et cetera. Per hunc Angelum signatur Christus, sicut expositum est. Per hoc autem quod Angelus dixit, signatur quod Christus qui magister noster est, idest revelat per Scripturam, vel per inspirationem suae Ecclesiae, cujus typum gerit Joannes, quod mali irrevocabiliter in Infernum detrudentur. Hoc impetu, idest subito et fortiter et profunde. Lapis enim cum impetu jactatus vadit usque ad fundum. Mittetur, idest demergetur, scilicet in Infernum. Babylon et cetera. Ut supra Jerem. 51, sic submergetur Babylon et non consurget. Sic ergo ostendit Babylon esse intrudendam, deinde ostendit non esse liberandam sive relevandam. Et ultra, in perpetuum. Non invenietur, idest ultra non videbitur in statu mundanae jucunditatis, quia non redibit illuc, sed aeternaliter peribit. Ezechiel. 26, in nihilum redigam te, et non invenieris ultra in sempiternum. Et vox. Hic ostenditur modus condemnationis, quantum ad subtractionem consolationis temporalis. Eorum autem quae sunt hominibus vanis in consolationem, quaedam faciunt ad esse, vel bene esse individui. Quaedam ad conservationem seu multiplicationem sponsi, ut est matrimonium de cujus evacuatione dicitur ibi: et vox sponsi. Rursus eorum quae faciunt ad esse vel bene esse individui, quaedam sunt in jucunditatem, quaedam in utilitatem, de quibus ibi: et omnis artifex. Dicit igitur: et vox citharoedorum, idest sonus eorum melodiae, qui cum cithara sonant, et musicorum, idest eorum qui per se canunt. Et canentium tibia et tuba, instrumenta sunt resonantia ad jucunditatem. Non audietur amplius in ea, idest in civitate, scilicet malorum. Amos 8, convertam festivitates vestras in planctum, et omnia cantica vestra in luctum. Et omnis artifex. Hic de his quae ad utilitatem. Primo autem tangit quod est artis ad operandum quantum ad motivam. Secundo quod est claritatis ad cognoscendum, quantum est ad cognitivam, et lux. Circa primum ostendit subtractionem tum artificis. Et omnis artifex, inquantum artifex, quia cessabit ejus actus. Tum artis, et omnis ars non invenietur in ea amplius. Hic est argumentum quod philosophi non habent scientiam in Inferno. Quod probabile est. Si enim usus rationis quantum ad hujusmodi tollitur per aegritudinem temporalem, vel poenam, multo fortius per illas quae erunt in Inferno. Tum artificiati: unde sequitur: et vox, idest sonitus. Molae, quae est ad panes praeparandos et quandoque delicatissimos. Non audietur in te amplius. Convertit autem sermonem ad Babylonem quasi compatiens ei, vel quasi increpans ejus culpam, propter quam meruit tantam poenam. Et lux lucernae. Sol et luna et hujusmodi possunt intelligi lucerna, quia continent in se lucem. Vel lucerna est illud quod dat lucem inter homines, maxime apud divites, ut cerei multipliciter involuti et hujusmodi. Non lucebit tibi amplius: ad literam, quia in tenebris erunt mali. Matth. 22, ligatis manibus et cetera. Et vox sponsi et sponsae, idest vox laetitiae nuptiarum. Non audietur adhuc, idest de cetero, sicut solebat. In te, quia nuptiae deficient cum sua laetitia. Baruch 2, auferam a vobis vocem jucunditatis et gaudii, vocem sponsi et vocem sponsae. Omnia praedicta deficient in perpetuum. Tota autem poena quae describitur in hoc capitulo, ideo beato Joanni ostensa est, et ab eo nobis descripta, ut caveamus divinam offensam, ne contingat incurrere tantam poenam. Gregorius, 9 Lib. Moral. quid prodest ista praenosse, si non contingat evadere? Et subjungit: tota ergo intentione cavendum est, ut cum vocationis tempus accepimus, bene vivendi studio malorum ultricia tormenta fugiamus. Quia mercatores. Hic ostendit damnationis causam sive meritum; scilicet peccatum; quod ostenditur multiplex. Primo tangitur inordinatio concupiscibilis. Secundo inordinatio rationalis, quia in veneficiis. Tertio inordinatio irascibilis, et in ea. Primum est avaritia. Secundum perfidiae. Tertium malitiae sive saevitiae. Dicit igitur: quia: quasi dicat: ita damnabitur. Vel, o Babylon, et omni consolatione privaberis, et hoc juste. Quia mercatores tui, inhiantes lucris terrenis et pro eis dantes animas suas. Erant principes terrae, idest tales principes eligebas tibi. Ezechiel. 27, principes tui in negotiatione tua. Juste iterum damnata es. Quia in veneficiis tuis, idest maleficiis, ut sunt incantationes vel carmina, quibus quidam perversi alios decipiunt, sicut cum quaedam maleficia fiunt quandoque hominibus ut diligant uxores suas. Erraverunt omnes gentes, idest quidam de omnibus gentibus. Vel, in veneficiis tuis, idest in veneficis et perversis persuasionibus. Isa. 47, universa venerunt super te, propter multiplicationem maleficiorum tuorum etc. et in ea. Hic mutat modum loquendi, quasi loquens fidelibus et de terrenis. Sanguis, effusus. Prophetarum, idest eorum qui futura annuntiabant, sive in veteri sive in novo. Vel prophetarum, idest praedicatorum futura praemia et supplicia annuntiantium. Et sanctorum, idest aliorum justorum: quasi dicat: majorum et minorum. Inventus est, a divina sapientia universa considerante et divina justitia malitias puniente. Hoc dictum est quantum ad occisionem justorum: quantum vero ad occisionem malorum subditur: et inventus est, in ea sanguis. Omnium, scilicet malorum qui interfecti sunt per nequitiam. In terra, idest in orbe terrarum: quasi dicat: recte damnaris, quia justos occidisti, et similiter malos per nequitiam. Perversi enim occidunt alios malos quandoque nequiter. Sed numquid licitum est principibus etiam malis occidere homines malefactores? Exod. 22, maleficos non patieris vivere. Respondeo. Dicendum quod eis qui habent potestatem interficiendi et puniendi malefactores, licitum est occidere, dum tamen hoc faciant affectu justitiae et secundum meritum offensae. Non est autem licitum his qui non habent auctoritatem; vel in habentibus auctoritatem, si illud faciunt affectu malitiae et praeter meritum culpae. Glossa, si malus malum et cetera.


Caput 19

[91223] Super Apocalypsim «Vox», cap. 19 Post haec audivi et cetera. Praemissa admonitione ad exultandum, hic subditur ipsa, exultatio sanctorum, qui ad hoc fuerant supra admoniti. Exultant enim sancti in patria de justitia Dei in damnatione malorum. Nota Glossam, damnationem malorum. Item gaudent etiam sancti de sua salvatione: et habet haec exultatio laudem annexam. Primo ergo ponitur laus exultatoria de affectu justitiae in reproborum damnatione. Secundo de effectu misericordiae in Ecclesiae salvatione, et audivi quasi vocem tubae. Circa primum, quia ex damnatione malorum, et ex praemissa exultatione sanctorum debent fideles fieri in via cauti et etiam ferventes ad laudem et honorificationem divinam; ideo post exultationem sanctorum adjungitur admonitio ad fideles. Unde primo ostenditur laus sanctorum divinam justitiam extollentium in patria. Secundo subditur admonitio ad fideles peregrinantes in via, et vox de throno. Circa primum. Primo ostenditur laus minorum. Secundo laus majorum, et ceciderunt. Unde ibi Glossa: non minores sancti et cetera. In prima tantum parte. Primo ponitur laus exhibita a sanctis. Secundo materia sive causa laudis, quia vera. Dicit igitur: post haec, scilicet post praemissa, scilicet post intellectam malorum damnationem et post praemissam admonitionem. Audivi vocem magnam, scilicet vocem laudis, sicut post subdit. Dicit autem magnam, idest procedentem ex magno affectu; vel quia de magna re, scilicet de divina justitia malos damnante. Quasi vocem tubarum multarum. Per hoc signatur, secundum Glossam, quod praedicatores qui tubae in via fuerunt convocantes ad bellum contra vitia et etiam ad festa perpetua, laudant Deum in patria. In caelo, idest in Ecclesia triumphante: ubi maxime Deus