[90324] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7 l. 2 Dicens Matth. XIX, 6: quos Deus coniunxit, homo non separet. Praecipio, inquam, uxorem a viro non discedere, et subintelligendum est, excepta causa fornicationis, quam Christus excepit, et hic tacetur, quia notissima est. Hanc solam excepit dominus, caeteras omnes molestias iubet pro fide coniugii fortiter sustineri. Matth. XIX, 9: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Hoc autem quod dicitur hic, secundum Glossam Augustini, intelligitur de coniunctis matrimonialiter, quorum uterque fidelis est. Quod si discesserit, scilicet propter causam fornicationis, praecipio, inquam, manere innuptam, vivente marito, quia si solvitur matrimonium quoad thorum, non tamen quoad vinculum, aut viro suo reconciliari, scilicet si vir non continet. Et similiter vir uxorem non dimittat, nisi ob causam fornicationis. Similis forma in viro et in muliere servatur. Unde supplendum est quod de uxore praemisit, scilicet quod si omnino dimiserit, non ducat aliam, vel reconcilietur uxori. Sed contrarium videtur dicere Ambrosius super hunc locum. Unde dicit: ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur qua et superior. Sed Magister dicit a falsariis esse appositum, et ideo nullatenus est tenendum. Notandum est hic quod septem sunt casus in quibus vir non potest ob causam fornicationis uxorem dimittere. Primus casus quando ipsemet eam prostituit; secundus quando ipse cum alia fornicatus fuerit; tertius quando ipse ei occasionem fornicandi dedit, ut quia non vult reddere debitum; quartus quando ipsa credens probabiliter virum mortuum, alteri nupsit; quintus quando violenter ab aliquo oppressa fuit; sextus quando sub specie viri sui ab altero cognita fuit; septimus quando fuit a viro post adulterium manifeste deprehensum, nihilominus retenta. Deinde cum dicit nam caeteris dico, etc., agit de inseparabilitate matrimonii personarum disparis cultus, cum alter est fidelis, alter non. Ubi primo dicit quod fidelis non dimittat infidelem volentem sine contumelia creatoris cohabitare; secundo quod si non vult, fidelis non tenetur eum sequi, sed potest alteri nubere, ibi quod si infidelis discedit, etc.; tertio quod nisi infidelis prior recedat, fidelis debet patienter commanere, ibi unde enim mulier, et cetera. In prima, primo ponit admonitionem; secundo admonitionis rationem, ibi sanctificatus est enim, et cetera. In prima, primo loquitur generaliter tam viris quam foeminis; secundo specialiter viris, ibi si quis frater, etc.; tertio specialiter foeminis, ibi et si qua mulier, et cetera. Dicit ergo nam caeteris, id est, ubi non uterque fidelis est, sed alter fidelis, alter infidelis, dico ego, consulendo non praecipiendo, non dominus dixit hoc proprio ore. Ac si dicat: et hoc dico ex Deo, licet ipse non dicat hoc ore proprio. Dico, inquam, hoc: si quis frater, fidelis, conversus scilicet ad fidem in coniugio. Intelligitur enim hoc de his qui in infidelitate contraxerunt, non de his qui in dispari cultu; tunc enim nullum esset matrimonium, sed essent separandi, sicut fecit Esdras Esdrae X, T. Si quis, inquam, habet talem uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, sine contumelia scilicet creatoris, non dimittat illam; consilium est, non praeceptum, ut qui contrarium agit, non sit transgressor, secundum Glossam. Deinde cum dicit et si qua mulier, hic loquitur specialiter foeminis, ubi primo supponit fidem in aliquo, cum dicit et si qua mulier; secundo infidelitatem in altero, cum addit virum infidelem; tertio infidelis voluntatem cohabitandi, ibi et hic consentit; quarto consulit fideli commanere illi, ibi non dimittat. Dicit ergo: et similiter si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et consentit habitare cum illa sine contumelia creatoris; nam si nollet cohabitare sine contumelia nominis Christi, debet fidelis eum dimittere, quia contumelia creatoris solvit matrimonium, secundum Glossam, et potest fidelis contrahere. Si, inquam, ita est, non dimittat virum: consilium est, non praeceptum; licet enim infidelem fideli dimittere, sed tunc non expediebat. Deinde cum dicit sanctificatus est vir, posita admonitione, hic ponit admonitionis rationem, ubi allegat exemplum; secundo periculum, ibi alioquin, etc.; tertio fructum, ibi nunc autem sancti, et cetera. In prima primo exemplificat de viro infideli, secundo de muliere, ibi: et sanctificata est mulier, et cetera. Dicit ergo, sanctificatus est, quasi dicat: fidelis infidelem volentem cohabitare non dimittat; hoc ideo dico, sanctificatus est enim, et cetera. Hoc dupliciter legitur. Primo modo sic: sanctificatus est enim vir infidelis, aliquando, per mulierem fidelem; id est, aliquando contingit quod unus per alium convertitur ad fidem, et sic sanctificatur; et hoc iam forte contigerat, sicut Sisinnius per Theodoram Romae tempore Clementis conversus est. Et similiter sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem, scilicet per ipsius admonitionem et doctrinam. Alio modo legitur sic: ita fidelis infidelem non dimittat, sanctificatus est enim vir, etc., id est, nullam immunditiam contrahit fidelis ex cohabitatione vel ex commixtione cum infideli, sed servat veram pudicitiam, secundum Augustinum. Deinde cum dicit alioquin filii, etc., hoc legitur dupliciter: uno modo de filiis nascituris; alio modo de iam natis. Primo modo sic: alioquin, scilicet si disceditis, et vos aliis copulatis, filii vestri, qui de hac copula nascerentur, immundi essent, scilicet spurii, quia non de legitimo matrimonio. Nunc autem, si permanetis, sancti sunt, id est, mundi, quia de legitimis coniugiis nati. Secundo modo legitur sic: alioquin, scilicet si disceditis, filii vestri, iam nati, immundi essent, id est, in infidelitate remanerent, sequentes scilicet maiorem partem quae tunc erat infidelium; nunc autem, si permanetis, sancti sunt, id est, Christiani fiunt. Deinde cum dicit sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem. Thema in festo beatae Caeciliae quae convertit virum suum ad fidem. Inter omnia quae regunt hominem in via salutis praecipuum est sequi societatem sanctorum. Hoc ostendit Psalmista verbo, cum dicit: cum sancto sanctus eris, etc.; hoc ostendit Caecilia facto, secundum quod hic dicitur: sanctificatus est vir, etc.; in quibus verbis tria commendant ipsam, scilicet natura, gratia et doctrina. Natura humana quae notatur in muliere: gratia, quae notatur in viri sanctificatione, ut sibi sit nobilis per naturam, Deo humilis per fidem, proximo utilis per doctrinam. Doctrina enim redditur commendabilior consideranti actum, obiectum, et oppositum. Actus est sanctificare, obiectum est vir, oppositum est infidelitas. Infidelitas est culpa tenacior: virilitas sexus robustior: sanctificare actus difficilior. Et tamen cum esset mulier, per doctrinam suam convertit incredulum, emollivit robustum, mundavit immundum, et sic sanctificavit infidelem virum. Multae vero sunt proprietates mulieris commendabiles, quae huic conveniunt, ut sint tres proprietates quoad actum cordis, tres quoad actum oris, et tres quoad actum operis. Tres primae sunt: sapientia ex parte rationalis, Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat sibi domum, munditia ex parte concupiscibilis, Eccli. XL, 19: aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super eam mulier immaculata computabitur, constantia ex parte irascibilis, Ruth III, 11: scit omnis populus te esse mulierem virtutis, etc.; tres secundae sunt: modestia contra multiloquium, Eccli. XXVI, 18: mulier sensata et tacita non est immutatio animae eruditae: veritas contra mendacium, Iudith VIII, 28: omnia quae locuta es vera sunt, discretio contra stultiloquium, I Reg. XXV, 3: erat mulier prudentissima et speciosissima; Iudith c. XI, 19: non est talis mulier super terram in aspectu, et in pulchritudine et in sensu verborum. Tres ultimae sunt: sanctimonia in facto, Iudith VIII, 29: ora pro populo, quia mulier sancta es, verecundia in signo, Eccli. XXVI, v. 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata, gratia in conversando, Prov. XI, 16: mulier gratiosa inveniet gloriam. Propter eminentiam horum dicitur de beata virgine Maria: benedicta tu in mulieribus.
[90325] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7 l. 3 Superius ostendit quod fidelis non debet dimittere infidelem cohabitare volentem, hic autem dicit quod si non vult cohabitare, non tenetur fidelis eum sequi, sed potest alteri nubere; ubi primo ponitur ipsa concessio; secundo concessionis ratio duplex: prima est libertas, ibi non est enim servituti, etc.; secunda est pacis tranquillitas, ibi in pace autem, et cetera. Dicit ergo: quod si infidelis, vel mulier, discedit, a fideli, odio fidei, discedat, et potest fidelis qui dimittitur contrahere; primum enim matrimonium dissolubile erat, quia numquam fuit ratum. Non enim servituti, scilicet coniugali, subiectus est frater aut soror, fidelis, id est, non cogitur sequi infidelem odio fidei discedentem, sicut dicit Glossa Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. In pace autem, quasi dicat: ideo discedat fidelis, quia in pace vocavit nos Deus, id est, ideo non debemus litigare cum eo qui odio fidei discedit. Vel sic, quamvis ita sit quod fidelis non est subiectus servituti, nihilominus tamen non debet occasionem discordiae et dissidii praebere, sed pacem servare. In pace autem vocavit nos Deus. Non est enim Deus dissensionis, sed pacis, infra XIV, 33. Deinde cum dicit unde enim scis, mulier, etc., hic dicit quod si infidelis non discedat, fidelis debet patienter commanere. Ad quod allegat primo spem alienae conversionis; secundo permanentiam in statu propriae vocationis, ibi unumquemque sicut vocavit Deus, etc.; tertio exemplum in ritu conversationis, ibi circumcisus aliquis, etc.; quarto exemplum in statu conditionis, ibi servus vocatus es, et cetera. In prima, primo innuit quod mulier fidelis commanendo, virum ad fidem potest convertere; secundo quod similiter vir fidelis mulierem infidelem potest salvare, ibi aut unde scis hoc, vir, etc.; tertio quod ideo debent patienter commanere, ibi nisi unicuique, et cetera. Dicit ergo unde enim scis, quasi dicat: vere debet manere fidelis cum infideli, quia unde scis, id est, scire potes, o tu mulier fidelis, si virum infidelem salvum facies? Eum scilicet commonendo et convertendo ad fidem; quasi dicat, hoc potest contingere. Ambrosius: hoc ideo dicit, quia forsan potest credere qui horret nomen Christi. Aut unde scis, id est, scire potes, o tu vir fidelis, si mulierem infidelem salvam facies, eam ad fidem convertendo? Quia hoc sperare debes. Nisi unicuique, hoc dupliciter legitur; uno modo sic: unde scis hoc, nisi ita habeas te, supple ad tuum comparem, sicut dominus divisit unicuique? Scilicet viro praeesse, et mulieri subesse. Secundo modo sic: unde scis hoc, nisi, supple, patienter expectes fieri, sicut divisit dominus unicuique? Id est, ordinavit de unoquoque quando credat et quando salvetur. Ergo tu debes expectare et commanere. Rom. XII, 3: unicuique sicut divisit dominus. Deinde cum dicit unumquemque sicut vocavit, etc., hic ostendit quod fidelis debet manere cum infideli coniuge, allegans permanentiam in statu propriae vocationis. Primo ergo allegat divinam vocationem; secundo suam auctoritatem, ibi sicut in omnibus Ecclesiis, et cetera. Dicit ergo, unumquemque, quasi dicat: et quomodo scis hoc, o vir et mulier, nisi quilibet ambulet perseveranter ita sicut Deus vocavit unumquemque, id est, in eo statu in quo Deus vocavit unumquemque, non autem quomodo sint. Quasi dicat: et hoc ita praedico in Ecclesia vestra, sicut in omnibus Ecclesiis. Turpis enim est pars quae suo toto non convenit. Est ergo sua ratio talis: unusquisque debet manere in eo statu in quem Deus vocavit; ergo si vocavit aliquos in coniugium, debent manere in ipso. Haymo: si habeas uxorem, maneas cum ea, et si non habeas, ducere non concupiscas. Deinde cum dicit circumcisus aliquis, etc., hic ponit exemplum: ubi primo ponit ipsum exemplum; secundo exempli rationem, ibi circumcisio enim nihil est; tertio regulam generalem, ibi unusquisque in qua vocatione. Ponit autem exemplum in ritu vivendi, primo Iudaeorum, secundo gentilium, ibi in praeputio aliquis vocatus est, et cetera. Dicit ergo circumcisus, etc., quasi dicat: unusquisque ambulet in eo statu in quo vocatus est; verbi gratia circumcisus quis vocatus est, id est in ritu Iudaico? Non adducat, id est, non cogatur adducere, praeputium, id est, ritum gentilium. In praeputio, id est, in ritu gentili, quis vocatus est? Non circumcidatur, id est non cogatur ad ritus Iudaicos. Augustinus: servat ubique apostolus construere Ecclesias, sive Iudaeorum, sive gentilium; numquam enim aufert consuetudinem, quae servata non impedit salutem; ergo si coniugium non impediat, debent vocati in coniugio commanere. Deinde cum dicit circumcisio enim nihil est, hic subdit rationem exempli, quae talis est: ritus non impediens salutem, non debet mutari propter vocationem ad fidem, sed ritus tam Iudaicus quam gentilis est huiusmodi, ergo et cetera. A simili ergo arguit in matrimonio. Primo ergo tangit quod est ad salutem indifferens; secundo quod est necessarium et expediens, ibi sed observatio mandatorum, et cetera. Dicit igitur circumcisio nihil est, id est nihil prodest, et praeputium nihil est, id est nihil prodest vel obest; quasi dicat: talis vel talis ritus vivendi nihil proficit ad salutem. Gal. ult.: in Christo Iesu nec circumcisio aliquid valet, nec praeputium, sed nova creatura. Ambr.: ad salutem nec prodest nec obest Iudaicus aut gentilis ritus. Sed observatio mandatorum Dei, aliquid prodest. Sap. VI, 19: custoditio legum, consummatio est incorruptionis. Deinde cum dicit unusquisque in qua vocatione, etc., hic concludit regulam generalem, dicens unusquisque, etc., quasi dicat: ita gentilis non inducatur ad circumcisionem, nec econverso; sed potius unusquisque in qua conditione vocatus est, in ea, scilicet conditione vocationi non repugnante, in ea permaneat, et in qua, non a qua. In Glossa Augustini: hoc enim ad eas consuetudines vitae retulit, quae nihil obsunt fidei bonisque moribus; sicut enim coniux, sic et latro ad fidem vocatur. Sed ille in coniugio manet, non a coniugio revocatur. Iste vero a latrocinio revocatur, et in latrocinio non manet. Non enim necesse est ut coniuges desinant esse coniuges propter Christi fidem, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones. Hic quaeritur super illud uxorem a viro non discedere, quare solam causam fornicationis dominus excipit, caeteras vero omnes molestias iubet fortiter sustineri. Contra Lev. XIII, 26 praecipit lex leprosum extra castra eiicere; ergo pro lepra debet uxor a viro discedere. Respondeo: licet possit ob lepram discedere a cohabitatione, non tamen a thoro, quin aliquando teneatur reddere debitum, prope eam manendo. Item aut viro suo reconciliari. Contra, Deut. XXIV, 4 dicitur, quod semel repudiata non potest amplius reconciliari. Respondeo: illud habebat locum in repudio legali, istud vero in divortio evangelico. Lex enim erat severitatis, sed Evangelium pietatis. Item super illud: vir uxorem non dimittat, Glossa notabilis: non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere. Contra Augustinus dicit quod similis forma debet servari in viro et muliere. Respondeo: illud primum in libris Ambrosii a falsariis creditur additum. Vel dicendum quod illud Ambrosii intelligitur in repudio, hoc autem in divortio; nam in repudio legali licebat viro contrahere, non uxori, quia licebat antiquitus uni viro habere plures uxores, non econverso, quia per repudium illud solvebatur matrimonium, non autem per divortium. Item nam caeteris ego dico, non dominus. Contra Matth. IX: qui vos audit, me audit. Respondeo. Non dominus dicit ore proprio, sed inspirando. Item super illud si quis frater habet uxorem, Glossa: coniux fidelis licite potest dimittere infidelem. Contra, Catholica non potest dimittere haereticum. Glossa loquitur de infideli qui caret sacramento fidei, non solum habitu. Item ibidem Glossa: non est reputandum matrimonium quod extra decretum Dei factum est. Contra: ergo matrimonium contractum causa voluptatis non est matrimonium. Respondeo. Extra decretum Dei matrimonium contrahi dicitur, quando contrahitur inter personas lege prohibitas. Item si qua mulier habet virum infidelem, et cetera. Contra: ergo Iudaea conversa non debet dimittere virum Iudaeum, cohabitare volentem. Respondeo. Secus est hodie quam tempore primitivae Ecclesiae, quia tunc erat spes conversionis, nunc autem potius est spes subversionis propter obstinationem infidelium. Item super illud quod si infidelis, discedat, Glossa: recte dimittitur mulier si dicat viro. Non ero mulier tua, nisi de latrocinio divitias mihi augeas. Contra Matth. XIX, 9 excipitur sola causa fornicationis. Respondeo. Tunc debet dimitti, ne scandalum, ad tempus exortum, sit in perpetuum. Item super illud non est enim servituti subiectus, Glossa: contumelia creatoris solvit ius matrimonii in eo qui relinquitur. Contra: matrimonium semper est inter duos; ergo in utroque solvitur vel in nullo. Respondeo. Matrimonium solvitur in utroque, sed impedimentum ex matrimonio resultans, manet in discedente solum. Item circumcisio nihil est. Contra circumcisio quidem prodest, si legem observes. Respondeo. Ante Christum proderat, sed post non prodest. Item super illud unusquisque in qua vocatione, Glossa: ad salutem nihil prodest vel obest Iudaicus vel gentilis ritus. Contra, Gal. V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil prodest. Responsio. Glossa loquitur de ritu conversandi inter homines, non de ritu Deum colendi.
