[87583] Super I Cor., cap. 11 v. 1 Imitatores mei estote et cetera. Apostolus superius removit Corinthienses ab ydolatria, hic inducit eos ad (Ecclesiae) Eucharistiae sacramentum, et circa hoc tria facit: primo excludit indebitum ritum; secundo ostendit dignitatem sacramenti, scilicet Eucharistiae, ibi (XI 23): ego enim accepi a domino etc.; tertio ordinat debitum ritum ipsius sacramenti, ibi (XI 33): itaque, fratres mei, dum convenitis et cetera. Circa primum duo facit: primo enim praemittit quamdam generalem admonitionem; secundo reprehendit eos de inconvenienti ritu in sacramento Eucharistiae, ibi (XI 3): volo autem vos scire et cetera. Circa primum duo facit: primo enim ponit admonitionem, secundo ponit quamdam ironicam commendationem, ibi (XI 2): laudo et cetera. Circa primum sciendum est quod in Ecclesia sunt quidam gradus dignitatis. Nam quidam sunt maiores, ut praelati, quidam vero minores, ut subditi, et utrique habent quos imitentur, quia minores debent imitari maiores, I Pet. ult.: non vi dominantes in cleris, sed formam gregis facti etc.; maiores vero imitantur Christum, Io. XIII: exemplum enim meum dedi vobis ut quemadmodum et cetera. Et hoc est quod dicit: imitatores mei etc., quasi dicat: sitis sine offensione et ut nullum offendatis, imitatores mei estote, qui per omnia omnibus placeo, quaerens quod utile est multis ut salvi fiant. Et in hoc imitator sum Christi qui venit omnes salvare, et ideo dicit: sicut et ego Christi, supple: imitator sum. Dicit autem: sicut et ego Christi, quia maiores in illis tantum sunt imitandi in quibus ipsi imitantur Christum; unde cum ipsi non imitentur Christum nisi in bonis, non sunt ipsi imitandi in malis quae faciunt aliquando, sed in bonis, supra IIII: imitatores. Et nota quod Paulus imitatus est Christum praecipue quantum ad quatuor: in mentis devotione et intentione, Gal. III: vivo ego, iam non ego, vivit vero etc.; in fraternae salutis sollicitudine: Christus enim ad hoc venit ut homines salvos faceret, I Thim. 1: Christus Iesus venit in mundum peccata etc., et beatus Paulus inter alios apostolos et praelatos sollicitudinem habuit de salute hominum, Ro. XV: debemus autem nos firmiores etc.; in aequanimi usu temporalium rerum item: nam Iohannes Baptista semper ieiunabat, Matth.: venit Iohannes non manducans neque bibens, Christus vero non semper sed quando videbatur expedire, unde etiam cum peccatoribus manducabat et propter hoc dicebant Iudaei, Io. XX: ecce homo verax etc.; sic et Paulus, secundum quod expediebat saluti credentium, utebatur rebus temporalibus, Phili. IV 12: scio abundare, scio et penuriam pati; in corporis passione, II Cor. V: semper mortificationem domini Iesu in corpore etc., et ideo specialiter dicebat ipse, Gal. ult.: ego autem stigmata domini Iesu et cetera.
[87584] Super I Cor., cap. 11 v. 2 Laudo autem et cetera. Hic ponitur ironica commendatio. Sunt autem duo in quibus subditi se debent habere ad praelatos: ut scilicet secundum eorum bonam vitam informentur, Hebr. ult.: mementote praepositorum vestrorum etc., et hoc praecipue in quibus sunt ipsi informati a Christo; et ut eorum praecepta servent, I Reg. XV 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus nolle acquiescere. Sed Corinthienses in his duobus offenderant, et ideo laudans eos ironice reprehendit eos de istis duobus, scilicet quod non sequuntur vitam suam, et hoc est quod dicit: laudo vos quod per omnia mei memores (me peiores) estis, idest in nullo memoriam vitae meae habetis; et iterum quod non servant traditiones suas et praecepta, et hoc est quod dicit: et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis, idest non tenetis. Sed contra. In sacra Scriptura nihil debet esse falsum; sed hoc quod dicit apostolus est falsum quia non sunt memores sui nec tenebant praecepta sua; non ergo deberet uti ironica locutione. Respondeo. Dicendum quod in omni figurata locutione, commune est quod sensus non est ille quem primo aspectu verba praetendunt, sed ille quod ille qui loquitur significare intendit, sicut si dicam: pratum ridet, non est sensus huius locutionis quod illud pratum rideat, sed illud quod ego significare intendo, scilicet quod pratum similiter se habet in decore cum floret sicut homo cum ridet. Hoc etiam modo se habet in locutionibus ironicis: cum enim non intendo hoc quod verba praetendunt significare, sed contrarium, ille est verus sensus quem ego intendo, et ideo nihil falsitatis est ibi.