laudatur. Psalm. beati qui habitant in domo tua domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Unde sequitur: dicentium: alleluja, idest laus humanis verbis inexplicabilis sit vel est Deo: et refertur hoc ad essentiam quae est una, scilicet ad ipsam sacratissimam deitatem. Tob. 13, et per vicos ejus alleluja cantabitur. Beda dicit quod alleluja est verbum Graecum, et est idem quod laus. Secundum autem Hieronymum alleluja interpretatur laudate dominum, vel laudatio domini. Sed si quaeratur: si alleluja idem est quod laus, vel laudatio domini, ad quid post subditur laus? Item quare non ponitur aliquod vocabulum significans laudem Dei in lingua Hebraea? Respondeo. Ad primum dicendum quod licet alleluja, idem sit quod laus vel laudatio domini, tamen supra laudem importat ineffabilitatem ipsius laudis sicut vult Glossa, quod non importatur nudo nomine laudis. Item per hoc quod laus Dei tangitur sub nominibus diversarum linguarum, magis ostenditur quantum sit Deus honorificandus. Ad aliud potest dici, quod hoc ideo est, ut designetur quod duplex lingua, scilicet Graeca et Latina laudat Deum, Hebraea tacente. Laus, haec referri possunt ad personas quae sunt plures. Laus ratione bonitatis quae attribuitur spiritui sancto. Gloria, ratione sapientiae quae attribuitur filio. Virtus, idest honor, ratione potentiae quae attribuitur patri. Deo nostro est, idest ei cantari debet. Et bene dicunt Deo nostro, quia Deum totum habent, sicut volunt sancti. Unde beatus Bernardus in suis meditationibus: homo cum Deo beatus erit in cujus conscientia peccatum inventum non fuerit, videbit ad voluptatem, habebit ad voluptatem, fruetur ad jucunditatem. Vel, laus, pro evacuatione temporalis consolationis. Gloria, pro privatione divinae visionis. Virtus, idest honor virtutis pro inflictione gehennalis afflictionis quam infert Deus impiis virtuose sine resistentia. Hic enim redditur praeconium Deo pro impiorum damnatione quae erit quantum ad tria praemissa. Quia vera. Hic ostenditur causa sive materia laudis. Laudis autem materia est justa damnatio impiorum. Hanc autem damnationem. Primo ostendit in generali, quia: quasi dicat: ideo laus ei debetur, quia vera, reddendo promissa justis, et justa reddendo poenam injustis. Judicia ejus. Vel utrumque potest intelligi respectu malorum. Vera, idest non declinantia ad falsitatem judicia, quia non damnas supra culpam. Et justa, quia non damnas nisi propter culpam. Supra 16, vera et justa judicia tua. Secundo in speciali. Qui judicavit. Primo describit damnationem impiorum, secundum quod est juste a Deo inflicta. Secundo secundum quod in se aeterna, et fumus ejus. Circa primum autem, primo describit ipsam reproborum damnationem. Secundo subdit laudis sanctorum ingeminationem, et iterum. Damnationem autem juste inflictam ostendit. Primo ratione spiritualis inflictionis, quia scilicet perversi alios pervertunt. Secundo ratione corporalis persequutionis, quia sanctos afflixerunt. Et vindicavit. Dicit igitur: qui judicavit, idest judicium condemnationis fecit. De meretrice, idest de multitudine perversorum, quae fecit alios secum spiritualiter meretricari, faciendo eos suis erroribus et peccatis delectabiliter adhaerere, idest per haec a Deo recedere. Magna, propter magnitudinem scelerum. Quare autem dixit meretrice, ostendit cum subdit: quae corrupit, documento et exemplo. Terram, idest homines terrenos. In prostitutione sua, idest in peccatis suis, in quibus se prostituit spiritualiter Diabolo, ad quae peccata homines trahit. Jerem. 51, ecce ego ad te mons pestifer, qui corrumpis et cetera. Et vindicavit sanguinem servorum suorum, requirens eum. De manibus ejus, supra 16, sanguinem sanctorum et prophetarum. Deinde ostenditur ingeminatio laudis in sanctis; et per hoc, sicut dicit Glossa, intelligitur quod laus est aeterna: unde sequitur: et iterum dixerunt: alleluja, idest laus sit Deo. Psalm. in saecula saeculorum laudabunt te. Et fumus: quasi dicat: ita Deus vindicavit. Judicium autem non fuit inefficax, sed inflixit poenam interminabilem: et hoc est, et fumus, idest obscuritas localis et etiam spiritualis. Ascendet, id est indurando, hoc est procedet durando, in saecula saeculorum, idest semper. Isaiae 34, ascendet fumus ejus a generatione in generationem. Glossa sic exponit: fumus, idest lacrymosus luctus. Ex quo videtur haberi argumentum, quod in Inferno sit fletus corporalis. Et ceciderunt. Posita laude minorum, hic ostenditur laus majorum. Licet enim praedicatores de quibus supra habitum est, inter membra Ecclesiae majora computentur, tamen minores sunt secundum dignitatem quam pastores, de quibus hic agitur; quia ad pastores similiter pertinet praedicare. Additur etiam hic simul de ipsis praedicatoribus. Tria autem hic ostenduntur, de pastoribus simul et praedicatoribus. Primo, reverentia humiliationis. Secundo, de vero cultu adorationis, et adoraverunt. Tertio, praeconium magnificationis. Dicentes: quoniam. Dicit igitur: et ceciderunt. Quia illi qui fuerunt minores secundum dignitatem laudant Deum in patria; et non solum illi, sed etiam majores. Glossa: non minores et cetera. Unde dicit. Et ceciderunt, casu humiliationis bonae, resilientes a divina magnitudine in propriam parvitatem. Vigintiquatuor seniores, idest patres novi et veteri testamenti, qui fuerunt rectores. Hoc expositum est supra 4, et super thronos vigintiquatuor seniores et cetera. Addit autem de praedicatoribus. Et quatuor animalia, idest omnes praedicatores, quorum est praedicare per quatuor orbis partes; quorum etiam doctrina, super quatuor Evangelia fundari debet. Supra 5, quatuor animalia et vigintiquatuor seniores ceciderunt coram agno et cetera. Possunt etiam haec quatuor animalia intelligi illi idem quos ante nomine tubarum designavit; quia ipsi praedicatores, cum laudant Deum in via vel in patria, humiliant se dantes reverentiam Deo. Vel illud quod dictum est, quasi vocem tubarum multarum, posset intelligi de sanctis in patria communiter, quorum vox dicitur magna quasi tubarum multarum; quia laus patriae est aperta, authentica et solemnis. Quod autem hic dicitur, intelligitur de majoribus sanctis, specialiter; quorum quidam fuerunt pastores per officium praelaturae, alii praedicatores per officium doctrinae. Et adoraverunt, adoratione latriae. Deum sedentem, idest quiescentem et regnantem. Super thronum, idest super Ecclesiam triumphantem quae tunc erit plane sedes Dei. Vel sedentem nunc, super thronum, super Ecclesiam militantem, quae est sedes Dei. Supra 4, et supra sedem sedens. Dicentes: amen, idest verum est, quod Deus est laudandus. Et sic confirmat laudem ab aliis exhibitam, dum ipsi per se laudant. Unde sequitur: alleluja, idest laus sit Deo. Et ita duplex ostenditur modus laudis. Unus est in confirmatione laudis exhibitae. Alius in exhibitione laudis per se. Sed quare magis in laude seniorum exprimitur casus et adoratio quam in laude aliorum? Respondeo. Secundum quod per vocem tubarum supra intelligitur laus minorum sanctorum, qui nec pastores nec praedicatores fuerunt, sicut secundo modo expositum est, dicendum quod hoc fit, ad ostendendum, quod aliqui quanto majores sunt in dignitate, tanto humiliores esse debent: quod signatur per illum casum. Ecclesiastici 3, quanto magnus es et cetera. Tanto etiam devotiores, quod signatur per adorationem. Sed quantum ad multos caput versum est in caudam. Et vox. Descripta laude quae Deo datur a sanctis in patria, hic ponitur admonitio ad peregrinantes in via. Et vox, idest admonitio. Exivit, idest exiit, scilicet ad audientiam hominum. De throno, idest de eis in quibus Deus sedet, scilicet de his qui sunt aliorum pastores et praedicatores; talium est enim