CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Expositio super Apocalypsim «Vox»
a capite XX ad caput XXI

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 20

[91224] Super Apocalypsim «Vox», cap. 20 Et vidi Angelum et cetera. Hic agitur de damnatione Diaboli et Daemonum. De Diabolo tamen expressius agitur: et in ejus damnatione, damnatio Daemonum simul intelligitur. Christus autem eum damnabit, et poterit ipsum damnare sicut potuit eum in primo adventu ligare, sicut dicit Glossa. Primo ergo ostenditur ligatio Diaboli facta per Christum in adventu primo. Secundo ejus damnatio facienda per ipsum in adventu secundo, et cum consummati fuerint. Circa ligationem primo ostenditur primus adventus Christi. Secundo ostenditur in eo potestas ligandi, habentem. Tertio ipsa ligatio Diaboli, et apprehendit. Quarto fructus ipsius ligationis, et vidi sedes. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita per revelationem intellexi damnationem Babylonis et Antichristi ac suorum. Intellexi etiam damnationem Diaboli fiendam per Christum, qui ipsum in primo adventu ligavit: et hoc est: et vidi Angelum, idest Christum, descendentem de caelo, idest de sua altitudine se humiliantem, per carnis assumptionem. Psal. inclinavit caelos et descendit. De hoc magis dictum est supra 10, et vidi Angelum et cetera. Habentem clavem abyssi, idest potestatem claudendi abyssum, idest corda impiorum tenebrosa, ne scilicet Diabolus per eos quantum vellet procedat ad pervertendum alios actu exteriori. Vel. Abyssus, idest ipse Diabolus tenebrosus, quem Christus potest claudere, idest ejus malitiae exitus ad actum. Et catenam magnam, idest potestatem magnam ingerendi poenam et omnes impios. Per clavem ergo et catenam potestas Christi signatur: sed per clavem inquantum claudit exitum nocumento: per catenam inquantum constringit supplicio. Primum respectu culpae. Secundum respectu poenae. Sed contra: supra 9 dicitur, vidi stellam, idest Diabolum, de caelo cecidisse, et data est illi clavis putei abyssi. Quomodo ergo Diabolus et Christus in eadem potestate conveniunt? Respondeo. Non est eadem potestas. Diabolus enim dicitur habere clavem putei abyssi; quia ex permissione divina potestatem habet ad tentandum amplius impios, quos dejicit in ampliora peccata. Christus autem dicitur habere clavem abyssi; quia potestatem habet claudendi Diabolo et impiis egressum ad opera prava, ut non tantum aliis noceant, quantum vellent: hoc autem est bonum, primum vero malum. In manu, idest in operatione passionis et resurrectionis, secundum Glossam, quia per virtutem passionis et gloriam resurrectionis, per quam factus est potens super Daemones, etiam inquantum homo cohibere potest eos. Vel, in manu, scilicet in libito in facultate suae voluntatis; quia illa facultate potest quando vult uti. Et apprehendit. Hic ostenditur ipsa ligatio Diaboli. Et quia est nunc ligatus, quod tandem solvetur: ideo primo ostenditur ejus ligatio facta per Christi passionem. Secundo ejus solutio futura ante mundi consummationem, et post hoc. Circa primum primo ostenditur necessitas: quia scilicet Diabolus est totus sitibundus ad animarum seductionem. Secundo tempus, scilicet quo durabit ligatio, et ligavit. Tertio locus ubi eum scilicet ligavit, et misit. Quarto modus, et clausit. Dicit igitur, et apprehendit, scilicet Angelus, idest Christus, hoc est malitiam tenuit, ne in actum procederet quantum vellet, sicut post exprimit in verbo ligandi. Vel, apprehendit, idest Diabolum peccasse, in procuratione mortis suae manifestavit cohibendo ipsum. Draconem, idest Diabolum: quem sic vocat propter violentiam; quia draco est genus serpentis violenter opprimens. Serpentem, per astutiam. Genes. 3, serpens erat callidior et cetera. Antiquum, per consuetam nequitiam, qui est Diabolus, per dejicientem superbiam, quia propter superbiam cecidit. Diabolus autem interpretatur deorsum fluens. Et Satanas, per incitantem malitiam. Satanas enim interpretatur adversarius. 1 Petri 5, adversarius vester Diabolus circuit quaerens quem devoret. Et ligavit eum, idest potestatem ejus coercuit ne noceat electis, quantum ante ejus adventum. Gregorius super hunc locum: potentia divinae dispensationis astringitur, ne inquantum nocere valet effrenetur. Per mille annos, idest per universum tempus, a tempore passionis Christi, usque ad tempus Antichristi. Numerus enim millenarius est perfectus; quia terminat numeros praecedentes; nec ultra eum est alius numerus, nisi per resumptionem: unde recte signat universitatem. Sic exponit Augustinus vigesimo libro de civitate Dei, inducens illud exemplum, verbum quod mandavit in mille generationes, idest in omnes. Vel secundum Glossam, tempus a passione Christi, usque ad tempus Antichristi signatur per mille annos; quia illud tempus hominibus conceditur, ut praemium acquirant per meritorum perfectionem. Et misit eum, permissive, in abyssum, idest in corda tenebrosa impiorum. Glossa, ejectus a fidelibus. Et bene dicit, misit, quia nihil potest, nisi permissus. Matth. 8, si ejicis nos et cetera. Gregorius super hunc locum: antiquus hostis in abyssum mittitur; quia relegatus a bonorum cordibus apud reproborum mentes reclusus eis atrocius dominatur. Et clausit. Hic ostenditur modus ligationis. Ligavit autem eum dupliciter. Tum ipsum fortiter cohibendo, scilicet ut non possit procedere, et clausit, scilicet eum infra limitationem suae potestatis, vel in cordibus impiorum: quasi dicat: ei potestatem subtraxit nocendi: quandoque tamen permittit occulto et justo judicio. Job 38, quis conclusit ostiis mare? Idest Diabolum; scilicet Christus. Primum ostium fuit incarnatio, aliud passio, aliud resurrectio, aliud ascensio. Tum fideles firmiter muniendo, scilicet sigillo passionis. Et signavit super eum, idest sigillum posuit super ipsum sic clausum. Quod autem dicitur super, notat detentionem et cohibitionem suae malitiae. Posuit inquam, sigillum, idest signum crucis, cujus virtute fideles eum repulerunt. Ezechiel. 9, omnem super quem videritis tau, ne occidatis, ut non seducat per tentationes interiores vel exteriores, per se vel per alios, gentes, idest electos de diversis gentibus, donec consummentur mille anni, idest donec compleatur universum tempus a passione usque ad tempus Antichristi. Sed contra. Nonne modo seducit? Respondeo. Sic, eos qui nolunt bene uti armis sibi a Christo datis, vel quae darentur si vellent. Ante passionem autem non habebant homines tanta adjutoria; quia tunc non fuit tanta gratia. Item nec tam efficacia sacramenta. Item nec exemplum Christi. Item nec passio sua adhuc fuerat. Item ante adventum Christi, omnes trahebantur ad Limbum. Modo aperta est janua: unde modo ligatus est respectu temporis quod praecesserit ejus adventum ac passionem, post hoc. Hic ostenditur futura solutio jam ligati. Et post hoc oportet, necessitate immutabilitatis; quia Deus sic disposuit. Vel, oportet, idest necesse est necessitate magnae virtutis, scilicet ad examinationem electorum, illum solvi, idest laxari, quantum ad potestatem prius ligatam, modico tempore, scilicet tribus annis et dimidio, scilicet tempore Antichristi. Matth. 24. Et nisi breviati fuissent et cetera. Gregorius in Gregoriano: tunc antiquus hostis suis membris traditus, pauco quidem in tempore, sed multa contra nos laxabitur virtute. Et vidi. Hic ostenditur fructus ligationis, qui est duplex: scilicet opportunitas merendi in via, et perceptio praemii in patria: et ad utrumque horum debent fideles attingi. Primo ergo tangitur regulatio status. Secundo perceptio aeternae gloriae, et animas. Tertio subditur excitatio humanae desidiae, haec est resurrectio. Circa primum primo ostenditur obedientia subditorum, cum vocantur sedes. Secundo regimen praelatorum, et sederunt. Tertio, quia necessitas officii ad hoc cogit, ostenditur auctoritas ipsorum, et judicium. Dicit igitur, et vidi sedes, idest subditos paratos subesse praelatis obediendo, juxta illud Psalmistae: ut jumentum factus sum apud te. Et sederunt, scilicet praelati. Super illas, sedent praelati in subditis cum eos recte regunt. Supra 4, et in circuitu sedis etc. sedilia dicuntur ibi subditi. Ne autem sint torpidi, stimulat eos auctoritas officii injuncti: unde sequitur: et judicium, idest potestas judicandi, idest regendi subditos. Datum est illis, scilicet a Deo, quia specialiter bonos pastores instituit dominus. Supra 3, faciam illum columnam et cetera. Posset etiam intelligi pro statu futuro, et vidi sedes, idest auctoritatem multiplicem perfectorum. Et animas. Hic tangitur perceptio gloriae quae habetur ex meritis. Unde primo ostenditur meritum. Secundo praemium, et vixerunt. Tertio per oppositum ostenditur damnatio malorum, et ceteri. Circa primum primo ostenditur meritum martyrum. Secundo confessorum, et qui non adoraverunt. Vel meritum justorum ostenditur primo quantum ad operationem boni. Secundo quantum ad declinationem mali. Dicit igitur: et animas, scilicet vidi. Decollatorum, idest martyrum qui decollati fuerunt, et hoc propter testimonium Jesu, idest quod exhibuerunt Christi humanitati, in qua et per quam salvat nos. Jesus enim interpretatur salutaris. Et est nomen filii in humanitate assumpta. Luc. 2, vocatum est nomen ejus Jesus et cetera. Et propter verbum Dei. Idest propter testimonium quod dederunt Christo, quantum ad divinitatem. 