[90326] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7 l. 4 Superius ostendit quod si infidelis coniux non discedat, fidelis debet patienter commanere. Primo ad hoc allegando spem conversionis infidelis; secundo permanentiam in statu propriae vocationis; tertio exemplum in ritu conversationis, hic; quarto allegat exemplum in statu conditionis. Ubi primo ipsum exemplum ponit; secundo rationem exempli subdit, ibi qui enim in domino, etc.; tertio ex hoc regulam generalem concludit, ibi unusquisque ergo, et cetera. In prima primo proponit in aliquo statum servilem; secundo supponit libertatis possibilitatem, ibi sed et si potes, etc.; tertio horum praeeminentiam ad salutem, ibi magis utere. Dicit ergo servus, etc., quasi dicat: unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat, verbi gratia, servus vocatus es? Ad fidem scilicet Christi, non sit tibi curae, ut scilicet velis servitutem effugere. Unde Onesimum servum Philemonis, qui ad eum confugerat, cum precibus remittit ad dominum, ut patet in epistola ad Philemonem; sed, potius, si potes fieri liber, maneas in servitute, quia causa est humilitatis. Et sicut ait Ambrosius: quanto quis despectior est in hoc saeculo propter dominum, tanto magis exaltabitur in futuro. Gregorius: quanto quis Deo pretiosior est, tanto propter eum utilior. Boetius: cum omnis fortuna timenda sit, magis tamen prospera quam adversa. Deinde cum dicit qui enim in domino vocatus est, etc., hic subdit rationem exempli. Et primo ponit rationem exempli ex parte servorum; secundo ex parte liberorum, ibi similiter qui liber est, et cetera. Et est ratio talis in generali: servitus et libertas sunt in domino ad salutem, sed solum debemus esse solliciti de pertinentibus ad salutem, ergo pro indifferenti debet esse nobis servitus et libertas. Dicit ergo qui enim in domino, quasi dicat: et vere non debes curare, enim, pro quia, qui in domino, id est in fide domini, vocatus est servus, servitute corporali, libertus est domini; quia scilicet a domino manumissus liber est libertate spirituali. Est autem libertus a servitute liberatus, et talis a servitute peccati a domino est liberatus; ideo domini libertus. Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Deinde cum dicit similiter qui liber vocatus est, etc., hic ponit rationem ex parte liberorum. Ubi primo tangit in liberis cum servis pro Christo debitam servitutem; secundo servitutis rationem, ibi pretio empti; tertio servitutis obligationem, ibi nolite, et cetera. Dicit ergo: similiter et qui liber vocatus est, libertate corporali, servus est Christi, servitute spirituali, Rom. I, 1: Paulus servus Christi Iesu, etc., quia sive servus, sive liber, omnes tamen servi. Et hoc iustum est, quia pretio empti estis. Hoc dicitur, quia pretio inaestimabili sanguine Christi. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vestra vana conversatione, et cetera. Et quia tanto pretio empti estis, nolite fieri servi hominum, postponendo servitium Dei et vos humanis superstitionibus occupando, hoc enim faciebant isti. Supra I, 12: ego sum Pauli, ego autem Apollo. Unusquisque ergo, et circumcisus et praeputiatus, servus et liber, in quo, statu, vocatus est frater, id est fidelis, in hoc permaneat apud Deum, scilicet observando divina mandata. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Matth. XXIV, v. 13. Ergo si coniugatus vocatus est ad fidem, maneat coniugatus, servando fidem.
[90327] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7 l. 5 A principio huius cap. egit de matrimonio, hic incipit pars secunda, in qua agit de virginitate. Ubi primo agit de virginibus; secundo de virginum custodibus, ibi si quis autem turpem se videri existimat, et cetera. In prima, primo ponit virginibus permanendi in virginitate consilium; secundo nubentibus dat bene vivendi modum, ibi hoc itaque dico, fratres, et cetera. Tertio ostendit quod magis expedit servare continentiae propositum, ibi volo autem vos sine sollicitudine esse, et cetera. In prima parte virginitatem consulit et laudat; secundo matrimonium iam contractum concedit et approbat, ibi alligatus es uxori, etc.; tertio matrimonium contrahendum defendit, et a peccato excusat, ibi si autem acceperis uxorem, et cetera. In prima dicit duo de virginitate. Primo quod non est servanda ex praecepto; secundo quod est servanda ex consilio, ibi consilium autem do. Ubi ponit duplicem rationem quare istud consilium est servandum. Prima est consiliarii auctoritas; secunda rei consultae dignitas, ibi existimo enim hoc bonum. Dicit ergo de virginibus, etc., quasi dicat: de coniugatis non separandis praeceptum Dei est, de virginibus autem praeceptum domini non habeo; ut scilicet contineant, vel ut nubant. Quod enim de hoc dixit dominus, Matth. XIX, 12, dixit consulendo: qui potest, inquit, capere, capiat. Virginitas autem, secundum Augustinum res est non praecepta, suaderi potest, imperari non potest. Consilium autem do, scilicet de continendo, consilium mihi a spiritu sancto inspiratum. Tob. IV, 19: consilium semper a sapiente perquire. Consilium, inquam, do, et hoc tamquam consecutus a domino misericordiam, id est, apostolatum mihi misericorditer concessum. Consecutus, inquam, ad hoc ut sim fidelis, in dispensatione mihi credita. Unde credendum est mihi in consiliis. Lc. c. XII, 42: quis putas est fidelis servus? Haymo: quia ei mandatum fuit ut esset fidelis consiliator, non debuit consilium indigentibus abscondere. Et est argumentum quod est acquiescendum consilio praelati. Deinde cum dicit existimo ergo, etc., hic tangitur dignitas eius quod consulitur. Et haec duplex: una quia expediens bonum; secunda, quia honestum, ibi quoniam bonum est, et cetera. Dicit ergo existimo, etc., quasi dicat: quia fidelis consiliarius sum, existimo ergo hoc bonum esse, scilicet manere in virginitate, et hoc propter instantem necessitatem, coniugium scilicet vitandum, quia multae necessitates instant. Unde dicuntur esse in mola, Lc. XVII, 31. Unde vulgariter dicitur quod matrimonium habet magnum os. Existimo, inquam, et vere, quia bonum est homini sic esse, scilicet in virginitate. Bonum scilicet honestum propter puritatem, delectabile propter libertatem, utile propter mercedem, quia ei debetur aureola et fructus centesimus, Lc. VIII. Augustinus in Glossa: supergreditur virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines Angelis assimilantur. Maior tamen victoria virginum quam Angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines autem in carne triumphant. Deinde cum dicit alligatus es uxori, etc., hic matrimonium contractum concedit et approbat. Ubi primo dicit quod coniugatus non debet quaerere divortium; secundo consulit quod solutus non quaerat coniugium, ibi solutus es ab uxore, et cetera. Dicit ergo alligatus, etc.; quasi dicat: licet continere sit bonum, tamen alligatus es uxori? Noli quaerere solutionem, maxime si bona est. Eccli. VII, 21: noli discedere a muliere sensata. Et dicit alligatus, quasi duplici vinculo ligatus, scilicet consensu per matrimonium initiatum, et copula carnali per matrimonium consummatum. Si enim tantum uno vinculo, scilicet solo consensu ligatus esset, posset quaerere solutionem, scilicet intrando religionem. Solutus es ab uxore? Noli quaerere uxorem, si potes continere, quia, sicut dicunt apostoli Matth. XIX, 10, si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Deinde cum dicit si autem acceperis, etc., hic excusat matrimonium contrahendum a peccato. Ubi primo ostendit quod matrimonium potest contrahi sine peccato; secundo quod levius est esse sine coniugio, ibi tribulationem tamen, et cetera. In prima, primo proponit veritatem de non virgine; secundo de virgine, ibi et si nupserit, et cetera. Dicit ergo: si autem solutus es, noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, scilicet bono fine, non ad expletionem libidinis, non peccasti. Hic autem est argumentum evidens contra haereticos qui contemnunt matrimonium, de quibus I Tim. IV, 3: prohibentes nubere. Et similiter si nupserit virgo, non virgo Deo dicata, quia, secundum Hieronymum, voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle nubere peccatum est, non peccavit, scilicet nubendo, alioquin peccasset beata virgo, cum desponsata esset Ioseph. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi, scilicet coniugati, id est, afflictionem pro rebus necessariis procurandis et sibi et filiis suis et aliis. Unde levius est esse sine coniugio. Ego autem vobis parco, quasi dicat: consulo evitare coniugium, quod tamen concedo, parcendo infirmitati vestrae. Vel sic: ego autem vobis parco, in hoc quod consulo cavere tribulationes carnis. Notandum est hic quod sancta virginitas magnum bonum est propter multa. Primo, quia carnis munditiam servat, Apoc. c. XIV, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt: sicut bonum est sal quia conservat carnem a corruptione. Secundo, quia animam decorat et ornat. Unde frequenter in Scriptura iungitur virgo pulchra, Sap. IV, 1: o quam pulchra est casta generatio cum claritate; Cant. IV, 7: tota pulchra es, amica mea. Tertio, quia Angelis caeli assimilatur, sicut hic dicit Glossa, et Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei. Hieronymus: in carne praeter carnem vivere, et cetera. Quarto, quia Christo desponsat, II Cor. c. XI, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quinto, quia iungit et approximat Deo, Ps. XLIV, 15: adducentur regi virgines post eam; Ier. III, 4: dux virginitatis meae tu es. Sexto, quia caeteris statibus praeponderat, Eccli. XXVI, 20: non est digna ponderatio animae continentis; infra: qui matrimonio iungit virginem bene facit, qui non iungit melius facit. Septimo, quia odorem bonae famae spirat. Lucae dicitur: et nomen virginis Maria; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias Ierusalem. Octavo, quia ad nuptias aeternas invitat, Matth. XXV, 10: quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias. Sed, heu, quia ad conservandum difficilis, ideo Eccli. XLII, 9: filia patris abscondita est, et cetera. Et hoc quia Diabolus suggerit contrarium. Corruptio inclinat ad actum, pulchritudo allicit ad consensum.