[87585] Super I Cor., cap. 11 v. 3 Volo autem vos scire. Hic reprehendit eos de his quae inordinate agebant circa dictum sacramentum. Habebant autem se inordinate in tribus: in dissoluto habitu, in discordi affectu, quia pugnabant in Ecclesia, et in immoderato esu, quia pransi veniebant ad Ecclesiam. Et de istis reprehendit eos hic, et primo de primo, secundo de secundo, ibi (XI 17): hoc autem praecipio quod non in melius etc.; tertio de tertio, ibi (XI 20): convenientibus ergo vobis in unum et cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit quaedam necessaria ad propositum, secundo prosequitur propositum, ibi (XI 4): omnis autem vir et cetera. Dicit ergo: quia non tenetis praecepta, volo vos scire quoddam utile ad sequentia, et hoc quia periculosum est ignorare, infra XIIII 38: omnis ignorabitur. Triplicem gradum vult eos scire, scilicet quod vir est caput mulieris, viri vero Christus, Christi autem Deus. Circa quod sciendum quod in capite tria considerantur: principatus in corpore, diffusiones in membra et conformitas naturae cum ipsis membris. Unde secundum hoc, aliquis potest dici caput alicuius secundum principatum tantum, sicut (I) Reg. XV 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput etc.; aliquando vero secundum diffusionem, sicut illud Eph. IIII 15: qui est caput Christus ex quo et cetera. Sed hic dicitur quodlibet istorum caput secundum ista tria. Vir quidem dicitur caput mulieris quia praesidet, Gen. III 16: sub viri potestate eris, quia gubernat, I Pet. III 6: sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans, Eph. VI (V 22): mulieres subditae sint etc., et quia de eius costa sumpta est, Gen. II 25: vocavit eam virago quia de viro et cetera. Christus autem est caput viri, quia praesidet, Eph. II (I 22): ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam quae est corpus, Ps. (71 8): dominabitur a mari usque ad mare, quia dona gratiarum effundit, Eph. IIII 7: unicuique data est gratia secundum mensuram donationis Christi; quia est conformis nostrae naturae, Phil. II 6: qui cum in forma Dei esset et cetera. Quod autem dicit quod Deus est caput Christi potest intelligi dupliciter: nam Christus nominat suppositum in duabus naturis, scilicet divina et humana. Si ergo loquatur de Christo secundum naturam divinam tantum, tunc li Deus supponit pro persona patris, et tunc dicitur caput Christi Deus, idest (patris) pater, non quod li caput importet maioritatem, sed originem tantum, Io. XV (XVI 28): exivi a patre et veni in mundum. Si vero accipiatur hic li Christus secundum humanam naturam tantum, sic li Deus supponit pro tota Trinitate, et tunc dicitur caput Christi Deus, idest tota Trinitas, quia Christus inquantum est homo est minor patre, et seipso inquantum est verbum, et spiritu sancto, et tota Trinitate. Possumus autem mystice exponere hoc quod dicitur: caput mulieris vir et caput viri Christus, ut per mulierem intelligatur sensualitas seu inferiorem intelligamus (partis) partem rationis quae occupatur temporalibus ministrandis; per virum autem superiorem partem rationis quae elevatur divinis et spiritualibus contemplandis. Et sic Christus est caput omnium in quantum per eum dirigimur ad virtuose operandum, et elevamur et adiuvamur ad Deum contemplandum.