1 Joan. 1, quod fuit ab initio et cetera. Et vidi, similiter. Animas eorum qui non adoraverunt bestiam, idest Antichristum in seipso. Neque imaginem ejus, idest statuam, ad literam. Vel, imaginem, idest apostolos falsos ipsius in quibus ejus conformitas apparet. Nec acceperunt characterem idest signum. Ejus in frontibus, scilicet in manifesta confessione. Aut in manibus suis, idest in impia operatione: et sic describit confessores, quantum ad declinationem duplicis mali: scilicet nefandae adorationis, tum in se, tum sua imitatione: sive imago intelligatur corporaliter, sive spiritualiter pro pseudo apostolis. Item impiae consignationis. Supra 14, si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus et cetera. Et vixerunt. Hic ostenditur praemium: et hoc quantum ad primam stolam. Et tangit duo bona gloriae. Unum est vitae plenitudo. Secundum honoris celsitudo: unde sequitur: et regnaverunt. Dicit igitur: et vixerunt: quasi dicat: non solum vivent in futuro post judicium, sed etiam jam vixerunt, idest jam vitam receperunt qua vivent. Haec autem vita est ex conjunctione ad vitam increatam: haec autem vita habet plenam felicitatem. Unde Augustinus, 6 Lib. de civitate Dei: eam quippe vitam ubi est sine fine felicitas. Et regnaverunt, per regiam dignitatem. Cum Christo, qui in aeternum regnat, unde similiter et ipsi. Haec duo bona sunt contra duplex malum poenale viae: scilicet contra miseriam mortis, et contra utilitatem vitae, aut ipsam mortem. Subjacet enim homo hic multiplici utilitati. Propter haec bona gloriae ait apostolus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Mille annis, idest per universum tempus quo paulatim colligitur numerus electorum usque ad finem mundi; quia usque tunc animae regnant exutae sine corporibus cum Christo: postea vero resument corpora et in eis sine fine regnabunt. Per millenarium ergo signatur totum tempus, quo animae cum Christo regnant in patria, donec impletus sit numerus electorum: et accipiatur large tempus, ut cum dicitur: lux perpetua lucebit sanctis tuis et aeternitas temporum. Sed objiciunt Judaei, quod, si verum dicit Joannes, ergo post mille annos terminabitur regnum Christi. Responsio jam patet: quia per mille annos non signatur numerus mille annorum, cum de numero loquatur beatus Joannes in hoc libro ratione mysterii, ut patet supra 13 in fine et 14 in fine. Igitur per mille annos signatur totum tempus quo colligitur et successive impletur numerus electorum; post vero animae simul cum corporibus regnabunt. Et ceteri: quasi dicat: ita mortui propter Christum vel in Christo vivent vita gloriae et e contrario. Ceteri mortuorum, idest alii inter mortuos morte naturae. Alii scilicet a praedictis. Vel secundum Glossam, ceteri mortuorum, idest ceteri a praedictis in anima mortui. Non vixerunt, scilicet vita immortalitatis quasi dicat: in mortem aeternam ceciderunt. Donec consumentur mille anni, idest donec compleatur tempus quo colligitur numerus electorum: tunc enim simul in anima et corpore morientur. Matth. 25, ibunt hi in supplicium aeternum isti autem in vitam aeternam. Ex praemissis patet fructus ligationis Diaboli; quia per hoc fideles melius proficient in via, et iterum liberius ac facilius percipiunt praemium in patria; quia per ejus tentationes non sic impediuntur consentiendo, cum potius vincant; et quia non potest eos trahere ad Limbum eo modo quo prius, cum sit aperta janua. Sed quomodo dicitur, non vixerunt, cum anima semper vivat, quia immortalis? Respondeo. Est vita animae multiplex, scilicet vita qua in se vivit naturaliter: hanc nunquam perdit: de hac non agitur hic. Item est vita quam tribuit corpori, sine qua vivit in corpore. Hanc non semper habet. Item est vita quam recipit, scilicet supra vitam naturae: et haec est duplex: scilicet vita gratiae in via, et gloriae in patria. Quod ergo dicitur, non vixerunt, potest intelligi de vita animae secundum quod vivit in corpore; et sic ly donec accipitur exclusive. Donec consummentur mille anni, idest donec consummetur tempus quo paulatim completur numerus electorum. Post enim recipient corpora. Item potest intelligi principalius de vita gloriae; et ly donec potest accipi inclusive, quia nunc ante, nunc post. Potest etiam hoc modo accipi exclusive, sicut prius expositum est secundum Glossam, non vixerunt, idest mortui sunt in anima per privationem vitae gloriae. Donec etc., idest donec compleatur numerus electorum: quia tunc non solum in anima erunt mortui, sed etiam in corpore, per privationem aeternae vitae et acerbitatem poenae perpetuae. Haec est resurrectio. Hic ponitur excitatio humanae ignaviae. Ad quam excitandam, primo utitur commendatione in generali. Secundo descriptione in speciali: in his. Circa primum, primo commendat statum bonorum ante judicium. Secundo ipsos beatos habentes hunc statum, beatus. Dicit igitur: haec est resurrectio prima, scilicet quod ligatus est Diabolus: et quod homines resurgentes a peccatis proficiunt in meritis: et quod animae exutae statim nisi habeant aliquid purgabile, transeunt ad statum beatitudinis. Nota Glossam, haec est resurrectio et cetera. Dicitur autem prima, ad differentiam secundae, quae erit resurrectio generalis corporum; de qua 1 Corinth. 15, omnes quidem resurgemus et cetera. Beatus, quia beatitudinem consequitur. Et sanctus, quia in ipsa beatitudine firmatur, ut nunquam perdat. Sanctus enim uno modo idem est quod firmus, vel confirmatus. Qui habet partem, scilicet cum aliis electis. In resurrectione prima, quae in tribus est secundum Glossam. Diaboli ligatio, exitus a peccato cum profectu in bono. Primae stolae perceptio. Quantum autem ad hoc tertium, videtur principaliter hic accipi: unde sequitur in his et cetera. Supra 6, natae sunt illis singulae stolae et cetera. In his. Hic utitur descriptione in speciali. Describit autem resurrectionem primam quantum ad gloriam animarum in patria dupliciter. Primo quantum ad absentiam mali. In his: quasi dicat: vere beatus est, quia in his, qui scilicet partem habent in resurrectione prima per primae stolae perceptionem. Secunda mors, scilicet mors Gehennae non habet potestatem, scilicet ut absorbeat eum. Prima mors est culpae, et est in anima. Psal. illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte. Secunda est Gehennae, quae sequitur ex prima; et est simul in corpore et anima, ut dicit Glossa. Supra 2, qui vicerit non laedetur a morte secunda. Secunda quantum ad praesentiam boni, quod tangitur duplex: scilicet dignitas sacerdotalis, in Dei honorificatione. Item dignitas regalis in honoris participatione. Et regnabunt. Dicit igitur: sed erunt sacerdotes Dei, scilicet patris. Et Christi ejus, idest filii, qui est Christus patris; quia ab eo secundum humanitatem unctus, et quia singulariter ab eo dilectus. Quasi dicat: laudes aeternas dabunt divinitati et humanitati. Psal. in saecula saeculorum laudabunt te. Et regnabunt, in aeternis honoribus. Cum illo, scilicet cum patre et filio incarnato. Idem intelligendum est de spiritu sancto, quia ei erunt conjuncti. Mille annis, idest per universum tempus a passione Christi usque ad finem mundi. Post enim regnabunt, non tantum anima, sed anima simul et corpore. Et cum consummati. Hic ostenditur Diaboli damnatio facienda per Christum in adventu secundo. Primo autem ostenditur meritum supplicii. Secundo ipsum supplicium Diaboli, et descendet. Tertio ostenditur forma judicii in quo scilicet damnabitur, et vidi thronum. Circa primum notandum quod ita damnabitur Diabolus, quia abutetur potestate sibi a Deo permissa sub Antichristo, praeter illa peccata quibus prius Deum offendit. Primo ergo ostenditur laxatio diabolicae potestatis. Secundo abusus potestatis laxatae, et exibit. Ubi ostenditur abusus potestatis, primo quantum ad seductionem malorum. Secundo quantum ad impugnationem bonorum, et congregabit. Ubi primo tangitur aggregatio adjutorum. Secundo malitia congregatorum, et ascenderunt. Tum in generali, tum in speciali, cum sequitur: et circuierunt. Dicit igitur: et cum consummati: quasi dicat: ita ligavit dominus Diabolum, donec consummentur mille anni, sicut dictum est supra post principium capituli. Et cum consummati fuerint mille anni, idest tempus a passione Christi usque ad adventum Antichristi. Solvetur Satanas, idest laxabitur ei potestas: solvetur inquam, de carcere suo, idest de cordibus reproborum in quibus ligatus est quasi in carcere, ne ab eis et per eos irrumpat ad nocendum quantum vellet. Unde Gregorius in Gregoriano: tempore Antichristi de iniquorum cordibus nunc occulte saevientibus eductus procedet; et tunc accepta potestate contra Ecclesiam, in vim apertae persequutionis erumpet. Et, solutus, exibit, scilicet in apertam et crudelem persequutionem. Et seducet, idest seorsum ducendo a Christo decipiet. Gentes, gentiliter et impie viventes. Quae sunt super quatuor angulos terrae, idest in quatuor partibus mundi: et nominat has gentes, Gog et Magog. De hujusmodi Ezech. 38, fili hominis et cetera. De his sunt opiniones diversae. Dicunt enim quidam Judaei, quod sunt quaedam gentes quae habitant in oriente, quae in fine saeculi venient ut expugnent Jerusalem, sed vincentur a suo Messia, et tunc aedificabunt Jerusalem auream civitatem, juxta illud Tob. 13, portae Jerusalem ex sapphiro et cetera. Alii dicunt has gentes esse aquilonares et quod Alexander inclusit eas in montibus Macedoniae, et tunc exibunt et per eas Antichristus procedet ad alias superandas. Sed quicquid de hac secunda opinione sit, ad minus in hoc loco non videtur agi de Gog et Magog sub intellectu gentium specialium, sed generaliter per hoc signatur universitas malorum qui adjutores erunt Antichristi ad persequutionem fidelium. Additur enim, quae sunt super quatuor angulos terrae. Unde dicit beatus Augustinus 20 de civitate Dei: gentes istae quas appellat Joannes Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliquae in aliqua parte terrarum barbari constituti: toto namque terrarum orbe significati sunt isti esse cum dictum est, quae sunt in quatuor angulis terrae. Nota igitur quod Gog interpretatur tectum: Magog de tecto: quasi dicat: seducet omnes impios quos poterit, in quibus nunc quasi in tecto latet ipse Diabolus, unde nunc sunt tectum Diaboli: sed tunc erumpet quasi de tecto, idest de occulto suae malitiae in apertam persequutionem. Unde Augustinus exponens haec verba in eodem ait: tectum gentes sunt, quia in eis nunc quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto eruptae sunt. Et congregabit eos, scilicet impios. Glossa, non localiter sed mente; quia scilicet faciet eos unanimes ad persequendum fideles. Unde sequitur: in praelium, scilicet contra fideles, per persuasiones, comminationes, promissa, dona, flagella