[90328] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7 l. 6 Haec est secunda pars, ubi nubentibus sive nuptis ostendit bene vivendi modum, docens primo qualiter utantur uxoribus; secundo qualiter fortunae casibus sive eventibus, ibi et qui flent, etc.; tertio qualiter mundi rebus sive possessionibus, ibi et qui emunt, etc.; quarto subdit rationem in his admonitionibus, ibi praeterit enim figura. In prima implicat tria, scilicet auctoritatem consiliarii, hoc itaque dico, etc.; necessitatem consulendi tempus breve est, etc.; formam consilii reliquum est, et cetera. Dicit ergo hoc itaque, quasi dicat: quia non est peccatum nubere, hoc itaque dico, fratres, si coniugii tempus breve est, quo scilicet non generatione carnali propagandus est populus Dei, sed regeneratione spirituali colligendus, secundum Glossam; et quia tempus breve est, reliquum est, id est hoc solum restat agendum, ut qui habent uxores, sint tamquam non habentes, studendo servitio Dei, non autem operi carnali, debitum scilicet exigendo. Unde dicitur sint tamquam non habentes, non dicit: tamquam non habenti, sicut erant antiqui patres; propter quod dicit Augustinus quod caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae; sed hodie faciunt e converso, quia qui non habent sunt tamquam habentes. Est autem notandum quod tamquam non habens uxorem est qui vel uxori debitum reddit nec exigit, vel propter infirmitatem uxorem ducit, dolens quod sine ea esse nequit, vel pari affectu continentiam custodit, vel causa generandae prolis ad cultum Dei uxorem propriam cognoscit. Et qui flent, pro casibus coniugii vel pro aliqua tristitia saeculi, sint tamquam non flentes, consolati scilicet spe appropinquantis boni futuri. Prov. XII, 21: non contristabit iustum quidquid ei acciderit. Et qui gaudent, pro aliqua prosperitate saeculi, tamquam non gaudentes, sed tamquam in timore existentes imminentis mali periculi. Eccli. XI, v. 27: in die bonorum ne immemor sis malorum. Deinde, cum dicit et qui emunt, hic ostendit qualiter utantur mundi rebus sive possessionibus. Et primo qualiter uti debeant acquirendis; secundo qualiter acquisitis, ibi et qui utuntur, et cetera. Dicit ergo qui emunt, tamquam non possidentes, id est, post haec terrena non sedentes, scilicet supple, non apponendo cor rebus perituris. Ps. LXI, 11: divitiae si affluant, nolite cor apponere. Ez. VII, 12: qui emit, non laetetur: et qui vendit, non lugeat. Et, ut universaliter colligam, qui utuntur hoc mundo, id est, rebus mundanis; non dico fruuntur ut mali qui de eis malum faciunt finem, qui dicunt, Sap. II, 6: fruamur bonis quae sunt, id est, praesentibus; sed qui utuntur eis ad finem debitum referendo, sint tamquam non utantur, id est, non adhaereant eis nimia delectatione. I Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Praeter actum ergo coniugalem ponit quatuor differentias actuum circa sollicitudinem mundanorum, scilicet flere, gaudere, emere, uti. Duo primi pertinent ad affectum, duo alii ad effectum. Ex humana vero sollicitudine generatur duplex effectus, scilicet emendi respectu habendorum, et utendi respectu habitorum; et secundum hoc ponit apostolus consilium temperantiae in his quatuor actibus. Deinde, cum dicit praeterit enim figura, etc., hic subdit rationem praedictarum admonitionum, quae talis est: transitoria sunt reputanda quasi non sint, sed talia sunt mundana peritura, ergo quasi non sint sunt reputanda. Et hoc est quod dicit, quod ideo mundana quasi non sint aestimanda sunt, quia praeterit figura, id est, exterior pulchritudo, vel quod est ibi fragile conveniens statui fragilitatis. Transibunt enim qualitates mortales, et remanebunt immortales. Ideo transibit mundus et concupiscentia eius. Omnia notanda: quia figura, non substantia mundi, non Paradisi, praeterit, non sistit. Hic quaeritur super illud: si potest fieri liber, Glossa: quanto quis propter Deum despectior est in hoc saeculo, tanto magis exaltabitur in futuro. Contra, ergo magis exaltabitur bonus subditus, quam bonus praelatus. Respondeo. Glossa intelligenda est caeteris paribus. Item super illud: unusquisque, in quo vocatus est. Glossa: contra, ergo qui vocatus est in statu saeculari, non debet intrare religionem. Respondeo. Apostolus loquitur de statibus promoventibus ad salutem, non de impedientibus. Item, super illud: existimo hoc bonum esse, Glossa: maior est victoria virginum, quam Angelorum. Contra, ergo maior corona; ergo homines erunt maiores Angelis, non solum aequales. Respondeo. Maior extensive, id est, multiplicative, quia habent aureolam non solum auream. Item super illud: bonum est homini sic esse, Glossa: in virginitate. Contra Gen. I, 28: crescite et multiplicamini; virginitas autem contraria est huic praecepto. Respondeo. Illud praeceptum non est perpetuum, sed datum usque ad tempus sufficientis multiplicationis humani generis. Item super illud: qui habent uxores, Glossa: beatiora coniugia iudicanda sunt quae prole concepta, pari consensu continentiam servare potuerunt. Contra, unumquodque tanto beatius est, quanto magis convenit fini suo: finis autem coniugii est generatio prolis. Respondeo. Expone: coniugia, id est, coniuges. Vel dicendum est quod ille non est ultimus finis coniugii, sed adimpletio numeri electorum, qui citius impleretur, si omnes continerent. Item super illud: praeterit figura huius mundi, Glossa: in iudicio mundanorum ignium flagratione huius mundi peribit non substantia, sed figura. Contra II Petr. III, 10: per quem caeli magno impetu transient. Respondeo. Ille transitus et illa solutio accidentalis est, non substantialis, id est, secundum qualitatem, non secundum substantiam.
[90329] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7 l. 7 Superius dedit primo virginibus consilium continendi, secundo nubentibus documentum bene vivendi, hic tertio ostendit quod magis expedit tempus continendi. Et hoc ostendit, primo ratione maioris tranquillitatis; secundo ratione maioris sanctitatis, ibi et mulier innupta, etc.; tertio ratione maioris utilitatis, ibi porro hoc ad utilitatem vestram, et cetera. Prima ratio talis est: tranquillitas in amore solius Dei praeferenda est sollicitudini mundanorum; sed continentes habent tranquillitatem, coniugati sollicitudinem mundi: ergo status continentium praeferendus est statui coniugatorum. Primo ergo dehortatur sollicitudinem mundi; secundo subdit quod continentes non sunt solliciti nisi in his quae sunt Dei, ibi quoniam qui sine uxore, etc.; tertio ostendit quod coniugatos oportet esse sollicitos in his quae sunt mundi, ibi qui autem cum uxore, et cetera. Dicit ergo volo autem, quasi dicat: si nubitis, praedicta facere consulo; sed magis volo vos esse sine sollicitudine rei uxoriae. Phil. IV, 6: nihil solliciti sitis. Nota quod dehortatur nos Scriptura a sollicitudine triplici: scilicet circa mulierem, ut hic volo vos sine sollicitudine esse, circa ventrem, Matth. VI, 25: ne solliciti sitis animae vestrae, etc., circa bursam, Prov. XI, 7: expectatio sollicitorum peribit. Et recte hoc volo, quia qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, ut complaceat ei. Non enim habet excusationem illorum qui dicunt Lc. XIV, 20: uxorem duxi, et non possum venire. Sollicitus, inquam, scilicet quomodo placeat Deo, interiori scilicet pulchritudine sua. Felix cuius votum est uxorem fugere, cuius sollicitudo est domino servire, cuius intentio est Deo placere. Deinde, cum dicit qui autem cum uxore est, etc., hic ostendit quomodo coniugatos oportet esse sollicitos in his quae sunt mundi, ubi implicantur quatuor gravia. Primo vinculum coniugale, ibi qui cum uxore est, studium mundiale, ibi sollicitus est, subiectio uxoris, ibi quomodo placeat, operis divisio, ibi et divisus est. Dicit ergo qui autem cum uxore est, scilicet in matrimonio, sollicitus est quae sunt mundi, id est, de regimine familiae et huiusmodi. Unde Iacob, acceptis uxoribus, ait Gen. XXX, 30: iustum est ut aliquando provideam domui meae, id est, sollicitus sim quomodo placeam uxori. Et hoc fine potest se licite ornare. Nam, secundum Glossam, magna amaritudo in domo est uxor tristis. Et talis divisus est non natura, sed actu, scilicet divisione officii, non intentionis principalis; unde Glossa partim servit Deo, partim mundo. Deinde, cum dicit et mulier innupta, etc., hic ponitur secunda ratio probans quod magis expedit servare propositum continentiae quam nubere, ratione maioris sanctitatis. Et est ratio sua talis: continens studet sanctitati et divinitati et amori Dei, nupta vero mundo: ergo illa praeferenda est isti. Primo ergo tangit studium innuptae, quia cogitat totaliter placere Deo; secundo studium nuptae, quia cogitat partim placere mundo, ibi quae autem nupta est. In prima implicat tria, scilicet continentium statum, cogitatum et fructum; statum honestum, quia innupta et virgo; cogitatum rectum, quia cogitat quae domini sunt; multiplicatum fructum, quia ut sit sancta, et cetera. Dicit ergo: et similiter mulier innupta, id est vidua, et virgo cogitat, id est, maiorem habet facultatem cogitandi, quae domini sunt, id est, spiritualia et aeterna. Cogitat, inquam, ut sit sancta, magis quam nupta. Multae enim nuptae sunt sanctae. Augustinus, de bono coniugali: ampliorem non nuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intelligi voluit, non tamen nuptas omnino sanctificatione privavit. Sancta, inquam, corpore, id est, corporalibus actionibus, et spiritu, id est, spiritualibus actionibus. Vel sancta corpore, contra vitia carnalia, et spiritu, contra spiritualia. Deinde, cum dicit quae autem nupta est, hic tangit sollicitudinem nuptarum, ubi implicat tria. Primo coniugium; secundo sollicitudinem, ibi cogitat quae, etc.; tertio coniugii studium, ibi quo modo placeat, et cetera. Dicit ergo: quae autem nupta est cogitat quae mundi sunt, scilicet de cura filiorum, de regimine domus, et huiusmodi. Unde parentes monuerunt Saram honorare socrum, diligere maritum, gubernare domum, etc., Tob. X, 30. Cogitat, inquam, quomodo placeat viro, unde hoc fine ornantes se non peccant: verumtamen magis debent studere ei placere ornatu morum quam vestimentorum. I Tim. II, 9: mulieres in habitu ornato ornantes se, non in tortis crinibus, auro, et cetera. Deinde, cum dicit porro hoc ad utilitatem, etc., hic allegat tertiam rationem, scilicet maiorem utilitatem. Et est ratio talis: illud quod est utilius, magis expedit; sed continere est utilius quam nubere, ergo magis expedit eligere continentiam quam nuptias. Primo ergo ostendit quod utile est continere; secundo quod honestum est, ibi sed id quod est honestum, etc.; tertio quod facile, ibi et quod facultatem, et cetera. Dicit ergo porro, etc., quasi dicat: consulo non nubere, porro hoc ad utilitatem vestram, maiorem scilicet, dico, ut expeditius Deo serviatis, quia sic mortificatur caro quae est inimica spiritus. Augustinus de verbis domini: sicut inimicus occisus non facit tibi iniuriam, sic caro mortificata non turbat animam. Dico, inquam, non ut laqueum, fornicationis scilicet, incontinentibus vobis iniiciam, aliquid difficile super hoc faciendo; imo potius laqueus poneretur, si consuleret nubere, quia de muliere dicitur Eccle. VII, 27, quod laqueus venatorum est, sed potius intendens inducere omnes ad id quod honestum est, scilicet ad sanctitatem corporis et animae: non quia coniugalis status non sit honestus, sed quia minus honestus. Augustinus, de bono viduali: non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honestius erat generalis honesti nomine commendavit, et monens ad illud quod facultatem praebeat alicui observandi se in domino, id est, ad servitium domini, et hoc sine impedimento quod est in coniugio. II Cor. XI, 2: despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Vere eligendus est status continentiae, ubi maius commodum, quia hoc ad utilitatem, ubi minus periculum, quia non ut laqueum, maior honestas, quia id quod honestum, liberior facultas serviendi Deo, quia facultatem praebet, et cetera. Notandum est hic quod multiplex sollicitudo est bona. Prima praelationis, sicut nauta sollicitus est de regimine navis, pater de filiis. Rom. XII, v. 8: qui praeest in sollicitudine. Secunda praedicationis, sicut paedagogus sollicitus est de puero, doctor de discipulis. I Thess. II, 2: fiduciam habuimus loqui ad vos verbum Dei in multa sollicitudine. Tertia dilectionis, sicut amicus verus sollicitus est de conservatione amoris. Eph. IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et cetera. Quarta compassionis, sicut vir misericors sollicitus est de egenis et afflictis. II Tim. I, v. 17: cum venisset Romam, sollicite me quaesivit et invenit. Quinta devotionis, sicut servus sollicitus est de placendo domino, religiosus Deo. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et post: sollicite ambulare cum Deo tuo. Sexta circumspectionis, sicut speculator est de castro custodiendo. Deut. IV, 15: custodite animas vestras sollicite. Corpus enim cum organis, anima cum potentiis quoddam castrum est. Septima actionis, sicut agricola sollicitus est de opere perficiendo. Lc. X, 41: Martha, Martha, sollicita es. II Tim. II, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo. Octava provisionis, sicut dispensator de domo, mercator de computo, pauper de pane quaerendo. Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri.