[87586] Super I Cor., cap. 11 v. 4 Omnis autem vir orans. Hic arguit eos, et circa hoc duo facit: ponit intentum et probat illud, ibi (XI 5): unum est et cetera. Ponit autem duo quae intendit: primum de viro, secundum de muliere, ibi (XI 5): omnis autem mulier et cetera. Circa primum secundum hoc ergo, sciendum est quod, sicut ipse dicit infra, velatio capitis est quasi obumbratio potestatis viri, quia in capite est gloria viri. Cum ergo vir velat caput suum, ostendit subiectionem quae est contra libertatem, quae quidem libertas maxime profitenda coram iudice suo et praecipue quando quis exequitur officium suum. Unde cum vir sit liber quia non est sub potestate mulieris, ideo coram Deo debet profiteri libertatem non velando caput suum, et hoc est quod dicit apostolus: omnis autem vir orans et cetera. Est autem vir coram Deo dupliciter: aut per orationem, et sic ea quae sunt populi offert Deo, aut per prophetiam, et sic ea quae sunt Dei insinuat populo. Et ideo dicit: omnis vir orans, offerendo quae populi sunt Deo, aut prophetans quae sunt Dei insinuando populo, velato capite, idest ostendendo se esse non esse liberae mentis, deturpat caput suum, idest inconvenienter agit. Sed numquid episcopi inconvenienter orant tenendo mitram? Dicendum quod non, quia mitra est indicium potestatis, velare autem caput est, sicut hic intendit apostolus, obumbrare potestatem.
[87587] Super I Cor., cap. 11 v. 5 Omnis autem mulier. Hic prosequitur de muliere et dicit contrarium. Et huius causa est quia mulier naturaliter est subiecta, vir autem praesidens. Unde sicut vir non debet velare caput, ita nec mulier non debet orare aut prophetare capite non velato, Deut. XXIII: non induetur vir vestes mulieris etc., et hoc est quod dicit: omnis autem mulier et cetera. Sed quid est quod dicit: aut prophetans, idest Scripturas reserans, ut dicit Glossa? Nonne apostolus dicit: mulierem docere in Ecclesia non permitto? Respondeo. Dicendum quod prophetia aliquando accipitur pro elevatione Scripture et hoc non permittitur mulieri, aliquando pro laude divina cantanda, et hoc permittitur mulieri, sicut Paral.: prophetare etc., et de hoc loquitur hic apostolus, et ideo dicit infra XIIII: potestis per singulos prophetare. Unum est enim ac si decalvetur. Hic probat intentum, et primo per rationes, secundo per consuetudinem, ibi (XI 16): si quis autem videtur contentiosus et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit rationes ad intentum, secundo excludit quamdam obiectionem, ibi (XI 11): verumtamen neque vir sine etc., tertio manifestat unam positarum rationum, ibi (XI 13): vos ipsi iudicate. Ad probandum autem intentum, ponit tres rationes: prima sumitur ex naturali inclinatione, secunda sumitur per comparationem ad Deum, ibi (XI 7): vir quidem non debet etc., tertia per comparationem ad Angelos, ibi (XI 10): ideo debet mulier. Circa primum duo facit: primo ponit similitudinem, secundo ex similitudine facta arguitur, ibi (XI 6): nam si non et cetera. Circa primum sciendum quod artificialia sunt in supplementum naturalium, et inde est quod vestes additae sunt hominibus, propter defectum corii naturalis quod non sufficit protegere hominem a contrariis, scilicet a frigore et aliis. Sunt quaedam velamina naturalia circa caput, sicut capilli, quaedam artificialia, sicut infulae et huiusmodi, et haec sunt in supplementum naturalium. Sic ergo illa artificialia sunt addenda ad quae inclinat natura; naturaliter autem mulier comam nutrit, ergo naturaliter debet cooperire caput. Et hoc est quod dicit: unum est etc., quasi dicat: vere deturpat caput quia unum est, idest tantumdem ac si decalvetur, Is. III: decalvabit dominus filias Sion.