et aliis modis. Quorum, scilicet malorum. Numerus est sicut arena maris, idest ita innumerabiles et steriles. Supra 16, procedunt ad reges et cetera. Et ascenderunt, idest ascendent, hoc est per superbiam elevabunt se. Super latitudinem terrae, idest omni orbe exercebunt malitiam suam. Joel 1, et gens ascendet super terram meam fortis et innumerabilis. Et circuierunt, idest circuibunt. Per hoc notatur quod intus non intrabunt per effectum malitiae, quia nunquam omnino Ecclesia dejicietur. Iste circuitus erit diligens perstructio et conatus ad pervertendum fideles ad instar capitis sui. De quo 1 Petr. 5, circuit quaerens quem devoret. Castra sanctorum, idest justos semper ad resistendum vitiis paratos: unde de Ecclesia dicitur Cant. 3, terribilis ut castrorum acies ordinata. Et civitatem, idest Ecclesiam: quam vocat civitatem, propter unitatem justorum ad resistendum, secundum Glossam. Gregorius: omnis pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Dilectam, scilicet a Deo. Hoc dicit ad consolationem justorum quos nutrit et protegit, quia diligit eos. Prov. 8, ego diligentes me diligo. Et sic describit justos persecutionem sustinentes tempore Antichristi, quantum ad tria: scilicet quantum ad pugnae strenuitatem, quantum ad strenuitatis unanimitatem, quantum ad divinam charitatem. Et descendit. Hic ostenditur supplicium Diaboli cum quo mali damnabuntur et Antichristus, et ejus pseudo apostoli. Primo ergo ostenditur damnatio impiorum. Secundo damnatio Diaboli seductoris eorum, et Diabolus. Tertio ostenditur associatio Antichristi et pseudo apostolorum, ubi est bestia. Dicit igitur: et descendit, idest descendet. Ignis, scilicet gehennalis. De caelo, idest a sublimitate divinae justitiae et potentiae: quasi dicat: Deus ex sua justitia altissima inferet eis poenam ignis aeterni. Per hoc autem quod dicitur, descendit, intelligitur pondus opprimens. Non enim intelligitur descensus localis. Et devoravit, idest devorabit eos, idest ubique occupabit et exuret. Job 20, devorabit eum ignis et cetera. Et Diabolus qui seducebat eos missus est, idest mittetur, scilicet in die judicii. In stagnum ignis et sulphuris, idest in abundantiam ardoris et foetoris eum submergentem. Ezechiel. 38, ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum ejus. Ubi, idest in quo stagno. Et bestia, idest Antichristus. Et pseudo prophetae, idest pseudo ejus apostoli. Cruciabuntur die ac nocte, idest continue. In saecula, consequutiva. Saeculorum, hoc est in aeternum. Supra 14, nec habent requiem die ac nocte et cetera. Ubi de hoc dictum est. Nota etiam Glossam. Respectu gloriae et cetera. Et vidi thronum. Hic ostenditur forma judicii: quasi dicat: sic judicabunt homines et Daemones, secundum opera sua, ita quod quilibet cognoscet merita sua. Primo autem tangit quaedam quae erunt circa judicium; et hoc sive ante, sive post. Secundo ostendit ipsum judicium, et judicati sunt. Tertio judicii exequutionem sive effectum, et Infernus et mors missi. In prima parte, primo tangit judiciariam potestatem perfectorum. Secundo immutationem electorum, a cujus conspectu. Tertio praesentiam judicandorum, et vidi mortuos. Quarto manifestationem meritorum, et libri. Dicit igitur: et vidi thronum, idest Ecclesiam, quae est thronus Dei, quia sedet et quiescit in ea, et in ea quantum ad perfectos sedebit judicans mundum in judicio. Magnum, dignitate. 3 Reg. 10, fecit Salomon thronum de ebore grandem. Vel, magnum multitudine fidelium. Candidum, sinceritate, vel candidum immortalitate. Et vidi sedentem super eum, idest Christum qui in die judicii sedebit in viris perfectis et per eos judicabit et faciet destructionem praemissam. 1 Corinth. 6, an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? A cujus conspectu, idest praesentia, qua tunc omnia conspiciet ad disponendum. Fugit, idest fugiet, quantum ad priorem statum terrae quam calcamus. Caelum, idest aer in quo respiramus, Matth. 24, caelum et terra transibunt et cetera. Et locus non est inventus, idest non invenietur. Ab eis, scilicet terra et caelo, videlicet quantum ad priorem speciem: quasi dicat: non remanebunt in statu vetustatis et deformitatis ut prius. Psalm. mutabit eos et mutabuntur. Et vidi mortuos, morte naturae. Et sic intelligitur de bonis, tamen imperfectis, propter illud quod sequitur: et de magnis. Vel mortuos. Glossa malos. Magnos, olim secundum fortunam et potestatem saeculi. Et pusillos, divitiis et potestate. Stantes, idest corporaliter praesentes in corporibus resumptis. In conspectu throni, idest in conspectu perfectorum, qui tunc conspicient merita singulorum; qui erunt thronus Dei, quia Christus sedebit in eis, idest per eos judicabit, quia eos faciet judices. Sap. 3, judicabunt nationes et cetera. Et libri, scilicet conscientiarum. Aperti sunt, idest aperti erunt: quilibet enim in conscientia sua, quasi in libro aperto cognoscet bona sua vel mala. Daniel. 7, judicium sedit et libri aperti sunt. Et alius liber, scilicet Christus, in quo sicut in libro legent justi se recte fecisse, famulando ei quem tam excelsum videbunt potestate; et mali se male fecisse, cum eum sibi iratum et tam potentem aspicient. Apertus est, idest potens et magnus apparebit. Qui est vitae, quia dat vitam suis. Vel libri aperti sunt, idest divina praecepta manifesta erunt, quae modo multi nolunt cognoscere: tunc enim cognoscent quantae virtutis et auctoritatis sint divina praecepta, et scient se propter eorum contemptum condemnandos. Et alius liber, scilicet praescientiae: in qua qui videt omnia videt quasi in libro. Apertus est, idest tunc erit apertus cum nunc sit clausus, quia mali scient se non esse praedestinatos ad vitam, boni vero scient se praedestinatos fuisse. Qui est vitae, quia in hoc libro vivunt omnium rerum rationes. Joan. 1, quod factum est in ipso vita erat. Vel quia in libro praescientiae electi sunt praeordinati ad vitam. Et judicati, hic ostendit ipsum judicium. Et primo per comparationem ad Scripturam praemissorum librorum. Secundo per comparationem ad integritatem ipsorum judicandorum, quia in corpore et anima judicabuntur quantumcumque corpora fuerint dispersa et dilacerata, vel a mari, vel ab alio elemento absorpta. Et dedit mare. Ubi primo ostendit divinam potestatem in hominis reformatione; quoniam adhuc unietur anima corpori, ubicumque utrumque fuerit. Secundo judicii aequitatem in justa retributione, et judicatum est. Dicit igitur: et judicati sunt, idest judicabuntur a Christo et a viris perfectis. Mortui, morte culpae, secundum Glossam, ex his, scilicet peccatis. Quae scripta erant in libris, scilicet conscientiarum, vel praeceptorum, in quibus legent sua peccata, hoc est scripta erunt. Judicabuntur inquam, secundum opera ipsorum: quasi dicat: illud judicium erit secundum magis et minus, secundum quod magis vel minus peccaverunt. Supra 2, dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Et dedit mare, idest dabit. Mortuos suos, idest corpora mortuorum quae quandoque detinuit: quasi dicat: illi qui mortui sunt in mari, resurgent cum corporibus suis. De his autem minus videtur: unde per locum a minori omnes alii resurgent. Hoc autem dicit ut ostendat, quod omnia corpora mortuorum hominum resurgent quantumcumque videantur absorpta. Nota Glossam, vult aperte et cetera. Qui in eo erant, scilicet submersi vel projecti quantum ad corpora. Et dicuntur hic mortui, tam boni quam mali in mari submersi. Deinde loquitur de animabus, quia homo ex anima et corpore constituetur et reformabitur in resurrectione. Et mors, idest Diabolus qui causa est mortis, tam spiritualis quam corporalis. Sap. 2, invidia Diaboli mors et cetera. Et Infernus, scilicet locus infernalis. Dederunt, idest dabunt. Mortuos suos, scilicet animas mortuorum morte naturae quos detinent. Qui in ipsis erant, ante resurrectionem. Diabolus enim detinet animas reproborum in Inferno; et ita Diabolus tenet eas simul et Infernus. Et bene jungit haec duo, quia qui subjicitur Diabolo per culpam incidit in infernalem poenam: quasi dicat: etiam animae reproborum redibunt ad sua corpora, nec eas retinere poterit ab unione Diabolus nec Infernus: multo magis autem constat de animabus sanctis. Reformati autem per resurrectionem judicabuntur secundum merita sua: unde sequitur: et judicatum est, idest judicabitur. De singulis, scilicet bonis et malis, sine acceptione personae secundum opera ipsorum. Psalm. tu reddes unicuique secundum opera sua. Et Infernus. Hic ostendit judicii exequutionem, vel effectum: quia sicut judicatum erit per Christum et per sanctos, sic implebitur. Mittet enim Deus reprobos tam Daemones quam homines in Infernum. Et Infernus, idest Daemones quibus gravissima poena est in Inferno et mors, idest Diabolus qui est causa mortis. Missi sunt, idest mittentur divina virtute cui resisti non potest. In stagnum, idest in abundantissimam et profundissimam poenam. Ignis. Gregorius in Gregoriano: apostatam spiritum a conspectu districti judicis ad aeterna supplicia rapiet tempestas pavenda de qua scriptum est, in circuitu tempestas valida. Deinde describit illam poenam ut timeatur. Haec est secunda mors, de qua supra eodem. In his secunda mors etc.: quasi dicat: cavete a morte prima, ut evitetis secundam. Deinde loquitur de hominibus reprobis. Et qui non inventus est, in extremo judicio. Scriptus in libro vitae, quantum ad paginam praedestinationis: unde Glossa, idest ad vitam praedestinatus. Missus est, idest mittetur. In stagnum ignis, ministerio Angelorum. Matth. 13, exibunt Angeli. Sic ergo per Infernum intelliguntur Daemones, per mortem Diabolus, per eos qui non sunt scripti in libro vitae, reprobi homines. Aliter per Infernum, secundum Glossam, signantur homines reprobi; quia sunt profundi in vitiis, et quia debetur eis Infernus: per mortem Diabolus ut prius. Deinde ut magis terreat, dat quasi regulam, qui damnabuntur: scilicet illi qui non sunt praedestinati ad vitam. Unde subditur, et qui non est inventus et cetera. Terminatur autem hic visio sexta.