[90330] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 7 l. 8 Superius egit de virginibus hic agit de virginum custodibus, ostendens primo quod licet eis virgines suas coniugio copulare; secundo quod non similiter nuptis licet, nisi post mortem viri, contrahere, ibi mulier alligata est, et cetera. In prima, primo ostendit quod custos potest dare virginem suam in coniugio; secundo quod non peccat hoc faciendo, ibi nec peccat, si nubat, etc.; tertio quod etiam bene facit servando, ibi nam qui statuit, etc.; quarto quod licet utrumque sit bonum, tamen hoc est melius illo, ibi igitur et qui matrimonio, et cetera. In prima, primo supponit in virgine aetatem nubilem; secundo voluntatem nubendi, ibi et ita oportuit fieri, etc.; tertio dat nubendi licentiam, ibi quod vult faciat, et cetera. Dicit ergo si quis autem, etc., quasi dicat: esse sine coniugio, honestius est et expeditus, sed tamen si quis turpem se videri existimat apud iudicium hominum super virgine sua, timens ne corrumpatur, eo quod sit superadulta, id est, ultra pubertatem et iam in nubilibus annis, et ita oportet fieri ut nubat, quia non vult continere, quod vult, virgo, faciat, custos. Eccli. VII, 27: trade filiam tuam, et grande opus fecisti, et homini sensato da illam. Nec peccat custos, si nubat virgo: hoc ideo dicit, secundum Glossam, ne, etsi virgo non peccet, custos videatur peccare. Augustinus, de bono viduitatis: quae se non continet, nubat; quae non coepit, deliberet; quae egressa est, perseveret; nulla adversario detur occasio, sed falsa retrahatur oblatio. Deinde, cum dicit nam qui statuit, etc., hic ostendit quod custos virginis bene facit eam in statu virginali servando, ubi implicatur quadruplex conditio ad hoc expediens. Prima quod custos firmus sit in proposito eam virginem custodiendi; secunda quod non timeat de casu virginali, ibi non habens necessitatem, etc., tertia quod cognoscat in virgine propositum continendi, ibi potestatem autem habens, etc., quarta quod hoc faciat ex deliberatione, ibi et hoc iudicavit. Dicit ergo nam qui statuit, etc., quasi dicat: ideo autem dico quod non peccat qui tradit virginem, nam de alio, qui servat eam, patet quod bene faciat. Nam qui statuit in corde servare virginem suam, firmus in proposito suo, non curans sobolem, vel aliud huiusmodi, non habens necessitatem tradendi eam, cum virgo velit continere, potestatem autem habens, secundum alumnae continentiam, voluntatis suae perficiendae. Et hoc iudicavit in corde suo, id est, ex iudicio rationis, non ex levitate mentis discernit esse bonum. I Tim. V, 21: sine praeiudicio nihil facias. Iudicavit, inquam, servare virginem suam. Ambrosius, super hunc locum: non ingerens ei fomitem nuptiarum. Eccli. c. VII, 26: filiae tibi sunt? Serva corpus illarum. Qui facit, inquam, sic bene facit. Deinde, cum dicit igitur et qui matrimonio, etc., hic ostendit quod licet utrumque sit bonum, tamen virginitas est melior matrimonio. Ubi primo approbat statum coniugalem: secundo praeponit statum virginalem, ibi qui non iungit, et cetera. Dicit ergo igitur et qui, etc., quasi dicat: quia oportet fieri ut diximus, igitur et qui matrimonio iungit virginem, bene facit, quia licitum est quod facit; et qui non iungit, cum virgo acquiescat continere, melius facit. Glossa: melius facit qui apud Deum meritum suum collocat, et a sollicitudine liberat eam. Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit. Hic enim bene utitur malo, ibi vero bene utitur bono. Bene utitur quis bono, continentiam dedicans Deo; male utitur quis bono, continentiam dedicans idolo. Male utitur quis malo, concupiscentiam relaxans adulterio; bene utitur malo, concupiscentiam restringens connubio. Bonum est pudicitia coniugalis, sed melius est continentia virginalis vel vidualis, secundum Glossam. Deinde cum dicit mulier alligata est legi, etc., hic ostendit quod non similiter coniugata, nisi viro mortuo, potest contrahere. Ubi primo ostendit quod coniugata non potest nubere, viro vivente; secundo quod, viro mortuo, potest alii nubere, ibi quod si dormierit, etc.; tertio quod melius est illi continere, ibi beatior autem erit, etc.; quarto quod debet consilio eius credere, ibi puto autem quod et ego, et cetera. Dicit ergo mulier alligata est, etc.; quasi dicat: qui non iungit virginem suam, melius facit. Et vere melius, quia mulier alligata est, et cetera. Vel sic: virgo quocumque tempore potest nubere, sed uxorata non, quia mulier alligata est legi, ita ut non possit nubere alteri quanto tempore vir eius vivit. Rom. VII, 2: quae autem sub viro est mulier, vivente viro est alligata legi viri. Deinde, cum dicit quod si dormierit, somno mortis. De qua dormitione Io. c. XI, 11: Lazarus amicus noster dormit. Vir eius, et cetera. Augustinus: non dicit primus, secundus, vel tertius, vel quartus, vel quousque licet. Nec nobis diffiniendum est quod non diffinit apostolus. Unde nec ullas nuptias debeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis afferre. Si dormierit, inquam, liberata est a lege viri, unde permittitur ei nubere. Hic patet quod resurgenti non tenetur copulari. Sed cui vult nubat. Invitae enim nuptiae solent habere malos proventus; ideo dicitur Gen. XXIV, 57: vocemus puellam, et quaeramus voluntatem eius. Nubat, inquam, tantum in domino, id est, viro suae religionis; nam in dispari cultu prohibitum est in lege matrimonium. Deut. VII, 3. Per hanc licentiam apostoli revocatae sunt omnes poenae et infamiae, quae secundum leges infligebantur olim mulieri secundo nubenti infra tempus luctus, scilicet intra annum. Ergo in nuptiis exigitur personarum legitimitas, unde dicitur liberata est, consensus libertas, unde addit cui vult nubat, cultus paritas, unde subdit tantum in domino. Deinde, cum dicit beatior autem erit, etc., hic ostendit quod melius est illi continere quam nubere, dicens: quamvis liceat ei nubere, tamen beatior erit, si sic permanserit, scilicet innupta. Et hoc est consilium meum super eodem datum: habebit enim fructum sexagesimum qui debetur viduis, Matth. XIII. Augustinus: satis ostendit beatam esse post mortem viri, et secundo nubentem, sed beatior est non nubens. Deinde, cum dicit puto autem quod et ego, etc., hic ultimo ostendit quod debent consilio eius credere, quia, inspirante spiritu sancto, hoc consulit. Et hoc est quod dicit puto autem, etc., quasi dicat: faciendum est secundum consilium meum, quia puto quod et ego, sicut caeteri apostoli, spiritum Dei habeam. Rom. VIII, 23: sed et nosipsi primitias spiritus habentes, et cetera. Hoc ergo consilium debet impleri et propter fructum sequentem, quia beatior erit, et propter consulentis auctoritatem, quia secundum consilium meum, et propter spiritum Dei inspirantem, quia puto, et cetera. Hic quaeritur super illo verbo volo vos sine sollicitudine esse. Contra Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri. Responsio. Ibi loquitur de sollicitudine spirituali, hic de temporali. Item super illo divisus est. Contra Osee X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt. Responsio. Ibi loquitur de divisione intentionis principalis, hic de divisione actionis. Item Glossa ibid.: partim servit Deo, partim mundo. Contra Matth. VI, 24: nemo potest duobus dominis servire. Responsio. Verum est ita quod aequaliter serviat utrique in eo quod duo, id est contrarii, sunt. Item super illud: mulier innupta cogitat quae domini sunt, Glossa: non cogitat ne damnetur a Deo. Contra: damnari potest, ut patet in parabola de fatuis virginibus. Responsio. Non cogitat hoc solum, sed cum hoc etiam ne offendat sponsum. Item super illud: ut sit sancta corpore et spiritu, Glossa: non potest fieri ut non sit sanctum corpus quo utitur sanctificator spiritus. Contra: spiritus sanctus usus est lingua Caiphae non sancta, Io. XI, 49 s. Responsio. Utebatur ea ut spiritus, non ut sanctificator. Item: sed ad id quod honestum est. Contra: ergo matrimonium turpe. Responsio. Secundum Glossam positivum posuit pro comparativo. Item super illud: qui non iungit, melius facit, Glossa: hic, scilicet in coniugio, bene utitur homo malo. Contra: cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est. Responsio. Illud intelligitur de usu rei per se, scilicet ad quem ordinata est, non per accidens, scilicet ad quem ex prudentia utentis ordinatur. Item Glossa ibid.: melius est bene uti bono, quam bene uti malo. Contra: hoc difficilius illo. Responsio. Loquitur hic de malo vitii, non supplicii. Item super illo verbo in Glossa, duae permissae. Contra: ergo duae nuptiae non sunt a Deo. Responsio. Non ex eo quod duae, nisi ex consequenti. Item si dormierit vir; quid dicendum est, si resuscitatur? Responsio. Requiritur consensus novus ad hoc quod sit matrimonium. Item super illud puto quod spiritum Dei habeam. Contra, Rom. VIII, 38: certus sum quod neque mors, neque vita, et cetera. Responsio. Secundum Glossam non dicit hoc dubitando, sed quasi increpando.
[90331] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 8 l. 1 Excluso errore circa correctionem criminum, cap. V et VI; item circa virginitatem et matrimonium, cap. VII, hic excludit errorem circa esum et abstinentiam ciborum, cap. isto, IX et X, loquens de his quae idolis immolabantur, a quibus, quamvis in se licitis, abstinere monet, primo allegando eis scandalum infirmorum, cap. isto; secundo exemplum sui, qui propter alios abstinet a receptione sumptuum licitorum, cap. IX; tertio exemplum poenae Iudaeorum post tanta beneficia Dei in deserto prostratorum, cap. X. Ergo propter scandalum proximi, exemplo apostoli, non propter timorem supplicii debemus abstinere a cibis aliquando licitis. In primo ostendit quod in se licita est comestio idolothitorum; secundo monet nihilominus abstinere propter scandalum fratrum infirmorum, ibi videte ne forte, et cetera. In prima, primo proponit quod maiores eorum habent scientiam de idolothitis; secundo ostendit qualem scientiam habent de eis, ibi de escis autem quae idolis immolantur, etc.; tertio quod quidam infirmi hac scientia carent, ibi sed non in omnibus est scientia, etc.; quarto quod alii coram eis idolothita edere non debent, ibi esca autem nos non commendat Deo. In prima, primo dicit, quod de idolothitis scientiam habent; secundo quod eam sine charitate inutiliter habent, ibi scientia autem inflat, etc.; tertio ostendit a quibus habeatur haec scientia insufficienter, ibi si quis autem existimat; quarto a quibus sufficienter, ibi si quis autem diligit, et cetera. Dicit ergo de his autem, etc., quasi dicat: de praedictis quaesivistis a me, scilicet de pertinentibus ad matrimonium: de aliis autem, ut de immolatis idolo, non fuit necesse quaerere; quia omnes scitis super hoc veritatem. Et hoc est quod dicit de his autem quae idolis sacrificantur, an liceat edere vel non, scimus ego et vos, quod liceat ea comedere secundum illud ad Tit. I, 15: omnia munda mundis. Scimus quia omnes scientiam habemus, ego scilicet et vos perfecti inter alios, id est, scientiam de creatore et creaturis; et ideo minus excusabiles si male facimus. Deinde cum dicit scientia autem inflat, etc., hic ostendit quomodo sine charitate scientiam inutiliter habent, quasi dicat: habetis quidem scientiam, sed non valet vobis, quia inde superbitis contra ignaros; scientia autem si sola est, inflat. Eccle. I, 18: in multa sapientia, multa est indignatio. Act. c. XXVI, 24: multae litterae te faciunt insanire. Haec enim fuit plaga Aegyptiorum, id est, sapientium huius mundi, vesicae turgentes, Ex. IX, 9. Charitas vero aedificat infirmos, quae quod eis obesse potest, dimittit, quia non quaerit quae sua sunt. Unde addenda est scientiae charitas. Augustinus: addite ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia. Per se quidem est inutilis, ex charitate vero utilis. Philosophus: scire aut nihil, aut parum prodest ad virtutem. Deinde cum dicit si quis autem existimat, etc., hic ostendit a quibus haec scientia habetur insufficienter, quia ab illis, qui ea utuntur in nocumentum proximi. Et est sua ratio talis: quicumque habet scientiam et non modum utendi ea, habet scientiam insufficienter; sed qui habet scientiam sine charitate est huiusmodi: ergo qui habet scientiam sine charitate, habet insufficienter scientiam. Primo ergo supponit scientiam sine charitate; secundo ostendit insufficientiam talis scientiae, ibi nondum cognovit, etc.; tertio rationem insufficientiae, ibi quemadmodum oporteat, et cetera. Dicit ergo si quis autem, etc., quasi dicat: habetis scientiam, sed non sufficientem, quia si quis vestrum existimat se scire, habens scientiam sine charitate, aliquid scit, scilicet quod liceat comedere idolothita. Nondum tamen cognovit, quia non se cognoscere facto ostendit, quomodo oporteat eum scire, id est, qualiter debeat uti scientia, quia in aedificationem, non in nocumentum aliorum. Scire autem contingit dupliciter, scilicet habere scientiam et uti scientia: sicut videre, habere visum, et uti visu. Glossa Bernardi: hic non approbat apostolus multa scientem, si modum sciendi nescierit. Modus enim sciendi est, ut scias quo ordine, quo studio, quo fine scire quaeque oporteat: quo ordine, ut id prius quod maturius ad salutem; quo studio, ut id ardentius quod efficacius est ad amorem; quo fine, ut non ad inanem gloriam vel curiositatem velle aliquid, sed ad aedificationem tui et proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant, et curiositas est; quidam ut sciantur, et vanitas est; quidam ut scientiam vendant, et turpis quaestus est; quidam ut aedificentur, et prudentia est; quidam ut aedificent, et charitas est. Deinde cum dicit si quis autem diligit, etc., hic ostendit a quibus haec scientia habetur sufficienter, quia ab illis qui utuntur ea ex charitate. Primo ergo supponit scientiam cum charitate; secundo ostendit sufficientiam talis scientiae, ibi hic cognitus est. Dicit ergo si quis, etc., quasi dicat: ille perfecte non scit qui nescit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, et ita cum scientia habet charitatem, hic cognitus, id est approbatus, est ab eo. Novit enim dominus qui sunt eius, II Tim. c. II, 19. Unde talis vere scit Deo approbante, quia bene utitur scientia propter charitatem annexam. Notandum est hic, quod ad hoc quod aliquis sciat quemadmodum oporteat scire, novem sunt necessaria. Primo humiliter sine inflatione. Phil. IV, v. 12: scio humiliari. Ps. CXXX, 2: si non humiliter sentiebam. Secundo sobrie sine praesumptione. Supra c. II, 2: non iudicavi me scire. Rom. XII, v. 3: non plus sapere quam oportet. Tertio certitudinaliter sine haesitatione. II Tim. I, 12: scio cui credidi, et certus sum. Quarto veraciter et sine errore. II Tim. III, v. 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Quinto simpliciter sine deceptione. I Tim. c. VI, 20: oppositiones falsi nominis scientiae. Sexto salubriter cum charitate et dilectione. Infra XIII, 2: si habuero omnem scientiam, charitatem autem non habuero. Septimo utiliter cum proximorum aedificatione. Infra XII, 8: alii datur sermo scientiae in eodem spiritu. Octavo liberaliter cum gratuita communicatione. Sap. VI, 24: ponam in lucem sapientiam eius. Nono efficaciter cum bona operatione. Iac. IV, 17: scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi. Primum, scilicet humilitas scientiae, arguit sapientes superbos, sobrietas curiosos, certitudo dubiosos, veritas haereticos, simplicitas advocatos, salubritas magnos, utilitas iniquos, liberalitas avaros, efficacia otiosos. Deinde cum dicit de escis autem quae idolis, etc., hic ostendit qualem scientiam habent de idolothitis, ostendens primo quod sciunt idolum nihil esse; secundo quod sciunt omnia a Deo esse, ibi nam etsi sunt qui dicantur dii. In prima, primo dicit idolum nihil esse; secundo iuxta hoc ad declarationem ostendit Deum non nisi unum esse, ibi et quod nullus Deus, et cetera. Dicit ergo de escis autem, etc., quasi dicat: praedictis modis non valet scientia, sed tamen, de escis quae immolantur idolis, scimus, scientia vera scilicet, quod in se sunt licitae, nec propter idolum sunt immundae; et hoc quia idolum nihil est in mundo. Hoc tripliciter exponitur. Primo modo sic: idolum nihil est in mundo, id est, inter creaturas mundi quantum ad formam idoli; licet enim materia idoli sit aliquid, scilicet aurum, vel argentum, vel huiusmodi, tamen nil est forma, scilicet quae creditur ibi esse ab idololatris, qui credunt idolum esse Deum. Is. XLI, 24: ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est. Secundo modo sic: idolum nihil est, scilicet persona subsistens ex simulacro et spiritu praesidente. Ex istis enim duobus nihil fit, sicut ab idololatris putatur. Ier. X, 14: confusus est omnis artifex in sculptili, quia falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eo. Tertio modo sic: idolum nihil est in mundo, id est, nullius rei quae sit in mundo habens similitudinem. Est enim differentia inter idolum et simulacrum, quia simulacrum dicitur quod fit ad similitudinem rei alicuius naturalis: idolum autem ad nullius rei est similitudinem, ut si corpori humano addatur caput equinum. Is. XL, 18: cui similem fecistis Deum, et cetera. Et scimus etiam quod nullus Deus nisi unus. Deut. VI, 4: audi Israel, dominus Deus tuus, Deus unus est. Deinde cum dicit nam etsi sunt qui, etc., hic ostendit quod sciunt omnia a Deo esse, non a diis nuncupativis vel adoptivis, ut sunt idola, vel sancti, sed ab uno summo. Primo ergo dicit, quomodo potest intelligi deorum pluralitas, scilicet per adoptionem vel nuncupationem; secundo quomodo est divinitatis unitas, scilicet per essentiam, ibi nobis tantum unus Deus, et cetera. Ubi primo tangit unitatem in patre; secundo in filio, ibi et unus dominus, et cetera. In prima tangit tria, scilicet essentiam, quia unus Deus; personam, quia pater; potentiam, ex quo omnia; clementiam, quia et nos in illo; similiter ista tangit in filio. Dicit ergo nam etsi sunt, etc., quasi dicat: et vere non est nisi unus Deus, nam etsi sunt qui dicantur dii, vere participatione divinitatis, ut sancti, Ps. LXXXI, 6: ego dixi, dii estis, sive in caelo, ut sancti comprehensores, sive in terra, ut sancti viatores; siquidem sunt dii multi vere participatione divinitatis, ut sancti et iusti domini apostoli et praelati, nobis tamen, et cetera. Alio modo legitur sic nam etsi sunt qui dicuntur dii a gentibus, scilicet falsa nuncupatione, sive in caelo, ut sol et luna, sive in terra, ut Mercurius et Diana. Siquidem sunt dii multi, sola scilicet nuncupatione secundum gentiles. Ps. XCV, 5: dii gentium Daemonia. Et domini multi, qui aliis praesunt, nobis tamen tantum unus est Deus essentialiter, scilicet pater, ex quo omnia secundum naturam et per paternam auctoritatem, Rom. c. XI, 36: ex quo omnia, et nos in illo per gratiam. Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus. Et unus cum patre Deus dominus Iesus Christus. Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Per quem omnia, scilicet facta sunt secundum naturam, Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Et nos per illum, scilicet sumus in Deo per gratiam. Rom. I, v. 5: per quem accepi gratiam, et cetera. Ergo unus est altissimus creator omnium omnipotens. Ex his elicitur talis ratio: non est nisi unus Deus qui fecit omnia, sed multa sunt idola, ergo non sunt Deus qui fecit omnia, nec creduntur aliquid, ergo nihil. Sed non in omnibus est scientia. Habito quod maiores illorum habent scientiam de idolothitis, hic ostendit quod minores hac scientia carent. Ubi primo ostendit quod in quibusdam defuit praedicta de idolothitis scientia; secundo quod propter hoc, esu scilicet idolothitorum, polluitur eorum conscientia. Ubi primo tangit pollutae conscientiae rationem; secundo ipsam pollutionem, ibi et conscientia ipsorum, et cetera. Dicit ergo sed non in omnibus, etc., quasi dicat: hoc scimus nos, scilicet quod idolum nihil est, sed non in omnibus, ut in infirmis, est scientia haec. Et vere non est in omnibus: quidam tamen, et cetera. Vel sic: nos scimus quod idolum nihil est in mundo, quidam enim cum conscientia idoli, quia scilicet putant idolum aliquid divinum esse, usque nunc, id est, post conversionem, sicut ante manducant idolothitum, id est, de sanctificatis idolis, et hoc non quasi cibum simpliciter, sed quasi idolothitum, scilicet ad reverentiam idoli, et conscientia illorum, cum sit infirma, polluitur, per illos scilicet qui habent rectam scientiam, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducuntur. Deut. XXVII, 19: maledictus qui errare facit caecum in itinere. Hic innuit quod non cibus, sed conscientia polluitur per peccatum, comedendo ad exemplum malorum. Deinde cum dicit esca autem non commendat, etc.; hic, quarto, ostendit quod coram eis idolothita comedere non debent. Ubi primo ostendit quod huiusmodi comestio nihil prodest apud Deum; secundo probat quod non praestat aliquod bonum augmentum, ibi neque enim si non manducaveritis. Dicit ergo esca autem, etc., quasi dicat: illis nocet vestra comestio, vobis autem non prodest. Esca enim nos non commendat Deo, sed recta fides in edendo. Nam nec Esau esu lenticulae iustificatus est, nec Elias esu carnium pollutus est. Rom. XIV, 17: non est regnum Dei esca et potus. Hebr. ult.: bonum est gratia stabilire cor, non escis. Deinde cum dicit neque enim si non manducaverimus, etc., hic probat quod proposuit, et est sua ratio talis: non comedere idolothitum non diminuit bonum, comedere non auget, ergo talis esca sumpta vel non sumpta nihil prodest apud Deum. Et hoc est quod dicit neque enim si non manducaverimus, deficiemus, id est, minus ab eo habebimus, neque si manducaverimus, abundabimus in virtutibus, quia esca ventri, non menti proficit, et ita cum non sit de veritate vitae, iustitiae et doctrinae, dimittenda est propter scandalum.