alios movere ad laudem et obsequium Dei. Dicens: laudem dicite, scilicet verbo et animo et opere. Glossa. Laudem dicere est bene operari. Deo nostro. Deo, qui creavit; nostro, qui redemit. Vel, Deo, per divinitatis majestatem, ex parte sui; nostro, per obedientiae humilitatem vel intimam caritatem ex parte nostri. Ecclesiastici 43, exaltate eum quantum potestis: major est enim omni laude. Qui autem laudare debeant, ostendit dicens. Omnes servi vel sancti ejus, quia non est speciosa laus in ore peccatoris, Ecclesiastici 15. Hoc dicitur quantum ad statum rectum, scilicet in recte vivendo. Propter hoc enim dicuntur sancti vel servi Dei. Quantum vero ad status regulativum subditur: et qui timetis Deum, timore casto qui vitam regulat. Pusilli, idest parvi, hoc est minores in meritis; qui scilicet non potestis penetrare divina mysteria, nec implere perfectionis consilia. Et magni, idest majores in meritis. Omnes enim debent magnificare Deum. Supra 15, quis non timebit te, domine, et magnificabit nomen tuum? Sed ex hoc videtur quod illi qui timent Deum non sunt servi vel sancti Dei, quia copula ponit differentiam. Respondeo. Videtur dicendum quod idem sunt servi sive sancti et timentes Deum. Nec ponitur copula ad notandum differentiam personarum, sed ad notandum differentiam bonorum spiritualium quae sunt in personis. In justis enim est status sive actus rectus; et ratione hujus dicuntur servi sive sancti. Item regulativum, sive directivum et conservativum status sive actus, scilicet timor Dei; ideo sequitur: et qui timetis Deum. Et audivi. Ostensa exultatione et laude sanctorum de impiorum damnatione, hic ostenditur eorum laus exultatoria, pro Ecclesiae sive pro sua salvatione: unde haec quae hic dicuntur videntur accipienda pro statu post judicium. Ex hac autem exaltatione et laude justi adhuc viantes debent excitari ad bonum. Primo ostenditur laus sanctorum in patria. Secundo subditur exultatio peregrinantium in via, et dixit mihi. Sancti enim non solum laudant Deum, sed etiam verbo vel ipso actu laudandi se invicem hortantur ad laudem. Unde circa primum. Primo ponitur ipsa laus sanctorum. Secundo mutua hortatio ad laudandum, gaudeamus. Laudem autem sanctorum describit multipliciter. Primo enim ostendit laudem majorum. Secundo minorum, et sicut vocem aquarum. Tertio ostendit consequentem effectum, et sicut vocem tonitrui. Quarto laudis materiam: dicentium alleluja. Quinto laudis causam sive motivum, quoniam regnavit. Dicit igitur: et audivi quasi vocem tubae magnae, idest vocem laudis eorum qui fuerunt quasi vox magnae tubae praedicando. Isa. 58, quasi tuba et cetera. Et dicitur in signum ad notandum unitatem quam habuerunt in via, et habent in patria. Et sicut vocem aquarum multarum, idest vocem populorum multorum. Hoc dicitur quantum ad minores qui non habuerunt officium dignitatis in Ecclesia: tales autem sunt multi; et signantur per aquas multas propter abundantiam et multitudinem. Matth. 8, multi venient ab oriente et occidente et cetera. Et sicut vocem tonitrui. Hoc dicitur quia exultatio et laus sanctorum terrebit impios, sicut dicit Glossa. Dicentium alleluja, idest laus inexplicabilis sit Deo: et subditur materia sive motivum laudis. Quoniam: quasi dicat: laus vera sit Deo. Quoniam regnavit, idest jam regnum plenae dominationis sibi accepit. Ante enim judicium impii regnabant impediendo Dei cultum et persequendo ejus cultores; quod post non erit. Dominus, per dominationis praesidentiam. Deus, per incommutabilem naturam. Sed quia dedit sanctis seipsum, vel quia subdunt se Deo per obedientiam, subditur: noster omnipotens, per infinitam potentiam. Sed quomodo hoc dicit? Nonne etiam et modo plene et ubique dominatur et regnat? 1 Paralip. ultimo, tuum, domine, regnum, et tu es super omnes principes et cetera. Respondeo. Dupliciter dicitur Deus regnare. Uno modo per potestatem, quia scilicet omnia subjacent ejus potestati, et de omnibus facere poterit quicquid voluerit, quamvis in quibusdam non exerceat actum potestatis. Sicut enim malos permittit persequi ejus cultum et ipsos cultores; et sic dominus regnat ante judicium; dominatur enim per potestatem omnibus rebus universaliter, licet quantum ad quaedam non exerceat plene actum potestatis. Alio modo per potestatem simul et plenum actum potestatis in cohibendo omnino nequitiam impiorum et manifestando apertius dominium universale actualiter: et sic regnabit post judicium; quia non solum regnabit per potestatem, sed etiam per actum plenum potestatis, quia non permittet amplius pravos regnare: et sic loquitur hic non primo modo: et hoc innuit Glossa. Gaudeamus. Hoc ponitur mutua cohortatio sanctorum ad laudem. Et primo tangitur cohortatio ad laudem. Secundo subditur ratio laudis, quia nuptiae. Dicit igitur: gaudeamus, in mente propter dotes animae. Et exultemus, corpore propter gloriam corporis. Isa. 55, in terra sua duplicia possidebunt. Et demus ei gloriam, idest gloriosam laudem, scilicet ore ascribendo tantam gloriam bonitati suae. Psalm. salvum me fecit quoniam voluit me. Quia nuptiae. Hic ponitur materia sive ratio laudis, quae est consummata conjunctio Christi et Ecclesiae per gloriam. Primo ergo tangitur ipsa conjunctio. Secundo praecedens praeparatio, et uxor. Tertio praeparationis origo, et datum est. Dicit igitur: quia nuptiae agni venerunt, idest quia Ecclesia juncta est per gloriam Christo prius pro ea innocenter passo. Matrimonium enim est inter Christum et Ecclesiam per unionem amoris. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Nondum tamen est sponsa plene traducta in amplexus sponsi: hoc autem in gloria plene fiet, et de hoc agitur hic. Harum nuptiarum sponsalia fuerunt contracta in incarnatione. Solemnitas vero fuit celebrata in resurrectione. Traductio vero in thalamum sive in thorum fit modo particulariter in retributione, sed universaliter fiet in extrema consummatione. De hujusmodi nuptiis, Matth. 22, simile est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo. Sed heu. Hodie aliae nuptiae fiunt, quia spiritus contrahit cum terra, cum homines terrenis adhaerent: unde recte dicuntur homines viri divitiarum. Psalm. et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis. Tales autem nuptiae vertentur in luctum. 2 Machab. 9, conversae sunt nuptiae in luctum. Quia vero Ecclesia se idoneam ad conjunctionem praemissam fecit; ideo subditur: et uxor: quasi dicat: ita Ecclesia conjuncta est Christo, et hoc est conveniens. Quia uxor ejus, idest Ecclesia uxor agni, praeparavit se, in statu viae per sanctitatem et merita ad illam conjunctionem obtinendam. In hoc autem notatur libertas arbitrii quae est necessaria in effectu. Anima enim quae non se praeparat, non recipitur ab agno. Matth. 25, et quae praeparatae erant intraverunt et cetera. Quia nec liberum arbitrium per se sufficit, sed necesse et gratiam dari; ideo sequitur: et datum est. Primo autem ponit mysterium. Secundo mysterii intellectum, byssinum enim. Dicit igitur: et datum est illi, in via a Deo, ad hoc ut se posset praeparare. Byssinum, idest vestimentum de bysso. Byssus est linum quoddam quod invenitur in Aegypto, de quo fit vestis candidissima: unde signat vitam sanctam et rectam quae sicut vestis decenter ornat justos. Splendens, apud alios per fulgorem famae. Et candidum, in se per puritatem conscientiae. Datum est inquam, ad hoc, ut cooperiat se, scilicet ad decorem ut placeat sponso, et ad protectionem ut non laedatur intro, quod aestuat per tentationes. Prov. ultimo: byssus et purpura indumentum ejus. Multi libri habent: datum est illi, ut se cooperiat byssino splendenti et candido. Utraque litera in idem redit; et utramque innuit Glossa. Deinde subdit mysterii intellectum: quasi dicat: vere byssinum est in animae ornatum et praeparationem. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. Byssinum est per significationem virtutes et merita quibus sancti, idest justi, justificantur, idest magis et magis fiunt justi. Cum autem esset planius si diceretur: byssinum est justificationes sanctorum, tamen dicit sunt, in plurali; quia in talibus quandoque accipitur numerus verbi a supposito, quandoque ab opposito; tamen idem est sensus. Posset tamen litera sic ordinari. Justificationes sanctorum sunt byssinum, idest signatur per vestem byssinam. Nota quod byssus primo habet colorem terrenum, et post per multas transitiones ducitur ad candorem, et fit inde byssinum, idest vestis byssina candidissima. Sic cum in Ecclesia primo esset macula et obscuritas ex peccato originali: Ephesior. 2, eramus natura filii irae; post per multas dominus exercitationes, facit eam pulcherrimam et candidam, dans ei virtutem et merita. Et hoc est byssinum. Item sicut vestis byssina ornat corpus, sic virtutes et merita spiritum. Isaiae 61, et indumento justitiae circumdedit me. Et dixit mihi, hic subditur excitatio peregrinantium in via ut studeant pertingere ad statum laudis aeternae, et ad nuptias promissas. Ponitur autem triplex ratio alliciens ad vitae sanctitatem, ut per hoc perveniatur ad aeternitatem. Prima ratio est ex parte concupiscibilis: scilicet refectio aeternae suavitatis. Secunda est ex parte rationalis; scilicet certitudo salutiferae veritatis: et dixit mihi: haec verba. Tertia, ex parte irascibilis: scilicet sublimitas humanae dignitatis, et cecidi. Dicit igitur, et dixit mihi: quasi dicat: ita mihi revelata est per Angelum laus et exultatio sanctorum in gloria, et similiter conjunctio Christi et Ecclesiae. Et ut habeatur desiderium et studium pertingendi ad hoc, dixit mihi, Angelus qui praemissa revelavit, scribe, in libro mentali, et etiam in libro materiali aliis in documentum excitativum. Habacuc 2, scribe visum et explana et cetera. Quid autem scribendum sit subjungitur: beati qui ad coenam agni vocati sunt, a Deo, idest quos Deus praeordinavit ad haec. Et recte hic nominatur agnus; quia pro illa conjunctione consummanda in gloria immolatus est. Lucae 14, beatus qui manducabit panem in regno Dei. Et nota quod non dicit prandium sed coenam; quia prandium fit ante coenam, coena vero fit post prandium, post coenam vero non restat alia refectio. Et ideo aeterna refectio, quae non finietur nec alia ei succedet, recte coena vocatur. Prandium ergo gratiae est in via; sed coena gloriae datur in patria. Et vere qui ibi erunt, beati erunt. Tum propter plenitudinem totius dulcedinis, tum propter securitatem inamissibilitatis. Gregorius super hunc locum: ad aeternum convivium quisquis semel intraverit, ulterius non exibit. Sed objicitur. Non enim videtur magnum vocari, quia multi vocantur qui non perveniunt. Matth. 20, multi sunt vocati, pauci vero electi. Respondeo. Est multiplex vocatio: scilicet praedestinationis, inspirationis et praedicationis. Hic autem loquitur de vocatione praedestinationis: aliae enim vocationes quandoque non habent plenum effectum. Et dixit mihi, etsi non pro me, tamen pro aliorum excitatione, propter quos haec scribenda erant, haec verba, scilicet praemissa de exultatione sanctorum et nuptiis gloriae tibi ostensa, vera sunt, et ideo credenda sunt, et per ea fideles excitari debent ad profectum meriti, ut obtineant tantum praemium. Infra ultimo: haec verba fidelissima sunt et vera. Et sic patet secunda ratio allectiva. Deinde ponitur tertia, sublimitas humanae dignitatis; quia tota natura humana nobilitata est, per hoc quod Christus naturam humanam vere et perfecte assumpsit inseparabiliter, nisi se inquinet per peccatum: unde Angelus non permisit se a Joanne adorari, sed docuit eum ut Deum adoraret. Primo ergo beatus Joannes ostendit suam humiliationem. Secundo angelicam prohibitionem, et dixit mihi. Tertio consequentem informationem, Deum adora. Dicit igitur, et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum, scilicet adoratione duliae ad referendum gratias, et ad dandum ei reverentiam, quia majorem eum me intellexi. Sed quid est quod dicit ante pedes ejus, cum Angelus sit incorporeus? Respondeo. Dicendum quod videbat beatus Joannes visione imaginaria; quia sub quibusdam figuris videbat: unde Angelum videbat sub specie hominis, sicut supra primo legitur quod vidit Angelum vestitum podere et praecinctum et cetera. Angelus autem ille de quo supra 1, legitur, gerebat personam Christi; et haec habentur ex Glossa ibi. Dicitur ergo pedes habuisse Angelus, non secundum naturam propriam; sed secundum speciem in qua vidit eum beatus Joannes, et dixit. Hic primo ponit ipsam prohibitionem. Secundo subjungit rationem, conservus. Dicit igitur, et dixit mihi: vide ne feceris, cave ne hoc facias. Sed quare prohibet se a Joanne adorari, cum Josue pronus adoraverit Angelum, nec ipse hoc prohibuerit? Josue 5. Similiter et Abraham, Genes. 28. Respondeo secundum beatum Gregorium et secundum Glossam, quod hoc fuit propter reverentiam humanae naturae, quae in Christo supra ipsos Angelos est exaltata. In veteri autem testamento nondum facta erat incarnatio. Conservus. Hic ponit prohibitionis rationem: quasi dicat: non me adores; quia conservus tuus sum et fratrum tuorum. Conservi dicuntur illi, qui sunt sub uno domino. Quasi dicat: ergo et tu et fratres tui spirituales, scilicet justi tamquam conservi, unum dominum habemus; et ideo nolo a te adorari; sed tecum unum dominum adorare. Hoc dicit Angelus considerando naturam humanam supra se exaltatam, et ideo se conservum justorum, quasi jam non superiorem dicit: et ideo non est adorandus. Quoniam autem est frater natura, et frater gratia; de qua fraternitate loquatur, ostendit, scilicet gratiae: unde dicit, habentium testimonium Jesu, quantum ad divinitatem et humanitatem verbo et facto. Et dicit, habentium, quia semper debent ad hoc esse prompti. Isaiae 43, vere vos testes mei, dicit dominus. Deinde informat quae debeat adorare. Primo autem ponit informationem. Secundo exequendi rationem, testimonium enim. Dicit igitur, Deum adora, non me. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis. Ipse enim est vere adorandus; quia ipse Christus licet homo sit, tamen est verus Deus, sicut prophetae testificantur. Unde dicit, enim, idest quia, spiritus prophetiae, idest quicquid dixerunt prophetae per spiritum sanctum de Christo, quantum ad ejus ineffabilem majestatem, testimonium est Jesu, idest testimonium perhibent ipsi Christo salvatori hominum quod ipse Deus verus, et ideo digne adorandus. Unde Isaiae 53, generationem ejus quis enarrabit? Item Isaiae 45, vere tu es Deus absconditus. Item Psal. dominus dixit ad me, filius meus es tu et cetera. Item, dixit dominus domino meo et cetera. Et vidi caelum. Postquam egit de damnatione Babylonis, idest Ecclesiae malignantium, hic agit de damnatione bestiae, et pseudo prophetarum, idest Antichristi et pseudo apostolorum. Sic autem procedit. Primo ponit quoddam praeambulum ad visionem. Secundo ipsam visionem, et ecce equus albus. Praeambulum fuit, quia vidit caelum apertum; et caelo aperto viso, vidit illa quae sequuntur. Visio vero est principaliter de damnatione Antichristi et suorum complicum. Damnabit autem eos ipse Christus, quem blasphemaverunt et cujus cultum impedierunt; et hoc poterit; quia magnus et potens et sapiens est: cujus etiam bonitas magna est, quam ignoraverunt, et ex hoc rei sunt. Primo ergo describit ipsum Christum. Secundo ostendit culpam sive impietatem Antichristi et suorum, et vidi bestiam. Tertio poenam sive damnationem ipsorum, et apprehensa est. Quoniam autem Christus talis ac tantus est, ideo omnino ei adhaerendum est. Unde circa primum primo describit excellentiam Christi. Secundo subdit admonitionem ad adhaerendum sibi, et vidi unum Angelum. Ipsum autem Christum describit tripliciter. Primo quantum ad admirandam bonitatem. Secundo quantum ad sapientiae sive notitiae claritatem, oculi ejus. Tertio quantum ad eminentem potestatem, et in capite. Bonitatem autem ejus describit dupliciter. Primo ex parte naturae humanae. Secundo ex parte divinae, et qui sedebat. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita intellexi per revelationem, damnationem Babylonis, idest multitudinis perversorum communiter. Intellexi etiam damnationem Antichristi et suorum specialiter, et etiam per quae sint condemnandi: et hoc est quod dicit, et vidi, in visione, caelum, idest secretum divinorum mysteriorum. Caelum enim dicitur a celando, apertum, idest revelatum, scilicet per Christum praedicantem, patientem, resurgentem, ascendentem. Hoc autem caelum ante Christi adventum fuit clausum; quia adhuc non sic erat veritas revelata. Per hoc autem quod aperto caelo viso, vidit Joannes ea quae sequuntur, signatur quod per revelationem mentis factam in tempore veteris testamenti per Christum, cognoscatur abundantius ipse Christus, et quae ad ipsum pertinent, et similiter damnatio malorum. Proverb. 27, aperta sunt prata. Et ecce, apparuit mihi in visione, equus albus, idest caro Christi: quae dicitur equus, quia ei insedebat divinitas Christi ad expugnandum Diabolum. Proverb. 21, equus paratur ad diem belli. Dicitur autem equus albus propter immunitatem peccati. 1 Petr. 2, qui peccatum non fecit et cetera. Canticor. 5, dilectus meus candidus et rubicundus et totus desiderabilis. Et qui sedebat. Descripta bonitate Christi secundum humanam naturam, scilicet quantum ad finis utilitatem, unde dicitur equus, et quantum ad excellentem sinceritatem, et sic dicitur albus: hic ostendit eam secundum divinam naturam. Ejus autem bonitatem secundum divinam naturam ostendit multipliciter. Primo quantum ad completionem promissorum. Secundo quantum ad veritatem sive rectitudinem documentorum, et verax. Tertio quantum ad punitionem malorum, et cum justitia. Quarto, quantum ad protectionem bonorum, et pugnat. Dicit igitur, et qui sedebat, scilicet filius Dei justus, sive ejus divinitas, super eum, scilicet equum, idest super carnem assumptam. Per hoc quod dicitur, sedebat, signatur quod Christus secundum divinitatem insedebat humanitati, quasi equo, ad vincendum Diabolum. Item notatur humiliatio filii humiliantis; quia exinanivit semetipsum et cetera. Philipp. 2. Supra 6, ecce equus albus. Vocabatur fidelis. Audivit in visione Christum vocari vel debere vocari fidelem: per hoc signatur quod Christus est fidelis in promissionis impletione, ut patet in redemptione generis humani. Psal. fidelis dominus in omnibus verbis suis et cetera. Et verax, in sua eruditione; quia nihil docet nisi verum, nec fallere potest, et ideo ei credendum, cum dicitur. Roman. 3, est autem Deus verax et cetera. Et cum justitia judicat, scilicet in puniendo malos sicut in submersione Aegyptiorum. Exod. 14 et 15, et similiter in aliis flagellis, sive sint corporalia sive spiritualia. Psal. justus dominus et justitias dilexit et cetera. Potest etiam intelligi de judicio quo retribuet bonis et malis in futuro. Supra 16, vera et justa judicia tua. Et pugnat, scilicet pro suis contra malos, dando suis constantiam et sapientiam, ut patet in martyribus et in aliis, pugnat, scilicet in suis et per suos contra Diabolum et vitia, dum dat eis virtutem pugnandi et vincendi. Exod. 15, dominus quasi vir pugnator et cetera. Oculi autem ejus. Hic describit Christum quantum ad sapientiae sive notitiae claritatem: quia clare omnia videt: et hoc est, oculi autem ejus, idest ejus plena sapientia, qua tamquam oculis videt omnia. Et dicit in plurali, ad significandum sapientiae perfectionem, quia plenius et melius duobus oculis quam uno videmus. Tamquam flamma ignis: quasi dicat: ejus sapientia clara et plena est in cognoscendo ad modum ignis habentis flammam plenam et claram. Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Vel oculi ejus, idest dona spiritus sancti, quae ipse dat: quae recte dicuntur oculi, quia faciunt hominem oculatum et bene videntem quae sunt salutis: sunt tamquam flamma ignis, quia animam illuminant et inflammant, et si quid sit rubiginis cremant. Supra 1, oculi ejus tamquam flamma ignis. Iterum oculi ejus sunt praelati; quia debent videre ad opus corporis Christi, scilicet Ecclesiae, et si boni sunt tamquam flamma ignis sunt, ut luceant ad illuminandum, et ardeant ad inflammandum alios. Joan. 5, ille erat lucerna ardens et lucens. Et in capite. Hic describit Christum quantum ad eminentem potestatem; quia magna valde est ejus potestas. Christi autem potestatem ostendit multipliciter. Primo quantum ad honorificum triumphum. Secundo, quantum ad nominis fastigium, et vocabatur nomen ejus. Tertio, quantum ad subjectum exercitum, et exercitus. Quarto, quantum ad virtuosum verbum, et de ore. Quinto quantum ad potestativum actum, et reget. Sexto, quantum ad universale dominium, et habet in vestimento. Circa primum. Primo, ostendit Christi triumphum. Secundo, triumphandi modum, et vestitus. Circa triumphum. Primo ostendit in Christo dignitatem triumphalem. Secundo ostendit dignitatem esse inexplicabilem, habens. Dicit igitur, et in capite ejus, idest in divinitate ejus, quae est caput humanitatis in Christo, erant vel sunt, diademata multa, idest multae victoriae: diadema enim idem est quod corona, quae solet esse in victoribus signum victoriae. Ipse autem Christus virtute divinitatis triumphavit de Diabolo, de Judaeis, de vitiis, maxime in passione: suos etiam electos triumphare facit, quorum victoria ipsius Christi est, quia ab ipso est. Unde recte dicitur in plurali, multa diademata, propter multas victorias ejus per se et per suos. Diadema autem dicitur, corona, quasi duo demens, scilicet principium et finem; quia potestas ejus per quam triumphavit et triumphat, omnino aeterna est. Daniel. 7, potestas ejus potestas aeterna et cetera. Sic ergo ostenditur in Christo dignitas triumphalis. Sed ne credatur quod dignitas sit explicabilis per aliqua jam dicta vel dicenda, ideo recte subditur, habens, supple, scilicet sic et erat habens, nomen scriptum et cetera. Videbat beatus Joannes nomen scriptum in sessore equi albi, quod nomen nullus scit, nisi ipse; per hoc signatur quod magnitudinem potentiae sapientiae et bonitatis ejus nullus perfecte scit praeter ipsum. Dicit igitur, nomen scriptum, scilicet Emmanuel, sive Deus homo, sive Jesus, in idem redit. Per hoc nomen intelligitur bonitas Dei manifestata in verbi incarnatione et in humana reparatione: quae quidem bonitas Dei est ineffabilis. Per hoc autem quod dicitur scriptum, notatur perpetuitas unionis divinitatis cum humanitate. Scriptum enim stabilitatem habet, quod nemo novit nisi ipse: quia scilicet ineffabile est nomen praemissum: nec potest sciri, quanta bonitas per illud nomen importetur, ab homine. Potest etiam hoc intelligi de nomine quod est Deus, vel verbum Dei, sicut post subditur: hoc enim nomen non plene ab homine cognoscitur. Genes. 