Caput 21

[91225] Super Apocalypsim «Vox», cap. 21 Et vidi caelum novum et terram novam et cetera. Terminatis sex visionibus supradictis, hic incipit septima et ultima visio; in qua specialiter agitur de elementorum innovatione, et de justorum glorificatione. Unde sicut in visione sexta, sub nomine Babylonis subversae, descripta est impiorum destructio; in hac visione septima describitur consequenter sub nomine sanctae civitatis Jerusalem bonorum glorificatio. Unde siquis visionis hujus seriem diligenter attenderet, cor suum ad tantae gloriae desiderium excitaret; et tam gloriosae civitatis habitator fieri, votis omnibus exoptaret. Praesens autem visio partes duas continet principales. In prima quidem insinuatur elementorum innovatio. In secunda justorum glorificatio, ibi, et vidi civitatem sanctam. Pars illa secunda in duas partes dividitur. Primo enim describuntur ea, quae ad civitatis sanctae Jerusalem, per quam justorum gloriosa collectio designatur, spectant enim maxime quantum ad esse. In secunda vero describuntur ea quae spectant ad ipsam quantum ad bene esse, ibi, et ostendit mihi fluvium et cetera. Circa partem primam primo describitur civitas supradicta in generali. Secundo in speciali, ibi, et habebat murum magnum. Pars autem prima duas habet partes. Primo enim agitur de ejus glorificatione, quantum ad omne bonum. Secundo de ipsius ostensione, sub nomine sponsae facta Joanni per Angelum, ibi, et venit unus de his Angelis. Circa partem primam in dictae glorificationis manifestatione, triplex adducitur testimonium. Primum quidem testimonium Joannis. Secundo sanctorum patrum, testamenti novi et veteris, ibi, et audivi vocem magnam. Tertio testimonium Dei omnipotentis, ibi, et dixit qui sedebat in throno. Dicit igitur primo, et vidi caelum novum, hoc est aerem innovatum, sicut dicit Glossa, et terram novam, hoc est ab omni corruptione et foeditate purgatam. 2 Petri ultimo: caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent, et Isaiae 62, ecce enim ego creo caelos novos et terram novam. Sequitur deinde, primum enim caelum et prima terra abiit, et mare jam non est. Tangitur enim hic trium elementorum innovatio: aeris; cum dicit, primum enim caelum, hoc est aer, quantum ad primum statum, recessit, et prima terra, similiter, et mare jam non esse dicitur, quantum ad rationem corruptionis. Sed modo potest hic quaeri, cum fiat in hoc loco mentio de tribus elementis, aqua videlicet, terra et aere; quare non fit mentio de quarto elemento, de igne videlicet? Quaeritur etiam de hoc quod dicit, et mare jam non est: quia per hoc videtur quod aqua prorsus annihiletur, et quantum ad substantiam, et etiam quantum ad qualitates, cum non esse, removeat rei essentiam. Quaeritur tertio, utrum mundus debeat innovari? Et videtur quod non: quoniam factus est ad obsequium hominis et propter hominem: sed post glorificationem, non indigebit homo elementorum obsequio: ergo non erit necesse innovari. Respondeo. Ad primum dicendum est, quod non fit de igne mentio in hoc loco, cum parva aut nulla corruptione foedatus sit, et illius virtute elementa cetera in conflagratione ultima debeant emendari, quoniam ipse maxime activus est, minime habens de materia, maxime vero de specie. Ad secundum dicendum est, quod aqua non intelligitur virtute ardoris illius consumi penitus, per hoc quod dicit, mare jam non est: nec fit ibi negatio ratione substantiae, sed ratione corruptibilis qualitatis. Unde per hoc subtiliter intuenti datur intelligi, quod purgabitur a corruptione omnimoda, et foeditate, et salsa amaritudine. Ad tertium respondendum, quod mundus innovabitur, non ut homini serviat, sed ut homo renovatori ejus propter hoc gratias aeternaliter agat; quoniam mundum praemiari propter hominem, non est aliud quam hominem praemiari in illo. Et sic patet solutio ad illud quod objiciebatur. Et vidi et cetera. Hic consequenter agitur de justorum glorificatione describens ipsam, ut dictum est, sub typo civitatis sanctae Jerusalem. Et congrue primo ponit beatus Joannes innovationem elementorum, deinde subjungit glorificationem justorum; ut videlicet de mundanis ascendamus ad caelestia et de visibilibus pertingamus ad invisibilia contemplanda. Dicit igitur, et vidi civitatem sanctam, vidi, videlicet per spiritualem intelligentiam, civitatem, hoc est universam justorum collectionem ab omni corruptione culpae et miseriae, descendentem de caelo. Dicitur enim de caelo descendere; quia quod habuit boni in tempore praesentis vitae, et quod feliciter vivit in aeternitate, totum cognoscit se a Deo habere. Vidi inquam, civitatem, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo: quoniam sicut sponsa praeparatur ad thronum viri, Missis sibi a viro muneribus: sic praeparatur Ecclesia ad Christi caelestem copulam, datis sibi ab ipso donis caelestibus et operibus bonis. De hujusmodi civitate habetur supra 3, scribam super eam nomen Dei mei, et nomen civitatis novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo. Et de ipsius gloria habetur in Psal. ubi dicitur, gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Vel aliter potest exponi sic, vidi civitatem, hoc est sanctorum omnium collectionem, ut supra dictum est, quae civitas dicitur per participationem divinae potestatis. Civitas enim dicit fortitudinem et potentiam. Sanctam, per participationem summae bonitatis. Jerusalem, quae pacis visio dicitur, per participationem aeternae veritatis. Novam, quia mundatam ab omni corruptela et miseria. Descendentem de caelo, per fluxum a causa prima. A Deo paratam per gratiam. Ornatam viro suo, per gloriam. Sicut sponsam, quia Christo conjunctam inseparabiliter, et sine fine. Hujusmodi vero desponsatio, quae est inter Christum et Ecclesiam, inchoatur Baptismate, ratificatur in operibus justitiae, consummatur in adoptione gloriae. Oseae 2, sponsabo te mihi in sempiternum, et sponsabo te mihi in judicio et justitia, et in misericordia. In his etiam verbis supradictis possunt septem dotes intelligi, quibus post resurrectionem gaudebunt justi. Tres videlicet animae: dilectio, tentio sive comprehensio, visio: et quatuor corporis: videlicet impassibilitas, agilitas, subtilitas, claritas. Per civitatem intelligitur dilectio plena, quoniam civitas dicitur civium unitas, quae fit per dilectionem maxime. Per hoc quod dicit sanctam, notatur perfecta tentio sive comprehensio. Sanctus enim idem est quod firmus: beati vero firmiter adhaerent Deo per comprehensionem. Per Jerusalem notatur visio, quia Jerusalem visio pacis interpretatur. Per hoc quod dicit novam, insinuatur impassibilitas; quia per amotionem vetustae corruptionis et passibilitatis, fient impassibiles et novitatem habentes. Per hoc autem quod dicit, descendentem de caelo, plane notatur agilitas: sed per hoc quod subdit, a Deo paratam, datur intelligi subtilitas: quia sicut res grossitudinem habens parari dicitur cum subtiliatur, sic corpus a Deo specialiter praeparabitur faciendo ipsum valde subtile, et quasi spirituale. Per illud autem quod subjungit, sicut sponsam ornatam viro suo, claritas demonstratur: quia sicut ornamentum reddit pulchrius corpus; sic claritas reddet corpus glorificatum formosius. Sic igitur per haec verba, septem dotes, ut patet, demonstrantur. De prima, dilectione videlicet plena, habetur Isaiae 31, dixit dominus cujus ignis est in Sion et caminus est in Jerusalem. De secunda, scilicet de comprehensione perfecta, habetur ad Philipp. 3, sequor autem si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. De tertia, hoc est de visione manifesta, dicitur 1 Corinth. 3, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. De quatuor aliis quae spectant ad corpus dicit apostolus 1 ad Corinth. 15, seminatur in corruptione, surget in incorruptione: in quo notatur impassibilitas. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: in quo ostenditur claritas. Seminatur in infirmitate, surget in virtute: in quo denotatur agilitas. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale: in quo insinuatur subtilitas. Et audivi vocem magnam. Hic consequenter introducitur sanctorum patrum testificatio. Et ostenduntur duo, de quibus adducitur eorum testimonium; quae spectant specialiter ad beatitudinem sanctorum. Primum est jucunditas aeternae gloriae. Secundum est amotio omnis poenae, ibi, et absterget Deus omnem lacrymam. Circa primum partem ostenditur gloriae jucunditas, et ipse Deus et cetera. Dicit igitur, et audivi vocem, hoc est Annunciationem sive promissionem, magnam, quia de secretis et magnis rebus loquitur, de throno, dicentem, per thronum enim sancti patres, qui rectores sunt aliorum, et in quibus Deus praesidendo regnat, intelliguntur. De quo throno vox exire dicitur; quia promissio boni caelestis, sive Annunciatio de sanctis patribus, usque ad nos venit. De hujusmodi throno dicitur supra 5, vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris: et in Psal.: et thronus ejus, sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in diebus suis lucet. Audivi inquam, vocem dicentem, ecce tabernaculum Dei cum hominibus, hoc est humanitas Christi praesens est beatis in patria. Tabernaculum quippe Dei cum hominibus erit, quando se nobis, et nos sibi quantum ad humanitatem sociabit. Psal. in sole posuit tabernaculum suum: et supra 15, apertum est templum tabernaculi in caelo. Et quoniam illa cohabitatio non erit transitoria, sed aeterna; ideo recte subdit, et habitabit cum eis, idest aeternaliter in eorum societate manebit. Zach. 2, lauda et laetare filia Sion; quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, dicit dominus. Hujus autem societatis vinculum manifestat adhuc cum subditur, et ipsi populus ejus erunt, laudem ejus unanimiter concinendo. Psal. nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Et ipse Deus erit cum eis eorum Deus. Per hoc innuitur jucunditas gloriae quam habebunt ex praesentia divinitatis, quoniam divinitas se eis associabit, et eos sibi. Ezechiel. 