[90332] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 8 l. 2 Haec est secunda pars huius capituli; superius enim ostendit quod in se licita est comestio idolothitorum, hic monet abstinere ab ea propter scandalum infirmorum. Ubi primo monet ne offendant fratres sua comestione; secundo quod potest offendere, ibi si enim quis viderit, etc.; tertio ostendit malum quod inde potest accidere, ibi et peribit infirmus, etc.; quarto praebet se in exemplum abstinentium, ibi quapropter si esca scandalizat, et cetera. Dicit ergo: videte, quia quantum ad nos nihil prodest vel obest esca ipsa, sed tamen videte ne forte haec licentia vestra, qua scitis licere vobis comedere de idolothitis, offendiculum fiat infirmis in fide, qui nondum sciunt idolum nihil esse. Lev. XIX, 14: coram caeco non pones offendiculum. Deinde cum dicit si quis viderit, etc., hic ostendit quomodo possunt offendere, quia comedendo idolothitum coram infirmis: ubi implicantur quatuor concurrentia ad scandalum. Primo maiorum scientia; secundo comestio idolothiti publica, ibi in idolio recumbentem, tertio occasio scandali accepti, ibi nonne conscientia eius? Dicit ergo si enim quis, etc.; quasi dicat: et vere potest esse offendiculum, si enim quis infirmus viderit eum qui habet scientiam, recumbentem in idolio, id est, in praesentia idoli, nonne conscientia eius cum sit infirma, per te, aedificabitur, id est, per factum tuum, ad manducandum idolothita, id est, sacrificata in reverentiam idoli? Quasi dicat: sic videns enim quis fratrem peritum in idolio sacrificata comedere, incipit ipse edere non illa conscientia qua ille, scilicet peritiae causa, sed id putat esse numen in cuius reverentia hoc fiat. Deinde cum dicit et peribit infirmus, hic ostendit malum quod inde potest accidere, et hoc duplex: primo scandalum proximi; secundo offensam proximi, ibi sic autem peccantes, et cetera. In prima implicantur tria, peccantis conditio, quia infirmus; peccandi occasio, quia in tua conscientia; peccati exaggeratio, quia propter quem Christus mortuus est. Dicit ergo: et ita peribit infirmus, in fide idest, in tua scientia, frater, id est, occasione accepta a tua scientia, quia te sapientem videt comedere, putans quod sub idoli veneratione comedas, propter quem salvandum Christus mortuus est, et ita graviter peccas. Rom. XIV, 15: noli cibo perdere illum pro quo mortuus est Christus. Sic autem peccantes in fratres, peccato scandali, et percutientes conscientiam eorum infirmam, gladio mali exempli, Amos IX, 1: percute cardinem, id est conscientiam, et commovebuntur superliminaria, id est, intellectus et affectus; in Christo peccatis, cuius membra sunt. Non ait in Christum, secundum Glossam, quia in Christum peccare, est Christum negare, id est, peccare in fide. In Christo peccare est in his quae Christi sunt peccare, scilicet in moribus; sicut ille qui in lege est, dicitur in lege peccare: qui autem in lege non est, dicitur peccare in legem. Deinde cum dicit quapropter si esca, etc., hic ultimo proponit se in exemplum abstinentiae, ubi primo implicat scandalum; secundo ex hoc explicat abstinentiae propositum, ibi non manducabo, etc.; tertio praevenit dubium, ibi ne fratrem meum, et cetera. Dicit ergo: quapropter, ne scilicet peccem in Christum, si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem aliquam, non solum idolothita, in aeternum: si ergo propter scandalum fratrum abstinendum est quasi a necessariis vitae, multo magis a superfluis. Et hoc, non ideo quod esca in se mala sit, sed ne scandalizem fratrem meum. Nam qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur in collo eius mola asinaria, etc., Matth. XVIII, 6. Rom. XIV, v. 20: omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Hic quaeritur super illud scientia inflat, Glossa: scientia per se inutilis est. Contra, scientia per se bona est, ergo et utilis. Responsio. Inutilis est ad salutem, utilis tamen ad multa alia. Item charitas aedificat. Contra: sicut scientia inflat, non per causam, sed per occasionem, sic et charitas. Responsio. Non est simile, quia scientia habenti se manifestat, sed non sic charitas, quia nemo certus est de charitate. Item super illud idolum nihil est, Glossa: naturam Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Contra: omne esse est a Deo, ergo omnis forma. Responsio. Glossa loquitur de forma putativa in natura, non de vera. Item ibidem Glossa: forma hominis in idolo non est facta per verbum. Contra Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Responsio: quamvis forma hominis in illo sit facta per verbum, non tamen in idolo, id est, ad colendum. Item ibidem Glossa: idolum nihil est, quia nullius rei quae sit in mundo similitudinem habet. Contra: non potest artifex cogitare vel formare nisi qualia vidit. Responsio. Non habet similitudinem in toto, sed in partibus. Item super illud nullus Deus nisi unus, Glossa: hoc dicit ne putetur esse Deus in idolo. Contra: Deus, licet sit unus, tamen est ubique. Responsio. In idolo est per potentiam, non per praesentiam vel unionem, ut putabant gentiles. Item ibidem Glossa: pars Trinitatis non potest esse quicumque unus in tribus. Contra: cuiuslibet numeri pars est unitas. Responsio. Trinitas non est numerus simpliciter, sed numerus personarum. Item super illud et si sunt qui dicuntur dii, Glossa: participatione divinitatis. Contra: divinitas est imparticipabilis. Responsio. Participatio haec per causam est, non per essentiam. Item ibid. Glossa quaeritur utrum Angeli vocandi sint dii. Responsio. Quamvis participent divinitatem, tamen, secundum Glossam, non sunt dicendi dii propter periculum adorationis. Item super illud nobis tamen unus pater, Glossa: Trinitas est nobis unus pater, non tamen ille qui tertia in Trinitate persona alius. Contra: idem et diversum dividunt ens. Respondeo, quod quamvis idem et diversum dividant ens creatum, non tamen increatum, quia ibi est identitas in essentia cum diversitate in personis. Item non in omnibus est scientia. Contra, supra eodem: omnes scientiam habemus. Responsio. Illud non intelligitur universaliter, sed de maioribus. Item super illud esca non commendat nos Deo, dicit Glossa sumpta vel non sumpta. Contra: ergo abstinentia nihil meretur. Responsio. Non virtus escae, sed virtus abstinentiae prodest. Item si esca scandalizat, et cetera. Contra: ergo pro scandalo fratris a pane et vino abstinendum est in perpetuum. Responsio: non est simile de necessariis et superfluis; vel loquitur hic de scandalo activo, non passivo. Vel perfectionis est hoc, non necessitatis. Notandum est hic super illud: unus Deus, quod Deus potest accipi multipliciter, scilicet falsa nuncupatione, et sic idola dicuntur dii. Ps. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia, Ier. X, 11: dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra. Vera adoptione, et sic sancti dicuntur dii. Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes, vos autem sicut, et cetera. Mundana praelatione, et sic praelati dicuntur dii. Ex. XXII, 28: diis non detrahes. Io. c. X, 35: si illos dixit deos, ad quos, et cetera. Essentiae proprietate, et sic Trinitas dicitur Deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus unus est. Item notandum quod Christus unus sine pari multipliciter dicitur. Primo unus Deus propter naturam divinitatis; unde sic nullus est Deus nisi unus. Secundo unus creator propter infinitatem potestatis. Eccli. I, 8: unus est altissimus creator omnium. Tertio unus homo propter singularem eminentiam sanctitatis. Ps. XIII, 1: non est qui faciat bonum, et cetera. Io. XI, 50: expedit ut unus moriatur homo. Quarto unus dominus propter gubernationem praelationis. Eph. IV, 5: unus dominus, una fides, et cetera. Et hoc modo unus dominus Iesus Christus. Quinto unus magister propter infusionem cognitionis. Matth. XXIII, 10: non vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Sexto unus pater propter productionem universitatis. Matth. XXIII, 9: unus est enim pater vester qui in caelis est. Septimo unus pastor propter generalem refectionem populi fidelis. Io. X, 16: fiet unum ovile et unus pastor. Octavo una hostia propter singulare pretium nostrae redemptionis. Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos.