[87588] Super I Cor., cap. 11 v. 6 Ex hac autem similitudine arguitur cum dicit: nam si non velatur et cetera. Et primo ponit conditionalem sic: si mulier non velatur competens est ei quod decalvetur; secundo destruit consequens dicens quod turpe est mulieri tonderi aut decalvari; tertio concludit destructionem antecedentis: ergo velet caput suum. Sed numquid peccant moniales tondendo se? Dicendum quod non, quia iam sunt exemptae a potestate virorum et positae immediate sub Christo.
[87589] Super I Cor., cap. 11 v. 7 Vir quidem non debet velare et cetera. Hic ponit apostolus secundam rationem ad probandum quod intendit, et sumitur ex praecedenti, in qua quidem ratione argumentatur ex hiis quae supra praemiserat quod caput mulieris est vir, caput viri Christus. Facit autem tria in ratione ista: primo enim ponit rationem, secundo probat quaedam in ratione supposita, ibi (XI 8): non est enim vir ex muliere; tertio infert conclusionem, ibi (XI 10): ideo debet mulier et cetera. In ratione autem duo facit: primo praemittit partem propositi, scilicet quod vir non debet velare caput suum, scilicet ad modum mulieris quae totum caput velat sicut antiqui faciebant, et hoc est quia sic non discernerentur viri a mulieribus, quod est inconveniens, Deut.: non induetur mulier veste virili etc.; secundo rationem assignat dicens: quoniam imago etc., ubi tria consideranda sunt: primo quomodo vir ponatur ab apostolo imago Dei tantum et non mulier, secundo qualiter vir fit imago Dei, tertio quid faciat ad propositum hoc quod hic dicit apostolus. Circa primum sic obiicitur contra verbum apostoli: imago Dei attenditur in homine secundum mentem, Eph. IIII: renovari spiritu mentis vestrae etc., et Col. III: induite novum hominem etc.; ergo imago Dei in homine accipitur secundum spiritum; cum ergo non sit distinctio inter hominem et mulierem secundum spiritum, videtur quod non tantum vir sit imago et gloria Dei, sed etiam mulier. Respondeo. Dicendum quod hoc exprimitur tripliciter in Glossa. Primo quidem quantum ad dignitatem principii: cum enim imago sit expressa similitudo eius cuius est imago, vir in hoc dicitur imago Dei quod sicut Deus est principium omnium rerum, ita vir est principium totius humani generis, Act. XLIII (XVII 26): produxit ex uno et cetera. Secundo quantum ad Christum: sicut enim ex latere Christi in cruce dormientis profluxit sanguis et aqua per quae instituta sunt sacramenta per quae salvatur Ecclesia, ita ex latere viri soporati et dormientis extracta est costa de qua formata est mulier. Tertio quantum ad interiorem imaginem, secundum quam etiam in viro praepollet imago Dei: nam viri sapientiores et fortiores sunt mulieribus, Prov. ult.: mulierem fortem quis etc., Eccl. VII: virum de mille unum reperi et cetera. Et secundum hoc solvitur obiectio, quia licet vir non differat secundum spiritum a muliere, tamen plus viget in eo ratio, potentia et ratio cognoscendi, secundum quam accipitur ratio imaginis. Et secundum hoc exponitur quod dicit hic: quoniam imago est et cetera. Et dicit hic duo: imago et gloria. Homo enim ordinatur ad Deum sicut ad causam efficientem, et quantum ad hoc dicit imago. Sicut enim dicit Augustinus, imago importat similitudinem; unum tamen non potest dici imago alterius nisi unum sit ab alio, sicut unum omnium non dicitur imago alterius licet sint similia. Unde cum vir sit a Deo immediate, ideo specialiter dicitur imago Dei. Sed notandum quod duplex est imago: perfecta quae consistit in identitate naturae, et secundum hunc modum solus filius dicitur imago Dei, imperfecta quae consistit in diversitate naturae, sicut imago regis est in denario, et