33, et scient quia ergo dominus eorum Deus cum eis, et ipsi populus meus, domus Israel, ait dominus Deus. Sed objicitur de hoc quod dicit: et ipse Deus erit cum eis: quoniam ipse Deus nunc est cum suis in hoc mundo. Matth. ultimo: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quomodo ergo dicit, ipse Deus erit cum eis? Cum etiam modo sit cum eis in hac vita. Respondeo: licet Deus modo sit cum suis, nequaquam cum eis esse videtur; quia quamdiu in hac mortalitate vivunt, eum manifeste non conspiciunt; sed tunc vere cum eis esse apparebit, quando se glorificatis illis revelata facie manifestabit. Ad illud Matth. respondeo, quod Christus promisit se esse cum ipsis omnibus diebus, eis auxilium et protectionem assidue impendendo, non autem se eis manifestando. Et absterget Deus omnem lacrymam. Hic consequenter ostenditur amotio omnis temporalis poenae seu miseriae. Et primo ostenditur in generali. Secundo in speciali, ibi, et mors non erit ultra. Dicit igitur. Et absterget Deus omnem lacrymam. Hoc est, omnem miseriam, seu poenam, propter quam oritur omnis lacryma. Supra 7, et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, hoc est sanctorum; quia carebunt penitus in patria omni miseria seu poena. Augustinus, ultimo Lib. de civitate Dei: quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum. O quam dulcia sunt ista, et animum vehementer, si tamen illis intendat, ad se trahentia. Erubescere debet ergo fidelis quilibet, si in temporalibus appetat delectari, qui sibi tanta ac talia bona credit reservari. Sequitur. Et mors ultra non erit, omnis mali amotio in speciali. Unde quadruplex malum poenae hic tangitur, ut patet. Quoniam omnis poena temporalis, aut provenit dum anima separatur a corpore, aut dum est conjuncta corpori. Si primo modo, sic est mors: si secundo modo; hoc est dupliciter. Quoniam aut latet interius, et sic est dolor: aut apparet exterius; et hoc duobus modis: aut in verbo aut in signo. Si primo modo, sic est clamor; si secundo, sic est luctus. Dicit igitur, et mors ultra non erit, quia nulla erit animae et corporis separatio. Augustinus de civitate Dei 20 Lib.: corpora ad incorruptionem atque immortalitatem, novissime nomina ex veteri corruptione atque mortalitate transibunt. Neque luctus, supple erit ultra. Neque clamor, quoniam nulla erit ibi inquietatio. Isaiae 65, exultabo in Jerusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. Neque dolor erit ultra: quoniam omne gaudium erit in cordibus sanctorum. Isaiae 51, gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus. Et subditur: quia prima abierunt, hoc est, ista jam praedicta, quoniam peccato destructo ex quo proveniunt, penitus non erunt. Nota quod triplices sunt lacrymae Deo acceptabiles et gratae. Videlicet lacrymae compunctionis. Psalm. laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Sunt lacrymae compassionis. Unde Jeremiae 9, quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum; et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? Sunt nihilominus lacrymae devotionis. De quibus in Psal. fuerunt lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum et effudi in me animam meam. Primae lacrymae sunt respectu sui. Secundae respectu proximi. Tertiae, respectu Dei. Et dixit qui sedebat in throno. Hic consequenter subditur attestatio divina de praedicta mundi innovatione, et sanctorum glorificatione. Et tanguntur tria specialiter in hac parte. Primo enim allicit auditorem, quantum ad vim rationabilem per veritatis expressionem. Secundo quantum ad vim concupiscibilem, per bonorum caelestium promissionem, ibi, ego sitienti dabo et cetera. Tertio quantum ad irascibilem, per damnationis malorum ostensionem, ibi, timidis autem. Circa primam partem tria facit. Primo veritatem de innovatione specialiter insinuat. Secundo ad credulitatem ostensae veritatis auditorem excitat, ibi, et dixit mihi, scribe. Tertio ad majorem certitudinem, veritatem ostensam confirmat, ibi, et dixit mihi, factum est. Dicit igitur: et dixit qui sedebat in throno. Hoc est Deus qui regnat et quiescit in sanctis. Supra 7, qui sedet in throno habitat super illos. Quid etiam dixerit, hoc est protestatus fuerit, declarat cum subdit, ecce nova facio omnia, videlicet supra dicta, de quibus dictum est superius hoc eodem capitulo. Vidi caelum novum et terram novam. Isaiae 43, ecce ego facio nova, et nunc orientur. Deinde excitat auditorem ad dictorum credulitatem cum subjungit: et dixit mihi: scribe. Hoc est, in corde tuo repone quod dictum est, et etiam in scriptis redige ad aliorum utilitatem, ut qui viderint, legant, et legentes ad meliora proficiant. Supra 1, scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae fieri oportet post haec. Quia haec verba fidelissima sunt et vera: quasi dicat: dignum est ut scribas, quoniam supra dicta verba fidelissima sunt, idest apta ut eis fides adhibeatur. Et vera, quoniam verissime complebuntur. Matth. 24, caelum et terra transibunt verba autem mea non praeteribunt. Et dixit mihi, factum est. Hoc est, completum est, quod complendum fuerat. Joannis 19, consummatum est. Ego sum alpha et omega, principium et finis: quasi dicat: certum est, quod ego faciam nova omnia sicut dixi; quoniam sicut omnia habent per me principium et originem: ita et per me habebunt consummationem. Unde Glossa: innovationem facere potero; quia ego omnia creavi, et omnia in me consummabuntur. Supra 1: ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit dominus Deus. Ego sitienti dabo et cetera. Hic consequenter auditorem allicit, per bonorum caelestium promissionem. Et per hoc ostenditur divinum testimonium de bonorum glorificatione. Dicit ergo, ego sitienti dabo, hoc est desideranti. De fonte aquae vivae gratis, idest abundantiam aeternae beatitudinis. Isaiae 55, omnes sitientes venite ad aquas. Et supra 7, agnus qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum. Dicuntur etiam aquae vivae, quia felicitas gloriae possessori suo tribuit jucunditatem interminabilis vitae. Joannes 4, aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Dicit enim gratis se dare: quia nemo felicitatem aeternam promeretur nisi ei prius ad promerendam gratia divina detur. Et quoniam ad efficax desiderium aeternorum, sequitur perseverantia, idest subdit: qui vicerit, videlicet hostem antiquum, mundum et carnis vitium. Possidebit haec, hoc est pertinget ad bravium caeleste. Supra 3, qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. Et ero illi Deus. Quemadmodum expositum est supra. Et ipse erit mihi in filium. Galat. 3, omnes enim vos filii Dei estis, per fidem in Christo Jesu. O quam grandia sunt ista caelestium bonorum promissa. Exuperant omnem sensum, dulciora sunt super mel et favum. Timidis autem. Hic postmodum allicit audientem, per damnationis reproborum ostensionem, ne se vitiis et peccatis involvat, sed continue bonis operibus insistat, et ne mali sceleribus obvoluti ad caelestem gloriam pervenire credant, vel falsis orationibus quas plerumque fundunt, vel eleemosynis, quas aliquando Ecclesiae vel pauperibus tribuunt, nisi a se vitia penitus expellant. Et in hoc loco octo differentiae perversorum hominum numerantur; ut per hujusmodi numerum justis, qui octo beatitudinibus dicabuntur, ipsi prorsus alieni et exortes ostendantur. Et hujusmodi differentiarum numerus et sufficientia sic habetur. Quoniam perversitas in homine, aut est quantum ad actus interiores, aut quantum ad actus exteriores. Si quantum ad interiores, hoc dupliciter. Aut per ordinationem affectus respectu agendorum. Aut per ordinationem intellectus respectu credendorum. Si primo modo; sic sunt timidi: si secundo modo; sic sunt increduli. Perversitas quantum ad actus exteriores est triplex. Aut per inordinationem ad proximum. Aut ad se ipsum. Aut ad Deum. Si per inordinationem ad proximum; hoc potest esse duobus modis. Aut quia est contra salutem vitae nostrae. Aut contra salutem vitae gratiae. Si primo modo; sic sunt homicidae, sive hostes humanae naturae. Si secundo modo, sic sunt excommunicati, quia sunt hostes gratiae. Excommunicati dicuntur, quia extra communionem bonorum positi. Si sit perversitas per inordinationem ad seipsum; sic sunt fornicatores. Si per inordinationem ad Deum, hoc est tripliciter. Aut quia contra divinam bonitatem; et sic sunt venefici, idest malorum persuasores. Aut contra majestatem, et sic sunt idololatrae. Aut contra veritatem, et sic sunt mendaces. Dicit igitur: timidis autem, idest illi qui timore mundano ducti, veritatis opera dimittunt vel fidem acceptam relinquunt. Pars erit in stagno ardenti igne et sulphure. Job 6, qui timent pruinam irruet super eos nix. Et incredulis, qui bona futura minime credunt. Pars similiter erit et cetera. Hebr. 11, sine fide impossibile est quemquam placere Deo. Execratis. Hoc est excommunicatis, qui secundum ecclesiasticam consuetudinem manifeste pro suis sceleribus excommunicantur, pars erit, supple etc. 2 Cor. 6, quae enim participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Et homicidis, qui vel voluntatis pravitate, vel sermonis persuasione, vel operis perpetratione hominem occidunt, pars erit et cetera. Exod. 23, insontem et justum non occides. Et fornicatoribus, qui carnis illecebris, vel hujusmodi delectationibus saeculi illicite se subjiciunt. Galat. 