32, cur quaeris nomen meum quod est mirabile? Sed quid est quod dicit? Nonne beatus Joannes illud nomen novit, qui illud vidit scriptum? Item fideles sciunt nomen Christi, sive dicatur Deus, quo nomine non est aliud majus, sive verbum Dei, sive Deus homo. Respondeo. Nemo, idest nullus homo praeter ipsum Christum, novit ad plenum ejus nomen; quia incomprehensibile est. Bonitas, sapientia, et potestas importatur per nomen ejus; sive illud nomen intelligatur nomen signans unionem incarnationis, sive ipsam divinitatem praecise ut Deus et verbum Dei. Ipse autem est perfectus sui cognitor; unde Damascenus, 1 Lib. cap. 3, ipse vero plus sui ipsius est contemplator. Aliter potest dici, sicut tangit Glossa, quod ejus nomen nemo scit in cognitione quae competit homini, ut ipse et qui sunt unum cum ipso, sicut corpus sive membra sunt unum quiddam cum capite. 1 Corinth. 6, qui adhaeret Deo unus spiritus est. Et vestitus. Hic ostendit triumphi modum, quia per passionem triumphavit de Diabolo, et per ejusdem virtutem meritum et exemplum facit electos triumphare: unde dicit: et vestitus erat, idest vestitus est. Veste, idest carne qua quasi operuit divinitatem. Aspersa sanguine, ad literam. Caro domini fuit aspersa sanguine, aspersa in flagellatione ad columnam, et in crucifixione et lateris apertione. Isa. 63, quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua, sicut calcantium in torculari? Vel veste etc. idest Ecclesia quae in suis martyribus occiditur. Eccles. 2, quasi vestis est ipsius domini qui ei adhaeret, sicut vestis homini. Et per hoc patet Christi familiaritas ad justos, et e contrario. Item quia honorificat ipsum. Supra 1, vestitum podere. Et vocabatur. Hic ostenditur ejus potestas quantum ad nominis fastigium. Altissimum enim est. Nomen est verbum Dei: unde dicit: et vocabatur nomen ejus verbum Dei, scilicet patris. Per hoc signatur quod Christus est verbum patris, Joan. 1, et verbum erat apud Deum. Recte autem post passionem agit de tam alto ejus nomine, ut ostendatur ille qui passus est, verus Deus esse. Rom. 9, qui est Deus benedictus in saecula, amen. Sed quare dicitur filius verbum, cum verbum transeat et evanescat? Item aut dicitur verbum Christus secundum similitudinem verbi interioris, aut exterioris. Si interioris; contra. Verbum interius, scilicet cogitatio, est inefficax per se: quia non elicit effectum per se. Sed filius habet plenam efficaciam. Ergo et cetera. Si exterioris; contra. Quia verbum exterius vanum est et aerem percutit. Respondeo. Secundum Augustinum et secundum Anselmum, dicendum quod filius dicitur verbum patris, quia emanat a patre per modum naturae sive generationis; et repraesentat in se patrem perfectissime, sicut verbum interius, scilicet cogitatio sive notitia procedit sive nascitur de mente; et nihil menti similius quam ejus verbum, scilicet cogitatio, vel intelligentia. Unde Anselmus in Monol. cap. 63: restat igitur hoc solum verbum illius esse solius, de quo nascendo habet esse, ad omnimodam similitudinem existit. Aliae sunt rationes, sicut jam patebit. Ad primum dicendum, quod non ponitur similitudo quantum ad illud quod est ignobilitatis. Ad aliud dicendum sine praejudicio, quod filius Dei dicitur verbum patris principaliter secundum similitudinem verbi interioris, ut dictum est secundum Augustinum et Anselmum. Dicitur etiam secundum similitudinem verbi exterioris, ut patet ex Glossa, licet non ita principaliter: et hoc dicitur uno modo per respectum ad creaturam quamlibet quantum ad opus conditionis: quia sicut aliquis facile profert verbum: ita Deus per verbum suum, idest filium, facit omnia. Psalm. dixit et facta sunt. Nota Glossam. Alio modo per respectum ad creaturam rationalem specialiter quantum ad opus reparationis; quia sicut verbum exterius manifestat aliis secretum mentis: ita filius manifestavit hominibus patrem prius eis ignotum. Joan. 17, manifestavi nomen tuum et cetera. Haec duplex ratio ex parte verbi exterioris tangitur in Glossa. Ad objecta jam patet quod non tantum sumitur nomen verbi ad divina, quantum ad inefficaciam vel transitum et hujusmodi. Et exercitus. Hic ostenditur Christi potestas quantum ad subjectum exercitum, scilicet fidelium qui ei obediunt et ipsum imitantur. Hunc autem exercitum describit, primo quantum ad pugnandi strenuitatem, sub nomine exercitus. Secundo quantum ad ecclesiasticam unitatem, sine qua nihil Deo placet, qui sunt in caelis. Tertio quantum ad imitationis conformitatem, sequebatur eum. Quarto quantum ad imitantium idoneitatem, in equis. Ubi describitur eorum idoneitas, tum ex parte corporis, tum ex parte animae, vestiti. Ex parte corporis dupliciter. Primo quantum ad aptitudinem, respectu operis; ideo corpora dicuntur equi, quia apta ad currendum per opera bona. Secundo quantum ad munditiam ipsius corporis, albis. Similiter ex parte animae dupliciter. Primo quantum ad decorem meritorum in generali, vestiti bysso. Secundo quantum ad decorem sinceritatis in speciali, albo et mundo. Sinceritas autem duplex est necessaria: scilicet quantum ad intellectum a nigredine erroris: unde dicit: albo. Et quantum ad affectum a sorde affectionis, vel concupiscentiae: unde sequitur: et mundo. Dicit igitur: et exercitus, idest coetus sive multitudo fidelium contra Diabolum, carnem et mundum pugnantium ad modum exercitus, quia militia est vita hominis super terram. Job 7, qui sunt in caelo, numero et merito, quia alibi non fit vera et salubris pugna etiam si mortem quis sustineat. Unde Gregorius in Gregoriano: quisquis extra Ecclesiae unitatem patitur, poenas pati potest, martyr fieri non potest. Vel, in caelo per desiderium et intentionem. Philipp. 3, nostra conversatio in caelis est. Sequebantur, idest sequuntur eum, scilicet Christum, sicut servi dominum, sicut milites principem. Sequuntur inquam, imitando et obediendo. Matth. 10, qui non acceperit crucem suam et cetera. In equis, idest in corporibus in quibus currunt quasi cum equis, per viam boni operis, quos amor Dei stimulat ad bonum. Zachar. 10, posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. Albis, idest mundis qui ab illicitis cohibentur. Supra 7, dealbaverunt stolas suas, (idest corpora) in sanguine agni. Vestiti, idest ornati. Bysso, idest veste byssina; hoc est ornatu meritorum decorantium ad modum vestis byssinae: quia merita cum magno labore acquiruntur, sicut byssus cum magno labore ad candorem ducitur. Prov. ultimo, byssus et purpura indumentum et cetera. Albo, ex parte intellectus contra deformitatem erroris. Supra eodem: datum est illi ut cooperiat se byssino splendido et candido. Mundo, ex parte affectus contra sordem concupiscentiae vel affectionis. Matth. 5, beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Byssus byssi, genus est lini mollissimi et candidissimi: et est generis feminini: tamen hic ponitur in masculino, quia sacra Scriptura non est subjecta regulis grammaticae. Aliqui tamen libri habent byssino; et est idem sensus. De ore. Hic ostenditur ejus potestas quantum ad virtuosum verbum: quia virtuose praedicavit comminando poenam judicii, quam virtuose infert malis, sicut prius annuntiavit: unde dicit: et de ore, idest de praedicatione. Ejus, scilicet Christi. Procedit. Loquitur pro statu Christi in carne mortali quando praedicabat: et quia idem modo praedicat per suos praedicatores; fortasse ideo loquitur, quasi de praesenti. Aliqui tamen libri habent, procedebat. Gladius, idest sententia divini judicii quae incidit illicitos cogitatus et motus malos. Dividet etiam malos a Deo et a sanctorum consortio. Acutus, quia virtuose separat hominem a vitiis sententia judicii: considerata tamen cum adjutorio gratiae. Item efficaciter separabit malos a bonis in judicio. Supra 1, et de ore ejus gladius et cetera. Ut in ipso, idest cum ipso per praedicationem annuntiato. Percutiat, perdendo. Omnes gentes, idest omnes gentiliter viventes, etiamsi sint Judaei genere: percutiat inquam, quosdam ad vitam, qui scilicet convertebantur; quosdam ad mortem, qui scilicet pejores fiebant. Et quod dicit, omnes gentes, potest intelligi de ipso praedicante per se et per suos praedicatores. Et reget. Hic describit Christum quantum ad potestativum actum. Et primo quantum ad actum regendi respectu bonorum et malorum communiter. Secundo quantum ad actum reparandi respectu bonorum specialiter, et ipse. Dicit igitur: et reget omnes: scilicet homines tam conversos quam alios dum sunt in statu viae. In virga ferrea, idest in potestate invincibili vel justitia inflexibili. Bonos enim regit dum sunt in statu viae, ipsos conservando, nutriendo spiritualiter, et promovendo. Malos vero regit puniendo vel corrigendo. Psalm. reges eos in virga ferrea. Et ipse, quia alia creatura non poterat. Calcat, idest calcavit, hoc est suppeditavit pressit et destruxit, scilicet per passionem et resurrectionem. Torcular, idest mortem aeternam, quae sicut torcular habet pressuram et torturam magni cruciatus. Dicitur autem torcular vini, propter acerbitatem poenae quae inebriat replendo et dejiciendo damnatos. Jerem. 