hoc modo homo dicitur imago Dei, non autem filius. Et inde est quod homo quandoque dicitur imago, quandoque ad imaginem Dei, Gen. I: faciamus hominem ad imaginem; sed filius dicitur imago et non ad imaginem Dei. Ratio huius est quia haec praepositio ad notat distantiam; filius autem est imago patris nulla ex parte dissimilis, et ideo non dicitur ad imaginem. Homo vero licet Deum imitetur in natura intellectuali, tamen multum distat a perfecta imagine, sicut dictum est. Secundum ergo quod imitatur dicitur imago licet imperfecte, et sic accipit hic apostolus, secundum vero quod distat dicitur ad imaginem. Ordinatur etiam homo ad Deum sicut ad causam finalem, non quidem quod hoc cedat in utilitate Dei, quia bonorum nostrorum non indiget, sed in gloriam Dei, Is. XLII: omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam etc., et ideo dicit: gloria Dei. Et pari ratione mulier est gloria viri. Et nota quod non dicit quod mulier sit imago viri: nam in hoc est mulier gloria viri in quantum ordinatur quod subserviat viro: in hoc enim est gloria hominis quod habeat multos subditos, Prov. XIIII: in multitudinem populi; non tamen dicitur imago: vir enim dicitur imago Dei quia similis est ei, et etiam hoc ipsum quod sit sibi similis habet a Deo; mulier autem, licet sit similis viro, non tamen hoc habet a viro sed a Deo quod similem viro eam formavit. Quomodo autem hoc sit ad propositum? Sic patet: gloria enim Dei non est occultanda, sed manifestanda ab hiis qui Deo serviunt et facti sunt ad gloriam Dei, Matth. V: videant opera vestra bona et cetera. Gloria autem viri occultanda est. Et ideo vir qui est ad gloriam Dei non debet velare caput (Io. VII: dilexerunt magis gloriam etc.), idest gloria Dei non debet abscondi quae videtur in viro; mulier vero quae est gloria viri debet velare caput.
[87590] Super I Cor., cap. 11 v. 8 Consequenter cum dicit: non enim est vir etc., probat quaedam quae supposuit, scilicet quod mulier est gloria viri, et hoc dupliciter: primo quia mulier est ex viro, et hoc est quod dicit: non est enim vir, idest non sumpsit principium ex muliere, sed mulier, idest principium mulieris ex viro, I Thim. II: adeo primus etc., et est primus tempore et dignitate; secundo quia mulier est facta propter virum, Eccli. XVII: creavit ex ipso adiutorium.
[87591] Super I Cor., cap. 11 v. 9 Et ideo dicit: etenim non creatus, et huius ratio est quia imperfecta semper sumunt originem a perfectis et ordinantur ad perfecta.
[87592] Super I Cor., cap. 11 v. 10 Ideo debet et cetera. Hic infert principalem conclusionem, dicens quod propter haec quae dicta sunt, mulier debet velamen etc.: nam velamen obumbrans subiectionem significat potestatem. Propter Angelos. Hic ponitur tertia (ratio) quae sumitur ex comparatione ad Angelos, et hoc exponitur dupliciter. Propter Angelos, idest propter sacerdotes: nam sacerdotes dicuntur aliquando Angeli, Mal. II: labia sacerdotum etc., Angelus enim domini; et hoc fit propter duo: primo propter eorum reverentiam: sacerdotes enim sunt loco Dei; unde sicut coram Deo homo debet profiteri conditionem suam, ita coram sacerdotibus, Eccl. VII: sacerdotes etc., Is. LXI: vos autem sacerdotes et cetera. Unde quia conditio mulieris est ut sit subdita, debet velare caput suum propter Angelos. Secundo, propter eorum cautelam, ne incitentur ad peccatum ex aspectu mulieris, Eccl. IX: virginem ne intuearis et cetera. Sed quare propter Angelos solum? Numquid non aliis malum est videre mulierem? Respondeo: quia sacerdotes sunt magis assidui in Ecclesia, et quia mulieres familiarius sunt cum sacerdotibus cum eis confitentur, et quia de eis esset