5, manifesta sunt opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia et cetera. Et veneficis, illis videlicet qui venenum malitiae verbo vel exemplo crudeliter infundunt. Et idololatris, qui relicto divinae majestatis cultu per idolatriam se Daemonibus subdunt. Infra ultimo, foris canes et venefici, impudici et homicidae et idolis servientes. Et omnibus mendacibus, qui scilicet relicta veritate proximum suum fraudulenter decipiunt. Psalm. perdes omnes qui loquuntur mendacium. Istis igitur omnibus supradictis pars erit in stagno ardenti igni et sulphure. Et per hoc ostenditur duplex poena malorum. Ignis videlicet inextinguibilis et foetor intolerabilis. Psalm.: ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Quod est mors secunda. Morte secunda moriuntur damnati, quia primo mortui fuerunt morte culpae, sed secundo moriuntur morte Gehennae, unde in Psalm. sicut oves in Inferno positi sunt, mors depascet eos. Et venit unus de septem Angelis. Descripta superius sanctorum glorificatione, sub nomine civitatis sanctae, hic consequenter agitur de speciali ejus ostensione, facta beato Joanni Evangelistae. Et haec pars duplicem habet partem. Primo ponitur ostensionis ejus promissio. Secundo subditur ipsa ostensio, ibi, et sustulit me in spiritu. Circa primam partem, primo describitur persona promittens. Secundo ponitur promissio sequens, ibi, et loquutus est mecum dicens. Dicit igitur: et venit unus ex septem Angelis, idest unus ordo praedicatorum unanimis in fide et ministerio praedicationis. De istis septem Angelis habetur supra 15, et exierunt septem Angeli habentes septem plagas de templo. Habentibus septem phialas. Hoc est perfectam scientiam. Plenas septem plagis novissimis: continentes scilicet comminationes poenarum infernalium. Et locutus est mecum: veni, ostendam tibi uxorem agni. Locutus est inquam, mecum per internam inspirationem. Veni, scilicet per praeparatam intelligentiam. Et ostendam tibi uxorem agni, hoc est sanctam Ecclesiam. Simile habetur supra 17, et venit unus de septem Angelis qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae. Sed modo quaeri potest, cum beatus Joannes superius dixerit se vidisse uxorem agni, quomodo promisit Angelus se eam ostensurum ei? Respondeo, quod supra viderat magna de sanctorum glorificatione; sed adhuc majora valde visurus erat: quoniam multa alia gloriosa sacramenta illius societatis sanctorum: unde parva existimanda erant ea quae viderat respectu eorum quae visurus erat; et ideo dicit: veni ostendam tibi sponsam uxorem agni: quasi dicat: magna quidem sunt quae de futuro sanctorum statu vidisti; sed eleva et dilata mentem, quia de eodem statu ipsorum visurus es multa mirabilia quae non vidisti. Ipsa vero sancta mater Ecclesia et sponsa et uxor pariter dicitur: sponsa, quia caelesti sponso, Christo videlicet, spirituali dilectione copulatur. Joan. 3, qui habet sponsam sponsus est. Uxor dicitur: quia per Christi gratiam, ad multorum filiorum procreationem fecundatur. Isa. 49, dices in corde tuo, quis genuit mihi istos? Et sustulit me in spiritu, hoc est elevavit me multo sublimius quam fueram prius, in montem magnum et altum, quia magna erant et alta quae mihi ostensurus erat. Isa. 40, super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem: ostendit scilicet excellentius quam prius videram. Civitatem sanctam, idest sanctorum gloriosam societatem fruentium aeterna pace. Descendentem de caelo. Hic ponitur civitatis ostensae descriptio. Et primo describitur quantum ad dignitatem. Secundo quantum ad pulchritudinem, ibi, habentem claritatem, et ibi primo ostenditur ipsius pulchritudo. Secundo pulchritudinis magnitudo, ibi: lumen ejus simile. Dicit igitur: descendentem de caelo: in quo insinuatur, quod quicquid habet boni sancta Ecclesia, cognoscit se accepisse a divina gratia. Simile habetur supra hoc eodem capitulo. Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de caelo a Deo. Habentem claritatem Dei: quoniam non a se claritatem habebit quam in caelesti beatitudine possidebit, sed a Deo. Quemadmodum ferrum dum in igne mittitur, ab igne coloratur et ipsius speciem sumit, et a se non habet quod accipit: ita sancta mater Ecclesia claritatem habebit in patria aeternae divinitatis luminosis radiis illustrata. Tob. 13, luce splendida fulgebis, et omnes finis terrae adorabunt te: loquitur de civitate sancta Jerusalem. Hugo de sancto Victore: aestimet qui potest quanta quamque jucunda concors ac indissolubilis erit creaturae humanae creatorisque unita conjunctio: ubi claritas quam creator habet per plenitudinem, creaturae dabitur per plenitudinis participationem. Hujus claritatis magnitudinem exprimit, cum dicit: lumen ejus simile lapidi pretioso. Lapis quidem pretiosus Christus recte dicitur: quoniam indissolubilis immortalitate. De hujusmodi lapide habetur Daniel. 3, abscissus est lapis de monte sine manibus. Et in Psalm. lapidem quem reprobaverunt aedificantes. Est etiam pretiosus, quoniam virtutum pulchritudine et plenitudine decoratus. Psalm. speciosus forma prae filiis hominum. Lumen ergo supernae civitatis describitur esse simile lapidi pretioso, quia sanctorum universitas in futuro saeculo claritate divinitatis irradiata assimilabitur Christo. Unde 1 Joan. 3, scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Sequitur: tamquam lapidi jaspidi, sicut crystallum. Jaspis enim viret, sed crystallum claret: unde Christus et crystallus dicitur et jaspis. Jaspis quoniam immarcescibili virore virtutum viruit: unde Isa. 11, requiescet super eum spiritus domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris domini. Crystallus etiam dicitur, quoniam ex mortuis resurgens gloria immortalitatis clarus effulsit. Joan. 13, nunc clarificatus est filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. Et parum post sequitur: Deus clarificavit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Sanctae igitur civitatis lumen, simile erit lapidi pretioso, idest Christo, et tamquam lapidi jaspidi sicut crystallum, quoniam in caelesti patria cum Christo nitebit bono immarcescibilis aeternitatis et fulgebit dono indissolubilis immortalitatis. Sap. 3, fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Et habebat murum magnum et altum. Hic consequenter describit statum sanctae civitatis in speciali. Unde primo describit statum ejus quantum ad partes suas, et quantum ad se totam. Secundo manifestat nobilitatem ejus et gloriam, ibi, et templum non vidi in ea. Circa primum primo ponit partium civitatis solam descriptionem. Secundo ostendit partium et totius simul commensurationem, ibi, et qui loquebatur mecum. Tertio declarat eorum pretiositatem, ibi: et erat structura muri ejus. Circa partem primam, primo ponitur muri civitatis et portarum descriptio. Secundo insinuatur portarum tantum debita dispositio, ibi, ab oriente portae tres. Tertio ostenditur muri congrua situatio, ibi, et murus civitatis. Et ibi: primo ostendit beatus Joannes multiplex fundamentum. Secundo fundamenti ornatum, ibi, et in ipsis duodecim nomina. Dicit igitur primo: et habebat murum magnum et altum. Per murum convenienter Christus intelligitur, qui sanctam Jerusalem undique circumdat et protegit. De quo muro habetur Isa. 26, urbs fortitudinis nostrae Sion, salvator ponetur in ea murus et antemurale. Et Zachar. 2, ego ero ei, ait dominus, murus ingens in circuitu, et in gloria ero in medio eis. Iste etiam murus magnus et altus dicitur, quia Christus dominus magnus est per incomprehensibilitatem immensitatis et interminationem aeternitatis. Altus per exaltationem humanitatis et sublimitatem majestatis. Jerem. 32, fortissimae et magnae potestatis dominus exercituum nomen ejus: magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. Sequitur: habens portas duodecim. Per portas apostoli sancti designantur, quia per eorum fidem et doctrinam sanctam civitatem intramus. Prov. 15, jacebant mali ante bonos, et impii ante portas justorum. Et in portis anguli duodecim. Per angulos minores quosque et meritis occultiores intelligimus: qui recte in portis esse dicuntur, quoniam in praedicatione et doctrina sanctorum apostolorum colliguntur. In figura hujusmodi potest intelligi quod in Exodo dicitur 26, fecit sex tabulas et duas ansas per singulos angulos tabernaculi retro, quae junctae erant a deorsum usque sursum et in unam compaginem pariter ferebantur ita. Fecit ex utraque parte per angulos et cetera. In muro igitur dicuntur esse portae duodecim, et in portis duodecim anguli, quoniam in praedicatione Christi collecti sunt duodecim apostoli, et in eorum praedicatione minores et meritis occultiores universi. Angulus enim occultationem significat; et duodenarius numerus universitatem figurat. Sed ut apostolos fidem gentis Israeliticae atque justitiam in sua praedicatione atque doctrina commendasse patenter ostendat, ideo subdit: et nomina scripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel: unde in portis, hoc est in sanctis apostolis, nomina duodecim tribuum Israel scripta dicuntur, quoniam eorum fides et merita per ipsos apostolos gloriosa fuisse in sacra pagina declarantur. Deinde sequitur: ab oriente portae tres. Per orientem justi qui fuerunt in principio mundi, intelliguntur. Per Aquilonem designantur illi ex gentilitate quondam a bono frigidi ad calorem fidei sunt conversi. Per Austrum Judaeos justos antiquos calentes in fide salvatoris convenienter intelligere possumus; per occasum illos qui in fine saeculi convertentur. Ab oriente igitur, et ab Aquilone, et ab Austro, et ab occasu portae tres esse in civitate congrue demonstrantur: quia quicumque ex praedictis gentibus salvantur, per sanctae Trinitatis fidem in quatuor mundi partibus apostolica praedicatione divulgatam justificantur. Aliunde vero nullus introitum habere potuit nec poterit, nisi videlicet per fidem sanctae Trinitatis. Hebr. 11, sine fide autem impossibile est quemquam placere Deo. Et quoniam salvator noster ex patriarchis originem traxit; ideo sequitur: et murus civitatis habens fundamenta duodecim. Murus quippe civitatis fundamenta duodecim habere dicitur, quia Christus ex genere patriarcharum carnem assumpsit. De hujusmodi fundamentis dicitur in Psalm. fundamenta ejus in montibus sanctis et cetera. Sequitur: et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum et agni. Nomina vero duodecim tribuum in apostolis et nomina duodecim apostolorum in patriarchis duodecim scripta leguntur. Quoniam apostoli fidem patrum de redemptione generis humani completam praedicaverunt, et sancti patres per apostolos praedicandam fideliter crediderunt. De hujusmodi nominum scriptione habetur Luc. 10, ubi dicitur: gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis. Et notandum quod nomen agni in fundamentis, hoc est in patriarchis, et non in portis, idest in apostolis legitur esse scriptum: quoniam ipsis manifeste fuit exhibitum: sed antiquis patribus qui diu expectaverant, erat exhibendum. Et qui loquebatur mecum et cetera. Posita superius partium civitatis tantum descriptione, hic consequenter agitur de partium et totius simul commensuratione. Et primo describit mensurantem, et etiam mensuram. Secundo declarat civitatis figuram, ibi, et civitas in quadro posita. Tertio ostendit mensurationem ab Angelo factam, et mensus est civitatem. Dicit igitur: et qui loquebatur mecum, scilicet Angelus: de quo supra hoc eodem capitulo, et venit unus de septem Angelis, habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum. Superius vidit civitatem munitam et ornatam: hic edocetur ut attendat quod alii ab aliis in sancta civitate meritis differunt. Et diligenter considerandum est quod multa quae in descriptione sanctae civitatis ponuntur, magis ad sanctorum praesentia merita, quam ad futura praemia spectare dignoscuntur; licet intentio beati Joannis sit supernae Jerusalem statum describere. Quaedam tamen magnifica de meritis ipsius studet intimare. Unde per Angelum qui cum beato Joanne loquebatur, coetus sanctorum doctorum, sive praedicatorum intelligitur, sicut supradictum est. Et habebat mensuram arundineam. Per mensuram meritorum differentia designatur. Ezechiel. 