CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Expositio super Apocalypsim «Vox»
a capite XIII ad caput XV

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 13

[91217] Super Apocalypsim «Vox», cap. 13 Et vidi de mari et cetera. Hic agitur de profectu Ecclesiae sub tempore Antichristi. Quoniam autem non est perficere sine divino adjutorio, ideo primo ad praemunitionem ostenditur tribulatio fienda sub Antichristo. Secundo ad consolationem subditur auxilium conferendum a Christo, quartodecimo capite, et vidi et ecce agnus. Circa primum primo ostenditur persecutio facienda ab Antichristo mediantibus principibus. Secundo mediantibus pseudopraedicatoribus, et vidi aliam bestiam. Circa primum notatur quod persequutio fiet per ipsum et per alios multos qui erunt subjugati Diabolo: unde de aliis perversis et de ipso Antichristo, agitur sub similitudine bestiae habentis multa capita et cornua. Haec bestia est corpus hominum multum perversorum. Capita sunt principes qui eis praesidebunt; unum autem illorum capitum principale erit Antichristus. Primo ergo describitur ipsa bestia. Secundo potestas eidem exhibita, et dedit illi draco virtutem. Tertio pugna bestiae cum Ecclesia, et datum est illi bellum facere. Quarto poena bestiae debita, si quis habet aures. Quinto profectus, sive meriti materia, hic est patientia. Bestia vero describitur primo quantum ad originem, et vidi de mari. Secundo quantum ad elevationem, ascendentem. Tertio quantum ad capitum dispositionem, habentem capita septem. Quarto quantum ad coloris varietatem, et bestia quam vidi. Quinto quantum ad pedum qualitatem, et pedes. Sexto quantum ad oris voracitatem, et os ejus. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: ita draco laborat ad dejicendos homines, et ad hoc multitudinem perversorum sibi instituet, maxime tempore Antichristi, per quos alios dejiciat. Et hoc est quod dicit: et vidi, scilicet interno visu. Bestiam, idest corpus sive numerositatem hominum perversorum bestialiter viventium et alios crudeliter devorantium, scilicet vel nocumento spirituali vel corporali. Videtur autem haec bestia intelligenda multitudo malorum, non omnium, sed eorum qui sunt perversiores et per quos Diabolus decipit alios, hoc enim significat nomen bestiae. In hac autem intelliguntur et minores in dignitate saeculi, et etiam majores; quorum capita quidam sunt aliorum, scilicet principes; et inter hos unus maximus erit Antichristus, sicut infra sequitur: unde de hac bestia videtur hic principaliter agi, ratione Antichristi qui est unum principale caput ipsius bestiae. De bestia hac quantum ad corpus perversorum, Isa. 35, mala bestia non ascendet per eam. Ascendentem, idest se elevantem sive extollentem ad mala, vel ad nocendum fidelibus, sed tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant. Luc. 13, qui se exaltat humiliabitur. De mari, idest de mundo tempestuoso per tribulationes et tentationes et amaro per transgressionem, quia ex diversis nationibus mundi colligetur haec bestia. De hoc mari Psalm. hoc mare magnum et spatiosum. Vel de mari, idest de consortio malorum; quia de toto consortio malorum, erunt quidam pejores et perversiores, qui hic dicuntur bestia, et per alios malos juvabuntur ad elevandum se contra fideles. Unde Glossa, per alios malos se extollentem. Habentium capita. Hic tertio agitur de bestia quantum ad capitum dispositionem, quia vidit bestiam habentem septem capita cum decem cornibus et decem diadematibus. Sub similitudine autem capitum et aliorum praedictorum describitur bestia, quantum ad quatuor. Primo quantum ad principum multitudinem. Secundo quantum ad malitiae perversitatem, et cornua decem. Tertio quantum ad jactantiae fastuositatem, et super cornua. Quarto quantum ad blasphemiae temeritatem, et super capita. Dicit igitur, habentem capita septem, idest universos perversos principes, septem vitiis repletos, qui erunt capita aliorum in hac bestia. Et sicut majores erunt dignitate, ita et perversitate. Ita periculosa est dignitas. Amos 6, vae vobis qui opulenti estis supra Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum. Horum autem unum principale caput erit Antichristus, sicut infra dicitur, et per hos principes multum nocebit draco. Et cornua decem, idest omnes perversos, per quos ipsi principes malitiose impugnabunt Decalogum. Principes enim per suos ministros et alios adjutores, sive per regna sibi subjecta, compellent vel minis vel damnis vel flagellis vel alio modo per malitiam fideles ad transgrediendum praecepta divina, sicut animalia cornuta suis cornibus impugnant alia. Ideo tales ministri et adjutores per decem cornua signantur, secundum Glossam supra 12, ecce draco magnus rufus. Vel per cornua intelliguntur ipsi principes, qui dicuntur capita inquantum super homines sibi subditos regnant. Dicuntur etiam cornua, inquantum divina praecepta impugnant, frangendo in se, et faciendo frangi in aliis, sicut Glossa vult. Et super cornua ejus, idest super adjutores et ministros principum, vel similiter ipsos principes, decem diademata, idest victoriae de projectione fidelium per transgressionem decem praeceptorum: quasi dicat: jactabunt se fastuose de victoria, quam dicent se de fidelibus obtinuisse, facientes eos Decalogum violare. Supra 9. Et super capita earum tamquam coronae. Et super capita ejus, idest super principes, bestiae, idest multitudinis perversorum, erunt nomina blasphemiae, quia principes valde blasphemabunt Christum, et hoc manifeste: ideo dicitur: super capita: quia illa blasphemia erit maxima, ideo dicitur, nomina blasphemiae. Quod enim videt nomina blasphemiae in illis capitibus, signat magnitudinem blasphemiae, quia expresse dicitur, nomina. Per hoc enim ostenditur, quod magna et expressa et aperta erit blasphemia. Maxime autem blasphemabit unum ex illis capitibus, scilicet Antichristus, de quo infra eodem, et aperuit os suum et cetera. Et bestia quam vidi, idest perversorum multitudo. Similis erat, idest erit, pardo, in varietate sententiarum; quia unus habebit unam, et alius aliam, et in eodem variabuntur errore, sicut solet fieri in haereticis; in quibus tamen sententiis multi convenient. Vel, similis, in varietate simulationum, quibus celabunt quaedam vitia. Item in impatientia et crudelitate. Pardus enim est bestia varietate discolor, impatiens et saevissima. Jeremiae 13, si mutare potest Aethiops pellem suam, et pardus varietates suas et cetera. Et pedes ejus, idest illi, qui mittentur a principibus deputati ad pergendum vel obsequendum sicut pedes. Qui, inquam, erunt pedes bestiae, quia alios juvabunt ad malum, erunt sicut pedes ursi, idest fortiter et ferociter conculcabunt fideles. Ursus enim est animal, ferox et fortissimum in pedibus, quibus et pedibus conculcat. Daniel. 7, et ecce bestia alia similis urso. Et os ejus, idest malitia inhians ad devorandum fideles tormentis, et errorum documentis, sicut os leonis, per crudelitatem devorantem. Supra 9, dentes earum sicut dentes leonum erant. Vel, os ejus, idest majores in peritia loquendi. Sicut os leonis, quia devorabunt alios voragine doctrinae, foetebunt errore in doctrina, ut tangit Glossa. Et dedit illi. Hic agitur de potestate bestiae quam dabit ei draco, et cujus usum permittet: et tamen Antichristus simulabit se habere majorem potestatem quam hanc: per hoc decipientur non pauci. Primo ergo agitur de potestate data bestiae a Diabolo. Secundo de potestate permissa a Deo. Et datum est ei os. Circa primum agitur de potestatis collatione. Secundo de majoris simulatione, et vidi unum. Tertio de hominum deceptione, et admirata est. Dicit igitur, et dedit illi, idest dabit multitudini perversorum, draco, idest Diabolus ferox, violentus, astutus ut draco, virtutem suam, ad operationem miraculorum, et potestatem magnam, ad seductionem hominum. Dabit inquam, juvando perversos ad actus perversitatis; quia faciet eos operari adjutorio potentiae suae. Nam in miraculis potest, quia novit naturas rerum, et quia magnam habet potentiam. Item potest dare divitias et alia facere multa: tamen miracula quae faciet, non proprie dicuntur miracula; quia non subito ea faciet, sed repente. Item multa faciet falso non vere, sicut et falso simulabit se resurrexisse, ut sequitur. De potestate autem Diaboli, quae dabitur Antichristo, dicitur specialiter 2 Thessal. 2, cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et cetera. Job 41, non est potestas super terram. Et vidi. Hic agitur de majoris potestatis simulatione; quia Antichristus qui erit unum magnum caput hujus bestiae, simulabit se habere majorem potestatem quam habeat; et ideo simulabit se per tres dies mortuum, et tunc latebit; post vero apparebit dicens se resurrexisse, sicut dicit Ambrosius, et habetur in Glossa. Primo ergo tangitur simulatio mortis. Secundo simulatio resurrectionis, et plaga. Dicit igitur, et vidi unum de capitibus suis, Glossa, Antichristum. Quasi occisum, idest fingentem se tamquam mortuum, ut per hoc possit postea credi resurrexisse: in mortem: hoc additur ad ostendendum, quod fingeret se esse vere et plene mortuum, ne credatur. Beatus Joannes loquitur communiter, secundum quod dicitur aliquis quasi occisus, vel quasi mortuus, quando est morti propinquus. Proverb. 3, abominatio est domino omnis illusor. Et plaga mortis ejus, quia mors plaga est, quia naturam laedit, curata est. Ly quasi, est repetendum, secundum Haymonem: idest Antichristus qui prius per triduum credebatur mortuus, postea credetur resuscitatus. Non tamen secundum veritatem erit curata plaga mortis in eo, quia non prius habuerat veram mortem; sed potius eum absorbebit; quia post occidet eum dominus spiritu oris sui, 2, Thessal. 2, finget autem se ascendere in caelum, unde ascendet in aera ferentibus eum Daemonibus, ut dicit Glossa. Sed postquam se multum inter homines magnificaverit, interficietur vili morte divina virtute, ut dictum est. Et admirata est. Hic agitur de hominum deceptione. Multi enim ex phantastica Antichristi resurrectione decipientur. Deceptio autem haec describitur primo, quantum ad erroris considerationem. Secundo, quantum ad cultus exhibitionem, et adoraverunt draconem. Ubi primo ostenditur cultus qui exhibetur Diabolo. Secundo qui Antichristo, et adoraverunt bestiam: et hoc tum quantum ad reverentiam adorationis, tum quantum ad verbum magnificationis, dicentes: quis similis. Dicit igitur, et admirata: quasi dicat: ita se resurrexisse finget Antichristus, et admirata est universa terra, idest omnes terreni homines per hoc decepti et illusi admirabuntur quod talem habeat Antichristus potestatem. Admirata est inquam, post bestiam, Glossa post Antichristum. Bestia hic videtur poni pro ipso Antichristo qui erit principale caput praemissae bestiae multitudinis perversorum: et ipsam multitudinem perversorum approbabunt, et imitando sequentur: quasi dicat: postquam se resurrexisse finxerit, multi ex hoc mirabuntur et ibunt post Antichristum ejus errores sequendo. Gregorius in Gregoriano super Job, et habetur in moralibus: hostis antiquus reprobum hominem tunc ingressurus, cunctos quos carnales invenerit, sub suae jugo dominationis rapit. Sed numquid homines omnes, et electi, ipsum sequentur? Constat quod non. Quomodo ergo dicitur: admirata est universa terra et cetera? Respondeo. Dicendum quod multi, sicut dicit Gregorius, ejus documenta, tormenta, et facta contemnent. Quod vero hic dicitur universa terra, dicitur quantum ad reprobos terram amantes. Unde Gregorius: cunctos quos carnales invenerit. Et adoraverunt draconem, idest Diabolum qui sub specie boni se adorari procurat, qui dedit potestatem bestiae, idest Antichristo bestialiter viventi, et crudeliter fideles persequenti. Nomen enim bestiae quod supra est positum pro perversorum multitudine, hic appropriatur Antichristo qui est omnium impiorum caput, quia ejus apparens potentia redundabit in exaltationem aliorum perversorum potestatem, scilicet resurgendi, ut videbitur. Vult utique multum Diabolus adorari. Unde Matth. 4, haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Non solum adorabunt Diabolum, sed etiam Antichristum: unde sequitur, et adoraverunt bestiam, idest adorabunt Antichristum se eidem humiliantes, quem credent resurrexisse, sicut discipuli dominum post resurrectionem. Matth. ultimo: abierunt in Galilaeam, et videntes eum adoraverunt. Dicentes. Hic ostenditur cultus qui Antichristo exhibebitur quantum ad verbum magnificationis. Et primo ponitur magnificatio quantum ad potestatem operandi, dicentes quis similis bestiae? Idest Antichristo in potestate, ut tanta possit agere, cum ex magna virtute resurrexerit: sed de Deo hoc potius dicitur. Ecclesiastici 3, magna potentia Dei solius. Secundo quantum ad potestatem vincendi, quia dicent nullum ei posse resistere, et quis poterit pugnare cum ea? Quasi dicant: nulli, sive ejus voluntati resistendo sive aliter. Sed licet potestatem habeat magnam vincendi corporaliter, tamen non erit inde extollendus, tum propter abusum, tum quia non habebit eam nisi procurante Diabolo, et permittente Deo: unde infra eodem: et datum est illi bellum facere et cetera. Et datum est. Habita de potestate quae dabitur Antichristo a Diabolo, hic agitur de potestate permissa a Deo. Et primo ostendit divinam permissionem. Secundo temporis durationem, et data. Tertio permissi exequutionem, et aperuit os suum. Dicit igitur, et datum est ei, idest dabitur ei, os loquens magna, ad magnificationem sui. Psal. disperdat dominus universa labia dolosa. Et blasphemias, idest injuriam Dei: blasphemabunt enim Deum, ut ipse solus colatur ut Deus. Daniel. 7, et sermones contra excelsum loquetur: quasi dicat: permittetur a Deo se arroganter magnificare, et dicere se esse Deum excellentem prae omnibus diis qui coluntur ab hominibus, et ipsum Deum verbis injuriosis blasphemare. Valde enim superbus erit, et se etiam Deo praefert, et sicut Deus vel plus quam Deus coli procurabit. 2 Thessal. 2, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur aut colitur Deus. Data est ei, idest a Deo permissa, potestas, quam habebit procurante Diabolo, et per subjectionem principum sub eo, facere menses quadraginta duos, idest permittitur a Deo operari ea quae sunt nequitiae, blasphemare Deum extollendo seipsum et persequendo Dei electores per tres annos et dimidium. Ecce quantum durabit persequutio ejus. Supra 11, et civitatem sanctam conculcabunt pedibus mensibus quadraginta duobus. Quod autem dicitur facere, potest sic suppleri, facere, scilicet opera nequitiae. Quadraginta duos menses idest per quadragintaduos menses: quandoque enim ponitur accusativus loco ablativi, ut, ille homo vixit centum annos. Vel sic, et magis proprie ut videtur. Facere idest complere, menses quadragintaduos, idest tempus quadragintaduorum mensium, scilicet, in nequitia sua. Et aperuit os suum. Ecce permissi exequutio: hoc est, aperiet, juxta permissionem praemissam. Os suum. Per apertionem oris sui, notatur magnitudo blasphemiarum: sicut in apertione oris dominici notatur magnitudo documentorum. Matth. 5, et aperiens os suum et cetera. In blasphemias, idest ad dicendas blasphemias, ad Deum, idest contra Deum. Aperiet inquam, os suum, blasphemare, idest ad blasphemandum, nomen ejus, idest ad loquendum verba injuriae contra nomen Dei, dicendo quod statuta Dei sive praecepta, non sunt servanda, et quod non est alius Deus praeter se: et hoc dicet ad deprimendum nomen Dei, et ad extollentiam sui. Daniel. 7, adversus Deum deorum loquetur magnifica. Et aperiet os suum ad blasphemandum, tabernaculum ejus, idest Ecclesiam militantem, quae militat Deo. Tabernaculum enim dicitur habitaculum pugnantium in bello. Psal. domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Vel, tabernaculum, idest carnem Christi in qua Christus pro nobis militavit. Psal. in sole posuit tabernaculum suum. Dicet enim Christum hominem fuisse. Propter hoc et propter alia dicitur Antichristus. Et tamen de Christo dicitur Joan. 1, et Deus erat verbum. Roman. 9, qui est Deus benedictus in saecula. Amen. Colossens. 2, in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Et eos qui in caelo, idest in caelesti conversatione habitant: quasi dicat: blasphemabunt Deum et fidelium congregationem, et maxime majores de Ecclesia. Vel eos qui in caelis habitant, idest sanctos qui sunt in patria, quia dicent eos esse damnatos, cum tamen dicatur Matth. 5, beati qui persequutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Item in eodem, gaudete et exultate et cetera. Philip. 1, cupio dissolvi et esse cum Christo. 2 Corinth. 5, scimus quoniam si terrestris et cetera. Contra tales dicitur Isaiae 5, vae qui dicitis bonum malum et malum bonum; ponentes tenebras lucem et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Vae qui fortes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem; qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Gregorius in Gregoriano: super sanctos quoscumque homines, et super ipsius divinitatis potentiam extollet, ita ut homo peccator; et tamen homo despiciens aestimari Deum se super homines mentiatur. Et datum est. Hic agitur de pugna bestiae cum Ecclesia ex parte Antichristi, quod erit maximum caput illius bestiae. Et primo ostenditur pugna. Secundo victoria, sive efficacia, et vincere. Tertio victoris potentia, et data. Dicit igitur, et datum est illi, idest permittetur Antichristus a Deo, quia non poterit nisi a Deo permissus, bellum facere cum sanctis, idest cum justis, scilicet disputando, persuadendo, comminando, flagellando. Et intelligitur quod juxta hanc permissionem pugnabit. Daniel. 7, cornu illud faciebat bellum adversus sanctos. Et vincere illos, scilicet corporaliter, ut dicit Glossa, quia affliget eos et interficiet. Hanc tamen victoriam non timent servi Dei, et ideo vincunt, non vincuntur spiritualiter. Matth. decimo: nolite timere eos qui occidunt corpus. Ut autem ostendatur magnitudo potentiae ad vincendum, subditur, et data. Et primo agitur de ejus potentia communiter respectu bonorum et malorum; scilicet quantum ad victoriam corporalem vel spiritualem. Secundo specialiter, scilicet respectu malorum ad victoriam spiritualem, et adoraverunt. Dicit igitur, et data est ei, idest a Deo permittitur, potestas, quam Diabolus subministrabit ei, et per se, et per principes, quos ei subjiciet, in omnem tribum et populum, idest in omnem populum Judaeorum de omni tribu ipsorum, ut fiat endiadis, sicut cum dicitur, arma virumque cano. Per populum enim et tribum intelliguntur hic Judaei; per linguam vero et gentes intelliguntur diversae gentilium nationes. Unde sequitur, et linguam et gentem, idest in omnes gentiles secundum diversitatem omnium linguarum. Vel possunt haec distingui, secundum quadruplicem hominum diversitatem, ut supra 10. Quasi dicat: potestatem habebit vincendi tam Judaeos quam gentiles; scilicet vel corporaliter solum quantum ad electos, vel corporaliter simul et spiritualiter quantum ad reprobos, quos vincet spiritualiter per afflictionem corporalem. Daniel. 7: et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit, et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et cetera. Et adoraverunt, idest adorabunt venerando et colendo, eam, scilicet bestiam, idest Antichristum. Omnes qui inhabitant terram, idest omnes terrenorum amatores. Unde dicit Gregorius in moralibus de Diabolo operante per Antichristum: qui bonis praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractione subjicient. Ut autem ostendat se loqui de reprobis, subdit, quorum non sunt nomina scripta in libro vitae; idest qui in aeterna Dei dispositione non sunt praedestinati ad vitam perpetuam. Liber enim vitae est aeterna dispositio, in qua electi sunt quasi in libro scripti, quia ad vitam praeordinati. Vitae inquam, agni, scilicet Christi, qui ad hanc vitam ab aeterno praeordinavit et eam tamdem dabit. Vel libro, inquam, agni, quia aeterna dispositio, licet toti Trinitati conveniat, tamen filio attribuitur: quare in filio pater omnia disposuit, sicut in sua sapientia, et per ipsum in tempore perficit. Item quia disposuit per filii passionem dare vitam electis. Ipse ergo liber secundum rem, est ipse agnus, sicut dicit Glossa; sicut aeterna dispositio est ipse Deus. Reprobi autem non sunt scripti in hoc libro vitae, sed in libro mortis. Jeremiae 17, recedentes a te in terra scribentur. Per hoc autem quod dicit, nomina non sunt inscripta etc. removet ab eis familiaritatem divinae dilectionis et electionis, quam habet ad electos. Propter quod dicitur Lucae 10, gaudete autem quoniam nomina vestra scripta sunt in libro vitae. Sed objicitur, quia de nominibus reproborum fit quandoque mentio sub affirmatione: supra 11, occisi sunt in terraemotu, nomina hominum septem millia. Respondeo. Dicendum quod per illud intelligitur reprobos non habere nisi solum nomen vitae, dum dicuntur Christiani vel fideles quidam ipsorum, vel dum secundum diversas sectas, nominant se justos et recte agentes. Supra 3, nomen habes quod vivas et mortuus es. Non ergo illud dicitur propter divinam approbationem, sed propter solam nuncupationem: hic autem nomen dicit approbationem et familiaritatem divinam. Exod. 33, novi te ex nomine. Qui occisus est, scilicet in suis, ut Abel Genesis 4, ab origine mundi, Abel enim fuit occisus quasi in origine mundi; et sic quasi ab initio mundi coepit persequutio, qua impii agnum in suis persequuntur. Simile, Act. 9, Saule quid me persequeris? Vel, occisus etc. idest ab origine mundi praevisus occidi; quia ab aeterno dispositum est hunc agnum esse occidendum. Simile Ecclesiastici 24, ab initio et ante saecula creata sum, idest praevisa creari secundum humanitatem. Per hoc autem excitat beatus Joannes affectum fidelium ad amorem agni, a cujus vita excluduntur reprobi, non ipsi. Sed quare dicit, ab origine mundi, cum ab aeterno hoc dispositum sit? Respondeo. Hoc quod dicitur, ab, accipitur inclusive, ita quod includat, ita disponi hanc ipsam mundi originem: et dat intelligi dispositionis aeternitatem: sed Scriptura quandoque exprimit id quod melius ab homine mortali capitur. Magis autem capit homo id quod dicitur circa mundum et mundi originem, quam quod dicitur de ipsa divina aeternitate. Simile dicitur in Psalmis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Utrumque autem tangitur Ecclesiastici 24, ab initio et ante saecula creata sum. Item per hunc loquendi modum datur via ad multiplicem intellectum, ut patet in Glossa. Si quis. Hic agitur de poena bestiae debita; hic enim ostenditur impios esse damnandos, qui fideles cruciabunt. Sed quia ad considerationem poenae malorum sequitur timor per quem vitatur imitatio ipsorum, ideo primo fit excitatio ad considerationem dicendorum. Secundo subditur ipsa poena impiorum, qui in captivitatem. Poena autem hujus est aeternum supplicium quod culpae debetur. Unde primo ostenditur poena debita crudelitati affligenti citra mortem. Secundo crudelitati infligenti ipsam mortem, qui in gladio. Dicit igitur, si quis: raritas intelligitur per hoc quod dicit, si quis habet aures, internas, scilicet intellectum et affectum; quia utrumque concurrit ad salubrem auditum, audiat, idest efficaciter intelligat cum affectu, et etiam cum effectu, quae poena debeatur impiis; et ideo eis non adhaereat, nec eos imitetur ne poenam consimilem incurrat. Unde Glossa: quasi dicat, cavete omnes. Supra 2, qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis. Quid autem sit audiendum, subditur, qui in captivitatem, corporalem, quia impii tempore Antichristi captivabunt fideles, vel etiam spiritualem, ut dicit Glossa, duxerit, scilicet cultores Dei. Habacuc 1, congregabit quasi arenam captivitatem, in captivitatem, aeternae poenae, vadet. Isaiae 33, vae qui praedaris, nonne et praedaberis? Qui in gladio, materiali vel spirituali, scilicet persuasionis, occiderit, homines, oportet, necessitate justitiae, eum gladio, divini judicii, vel aeterni supplicii, occidi: poena enim aeterna mors est. Hoc dicitur propter Antichristum et suos, qui captivabunt et occident fideles, et ideo ipsi captivabuntur et occidentur morte perpetua. Captivatio Inferni, est intrusio Tartarea. Occisio autem afflictio perpetua, quae excludet a vita suavissima quae Deus est. Matth. 26, omnes qui acceperint gladium gladio peribunt. Sed objicitur, quia animae damnatae semper vivunt: quomodo ergo occidentur? Respondeo. Dicendum quod damnati dicuntur occisi, non propter amissionem naturalis vitae, sed propter acerbitatem angustiae Tartarea; quae tanta est quod vivere in ea mors est. Unde Augustinus, 7 Lib. de civitate Dei: nam etsi anima in poenis vivit aeternis, mors est potius aeterna quam vita. Item propter privationem vitae mellifluae quae Deus est. Unde Augustinus in eodem: summa mors animae est, alienatio a vita Dei in aeternitate supplicii. Hic est. Hic ostenditur materia profectus Ecclesiae, quia tribulatio tunc erit materia profectus. Ad hunc autem profectum concurrent duo: scilicet patientia in sustinendo, fides in informando; quia fides cum dilectione informabit ipsam patientiam, et faciet esse meritoriam. Item patientia in affectu, fides in intellectu, scilicet practico. Hic, scilicet in praedicta persequutione, est, hoc est erit, patientia, idest materia patientiae; quia patientia excitatur in adversis. Roman. 5, tribulatio patientiam operatur. Gregorius, sancti corporalem poenam, lucra putant; quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Et fides sanctorum, idest materia probandae fidei justorum. Fides enim probatur adversis cum vincit, non a diversis; cum vincit non vincitur, sicut aurum igne. 1 Petri 1, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quos per ignem probatur et cetera. Fides enim est quae docet et juvat pati adversa, fugere vitia, agere bona: ostendit praemium simul et supplicium, et alia motiva ad bonum, et sic vincit. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Sancti sunt viri justi, qui sunt a faece vitiorum sinceri, et tam a culpa omissi quam commissi sunt mundi, et per hoc mundo mortui. Unde Isidorus: sancti viri ita huic mundo moriuntur, ut soli Deo vivere delectentur. Vel, hic, idest in consideratione poenae et gloriae, et patientia, idest causa patienter sustinendi. Et fides, idest causa tenendi fidem. Sed quare non tangitur de caritate, sine qua nec patientia valet, nec fides? Item fides praecedit patientiam; quia prima virtus est secundum actum. Item quaerit Haymo cur Deus suos sic permittit affligi? Respondeo. Ad primum: quod de caritate tangit implicite in ipsa fide, quia de fide formata agit, ut patet ex hoc quod addidit sanctorum: sed quandoque loquitur Scriptura breviter: fides enim non est in sua plena ratione, nisi sit cum caritate; quia cognitio divinorum de se ordinat ad affectum. Simili modo accipitur Matthaei ultimo: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ad aliud potest dici, quod fides tripliciter consideratur: aut inquantum movens, aut inquantum informans, aut inquantum effulgens. Inquantum movet alias virtutes, quantum ad actum praecedit: inquantum autem cum caritate informat actus aliarum virtutum, et se habet in ratione ultimi completivi ordine naturae et fine temporis; quia quod est completivum tenet rationem posterioris ordine naturae, et sic ponitur hic. Item inquantum effulget, hoc est manifestatur per actum patientiae, sed habet in ratione consequentis; quia manifestans prius est manifestato, inquantum hujusmodi. Ad aliud respondet Haymo, quia filii sunt et paterna haereditate donandi: flagellat autem omnem filium quem recipit: Hebraeor. 12, reprobi autem in bonis dies suos agunt, et bonos persequuntur, et sic ab haereditate excluduntur. Haymo, ira quae nunc misericorditer a sanctis incipit, in reprobis sine misericordia conquiescet. Et vidi aliam. Hic agitur de persequutione facienda ab Antichristo, mediantibus pseudo praedicatoribus: unde Glossa: descripta tribulatione. Sic autem proceditur. Primo describit pseudo praedicatorum persequutionem. Secundo excitat fideles ad circumspectionem, hic sapientia est. Circa primum primo ponitur descriptio persequutorum. Secundo subditur persecutio ipsorum, et loquebatur. Describit autem persequutores quantum ad tria. Primo quantum ad vitae perversitatem sub nomine bestiae. Secundo quantum ad progressum perversitatis, ascendentem. Tertio quantum ad simulationem sanctitatis, et habebat. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita mihi ostensum est quo modo Antichristus persequetur Ecclesiam per principes. Ostensum etiam mihi est, quomodo persequetur eam per suos praedicatores. Et hoc est, et vidi bestiam, idest coetum pseudo apostolorum, quos Antichristus per mundum mittet, ut dicit Glossa, qui erant bestiales, per vitae brutalitatem quo ad se, et crudelitatem, in Catholicos. Aliam, a praemissa et ea minorem. Gregorius in Gregoriano: Antichristus praedicationem suam, in sapientium carnalium sensibus ponens, praedicatores suos, in saeculo per populos sparget. Ascendentem, per progressum de malo in malum; quia in principio ascendent de malo in malum proficiendo, de terra, idest de amore terrenorum: hoc enim facit eos proficere in perversitate: scilicet amor divitiarum, delitiarum, et honorum. Diabolus enim revelabit Antichristo thesauros absconditos auri et argenti. Gregorius loquens de malis qui erunt sub Antichristo: nonnulli fidem rerum caelestium ad vitae temporalis desiderium inclinabunt. Vel, ascendentem, idest se per superbiam elevantem. De terra, idest de terrena dignitate. Unde Gregorius super hunc locum: de terra quippe ascendere, est de terrena gloria superbire. Et habebat, idest habebit, duo cornua, scilicet sapientiam in doctrina et perfectionem in vita, quibus cornibus impugnabit fideles haec bestia: simulabunt enim se habere sapientiam et vitam. Similia agni, idest similia cornibus agni. Vidit beatus Joannes bestiam quamdam habentem cornua, quasi cornua agni: hoc autem vidit propter mysterium, quia pseudo praedicatores dicent se habere sapientiam et vitam quae vere in Christo fuerunt: in ipsis autem solum phantastice: unde dicit similia. Gregorius super hunc locum: praedicatorum Antichristi multitudo eam quam in se veraciter dominus habuerit sibi singularem inesse sapientiam mentietur et vitam. Haec sunt cornua agni nostri, scilicet sublimitas sapientiae et eminentia vitae, quibus impugnavit et adhuc impugnat impios. Vel haec duo cornua sunt duo testamenta quae sibi usurpabunt, quae tamen sunt agni vere; et per hoc male exposita impugnabunt fideles quae non implebunt, licet hoc simulent. Unde Gregorius super hunc locum. Praedicatores Antichristi clari erunt per justitiae simulationem, sed obscuri per nequitiae perpetrationem. Et loquebatur. Hic agitur de persequutione impiorum. Et primo agitur de persecutione verbi. Secundo de persequutione operis, et potestatem. Dicit igitur: et loquebatur, idest loquetur. Sicut draco, idest perversa suadendo et blasphemando Deum et sanctos. Erit haec bestia conformis Diabolo loquenti in Antichristo. Loquentur tamen simulando se habere cornua agni, ut sic decipiant. Unde Gregorius super hunc locum. Ista ergo bestia, idest praedicantium multitudo, assumet agni speciem ut draconis exerceat operationem. Item nomine draconis intelligitur venenum et astutia infundendi. Loqui ergo sicut draco, est, loquendo perversa, secundum conformitatem Diaboli sub simulatione veritatis venenum infundere. Psalm. venenum aspidum sub labiis eorum. Et potestatem. Hic agitur de persequutione operis: quia non tantum verbo, sed et facto persequentur fideles. Haec autem persequutio principaliter erit spiritualis. Licet enim corporaliter et temporaliter persequentur Ecclesiam, totum tamen fiet ad Ecclesiae subversionem. Primo autem fiet persequutio operis in generali. Secundo in speciali, et fecit terram. Dicit igitur: et faciebat, idest coetus praedicatorum Antichristi. Faciebat omnem potestatem prioris bestiae, idest exercebit omnem operationem potestatis Antichristi. Omnes enim modo decipiendi exercebunt quibus et Antichristus potestate diabolica: quae erit principaliter in Antichristo, erit tamen et in aliis. In conspectu ejus, idest secundum beneplacitum ejus. 2 Corinth. 2, ex Deo coram Deo in Christo loquimur. In omnibus enim praeponent caput suum, idest Antichristum, ut dicit Glossa. Ex hoc patet quod eum suum dominum et caput vocabunt. Et fecit terram. Hic ostenditur persequutio operis in speciali. Haec autem persequutio fiet hoc modo. Praedicatores enim Antichristi facient homines Antichristum adorare. Item facient miracula per quae inducent multos a fide recedere. Item facient homines statuam Antichristi colere. Item compellent multos characterem sive signum Antichristi portare. In his quatuor magna erit persequutio animarum; et ad hanc adjungetur persequutio corporum. Primo ergo ostenditur persequutio quantum ad Antichristi adorationem. Secundo quantum ad miraculorum operationem, et fecit signa. Tertio quantum ad statuae venerationem, dicens habitantibus. Quarto quantum ad subjectorum consignationem, et faciet omnes. Dicit igitur: et fecit, idest faciet promissis, vel donis, vel minis, vel flagellis, vel aliis modis. Terram, idest terrae amatores, et inhabitantes in ea, idest perseverantes in amore terrae, hoc est terrenae vanitatis. Vel, terram, idest homines de terra secundum corpus conditos, et ideo ad terram per affectum inclinabiles: unde sequitur: et inhabitantes in ea, scilicet terra secundum animam, hoc est amatores terrenorum. Adorare bestiam primam, idest de qua prius narratum est, scilicet Antichristum. Cujus curata est, idest curata videbitur. Plaga mortis, idest qui resurrexisse credetur. Nota Glossam: quia hi simulata resurrectione et cetera. De hoc supra eodem, et plaga mortis ejus curata est. Et sequitur: et adoraverunt bestiam et cetera. Valde enim superbus erit Antichristus, et per suos praedicatores procurabit se coli et nomen suum diffundi. Unde Gregorius in Gregoriano: nomen suum longe lateque ante mortem suam conabitur Antichristus diffundere; et in terrena gloria appetet, si possibile esset, in perpetuum permanere. Et fecit signa. Hic agitur de persequutione quantum ad miraculorum operationem: per hoc enim multi pervertentur. Primo autem ostendit ipsam miraculorum operationem. Secundo consequentem hominum subversionem, et seduxit. Miracula autem tangit primo in generali. Secundo describit in speciali, ut etiam. Dicit igitur: et fecit, idest faciet, scilicet coetus pseudo praedicatorum Antichristi. Signa magna, idest magna miracula, quae videbuntur signa magnae potestatis in Antichristo, ad cujus honorem fient per operationem Daemonum ex permissione divina. Unde dicit Gregorius in Gregoriano: illo tempore complebitur, quod veritatis ore per Evangelium dicitur: surgent pseudo Christi et pseudo prophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ut etiam: quasi dicat: multa signa faciet haec bestia ita. Ut etiam ignem, ad literam. Faceret, idest faciat, de caelo descendere in terram, scilicet super eos qui Antichristo obedient, quia confirmationem suae praedicationis dabunt spiritum malignum in specie ignis, sicut dicit Glossa, sicut apostolis datus est spiritus sanctus in specie ignis. Act. 2, apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis. In conspectu hominum: quasi dicat: hoc fiet aperte, ut per hoc inducant homines ad credendum quod ipsi erunt sanctiores quam discipuli Christi qui acceperunt in conclavi. Antichristus et sui facient secundum simulationem facta Christi, ut fidem Christianorum pervertant et eos Antichristianos faciant. Simulabit enim Antichristus mortem et resurrectionem et ascensionem, ut habitum est supra, et finget spiritus sancti missionem, ut hic habetur, et seduxit, scilicet bestia, idest seducet, idest seorsum a virtute ducet. Per praesens notatur studium et insistentia. Habitantes in terram, per amorem, hoc est terrae amatores, propter signa, idest miracula quae data sunt, idest permissa a Deo. Illi, scilicet bestiae, idest coetui pseudo praedicatorum. Facere, idest quae permittetur facere. In conspectu bestiae, idest secundum beneplacitum et justum Antichristi, vel ad praesentiam nominis invocati, quia ad invocationem nominis Antichristi facient hujusmodi miracula, ut vult Glossa: tamen totum fiet operatione Diaboli sicut dicitur 2 Thessal. 2, cujus est adventus secundum operationem Satanae in prodigiis et cetera. De hujus seductione, Matth. 24, multi pseudo prophetae surgent et seducent multos. Et sequitur: et dabunt signa magna et prodigia et cetera. Dicens. Hic agitur de persequutione quantum ad statuae reverentiam; quia compellent pseudo apostoli, homines facere statuam Antichristi: et videbitur statua loqui et futura praedicere: et compellentur homines eam adorare. Primo ergo tangit statuae formationem. Secundo formatae loquutionem, et datum. Tertio humanam venerationem, et faciet ut quicumque. Dicit igitur: dicens: quasi dicat: seducet homines, dicens, idest praecipiens. Habitantibus in terra, idest amatoribus terrenorum, quia tales erunt Antichristo subjecti et per istos seducent alios. Ut facerent, idest faciant. Imaginem, idest ad literam statuam aliquam, bestiae, idest Antichristi. Quae, scilicet bestia. Habet plagam gladii, idest cicatrices sive vestigia vulnerum quae sunt signa praeteritae mortis; quae mors per gladium intelligitur, sicut legitur de Christo. Joan. 20, infer digitum tuum huc et cetera. Et vixit, idest simulate resurrexit. Potest etiam aliter intelligi sic. Dicens, idest praedicans. Ut facerent imaginem etc. idest ut faciant se conformes Antichristo sequendo ejus documenta; qui resurrexisse videbitur; sicut praedicatores Christi praedicant hominibus, ut ei se conforment, 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et datum est illi, idest dabitur pseudo praedicatoribus a Diabolo, divina permissione. Ut daret, idest ut dent. Spiritum, scilicet malignum. Imagini bestiae, idest statuae Antichristi; quia praedicatores Antichristi facient spiritum malignum esse in illa statua, et per illum spiritum loquetur statua phantastice. Unde sequitur: et datum est ei, scilicet multitudini pseudo praedicatorum facere, ut loquatur imago bestiae, idest statua Antichristi; quia, sicut dicit Glossa, arte magica per virtutem Daemonis facient statuam loqui et futura praedicere. Sed ex hoc quod dicitur, ut daret spiritum imagini, videtur quod imago sive statua hujusmodi sit viva, si in se spiritum habeat. Item si statua loquatur, ergo erit creatura rationalis, quia loqui est creaturae rationalis. Respondeo. Ad primum dicendum, quod statua non erit viva; quia licet habeat spiritum malignum inhabitantem, non tamen naturaliter unitum. Habebit ut motorem, non ut formam perficientem. Ad aliud dicendum, quod loqui non sumitur proprie, sed secundum quod per spiritum praesidentem idolis. Dicebantur olim idola loqui, cum Daemones in eis dabant responsa. Loqui enim est cum intentione proferre per organum rationali animae unitum naturaliter. Aliter potest intelligi sic, datum est, idest dabitur illi coetui pseudo praedicatorum, ut prius. Ut daret, idest ut det, scilicet spiritum, scilicet malignum. Imagini bestiae, idest hominibus qui erunt conformes Antichristo, et per hoc erunt ejus imago. Et dabitur ei facere ut loquatur imago bestiae variis signis: quia sicut dicit Glossa, faciet Antichristus vel sui praedicatores spiritum malignum super homines descendere et variis linguis loqui, sicut de apostolis legitur, Act. 2, et de aliis fidelibus, Act. 10, audiebant illos loquentes linguis et cetera. Et heu multi hodie portant imaginem bestiae, idest Antichristi vel Diaboli per conformitatem. Matth. 22, cujus est imago haec et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Et faciet, haec bestia, scilicet multitudo pseudo praedicatorum, per principes qui eis obedient. Ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, idest statuam Antichristi ad literam. Occidantur, morte corporis. Quos enim pseudo apostoli non poterunt documentis vel miraculi pervertere, per principes trucidabunt et occident. Unde Gregorius, quos praedicatores appetent loquendo seducere, multi potentum studebunt et saeviendo et affligendo terrere. Et faciet omnes. Hic agitur de persequutione, quantum ad consignationem; quia compellent homines habere signum Antichristi. Primo autem ostendit consignandorum numerositatem. Secundo ostendit compulsionem ad consignationem, quod ne quis. Dicit igitur: et faciet, praedicta bestia, per principes vel alio modo. Omnes pusillos, idest parvos potestate, ut sunt minores. Et magnos, potestate, ut sunt majores. Et divites et pauperes, in rebus, et liberos et servos, secundum personalem conditionem. Et ita eos qui signum Antichristi habebunt, describit quantum ad potentiam, quantum ad fortunam, quantum ad personam sive conditionem personae, ut est libertas et servitus. Quod autem dicitur: omnes pusillos etc. facit distributionem non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, quia de pusillis et magnis multi pervertentur; similiter et de aliis, non tamen omnes. Vel, pusillo, apud Deum, magnos apud homines. Divites, rebus. Pauperes, virtutibus. Liberos a Deo. Servos sub peccato vel Diabolo. Habere characterem, idest signum Antichristi. In dextera manu, idest in aperta operatione, aut in frontibus, idest in confessione oris, ita quod non erubescant confiteri nomen et dominium Antichristi. Sicut enim veri Christiani habent signum Christi per fidem formatam in corde et rectitudinem in opere et expressionem fidei in ore: ita compellentur homines portare signum Antichristi, quod signum erit iniquitas in opere; quod est habere signum in manu. Vel audaciam confitendi nomen ejus ore, quod est portare signum in fronte, per quam intelligitur audacia. Unde Glossa, in manu. Per dexteram autem manum signatur opus malum apertum, quia manus dextera magis est in promptu. Hoc est signum contrarium signo electorum. De quo supra 7, quoadusque signemus et cetera. Ad hujusmodi autem signum compellent per poenam: unde sequitur: et faciet ne quis possit emere, ab aliis. Aut vendere, aliis. Nisi habeat characterem, idest signum, scilicet in opere. Signum enim Antichristi portabit, qui ei per opera se conformabit. Aut nomen bestiae, scilicet Antichristi in denominatione vel expressione; quia compellentur portare nomen Antichristi, ut scilicet denominentur ab eo Antichristiani, ab Antichristo vel alio nomine, sicut a Christo dicuntur Christiani. Item ut ejus nomen ore confiteantur. Aut numerum nominis ejus, scilicet in corde expectando, scilicet a Deo remunerationem minorem quae signatur per sex, vel mediocrem quae per sexaginta, vel maximam quae per sexcentos; et credendo ipsum posse sic suos remunerare. Iste enim est numerus nominis Antichristi, sicut post sequitur. Nota Glossam, qui expectant et cetera. Ad literam intelligitur, quod non permittentur vendere vel emere nisi signum Antichristi portent in opere aperto, quod est portare characterem vel ejus nomen in sua denominatione, aut in oris confessione, quod est portare nomen bestiae; aut se ostendat habere verbo vel alio modo fidem potestatis ejus in corde, credendo, quod Antichristus potest remunerare suos praemio minori vel mediocri vel maximo: quod etiam est portare numerum nominis ejus, quia numerus nominis Antichristi est sexcenti sexaginta sex, sicut post sequitur. Hunc enim numerum habet qui credit illud quod per numerum signatur Antichristo convenire, cum tantum usurpative ei conveniat non vere. Sed quare dicitur sub disjunctione habere characterem in manu aut in frontibus? Nonne sicut Deus requirit actum rectum et confessionem vere fidei, sic ille dolosus requiret malum actum et malam expressionem oris? Respondeo. Dicendum, quod utrumque requiret Antichristus ab hominibus per se et per suos praedicatores: tamen per alterum solum poterunt multi evadere poenas quae ab ipso et a suis infligentur: quia ipsi non semper opera videbunt, nec semper verbum quo homines confiteantur Antichristum audient, sed recipient alterum. Deus autem qui omnia videt et cujus sunt omnia, et actum operis et confessionem oris et devotionem cordis requirit. Bernardus in libro de diligendo Deo: si me totum debeo pro me facto, quid addam pro me refecto? Hic sapientia est. Hic excitat fideles ad circumspectionem; quia per investigationem numeri nominis Antichristi potest cognosci, quod non erit nisi jactator pessimus et deceptor dolosus, et per hoc potest caveri. Primo autem excitat difficultatem, ostendendo, quia difficile est hujusmodi numerum intelligere. Secundo ad investigationem exhortando, qui habet. Tertio ipsam veritatem docendo, numerus enim. Dicit igitur: hic, idest in hujus numeri investigatione, sapientia est, idest in inquisitione hujus numeri manifestatur sapientia in inquisitore, quia difficile est. Vel, sapientia est necessaria propter difficultatem ad inveniendum numerum, et iterum numeri significationem. Sed quare non ponit expresse significationem numeri, sicut et ipsum numerum ponit; sicut etiam exponit de dracone, supra 12, projectus est draco ille serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas et cetera. Respondeo. Ne pro sua manifestatione apud superbos vilesceret, et ut ad intelligentiam numeri magis excitet; quia res obscura (sicut dicit Glossa), attentos facit. Illud autem de Diabolo non sic contemnitur, quia ipsa nomina Diaboli generant horrorem. Item per hoc quod sic obscure loquitur, et tamen dat intelligi quod hic numerus ponitur propter significationem, docemur quod numerus in Scriptura saepe ponitur non causa numeri, sed significationis. Deinde admonet ad investigandum. Voluit autem beatus Joannes hic solicitare lectorem ipsa monitione. Qui habet intellectum, idest sapientiam, per quam obscura intelligat. Computet numerum bestiae: quasi dicat: qui per nomen Antichristi importatur, computet, et numeri significationem cognoscat. Ne autem per illum numerum credatur Antichristus esse Deus cum sit tantum homo, ostendit quis sit numerus; et quod Antichristus est purus homo, non Deus. Numerus: quasi dicat: numerum bestiae, idest Antichristi computet, ut sic deceptionem Antichristi percipiat qua se Deum dicet, cum sit tantum homo. Et hoc est, numerus enim, scilicet nominis ejus Antichristi. Est hominis, non Dei; quia ipse erit homo, non Deus: quasi dicat: non Deus sed homo erit. Gregorius, Antichristus super ipsius divinitatis potentiam extolletur, ita ut homo peccator; et tamen homo despiciens aestimari Deum se super homines mentiatur. Deinde subdit ipsum numerum. Et numerus ejus, scilicet Antichristi, qui numerus in ejus nomine intelligitur. Est sexcenti sexaginta sex. Non ponit significationem numeri, nec ostendit quomodo in ejus nomine sit iste numerus; quia per hoc magis excitatur attentio, ut dicit Glossa: ne fiat de substantivo quod respondeat huic adjectivo, sexcenti, et ille numerus ponatur ratione significationis non numeri. Nota ergo quod cum liber iste Graece scriptus sit, secundum Graecos est hic numerus quaerendus, apud quos omnes literae numerum signant, sicut apud nos quaedam. Nomen Antichristi Graece dicitur: antemos, quod interpretatur contrarius, quia Christo contrarius erit et ejus honori. Numerus hujus nominis est sexcenti sexaginta sex: hoc enim nomen tantum numerum signat. Sicut enim apud nos V, signat quinque. C, centum. X, decem, ita apud Graecos, a, signat unum, n, quinquaginta, o, septuaginta, s, ducenta, t, signat trecenta, e, quinque, m, quadraginta. Horum omnium summa est sexcenta sexaginta sex. Item aliud nomen Antichristi Graecum est arnoyme, quod interpretatur nego, quia Christum negabit esse Deum. Hoc nomen importat praedictum numerum. A, signat unum. R, signat centum. N, quinquaginta. O, septuaginta. Y, quadringenta. M, quadraginta. E, quinque: haec omnia faciunt illum numerum qui ponitur in litera. Item aliud nomen ejus est Teitan, quod interpretatur sol, vel gigas, quia dicet se solem justitiae et gigantem geminae substantiae, quia ea quae Christo, vere conveniunt, sibi falso attribuet quia superbissimus erit. T, signat trecenta. E, quinque. I, decem: item, t, trecenta. A, unum. N, quinquaginta: et ita haec tria Graeca nomina Antichristi praedictum numerum signant. Item nomen ejus quoddam in literis Latinis eumdem numerum reddit, quod est dic lux; quia dicet se lucem, dicet enim se esse Deum. D apud Latinos signat quingenta. I, unum. C, centum. L, quinquaginta. V, quinque. X, decem. Sic ergo habemus numerum nominis bestiae, scilicet Antichristi. Nunc videamus quid signat: propter hoc enim agitur hic de ipso numero. Notandum ergo secundum Glossam, quod senarius qui est primus numerus perfectus, signat minus perfectos, qui licet sint in conjugio, tamen cavent a mortali et divina praecepta servant, non tamen consilia implent. Isti habent perfectionem sufficientiae, sine qua non est salus; et dicuntur imperfecti respectu perfectorum. Per simplicem ergo senarium, signatur minima perfectio. Sexagenarius autem numerus signat mediocriter perfectos qui sunt in castitate et divina praecepta servant cum perfectione consiliorum, non tamen secundum altiorem perfectionis gradum. Denarius enim signat observantiam Decalogi. Senarius vero denariorum, qui jam non est simplex, signat perfectionem consiliorum. Sexcentenarius autem numerus signat perfectissimos qui et praecepta et consilia perfectissime servant. Centenarius enim magnam perfectionem signat, quia multos numeros continet, et ad ipsum terminatur cursus praecedentium numerorum: unde retro incipere oportet centenario terminato. Cum vero additur senarius centenorum per quem multiplicatur centenarius, signatur perfectio cumulata. Per sex ergo signantur minus perfecti, sive perfectio minima in bonis quae est fructus trigesimus in statu viae. Matth. 13, per sexaginta perfectio mediocris quae est fructus sexagesimus. Per sexcenta perfectio maxima, quae Matth. 13, dicitur fructus centesimus. Per hunc ergo talem numerum qui in nomine bestiae intelligitur, signatur quod Antichristus dicet se Deum cui servire debeant homines in omni gradu vitae, tam minus perfecti quam mediocriter perfecti, quam perfectissimi: ita ut qui ei altero modo non servierit serviat modo alio: qui etiam possit secundum diversos gradus vitae remunerare homines praemio minori vel mediocri vel maximo: et ita per hunc numerum poterit aestimari Deus ab erroneis, cum tamen tantum sit homo: unde dicitur hic: numerus enim hominis est. Nec apud eos qui ei servient erit alius gradus bonae vitae, licet videatur. Unde ipse Antichristus cum ipso corpore malorum vocatur bestia, propter bestialem vitam: supra eodem in principio capitis, et vidi de mari bestiam ascendentem. Aliter sic. In hoc numero est triplex senarius: scilicet senarius unitatum, senarius denariorum, senarius centenorum. Primus senarius signat perfectionem naturae quae sex diebus creatae fuerunt et completae. Senarius vero denariorum, signat perfectionem meritorum quae est in observantia Decalogi, cum impletione consiliorum; quia denarius signat observantiam Decalogi, senarius vero, per quem multiplicatur denarius, signat perfectionem ejusdem observantiae cum additione consiliorum. Senarius vero centenorum signat perfectionem praemiorum, quia consummata perfectio est in praemio. Centenarius autem dicit perfectionem, cujus cumulus signatur per senarium centenorum. Per hunc ergo totalem numerum, signatur quod Antichristus dicet se esse Deum et principium omnis perfectionis, scilicet perfectionis naturae omnium rerum et perfectionem gloriae. Haec est computatio numeri nominis bestiae. Numerum ergo nominis bestiae habebit qui ipsum Antichristum credet esse Deum, cui sit ab omnibus secundum omnem gradum vitae serviendum, et qui possit dare praemia secundum diversos gradus obsequiorum, et qui sit principium sive auctor omnis perfectionis. Ut autem necessitate compulsi cogantur adhaerere Antichristo, vel ejus opera agendo, vel nomen ejus portando in ejus denominatione, aut oris expressione, vel fidem ejus tenendo quod sit Deus, prohibeat vendere et emere, nisi assentiant ei vel ejus praedicatoribus. Ipse tamen Deus non erit, sed homo; et erit peccator impiissimus: unde apostolus vocat eum filium perditionis, 2 Thessal. 2, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur aut quod colitur Deus, et in ipso omnis plenitudo malitiae et omnis iniquitas abundabit, sicut dicit ibi Glossa. Et quod pessimus peccator fuerit, patebit tamdem, quando viriliter dejicietur et interficietur a domino, sive per se, sive per Michaelem. Occidetur autem (ut doctores credunt) in monte oliveti in papilione et in solio suo, in illo loco contra quem Christus in caelo ascendit, sicut dicit Glossa super illud 2 Thessal. 2. Quem dominus Jesus et cetera. Quaeritur hic, cum multi credant juxta hunc numerum, Antichristum esse Deum, quomodo sapiens poterit cognoscere ipsum esse falsum et impium deceptorem, cui non sit adhaerendum, licet multi credant contrarium? Item videtur quod non sint culpabiles qui ei adhaerebunt. Cum enim ex una parte sint tormenta, ex alia parte sint miracula multa et magna, ut quod statuam suam faciet loqui et futura praedicere et alia multa signa, cum tamen fideles miracula faciant nulla vel pauca, ex alia parte magna divitiarum et honorum munera, ex alia sanctitatis et perfectionis indicia, non videtur mirum si multi decipiantur. Ergo cum fideles tunc et in miraculis et in aliis videantur inferiores Antichristo, non erit accusabilis qui Antichristum sequetur. Respondeo. Ad primum dicendum, quod licet juxta hunc numerum qui falso Antichristo conveniet, aliqui credant ipsum Deum esse: tamen sapiens homo poterit cognoscere ipsum esse hominem purum, et hoc per ipsum numerum ad ejus opera comparatum. Erit enim crudelissimus, quia crudeliter homines trucidabit et interficiet. Item erit superbissimus. Dignitates enim et honores saeculares exquiret. De Christo autem contrarium legitur, fuit enim piissimus: unde mulierem quae secundum legem lapidanda erat, prudentissime et piissime liberavit. Joan. 8: et Matth. 5, si quis te percusserit in unam maxillam et cetera. Item fuit humillimus. Matth. 11, discite a me quia mitis sum et humilis corde, item cum vellent eum habere in regem, fugit. Joan. 6, item in passione humanitatem incomparabilem exhibuit. Philipp. 2, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Comparantes ergo numerum ad ejus opera, poterunt cognoscere numerum non signare in Antichristo divinitatem nisi falso. Item ipsum esse purum hominem poterunt cognoscere per Scripturam, quae Antichristum ostendit esse peccatorem hominem: quod non potest convenire Deo. 2 Thessal. 2, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis et cetera. Item per illuminationem internam; quia qui ad Deum toto corde clamabunt recipient internam eruditionem. Psalm. clamavit ad me et exaudiam eum et cetera. Ad secundum patet per hoc: licet enim multi caeci fiant ut non intelligant, tamen sapiens poterit percipere ipsum esse pessimum deceptorem ex operibus impiis. Licet enim in multis simulet se sanctum, tamen opera crudelitati et elationis et alterius nequitiae multiplicis, manifestabunt qualis ipse erit, si sit qui intelligat. Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos. Item ex Scripturis sanctis quae praedicant ejus nequitiam, ut patet in hoc libro et 2 Thessal. 2, et Daniel. 7 et 11, et in multis aliis locis. Et hoc multum poterit proficere fidelibus. Unde Isidorus, 1 Lib. de summo bono, exponens illud Matth. 24, ita ut in errorem inducantur et cetera. Ibunt electi in errorem titubationis ad modicum pro multitudine prodigiorum; sed cito resipiscentes cordis errorem religione coercebunt, scientes praedictum a domino esse, ut dum hoc fecerint adversarii non conturbentur sancti. Item ex illuminationibus internis, quia Deus suos in adversis non deseret, si ad ipsum confugiant; sed quid credere debeant docebit, scilicet fidem Catholicam. Augustinus secundo libro de sermone domini in monte: Deus semper paratus est dare suam lucem nobis intelligibilem et spiritualem. Ad tertium jam patet quod non erunt excusabiles, si Antichristo adhaereant; quia ex his tribus, et forsan ex aliis multis poterit ejus nequitia deprehendi. Et ideo potius tormenta mortis erunt sustinenda quam ei adhaerendum.