51, inebriabo eos ut sopiantur et cetera. Vini inquam, furoris irae Dei, idest vehementis irae, idest eiusmodi inebriatio erat inferenda ex divina justitia graviter puniente. Ideo ergo divina justitia dicitur furor irae, quia ea graviter et actualiter puniente, videtur Deus iratus ad modum furiosi. Ad significandum ergo magnitudinem poenae quae debebatur hominibus, nisi Deus pro eis passus esset: et ponitur non tantum nomen irae, sed etiam dicitur furor irae. Ex hac similiter ratione dicitur supra 16, date illi calicem vini indignationis irae ejus. Dei omnipotentis, scilicet patris vel Trinitatis. Ex hoc patet quod nisi filius nos reparasset per clementiam, poterat nos punire per justitiam et invictam potentiam. Ex hoc etiam patet, quia poterit Antichristum et suos damnare, de quibus infra sequitur. Eccles. 1, unus est altissimus creator omnium omnipotens. Et habet. Hic describit Christum quantum ad universale dominium, ad quod significandum, vidit scriptum in vestimento et femore ejus. Rex regum. Hoc dicitur specialiter quantum ad dominium super majores dominatores, scilicet reges et hujusmodi multi potentes. Et dominus dominantium. Hoc dicitur quantum ad omnes dominatores communiter; et per hoc ostenditur esse dominus omnium rerum universaliter; quia si est dominus dominantium, est et dominus rebus quibus dominatur. Item quod est dominus dominantium est signum certum majestatis infinitae quae omnibus rebus universaliter dominatur. Vel moraliter, ut tangit Glossa. Nota quod vestimentum dicitur humanitas assumpta, qua fuit divinitas quasi vestita. Philipp. 2, et habitu inventus ut homo. Femur est idem, sed differenti ratione. Vestimentum enim dicitur inquantum assumpta. Femur, inquantum est propagata a parentibus; ideo enim dicitur femur secundum Glossam, ut denotetur de vera progenie parentum fuisse. Per femur enim propago carnis accipitur: unde Genes. 24, pone manum tuam sub femore meo, ut adjurem te per dominum Deum et cetera. Praevidit enim dominum de suo femore nasciturum, per quem adjuravit servum. Per hoc autem quod dicitur, scriptum, notatur perpetuitas dominicae dominationis. Psalm. et dominatio ejus in omni generatione et generationem. Est autem sensus praedictorum verborum, ac si diceretur: Christus etiam ex parte humanitatis unitae divinitati, dominatur omnium universaliter in perpetuum. Vel secundum beatum Gregorium super hunc locum: unde mundo innotuit, ibi de se ultionis sententiam infixit. Supra 17, dominus dominorum est et rex regum. Et vidi. Descripta excellentia Christi, hic ponitur monitio ad adhaerendum ipsi: unde inducit Angelum clamantem hominibus ut veniant et congregentur ad ipsum Christum qui dabit eis aeternum convivium. Per quem Angelum signantur praedicatores qui monent homines adhaerere Deo Christo. Primo ergo tangitur ipse admonitor. Secundo ipsa monitio, et clamavit. Tertio admoniti, dicens omnibus. Quarto modus sive materia admonitionis, venite. Dicit igitur: et vidi unum Angelum, idest coetum praedicatorum, qui dicuntur Angeli, quia hominibus annuntiant quae sunt salutis. Intelligitur in nomine Angeli scientia quae debet esse in praedicatore. Isa. 18, ite Angeli veloces et cetera. Dicit autem, unum Angelum, propter uniformitatem doctrinae; quia omnes docent fidem et bonos mores. Eadem ratione dicitur supra 8, et audivi vocem unius aquilae et cetera. Stantem, per vitae rectitudinem, in contemptu terrenorum, in desiderio aeternorum. Tob. 5, invenit juvenem stantem splendidum et cetera. In sole, idest in magna claritate exempli. Matth. 5, vos estis lux mundi. Et sic tanguntur quatuor quae debent esse in praedicatoribus: scilicet officii auctoritas, doctrinae uniformitas, vitae sanctitas, exempli claritas. Vel, in sole, idest ardore tribulationum, in quo debent stare recti et stabiles sine combustione. Jonae 1, exortus est sol cum ardore. Vel, in sole, secundum Glossam, idest veritatem in manifesto proponentes. Simile 2 Reg. 12, ego faciam hanc rem in conspectu solis hujus. Et clamavit, praedicando: et notatur in hoc zelus animarum. Voce magna. Vox praedicationis est magna, quando habet adjunctum desiderium magnum juvandi animas. Item quando confirmatur auctoritate Scripturae. Matth. 13, ideo omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrisfamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera. Item quando roboratur exemplo vitae: unde Isidorus 3 Lib. de summo bono: qui non vivit sicut docet, ipsam quam praedicat veritatem contemptibilem facit. Dicens omnibus avibus, idest justis a terrenitate elevatis, et agilibus in profectu boni operis. Quae volabant, alis contemplationis. Per medium caeli, idest per bona caelestia, cum mensura et discretione. Per hoc enim quod dicitur medium, notatur mensura contemplationis: ut scilicet non nimis ascendat per temeritatem, nec nimis descendat per pusillanimitatem. Vel, per medium caeli, scilicet Empyrei, discurrendo scilicet per ordines Angelorum, considerando, cum intimo sapore, quantus sit ardor Seraphim, quanta lux Cherubin, quanta discretio thronorum, quanta praeeminentia dominationum, qui principatibus et potestatibus praesint, quanto moderamine omnis terrena potestas constituitur per principatus, quanta virtute potestates contrariae per potestates coercentur, quantum est donum virtutum a quibus prodigia et signa fiunt: quantum est donum Archangelorum et Angelorum, a quibus secreta Dei hominibus manifestantur. Item debent discurrere per cuneos prophetarum, conventus praedicatorum, choros apostolorum, exercitus martyrum, collegia confessorum, consortia monachorum et anachoritarum, choreas virginum, contubernia matronarum. Deinde transeundum ad fontem qui est in medio Paradisi, id est beatam virginem, quae inundat plenissime fluminibus gratiae et gloriae. Deinde ad virgultum in quo omnes recreantur in gloria, scilicet ad dominum Jesum. Inde colligitur vinum dilectionis summae quo bene potantur ad ebrietatem: et inde etiam emanat sapor vini inebrians justos spirituales in via usque ad terrenorum oblivionem. Item ficus dulcedinis dulcorantis bonos in patria, et etiam justos in via, ut suspirent ad aeterna. Item malagranata ordinatae conversationis et mentis fervidae, qua parati sunt pro domino in carcerem et in mortem ire. Sunt autem alae sex contemplationis. Prima est desiderii expectatio. Secunda circumspectio. Tertia intuitio. Quarta admiratio. Quinta exultatio. Sexta dilectio. Ad longam enim desiderii expectationem sequitur circumspectio; circumspectioni intuitio, et sic de aliis. Venite. Hic ostenditur modus sive tenor admonitionis: et primo ponitur ipsa monitio. Secundo allectiva ratio. Ad coenam. Ratio autem ponitur duplex: scilicet duplex refectio quae dabitur in patria, eis qui Christo adhaeserunt in via. Una refectio erit de divina fruitione. Unde dicitur, ad coenam magnam. Alia de malorum damnatione. Unde sequitur. Ut manducetis et cetera. Dicit igitur. Venite, per desiderium mentis. Jacob. 