[90333] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9 l. 1 Superius monuit cavere ab edendo idolothita coram infirmis, propter scandalum fratrum infirmorum, hic proponit se in exemplum, quia propter alios abstinet se a sibi licitis, scilicet ab acceptione sumptuum, ubi primo proponit multipliciter, quia licitum est sumptus accipere; secundo quod nihilominus non vult accipere, ibi ego autem nullo horum usus sum, et cetera. In prima parte, quod licitum sit sumptus accipere, probat tripliciter. Primo per auctoritatem; secundo per rationem, ibi si nos vobis spiritualia seminavimus, etc.; tertio per exemplorum similitudinem, ibi nescitis quod hi qui, et cetera. In prima, primo probat per auctoritatem apostolicae dignitatis; secundo per auctoritatem humanae consuetudinis, ibi quis militat suis stipendiis, etc.; tertio per auctoritatem divinae legis, ibi numquid secundum hominem, et cetera. In prima primo probat quod sit apostolus generaliter; secundo quod sit apostolus eorum specialiter, ibi et si aliis non sum apostolus; tertio quod potest accipere sumptus licite, ibi numquid non habemus, et cetera. In prima, primo quaerit an habeat libertatem accipiendi sumptus; secundo an sit apostolus, ibi non sum apostolus, etc.; tertio probat duplici ratione quod sit liber, et apostolus, ibi nonne dominum Iesum Christum, et cetera. Dicit ergo non sum liber? etc., quasi dicat: abstinete ab hoc licito, scilicet ab esu idolothitorum, quia ego etiam abstineo a stipendiis, cum tamen habeam libertatem accipiendi. Numquid enim non sum apostolus? Immo vere sum apostolus. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Est ergo ratio sua talis: omnis apostolus ratione sui apostolatus habet libertatem accipiendi sumptus; sed ego sum apostolus: utrumque probat postea; ergo, et cetera. Deinde cum dicit nonne dominum Iesum Christum, etc., hic probat duplici ratione quod sit apostolus, primo per causam, secundo per effectum, ibi nonne opus meum, et cetera. Prima ratio sumitur ex parte Christi mittentis; secunda ex parte Corinthiorum quibus mittitur. Prima ratio talis est: ego vidi dominum qui me misit ad praedicandum, ergo sum apostolus. Et hoc est quod dicit nonne, etc.; quasi dicat: vere sum apostolus, nonne dominum Iesum Christum vidi? Hoc dicit propter pseudoapostolos, qui dicebant ipsum non esse apostolum, quia non fuerat in societate domini sicut caeteri apostoli. Ipse autem vidit eum iam immortalem, secundum Glossam, vel in via, Act. III, 9, vel in templo, Act. XXII, 19. Unde, Act. IX, 27, Barnabas apprehensum illum duxit ad apostolos, et narravit quomodo in via vidisset dominum. Infra, XV, 8: novissime omnium tamquam abortivo visus est et mihi. Nonne opus meum, et cetera. Ecce secunda ratio talis: vos estis conversi ad fidem per me missum ad hoc; ergo sum apostolus; nonne opus meum vos estis, o Corinthii? Sicut templum architecti, supra III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui. Item ut filius opus genitoris, supra IV, 15: in Christo Iesu per Evangelium vos genui. Opus, inquam, meum, et hoc in domino, id est, domino cooperante. Vel in domino, id est ad gloriam domini, quasi dicat: sic estis. Deinde cum dicit et si aliis apostolus, etc., hic probat quod est apostolus eorum specialiter. Ubi primo proponit quod est apostolus eorum specialiter; secundo probat hoc per effectum, ibi nam sigillum apostolatus, etc.; tertio ostendit quod per effectum illum defendit se esse apostolum, ibi mea defensio ad eos, et cetera. Dicit ergo et si, etc., quasi dicat: vere opus meum estis, quia et si aliis, scilicet Iudaeis quorum legem evacuo, non sum, id est non videor esse, apostolus, sed tamen vobis sum, qui per me conversi estis specialiter. Rom. XI, 13: quamdiu gentium sum apostolus, ministerium meum honorificabo. Et vere vobis sum apostolus, nam vos estis sigillum apostolatus mei, id est forma et sigillum, quia apostolatus meus impressus est in vobis, sicut forma sigilli in cera. Glossa: in vobis apparet quod sum apostolus dum habetis per me quod etiam per alios apostolos. I Cor. IX, 2: signa apostolatus mei facta sunt super vos. Vos estis, inquam, in domino, id est domino principali auctore. Et vere ita est, quia mea defensio ad eos qui me interrogant, utrum scilicet sim apostolus, scilicet hoc estis vos; per vos enim ostendo me esse apostolum. Deinde cum dicit numquid non habemus, etc., hic ostendit quod potest accipere sumptus licenter. Ubi primo quaerit an habeat hanc potestatem generaliter; secundo quantum ad personas determinatas specialiter, ibi numquid non habemus potestatem, etc.; tertio an ipse et Barnabas sint hac potestate privati singulariter, ibi an ego solus, et cetera. Dicit ergo numquid, etc., quasi dicat: nam cum sim apostolus, numquid non habemus, ego et mei, potestatem manducandi et bibendi nostra, id est, vivendi stipendiis nostris? Augustinus: permisit dominus, non iussit apostolis accipere necessaria a subditis. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem, scilicet fide, circumducendi nobiscum, propter sumptus ministrandos? Ambrosius in Glossa: mulieres desiderio doctrinae dominicae et virtutum cupidae, apostolos sequebantur, et ministrabant eis sumptus, et servitia. Et similiter Christum secutae sunt, Lc. VIII, 2 s. et XXIII, v. 27, sicut caeteri apostoli, ut habetur Act. VI, 1, et sicut fratres, id est, cognati, domini, qui maiores sunt. Gal. II, 9: Iacobus et Ioannes, qui videbantur columnae esse, etc., et Cephas, qui maximus est inter apostolos, unde Cephas interpretatur caput. Ambrosius: non hos reprehendit apostolus, sed eorum more sibi probat licere; idcirco autem, ut ait Augustinus; dominus mulieres ministraturas sequi voluit, ostendens quid debetur a plebibus Evangelistis. Vel ideo etiam ne viderentur alienae a salute. Aut numquid ego solus et Barnabas (isti enim fuerunt coniuncti ad praedicandum gentibus, Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos), non habemus, secundum opinionem vestram, potestatem hoc operandi? Scilicet mulieres circumducendi, et sumptus accipiendi, quasi dicat: imo habemus sicut alii, sed omnes alii licite accipiunt, ergo et nobis licet. Deinde cum dicit quis militat suis stipendiis, etc., hic secundo probat quod licet accipere sumptus per auctoritatem humanae consuetudinis: et primo in statu militis; secundo agricolae, ibi: quis plantat vineam, etc.; tertio pastoris, ibi: quis pascit gregem, et cetera. Militi comparatur praelatus propter subsidium, agricolae propter verbum, pastori propter exemplum. Debet enim subditos defendere suffragio, plantare verbo, pascere exemplo. Primum respicit extra Ecclesiam existentes, secundum Ecclesiam intrantes, tertium in Ecclesia commorantes. Dicit ergo, quis militat, quasi dicat: utique habemus potestatem accipiendi sumptus, et merito quis militat suis stipendiis? Quasi dicat: unquam nullus, dabantur enim militibus stipendia de republica. Unde Ioannes dicit: contenti estote stipendiis vestris. Sic praedicatores et praelati accipere possunt sumptus a subditis. I Tim. I, 18: ut milites in illis militiam bonam. Quis enim plantat vineam, et de fructu eius non edit? Vinea domini est Ecclesia. Is. V, 7: vinea domini Sabaoth, domus Israel est. Apostoli enim fuerunt plantatores huius vineae. Supra XIV, 6: ego plantavi, Apollo rigavit. Quis etiam pascit gregem, et de lacte eius non manducat? Quasi dicat: nullus. Grex domini sunt fideles Ecclesiae. Ez. XXIV, v. 31: vos greges pascuae meae. Huius gregis pastores sunt praelati et praedicatores. Unde primo praelato dictum est: pasce oves meas, Io. XXI, 17. Tales possunt pasci de lacte gregis, quia possunt accipere sumptus a subditis. Si ergo defendimus, plantamus et pascimus more boni militis, boni agricolae, boni pastoris, licet nobis sumptus accipere. Sed quia hodie multi sunt qui stipendia accipiunt, et non militant, edunt fructum vineae, et non plantant, lac comedunt, et gregem non pascunt. Ez. XXXIV, 3: lac comedebatis, gregem autem meum non pascebatis. Notandum super illud nonne dominum Iesum vidi? Quod multiplicem domini legimus visionem. Unam corporalem, quae praeteriit, de qua Bar. IV, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Secundam spiritualem, quae praesens est. Ps. XLV, 11: vacate et videte, quoniam ego sum Deus, et cetera. Tertiam aeternalem, quae futura est, de qua Io. XVII, 24: volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Iob XIX, 26: in carne mea videbo Deum. Quartam momentaneam, quae etiam futura est, de qua Lc. XXI, 27: tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna. Prima fuit in mundo, secunda in animo, tertia in caelo erit, quarta erit in iudicio. Prima visio dat exemplum vivendi; secunda adiutorium proficiendi; tertia desiderium perveniendi; quarta odium peccandi. Prima dat exemplum vivendi tripliciter, quia visus est pauper et pannosus, ut refrenetur cupiditas divitiarum. Ps. LXVIII, 30: ego sum pauper et dolens, etc., et, v. 33: videant pauperes, et laetentur. Sic viderunt pastores, Lc. II, 16. Vilis et abiectus, ut refrenetur ambitio honorum. Is. LIII, 2: vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum virum despectum. Ideo dicitur Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis et humilis sum. Afflictus et passus, ut refrenetur concupiscentia voluptatum. Thren. I, v. 12: o vos omnes, qui transitis per viam, videte, et cetera. Secunda visio dat adiutorium proficiendi tripliciter, quia dat robur poenitentibus, culpas et poenas ostendendo, sicut sol atomos. Dan. V, 5: vidit Balthassar manum scribentis. Iob XLII, 5: nunc oculus meus videte, et cetera. Spem certantibus, mercedem manifestando, sicut dominus operanti. Act. VII, v. 55: ecce video caelos, et cetera. Laetitiam contemplantibus, praegustationes offerendo, sicut tabernarius modicum vini. Ps. XXXIII, v. 9: gustate et videte, quoniam suavis est dominus. Gen. XXXII, 30: vidi dominum facie ad faciem, sicut Paulus hic. Tertia visio aeternalis dat desiderium perveniendi propter tria, videlicet propter veram iucunditatem. Is. ult.: videbitis, et gaudebit cor vestrum, quia dulce lumen et delectabile, et cetera. Hoc significatum est Io. XX, 20: gavisi sunt discipuli, viso domino. Propter iucunditatis multiplicitatem, sive pluralitatem. Is. LX, 5: tunc videbis et afflues, etc.; quippe quia videbimus eum sicuti est, et ipse erit omnia in omnibus. Erit enim rationi plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis, memoriae continuatio aeternitatis. Propter puritatis aeternitatem. Apoc. ult.: servi eius servient illi, et videbunt faciem eius, et regnabunt in saecula saeculorum. Ps.: adimplebis me laetitia, et cetera. Quarta visio dat odium sive terrorem peccandi propter tria, videlicet propter furtum propalandum coram iudice vidente. Mal. III, v. 2: ecce veniet, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et cetera. Propter malefactorum severam ultionem. Latro enim videns socium suum suspendi, plus timet furari. Ier. VII, 12: ite ad locum meum in Sylo, et videte quod fecerim ibi. Sylo interpretatur avulsa. Apoc. I, 13: vidi similem filio hominis, et infra v. 16: ex ore eius, quasi gladius ex utraque parte acutus exibat, et cetera. Propter visam bonorum praemiationem; videns enim clericus alium praebendari, quia bonus, cavet a malo. Ps. CVI, 42: videbunt iusti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum. Deinde cum dicit numquid secundum hominem, etc., hic probat tertio, quod licet sumptus accipere per auctoritatem divinae legis. Ubi primo proponit, quod lex haec dicit; secundo verbum legis ponit, ibi scriptum est enim, etc.; tertio qualiter intelligendum sit, ostendit ibi numquid de bobus cura est, et cetera. Dicit ergo numquid, etc., quasi dicat: probavi ratione humanae consuetudinis, quod licet nobis sumptus accipere; sed numquid secundum hominem, id est, secundum humanam consuetudinem vel similitudinem tantum, dico hoc? An non lex Moysi divinitus promulgata hoc dicit? Quasi dicat: immo dicit. Scriptum est enim in lege Moysi, Deut. XXV, 4, et habetur idem I Tim. c. V, 18: non alligabis os bovi trituranti, ut possit vivere de labore suo, id est, non prohibebis praedicatorem vivere de Evangelio. Triturare enim est separare granum a paleis, quod facit praedicator abstrahendo animas a terrenis, discernendo virtutes a vitiis, separando utilia a vanis. Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Deinde cum dicit numquid de bobus, etc., hic ostendit qualiter dicta auctoritas intelligenda sit. Et primo, quod intelligenda sit litteraliter de bobus; secundo quod non tantum litteraliter de bobus, sed spiritualiter de praedicatoribus, ibi an propter nos, etc.; tertio replicat, quod licet accipere sumptus, ibi nam propter nos utique scripta, et cetera. Dicit ergo numquid, etc.; quasi dicat: haec auctoritas de bobus spiritualibus, id est praedicatoribus, intelligitur. Numquid enim de bobus materialibus cura est Deo, ut de eis lege praecipiat? An propter nos hoc utique dicit? Quasi dicat: hoc utique propter nos dicit. Nam propter nos scripta sunt haec et similia. Rom. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Propter nos, inquam; idcirco, quoniam praedicator, qui corda aperit ad fidem, debet arare in spe stipendiorum temporalium, non tamen propter spem hanc. Debet enim primum quaerere regnum Dei. Et qui triturat, id est bonos a malis, quasi grana a paleis, discernit praedicando, scilicet ad mores, debet hoc facere in spe fructus percipiendi. II Tim. II, 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Eccli. VI, v. 19: is qui arat et qui seminat accedit ad illam, et sustinet bonos fructus illius.