Caput 14

[91218] Super Apocalypsim «Vox», cap. 14 Et vidi, et ecce et cetera. Habito de tribulatione immittenda ab Antichristo, hic agitur de auxilio dando a Christo. Nam sine ejus auxilio impossibile est stare in gratia inter adversa, vel in adversis merendo proficere. Agnus autem adjutor justorum est amabilis et ratione sui, et ratione familiae, quae est dignissima et valde nobilis; quae etiam familia adjuvat hominem in adversis. Unde agitur de agno adjutore et de ejus familia. Quoniam autem agnus est tantus et talem habet familiam, ideo sibi famulandum est ab omnibus; ex quo famulatu provenit merces immensa. Unde primo ostenditur auxilium mulieris. Secundo subditur monitio ad famulatum adjutoris, et vidi alterum. Tertio subjungitur ratio ex parte remunerationis, et audivi. Circa primum primo describitur agnus dator adjutorii. Secundo describitur familia agni, et cum eo. Agnus autem describitur quantum ad tria. Primo quantum ad misericordiam in redimendo, sub nomine agni. Secundo quantum ad benevolentiam in adjuvando, stabat. Tertio quantum ad excellentiam in praesidendo, super montem. Describitur ergo quantum ad redemptionem, defensionem, et dominationem; et haec omnia faciunt ad propositum. Dicit igitur, et vidi: quasi dicat: ita vidi tribulationem quae justis infertur; vidi etiam consolationem adjutorii quod dabitur. Et hoc est et vidi, aspectu interno. Quid autem viderit subdit. Et ecce, notat praesentiam et certitudinem visionis; quia vidit sub oculis, quae sequuntur. Item per hoc potest intelligi promptitudo ejus ad adjuvandum. Isa. 58, clamabunt, et dicet, ecce adsum. Agnus, idest Christus ad modum agni pro nobis immolatus; et ideo suis non deerit, quos tam care redemit. 1 Petri 1, non corruptibilibus auro vel argento et cetera. Stabat, idest stat Glossa ut adjuvans. Stare enim juvantis est. Act. 7, vidit gloriam Dei et Jesum stantem. Et ideo fortiter standum est in adversis. Psal. dominus mihi adjutor, non timebo et cetera. Super montem Sion, idest supra Ecclesiam quae mons est, propter virtutis sublimitatem; mons autem Sion, propter contemplationis speculationem. Sion enim interpretatur specula vel speculum; quia Ecclesia quantum ad justos speculatur Deum oculo fidei et amoris et contemplationis. Psal. psallite Deo nostro qui habitat in Sion. Dicitur autem dominus stare supra Ecclesiam. Tum quia superior est et dignior tota Ecclesia. Joan. 3, qui de caelo venit, super omnes est. Tum quia praesidet et dominatur Ecclesiae. Ipse enim Christus rex noster est, etiam inquantum homo; et ideo sicut bonus rex conservat servos. Psal. ego autem constitutus sum rex ab eo super montem Sion, et cum eo. Hic agitur de familia agni. Dignitas enim familiae ostendit quantus sit adjutor iste; et item ipsa familia est in adjutorium: et ideo debet stare homo fortiter in adversis. Describitur autem familia, primo quantum ad vitae sanctitatem sub figura illius numeri. Secundo quantum ad excellentiae dignitatem, habentes nomen. Tertio quantum ad adjunctam jucunditatem, quae sequitur ex praedictis, et audivi. Dicit igitur, et cum eo, scilicet cum agno, erant, idest cum Christo sunt per conformitatem imitationis, et per adhaerentiam dilectionis. Non enim dicit cum eo, quasi sint supra Ecclesiam, cum ipsae virgines sint de Ecclesia: sed cum eo sunt per unionis societatem. Vel, cum eo, scilicet supra montem Sion, scilicet supra Ecclesiam, quantum ad aliquos, qui non habent meritum virginitatis. Centum quadragintaquatuor millia; idest virgines in integritate plena desudantes; in poenitentia, ferventes ad documenta evangelica, perfecti in perseverantia. Hic enim agitur de familia agni, quantum ad quaedam nobilissima membra Ecclesiae, scilicet virgines, quae cum virginitate habent fervorem ad Deum. Beatus enim Joannes virgo fuit, unde recte ei ostensus fuit virginum status. Nota ergo quod per centum signatur integritas perfectae virginitatis; quia fructus centesimus est perfectio status virginum. Numerus enim centenarius, quia terminat numeros et est numerus completus, signat perfectionem: hic autem specialiter perfectionem status virginitatis, sicut et Matth. 13. Numerus autem quadragenarius, significat fervidam poenitentiam; hic est enim numerus poenitentium; partes enim aliquotae quadragenarii surgunt in quinquagenarium, qui est numerus remissionis, quae habetur per poenitentiam. Licet autem virgines sanctam virginitatem servent: tamen propter aliqua venialia poenitentiam agunt. Per quaternarium signatur evangelica doctrina, quam attente observant. Per millenarium autem, qui est numerus completissimus, signatur perfectio perseverantiae, quae omnia praedicta perficit. Vel, per centenarium perfectio intemeratae virginitatis, per quadragenarium labor poenitentialis austeritatis. Per quaternarium, fervor evangelicae sanctitatis, ut in dispergendis rebus propriis, et calcandis divitiis, et relinquendis, saltem affectu, carnalibus propinquis, et hujusmodi, haec tria non mutantur. Per millenarium vero, perfectio intimae charitatis, qua scilicet calent in Deo, quae informat omnia praedicta; qua etiam diligunt proximum. Isidorus, 2 libro de summo bono: sine amore caritatis, quamvis quisque credat, ad beatitudinem pervenire non potest. Notandum autem quod licet supra 7, numerus iste significet omnes fideles sub tempore gratiae, sicut vult ibi Glossa, tamen hic signat sanctos virgines in utroque sexu, ut patet ex Glossa et etiam ex litera sequenti. Hoc etiam dicit Gregorius super hunc locum. Habentes. Hic describitur familia quantum ad excellentiae dignitatem; quia scilicet portant nomen sui regis, scilicet agni, et patris ejusdem agni. A Christo enim dicuntur Christiani, et a Deo patre sunt dii per adoptionem. Habentes nomen ejus. Scilicet agni, quia a Christo dicuntur Christiani, hoc est nomen honoris et gratiae, amoris et novitatis, supra 2, et in calculo nomen novum scriptum et cetera. Et nomen patris ejus, scilicet nomen Dei patris, quod est Deus, quia a Deo dici possunt dii. Magna enim vis amoris, quae nomen ipsius Dei facit amantibus communicari. Psal. ego dixi, dii estis. Vel, habentes nomen ejus, idest fidem humanitatis. Nomen enim importat notitiam. Et nomen patris ejus, idest notitiam sive fidem divinitatis. Quocumque autem modo dicatur nomen, recte sequitur, scriptum, idest firmiter impressum, in frontibus suis, idest in audaci constantia confitendi, quia in publico constanter confitentur. Per frontem enim audacia sive constantia signatur. Non enim sufficit credere corde, nisi et ore exprimatur, cum necesse fuerit. Roman. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde etiam dicit nomen ejus et patris, non proprium, sicut quidam de quibus Psal. vocaverunt nomina sua in terris suis. Genes. 11, faciamus civitatem et cetera. Machab. 5, faciamus et ipsi nobis nomen et cetera. Sequitur: et facta est plaga magna in populo. Sic ergo ostenditur dignitas virginum; quia sunt insigniti nomine venerandae Christianitatis; nomine etiam praecelsae divinitatis, cum constantia confitendi. Sed objicitur, quia hoc convenit omnibus justis; ergo non est laus specialis virginum. Item aeque est filius Deus, similiter et spiritus sanctus ut pater; quia tres personae sunt unus Deus. Augustinus, 11 libro de civitate Dei: et haec Trinitas est unus Deus: quomodo ergo nomen deitatis hic attribuitur soli patri? Respondeo. Ad primum dicendum, quod in omnibus justis magna est dignitas denominari a nomine regis aeterni; specialiter autem in sacris virginibus secundum utrumque sexum est haec dignitas excellentior; quia in eis est perfectius res nominis; quia Christo, a quo dicuntur Christiani, perfectius conformantur in incorruptione integritatis; et Deo, a quo possunt dici dii, adhaerent altius glutino caritatis: cujus vis facit, ut nihil quaerant nisi Deum: cujus etiam caritatis virtus facit ut nomen divinitatis participent; quia caritas est transformare amantem in amatum. Unde Augustinus, talis est quisque, qualis sua dilectio: si terram diligis, terra eris: si Deum diligis, quid dicam? Deus eris? Non audeo hoc dicere ex me, sed Scripturas audiamus: ego dixi, dii estis. Ad aliud dicendum videtur, quod licet aequaliter conveniat tribus personis, nomen divinitatis, et omnia essentialia; tamen quandoque id quod est commune omnibus personis appropriatur alteri ex speciali aliqua ratione. Nomen ergo divinitatis hic attribuitur patri; quia pater est aliarum personarum origo, et habent ab ipso divinitatem et omnia. Et audivi. Hic describitur status virginum quantum ad jucunditatem adjunctam virginitati et dignitati. Haec autem jucunditas signatur sub cantico canticorum 2. Quoddam internum est tripudium jucunditatis. Sic autem proceditur. Primo describitur tripudium internae jucunditatis. Secundo ostenditur convenire solis inviolatis, et nemo poterat. Circa primum sic proceditur. Cum enim isti cantatores sint in statu sublimi, et sint ex diversis populis collecti; sit etiam eorum status jucundus, impiis in utilem terrorem; vigilent etiam circa carnis mortificationem, et habeant jucunditatem veram et novam, et hoc ante Deum et majores Ecclesiae: ideo primo describitur canticum internae jucunditatis quantum ad status sublimitatem. Secundo, quantum ad cantantium multiplicitatem, tamquam vocem. Tertio, quantum ad consequentem utilitatem, et tamquam vocem. Quarto quantum ad profectus sedulitatem, et vox. Quinto, quantum ad ipsius jucunditatis qualitatem. Et cantabant. Sexto, quantum ad loci congruitatem, ante sedem. Haec enim omnia ad easdem personas, scilicet ad virgines videntur referri, et de voce cantici interni, scilicet gaudii intelligi. Cum enim primo de voce tangat, nullam aliam subjungit, nisi vocem cantici cum subdit. Et cantabant. Dicit igitur, et audivi: quasi dicat: ita vidi familiam agni cum agno: audivi etiam vocem interni gaudii. Et hoc est quod dicit, et audivi, auditu interno, vocem, scilicet interni cantici cum desiderio adjuncto: de qua voce sequitur infra, et cantabant et cetera. Gaudium enim internum vox est quaedam cantici spiritualis, maxime quando est cum desiderio intimo, Ephes. 5. Cantantes et psallentes in cordibus vestris domino. De caelo, idest ab illis virginibus egredientem. Glossa: ab illis qui cum eo erant. Dicuntur autem virgines caelum propter status sublimitatem et meritorum claritatem. Unde Isidorus 2 libro de summo bono: non dubium quod qui casti perseverant et virgines, Angelis Dei similes efficiantur aequales. Tamquam vocem aquarum multarum, idest quasi vocem populorum multorum; quia sancti virgines de multis populis divina gratia colliguntur. Aquae autem multae signant populos multos; quia homines per se labiles sunt et defectibiles; quos tamen dominus solidat, cum ei adhaerent. Et per hoc manifestatur divina bonitas quae tantam societatem virginum congregat et solidat, licet tales pauci sint respectu aliorum. De hujusmodi aquis, infra 17, aquae, quas vidisti, populi sunt. Et tamquam vocem tonitrui magni. Attende tenorem visionis, audiebat enim quamdam vocem quasi tonitruum: per hoc signatur quod jucunditas quae est in virginibus et etiam in aliis justis, generat terrorem utilem in impiis, qui statum suum videntes, et cordis amaritudinem sentientes; et e contrario veram jucunditatem justorum quae exterius per signa, verba, et opera manifestatur, considerantes; utiliter terreri possunt. Gregorius in Gregoriano: in via Dei a timore incipitur, ut ad fortitudinem veniatur. Nam sicut in via saeculi timor debilitatem, ita in via Dei timor fortitudinem gignit, et vocem. Hic describitur vox internae jucunditatis, quantum ad profectus sedulitatem. Sacrae enim virgines, qui agno ferventer cohaerent, carnem suam aspere mortificant, ut thesaurum non perdant, et ut semper in merito proficiant. Unde dicit, et vox, quam vocem audivi. Modus loquendi est saepe in Scriptura, erat, sicut citharoedorum: idest vox interni gaudii virginum, in via, est sicut melodia citharoedorum, idest hominum, qui cum cithara dulciter sonant, cytharizantium in citharis suis. Nota quod in cythara est lignum et chordae convenienter et apte supra lignum extensae. Per lignum crux Christi, per chordas singula membra corporis, vel ipsa chorda. Hae chordae super lignum extenduntur, quando ad imitationem dominicae crucis, per devotam mediationem jacent extensae cogitationes, et affectiones mentis. Matth. 10, qui non accipit crucem suam et cetera. Qui ergo carnem suam mortificant sunt optimi citharoedi; quia canticum jucunditatis internae, cum qua se mortificant, et laus qua Deum magnificant, quia fiunt cum cithara, idest carnis mortificatione devota, dulciter resonant, quasi dulcis melodiae cytharae in auribus. Dei citharoedus ergo est qui per internam jucunditatem, vel per divinam laudem, cum carnis mortificatione Deo cantat. Tales citharizant in citharis suis, idest suavem Deo melodiam reddunt, dum intimo gaudio jucundantur in mortificationibus propriis. Dicit autem, in citharis suis, idest in mortificationibus ejus austeritatibus propriis, non alienis; contra illos, qui semper petunt communicationem meritorum, et suffragia orationum: et ipsi cytharizare nolunt, idest per jucunditatem mentis cum carnis mortificatione. Galat. 2, Christo confixus sum cruci. Hoc autem valde est necessarium virginibus: scilicet mortificatio carnis; quia virginitas facile amittitur. 2 Corinth. 4, habemus thesaurum istum. Gregorius etc. in Gregoriano: peccata carnis ignorantes, tanto solicitius debent praecipitem metuere ruinam, quanto altius stant. Et cantabant. Hic ostenditur qualitas jucunditatis virginum; quia est jucunditas vera et innovans et quae non veterascit. Ostendit autem quae est illa vox de qua praemisit: unde dicit: et cantabant, idest sacri et sacrae virgines cantant, quasi canticum novum, idest de integritate corporis et animae exultant: quae exultatio est comparabilis cantico exteriori novo; quia jucunditas est quoddam canticum interius quod aequivalet vel praefertur cantico exteriori. Unde dicit, quasi canticum novum. Vel dicit, quasi canticum novum; quia jucunditas gratiae in via imperfecta est, similiter et novitas. In patria vero jucunditas erit canticum mentis perfectum, et novitas plena, quando nulla omnino erit vetustas. Dicitur autem novum, quia gaudium non veterascet, sicut dicit Glossa, sed semper erit novum. In futuro enim conservabitur et illa erit aureola virginum; quia specialem gloriam honoris et gaudii in patria obtinebunt prae aliis. Unde Isidorus, 2 libro de summo bono: virgines in vita aeterna feliciores erunt. Et probat hoc per illud quod legitur Isaiae 56: haec dicit dominus eunuchis, dabo eis melius nomen a filiis et filiabus, nomen sempiternum dedi eis, quod non peribit. Ante sedem. Hic ostenditur congruus locus hujus cantici, quia scilicet jucundantur ante sedem, idest ante Angelos in quibus Deus sedet, quibus se per virginitatem conformant, et quorum societatem expectant. Item ante majores de Ecclesia quorum auxilio stant: quasi dicat: cantant virgines per jucunditatem mentis; et hoc ante sedem, idest in praesentia Angelorum. In quibus Deus sedet. Hoc potest intelligi tum quia Angeli assistunt maxime sanctis virginibus, et eos custodiunt; unde cum virgines gaudent de flore virgineo, et quod tam nobiliter adhaerent Christo; sic gaudere est ante Angelos, qui eos custodiunt, cantare. Hieronymus: Angelis semper est cognata virginitas: tum quia gaudentes de tam nobili statu, cogitant se Angelis sociandos; et sic in interna jucundatione et consideratione, quasi ante Angelos cantant. Et ante quatuor animalia; idest ante praedicatores; qui dicuntur animalia, quia animati sunt, idest vivi, vita gratiae et sapientiae divinae, et alios animant, idest vivificant. Item quia sub figura animalium describuntur quatuor; quia per quatuor partes orbis praedicant. De hoc plenius dictum est supra 4. Et seniores, idest ante pastores, qui maturitate vitae et virtute doctrinae et auctoritate officii, alios regunt. De his supra 4, quasi dicat: ante de proprio statu jucundantes se per doctrinam praedicatorum et regimen pastorum et merita utrorumque juvari considerant; et de hoc simul gaudent, et quasi patronos sui meriti, amplexantur mente. 2 Corinth. 1, gloria vestra sumus, sicut et vox nostra. Aliter possent praedicta intelligi ut referrentur ad diversas personas, sicut aliqui exponunt; et Glossa videtur aliquid tangere, licet parum et obscure. Et audivi vocem, idest admonitionem sive praedicationem, exeuntem de caelo, idest de praedicatoribus vita et doctrina claris et altis. Tamquam vocem aquarum multarum; quia vox praedicationis sumitur de aquis multis sacrae Scripturae, mundativis et fecundativis. Canticorum 4, fons hortorum, puteus aquarum viventium. Potest autem haec vox intelligi praedicatio, quae fit virginibus, ut humiliter vivant et perseverent in proposito sancto. Augustinus in libro de sancta virginitate: hoc agite virgines Dei, humiliter ad humilem venite, si amatis; et ne discedatis ab illo ne cadatis. Vel praedicatio quae fit et fiet tempore Antichristi fidelibus, ut in adversis persistant. Ecclesiastici 2, sustine sustentationes Dei, conjungere Deo et sustine et cetera. Et tamquam vocem tonitrui magni; quia praedicatores terrent eos qui virginitatem vovent, nec servant. Ecclesiastes 4, displicet ei stulta et infidelis promissio; sed quaecumque voveris redde. Vel quia terrent eos qui in adversis succumbunt, vel eos qui ad talis familiae consortium venire negligunt. Supra 4, et de throno procedunt fulgura, et voces et tonitrua. Et vox quam audivi, erat sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis; quia vox praedicatorum, per hoc est acceptabilis et efficax, quod scilicet carnem suam mortificant sicut alios docent: expone ut supra, quantum pertinet ad propositum. 1 Corinth. 9, castigo corpus meum et in servitutem redigo et cetera. Et cantabant: hoc refertur ad virgines de quibus praemiserat, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, et expone de virginibus ut prius. Notandum quod triplex est status excellens secundum meritum in Ecclesia, scilicet praedicatorum martyrum et virginum: quibus redditur in patria triplex aureola propter triplicem incorruptionem: scilicet propter incorruptionem virginitatis, quo ad rationalem; propter incorruptionem magnanimitatis, quo ad irascibilem; propter incorruptionem carnis, quantum ad concupiscibilem. Primum est praedicatorum, secundum est martyrum, tertium virginum: hunc triplicem statum signant quaedam in verbis praemissis. De praedicatoribus agitur cum dicitur: et audivi vocem etc.: de martyribus cum sequitur, et vocem quam audivi. Tamen si hoc intelligitur de martyribus, oportet referri ad praedicatores, qui fiunt martyres; quia cum dicit, et vocem quam audivi, de illa voce loquitur de qua dixerat, et audivi vocem de caelo et cetera. De virginibus agitur cum subditur, et cantabant. Praemissa igitur verba ab illo loco, et audivi vocem etc., possunt intelligi de virginibus totaliter, sicut series in contextu literae innuere videtur ut primo dictum: vel possunt secundo modo intelligi, partim de praedicatoribus, quorum vox est doctrina praedicationis, qui sunt citharoedi inquantum mortificant se ipsos, vel inquantum martyrium sustinent: partim de virginibus, quae cantant in cordibus suis domino, dum in Deo jucundantur et ei gratias agunt, et ejus magnitudinem et bonitatem mirantur. Canticum autem praemissum, secundum Glossam, est exultatio cordis: tamen quandoque est canticum oris; quia quandoque in laude vocali vel verbo exteriori manifestant gaudium mentis. Et nemo. Descripto cantico internae jucunditatis, hic ostenditur convenire solis inviolatis: et haec est ipsorum praerogativa, quam habent ex virtute passionis dominicae, et ex merito perfectionis propriae. Primo ergo ostenditur virginum praerogativa. Secundo praerogativae causa, qui empti. Haec autem causa ostenditur duplex: scilicet virtus dominicae passionis, et meritum suae perfectionis: de qua dicitur, hi sunt qui. Dicit igitur, et nemo, idest nullus homo in utroque sexu, poterat, idest potest, dicere canticum, idest illam mentis jucunditatem habere. Gaudere enim in domino cantare est. Coloss. 3, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Nisi illa centum quadraginta quatuor millia, idest virgines perfecti pudicitia, desudantes in poenitentia, ferventes in sanctitate evangelica, stabiles perseverantia; sive perfecti caritate intima, ut supra expositum est: quasi dicat: soli virgines, qui cum virginitate habent vitae perfectionem, habent praerogativam hujus gaudii praecellentis de integritate corporis et mentis. Gloria autem hujus gaudii inchoatur hic; in futuro autem perficietur, quando virginitatis aureolam obtinebunt. Pro praesenti autem videtur hic loqui principaliter; licet hoc perfectius in patria compleatur. Augustinus in libro de sancta virginitate: gaudia propria virginum Christi, non sunt eadem non virginum Christi: nam sunt aliis alia, sed nullis talia. Ex his patet, quod in via et maxime in patria habent virgines specialem gaudii praerogativam. Sed objicitur, quia secundum Augustinum, coelibatus Joannis non praefertur conjugio Abrahae: ergo si quis recte vivat in conjugio, non praefertur ei alter virginitatem servans. Item per conjugium multiplicatur numerus electorum, non per virginitatem; ergo conjugium praevalet. Item multi qui non sunt virgines, ardentiores sunt in Deo, quam multi virgines; ergo majus praemium habebunt, cum charitati respondeat praemium. Respondeo. Ad primum dicendum quod his temporibus, quando jam ex omnibus gentibus colligi possunt homines qui salventur, virginitas longe melior est conjugio, etiam si quis recte in conjugio vivat, sicut dicit Augustinus in libro de sancta virginitate. Ratio est, quia conjugii non est nunc ulla necessitas quae olim fuit; et magna est sinceritas virginitatis ac dignitas quae valde Deo placet. Unde Augustinus in eodem libro dicit: jure divino contingit connubio et nuptiis, quod pia virginitas anteponitur. Ad objectum dicendum, quod hoc dicit Augustinus ratione temporis et personae; quia tempore Abrahae erant pauci cultores Dei, unde tunc conjugium fidelium necessarium fuit. Item ipse Abraham temperate utebatur conjugio, et propter amplificationem cultus divini. Nunc autem magna est copia fidelium; unde plus placet Deo jam fructus mentis quam ventris. Ad aliud jam patet: quia etsi per virginitatem non fit procreatio hominum carnalis, fit tamen spiritualis; et per eam multiplicatur spiritualiter numerus electorum; quam Deus nunc plus diligit quam aliam. Augustinus in libro de sancta virginitate: virginalis integritas angelica portio est: cedat huic omnis foecunditas carnis, omnis pudicitia conjugalis. Ad aliud dicendum quod, sicut in patria est duplex praemium, scilicet aurea, quod est praemium substantiale, et aureola quod est praemium excellens accidentale; ita in via potest esse duplex meritum, scilicet meritum aureae et aureolae. Meritum aureae consistit in charitate et actu charitatis; meritum aureolae in aliquo bono voluntario, conjuncto charitati, ut in virginitate, praedicatione et martyrio, quando adest charitas sine qua nullo omnino est meritum. Dicit igitur quod multi qui non sunt virgines habebunt majus gaudium sive praemium aureae, scilicet in visione et fruitione divina, sicut habent hic majus meritum quam multi virgines, ratione majoris charitatis in qua vivunt; tamen virgines, sive sint majoris charitatis sive minoris, habebunt praemium aureolae pro virginitate quod alii non habebunt, cujus aureolae meritum jam habent, qui: hoc refertur ad substantivum subintellectum in eo quod dicitur centum quadragintaquatuor millia, scilicet homines, empti sunt, pretio sanguinis Christi, de terra, idest de vanitate terrena: quasi dicat: ad statum virginitatis sunt elevati de vilitate status mundani per virtutem sanguinis Christi. Primae Corinthiorum sexto: empti enim estis pretio magno. Sed nonne empti fuerunt omnes quando dominus passus est? Hic autem dicuntur emi, quando de statu mundano assumuntur. Respondeo. Dicendum videtur quod in passione fuerunt carnaliter sive secundum sufficientiam; sed non statim ad omnes transiit emptio per efficaciam; quia nec dispositi erant, nec multi adhuc jam nati, per Baptismum autem et alia sacramenta transiit haec emptio ad homines secundum efficaciam, quia tunc passio efficaciam habet in eis. Amplius autem transiit per efficaciam praedicta emptio ad homines, quando quibusdam merito dominicae passionis datur cum efficacia gratia ad servandam virginitatem. Quia igitur emptio facta in passione secundum causam sive secundum sufficientiam in assumptione hominis ad virginitatem servandam habet excellentem efficaciam; ideo dicuntur virgines empti quando sunt de terrenis vanitatibus elevati. Item objicitur, quia cum omnes electos dominus redemerit secundum sufficientiam et etiam secundum efficaciam, suo tempore dandam; si ex virtute passionis est assumptio ad observantiam virginitatis ergo qua ratione datur quibusdam observantia virginitatis, et aliis non? Respondeo, dicendum quod omnibus electis datur efficacia emptionis quantum ad praemium aureae, quia hoc est praemium necessitatis: et similiter haec efficacia est necessitatis: non tamen omnibus datur efficacia illius emptionis factae per sanguinem dominicum, quantum ad praemium aureolae, quia hoc est praemium excellentiae seu dignitatis, non necessitatis; similiter et ipsa efficacia. Meritum ergo et praemium aureolae, dat omnibus electis, sed quibus vult et quando et quomodo vult, secundum convenientissimam distributionem, quam ordinatissime facit sua sapientia. Quare autem potius dat hanc gratiam isti quam illi, ipse novit, qui suaviter omnia disponit. Hi sunt. Hic ostenditur secunda causa praemissae praerogativae; scilicet meritum perfectionis. Perfectio autem virginum describitur. Primo quantum ad incorruptionem ex parte corporis vel operis. Secundo quanto ad incorruptionem ex parte oris, et in ore. Tertio quantum ad incorruptionem ex parte cordis, sine macula. Circa primum primo ostendit integritatis sinceritatem. Secundo adjunctam dignitatem. Hi sequuntur. Dicit igitur, volens ostendere quod recte eis solis dabitur praerogativa praemii specialis, quod jam est in eis inchoatum, hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Ad literam, per hoc patet, quod actus carnalis inquinat. Item ex hoc innuitur, quare Deo placet virginitas; scilicet propter pulchritudinem sinceritatis. Isidorus 2 libro de summo bono: castitas est inviolata pulchritudo sanctorum, castitas sinceritas mentis, sanitas corporis: luxuriosa namque vita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ad senectutem ducit. Quod autem dixit, subdens manifestat: virgines enim sunt, et ita incoinquinati. Augustinus in libro de sancta virginitate: virginalis integritas est in carne corruptibili, perpetuae incorruptionis meditatio. Felix qui virginitatem amplectitur, quia Deo est accepta. Unde supra dictum est, quod virgines etiam in statu viae sunt cum agno, quia per gratiam ei conjuncti sunt et per conformitatem uniti. Item in se pulchra. Item homini oblectativa. Unde Isidorus 2 libro de summo bono: amanda est pulchritudo castitatis, cujus delectatio pulchrior invenitur quam carnis. Item excellenter honorata. Repraesentat enim quodammodo statum gloriae. Unde beatus Bernardus in epistola ad Erricum: sola est castitas, quae hoc mortalitatis tempore, statum quemdam immortalitatis et gloriae repraesentat, in qua non nubent neque nubentur. Item eminenter fructificat, quia acquirit divinam familiaritatem in statu viae: unde beatum Joannem familiarius diligebat Jesus, sicut saepe dicitur de Joanne in cujus sinu recubuit in coena. Joan. 13. Item meretur praecipuam familiaritatem; unde jam dictum est quod soli virgines cantabunt illud canticum. Unde Augustinus in libro de sancta virginitate: pergite sancti Dei pueri ac puellae, pergite perseveranter; in fine vos afferetis ad nuptias agni canticum quale nemo poterit dicere nisi vos. Sed objicitur de hoc quod virgines ita hic extolluntur, quantum ad meritum, cum tamen multi et multae virgines non tantum corpore sed etiam mente sunt steriles. Unde Isidorus in 2 libro de summo bono: multi sunt reproborum qui carnalis copulae contagium nesciunt; qui sicut infecundi corpore, ita steriles manent mente. Item quae sunt quae concurrunt ad meritum virginitatis? Respondeo. Notandum quod virginitas, ad hoc quod sit digna illo praemio, debet esse recta intentione, ut scilicet non appetatur gloria mundana. Virgines enim fatuae non habentes oleum, idest laetitiam rectae intentionis, excluduntur a regno. Isidorus, virgines apud homines de suis meritis gloriantes hypocritis comparantur. Item foecunda operatione. Unde Gregorius in quadam homilia: nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec bonum est opus sine castitate. Item lata integritate, ut scilicet sit in mente et carne. Unde Isidorus in eodem: nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est incorruptio mentis. Et de tali virginitate dicitur hic. Item fervida vel informata caritate: unde beatus Bernardus ad Erricum: castitas sine caritate, nec pretium habet nec meritum. Castitas sine caritate, lampas est sine oleo; subtrahe oleum, lampas non lucet; tolle caritatem, castitas non placet. Item subnixa humilitate; ut scilicet apud se non superbiat de tanta excellentia. Augustinus de sancta virginitate: non solum praedicanda est virginitas ut ametur, verum etiam monenda ne infletur. Item in eodem: pergite virgines viam sublimitatis, pede humilitatis. Ad primum patet; quia non loquitur de omnibus virginibus, sed de his in quibus virginitas habet debitas conditiones. Patet etiam ad aliud. Hi sequuntur. Hic ponitur dignitas adjuncta integritati, quae est duplex. Una dignitas consistit in Christi conformitate. Secunda in excellentiae sublimitate; quia prae aliis excellentiam habent. Prima dignitas est in comparatione ad Christum. Secunda in comparatione ad aliorum statum: unde sequitur, hi empti sunt. Dicit igitur: hi, scilicet virgines. Sequuntur, per imitationem. Agnum, idest Christum pium innocentem et pro hominibus victimatum. Quocumque ierit, idest quocumque ambulaverit per virtutem exempli. Licet enim nunc agnus non ambulet in actibus quos egit in carne mortali, tamen ambulat quantum ad virtutem exempli. Exempla enim quae olim exhibuit ipso actu, nunc ostendit fidelibus per fidem, per Scripturam, per gratiam, per affectum imitandi, quem eis praebet; et sic quasi ambulat ante fideles ut ipsum sequantur per imitationem. Ipsum autem, quocumque ambulet, per virtutem exempli sequuntur virgines. Imitantur enim ipsum in actibus omnium virtutum, ut in caritate ad Deum et proximum in pietate, prudentia, fortitudine, justitia, in contemptu mundanorum quae relinquunt, vel secundum rem ut viri religiosi, vel secundum affectum. Item in carnis mortificatione; et sic quasi quamdam mortem sive martyrium sustinent. Item sequuntur eum itinere virginali per quod ambulavit Christus. In aliis etiam ipsum sequuntur, secundum quod congruit humanae infirmitati. Et notandum quod in aliis possunt eum sequi alii etiam conjugati, praeter excellentiam virginalem in qua soli virgines eum sequuntur; et ideo ipsi soli eum sequuntur quocumque ierit: unde Augustinus in Lib. de sancta virginitate: ecce ille agnus graditur in itinere virginali; vos ergo vos ite post eum virgines ejus, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum. Ad quolibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur hortari possumus conjugatos. Sed objicitur de hoc quod dicitur: sequuntur agnum quocumque ierit. Quia autem actu redimendi genus humanum non imitatur eum, cum hoc ad solum mediatorem pertineat. Item non omnes virgines sustinent mortem pro Deo: item non omnes virgines praedicant, sicut Christus praedicavit. Item in virginitate Christi non fuit inordinatio aliqua carnis vel mentis. Item objicitur de hoc quod dicitur: quocumque ierit: quia Christum ire est operari actum virtutis in exemplum imitationis fidelibus. Sed hoc fuit ante passionem et in ipsa passione; nunc autem non sic, quia nunc non sustinet aspera, non fatigatur, non esurit, non sitit, non flagellatur, et sic de aliis multis; ergo tunc ivit, non nunc; quid ergo est quod dicitur: quocumque ierit? Respondeo. Ad primum dicendum, quod homo dicitur Christum sequi in quibus Christus dominus ante eos ivit in ducatum exempli, ut sunt actus virtutum. Non autem fecit redemptionem, ut redemptionem, in exemplum humanae redemptionis, sed in efficaciam liberationis. Ipsa tamen passio per quam facta est redemptio datur homini in exemplum mortificationis vel sustinentiae passionis cum est necessitas. Ad secundum dicendum, quod haec imitatio intelligenda est secundum quod congruit homini: unde non est per aequalitatem; et ideo non oportet omnes virgines mortem subire pro Christo, nisi in casu necessitatis. Sequuntur eum in passione quantum ad carnis mortificationem, quae est quasi quaedam mors et martyrium. 2 Corinth. 4, mortificationem Jesu Christi semper in corpore vestro portantes. Item haec imitatio videtur intelligenda quantum ad actus virtutum, ut supra expositum est, non necessario quantum ad actus dogmatum sive officiorum ecclesiasticorum, qualis est actus docendi sive praedicandi. Item videtur haec imitatio intelligenda de actibus quae respiciunt hominem pro sua persona, non necessario de eis quae sunt principaliter respectu alterius, ut est docere et hujusmodi. Item etsi multi virgines non praedicant verbo, docent tamen exemplo. Ad aliud patet quod non est haec imitatio secundum aequalitatem, sed secundum quod homini congruit juxta possibilitatem humanae infirmitatis. Licet autem aliqua inordinatio venialis contingat in mente vel carne virginum, tamen in eis qui veri virgines sunt, remanet integritas virginitatis. Ad aliud dicendum, quod dupliciter dicitur ambulatio Christi spiritualis de qua est sermo: scilicet vel actualiter vel virtualiter. Actualiter ivit per viam justitiae sive per actum virtutis dum esset in carne mortali. Virtualiter autem nunc usque ad finem ambulat ante fideles, ut supra expositum est: scilicet quia per virtutem Christi, quam in carne mortali exhibuit: et hunc per fidem et Scripturam et gratiam et affectum imitandi ostendit, quasi dux praecedit et homines excitat ad sequendum: supra 2, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Primo modo objicitur. Secundo autem modo videtur hic accipi. Hi empti sunt. Ostenditur hic alia dignitas, quia scilicet alios justos excellunt. Hi empti sunt, idest per virtutem emptionis factae sanguine Christi et ejus passione, per quam sumus empti in servos ipsius Dei. Ex omnibus, scilicet nationibus vel populis, tam ex Judaeis quam gentibus: quia ex diversis nationibus assumuntur sacri et sacrae virgines: unde vox eorum dicitur vox aquarum multarum. Supra eodem. Empti inquam, sunt primitiae, idest ut sunt primi et excellentes alios. Deo, scilicet patri, et agno, scilicet Christo; idest ad honorem Dei patris et ad honorem Christi hominis quem sequuntur virgines virginem. Ex hoc ostenditur quod virgines sunt magis jucundi et grati Deo quam alii, sicut primitiae sanctorum, ut primitiae fructum gratantius accipiuntur, ut tangit Glossa. Augustinus in Lib. de doctrina Christiana: nunc vobis o virgines sermo est, ecclesiastici generis decus et ornamentum gratiae spiritalis, honoris opus integrum atque incorruptum, imago Dei, illustrior portio gregis Christi. Per hoc autem quod dicitur, empti, ostenditur quanta vigilantia servari debeat donum Dei quod nobis emit agnus sanguine suo. Augustinus: ex quo me Christus emit, non me vendam; ne qui sanguine Christi sum redemptus, venalis fiam. Sed quomodo dicuntur virgines primitiae quasi habentes praecellentiam supra alios, cum secundum majorem caritatem sit major excellentia et acceptabilitas apud Deum? Cum secundum apostolum caritas sit major virtus et excellentior via? 1 Corinth. 13. Multi autem qui virgines non sunt, habent ad Deum caritatem majorem quam virgines multi. Item cum status praedicatorum et martyrum sit altus, quare non dicuntur primitiae? Item objicitur quia dicitur 1 Corinth. 15, primitiae Christus: hoc autem dicitur in laudem Christi; ergo nulli alii convenit. Respondeo. Ad primum dicendum: qui habent majorem caritatem sunt Deo gratiores, quantum ad meritum aureae: virgines autem quantum ad meritum aureolae, quod consistit in integritate virginitatis quae valde placet Deo. Ad aliud dicendum, quod homo non est ad praedicationem vel meritum idoneus, nisi in adulta aetate; virginitas autem servatur ab infantia, aut non est virginitas; et ideo petit universalitatem temporis; et ideo quantum ad hoc habet virginitas excellentiam. Item virginitas de sua ratione importat quamdam acceptabilitatem potius quam praedicatio vel martyrium: unde recte potius virgines dicuntur primitiae justorum. Non tamen dico virginitatem supraexcellere martyrium, sed quantum ad aliquid. Augustinus in libro de sancta virginitate: nemo, quantum puto, ausus fuerit virginitatem praeferre martyrio. Ad aliud dicendum, quod Christus simpliciter est primitiae, et quantum ad omnem conditionem laudabilem et respectu omnium hominum: virginesque sunt primitiae, quantum ad gratiam virginitatis et respectu emptorum. Item Christus in verbis apostoli dicitur primitiae quantum ad prioritatem resurrectionis: virgines autem dicuntur hic primitiae quantum ad integritatem incorruptionis. Et in ore ipsorum non est inventum mendacium, per violationem ejus quod in verbo promiserunt, per se vel per alios; quia pactum Baptismi servaverunt quantum ad corporis integritatem et ultra promissum: et si in aliis fuit mendacium in ore ipsorum, non tamen mansit. Vel mendacium erroris qui frangit integritatem mentis, vel aliquod aliud, non est inventum jam dudum ex quo Deo adhaeserunt, quia scilicet sic deletum est; et ideo non est inventum. Glossa, in illis invenitur in quibus manet. Prov. 10, universa delicta operit caritas. Ecce quantum placeat Deo labium verax. Psalm. ecce enim veritatem dilexisti. Sine macula, scilicet mentis et per consequens operationis. Sunt, ut ex omni parte sunt mundi. Cantic. 4, tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Ante thronum Dei, idest ante Deum judicem, secundum Glossam, quia thronus sedes est judicis. Exhibent enim se immaculatos in praesentia Dei qui ubique est et omnia videt et omnia merita judicabit. Vel hoc dicitur quia Deus qui omnia judicat et disponit, acceptat eorum sinceritatem quae in corde est et operatione. Psalm. beati immaculati in via: et intelligatur hoc de malitia peccati mortalis intus et extra. Loquitur autem de virginibus qui multum in via meriti processerunt. Psalm. et ero immaculatus coram eo. Magna igitur est consolatio de agno qui stat promptus ad juvandum et qui talem et tam nobilem habet familiam; et ideo propter aliqua adversa vel tentamenta non est ab agno recedendum. Item ipsa familia suis meritis et suffragiis juvat eos qui vexantur adversis. Et vidi alterum. Ostenso auxilio mulieris, hic subditur admonitio ad famulatum auxiliatoris. Sed quia sunt quaedam quae hunc famulatum impediunt; ideo primo fit admonitio ad exhibendum famulatum. Secundo ponitur motivum ad tollendum impedimentum, et alius Angelus. Circa primum. Primo ponitur descriptio monitoris, sive praedicatoris. Secundo subditur forma sive modus monitionis, timete. Admonitor autem describitur. Primo quantum ad officii auctoritatem sub nomine Angeli. Secundo quantum ad vitae sublimitatem, volantem. Tertio quantum ad informationis communitatem, per medium. Quarto quantum ad doctrinae dignitatem, habentem Evangelium. Quinto quantum ad intentionis sinceritatem, ut evangelizaret. Sexto quantum ad zeli vivacitatem, dicens voce magna. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: talis est agnus et talem habet familiam: unde agno famulandum est et ejus familiae adhaerendum: et hoc per revelationem mihi factam intellexi debere fieri et debere per praedicatores annunciari. Et hoc est, et vidi alterum Angelum, idest ordinem praedicatorum: unus enim ordo praedicatorum, qui scilicet praedicant glorificare Deum et famulari, signantur nomine Angeli ratione auctoritatis. Angelus enim interpretatur nuntius. Non enim debet praedicare qui non est institutus ad annuntiandum, quemadmodum indicat apostolus, Rom. 10: quomodo praedicabunt nisi mittantur? Quando autem est jam factus Angelus per auctoritatem et vitae rectitudinem, debet currere et nuntiare. Isa. 18, ite Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem et cetera. Iste autem Angelus est alter ab Angelo praemisso, scilicet Christo, quia inferior est eo et ejus est nuntius. Ipse enim Christus Angelus est magni consilii, supra 10, vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo et cetera. Volantem, idest elevantem se a terrenis, alis virtutum, et sic in meritis velociter progredientem ad modum avis volantis. Hoc enim nomen ad praedicatores pertinet. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Per medium caelum, idest communiter per omnem Ecclesiam, quae caelum debet esse per altitudinem et claritatem meritorum. Medium enim communitatem notat. Omnibus debet praedicator lucere per exemplum; et sic omnes informare debet per verbum; quia communitas aedificationis per exemplum, parat viam ad communitatem informationis per verbum. Hoc est contra eos qui non curant de exemplo nisi ad quosdam, ut ad divites vel nobiles; nec praedicare dignantur, nisi multitudini magnae. Eccles. 15, in medio Ecclesiae aperiet os ejus et cetera. Vel, per medium caelum, idest per mediam Scripturam, scilicet non declinando ad extrema, scilicet vel ad dexteram adulationis, vel ad sinistram objurgationis. Item non ascendendo nimis per curiositatem, nec descendendo nimis per ignotorum inutilem manifestationem. Ezech. 1, unumquodque duabus alis velabat corpus suum. Duae alae sunt duae conditiones quae debent praedicatorem dirigere, scilicet circumspectio contra praecipites, et mansuetudo contra fulminantes et cum iracundia docentes. Scriptura autem recte dicitur caelum, quia celat in se divina secreta. Item clara est per continentiam claritatis caelestis. Item alta et solida, quia cassari non oportet veritas Catholica. Supra 7, et caelum recessit et cetera. Aliqui libri habent, per medium caeli: idem sensus est, idest per medium Ecclesiae vel Scripturae, ut scilicet communiter Ecclesia exemplo praedicatorum aedificetur et verbo informetur, et in Scriptura medium rectitudinis teneatur: ut dictum est supra 8, audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum et cetera. Habentem Evangelium, idest evangelicam doctrinam bona salubria annuntiantem. Evangelium enim dicitur bonus nuntius, sive bona Annuntiatio, scilicet eorum quae sunt salubria; ideo praedicatio salutis dicitur Evangelium. Aeternum, per effectum, idest aeterna promittentem et suos observatores ad aeterna ducentem, ut dicit Glossa. Lex autem vetus promittebat temporalia. Isa. 1, si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Hoc Evangelium habet praedicator, quando scientiam eorum quae debet annuntiare simul cum vita consona doctrinae tenet. Alioquin habet et portat literas Uriae, quando scilicet doctrinam salutis, quae hic dicitur Evangelium, habet in cognitione et sermone, non in opere. 2 Reg. 11, habetur de literis Uriae. De scientia Isidorus, 3 Lib. de summo bono: desinat locum docendi suscipere qui nescit docere. De vita, idem in eodem: indigne vivens aliis quidem utilis est docendo, se autem interficit prave vivendo. Sed quaeritur quid est Evangelium secundum rem? Videtur quod tantum doctrina Christi quam ipse praedicavit, quae in Evangelio scripta est, sit Evangelium, per Augustinum dicentem de nomine Evangelii sic in 1 Lib. contra Faustum: proprie hoc vocabulum obtinuit Annuntiatio salutaris. Sed quod largius dicatur, videtur Rom. ult. ei autem qui potens est confirmare vos juxta Evangelium nostrum; ergo Evangelium est etiam doctrina praedicatorum novi testamenti. Quod autem in plus se habeat, videtur supra 10, sicut evangelizavit per servos suos prophetas. Ergo etiam doctrina prophetarum sit Evangelium. Item objicitur de hoc quod dicitur: aeternum; quia post judicium non erit opus Evangelio; ergo non est aeternum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod Evangelium est salubrium Annuntiatio: unde Augustinus 1 Lib. contra Faustum: Evangelium quidem cum aliquid boni annuntiatur semper dici potest. Ulterius annotandum quod Evangelium potest dici tripliciter: scilicet proprie sive appropriate, communiter et concessive. Proprie sive appropriate dicitur Evangelium doctrina sive nuntiatio salvatoris, sicut dicit Augustinus. Communiter autem tam doctrina Christi quam praedicatorum novi testamenti, qui expressius et plenius annuntiaverunt ea quae sunt salutis, dicitur Evangelium; et sic accipitur Rom. ult., et sic accipitur hic: unde Evangelium dicitur in litera doctrina sive praedicatio salubrium facta a praedicatoribus novi testamenti. Posset etiam hic accipi primo modo; quia sancti praedicatores habent doctrinam quam dominus annuntiavit, quae in volumine Evangeliorum continetur, quia noverunt eam et vivunt juxta eam. Concessive autem dicitur Evangelium doctrina quorumcumque salubria annuntiantium, sive in veteri testamento, sive in novo, ut supra 10, sicut evangelizavit et cetera. Nullo tamen horum modorum videtur dici improprie; quia secundum omnem modum praedictum est Annuntiatio bona sive salubrium. Per hoc patet ad objecta. Ad aliud dicendum, quod aeternum dicitur aliquid materialiter, scilicet, et formaliter, scilicet quod non habet finem. Joan. 10, et ego vitam aeternam do eis. Item materialiter, quia scilicet est de aeternis, sicut in forma calicis in Missa dicitur novi et aeterni testamenti, idest quo confirmatur nova et aeterna promissio, secundum Innocentium III, idest promissio de aeternis. Similiter Evangelium dicitur aeternum, quia promittit aeterna, ut dicit Glossa. Item similitudinarie; quia scilicet nihil succedit per quod evacuetur, quod sit dignius et maneat, sicut dicitur in Psalm. tu es sacerdos in aeternum, quia scilicet non successit aliud sacerdotium. Similiter Evangelium dicitur aeternum quod non succedit ei nova lex aut dignior quae praedicatorum doctrinam evacuet, sicut lex nova successit veteri. Item effective, sicut fides dicitur aeterna. Eccles. 