11, calamus mensurae in manu ejus. Per arundinem auream intelligitur sacra Scriptura; quae convenienter arundo dicitur, propter sonum praedicationis. Psalm. in omnem terram exivit sonus eorum. Et dicitur aurea, propter fulgorem divinae cognitionis qui inquam fulgor illustrat corda fidelium. Psalm. declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. Angelus ergo arundinem habebat auream, hoc est sacram Scripturam compositam et fulgidam ad erudiendam plebem dominicam. Isaiae 30, erunt aures tuae audientes vocem post tergum monentis: haec est via; ambulate in ea. Habebat inquam, arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas ejus et murum. Per civitatem quae non exprimitur nomine speciali, plebs inferior intelligitur. Portae quidem, ut superius dictum est, dicuntur apostoli, per quorum doctrinam alii ingrediuntur ad unitatem fidei: per murum Christus intelligitur, qui undique suos munit et totaliter defendit. Angelus ergo metiri dicitur civitatem, quia sagacitas sanctorum praedicatorum secundum capacitatem audientium temperat praedicationis stilum. Unde 1 Corinth. 3, tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi non escam. Et secundo capite dicitur ibidem: sapientiam loquimur inter perfectos. Portas etiam metitur dum doctrinam apostolicam introitum esse caelestis evidenter protestatur. Proverbiorum 8, doctrinam magis quam aurum eligite. Metitur etiam murum, hoc est Christum, scilicet dum ipsum praedicat esse Deum et hominem verum. Et civitas in quadro est. Hic ostenditur civitatis sanctae figuratio: unde in quadro dicitur esse sancta civitas, quoniam quatuor sunt ejus latera: scilicet fides, spes, caritas, et operatio. Unde dicit Hugo: quantum quisque credit tantum sperat; quantum sperat, tantum diligit; quantum diligit tantum operatur. In quadro igitur civitas posita est: quia robusta fide, longanimis spe, ampla caritate, efficax opere. Vel quadrum civitatis sunt quatuor principales virtutes in homine: prudentia scilicet, temperantia, fortitudo, justitia; quae aequales debent esse in homine, nec alia aliam debet excedere. Longitudo ejus tanta est, quanta et latitudo: quia quantum credit tantum amat; et in hoc ostenditur quadrationis expositio. Et mensus est civitatem de arundine, per stadia duodecim millia. Hic ostenditur mensuratio ab Angelo facta. Et primo ostenditur mensuratio civitatis totius. Secundo mensuratio murum illius, ibi, et mensus est muros ejus. Stadium est longitudo itineris in quo curritur ut bravium acquiratur. Unde 1 Corinthiorum 9, nescitis quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Duodenarius enim numerus, duodecim apostolorum doctrinam significat, et millenarius doctrinam figurat. Unde Angelus, idest coetus praedicatorum, de aurea arundine per stadia duodecim millia metitur; quia praedicatorum auctoritas etiam minores ad bravium supernae remunerationis currentes, apostolicam doctrinam perfecte secundum vires suas consummare attestatur. Sed quoniam superius de altitudine ejus nihil dixit, ideo longitudinem et altitudinem ejus repetens, etiam altitudinem describit dicens, longitudo et altitudo et latitudo ejus aequalia sunt. Per longitudinem fides intelligitur, per altitudinem spes, per latitudinem caritas. Unde in Psal. latum mandatum tuum nimis. Et hae tres virtutes aequales dicuntur; quia quantum quisque credit, tantum sperat; et quantum sperat, tantum diligit. Nec mirandum si spes per altitudinem hic figuretur, cum superius pro uno civitatis latere ponatur, quoniam una et eadem res in sacro eloquio multis intellectibus frequenter deservit. Sequitur, et mensus est muros ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est Angeli. Superius dixit murum, et hic dicit muros, et bene; quia civitas sancta et habet murum, hoc est principalem defensorem habet Christum: habet etiam muros; quia defensores habet alios, doctores scilicet et rectores ecclesiasticos. Psal. benigne fac in bona voluntate tua Sion et cetera. Ipsorum mensura perfecte declaratur cum dicitur, et mensus est et cetera. Centenarius enim numerus perfectionem signat; quadragenarius, qui ex quater decem consurgit, completionem quatuor Evangeliorum et Decalogi demonstrat. Quaternarius vero quatuor virtutum principalium exercitationem. Cubitus, qui est in brachio, designat operationem. Muri ergo Jerusalem centum quadragintaquatuor cubitos dicuntur habere; quia sanctae Ecclesiae defensores implent quatuor Evangeliorum mandata atque Decalogum cum exercitatione quatuor principalium virtutum. Et haec est hominis mensura; quoniam haec est hominis justitia: unde per eam homo in se justificatur, et per eam Angelo socialiter coaequatur: et ideo subditur, mensura hominis, quae est Angeli. Haec est justitia quam habet homo; quae convenienter dicitur esse Angeli; quia per ipsam homo reparatus in hoc mundo Angelo sociatur, et socialiter coaequatur, et assimilatur in caelo. Unde Marci 12. Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut Angeli in caelis. Et erat structura muri ejus et cetera. Superius ostendit beatus Joannes partium sanctae civitatis et totius simul commensurationem: hic consequenter declarat eorum pretiositatem fundamentorum, ibi, fundamenta muri et cetera. Tertio pretiositatem portarum, ibi, et duodecim portae. Quarto pretiositatem platearum, ibi, et plateae civitatis. Dicit igitur, et erat structura muri ejus, ita viderat civitatem et murum ejus sive muros, portas, et fundamenta, et haec omnia inter se differre: hic ostendit quam pretiosus sit murus, quam pretiosa civitas, quam pretiosa fundamenta, quam pretiosae portae; ideo dicit primo. Et erat structura muri ejus, idest conjunctio verbi et hominis assumpti, ex lapide. Dicitur enim esse ex lapide, qui firmiter et indissolubiliter permanet in unitate personae. De hujusmodi lapide dicitur Lucae 9, omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet illum. Nec dicitur esse ex quocumque lapide, sed ex jaspide, qui semper virorem habet: sicut Christus qui semper virorem aeternitatis habet: nobis virorem aeternitatis immarcescibilem repromittitur Ezechielis trigesimo tertio capite, ubi dicitur: in montibus excelsis Israel erunt pascua eorum; ibi requiescent in herbis virentibus. Ipsa vero civitas aurum mundum, idest rutilans, sicut aurum mundum fulgore divinae cognitionis. 1 Corinth. 13, nunc cognosco ex parte; tunc cognoscam sicut et cognitus sum. Simile vitro mundo, quoniam lucet sicut vitrum mundum puritate confessionis. Vitrum enim nullas in se sordes celat. Sic sancta electorum simplicitas sua peccata pure per confessionem revelat. Unde dicitur Jacobi cap. 5, confitemini alterutrum peccata vestra. Fundamenta muri ejus, hic ostendit pretiositatem fundamentorum. Et primo in generali. Secundo in speciali, ibi, fundamentum primum. Dicit igitur, fundamenta muri, hoc est duodecim patriarchae, vel alii sancti veteris testamenti, qui per duodecim patriarchas intelliguntur: qui vere omni lapide pretioso ornati sunt, quoniam omni genere virtutum firmiter effulserunt. Ipsi ergo fundamenta muri et etiam lapides pretiosi dicuntur, quoniam Christus qui est murus Ecclesiae, ex eorum genere sumpsit carnem, et ipsi claruerunt per multiplicem virtutum fulgorem. Psal. fundamenta ejus in montibus sanctis. Virtutes quidem eorum per ordinem sub figura pretiosorum lapidum consequenter describit, et pretiositatem earum singulariter ostendit. Et ideo dicit, fundamentum primum jaspis: hoc est in fundamento, primus est jaspis enim, quia viret, fidem signat, quae est principium et origo omnium virtutum. Hebraeor. 11. Est autem fides sperandarum substantia rerum, secundus sapphyrus, sapphyrus enim caelo sereno similis est, et significat caelestium bonorum spem: ideo ponitur secundus; quoniam spes secundum locum tenet post fidem. Hebraeor. 6, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae securam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis; ubi praecursor pro nobis introiit Jesus. Tertium Chalcedonius. Chalcedonius vero lucet quasi pallens ignis lucernae; et significat caritatem quae in abscondito bona agit; sed cum aliis prodesse potest, mox apparet quid fulgoris intus habet. Ponitur autem Chalcedonius tertio loco, quoniam caritas tertio loco post fidem et spem ordinatur. 1 Corinth. 13, nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec; major autem horum est caritas. Quartum smaragdus. Smaragdus nimiae viriditatis est, et invenitur super herbas et frondes in frigore Scythiae: significat enim fortitudinem, quae necessaria est in adversis: et ideo quarto loco ponitur; quia qui fidem et spem et caritatem habet, necesse est ut sit fortis in sustinendo adversa. Tob. 5, forti animo esto; in proximo est ut a Deo cureris. Quintum sardonyx. Sardonyx niger est inferius, unde significat humilitatem: et ponitur quinto loco; quia congruum est ut qui fortis est in tribulationibus, non inde superbiat, sed magis humiliter se subjiciat. Ecclesiastici 3, quanto magnus es, humilia te in omnibus. Sextum sardius. Sardius sanguinei coloris est; et signat martyrii passionem; et ponitur sexto loco; quoniam qui praedictas virtutes habet, promptus debet esse animo ad sustinendum martyrium pro Christo. Ideo dicitur Act. 21, de beato Paulo: ego autem non solum alligari in Jerusalem paratus sum, propter nomen domini Jesu. Septimum chrysolithus. Chrysolithus vero scintillas quasi ardentes emittit, unde claritatem miraculorum exprimit: et congrue septimo loco ponitur; quia qui tot habet bona, et mori pro Christo paratus est, virtute miraculorum nonnumquam clarificatur. Act. 6, Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat signa et prodigia magna in populo. Octavum beryllus. Hujusmodi lapis urit manum tenentis se; et per hoc designatur, quod qui talis ac tantus est, eos qui sibi conjunguntur, per sui conversationem ad justitiam accendit. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Nonum topazius. Iste lapis aurei et aetherei coloris est; unde signat contemplationem caelestium bonorum: et nono loco merito ponitur; quia qui supradictis bonis decoratur, ad caelestia bona contemplanda sublimiter elevatur. Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Decimum chrysopassus. Chrysopassus est viridis et aureae mixturae; et signat desiderium virentis aeternitatis et caelestis gloriae: et bene decimo loco ponitur; quia justus postquam aeterna gaudia per altam contemplationem conspicit, ad ea possidenda totis desideriis inardescit. Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse. Undecimum hyacinthus. Hyacinthus enim cum aere mutatur; in sereno perspicuus, in nubilo marcescit: unde per ipsum virtus supernae condescensionis figuratur. Et ideo undecimo loco ponitur; quia quicumque contemplare aeternitatis desideriis flagrat, misericordiae et compassionis visceribus flagrat. Job 30, flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Duodecimum amethystus, qui purpureum habet colorem, et ideo designat regiam dignitatem: unde in duodecimo loco congrue ponitur; quia qui supradictis bonis enitescit, potenter seipsum et alios regere novit. Tit. 2, in omnibus praebe te ipsum exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate. Bene igitur supradicti lapides hujusmodi ordine disponuntur; quia sanctorum virtutes per eos designatae, secundum ordinem, sicut ostensum est, apte connectuntur. Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt per singulas. Hic ostendit portarum pretiositatem: unde per portas, sicut dictum est supra, designantur apostoli; quia per eorum doctrinam habemus ingressum ad gloriam caelestis regni. Dicuntur etiam per singulas portas esse, margaritae, quia per duodecim apostolorum doctrinam salvantur fideles animae, quae sunt per fidem firmae, et per justitiam lucidae: ideo convenienter dicit: et duodecim portae duodecim margaritae per singulas; hoc est in unaquaque porta duodecim sunt margaritae; quoniam ex quatuor mundi partibus, ad fidem sanctae Trinitatis per duodecim apostolorum doctrinam et praedicationem, imitatores eorum in fide et justitia sunt collecti. Jeremiae 16, ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos. Unde Matth. 4, dicitur ad Petrum et ad Andream fratrem ejus, venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. Et singulae portae erant ex singulis margaritis. Ex singulis quidem margaritis singulae portae dicuntur esse; quia sancti apostoli et in semetipsis fide firmi extiterunt, et splendore justitiae quantum ad alios claruerunt: unde non solum in se fulgebant per propriam virtutem; sed etiam in suis sequacibus fulgent, per ejusdem virtutis imitationem. Ideo dicebat apostolus ad Philipp. 3, imitatores mei estote, fratres. Sequitur, et plateae civitatis aurum mundum. Plateae enim civitatis sunt sancti inferiores, laxius rebus mundanis utentes, et subjecti majoribus propter virtutem obedientiae: ideo dicitur, 1 Petri 2, subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum; sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, tamquam ab eo Missis. Aurum etiam sunt per flammam internae caritatis; adimplentes illud quod ad Romanos 12, dicitur: spiritu ferventes, domino servientes. Tob. 13, auro mundo omnes plateae ejus sternentur. Tamquam vitrum perlucidum. Dicuntur etiam vitrum perlucidum, propter manifestae confessionis puritatem. Psalm. confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento. Cum ergo tanta sit minorum et inferiorum speciositas, quis aestimare poterit majorum et superiorum pulchritudinem? Et templum non vidi in ea et cetera. Postquam in parte praecedenti descripsit beatus Joannes statum sanctae civitatis quantum ad partes suas, et quantum ad se totam: consequenter describit in hoc loco nobilitatem ejus et gloriam. Unde primo ostendit eam esse gloriosam et nobilem, ratione templi sanctissimi quo sanctificatur. Secundo ratione claritatis immensae, qua illuminatur, ibi, et civitas non eget sole. Tertio ratione habitatorum nobilium, quibus honorificatur, ibi: et ambulabunt gentes. Quarto ratione securitatis magnae qua jucundatur, ibi, et portae ejus non claudentur. Quinto ratione amotionis omnis immunditiae, quoniam omni munditia decoratur: et hoc notatur ibi, cum dicit: non intrabit in eam et cetera. Dicit igitur primo: et templum non vidi in ea, quia locus orationis et oblationis, qui necessarius est in via, non erit in patria. Unde Isa. 65, antequam clament, ego exaudiam. Et Joan. 16. In illo die me non interrogabitis quicquam. Ratio quare non erit ibi templum materiale, hoc est locus orationis, subditur cum dicitur: dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et agnus, idest omnimoda sanctificatio et totius petitionis exhibitio. Psalm. sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Et notandum, quod ubique fere cum divinitate humanitatem nomine agni commemorat, ut utramque naturam homo diligat, et utrique gratias referat. Deinde ostenditur supernae civitatis nobilitas, ratione claritatis immensae qua illuminatur; ideo dicitur: et civitas non eget sole neque luna. Non eget, idest non egebit, sole neque luna ad literam. Ut luceant in ea, videlicet ad illuminandum eam: unde Isa. 60, non erit ibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te; sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. Et subdit rationem, quare non egebit. Nam claritas Dei illuminabit eam: claritas scilicet gloriosae divinitatis. Et lucerna ejus agnus est: hoc est humanitas continens ipsam divinitatem: unde luminaria hujusmodi non erunt ibi necessaria: verumtamen lucebunt multo clarius quam modo, ad laudem et gloriam ejus qui talia potuit creare et creata in meliorem statum reformare. Ideo dicitur Isa. 30: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligabit dominus vulnus populi sui. Postmodum insinuatur dictae civitatis nobilitas, ratione habitantium in ea, cum dicit: et ambulabunt gentes in lumine ejus. Per gentes intelliguntur subditi qui in lumine ejus ambulabunt; quoniam electi, qui nunc propter amorem caelestis patriae majoribus subjiciuntur, tunc in aeterna ipsius claritate, libere gaudebunt. Unde in Psalm. exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Et non solummodo gentes, idest subditi in lumine sanctae civitatis ambulabunt; imo etiam reges, hoc est praelati qui non tantum seipsos, sed alios regunt. Afferent gloriam suam et honorem in illam, ad similitudinem victorum qui spolia sua in urbes suas apportant. Afferent inquam, gloriam, hoc est suam bonam conscientiam, per quam erunt gloriosi: et afferent inquam, honorem in illam, honorem scilicet a subditis exhibitum sibi, juxta illud Psalm. afferte domino gloriam et honorem et cetera. Ista quidem afferent in illam quando in resurrectione universali cum sibi commissis habitationem ingredientur supernam. Isa. 60, gloria Libani ad te veniet, abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae. His igitur et aliis bonis innumeris ditabitur civitas sancta caelestis; quoniam ad illius pulchritudinem et ornatum transferetur totum quod nunc unusquisque justus operatur. Consequenter ostenditur ipsius securitas immensa, cum subdit, et portae ejus non claudentur per diem. Glossa, omnis timor auferetur. Hic clauduntur portae civitatis Jerusalem, hoc est militantis Ecclesiae: ut quando praedicatio juste subtrahitur, vel aliqui pro culpa sua ab introitu Ecclesiae arcentur: et hoc nullatenus erit ibi. Unde Isa. 69, aperientur portae tuae jugiter, die ac nocte non claudentur. Rationem vero quare non dixit hic, non claudentur per noctem, subdit dicens: nox enim non erit illic, ad literam, quia lucebit aeternaliter ibi fulgor immensus divinitatis. Isa. 60, non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur, quia erit tibi dominus in lucem sempiternam. Vel secundum spiritualem intelligentiam, nox non erit illic, hoc est neque culpa aliqua neque poena. Dicit Hugo: o quam clara, quam solemnis erit dies illa quam faciet dominus. Dies illa nostri doloris terminus. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Per hoc insinuat latius illud bonum inaestimabile quod erit ibi; quoniam supradicti reges, idest praelati, afferent gloriam gentium in illam, idest ipsas gentes testimonio bonae conscientiae interius gloriosas. 2 Corinth. 1, nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et afferent inquam, honorem gentium: hoc est gentes honorandas exhibitione boni operis exterius. Hoc fiet quando finito mundi termino, boni et sancti praelati gentes modo sibi commissas inducent in caelestis patriae mansionem. Psalm. afferentur tibi in laetitia et exultatione, adducentur in templum regis. Sed quoniam sancti et mundi intrabunt ad beatitudinem, et immundi foris relinquentur ad damnationem, ideo describitur hic superna civitatis nobilitas, ratione totius munditiae, cum subdit: nec intrabit in eam aliquod coinquinatum. Et primo ostenditur ejus munditia per carentiam omnium immundorum. Secundo per receptionem et continentiam sanctorum et mundorum, ibi, nisi qui scripti sunt. Dicit igitur: nec introibit in illam aliquod coinquinatum: coinquinatum scilicet per consensum interius in cogitatione. Faciens abominationem, exterius, scilicet in operatione. Et mendacium, locutione. Isa. 35, non transibit per eam pollutus. Et infra ultimo cap. foris canes et venefici et impudici, homicidae et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Modo enim in Ecclesia immundus cum mundo, malus cum bono, mendax cum veridico: tunc nequaquam intrabit; soli quidem intrabunt illi, qui modo recta sectando in munditia vivunt. Et ideo dicitur: nisi qui scripti sunt in libro vitae agni. In libro siquidem vitae illi soli scripti sunt secundum veritatem, qui per gratiam perveniunt ad gloriam caelestem. Supra 13, et adorabunt bestiam omnes qui inhabitant terram, quorum nomina non sunt scripta in libro vitae agni. Et liber vitae agni esse dicitur, quoniam bonum caeleste, quod divinitas conferendum justis praedestinavit, humanitas dispensabit: unde Luc. 12, et transiens ministrabit illis.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264