[90334] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9 l. 2 Superius probavit per auctoritatem, quod licet accipere sumptus, hic probat idem per rationem. Et primo probat hoc ex eorum obligatione; secundo ex pseudo-apostolorum accipientium ab eis comparatione, ibi si alii potestatis vestrae, etc.; tertio dicit, quod nihilominus noluit uti hac potestate, ibi sed non usi sumus, et cetera. Prima ratio talis est: maius est dare spiritualia quam accipere temporalia; ergo si apostolus dat spiritualia, licet ei accipere temporalia. Primo ergo explicat beneficium impensum; secundo explicat stipendium exhibendum, ibi magnum est si nos, et cetera. Dicit ergo si nos, etc., quasi dicat: vere habemus potestatem accipiendi sumptus a vobis; si enim nos seminavimus vobis spiritualia, fidem scilicet et sacramenta spiritum alentia, a spiritu sancto ministrata, magnum est si nos metamus, ad sustentationem nostram, carnalia? Id est, ad carnis sustentationem concessa. Quasi dicat: non est magnum. Rom. XV, 27: si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent in carnalibus ministrare. Deinde cum dicit si autem alii, et cetera. Ecce secunda ratio ad idem talis: veri apostoli licentius participant bona subditorum, quam pseudo, sed pseudo-apostoli participant, ergo multo plus veri apostoli participare debent. Primo ergo ponit antecedens; secundo consequens, ibi quare non potius nos, et cetera. Dicit ergo si autem alii, scilicet pseudo, quos non exprimit ex nomine, ne confundantur, vocat eos alios quasi a consortio alienos Ecclesiae. Omnes enim Catholici unum sunt. Io. XVII, 11: ut sint unum, et cetera. Si, inquam, alii potestatis vestrae participes sunt, id est, tam potenter utuntur bonis vestris, quare non potius nos apostoli, qui causa salutis vestrae laboramus? Eccli. XII, 5: da bono, et ne receperis peccatorem. Deinde cum dicit sed non usi sumus, hic ostendit, quod noluit uti hac potestate. Ubi dicit primo se sumptus non accepisse; secundo dicit se nihilominus indiguisse, ibi sed omnia sustinemus, etc.; tertio rationem utriusque assignat, ibi ne quod offendiculum, et cetera. Dicit ergo sed non, etc., quasi dicat: ecce patet quod licet nobis sumptus accipere, sed tamen usi non sumus hac potestate. Supra VI, 12: omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Non sumus, inquam, usi, non quia non indigeamus; sed omnia sustinemus, quia et si penuriam patiamur, tamen patienter sustinemus. II Cor. XI, 9: cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Et hoc feci ideo, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. Hoc autem posset accidere, vel quia pseudo-apostolis daret exemplum accipiendi; vel quia Corinthii avari erant et scandalizarentur si ab eis acciperet, vel forte putarent se emisse licentiam peccandi et diminueretur in apostolo auctoritas arguendi, et his modis daret offendiculum Evangelio Christi. Prov. XV, 19: via iustorum absque offendiculo. Deinde cum dicit nescitis quoniam qui in sacrario, et cetera. Probavit quod licet sumptus accipere, primo per auctoritatem, secundo per rationem; tertio idem probat hic per exemplorum multitudinem. Ubi primo inducit similitudinem eorum qui templa reparant: secundo, eorum qui templo ministrant, ibi et qui altari deserviunt, etc.; tertio adaptat similitudinem his, qui praedicant, ibi et dominus ordinavit his, et cetera. Quasi dicat: et vere licet mihi sumptus accipere: nescitis quoniam qui in sacrario, id est, templo Iudaeorum vel gentilium, operantur, ut artifices, quae de sacrario sunt, edunt? Sustentabantur enim artifices de denariis qui in gazophylacio templi offerebantur, ut patet tempore Ioas IV Reg. XII, 4 ss. Et qui altari templi Ierosolymitani, vel etiam ipsi templo, ut sacerdotes, deserviunt, id est, devote serviunt: una enim de duodecim abusionibus est irreverentia coram altari; cum altari participant? Quia partem habent de his, quae offeruntur in altari, ut patet per totum Leviticum, et maxime VI et VII cap., et sicut fit hic. Ita et dominus ordinavit, id est rationabiliter disposuit, his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Hoc ordinavit, dicens Matth. X, 10 et Lc. X, v. 7: dignus est enim operarius mercede sua. Notandum est hic, quod apostolus nominibus multorum officiorum, praedicatorem hic designat, quia vocat eum primo militem propter officium, Ecclesiam contra adversarios defendendo. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae, et cetera. II Tim. II, 3: labora sicut bonus miles Christi. Secundo vinitorem, propter officium palmites superfluos, id est malos, resecandi. Os. II, v. 15: dabo ei vinitores eius ex eodem loco. Sed heu Cant. I, 5 dicitur vineam meam non custodivi. Tertio pastorem, propter officium subditos bono exemplo pascendi. I Petr. V, 2: pascite qui in vobis est gregem. Sed heu, quia hodie impletur illud Zach. XI, 17: o pastor et idolum derelinquens gregem, et cetera. Quarto bovem, propter officium maturitatis in omnibus procedendi. Prov. XIV, 4: ubi non sunt boves, praesepe vacuum est. Iob I, v. 14: boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et cetera. Quinto aratorem, propter officium corda ad fidem et poenitentiam aperiendi. Os. X, v. 11: arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob, et cetera. Sexto trituratorem, propter officium malos a bonis discernendi. Is. XLI, 15: ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra ferrantia, et triturabis montes, et cetera. Septimo seminatorem, propter officium frequenter et utiliter praedicandi. Lc. VIII, 5: exiit qui seminat seminare semen suum. Ps. CXXV, 6: euntes ibant, et cetera. Octavo templi architectum, propter officium Ecclesiam construendi et reparandi. Supra III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui, et cetera. Nono altaris ministrum, propter officium Deo devotum impendendi. Supra IV, 1: sic nos existimet homo, et cetera. Quaeritur hic super illud non sum liber, Glossa: ipse enim apostolica dignitate potestatem habens non operari manibus, sed de Evangelio vivere. Contra: ergo qui praedicant, non habentes apostolicam dignitatem, non possunt sine opere manuum de Evangelio vivere. Responsio. Glossa loquitur de potestate qua potest invitos ad hoc cogere, non de spontanea, qua potest a voluntarie dantibus petere et accipere. Item ex dicta Glossa videtur quod praelati non teneantur manibus operari. Contra Gen. III, 19: in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Ipsi non sunt exempti ab hac maledictione; ergo, et caetera. Responsio. Tenentur ad laborem spiritualem, non corporalem, tamen bene facerent si occuparent se in honestis antequam vacarent. Item super illud: nonne opus meum? Glossa: perfectum. Contra: ipsi erant imperfecti. Responsio. Opus perfectum dicebantur, quia eis apostolus praedicaverat, vel quia eos perfecte docuerat quantum in se erat. Item super illud: numquid non habemus potestatem manducandi? Contra Matth. X, 8: gratis accepistis, gratis date. Responsio. Gratis, id est, sine pretio, sed non sine stipendio. Item super illud: quis pascit gregem, Glossa: ex Evangelio viventes, panem gratuitum manducabant. Contra, subditi tenebantur dare. Responsio. Gratuitas erat ex parte recipientium, quia humiliter, non potestative recipiebant, licet debitus ex parte dantium. Item: numquid de bobus cura est Deo? Quasi dicat: non. Contra Sap. c. VI, 8: cura est illi de omnibus. Respondeo. Ibi loquitur de cura generali, scilicet providentiae; hic de speciali, scilicet disciplinae. Item debet in spe qui arat arare. Contra: spes non est de visibilibus, sed aeternis. Responsio. Spes accipitur aequivoce. Item in spe fructus percipiendi. Contra: non debet poni lucerna praedicationis sub modio rei temporalis. Respondeo. Praedicare in spe rei temporalis, non est ponere lucernam sub modio, sed praedicare propter spem. Item si nos vobis seminaverimus spiritualia, et cetera. Contra Gal. VI, 6: quae seminaverit homo, haec et metet; ergo qui seminat spiritualia, debet metere spiritualia, non carnalia, et cetera. Respondeo. Ibi loquitur de messione mercedis, hic de messione stipendii.
[90335] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9 l. 3 Superius multipliciter probavit, quod sibi licet accipere sumptus, hic ostendit, quod nihilominus non vult accipere, sed abstinere tribus rationibus. Primo propter intentionem praemii; secundo propter dilectionem Evangelii, ibi nam cum liber essem ex omnibus, etc.; tertio propter expeditionem cursus sui, ibi nescitis quod hi, qui in stadio currunt. In prima, primo dicit quare non vult accipere, scilicet ne gloria sua evacuetur; secundo ostendit, quod accipiendo evacuaretur, ibi nam si evangelizavero, non est mihi gloria, etc.; tertio quod non accipiendo conservabitur, ibi quae est ergo merces mea, et cetera. In prima, primo ostendit quod potestate accipiendi uti noluit; secundo quod uti non intendit, ibi non autem scripsi hoc, ut, et cetera. Dicit ergo ego autem, etc., quasi dicat: tot modis constat, quod licet mihi sumptus accipere, sed tamen ego nulla horum auctoritate, ratione, exemplo, ad accipiendum usus sum. Ipse enim vel ab aliis Ecclesiis accipiebat, ut II Cor. XI, 8: alias Ecclesias spoliavi, etc., vel manibus operabatur, Act. XX, v. 34. Non autem, etc., quasi dicat: non sum usus, sed nec uti volo. Non enim scripsi haec, scilicet quod licet mihi accipere, ut ita fiat in me, sicut scripsi, id est, ut ego accipiam, quia non quaero datum, sed fructum. Deinde cum dicit bonum est enim mihi, etc., hic ostendit quare hoc fecit, scilicet ne gloria sua evacuetur. Ubi primo multiplicat afflictionem corporalem; secundo supponit ei gloriae diminutionem, ibi quam ut gloriam, et cetera. Dicit ergo bonum est, etc., quasi diceret: non accipiam, nam si acciperem, gloriam meam evacuarem, quod nullatenus facerem. Bonum est enim mihi mori, non solum sumptuum egestate affligi, magis quam ut gloriam meam, quam habeo de gratuita sinceritate praedicationis, de praemio supererogationis, abstinendo a licitis, quis evacuet, ab aliquo importune accipiendo, vel propter sumptus evangelicos. Multi tamen moderni doctores gloriam istam evacuant, vel propter intentionem sumptuum, vel propter favorem humanum, dicente Iob XII, 19: ducit sacerdotes inglorios et optimates supplantat. Notandum est hic, quod gloria amittitur septempliciter propter septem vitia. Nam gloria gulosorum evacuatur. Unde hic dicitur: bonum est enim mihi magis, et cetera. Gloria luxuriosorum maculatur. Eccli. c. XLVII, 21 s.: inclinasti faemora tua mulieribus, dedisti maculam in gloria tua. Gloria superborum captivatur. I Mach. c. II, 9: vasa gloriae eius captiva ducta sunt. Gloria iracundorum intermittitur. Ps. XII, v. 5: si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., et post: persequatur inimicus animam meam, etc., et post: et gloriam meam in pulverem deducat. Gloria invidorum excluditur. Rom. III, 27: ubi est gloriatio tua? Gloria avarorum annihilatur. Ps.: ne timueris dum dives factus erit homo, et cetera. Gloria accidiosorum culpatur. I Mach. IX, v. 10: moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae. Eccli. XXXIII, 44: praecellens esto in operibus tuis, et ne dederis maculam in gloria tua. Ergo per gulam evacuatur gloria sobrietatis: per luxuriam maculatur gloria castitatis: per superbiam captivatur gloria humilitatis: per iracundiam intermittitur gloria mansuetudinis: per invidiam excluditur gloria charitatis: per avaritiam annihilatur gloria liberalitatis: per accidiam culpatur gloria strenuitatis. De istis dicitur Osee IV, 7: gloriam eorum in ignominiam commutabo. De primo exemplum in Esau, Gen. XXV, v. 29, in Holoferne, Iudith XIII, 1; de secundo in Salomone, III Reg. II, 13; de tertio in Lucifero, Is. XIV, 12; de quarto in Achitophel, II Reg. XVI, 20; de quinto in Cain, Gen. IV, v. 3; de sexto in Giezi, IV Reg. V, 20; de septimo in exploratoribus, Num. XIII et XIV. Nam et si evangelizavero, et cetera. Hic ostendit quod accipiendo sumptus evacuaretur gloria eius, quia non supererogaret. Et est sua ratio talis: gloria quae est praemium supererogationis, non debetur operibus necessitatis, ad quae tenemur ex praecepto; sed evangelizare tenebatur ex praecepto, ergo ex hoc non habebat gloriam supererogationis, sed potius ex hoc, quod non accipiebat sumptus. Primo ergo tangit gloriae evacuationem; secundo evacuationis rationem, ibi necessitas enim mihi est, etc.; tertio rationis declarationem, ibi vae enim mihi est, etc.; quarto recte evangelizantium mercedem, ibi si volens hoc ago, et cetera. Dicit ergo nam si evangelizavero, etc., quasi diceret: vere evacuaretur gloria mea, nam si evangelizavero, ita quod sumptus accipiam, non est mihi gloria, id est, supererogationis praemium; necessitas enim mihi incumbit, Act. XXII, 21: vade, quoniam ad nationes longe mittam te. Et vere necessitas vae enim mihi est, id est poena transgressionis in me manet, si non evangelizavero, Is. VI, 5: vae mihi, quia tacui. Aliter legitur secundum Glossam. Et hoc dupliciter. Primo modo sic nam si, etc., quasi dicat: utique evacuaretur gloria mea caelestis, scilicet si ideo praedicarem, ut sumptus acciperem. Nam si evangelizavero tantum, ita quod non ex dilectione Dei et proximi hoc faciam, nec libera voluntate, non est mihi gloria apud Deum; necessitas enim praecepti, quod non audeo omittere, mihi incumbit; unde si solo timore servili praedico, vae enim, id est, aeterna damnatio, mihi est si non evangelizavero, sicut mihi iniunctum est. Si autem volens, et cetera. Quasi dicat: si necessitate hoc facio, non est mihi gloria, si autem volens hoc ago, id est, si voluntatem adiungo necessitati, mercedem aeternam habeo; ideo Ps. LIII, 8 dicit: voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor, et cetera. Si autem invitus, id est, solo praecepto coactus evangelizo, dispensatio mihi credita est, sicut servo, ut scilicet dispensem ad aliorum utilitatem, non meam; quasi dicat, aliis proficio, non mihi. Intelligit enim hoc de dispensatione servili, non filiali; secundum Glossam Augustini, nemo invitus bene facit, etsi bonum est, quod facit. Infra XIII, 3: si charitatem non habuero, factus sum velut aes sonans, et cetera. Secundo modo legitur sic: nam si evangelizavero pro sumptibus accipiendis, non est mihi gloria de supererogatione in praedicando. Peto enim contra me (Matth. X, 8: gratis accepistis, gratis date); necessitas enim vitae sustentandae mihi incumbit; quia pro necessitate vitae praedico. Vae enim mihi est, id est, famis cruciatio, si non evangelizavero. Si autem volens, id est, si non pro victus necessitate, sed pro charitate, hoc ago, mercedem aeternam habeo: si autem invitus, id est, pro necessitate coactus, dispensatio mihi credita est sicut servo, et cetera. Deinde cum dicit quae est ergo merces mea, etc., hic ostendit, quod non capiendo sumptus, gloria eius conservatur. Ubi primo quaerit, secundo solvit, ibi ut Evangelium praedicans, et cetera. Dicit ergo quae est merces mea, id est, quid faciendo mercedem accipiam? Quia hoc est meritum mercedis, ut scilicet ego praedicans Evangelium sine sumptu, ponam, id est stabiliam, Evangelium, Is. XXVIII, 25: ponet triticum per ordinem, et cetera. Hoc autem faciebat, secundum Glossam, ne Evangelium venale putaretur. Sine sumptu, inquam, et hoc ut non abutar potestate mea, id est, mihi commissa in Evangelio praedicando, quod esset si acciperem indistincte, quia perderem auctoritatem libere arguendi: quia, Eccli. XX, 31, xenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore avertet correptionem. Ecclesiastica ergo utilitas implicatur in hac solutione, scilicet confirmatio boni, quia ut Evangelium praedicans, et declinatio mali, quia ne abutar potestate. Et notandum, quod quatuor tetigit differentias eorum, qui tenentur praedicare. Quidam enim tenentur, sed non evangelizant, hi merentur poenam. Quidam tenentur et evangelizant, sed coacti, hi non merentur mercedem, sed vitant poenam. Quidam tenentur et evangelizant voluntarie, sed accipiunt sumptus, et hi merentur mercedem, et vitant poenam, sed non habent supererogationis gloriam. Quidam tenentur et evangelizant voluntarie, nec accipiunt sumptus, et hi mercedem merentur, et vitant poenam, et habent supererogationis gloriam. Primum statum tangit, ibi vae mihi est, etc.; secundum ibi nam si invitus, etc.; tertium, ibi si autem volens, etc.; quartum, ibi quae est ergo merces, et cetera.