40, fides in saeculum stabit. Hoc dicitur ratione effectus sive praemii. Similiter dicitur Evangelium aeternum, quia ad aeternitatem ducit, ut dicit Glossa; non formaliter, quia sit aeternum, idest semper duret et sine fine annuntietur: in judicio enim terminabitur praedicatio. Unde Gregorius in Gregoriano: tunc erit novi testamenti finis cum ea quae promisit impleta fuerint. Idem in eodem: in illa suscepti contemplatione gaudiorum jam nullatenus indigebimus audire verba docentium. Non igitur primo modo, sed aliis tribus modis Evangelium dicitur aeternum. Ut evangelizaret. Hic ostenditur intentio sancta: quasi dicat: ad hoc habebat Evangelium Angelus, ut evangelizaret, idest salubria annuntiaret: quasi dicat: ad hoc debet habere praedicator scientiam cum auctoritate et vita, ut praedicet hominibus ea quae sunt salutis. Luc. 4, spiritus domini super me, eo quod unxerit me; evangelizare pauperibus misit me. 2 Corinth. 4, non nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum dominum nostrum. Item in hoc ostenditur, quod non debet talentum per ignaviam abscondere in terram. Matth. 25, servum inutilem ejicite in tenebras exteriores. Sedentibus super terram, idest bonis terram contemnentibus, et per hoc quieta mente requiescentibus. Non enim est quies in vanis, sed in Deo cum contemptu vanorum. Augustinus 6 confessionum: dura sunt omnia, et tu solus requies. Et super omnem gentem, idest ut evangelizaret omni generi hominum secundum diversitatem ritus et generis et idiomatis et loci: quantum enim ad hanc quadruplicem diversitatem distinguit malos: expone ut supra 11. Et videbunt. Dicit autem, super omnem gentem, quia praedicatio ex divina gratia mittitur hominibus. Jacob. 1, omne datum optimum et cetera. Item ex hoc patet quod bonis et malis praedicandum est. Rom. 1, sapientibus et insipientibus debitor sum. Dicens voce magna, idest magna persuasione et magno desiderio ac fervore. Magna enim vox est quae persuasionem habet valde motivam. Magnum etiam desiderium ac fervorem, in quo notatur vivax zelus Joan. 7, stabat Jesus et clamabat. Timete. Hic ponitur forma sive modus admonitionis: fit enim hoc modo. Nam cum ad famulandum Deo sive adhaerendum, sit vitandum malum et agendum bonum; primo fit admonitio ad declinationem mali. Secundo ad operationem boni. Et date. Ubi primo fit monitio ad bonum in generali. Secundo in speciali, et adorate. Ad bonum autem in generali fit monitio sic. Primo ponitur monitio. Secundo subditur obediendi ratio, quia venit. Similiter in altera parte. Primo ponitur monitio. Secundo subditur ratio, qui fecit. Dicit igitur: timete dominum, ut declinetis a malo. Prov. 15, per timorem Dei declinat omnis a malo. Per hoc autem quod dicitur, dominum ostenditur, ratio timendi. Malach. 1, si ego dominus, ubi est timor meus? Pondere accipiendum est: quasi dicat: timete dominum qui dominus universalis est, non illas bestias. Matth. 10, nolite timere eos qui corpus occidunt. Sed contra: beatus Joannes Chrysostomos dicit in quadam homilia, super illud: diliges dominum Deum tuum etc.: non vult Deus ut timeatur ab hominibus quasi dominus, sed ut diligatur quasi pater. Item ibidem: donec homo timet Deum, non eum diligit. Item quare non dicitur, diligite, cum majus sit diligere quam timere? Respondeo. Timor Dei triplex est: scilicet servilis, qui habet oculum tantum ad poenam: in hoc timore est voluntas peccandi, licet actus cohibeatur, qui tamen sequeretur, sicut dicit Augustinus, si speraretur impunitas. Item initialis, qui habet oculum partim ad poenam, partim ad offensam divinam, sed principaliter ad offensam. Item filialis qui habet oculum ad offensam simul et reverentiam, principaliter tamen ad reverentiam. De primo loquitur Joannes Chrysostomus: unde dicit idem: timere servorum est, diligere filiorum. Timor sub necessitate est dilectio in libertate. De timore autem secundo vel tertio agitur hic. Primus vitat poenam, sed non meretur gloriam, ut dicit ipse Chrysostomus; et ideo dicitur quod non vult timeri ut dominus, quia talem timorem non acceptat ad meritum; non quia iste timor non sit bonus, inquantum facit cavere ab actu peccati. Ad aliud dicendum, quod per timorem, sicut dicit Augustinus, veniunt ad amorem; nec potest Deus bene diligi, nisi timeatur. Psalm. initium sapientiae timor domini. Iste etiam timor dicit amorem et plus. Et date illi honorem, scilicet verbo et obsequio, secundum Glossam. Hoc enim est debitum creaturae rationalis ad Deum. Psalm. afferte domino gloriam et honorem. Honorans honorabitur. 1 Reg. 3, qui me honorificaverit glorificabo eum et cetera. Quia venit: quasi dicat: timete et honorate Deum, et non deficiatis per adversa vel tentamenta. Quia venit, idest instat in brevi. Omne enim tempus breve est, respectu aeternitatis. Hora judicii ejus, quo judicabit omnes, quo timentes et honorantes praemiabuntur et contemnentes damnabuntur. Isa. 3, stat ad judicandum dominus et cetera. Et adorate eum. Hic in speciali fit monitio ad speciale bonum, scilicet ad adorandum, et adorate eum, adoratione latriae. Matth. 4, dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Non Diabolum vel Antichristum, sicut quidam supra 13, et adoraverunt draconem et cetera. Quod autem sit adorandus ipse solus, ostenditur. Qui fecit caelum et terram. Ratio est, quia ipse totum mundum condidit: et expressius tangit creaturas corporales, quia sunt subjectae sensui tam fidelium quam infidelium; omnia tamen dat intellectui. Creatura igitur vel est continens vel contenta: si continens, aut est superior, sicut caelum, aut inferior; et talis aut est naturae solidae, sicut terra, aut fluidae sicut mare, quod continet multa genera piscium et hujusmodi. Supra 10, qui creavit caelum et ea quae in eo sunt, et terram et ea quae in ea sunt, et mare et ea quae in eo sunt. Si contenta: hoc potest signari aut in generali: unde subditur, et omnia quae in eis sunt, scilicet caelo terra et mari: et potest intelligi de caelo sidereo et Empyreo. Psal. qui fecit caelum et terram et cetera. Aut in speciali: unde sequitur, et fontes aquarum, in quibus manifestatur meritum divinae potentiae. Daniel. 3, benedicite fontes domino et cetera. Sed cum omnes aquae et fontes aquarum sint ex mari, ut dicit Damascenus, videretur sufficere quod dixit, qui fecit mare. Respondeo. Licet omnes aquae et fontes ortum a mari habeant, tamen aquae diffusae per meatus subterraneos depurantur et dulcorantur, et sic fontes efficiuntur, unde cadunt. Quantum ad hoc, sub aqua, dicitur, unde recte exprimitur nomen fontis. Praeterea ex hoc quod aquae sic per meatus subterraneos excolatae et dulcoratae emanant decenter et pulchre a profundo terrae ad superficiem ipsius terrae in usus hominum: manifestatur divina sapientia, bonitas et potentia. Unde Daniel. 3, benedicite fontes domino. Et ideo ad divinae magnificentiae manifestationem recte ponitur specialiter nomen fontium. Et alius. Hic ponitur motivum ad tollendum impedimentum quo multi retrahuntur a divino famulatu; quod debet homo tollere. Duo autem sunt impedimenta: scilicet amor male accendens, et timor male humilians. Propter hoc introducuntur hic duo Angeli: quorum unus denunciat casum Babylonis, per quem excitatur homo ad tollendum amorem male accendentem, scilicet amorem mundi, et hoc primo. Alius vero denunciat poenam reproborum, qui scilicet adhaerebunt Antichristo; et per hoc excitat ad amovendum timorem male humiliantem, ne scilicet propter timorem adversariorum fideles adhaereant Antichristo; et hoc secundo, ibi, et tertius. Primo ergo fit excitatio ad abjectionem amoris male accendentis. Secundo timoris male humiliantis. Circa primum ergo. Primo tangitur ordo praedicatorum. Secundo poena mundanorum dicens: cecidit. Tertio culpa ipsorum, Babylon. Dicit igitur, et alius: quasi dicat: ita quidam praedicatores movent homines ad divinum famulatum specialiter. Persuadent alii specialiter tollere impedimentum: et hoc per visionem intellexi. Et hoc est, et alius Angelus: idest alius ordo praedicatorum. Et potest intelligi alius secundum diversitatem personarum, vel alius secundum diversitatem materiae praedicationis: unus enim et idem praedicator potest praedicare praemissa, et ea quae ibi dicuntur, ut Glossa innuit. Sequutus est, quia praedicatores sibi invicem succedunt secundum tempora. Vel, sequutus, secundum ordinem docendi; quia unus et idem primo docet unum, postmodum aliud, dicens: cecidit, idest cadet anima a mundano gaudio in Infernum. Cecidit, idest cadet corpore. Vel geminatio ostendit certitudinem et perfectionem casus, quia irreparabiliter. Isaiae 21, cecidit cecidit Babylon et cetera. Babylon. Hic ostenditur culpa mundanorum propter quam cadent: et describitur eorum culpa sive nequitia ut multa, cum dicitur, Babylon illa: ut magna magna ut contagiosa sive corruptiva, quae a vino. Dicit igitur, Babylon. Ecce quid cadet et quare: scilicet multitudo mundanorum mundum sequentium, ideo, quia confusi et involuti sunt in vitiis. Babylon ergo est multitudo mundanorum, qui vanitatem mundi amplexantur, et alios ad peccatum trahunt, vel exemplo vel verbo, vel aliter. Unde per Babylonem videntur signari illi, qui magis infixi sunt vitiis multiplicibus. Unde Glossa: omnes confusi vitiis: et in hoc notatur culpae multiplicitas. Jeremiae 51, subito cecidit Babylon et contrita est. Illa, hoc dicitur despective; et fit demonstratio ad intellectum, ut societas malorum condemnetur. Jeremiae 51, fugite de medio Babylonis et cetera. Magna, propter vitiorum magnitudinem: infra 16, et Babylon magna venit in memoriam ante Deum. Quia, scilicet Babylon, idest numerositas mundanorum in vitiorum confusione et voragine absorptorum, potavit, idest quasi potando inebriavit sive pervertit. Loquitur per similitudinem hominis qui alium inebriat. Omnes gentes, idest gentiliter viventes, unde facilius decipiuntur; quia qui sunt perversiores alios malos magis pervertunt vino, idest delectabili et inebriativa vanitate vitiorum; quorum maximum est idololatria. Vinum enim dicitur vanitas vitiorum inquantum delectat et inebriat. Hoc est, pervertit homines quantum ad rationem et voluntatem. Jeremiae 51, de vino ejus biberunt omnes gentes. Hoc vino potati homines errant a recta semita. Isaiae 48, prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt. Potavit inquam, vino irae, idest quod provocat iram divinam, quia meretur vindictam. Ecclesiastici 5, etenim peccatores respuit ira ejus. Vino inquam, fornicationis suae, idest per quod separat se et alios a Deo, sicut sponsa fornicans recedit a sponso suo. Quaelibet enim anima debet esse sponsa Dei. Fornicatio hic dicitur large, secundum quod pertinet ad omne mortale. Psal. perdes omnes qui fornicantur abs te. Triplex ergo est affectus vanitatis mundanae, qua multi perversi alios quasi potando decipiunt; quia pervertit animum; quod signatur per vinum. Item meretur supplicium. Ideo dicitur: vinum irae. Item aufert Deum, ideo dicitur: vinum fornicationis. Isti tales amatores hujus vini, idest mundanae vanitatis et deceptores aliorum cadent anima et corpore in Infernum a flore mundi quem dilexerunt; et per hoc fit excitatio ad abjiciendum amorem mundi qui male accendit. 1 Joan. 2, nolite diligere mundum et cetera. Et tertius. Hic fit excitatio ad tollendum timorem male humiliantem, per considerationem poenae illis infligendae, qui Antichristo servient: unde non erit ei serviendum propter aliquem timorem poenae, quem inferat, ut major vitetur. Primo ergo tangitur ordo praedicatorum. Secundo zelus ipsorum, dicens, tertio denunciatio, si quis adoraverit. Quarto materia profectus justorum, hic est patientia. Dicit igitur, et tertius Angelus, idest tertius ordo praedicatorum; quia post alios praedicatores loquetur quidam ordo praedicatorum: maxime contra eos qui adhaerebunt Antichristo. Primus ergo ordo praedicatorum monet ad agenda bona. Secundus et tertius denunciat supplicia: sed secundus generaliter, tertius specialiter; quia ultimi praedicatores praedicabunt contra Antichristum et ejus sectatores. Secutus est illos, etiam ordine temporis, dicens voce magna, idest audaci et constanti persuasione; quod erit ex zelo. Job 39, exultat audacter, in occursum pergit armatis. Si quis. Hic ponitur denunciatio suppliciorum. Supplicia autem sunt eo merito culpae. Unde primo ponitur culpae meritum. Secundo ostenditur gehennale supplicium, hic bibet. Culpa autem describitur quantum ad tria. Primo quantum ad Antichristi adorationem. Secundo quantum ad ejus statuae venerationem, et imaginem ejus. Tertio quantum ad notandam consignationem, et acceperit. Hic bibet. Primo hic describitur supplicium in generali. Secundo in speciali, et cruciabitur. Dicit ergo, si quis adoraverit bestiam, idest Antichristum bestialiter viventem, et alios crudeliter persequentem. Hoc dicitur quantum ad illos qui illum in sua praesentia adorabunt. Et imaginem ejus, idest idolum sive statuam. Hoc dicitur quantum ad illos qui in absentia adorabunt imaginem sive statuam Antichristi. Vel adorare imaginem Antichristi, erit adorare ejus sectatores, vel facere se ei in errore conformem, quod erit ex reverentia ad ipsum: et ideo adoratio dicitur: et acceperit characterem, idest signum ejus, in fronte sua aut in manu sua. Forsitan illi qui non habebunt imagines, habebunt aliquod signum Antichristi manifestum in fronte vel manu. Quicquid autem sit de hoc, mysticus sensus est. In fronte sua, idest ejus signum in aperta confessione. Aut in manu sua, idest in manifesta operatione. Utroque modo erunt consignati signo ejus. De his supra 13, et fecit terram et cetera. Et faciet ut quicumque et cetera. Et facit omnes et cetera. Hic, qui talis erit, bibet de vino, idest de aeterna damnatione, quasi inebriante, idest replente et dejiciente et subvertente utrumque hominem ad modum vini, irae Dei, idest quod est ex divina justitia, in cujus effectu Deus videtur iratus. Cum autem dicit, bibet etc. loquitur per similitudinem hominis qui bibit malum vinum et multum, unde inebriatur: et per hoc intelligitur multiplicitas et magnitudo poenae, quae impios implebit dejiciet et sepeliet. Isaiae 24, amara erit potio bibentibus illam. Quod, scilicet vinum malum, mixtum est, idest conjunctum, mero, idest vino puro, scilicet poenae temporali quae infertur hic ad correctionem, in calice, idest in vindicta, irae ipsius, idest justitiae Dei in cujus poena videtur Deus iratus. Nota secundum Glossam, quod calix Dei est vindicta qua potat peccantes sive ad correctionem in praesenti, sive ad damnationem in Inferno. Iste est calix irae Dei; quia haec vindicta provenit ex divina justitia. Omnis enim poena est ex justitia Dei inquantum poena, licet ex misericordia sit temperatio poenae, et quod infertur ad correptionem. In hoc calice est quasi merum desuper; scilicet poena temporalis quae hic infertur ad correctionem: dicitur enim merum quia ordinatur ad humanam salutem. Quando autem non vult impius corrigi, tunc dominus adjungit mero sive administrat vinum amarum damnationis. Nam si aliquis vino puro adjungat sive admisceat vinum malum, et sic fit vinum turbidum. Merum gratiae est poena praesens quae infligitur ad correctionem; vinum mixtum est damnatio aeterna, quae adjungitur in futuro. Threnor. 4, ad te perveniet calix et inebriaberis atque nudaberis. Et cruciabitur. Hic ostenditur supplicium in speciali; et hoc quantum ad quinque. Primo quantum ad poenae gravitatem. Secundo quantum ad justitiae aequitatem, in aspectu. Tertio quantum ad horrendam tenebrositatem, et fumus. Quarto quantum ad interminabilem perpetuitatem, ascendet in saecula saeculorum. Quinto quantum ad indefessam continuitatem, nec habent. Dicit igitur, et cruciabitur, qui peccata fecerit. Per cruciatum ostenditur gravitas. Item per illud quod sequitur, igne, concremante, et sulphure, idest foetore amaricante. In duobus ergo ostenditur gravitas; scilicet in igne comburente, et foetore inficiente. Infra 21, pars eorum erit in stagno ardente igni et sulphure. Haec autem est poena debita ardori omnis peccati. Respondet ignis cremans, foetori foetor penetrans. In omni enim mortali est foetor spiritualis. Maxime autem peccato luxuriae respondet haec poena: quod signatum est Genes. 19: pluit dominus super Sodomam sulphur et ignem. Haymo, in igne ardor, in sulphure foetor; quae poena maxime carnis vitiis respondet. In conspectu Angelorum sanctorum, et ante conspectum agni; hoc est, videntibus hanc poenam Angelis sanctis, quorum monitionibus in visionibus non acquieverunt, et ipsi Christo quem impugnaverunt. Ostenditur autem hic aequitas justitiae, quae exigit ut coram Angelis sanctis, quorum monita respuuntur, torqueantur, et coram ipso Christo, quem, cum passus pro eis fuisset, vita et signo blasphemaverunt. Hoc autem erit miseris in augmentum poenae, quod scient poenam suam manifestam esse eis, quorum consortium contempserunt. Item justitia et aequitas exigit, ut ab Angelis sanctis et ab ipso Christo, in quorum contemptu cruciabuntur, nullum remedium percipiant. Item hoc erit ipsis Angelis et aliis beatis in gloriam. Psal. laetabitur justus cum viderit vindictam. Sed quare hoc dicitur de Angelis, cum verum sit etiam de electis hominibus? Item quare non dicitur in conspectu Dei, sed Christi? Respondeo. Ad primum videtur dicendum, quod quia magna gratia fit hominibus justis et impiis, quod Angeli dantur eis in custodes; ideo magnus est contemptus cum non desistunt a malis; et ideo coram eis specialiter merentur affligi, licet etiam verum sit de viris beatis. Item cum Angelus sit dignioris naturae quam homo, secundum Augustinum, 11 libro de civitate Dei, per hoc ostenduntur ab auxilio destituti et opprobrio expositi. Ad aliud dicendum, quod certum est omnia patere Deo, secundum divinitatem: de Christo autem potius agitur; quia specialius ipsum Christum blasphemabunt, et fumus, idest tenebrositas, secundum Glossam, tormentorum eorum, idest impiorum. Ibi enim sunt tenebrae. Matth. 25, servum inutilem projicite in tenebras exteriores. Ascendet, in duratione, idest perseverabit sive durabit, in saecula, consequutiva, saeculorum, idest semper: quasi dicat: tenebrositas quam patientur mali, in illis tormentis, aeterna erit. Isaiae 34, ascendet fumus ejus a generatione in generationem. Nec habent, idest non habebunt, requiem die ac nocte, idest in aliquo momento temporis: quasi dicat: continue sine intermissione cruciabuntur. Et ita ostenditur hic supplicii continuitas. Posset enim aliqua poena esse aeterna et non continua; sicut febricitans tertianarius, semper dicitur habere febrem, quia semper habet causam febris, non tamen continue dolet; non sic erit ibi, sed continue dolebunt. Augustinus: quod nolunt modo salubriter cogitare, necesse habent sine ullo remedio sustinere. Ex praedictis patet quod erraverunt, qui dixerunt poenam reproborum non esse aeternam, sed reprobos post mille annos redituros ad vitam. Joan. 5, ibunt hi in supplicium aeternum. De quibus autem intendat loqui, ostendit replicans culpam praemissam, ut magis vitetur, ex quo ei tanta poena debetur. Unde subdit, qui adoraverunt: quasi dicat: non habebunt requiem illi qui adoraverunt bestiam, idest Antichristum, dum viverent. Et imaginem ejus, idest statuam vel ejus famosiores sectatores. Et similiter non habebunt requiem. Si quis acceperit characterem nominis ejus, in fronte vel manu, ut supra expositum est. Propter nullam poenam igitur temporalem erit adhaerendum Antichristo, ne contingat aeternam incurrere. Job 6, qui timent pruinam, irruet super eos nix. Sed quid est quod dicit, die ac nocte, cum in Inferno non sit dies? Respondeo. Non hoc dicitur ad signandum quod dies sit ibi; sed per talem modum loquendi ostendit doloris continuitatem; ut sit idem ac si diceret, continue omni hora qua solet esse apud homines dies ac nox. Hic est. Hic ostenditur materia profectus justorum: et videntur esse verba Joannis, ut supra 13, hic est patientia et cetera. Hic est, idest in consideratione hujus poenae praedictae. Est patientia, idest materia patientiae. Sanctorum, idest justorum qui puri sunt a faece peccati. Consideratio enim poenae perpetuae materia est sive occasio patientiae in adversis. Gregorius, sancti temporalem poenam lucrum putant, quia per hanc aeternam evadere non ignorant. Describit autem justos per ea quae juvant ad patientiam: scilicet quantum ad diligentiam in obediendo, et quantum ad constantiam in credendo: unde dicit: qui custodiunt, idest diligenter opere complent. Mandata Dei, quae servata servant per patientiam in adversis. Eccles. 15, si volueris mandata conservare, conservabunt te. Item patientia juvat etiam ad obediendum Deo. Hebr. 10, patientia vobis necessaria est et cetera. Et fidem Jesu, idest salvatoris qui eos suo sanguine redemit, quem non relinquunt propter adversa: unde cum eam custodiunt, adversa tolerant. 1 Corinth. ult. state in fide, viriliter agite et confortamini. Item ipsa fides ordinat in adversis ad patientiam. 1 Joan. 5, haec est victoria quae vincit mundum, fides vestra. Aliqui libri habent, et qui custodiunt praecepta Dei: et secundum hoc justi dicuntur sancti per declinationem mali, observatores autem praeceptorum per operationem boni, diligendo Deum et Christum, ut dicit Glossa, tam affectu quam effectu. Et potest referri totum ad eosdem justos: idem enim et unus justus habet praedicta. Sed ad describendum justos fit expressio quantum ad illa quae faciunt ad propositum. Et audivi. Ostenso auxilio mulieris, facta etiam monitione ad famulatum adjutoris, hic subditur ratio expertae retributionis; quia qui Christo adhaerebunt et adversa pro eo sustinebunt, optime praemiabuntur. Primo autem ostenditur merces esse intellectu consideranda, per hoc quod praecipitur scribi. Secundo ostenditur esse affectu desideranda, per hoc quod describitur ejus perfectio, beati mortui. Ubi primo describitur merces per comparationem ad meritum perseverantiae. Secundo quantum ad conditionem ipsius gloriae, amodo. Ubi primo ostenditur conditio gloriae in speciali; quia scilicet gloria non compatitur aliquem laborem, sed prorsus evacuat. Secundo in generali, opera: ubi ostenditur, quod cum in via non recipiatur merces plena, in futuro plena et perfecta reddetur. Et audivi: quasi dicat: ita adhaerendum est et famulandum Christo et patienter sunt omnia sustinenda pro ipso: ex hoc enim obtinebitur vita aeterna, sicut mihi per revelationem ostensum est. Et hoc est quod dicit: et audivi, auditu interno, vocem de caelo, idest venientem de sublimitate divinae majestatis vel bonitatis. Ad literam audiebat in visione quamdam vocem spiritualem dicentem sibi illud quod sequitur: dicentem mihi: scribe, in corde tuo et aliorum. Scribe etiam in libro materiali, ut merces justorum a pluribus cognoscatur et consideretur, ut per hoc rectius vivatur et patientia teneatur. Per hoc quod dicitur scribe, ostenditur merces diligenter consideranda, et nunquam oblivioni tradenda. Res enim inscribitur ad memoriam habendam. Habacuc 2, scribe visum et explana eum. Argumentum quod quae utilia sunt ad salutem, utile est scribere, non solum in animo sed etiam in libro. Scribe inquam ea quae sequuntur: beati, sunt. Mortui, morte naturae. Vel, mortui mundo. Qui in domino, idest in confessione et obsequio domini. Moriuntur, per dissolutionem animae et corporis, quando anima a corpore separatur. Tales qui obsequio Dei decedunt, beati sunt, quia vitam aeternae beatitudinis intrant. Propter quod dicebat apostolus, Philipp. 1, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Sunt autem qui moriuntur sine domino. Joan. 8, et in peccatis vestris moriemini: vere inquam sunt beati. Amodo enim, hoc est autem tempore mortis. Dicit, idest praecipit nutu suae voluntatis, idest facit cum effectu: quia suum velle est facere. Et vocatur dictio sive locutio, quia ita facile facit omnia sola voluntate, sicut quis facile dicit aliquid. Psalm. dixit et facta sunt. Spiritus, idest Deus Trinitas. Joan. 4, spiritus est Deus. Ut requiescant a laboribus suis, idest ut requiescant ita ut amplius non laborent, quod erit merito laborum praeteritorum. Isa. 32, sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta. Augustinus, labor est pretium regni caelorum: quasi dicat: voluntas Dei est, ut de cetero aeternaliter requiescant, quia olim laboraverunt. Sap. 3, bonorum laborum gloriosus est fructus. Operandum ergo est in senario hujus temporis, ut sabbatum assequamur: quod signatur Genes. 2, requievit ab universo opere quod patrarat. Et vere requiescent. Opera enim illorum sequuntur illos, quantum ad fructum sive mercedem: quasi dicat: post merita habebunt plenum praemium. Haec enim verba cum pondere sunt accipienda. Prov. ultimo, date ei de fructu et cetera. Ambrosius, non sunt hominis quae secum portare non potest: sola misericordia comes est defunctorum. Et bene dicit, sequuntur, scilicet post mortem; quia hic in via non datur praemium plenum, quia non potest hic esse plenum, sed potius oportet aspera pati, ut dicit Glossa. Item sunt qui portant opera sua ante se, et ita opera praecedunt eos, quia hic gloriam vel lucrum quaerunt ex eis. Matth. 5, amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et vidi et ecce. Habito a decimotertio capitulo de profectu Ecclesiae in persequutione, hic agitur de finali retributione qua boni patientes praemiabuntur et mali persequentes condemnabuntur. Primo autem describitur persona judicis. Secundo ordo sive series judicii, et alter Angelus. Judex autem, scilicet Christus, describitur quantum ad tria: scilicet quantum ad naturam, quantum ad gloriam, similem. Tertio quantum ad potentiam. Et in manu sua. Natura autem ejus ostenditur duplex: scilicet humana per nubem. Item divina cum sequitur: et super. Dicit igitur: et vidi, quasi dicat: ita ostensa est mihi pugna draconis et perversorum contra Ecclesiam: ostensa est etiam retributio eorumdem, quae fiet in judicio per judicem Christum: et hoc est, et vidi, interno visu. Quid autem viderit subjungit. Et ecce. Notatur praesentia visionis: quasi dicat: sub oculis apparuit. Potest etiam in hoc intelligi quod judex prope est. Jacob. 10, ecce judex ante januam assistit. Nubem candidam, idest humanitatem Christi levem sine peccati onere et a terrenis elevatam: unde pluvia gratiae ad nos descendit et refrigerium provenit. Propterea dicitur nubes. Isa. 19, ascendet dominus super nubem levem. Supra 10, amictum nube et cetera. Item plenam innocentia et virtutum affluentia decoram; et ideo dicitur: candida. Cant. 5, dilectus meus candidus et rubicundus. Et super nubem sedentem, idest vidi filium Dei quantum ad naturam divinam praesidentem naturae humanae quam assumpsit, regimine et dignitate: praesidet enim inquantum Deus, suae humanitati, et regendo et praecellendo. Et nota quod dicit, sedentem. Per hoc intelligitur plena acceptatio, qua plene inquantum Deus, acceptat suam humanitatem, in qua nihil est nisi acceptabile. Propter quam etiam acceptationem dicitur sedere in justis. Item nota quod carnem quam assumpsit, nunquam deposuit. Item per hoc intelligitur quod ejus humanitas est quasi thronus in quo judicabit, 3 Reg. 10, fecit sibi Salomon thronum de ebore grandem. Similem. Hic ostenditur ejus gloria: et primo implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, habentem. Dicit igitur: similem filio hominis, idest jam immortalem et glorificatum: propter quod jam non dicitur filius hominis, secundum statum mortalem, sed similis. Rom. 6, Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Vel similem filio hominis, idest Angelum repraesentantem in se filium hominis, scilicet Christum. Vidit enim quamdam nubem, et vidit Angelum sedentem super nubem, et habebat speciem filii hominis, quia Angelus apparebat in persona Christi; et ideo sedens super nubem signat Christum. Per Angelum enim fuit haec ostensa beato Joanni. De hoc dicitur in Glossa, supra 1, similem filio hominis et cetera. Deinde ostenditur ejus gloria explicite. Habentem in capite suo, idest in sua divinitate, quae est caput suae humanitatis. Coronam, idest gloriosam victoriam de hostibus; quia post passionem et resurrectionem patet Christi divinitatem de Daemonibus triumphasse. Auream, idest veram et pretiosam, non fictam et vanam, sicut supra 9, et super capita earum tamquam coronae similes auro. Item auream, quia in se et in mente fidelium et beatorum fulgidam. Item per sapientiam vicit. Job 26, prudentia ejus et cetera. Vel per nubem signantur sancti perfectiores, per quos et cum quibus dominus judicabit; qui dicuntur nubes, quia elevati sunt a terrenis per sanctitatem et volant per contemplationem. Isa. 60, qui sunt isti qui ut nubes volant? Super hanc nubem sedet Christus, quia sedebit in eis virtualiter quasi in sua sede, quia in eis et cum eis judicabit. Job 36, et pauperibus judicium praebuit. Similem et cetera. Ut prius, et in capite suo etc., idest in seipso, habentem victoriae gloriam, decorantem et honorificantem ipsum et secundum humanitatem, sicut corona existens in capite alicujus ipsum exaltat. Ipse etiam inquantum homo, apparet gloriosus de victoria qua Diabolum pro homine vicit: et de hoc tota caelestis curia est ei subjecta; unde de eo dicitur in Psalm. posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Auream, ut prius, et habentem in manu sua, idest in potestate. Falcem, idest judiciariam sententiam: quae dicitur falx, quia scindit, idest dividit bonos a malis et e contrario, sicut foenum a terra secatur. Item quia quicquid falce inciditur infra falcem concluditur, ad quamcumque partem se vertat: similiter nullus est qui Dei judicium evadere possit. Unde Gregorius super hunc locum: potestas divini judicii, quia omnia inter se incidendo complectitur, falcis appellatione signatur. Acutam, idest virtuosam et potentem ad secandum sicut falx bonam aciem habens, quia potenter omnes judicabit retribuendo, nec aliquis poterit ei resistere. Jerem. 50, et quis est iste pastor qui resistet vultui meo? Et alius. Hic ostenditur ordo sive series judicii. Fiet autem judicium secundum desiderium sanctorum qui hoc desiderabunt, ut caelestis curia compleretur. Exequutio autem judicii fiet per Angelos qui potestatem habent exequendi quando dominus suo nutu imperabit eis. Primo ergo ostenditur sanctorum desiderium. Secundo ipsum judicium, et misit. Tertio angelica potestas ad judicium exequendum, et alius Angelus exivit de templo. Quarto exequendi praeceptum, et alius Angelus exivit de altari. Quinto ipsius exequutionis actuale mysterium. Et misit Angelus falcem. Circa primum primo ostenditur apparitio sanctorum. Secundo ipsorum desiderium, clamans. Tertio ipsum desideratum, a voce. Dicit ergo: et alter: quasi dicat: ita mihi revelata est persona judicis quam magnifica sit: ostensum etiam est mihi desiderium sanctorum qui in judicio apparebunt. Et hoc est et alter Angelus: scilicet coetus sanctorum, qui dicuntur Angeli propter excellentiam vitae vel propter conformitatem gloriae. Matth. 22, erunt quasi Angeli Dei in caelo. Dicuntur autem Angelus singulariter propter unitatem voluntatis et vinculum caritatis. Galat. 3, omnes autem vos unum estis in Christo Jesu. Et dicitur alter, scilicet a Christo, quia minor eo, quia sancti servi sunt Christi. Exivit, idest exibit. De templo, idest de primo et sacro secreto intimae contemplationis sive fruitionis in qua prius ante judicium erant occulti. Exitus iste est apparitio sive manifestatio sanctorum in judicio in magna claritate qui ante erant in occulto divinae fruitionis, non tamen frui sive contemplari cessabunt. Apparebunt autem judicaturi cum Christo. Matth. 19, sedebitis et vos super et cetera. Vel, exitus iste potest intelligi motus spiritualis a contemplatione divinae misericordiae ad contemplationem justitiae quam optabunt, quia desiderabunt judicium fieri: unde sequitur: clamans voce magna, idest orans magno desiderio. Ad sedentem super nubem, idest ad Christum. Expone ut supra. Sancti enim circa tempus judicii et antequam veniant cum judice, desiderabunt efficaciter judicium fieri: et sic exitus eorum intelligitur motus internus a contemplatione divinae misericordiae, ad contemplationem justitiae, licet etiam nunc illud desiderent. Item apparentes cum judice cum claritate magna desiderabunt hoc fieri ut compleatur patria caelestis, et sit gaudium plenum ex consortio aliorum. Supra 6, clamabant voce magna dicentes: usquequo non judicas et cetera. Mitte. Hic ostenditur etiam ipsum desideratum. Et primo tangitur res desiderata. Secundo subditur ejusdem rei complendae causa. Quia venit. Res autem desiderata, scilicet judicii actus et judicii effectus quae est collectio electorum in gloriam, hoc autem sequetur ex judicio. Dicit igitur, mitte falcem, idest exerce judicium, tuam, idest ad te pertinentem, quia ad Christum in humanitate pertinet judicare. Joan. 5, pater omne judicium dedit filio. Fit autem sermo de judicio, juxta similitudinem hominis applicantis falcem agro et secantis. Ager mundus in quo Deus seminavit filios regni; Diabolus autem zizania. Et totum secabitur et separabitur in judicio. Matth. 13, ager est mundus, bonum vero semen, filii sunt regni et cetera. Et mete, idest collige granum tuum et palea comburatur. Matth. 3, permundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. Quia venit hora, idest jam est tempus, ut metatur. Spiritualiter ponitur, idest ut fiat separatio bonorum a malis, cum jam sit completus numerus electorum, supra 11, advenit tempus mortuorum judicari et cetera. Quod autem jam hora judicandi sit, tunc ostenditur cum subditur, quoniam aruit messis terrae, idest jam matura est in sua nequitia multitudo malorum, qui terrena dilexerunt. Quando messis aruit, tunc signum est maturitatis: similiter instante judicio, completa erit malitia malorum, quia post completionem numeri electorum quibus profecit iniquitas impiorum, non est permittendum malos amplius regnare. Vel in bono sic. Quoniam aruit, idest jam maturata est in meritis quia jam sunt completa, messis, idest multitudo electorum, qui sunt metendi, idest per judicium colligendi in gloriam: messis inquam, terrae, idest Ecclesiae; quia non nisi in Ecclesia possunt merita haberi vel compleri. Sed objicitur de hoc quod dicit expositio, mete, cum hoc ad Angelos pertineat. Matth. 13, messores sunt Angeli. Item propter messionem, non videtur oportere judicium fieri, cum messio fiat in statu viae: unde dictum est apostolis, Joan. 4, ego misi vos metere quae non laborastis. Respondeo. Notandum quod est messio multiplex: scilicet efficacis praedicationis, quando scilicet virtute praedicationis recipiuntur sive colliguntur ad fidem vel ad statum gratiae illi, qui ante ad hoc dispositi per doctrinam vel exemplum vel Scripturam. De hoc dicitur Joan. 4, ego misi vos metere et cetera. Item internae refectionis. Exod. 23, septem diebus azima comedetis, tempore messis novorum. Quia universo tempore vitae hujus, in quo justi metunt nova, dum de suis meritis habent a Deo novas et internas refectiones, debent habere opera azima, idest sine fermento, quae opera sunt in nutrimentum animae: et ideo dicuntur azima comedi. Haec duplex messio fit in praesenti, de hac non agitur hic. Item judicialis retributionis. Haec messio fiet a Christo, quando per judicium separabit bonos a malis: de hac dicitur hic: mitte falcem; et infra eodem; et misit falcem suam in terra, et messuit terram. Item ministralis exequutionis: haec fiet ab Angelis, qui exequentur judicium Christi. Matth. 13, messores sunt Angeli: et sequitur: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum et mittent eos in caminum ignis. Item aeternae fruitionis: sic metent omnes electi, idest semper percipient aeternam gloriam. Galat. ultimo, qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam: bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. Ad primum patet; quia non agitur de illa messione. Similiter patet ad aliud. Et misit ille. Hic ostenditur ipsum definitivum judicium: quod describitur quantum ad duo praemissa: scilicet quantum ad judicii actum, unde dicitur, et misit ille qui sedebat super nubem candidam, idest Christus qui in quantum Deus praesidet suae humanitati vel sanctis, falcem suam, idest sententiam judicialem, in terram, idest in homines, qui habitaverunt vel corpore, ut boni, vel corpore simul et mente in terra, ut mali: quasi dicat: juxta sanctorum desiderium exercebit suum judicium. Item quantum ad judicii effectum, et messuit, idest metet, terram: quasi dicat: separabit bonos a malis. Metere illam, est separare bonos a malis: quorum utrique habitaverunt in terra: illi corpore; isti et corpore, et mente: et boni colligentur in horreum Dei. Joel. 3, sedebo ut judicem omnes gentes et cetera. Et alius. Hic ostenditur angelica potestas ad judicium exequendum. Et primo ostenditur exitus Angelorum. Secundo potestas ipsorum, habens. Dicit igitur, et alius Angelus, idest coetus Angelorum qui sententiam judicii exequentur; qui Angelus est alius a praecedente; quia numerositas Angelorum alius est a numerositate sanctorum qui cum domino judicabunt: exivit, idest exibit, de templo, idest de sacro et intimo ac venerando secreto contemplationis, in quo Deus colitur. Contemplatio enim aeterna, cum amore ineffabili, perpetuus cultus Dei est. Quod est in caelo, scilicet Empyreo, sive in Ecclesia triumphante. Exibunt enim Angeli et venient ad judicium, ut judici assistant, et quod judicabitur impleatur exequendo. Matth. 13, exibunt Angeli et cetera. Habens et ipse, sicut et Christus, secundum quod ei congruit. Falcem acutam, idest virtuosam potestatem scindendi bonos a malis et e contrario; quia potestatem habent Angeli exequendi quod judex judicabit. Matthaei 13, messores sunt Angeli. Sed objicitur, quomodo justi exibunt de secreto contemplationis, si contemplari non desinunt? Item Angeli non habent aequalem potestatem cum Christo. Quomodo ergo dicuntur habere falcem sicut ipse? Respondeo. Ad primum dicendum quod non dicuntur exire Angeli de secreto divinae contemplationis quasi contemplationem relinquant. Continue enim, ubicumque sint, Deo fruuntur, eo quod Deus est ubique per essentiam. Unde Gregorius in Gregoriano: et mittuntur et assistunt: quoniam et si circumscriptus est spiritus angelicus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est. Dicuntur ergo exire in tempore judicii; quia cum prius essent in caelo Empyreo hominibus occulti, tunc venientes de Empyreo in judicio comparebunt. Ad aliud dicendum est, quod non notatur aequalitas, sed quaedam conformitas, sive convenientia. Potest et aliter intelligi secundum Glossam: scilicet coetus sanctorum, qui cum Deo judicabunt de quo sicut jam dictum est. Et alter Angelus. Dicitur autem ille Angelus alius ab isto, licet utrobique numerositas sanctorum perfectorum significetur, propter alium actum scilicet judicandi: sicut enim dictum est de eis, quantum ad actum orandi; hic autem quantum ad actum judicandi. Exivit, idest exibit, de templo, quod est in caelo, ut prius. Sancti enim judicaturi cum domino, exibunt ad judicandum. Habens et ipse: Glossa: sicut Christus. Exponitur ly, et falcem acutam, idest potestatem judiciariam, quam tunc exercebunt. 1 Corinth. 6, an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? Sed per quem modum judicabunt perfecti, et quae erit eorum auctoritas ad judicandum? Respondeo: dicendum quod perfecti qui omnia dimiserunt et Christum sequuti sunt, habebunt auctoritatem et potestatem judicandi, et judicabunt, sicut habetur Matth. 19: sedebitis super sedes et cetera. Item super illud 1 Corinth. 6, an nescitis et cetera. Glossa, judicabunt etiam auctoritate et potestate. Quae autem sit illa auctoritas et potestas, et per quem modum judicabunt, valde occultum est: probabile tamen est, et ita creditur, quod dicuntur judicaturi potestate et auctoritate, quia altiores erunt cum judice in aere, et propinquiores judici, tamquam assessores, et tamquam auctoritatem habentes. Item quia majorem causae cognitionem habebunt quam alii sancti minores; quia magis cognoscunt causam retributionis bonorum et malorum. Item quia sententiam judicis approbabunt, vel verbo vel signo manifesto, vel alio modo nobis occulto. Utrum autem plus sit in illa auctoritate judicandi, sive judicio, quo sancti judicabunt, non est certum. Et alius. Hic ostenditur exequendi praeceptum. Et primo describitur ipse imperans. Secundo, ostenditur imperium, et clamavit. Tertio, ipsum imperatum, mitte. Imperans autem describitur tum quantum ad apparitionem, tum quantum ad potestatem. Dicit igitur, et alius Angelus, scilicet Christus, Angelus magni consilii, qui alius est ab Angelo praemisso; quia major est, etiam inquantum homo, Angelis et sanctis. Hic est ille qui supra visus est a Joanne, sedens supra nubem. Exivit, idest exibit; quia veniet et se manifestabit in judicio. De altari, idest de secretiori loco, hoc est secretiori ac majori subtilitate gloriae. Nota quod sicut de alio Angelo dicit quod exivit de templo, hoc dicit de Christo quod de altari. Per quod intelligitur quod sicut altare est intimum in templo: sic gloria Christi major est et profundior et ineffabilior quam gloria Angelorum vel sanctorum. Iste ejus exitus, est manifestatio sui in humanitate. In judicio enim apparebit bonis et malis. Supra 1, videbit cum oculus et cetera. Vel, altare potest dici altitudo ipsius divinitatis, a qua exiet manifestando se ipsum in sua humanitate, ut dictum est. Exod. ultimo: posuit altare aureum sub tecto testimonii: idest divinitatem in humanitate, quae optime dedit testimonia divinitati. Qui habebat, idest habet, potestatem super ignem, idest super poenam aeternam, quae per ignem erit. Isaiae ultimo, et ignis non extinguetur. Ecce quanta potestas Christi: ecce quod poterit imperare Angelis et sanctis: ecce quod ipse potius est timendus quam homo mortalis. Matth. 10, eum potius timete qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. Et clamavit, idest clamabit, voce magna, idest magno imperio, ad eum, scilicet coetum Angelorum. Qui habebat, idest habet vel habebit, falcem acutam, idest potestatem exequendi judicium, sine aliqua resistentia: quasi dicat: Christus in judicio praecipiet Angelis ut suum judicium exequantur. Hoc autem praeceptum sive clamor, erit, vel per exteriorem expressionem verbi, vel signi ad indicium suae magnificentiae; vel per fortem et vivacem inspirationem suae voluntatis. Quid autem imperabit, subditur, dicens, mitte. Et primo ostenditur res imperata. Secundo exequendi causa, quoniam. Res autem imperata erit angelica exequutio: unde dicitur, dicens: mitte falcem tuam acutam, idest potestatem tuam efficacem applica ad actum et seca, mitte, inquam in messes, idest in malos; qui dicuntur messis, quia primo seminavit eos Diabolus tamquam zizaniam, postea vero creverunt in malitia; et quando erit hominum completa malitia, tunc erit messis matura, et tunc erunt metendi per Angelos, idest separandi a bonis. Matth. 10, tempore messis dicam messoribus: colligite primum zizania. Hoc dicitur quantum ad peccatores minores: quantum vero ad peccatores enormiores subditur, et vindemia, idest separata a bonis falce tua. Loquitur autem juxta similitudinem metentis et vindemiantis; et potest eadem falce meti et vindemiari. Botros, idest uvas quae procedunt ex botris. Botrus quippe dicitur illud quod est in acino. Botrio autem botrionis, dicitur illud quod exit a sarmento turgente. Large autem dicitur illud turgidum quod exit de palmite, quod postea floret. Canticorum 2, botrus Cypri. Largissime autem accipitur pro uva, ut Numer. 12, similiter hic. Per botros autem, idest uvas, signantur homines pleni vino nequitiae inebriati, qui primo floruerunt per iniquam potestatem, postea vero facti sunt uvae, quia successit in eis fructus malus per operis perversitatem. Hic ergo accipitur botrus in malo, quandoque autem in bono, ut Michaeae 7, non est botrus ad comedendum. Vineae, idest mundi, qui est vinea producens malas uvas, scilicet peccatores qui habent vinum Diaboli quo inebriabuntur, de qua hic; et Deuteron. 31, de vinea Sodomorum vinum eorum. Item bonas, scilicet Ecclesia, vel status justitiae. Matth. 20, ite et vos in vineam meam et cetera. Vineae inquam, terrae, quia haec vinea sita est in terrena vanitate; quia mundus terram sapit, terram ingerit. Isti botri vineae terrae vindemiabuntur per Angelos. Matth. 13, exibunt Angeli et separabunt et cetera. Quoniam autem major opera datur vineae quam terrae, ideo per botros vineae signantur mali perversiores. Vel per messes possent intelligi boni qui sunt in horreum reddendi. Per botros autem vineae, mali: quia respectu utrorumque habebunt ministerium Angeli sancti. Ratio autem subjungitur, quoniam maturae sunt, in nequitia, uvae ejus, idest peccatores quos in culpa produxit vinea: quasi dicat: completa est nequitia malorum, et ideo scindendi sunt sicut uvae maturae. Joelis 3, exultant torcularia, quia multiplicata est malitia eorum. Et misit. Hic ostenditur ipsius exequutionis actuale ministerium. Separabunt enim sancti Angeli impios homines a bonis et mittent in terram, ubi semper punientur; non tantum minores sed etiam majores; et hoc secundum quod quisque meruit. Primo ergo ostenditur separatio malorum. Secundo intrusio separatorum, et misit. Tertio poena intrusorum, et calcatus. Quarto communitas suppliciorum, et exivit. Dicit ergo: et misit Angelus, idest mittet numerositas Angelorum, juxta jussum Christi, falcem suam, idest potestatem exequendi, in terram, idest in terrenos, idest potestatem suam applicabit ad actum. Quid autem faciet subjungitur: et vindemiavit, idest vindemiabit, vineam terrae, idest scindet uvas vineae terrae, id est separabunt de consortio bonorum malos, qui in se continent vinum mundi, ubi non est nisi terrena vanitas. Deuteronom. 