4, appropinquate Deo et cetera. Et congregamini, scilicet spiritualiter per desiderii unitatem, vel per unitatem caritatis. 1 Esdrae 3, congregatus est populus quasi vir unus. Ad coenam magnam, idest ad Deum qui nobis erit plena refectio. Unde beatus Bernardus in Lib. de diligendo Deo: se dedit in meritum, se servat in praemium, se apponit in refectionem animarum sanctarum. Unde autem dicit magnam; quia perfectissima et plenissima erit illa refectio: et quicquid desiderabitur, totum habebitur in fruitione beatissimae Trinitatis. Psalm. satiabor cum apparuerit gloria tua. Ut manducetis, scilicet in patria. Carnes regum et carnes tribunorum; idest ut delectemini in cruciatu reproborum, tam majorum quam minorum. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Hoc autem intelligendum de cruciatu malorum, non inquantum est cruciatus sive afflictio absolute; sed secundum quod in ea manifestatur divina justitia, in cujus consideratione beati delectabuntur, quia ordinat peccatum et peccatores in poena. Unde Augustinus in Lib. de natura boni: peccantes in suppliciis ordinantur. Distinguuntur autem hic reprobi multipliciter. Distribuuntur autem secundum statum multiplicem. Primo, secundum statum potestatis saecularis: et hoc tum majoris, unde dicit, regum: tum mediocris, unde sequitur, et carnes tribunorum. Tribunus dicitur qui praeest uni tribui. Graece autem dicitur chiliarchus, Latine millenarius. Tum minoris; et tales dicuntur fortes, non solum per potestatem illam quam habent; sed per perversitatem ad male agendum; quia multi qui non sunt magnae potestatis, magnas malitias exercent. Secundo quantum ad statum regiminis spiritualis, quod est in Ecclesia. Et tanguntur subditi, cum dicitur, equorum; quia debent regi a praelatis, sicut equus a sessore. Item praelati, cum subditur: sedentium in ipsis, id est praesidentium eis per effectum regendi, licet male regunt eos. Tertio quantum ad statum conditionis corporalis. Tum libertatis: unde dicit: liberorum. Tum servitutis, unde sequitur: et servorum. Potest tamen intelligi spiritualiter utrumque, ut tangit Glossa. Quarto, quantum ad statum fortunae temporalis, quae est duplex: scilicet indigentiae. Unde dicitur, pusillorum, scilicet secundum temporalem facultatem. Item opulentiae: unde sequitur, et magnorum, scilicet magnitudinem mundanae opulentiae. De his Ezechiel. 39, dic omni volucri et universis avibus, convenite properate et cetera. Et vidi bestiam. Postquam descripsit ipsum Christum, hic ostendit impietatem Antichristi et suorum, propter quam digni erunt damnatione; quia scilicet totis viribus impugnabunt Christum et ejus cultores. Unde dicit, et vidi, interno aspectu. Bestiam, idest Antichristum. Et reges terrae, idest pseudo ejus apostolos, qui videbuntur reges aliorum per doctrinam, et etiam per potentiam; quia magnam potestatem temporalem habebunt; quia principes obedient eis. Et dicit, terrae, quia non quaerent nisi terram. Vel, terrae, idest hominum terrenorum, qui eis obedient. Et exercitus eorum, scilicet Antichristi et suorum servientes Antichristo et pseudoapostolis. Congregatos, per cordium unanimitatem. Ad faciendum praelium, per blasphemias, per doctrinas erroneas, per miracula, et alia multa, quibus studebunt fidem Christi extinguere. Cum illo, idest contra illum, qui sedet in equo, idest contra Christum: de quo supra eodem, ecce equus albus et qui sedebat et cetera. Et cum exercitu ejus, idest contra fideles, qui sunt exercitus Christi, contra quos pugnabunt modis praetactis, et etiam disputationibus, promissis ac donis, minis ac flagellis et aliis modis. Daniel. 9, consurget rex impudens facie, et interficiet robustos et populum sanctorum. Et post sequitur, et contra principem principum consurget. Et apprehensa. Hic ostendit ipsam damnationem Antichristi et suorum. Et primo damnationem Antichristi et pseudoapostolorum. Secundo damnationem aliorum per eos seductorum. Et ceteri. Circa primum primo ostendit damnationem ipsorum. Secundo damnationis modum, vivi missi sunt. Dicit igitur. Et apprehensa est bestia, idest captivatus est in aeterna poena Antichristus. Loquitur autem pro statu damnationis ejus. Et cum illa pseudopropheta, idest coetus pseudoapostolorum, qui videbantur veri praedicatores, cum essent pseudo, idest falsi. Propheta enim quandoque idem est quod praedicator. Et dicit in singulari, propter uniformitatem in intentione et malitia. Illi enim erunt vulpeculae Sansonis, habentes caudas colligatas cum facibus. Judicum 15, qui fecit signa, idest miracula. Coram ipsa, idest ad beneplacitum et jussum Antichristi. Matth. 24, surgent pseudochristi et pseudoprophetae et cetera. Quibus, scilicet signis. Seduxit, idest seorsum a fide Catholica duxit. Eos qui acceperunt characterem bestiae, idest fidem Antichristi in mente. Fides enim Antichristi erit character ipsius in mentibus infidelium, licet invisibilis; sicut fides Christi, est signum Christi in cordibus fidelium. Et qui adoraverunt, corpore. Imaginem ejus. Unum ergo pertinet ad mentem, aliud ad corpus. Vel, character, idest signum Antichristi per potestatis ejus confessionem ex parte oris. Et qui adoraverunt etc. per pravitatis ejus imitationem, sive conformitatem. Supra 13, si quis adoraverit et cetera. Gregorius in Gregoriano: Antichristus cum omnibus sequentibus suis interveniente mundi fine damnabitur. Vivi. Hic ostenditur modus damnationis Antichristi et pseudoapostolorum; quia scilicet acerbissime flammis sulphureis et foetentibus cruciabuntur. Unde dicit: hi duo, scilicet bestia et pseudopropheta: quia fuerunt copulati in culpa. Missi sunt vivi. Per hoc notatur acerbitas poenae: quasi dicat, acerbissime punientur, et gravius quam alii ad similitudinem ejus, quia vivi comburentur: et hoc est quia gravius offenderunt. In stagnum, idest in abundantiam. Ignis, scilicet infernalis. Ardentis sulphure, idest ardentis cum foetore, sicut ignis ardens in sulphure foetorem habet adjunctum. Infra 20, Diabolus missus est in stagnum et cetera. Et ceteri. Hic agitur de damnatione minorum: quae minor erit; quia minus peccaverunt quam illi per quos seducti sunt. Describitur autem horum damnatio. Primo per respectum ad Christum cujus fidem contempserunt, et ideo ab ipso damnabuntur. Secundo per respectum ad sanctos, quorum vitam neglexerunt, et ideo erunt in opprobrium coram eis, et ipsi delectabuntur in consideratione poenae ex divina justitia eis inflictae. Et omnes. Dicit ergo, et ceteri, scilicet qui secuti sunt Antichristum et pseudo apostolos, et seducti sunt per eos, sicut ante praemissum est, occisi sunt, morte aeterna, in gladio, idest in judiciali sententia, quae quasi gladio separabit malos a Deo et a sanctis, sedentis super equum. Christi praesidentis suae humanitati: quasi dicat: quia minores sunt in culpa, punientur communi poena reproborum quae gladio intelligitur. Job 19, fugite a facie gladii et cetera. Qui procedit, idest processit, de ore, idest praedicatione ejus; quia sicut praedicavit, sic implebitur. Vel, procedit, etiam nunc, ex ore, idest praedicatoribus, qui sunt os ejus. Tangit id quod dictum est supra eodem, et de ore ejus et cetera. Et omnes aves caeli, idest justi, volantes per contemplationem, vel desiderium ad caelestia, saturatae sunt carnibus eorum, idest delectati sunt videndo poenam eorum, considerando divinam justitiam in ea. Isaiae ultimo: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264