[90336] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9 l. 4 Superius ostendit, quod non vult sumptus accipere, et hoc propter intentionem praemii, hic ostendit, quod idem fecit propter amorem Evangelii. Ubi primo dicit, quod omnium se servum fecit; secundo quod omnibus se contemperare studuit, ibi et factus sum Iudaeis, etc.; tertio subdit causam quare hoc fecit, ibi omnia autem facio propter Evangelium, et cetera. In prima implicat triplicem conditionem commendabilem in servitio: quae sunt generalitas, liberalitas, utilitas. Servit ergo gratis sive liberaliter, ibi cum essem liber, etc., generaliter, ibi omnium me, etc., utiliter, ibi ut plures lucrifacerem, et cetera. Dicit ergo nam cum essem, etc., quasi dicat: sine sumptu ponam Evangelium, nam et maius feci, scilicet quod cum liber essem ex omnibus, etc., id est, nullius meritis obnoxius, omnium me servum feci, omnibus me contemperando per vilitatem, et quasi debitorem constituendo, II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum. Et hoc ut plures lucrifacerem, id est, lucrum meae praedicationis et servitutis facerem. Quaerebat enim non res, sed animas. II Cor. XII, v. 14: non quaero vestra, sed vos. Si enim commendabile est servire in temporalibus propter lucrum temporale, quanto plus in spiritualibus propter lucrum spirituale? Deinde, cum dicit et factus sum Iudaeis, etc., hic ostendit, quod omnibus se contemperare studuit. Et primo dicit quod contemperavit se nondum conversis; secundo quod etiam iam conversis, ibi factus sum infirmis, etc.; tertio quod generaliter universis, ibi omnibus omnia factus sum, etc. in prima primo dicit, quod contemperavit se Iudaeis; secundo quod Samaritanis, ibi et his qui sub lege, etc.; tertio quod gentilibus, ibi his qui sine lege erant, et cetera. In prima, primo tangit contemperationem; secundo contemperationis rationem, ibi ut Iudaeos, et cetera. Dicit ergo: et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, scilicet aliqua legalia servando, sicut in discretione ciborum, in circumcisione Timothei Act. XVI, 3, in purificatione legali Act. XXI, 24. Potest autem hoc intelligi dupliciter. Uno modo, secundum Hieronymum, factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, per simulationis dispensationem. Simulabat enim se servare legalia aliqua, quae tamen non servabat. Alio modo, secundum Augustinum, factus sum Iudaeus, et cetera. Vere enim condescendebat eis in observatione aliquorum legalium propter piam compassionem; et hoc fecit, ut Iudaeos lucraretur Christo, id est, eos ad fidem Christi converteret. Deinde, cum dicit et his qui sub lege sunt, etc., hic dicit quod contemperabat se Samaritanis. Ubi notantur tria de ipso. Primo eius sagacitas in hoc quod se contemperabat; secundo eius libertas in hoc quod sub lege non erat; tertio eius utilitas in hoc quod lucrifaciebat. Dicit ergo: sum etiam his qui sub lege Moysi sunt, id est Samaritanis, qui non sunt Iudaei sed Assyrii, qui fuerunt adducti ad inhabitandum terram Israel, IV Reg. XVII, v. 24 ss. Isti etiam erant sub lege Moysi, quia tantum quinque libros Moysi recipiebant. His ergo factus sum quasi sub lege essem, approbando scilicet legem, et ex ea docendo Christum, cum tamen ipse sub lege non essem, secundum litteralem observantiam, vel serviliter, quia iusto non est lex posita, I Tim. I, 9. Et hoc ideo feci ut eos, qui sub lege erant, scilicet ipsos Samaritanos, lucrifacerem, eos ad fidem Christi convertendo. Deinde, cum dicit his qui sine lege erant, etc., hic dicit quod contemperavit se gentilibus. Ubi primo tangit suam conformitatem; secundo suae fidei veritatem, ibi cum tamen sine lege, etc.; tertio suae intentionis rectitudinem, ibi ut lucrifacerem, et cetera. Et hoc est: et factus sum his qui sine lege erant, id est gentibus, Rom. II, 14: cum enim gentes, quae legem non habent, tamquam sine lege essem, id est, assentiendo rationibus eorum, et bonis positionibus philosophorum, ut patet Act. XVII; cum tamen sine lege non essem. Rom. VII, 25: mente servio legi Dei. Sed in lege essem, non Iudaica, sed Christi, qui est Deus, non autem Moyses. De qua Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis, et cetera. Et hoc ideo feci ut lucrifacerem eos qui sine lege erant, gentiles ad fidem convertendo. O felix zelator. Gregorius: nullum tale sacrificium quale zelus animarum. Deinde, cum dicit factus sum infirmis, etc., hic ostendit quod se contemperavit iam conversis. Ubi primo ponit modum bonum, secundo finem debitum, ibi ut infirmos. Dicit ergo factus sum etiam infirmis, in fide, infirmus, a licitis abstinendo. II Cor. c. XI, 29: quis infirmatur, et ego non infirmor? Sic facit bonus medicus, qui comedit cibum infirmi, ut eum provocet ad comedendum, et sic sanet. Et hoc feci ut infirmos lucrifacerem, eos in fide roborando. Et breviter omnibus omnia factus sum, quasi essem omnium sectarum. Ideo dicitur infra X, 33: sicut et ego per omnia omnibus placeo. Et hoc ut omnes facerem salvos. In vestimento poderis quod habebat Aaron, totus orbis terrarum erat descriptus, Sap. c. XVIII, 24. Et, IV Reg. IV, 34, Eliseus contraxit se ad modum pueri, et sic suscitavit illum. Et quia, secundum Boetium, omnis alteritas discors, similitudo vero appetenda est; ideo viri spirituales, salva vitae et religionis suae observantia, omnibus se debent conformare. Deinde, cum dicit omnia facio propter Evangelium, superius ostendit quod omnibus se contemperare studuit; hic subdit rationem quare hoc facit, et hanc duplicem: unam ex parte Evangelii, scilicet ut cursum liberum habeat; aliam ex parte sui, scilicet ut promissum praemium obtineat, ibi ut particeps, et cetera. Et hoc est quod dicit omnia autem facio propter Evangelium, sine impedimento praedicandum, ut particeps eius, id est, promissionum, quae in eo continentur, efficiar. Matth. V, 19: qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
[90337] Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9 l. 5 Superius ostendit quod proposuit a sumptibus abstinere, primo propter intentionem praemii, secundo propter amorem Evangelii, hic, tertio, propter expeditionem cursus et agonis sui. Primo quidem ostendit quod oportet in stadio expedite currere; secundo quod similiter oportet in agone expedite certare, ibi omnis enim qui in agone, etc.; tertio quod ipse facit utrumque, ibi ego igitur sic curro, et cetera. In prima, primo ponit exemplum expedite currentium; secundo monet eos ad similiter currendum, ibi sic currite, et cetera. In prima, primo tangit currendi exercitium; secundo convenientiam currentium, ibi omnes quidem currunt, etc.; tertio differentiam pervenientium, ibi sed unus accipit bravium, et cetera. In primo notatur conditio viatorum; in secundo multitudo vocatorum; in tertio paucitas electorum. Matth. XX, 16: multi sunt vocati, pauci vero electi. Conditionem vero viatorum describit a tribus. A certitudine, cum quaerit nescitis; a brevitate, cum addit in stadio; a labore, cum subdit currunt. Dicit ergo nescitis. Quod tripliciter continuatur. Primo modo sic quasi dicat: recte abstineo a sumptibus sumendis, ut particeps efficiar. Nam si non abstinerem a contrariis Evangelio, non essem eius particeps. Nescitis enim quod hi, et cetera. Vel sic: nescitis quod hoc facio, ut particeps Evangelii efficiar? Et utique possum esse particeps. Nam non sic est de Evangelii praemio, vel de cursus bravio; quia hic unus accipit bravium, ibi vero omnes accipere possunt. Tertio modo sic: nescitis, quasi diceret: ideo autem sic curro, quia licet multi currentes sint, pauci tamen sunt pervenientes. Nescitis enim quod hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, in labore pares sunt, sed unus tantum accipit bravium, id est, praemium cursus? Stadium enim est spatium in quo pedites currunt, quod Hercules dicitur statuisse. Perficiunt autem stadium 125 passus. Et dicitur stadium a stando, quia Hercules tot passus currebat et postea stabat et respirabat; in fine huius spatii ponebatur aliquid quod erat praemium cursus, ut equus et pannus purpureus, et hoc dicitur bravium. Et licet in hoc stadio omnes currerent, unus tamen solus accipiebat bravium, scilicet qui citius perveniebat. Sic in cursu spirituali unus tantum, scilicet perseverans, accipit bravium. Quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Deinde, cum dicit sic currite, etc., monet eos ad currendum. Ubi implicat tria: actum strenuum currite, modum debitum sic, finem optimum ut comprehendatis. Dicit ergo sic, etc., quasi diceret: quia unus accipit bravium, sic currite, per viam veritatis perseverantes, ut comprehendatis bravium vitae aeternae. Hebr. XII, 1: per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Deinde, cum dicit omnis autem qui in agone, etc., ostendit quod in agone oportet expedite certare. Ubi primo tangit agonizantium pugnam; secundo pugnandi formam firmam, ibi ab omnibus se abstinet, etc.; tertio sic pugnantium mercedem debitam, ibi et illi quidem ut corruptibilem, et cetera. Primum est necessitatis, scilicet pugnare; secundum virtutis, scilicet abstinere; tertium felicitatis, scilicet coronam accipere. Dicit ergo omnis qui in agone, etc., quasi diceret: vere sic agendum est, quod patet exemplo: quia omnis qui in agone contendit, ab omnibus impedientibus se abstinet. Unde et nudi agonizabant in palaestra. Attende, ut Augustinus ait, quod de rebus non laudandis multae trahuntur similitudines. Deinde, cum dicit et illi quidem ut corruptibilem, etc., tangit pugnantium mercedem, et primo pugnantium materialiter; secundo pugnantium spiritualiter, ibi nos autem incorruptam, et cetera. Dicit ergo et illi quidem abstinent, ut corruptibilem coronam accipiant, quod modicum est. Nos autem abstinere debemus, ut accipiamus incorruptam, scilicet coronam vitae, de qua Iac. I, 12: beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, et cetera. Deinde, cum dicit ego igitur sic curro, etc., ponit exemplum utriusque, scilicet currendi et pugnandi. Ubi primo tangit cursum suum in profectu boni; secundo pugnam suam in victoria mali, ibi sic pugno, etc.; tertio rationem utriusque facti, ibi sed castigo, et cetera. Dicit ergo ego igitur etc., quasi dicat: quia talis corona servatur, igitur ego sic curro, bonum operando, non quasi in incertum, id est, ut sim incertus de praemio. In incertum enim currit qui talia facit, ut de quibusdam sperare, ex aliis vero possit desperare. Omnia instruunt ad bonum: et persona apostolica, quae notatur ibi ego, et forma implicita, quae notatur ibi sic, et actio strenua, quae notatur ibi curro, et merces sperata, quae notatur ibi non quasi in incertum. Phil. II, 16: non in vacuum cucurri, nec in vacuum laboravi. Sic pugno contra hostes, decertando contra malum, non quasi aerem verberans, id est, non verbis tantum, sed factis. Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute, supra IV, 20. Vel non quasi aerem verberans, id est, non inaniter me fatigando, adversarium non laedendo. Sic erit perfectus homo, si sic se habeat, ut sit intentus in confessione, Is. XXXVIII, 15: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae, devotus in oratione, Matth. VI, 9: sic ergo orabitis: pater noster, qui es in caelis, etc., efficax in praedicatione, Iac. II, 12: sic loquimini, et sic facite. Haec tria pertinent ad actum oris recti, ita tamen quod confessio dirigitur Deo et proximo, oratio soli Deo, praedicatio soli proximo. Fortis in pugnando. Unde sic pugno, et cetera. Apoc. III, 5: qui vicerit, sic vestietur veste alba. Patiens in sustinendo. Iudith VIII, 23: sic Isaac, sic Iacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Cautus in servando. Ios. c. II, 16: ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes, et cetera. Et sic ibitis viam vestram. Primum propter malum culpae, scilicet pugna; secundum contra malum poenae, scilicet patientia; tertium contra malum tentationis, scilicet cautela. Benignus in condonando. Matth. XVIII, 14: sic non est voluntas ante patrem, et cetera. Inutilem se reputando. Lc. XVII, 10: sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta, et cetera. Sollicitus, se discutiendo. Infra XI, 28: probet autem se homo, et sic de pane illo edat, et cetera. Primum reprobat malitiam proximi; secundum probat bonitatem Dei; tertium dubietatem status proprii. Humilis in obsequendo. Matth. III, 15: sic decet nos implere omnem iustitiam. Agilis in proficiendo. Unde hic v. 24: sic currite, id est, proficite in bono, ut comprehendatis. Constans in perseverando. Unde hic v. 24: sic currite. Phil. IV, 1: sic state in domino, charissimi. Famosus in conversando. Supra IV, 1: sic nos existimet homo, et cetera. Primum respicit incipientes; secundum proficientes; tertium perseverantes; quartum perfectos. Deinde, cum dicit sed castigo corpus meum, etc., tangit rationem praedictorum utriusque. Ubi primo tangit austeritatem vitae; secundo commendationem doctrinae, ibi ne forte, etc.; tertio rationem concordiae utriusque, ibi ipse reprobus, et cetera. Ergo implet facto, quod docet verbo, ne se damnet ore proprio. Et hoc est quod dicit sed castigo corpus meum, per declinationem mali, motus carnis illicitos reprimendo. Castigo ergo, non occido, corpus meum, non tantum alienum. Rom. XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et in servitutem redigo per operationem boni, corpus scilicet spiritui servire cogendo et sensualitatem rationi subiiciendo, sicut de beato Martino legitur: carnem spiritui servire cogebat. Et hoc facio, ne forte, cum aliis praedicaverim, et cetera. Augustinus: suo timore nos terruit apostolus; quid enim faciet agnus, ubi aries timet et tremit? Ipse reprobus, id est, a Deo reprobatus, efficiar, quod turpe esset. Rom. II, 21: qui praedicas non furandum, furaris. De huiusmodi posset vere dici illud Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos, etc.: nunc autem venit super te plaga, et defecisti. Hic quaeritur, ibi melius est mihi mori, et cetera. Contra: gloria non evacuatur nisi per peccatum; ergo accipere esset ei peccatum, non ergo licitum. Respondeo. Gloria essentialis per hoc non evacuaretur, sed gloria accidentalis est de hoc opere supererogationis. Item si evangelizavero, non est mihi gloria. Contra: evangelizanti et sumptus accipienti debetur et aurea et aureola. Sed Glossa exponit: quando evangelizatur ex necessitate timoris, vel ex cupiditate mercedis temporalis. Item super illud dispensatio mihi credita est, Glossa: non debemus evangelizare, ut manducemus. Contra: ergo praedicatores quaestuarii peccant mortaliter, quia faciunt quod non debent. Respondeo. Si propter quaestum principaliter faciunt, peccant: sed si propter fructum spiritualem inde provenientem, bene faciunt, item ibidem Glossa: propter regnum Dei debemus operari omnia non solum, sed cum regno Dei mercedem temporalem meditari. Contra: ergo qui vadunt ad Ecclesiam pro distributionibus, peccant. Respondeo. Verum est, si solum vel principaliter propter hoc vadant. Item super hoc ut non abutar potestate, Glossa: quod esset, si acciperet, quod probavit supra eodem quod ei licet accipere. Respondeo. Intelligendum est si acciperetur indiscrete et inordinate et immoderate. Item omnium servum me feci. Contra supra VII, 23: nolite servi effici hominum. Respondeo. Hic loquitur de servitute charitatis, scilicet in bono, ibi de servitute iniquitatis, scilicet in malo. Item factus sum Iudaeis Iudaeus, Glossa: in cibis accipiendis, vel non accipiendis. Contra Glossa: iniuste ergo reprehendit Petrum de discretione ciborum, Gal. II, 11. Immo bene, quia Petrus discernebat cum scandalo gentium, scilicet in locis gentilium, Paulus autem non. Item ibidem Glossa: propter scandalum Iudaeorum circumcidit Timotheum, Act. XVI, 3. Contra: veritas doctrinae vitae et iustitiae non debet dimitti propter scandalum. Respondeo. Usque ad divulgationem Evangelii non erat de veritate doctrinae sive vitae, ne homines circumciderentur, sed ne spem ponerent in circumcisione. Item ut omnes facerem salvos. Contra, sciebat non omnes salvandos. Respondeo. Vo