31, fel draconum vinum eorum et cetera. Et misit, idest mittet, hoc est dejiciet, in lacum irae Dei, idest in Infernum, in quo mali sentiunt iram, id est vindictam Dei. Dicitur autem Infernus lacus, propter vilitatem; et illic involventur miseri et suffocabuntur, vel ibi mali sicut in torculari prementur. Unde alia litera habet, in torcular. Isaiae 24, congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et cetera. Hoc est quod dicitur Matth. 13, mittent eos in caminum ignis. Magnum, quia magnam hominum multitudinem capere potest. Isaiae 5, dilatavit quasi Infernus animam suam. Et calcatus est. Hic ostenditur poena ipsorum; et primo poena sensus. Secundo poena damni, extra civitatem. Dicit igitur, et calcatus est, id est calcabitur, lacus, id est torcular, idest illud quod erit in torculari, scilicet damnati. Loquitur per similitudinem uvarum maturarum quae colliguntur, et mittuntur in torculare, et ibi premuntur sive calcantur. Juxta hoc mali scindentur a mundo et etiam a consortio bonorum et mittentur in Infernum, ubi multa supplicia eos calcabunt, idest vexabunt et prement, quia non vinum est in eis, quod in Dei cellario sit ponendum: quasi dicat: damnati graviter affligentur, et poenis seu labore subdentur: et ponitur continens pro contento. De hac poena dicit Gregorius in Gregoriano: supplicia in se demersos ultra vires cruciant; fit miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu; quia mors semper vivit, et finis semper incipit, et defectus deficere nescit. Extra civitatem. Hic notatur poena damni; quia in Inferno semper punientur, ita quod semper erunt exclusi a civitate caelesti: quasi dicat: ita calcabuntur impii in lacu, et hoc extra civitatem caelestem; scilicet, quia ad eum nunquam redibunt. Animae enim in Purgatorio affliguntur, sed quandoque ad civitatem supernam evolabunt. Non sic impii. Isaiae 26, secundum aliam literam, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Infra ultimo, foris canes et cetera. Et exivit. Hic ostenditur communitas suppliciorum; quia tam majores quam minores punientur secundum diversitatem meritorum. Communitas autem erit, non aequalitas. Igitur dicit, et exivit, idest procedet, sanguis, idest aeterna poena pro peccato quod per sanguinem signatur; quia peccatum colorem habet et infectionem ut sanguis. De lacu, idest de Inferno, usque ad frenos equorum, idest usque ad minores rectores aliorum, etiam usque ad Daemones. Equi sunt mali qui portant super se Diabolum qui eis insidet. Supra 6, et ecce equus pallidus et cetera. Freni equorum sunt rectores malorum, sive homines majores, sive Daemones, qui eos in malitia regunt, quod est distorquere, sicut equus freno regitur et ducitur huc vel illuc: quasi dicat: ex Inferno procedet punitio sive afflictio, non solum ad minores, sed etiam usque ad principes et Daemones, quia aliorum ductores in nequitia fuerunt. Sapient. 6, potentes autem potenter tormenta patientur. Vel, sanguis, idest vindicta, quae per sanguinem signatur, quia effusio sanguinis quandoque solet fieri in vindictam; ideo aeternam vindictam signat. Loquitur autem beatus Joannes sub velamine similitudinum. Exivit, id est exibit, de lacu usque ad frena equorum, ut prius. De Inferno enim procedet vindicta contra malos, etiam usque ad principes perversos et Daemones. Sapient. 6, fortioribus autem fortior manet cruciatus. Haec autem poena erit communis omnibus, licet non aequalis. Unde sequitur, per stadia mille sexcenta. Stadium est spatium continens passus centum vigintiquinque, scilicet octavam partem milliarii; et dicitur a stando; quia Hercules cum cucurrisset uno halitu centum vigintiquinque passus, tunc respiravit et stetit. Propter hoc Graeci hac mensura metiebantur loca in quibus ludebant. Stadium ergo signat homines per viam vitiorum currentes, et ludis mundanae vanitatis insistentes, secundum Glossam. Quidam autem sunt in hoc ludo minus perfecti: quod signatur per simplicem senarium, qui signat quandoque minorem perfectionem, sive in bono sive in malo. Quidam perfectiores, quod per centenarium; qui numerus magis signat perfectionem, quam senarius; quia multos numeros continet et terminat; est enim numerus in se completus. Unde retro incipere oportet in numerando. Quidam perfectissimi: quod signatur per millenarium, qui est numerus magis completus quam centenarius, quia et eum et alios multos in se continet et terminat. Continuat sic, quasi dicat: vindicta procedet de Inferno, non solum ad minores, sed etiam ad majores, qui freni equorum dicuntur. Vindicta dico, currens, per stadia mille sexcenta, idest per homines qui ludis vitiorum detenti, diversum vitae cursum, male vivendo, tenuerunt; scilicet vel in gradu vitiorum minori vel mediocri vel maximo. Ex quo patet, quod omnes reprobi aeternaliter punientur. Distincte tamen secundum diversa demerita. Infra 20, judicatum est de singulis secundum opera eorum et cetera. Gregorius in Gregoriano: unumquemque damnatum juxta modum criminis etiam retributio sequetur ultionis. Sed objicitur. Ignis enim Gehennae unus et idem est; ergo uno et eodem modo agit in omnes. Item quomodo vel quare per creaturam ignobilem, scilicet per Infernum, ministratur poena creaturae, scilicet Angelis malis et hominibus, quorum tam nobilis est natura? Item objicitur de his tribus visionibus: scilicet secunda, tertia, quarta; quia cum in eis agatur de persequutionibus Ecclesiae, videtur aliqua earum superfluere. Respondeo. Ad primum dicendum, quod activum agit in patiente disposito; et ideo agens agit secundum dispositionem patientis: unde secundum quod differenter dispositi sunt ad poenam secundum diversa demerita, sic differenter torquentur etiam ab eodem instrumento, scilicet igne vel alio, sicut sol manens unus diversas res calefacit et exurit. Unde Gregorius in eodem: sicut uno sole omnes tanguntur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus: sic damnatos una Gehenna afficit, et tamen non omnes una qualitate comburit. Praeterea ignis et alia instrumenta poenae infernalis agunt in reprobos homines et Daemones, secundum ordinem justitiae: et quia justitia non punit aequaliter eos qui in culpa non fuerunt aequales; ideo reprobi differenter torquentur. Ad aliud dicendum, quod licet natura rationalis sit dignissima, tamen vilis facta est per peccatum, subjiciendo se videlicet per affectum; et ideo viliter per vilem creaturam torquetur, quia a summe digno recedens se per vilia vilem fecit. Ad aliud dicendum, quod nulla visio est superflua. Ordinatissimae enim datae sunt a sapientia summa. Nam in prima istarum trium agitur de persequutionibus Ecclesiae, inquantum per illas distinguentur status Ecclesiae. In secunda ad cautelam sanctorum. In tertia inquantum in illis proficit Ecclesia.


Caput 15

[91219] Super Apocalypsim «Vox», cap. 15 Et vidi aliud signum et cetera. Cum in hoc libro contineantur septem visiones: primae quatuor pertinent ad statum Ecclesiae universalem, sive initialem, sive medium, sive finalem. Tres vero residuae spectant ad statum Ecclesiae finalem, sicut dicit Glossa. Istae autem tres sic distinguuntur. Prima est de Angelis effundentibus phialas irae Dei, in quibus continentur septem plagae; et haec ad tempus refertur Antichristi. Secunda de damnatione Babylonis, et bestiae, et pseudo apostolorum. Et haec refertur ad tempus judicii. Tertia de innovatione electorum et glorificatione sanctorum, et pertinet ad statum praemii. In hac ergo visione quae tria capitula continet, agitur de septem Angelis tenentibus et effundentibus septem phialas, in quibus continentur septem plagae, idest damnationes impiorum qui erunt tempore Antichristi; et ex hoc fideles animari debent ad bonum. Dividitur autem haec pars in tria capitula. In primo agitur de potestate effundendi phialas. In secundo de ipsa effusione, cap. 17, et venit unus de septem. Circa primum notandum, quod Angelis, hoc est praedicatoribus, habentibus potestatem effundendi phialas adhaerent alii fideles. Utrique autem sunt in statu manifestandae veritatis. Ipsos autem Angelos oportet esse idoneos ad actum praedicandi, ut sint digni effundere phialas, idest annuntiare poenas divinae iracundiae peccatoribus, quibus damnatio debetur propter eorum perversitatem: unde prima pars in sex dividitur. In prima tangit Angelos habentes hujusmodi potestatem. In secunda describit adhaerentes eisdem per fidei unitatem, et vidi tamquam mare. In tertia ostendit manifestatam unitatem, et post haec vidi, et ecce apertum est. In quarta praemissorum Angelorum idoneitatem, quia exierunt. In quinta plagarum infligendarum qualitatem, et unum. In sexta hominum his plagis affligendorum perversitatem, et impletum est. In prima parte primo agit de Angelis hujusmodi potestatem habentibus implicite et in generali. Secundo explicite et in speciali, Angelos septem. Dicit igitur: et vidi: quasi dicat: ita vidi praemissa; et praeter illa, vidi, interno aspectu per revelatoriam visionem, aliud signum. Aliud inquam, ab illo de quo supra 12, et signum magnum apparuit in caelo, mulier et cetera. Et bene dicitur aliud; quia illud est signum perfectum Ecclesiae; hoc autem est signum quo intelligitur damnatio malorum, quae per praedicatores denuntiatur. Vel, aliud a signis de quibus 13 et 14 capitibus; quia sub signis vidit ea de quibus illic habitum est. Signum, idest figuram, aliquid mysticum significantem. Quorum autem dixit signum, explanat post cum subdit, Angelos septem et cetera. In caelo, idest in Ecclesia per caelestem vitam excelsa. Ad Ecclesiam enim pertinet illud quod vidit de septem Angelis, idest de universis praedicatoribus, et alia multa quae sequuntur: magnum, significatione; quia magnum in Ecclesia signat visio quae sequitur: mirabile, consideratione, quia ex eis quae consequuntur, surgit materia admirandi, considerando divinam sapientiam quae per talem modum revelavit, et tam sapienter omnia disponit. Item potentiam qua ita fortiter regit bonos et dissipat malos. Item misericordiam in bonos et justitiam in malos. Eccles. 42, et admirabilis magnificentia ejus. Cujusmodi autem signum viderit, ostendit in speciali dicens: Angelos septem, hoc est universos praedicatores septiformi spiritu imbutos. Vel, septem Angelos, idest septem ordines praedicatorum, sicut infra patebit; qui dicuntur Angeli propter officium annuntiandi hominibus quae sunt salutis, quia Angelus interpretatur nuntius; et propter excellentiam vitae, quae debet eminere in eis. Supra 8, vidi septem Angelos stantes et cetera. Habentes septem plagas, hoc est potestatem infligendi malis universas poenas divinae justitiae, ut excaecatione in praesenti et damnatione in futuro, ubi erunt poenae multiplices. Poenae autem dicuntur plagae, quia valde acerbe natura rationalis laeditur in poenis quas divina justitia in perpetuum infert. Jerem. 30, insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Poenarum autem reproborum universitas, per septenarium signatur; sive sint in praesenti, sive sint in futuro. Si autem ad Infernum referamus, septem poenae possent notari in eodem. Una est carentia divinae visionis. Isa. 26, secundum aliam literam, tollatur impius ne videat gloriam Dei. Secunda anxietas vermis. Isaiae ultimo: vermis eorum non morietur. Tertia est ardor ignis. Matth. 3, paleas autem comburet igni inextinguibili. Quarta vehementia frigoris. Job 23: ad calorem nimium transeat ab aquis nivium. Quinta horror caliginis. Matth. 5, ligatis manibus projicite in tenebras exteriores. Sexta foetor intolerabilis. Isa. 32, de cadaveribus eorum ascendet foetor. Septima societas abominabilis, quod signatur Sap. 17, personae tristes illis apparentes, pavorem illis praestabant. Bernardus in suis meditationibus: nihil ibi videbitur nisi vermis, atque teterrima monstra Daemoniorum. Praedictas plagas dicuntur praedicatores posse infligere, quia auctoritatem habent denuntiandi eas impiis infligendas, ut habetur infra 16: et primus Angelus effudit et cetera. Novissimas, quia post poenas quae inferentur malis a Deo in die judicii, sicut praedicatores interim annuntiant, non infert Deus alias, sicut dicit Glossa. Vere autem dico novissimas. Quoniam in illis, scilicet plagis consummabitur, idest complebitur, ut ultra non addat alias poenas ira Dei, idest justitia Dei in effectu; quia malis per judicium a mundo ablatis et in imo terrarum conclusis, non infert Deus amplius sententiam judicii. Ezechiel. 7, nunc finis super te, et immittam furorem meum in te, et judicabo te juxta vias tuas. Et vidi. Habito de Angelis habentibus praedictam potestatem, agitur hic de his qui eis adhaerent per fidei unitatem: et loquor de fide formata. Praedicatoribus enim adhaerent alii fideles, eamdem fidem cum caritate et gratia tenentes, et sub eodem domino militantes. Et ex hoc commendatur et ostenditur acceptabilis status fidei Catholicae. Quoniam autem status gratiae et omnia merita tam praedicatorum quam eis adhaerentium ortum habent a virtute Baptismi: ideo primo ostendit originem meritorum, scilicet Baptismum. Secundo ipsa merita fidelium, et eos. Baptismum autem qui est meritorum origo, describit quantum ad triplicem effectum, contra tria quae facit peccatum originale, quod facit in anima horrendam foeditatem, internam obscuritatem, ineptam tepiditatem. E contrario autem Baptismus introducit sinceritatem; ideo dicitur mare, idest vas lavatorium. Unde dicit: et vidi, quasi dicat: ita vidi Angelos habentes septem plagas. Et vidi, similiter. Glossa, cum illis Angelis. Ideo non tantum vidit Angelos, sed etiam quoddam vas vitreum cum igne; quia ipsi praedicatores per Baptismum facti sunt filii adoptivi et Baptismum praedicant. Item quia illi qui eis adhaerent, de quibus sequitur, per virtutem Baptismi proficiunt et salvantur. Tamquam mare, idest quoddam signum simile vasi lavatorio. Dicit autem tamquam, quia non videbat verum vas materiale, sed simile. Sciendum autem quod mare, quandoque dicitur aqua multa congregata. Psalm. quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud. Quandoque vas lavatorium, propter continentiam multae aquae; sicut in templo Salomonis positum est mare ut ibi sacerdotes abluerentur, 3 Reg. 7. Per hoc mare signatur Baptismus, quia vim habet mundativam. Act. 3, baptizetur unusquisque vestrum in nomine Christi Jesu in remissionem peccatorum vestrorum. Ambrosius in 2 Lib. de sacramentis, Baptismate peccata omnia diluuntur. Item Baptismus infundit claritatem, contra culpae caliginem: unde dicitur: vitreum, vitrum perspicuum est et clarum, et solis claritas ultra se transcendit: per quod signatur quod Baptismus animam claram facit per fidem et gratiam. Supra 4, et in conspectu sedis, tamquam mare vitreum et cetera. Item accendit caritatem contra teporem: unde sequitur: mixtum igne, per spiritus sancti inflammationem. Spiritus enim sanctus datur copiose in Baptismo, maxime adultis se bene disponentibus. Ipse autem est ignis, ignem caritatis ad Deum et proximum accendens. Matth. 3, ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Ambrosius, 3 Lib. de sacramentis: ad invocationem sacerdotis spiritus sanctus infunditur, et omnes quidem virtutes ad spiritum pertinent. Posset etiam hoc mare intelligi Scriptura sacra quam praedicant praemissi Angeli et per quam informant fideles, de quibus sequitur: et eos. Sacra vero pagina purificat. Joan. 15, jam vos mundi estis propter sermonem meum. Item clarificat. Psalm. praeceptum domini lucidum et cetera. Item inflammat. Prov. 30, omnis sermo Dei ignitus et cetera. Et eos. Hic ostendit merita fidelium adhaerentium praemissis Angelis: specialiter autem videtur agere de justis qui erunt tempore Antichristi; quos describit multipliciter. Primo quantum ad tentationum expugnationem. Secundo quantum ad innocentiae conservationem, stantes supra mare. Tertio quantum ad carnis mortificationem, et cantantes. Mali autem e contrario succumbunt tentationibus: quod erit specialiter sub Antichristo; et per hoc elongant se ab innocentia baptismali, et per consequens non habent actus Deo acceptabiles, sive quantum ad mortificationem propriae carnis, sive quantum ad praeconium divinae laudis. Dupliciter autem vincent tentationes Antichristi: scilicet quia neque servient ei exterius, nec credent in eum interius. Unde circa primum. Primo ostenditur victoria tentationum quantum ad contemptum cultus exterioris: quia nec colent eum in se: unde dicit: et eos etc.: nec in sua imagine: unde subditur: et imaginem ejus. Secundo quantum ad contemptum erroris, et numerum. Dicit igitur: et vidi, cum illis Angelis. Eos qui vicerunt bestiam, idest Antichristum, resistendo et non acquiescendo ejus documentis vel persuasionibus praemissis, minis vel donis vel flagellis, et propter aliquod adversum vel miraculum non coluerunt eum. Multi autem alii servient ei: unde supra 13, adoraverunt bestiam dicentes: quis similis bestiae? et cetera. Sed contra, supra 13, adoraverunt eam omnes qui habitant in terra; ergo omnes colent Antichristum. Respondeo. Quod non omnes colent Antichristum, sicut hic habetur; quia Deus non deseret penitus suam Ecclesiam. Illud vero quod objicitur intelligitur de malis qui habitant in terra per affectum ad vana, quia tales se Antichristo subjicient, sicut dicit Gregorius. Et imaginem ejus, non adorando statuam Antichristi, licet ad hoc compellere studeat homines. Supra 13, et faciet, ut quicumque non adoraverit imaginem bestiae, occidatur. Et vicerunt similiter numerum nominis ejus, scilicet Antichristi; non credendo ipsum esse Deum, sed hominem peccatorem. Numerus nominis Antichristi, videtur stultis significare Antichristum esse Deum cui servire debeant homines secundum omnem gradum vitae suae; scilicet gradum minus perfectum, et mediocrem, et perfectum, et a quo credant se praemiandos secundum merita, vel minori vel mediocri vel maximo praemio, et a quo credatur productam esse sive conditam omnem perfectionem, sive naturae, sive gratiae, sive gloriae. Numerus autem Antichristi vincitur per fidem primae et summae virtutis, dum justus per hunc numerum non decipiatur, sed semper veram fidem tenebit. De hoc numero supra 13, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex: ubi de hoc magis dictum est. Vel aliter in parte. Unde notandum quod quidam adorabunt bestiam, idest Antichristum, reverendo ejus potentiam, et hoc timore confracti, scilicet timendo magis eum quam Deum. Quidam imaginem bestiae per conformitatem malignitatis. Quidam habebunt numerum nominis ejus per seductionem erroris. Vincitur ergo a justis bestia per magnanimitatem quae erit in confidentia summae potestatis: vincitur imago, idest ejus conformitas, per caritatem quae accenditur imitatione summae bonitatis, ut non imitentur Antichristum: vincitur numerus nominis ejus, per fidem summae virtutis, ut supra dictum est. Stantes, per mentis et vitae rectitudinem et innocentiae conservationem. Supra mare, praemissum, idest super gratiam innocentiae baptismalis. Hoc fit dum vigilanter homo incumbit gratiae prius susceptae servandae et promovendae. Psalm. super aquam refectionis (scilicet gratiam baptismalem) educavit me. Habentes cytharas, idest carnis austeras mortificationes, idest carnem suam mortificantes. Coloss. 3, mortificate membra vestra et cetera. Cytharas inquam Dei, tamquam causae exemplaris, quia ipse hoc exemplo docuit, 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Galat. 5, qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis. Vel, Dei, tamquam esse finali. Augustinus, ultimo de civitate Dei: praemium virtutis erit ipse qui dedit virtutem. Talis citharae sonus dulcis est in auribus Dei. Ad hujusmodi sonitum fugatur spiritus malus; quandoque etiam ab alio per vim exit. 1 Reg. 16, quandocumque spiritus malus arripiebat Saul, David tollebat cytharam et cetera. Dicit autem cytharas pluraliter quia quilibet justus habet suam cytharam, idest mortificationem carnis. Item recte dicitur Dei, quia Deus et salvator noster cytharam insonuit, ad cujus cytharae sonitum, pater ad misericordiam flexus est. Hebraeor. 5, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Item petrae scissae sunt, et terra mota est, et monumenta aperta sunt, et multa corpora surrexerunt, Matth. 27. Et cantantes. Hic describitur meritum fidelium, quantum ad divinam magnificationem, quam faciunt gaudentes, et ideo cantare dicuntur. Primo autem describitur hujusmodi magnificatio in generali; quia scilicet laus illa pertinet ad vetus testamentum et novum. Secundo in speciali, dicentes et cetera. Dicit igitur, et cantantes canticum Moysi, idest cum gaudio laudantes Deum, sicut docet lex vetus, quae est canticum Moysi; quia in ipsa Moyses spiritualiter Deo cantavit, et Deum laudare docuit. Ad commendationem autem Moysi subditur, servi Dei. Josue 1, Moyses servus meus mortuus est. Et canticum agni, idest laudantes Deum gaudenter juxta documentum novae legis, quae est canticum Christi pro hominibus immolati; qui in Evangelio, inquantum homo, laudat Deum patrem et docet nos ei cantare. Qualiter autem magnificent Deum, ostenditur in speciali, cum subditur, dicentes magna voce etc.: haec enim in novo et veteri testamento inveniuntur, licet non sub his verbis. Vel, canticum Moysi, idest cum gaudio laudantes Deum de effectu justitiae juxta canticum Moysi, de quo Exod. 15, cantemus domino; gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem ejus projecit in mare. Et canticum agni, idest laudantes Deum de effectu misericordiae exhibito maxime in humana redemptione, sicut agnus docet patrem laudare in Evangelio: ipse enim gratias agit pro homine. Matth. 26, et accipiens calicem gratias egit et cetera. In speciali autem ostenditur illud canticum, idest laus gaudiosa, cum subditur, magna et mirabilia etc.: ubi fit mentio de justitia et misericordia divina. Aliter secundum Glossam potest hic notari. Primo magnificatio in opere. Secundo in sermone, dicentes, magna et cetera. Dicit igitur, et cantantes, Glossa, cum exultatione adimplentes. Canticum Moysi, idest legem veterem, in qua, ut dictum est, Moyses Deo cantavit, idest Deum laudavit. Et canticum agni, idest Evangelium, ut supra; quia justi tam legem veterem quam novam spiritualiter observant. Sed contra: Matth. 11, omnes prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt: ergo post praedicationem Joannis cessavit lex. Item Hebraeor. 7, translato sacerdotio etc.: sed sacerdotium veteris legis translatum est quia nunc manet sacerdotium Christi. Psal. tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech: ergo et lex; ergo non manet vetus, sed nova. Respondeo. Dicendum, quod de lege est loqui quantum ad moralia; et quantum ad hoc servanda est lex simpliciter. Matth. 19, si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Item quantum ad ferialia sive ceremonialia, ut de agno, haedo, et hujusmodi. Et haec possunt attendi, vel secundum literam, et sic non sunt observanda; quia umbra cessat veritate praesente. Unde Hieronymus: ego pronuntio cerimonias omnes esse mortiferas; finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Vel secundum spiritum, scilicet quantum ad spirituale signantur, et sic lex servanda est, quantum ad ceremonialia, quia illa sunt facienda quae pro ferialia signantur implenda a nobis, praeter veritatem credendorum quam Christus exhibuit in seipso; et sic loquitur Glossa. Unde Roman. 3, legem ergo destruimus per fidem? Absit. Sed legem statuimus. Dicentes, hic in speciali describitur magnificatio in sermone. Primo autem ponitur magnificatio sive laus quantum ad divinae operationis fastigium. Secundo quantum ad exhibendi cultus debitum, quis non timebit? Fastigium sive sublimitas divinae operationis extollitur. Primo, quantum ad sapientiam et potestatem. Secundo, quantum ad justitiam sive bonitatem. Sapientia enim et potentia et bonitas, sunt in operatione divina. Juste et vere. Dicit igitur, dicentes, ad Dei honorem, et ad aliorum excitationem, magna, in creatione, et mirabilia, in recreatione hominis, sunt opera tua: et sic intelligitur de diversis operibus. Vel, magna in se. Mirabilia, in consideratione, propter magnitudinem sapientiae et potentiae: et sic de eisdem, Job 5, qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero. Qualis autem et quantus sit opifex ipse, subjungitur, domine, per praesidentiam, Deus, per naturam, omnipotens, per infinitam potentiam. Supra 4, sanctus, sanctus, sanctus, domine Deus omnipotens et cetera. Viae tuae, idest operationes tuae, quibus ad nos venis, vel nos ad te; ut sunt praecepta, sacramenta, et illa quae Deus operatur circa hominem, quantum ad profectum meritorum, sunt justae, idest rectae in se: quia nihil habent distortum, et verae, in promissione; quia reddunt quod promittunt; idest Deus reddit praemium quod promittit observantibus suorum praeceptorum et sacramentorum institutiones. Vel de operibus punitionis sic. Viae tuae, idest poenae sive flagella, sive reprobationes, cum malos impoenitentes abjicis, quae docent nos redire ad te, sunt justae, quia punis propter culpam. Verae, idest nullatenus ad falsitatem judicii declinantes; quia non punis supra culpam, imo semper infra. Daniel. 3, viae tuae justae et judicia tua vera. Rex sanctorum, scilicet Angelorum et hominum; quia sancti et justi sunt familia tua, super quam regnas; mali enim non sunt de familia Dei. Levitici 19, sancti estote, quoniam sanctus sum dominus Deus vester. Sed quomodo dicitur rex sanctorum, cum sit universaliter dominus et rex omnium, et etiam malorum et omnium rerum? Esther 13, domine rex omnipotens, in ditione tua et cetera. Respondeo. Dicendum quod Deus est rex omnium universaliter per generalem dominationem. Ad commendandam tamen ejus bonitatem, quia non habet familiam, nisi sanctam, dicitur quandoque specialiter rex sanctorum sive justorum, per familiarem dilectionem et specialem gubernationem; quia familiariter diligit justos, et diligitur ab eis; et specialiter eos gubernat; quia subjiciunt se ipsius dominationi. Propter hoc etiam dicitur Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob. Marci 12. Alia litera habet, saeculorum, idest omnium rerum in omnibus saeculis ab initio mundi in perpetuum. Tobiae 13, regemque saeculorum exaltate in operibus vestris. Ex quo patet quod vivens et dominans in aeternum suos praemiat aeternaliter. Sapient. 5, justi in perpetuum vivent. Quis non. Hic extollitur Deus quantum ad exhibendi cultus debitum. Ad cultum autem qui Deo debetur, concurrunt duo: scilicet affectio timoris, intra, et obsequium magnificationis extra in ore et opere. Cujus ratio est magnitudo misericordiae. Primo ergo tangitur affectio timoris. Secundo obsequium magnificationis, et magnificabit. Tertio subditur efficacia rationis, quia solus. Dicit igitur, quis: quasi dicat: cum tantus opifex sis, ergo, quis non timebit te domine? Timore casto, per quem vitatur malum, et fit bonum, Jeremiae 10, quis non timebit te rex gentium? Quis non magnificabit, verbo et facto, nomen tuum? Quod est Deus, quod tibi soli convenit: quasi dicat: nullus debet esse qui te non timeat, et magnificet nomen tuum. Psal. magnificate dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in id ipsum. Ad magnificandum autem excitari debemus maxime propter viscera suae misericordiae. Unde sequitur, quia: quasi dicat: vere magnificari debes ab omnibus, quia solus pius es: quod patet in redemptione generis humani, et quia gratis salvat, ut dicit Glossa. 2 Paralipomenon trigesimo: pius et clemens est dominus Deus noster. Dicit autem, solus, quia summa et ineffabilis misericordia non convenit nisi Deo. Sed objiciet aliquis contra hoc quod dicitur solus; quia quilibet justus pius est, unde de quolibet confessore dicitur: qui pius prudens. Responsio patet. Est enim pietas in genere, quae scilicet est finita et limitata, et non est summa sive infinita; et haec convenit homini et Angelo. Est etiam pietas extra genus, quae scilicet non cadit sub limitatione, quia infinita; et haec est solius Dei: de hac agitur hic. Item hic loquitur de pietate quae est per essentiam non per participationem. Quoniam venient. Hic ostenditur debitum divini cultus esse implendum in re; quia coletur Deus ab omni gente. Coli autem non potest sine fide interiori et actu exteriori, si fieri possit: hoc autem fieri debet, quia semper Deus est in suis judiciis justus, et hoc est omnibus certum. Primo ergo tangitur accessus in credendo. Secundo reverentia in adorando, et adorabunt. Tertio reverendi ratio, quoniam judicia. Dicit igitur, quoniam: quasi dicat: ita debet te creatura magnificare, et vere sic fiet. Quoniam, non est terminativum sed explanativum, venient, gressu fidei, omnes gentes, idest aliqui de omnibus gentibus. Hoc non solum habet veritatem pro tempore primitivo, et medio in quo sumus; sed etiam pro statu ultimo potest hoc intelligi; quia licet sub Antichristo multi decipiantur, tamen prius revertentur ad fidem electi de diversis nationibus, et ipsi etiam Judaei convertentur. Psal. ad te omnis caro veniet. Et adorabunt, vera fide et devotione, in conspectu tuo, idest in beneplacito tuo praesentabunt se ad implendum tuum beneplacitum. Isaiae 60, et adorabunt vestigia pedum tuorum. Dignum autem est te adorare et venerari. Quoniam judicia tua, quibus quosdam reprobas, quosdam eligis, etiam ante judicium generale, manifesta sunt, idest manifestum est quod justa sunt; et ideo cum reverentia adorandus es, et caput tibi submittendum. Psal. justus es domine, et rectum judicium tuum. Sed contra: Roman. 11, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Respondeo. Judicia Dei in electione quorumdam et reprobatione aliorum sunt manifesta, loquendo de eis in generali; quia certum est quod justa sunt. Considerando autem ea in speciali, valde occulta sunt, scilicet quare hunc potius eligit quam illum; quare hunc erigit de faece, illum non: et sic accipitur illud Roman. 11. Unde Augustinus 2 libro de civitate Dei: cujus plene judicia nemo comprehendit, nemo juste reprehendit. Et post haec vidi. Hic ostendit manifestam veritatem in novo testamento, quae latebat sub figuris et prophetiis, quam praedicant praemissi Angeli. Propter quam etiam est optimum, ut Angeli, idest praedicatores, per totum mundum praedicent. Item ex veritate manifesta, patet impios qui volunt credere recte esse damnandos, ut patet in Glossa. Dicit igitur, et post haec, scilicet post praemissa de Angelis et adhaerentibus eis, vidi, interno visu. Quid autem vidit, subjungit, et ecce: notatur praesentia rei visae, tamen sub figura. Apertum est templum, idest revelatum est mysterium, sive illud quod prius fuit occultum, quod est sacrum ac venerabile, quod continet virtualiter cultum Dei, quod erat prius quasi templum clausum ante quam Christus ea quae sub figuris in lege latebant, aperuisset, implendo humanam redemptionem et aperiendo Scripturas. 2 Corinth. 3, nos autem revelata facie et cetera. Templum inquam, tabernaculi testimonii, idest mysterium Ecclesiae militantis. Illa enim mysteria ad Ecclesiam pertinent, similiter et ad sponsum suum. Et dicitur Ecclesia. Tabernaculum; quia ad honorem Dei militat contra vitia et contra hostes fidei, et in ea Deus sicut in tabernaculo habitat pugnans pro suis. Psal. domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Tabernaculi inquam testimonii, per similitudinem quamdam ad tabernaculum feriale, et materiale, quod fuit sub vetere lege. Exod. 27, ut ardeat semper lucerna in tabernaculo testimonii, quod panem de caelo dedit eis. Tabulae, in testimonium quod legem naturalem sopitam in eis suscitaverat in scripto. Virga Aaron, in testimonium quod omnis potestas est a Deo. Juxta haec Ecclesia dicitur tabernaculum testimonii: quia in se habet humanitatem Christi plenam. Manna deitatis, quod est testimonium divinae bonitatis Ecclesiam pascentis verissimo cibo. Item habet legem novam scriptam in tabulis cordis, quod est testimonium divinae bonitatis simul et veritatis, Ecclesiam erudientis caelesti documento. Item habet potestatem ligandi et solvendi, quod est testimonium divinae bonitatis simul et potestatis extollentis Ecclesiam dignitatis fastigio. In caelo: quasi dicat: mysterium apertum est, et hoc in caelo, idest in ipsa Ecclesia. Mysteria enim quae ad Ecclesiam pertinent et primum latebant, manifestata sunt per Christum in Ecclesia, ipsa, ut scilicet sint nota fidelibus, qui sunt de Ecclesia. Supra 12, et apertum est templum Dei in caelo. Et exierunt. Hic ostendit praemissorum Angelorum, idest praedicatorum idoneitatem. Et hoc primo quantum ad zeli promptitudinem; quia prompti sunt ad adjutorium animarum: unde dicitur, et exierunt. Secundo quantum ad officii auctoritatem, septem Angeli. Tertio, quantum ad internam soliditatem, vestiti lapide. Quarto, quantum ad vitae sinceritatem, mundo. Quinto, quantum ad virtutum speciositatem, et candido. Sexto quantum ad conservativam caritatem, praecincti. Praedicatores enim debent esse ad praedicandum prompti. Item debent habere auctoritatem praedicandi. Debent etiam esse solidi contra tentamenta et adversa. Item sinceri et virtutibus speciosi. Haec autem omnia non conservantur nisi per caritatem quae vanos cogitatus compescit. Dicit igitur: et exierunt: hoc intelligatur pro tempore praeterito, praesenti et futuro; quia quod tunc vidit septem Angelos exisse, signat quod praedicatores sancti olim se praeparaverunt ad praedicandum, et tunc praeparant et praeparabunt. De templo, idest de secreto contemplationis, in quo quasi in templo habitant et colunt Deum. Vel de interno cubiculo conscientiae. Quasi dicat: praedicatores sancti reddunt se praeparatos ad proficiendum aliis; se enim praeparare quasi quoddam exire est. Non enim loquitur hic de ipso actu praedicandi, sed infra 16, ite et effundite et abiit et cetera. Cantic. 2, egrediamur in agrum et cetera. Septem Angeli, idest universi praedicatores qui sunt nuntii salutis ad homines. Et sic ostenditur auctoritas in generali, deinde in speciali. Habentes septem plagas, idest potestatem inferendi universas poenas divinae iracundiae, quod intelligitur per comminationem. De hoc dictum est supra in principio capituli. Vestiti, idest circumdati, lapide, idest firmitate, ut dicit Glossa, quia lapis quid firmum est. Vestitus hominem undique circumdat et protegit; sic undique debet praedicator esse circum munitus fortitudine contra omnem tentationem et adversitatem, ut protegatur a nocumento peccati. Supra 5, et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna et cetera. Mundo, a malitia peccati. Gregorius in Gregoriano: necesse est ut manus esse munda studeat, quae diluere sordes curat. Et candido, virtutibus et meritis. Isa. 52, quam pulchri super montes pedes annuntiantis et cetera. Vel, vestiti lapide, idest Christo. Galat. 3, quotquot baptizati estis, Christum induistis. Christus autem dicitur lapis propter firmitatem. Daniel. 2, abscissus est de monte lapis sine manibus. Ipse etiam est mundus per humanitatis sinceritatem 1 Petr. 2, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, candidus per divinitatem pulchram ineffabiliter. Sap. 7, candor enim est lucis aeternae et cetera. Alia litera habet, vestiti linteo mundo: in quo notatur puritas castitatis. Linteum enim ex terra nascitur et justo labore ad candorem ducitur: sic est de castitate. Et praecincti circa pectora, idest restringentes vanas cogitationes, sicut aliquod cingulum pectus stringit. In hoc autem notatur quod non sufficit restringere libidinem operis, sed oportet etiam cogitationis: unde oportet habere castitatem carnis et sanctimoniam mentis. Ephes. 6, state succincti lumbos mentis vestrae. Isidorus, 2 Lib. de summo bono: quod si ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen cogitationis malitia non erit innocens. Zonis aureis, idest cingulo castitatis, quod restringit vanos cogitatus, sicut zona corpus: zona autem aurea dicitur propter pretiositatem, quia alias virtutes excedit, sicut aurum alia metalla. 1 Corinth. 13, major autem horum est caritas. Coloss. 3, super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Dicitur autem in plurali zonis aureis, propter diversitatem subjectorum, in quibus multiplicatur caritas secundum numerum. Sed zonas aureas pauci habent: multi autem luteas, idest affectiones terrenorum corda eorum stringentes: pro hac zona dabitur eis funiculus, quo semper in Inferno ligati teneantur. Isa. 3, et pro zona funiculus. Et unum. Hic ostendit poenarum infligendarum qualitatem, quia illae poenae sunt magnae et asperae: sunt enim ex divina iracundia; et quia praedicatores novi testamenti habent ex institutione priorum patrum quod praedicent divinam iram; ideo dicit: et unum. Quasi dicat: ita vidi Angelos se ad praedicandum parantes. Et unum ex quatuor animalibus, idest unus ordo praedicatorum. Quatuor animalia sunt universi praedicatores; et possunt hic accipi tam praedicatores veteris testamenti quam novi testamenti: et dicuntur quatuor propter praedicationem quae per quatuor orbis partes fieri debet: unde ex his quatuor animalibus est unus ordo praedicatorum: scilicet praedicatores priores, ut fuerunt sancti prophetae, ex quorum doctrina alii sequentes informati fuerunt ad praedicandum iram divinam impiis: unde Psalm. disperdet eos et cetera. Item. Injusti autem disperibunt. Isa. 3, vae impio in malum retributio et cetera. Similiter et alii prophetae. Dedit septem Angelis, idest universis aliis praedicatoribus sequentibus: vel specialiter universis praedicatoribus qui erunt tempore Antichristi. Septem phialas, idest abundantiam divinorum sermonem et doctrinae ad annuntiandum iram Dei. Phiala est vas de quo accipitur vel datur potus alii: unde phiala hic intelligitur abundans scientia. De hoc sumitur praedicatio potans impios amaritudine comminationum, sive praedicatio poenarum quibus potandi sunt impii. Dicuntur autem septem phialae propter numerum qui ponitur in septem Angelis praedictis: scilicet propter septenarium ordinem praedicatorum in diversis temporibus; ita quod quilibet Angelus dicitur habere suam phialam, sicut patet infra 16. Possunt etiam intelligi septem, propter scientiam praedicandi universas poenas reproborum. Aureas, quia hujusmodi abundantiam scientiae et sapientiae caelestis non mundanae. Aurum enim propter pretiositatem et fulgorem sapientiam caelestem designat. Plenas iracundiae Dei, quia doctrina prophetarum docet alios praedicatores annuntiare malis magnitudinem divinae iracundiae quae patebit in poenis. Ut autem ostendatur ira ejus non dissimulanda, sequitur: viventis in saecula consecutiva. Saeculorum, idest in aeternum: unde patet magnitudo punientis, et quod potest in aeternum punire. Supra 14, et ascendet fumus tormentorum in saecula saeculorum. Quasi dicat: ex doctrina priorum patrum informantur alii praedicatores, magna et caelesti scientia, ad praedicandum magnitudinem irae divinae super impios. Vel, unum de quatuor animalibus, scilicet Christus qui fuit nobilissimus inter omnes praedicatores; qui licet super omnes praedicatores sit et doctor omnium, tamen per hoc quod homo esse voluit, non dedignatur inter eos annumerari. Item ipse Christus potest dici unus ex quatuor animalibus secundum quod consideratur in uno statu. Potest etiam dici quatuor animalia, per signatum, secundum quod est in quadruplici: factus est enim homo temporaliter nascendo, vitulus patiendo, leo resurgendo, aquila ascendendo. Dedit, idest dat septem Angelis, idest universis praedicatoribus. Septem phialas, idest corda continentia abundantiam divinorum sermonum. Aureas, propter caelestem sapientiam, ut prius. Plenas irae Dei, idest continentia quasi vasa iram Dei, scilicet ad annuntiandum poenas hominibus. Ipse enim Christus sanctis praedicatoribus dat directionem ad praedicandum et annuntiandum communiter peccatoribus poenas eis debitas. De phialis dictum est supra 5. Sed objicitur, quia supra eodem dicuntur praedicti Angeli habere septem plagas: quid igitur intelligitur datum eis hic? Item supra 5 de praedicatoribus dicitur: habentes singuli cytharas et phialas plenas odoramentorum etc.; hic autem dicitur plenas iracundiae Dei. Quomodo haec simul vera sunt? Item dicitur hic aureas, et subditur plenas iracundiae Dei: haec a se dissonare videntur. Item iracundia terrorem dicit, saltem poenalem; ergo non est in Deo. Respondeo. Ad primum dicendum, quod supra agitur de potestate praedicatorum, hic de informatione per priores patres, vel per ipsum Christum. Ad secundum dicendum, quod praedicatores habent phialas plenas odoramentorum quantum ad se in respectu ad Deum apud quem redolent ex vi devotionis: habent et phialas plenas iracundiae Dei quantum ad peccatores in respectu quantum ad eorum perversitatem, cui debetur poena damnationis. Ad tertium dicendum, quod phialas aureas habent quantum ad directum Annuntiationis, quia divina sapientia eos dirigit ad annuntiandum: habent autem plenas iracundiae Dei, quantum ad rem annuntiatam, scilicet poenam. Ad aliud dicendum, quod etsi in homine aliquam turbationem dicat, non tamen in Deo, sed justitiam punientem, vel punire disponentem, vel comminantem ubi videtur iratus. Unde Isidorus 1 Lib. de summo bono: apud Deum turbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est: sed ipsam aequitatem justitiae qua reos punit iracundiam sacra lectio nominavit. De hoc magis dictum est supra 6. Et impletum. Hic ostendit impiorum affligendorum perversitatem, quia in tenebris erroris sunt irrevocabiliter: unde debetur eis damnatio. Primo ergo ostenditur caligo erroris. Secundo duratio caliginis, et nemo. Dicit igitur: et impletum est: quasi dicat: ita sunt aperta mysteria fidelibus; tamen infidelibus sunt clausa. Hoc est quod dicitur: et impletum est templum, idest sacrarium divinorum mysteriorum quae sunt aperta fidelibus, ut supra dictum est. Fumo, idest obscuritate excaecativa quantum ad infidelem: quasi dicat: mysteria quae sunt aperta fidelibus obscurata sunt infidelibus, propter eorum errorem: et hoc est a majestate Dei, idest per altitudinem divinae majestatis; quae tanta est, quod infideles non possunt eam agnoscere, etiam per fidem, propter caecitatem cordis eorum. Potest quidem infidelis, licet sit caecus, per fidelitatem cognoscere magna autem ut corporalia quae sunt scientiarum saecularium, quia non sunt infinitae altitudinis; sed divina majestas non potest in eis cognosci per fidem nisi mentis oculo illuminatae. Et de virtute ejus, idest propter virtutem Dei, qui claudit sua mysteria indignis. Supra 3, claudit et nemo aperit. Differunt autem majestas et virtus per rationem intelligendi; quia majestas dicitur in se: virtus vero inquantum operatur vel potest operari in creatura, vel claudendo, vel aperiendo, vel alio modo. Et nemo, scilicet de reprobis. Poterat, idest potest. Introire in templum, idest cognoscere mysteria Ecclesiae, ut ea quae sunt nostrae redemptionis et alia multa, quia excaecavit eos malitia eorum. Sap. 2, donec consummarentur septem plagae septem Angelorum, idest donec consummentur, hoc est donec completae sunt comminationes universorum praedicatorum, de universis poenis peccatoribus infligendis: tunc enim sensus poenarum et experientia faciet eos intelligere. Sicut enim dicit Gregorius, poena oculos aperit, quos culpa claudit. Tunc enim dicent illud Sap. 5, erravimus a via veritatis et cetera. Vel, in templum, idest in Ecclesiam per fidei susceptionem, quia scilicet obstinati. Donec consummarentur etc., idest donec consummentur, hoc est, completae sunt in judicio universae poenae damnationis, quas universi praedicatores comminati sunt: constat autem, ut dicit Glossa, postea non intraturos. Sed objicitur, quia si non potest infidelis effici membrum Ecclesiae; ergo per impotentiam excusantur. Item si non potest donec damnatio malorum compleatur; ergo postea poterit; quod est falsum. Respondeo. Ad primum dicendum, quod hic agitur de infidelibus omnino in se obstinatis et a Deo reprobatis: tales enim propter mentis obstinationem et divinam destinationem non possunt venire ad fidem; non quia non possent si obicem tollerent; sed supposita mentis irrevocabili induratione non possunt. Simile Joan. 12, propterea non poterant credere et cetera. Aliter autem impotentia non excusat eos, quia est ex culpa eorum. Ad secundum dicendum, quod donec accipitur exclusive, ut in Psalm. sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos etc. secundum unum modum; sede scilicet occulte. Quandoque inclusive, ut Matth. 1. Non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum; idest nec ante nec post. Similiter cum dicitur, iste non poenituit donec mortuus est. Similiter accipitur hic, sicut innuit Glossa; quia nec ante intrabunt gremium Ecclesiae nec post. Possunt etiam haec aliter intelligi de fidelibus, sicut in parte innuit Glossa: quasi dicat: ita templum, idest mysterium divinum apertum est fidelibus, et ita praedicatores instituuntur per prophetas et per Christum; nondum tamen habent plenam notitiam quae erit in patria: et hoc est quod dicit: et impletum est templum, idest sacrarium divini mysterii, fumo, idest obscuritate; quia licet veritas sit revelata a novo testamento, tamen in magna obscuritate sumus respectu patriae. 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie a faciem. Specialiter autem hunc eligit illum reprobat: hoc plenum est fumo. Rom. 11, o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Quod autem mysterium Dei sit nobis obscurum, hoc est a majestate Dei, idest propter infinitatem divinae majestatis quae a mortali clare non potest cognosci. Et de virtute ejus, idest propter infinitatem suae virtutis, de qua non potest in via cognosci, quare hoc faciat potius quam illud. Jerem. 32, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. In fine tamen saeculi dabitur sanctis plenior cognitio: unde sequitur: et nemo, etiam fidelis in via, poterat, idest potest, introire in templum, idest in secretum divinum cognoscendum, scilicet quare hunc ab aeterno praedestinavit non illum: donec consummarentur etc. idest donec compleatur judicium in quo poenae universae infligendae sunt malis, sicut praedicatores annuntiaverunt; et tunc electi cognoscent divina secreta prius ignota, sicut vult Glossa, Philipp. 3, tunc cognoscam sicut et cognitus sum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264