magis periculum si caderent. Augustinus autem aliter exponit dicens quod vir et mulier accipiuntur hic pro quodam interiori coniugio. In anima enim nostra est quoddam spirituale coniugium, ita ut vir assignetur aliquando ab Augustino pro ipsa ratione, et sensualitas pro muliere. In libro vero de Trinitate, ponit sensualitatem loco serpentis, loco viri rationem superiorem, inferiorem vero loco mulieris. Et sicut mulier regitur per virum, ita sensualitas per rationem, Exo. XXIII: facit omnia secundum etc., et ideo dicit quod vir non debet velare caput quia superior ratio non debet cohiberi, sed libere debet se immittere in Deum, et quanto plus se immittit tanto melius. Sed mulier debet velari quia nisi ratio inferior frenetur freno rationis et imperio in usu temporalium, de facili labimur in peccatum. Sed hoc secundum hanc expositionem facit hoc ad propositum, quia illa quae interius sunt debent ostendi per aliqua exteriora. Unde et secundum hoc in anima sunt quae dicuntur, quia vir est imago Dei, idest ipsa ratio superior, et non mulier, idest sensualitas; et quod mulier est ad gloriam viri, idest sensualitas ad servitium rationis; et quod vir, idest ratio non est ex muliere, idest ex sensualitate, scilicet quod sensualitate regatur (rationalis) ratio, sed mulier, idest sensualitas, est ex viro, idest ex ratione. Et huius ratio est quia vir, idest ratio, non est creatus ut serviat mulieri, idest sensualitati. Et ideo mulier debet velare caput suum ad significandum exterius quod sit interius, scilicet quod sensualitas debet subiici rationi. Et hoc propter Angelos, ex quo etiam sumitur tertia ratio secundum hanc expositionem. Et sic per Angelos non intelligimus ipsos sacerdotes sed ipsos veros Angelos: cum enim Angeli debeant haberi in reverentia; et hoc maxime exhibetur quando quilibet servat statum suae conditionis, non est dubitatio quod in loco orationis ubi sunt sancti Angeli, mulier debet velare caput in ostensionem suae conditionis: ipsi enim Angeli assunt nobis cum oramus, Ps.: prevenerunt principes etc., Ps.: in conspectu Angelorum et cetera.
[87593] Super I Cor., cap. 11 v. 11 Verumtamen neque vir et cetera. Supra apostolus ostendit quod vir non debet velare faciem suam, inducens ad hoc pro ratione quod vir est imago (Dei), non autem mulier. Ne igitur mulieres desperarent de gratia Christi, et ne crederent se propter hoc haberi contemptum a viris, ideo hic apostolus intendit hoc excludere, et circa hoc duo facit: primo docet veritatem dicti, secundo rationem assignat, ibi (XI 12): nam sicut mulier et cetera. Dicit ergo primo: dixi quia vir est imago et gloria Dei, mulier autem non sed viri; verumtamen mulieres non debent desperare de gratia Christi, quia neque vir sine muliere, nec e converso mulier sine viro in domino, idest in gratia Christi, Gal. I: quicumque in Christo baptizati estis etc., in Christo enim Iesu et cetera. Et huius ratio est quia in gratia Christi quae est in Baptismo, non habet plus vir quam mulier propter conditionem sexus. Vel aliter secundum Glossam, ut referatur ad primam conditionem, ut sit sensus: dixi quod vir non est ex muliere sed mulier ex viro, et hoc est in prima conditione et hominis et mulieris; verumtamen post modum, neque vir est sine muliere a qua nascatur, neque mulier sine viro qui sit principium generationis suae, et hoc in domino, scilicet secundum operationem Dei hoc ordinantis. Et nota hic quadruplicem generationem: prima fuit viri sine muliere, in qua materia fuit terra, artifex fuit Deus solus, Gen. II: formavit Deus hominem etc.; secunda fuit mulieris de viro solo, et in hac materia fuit costa, artifex vero Deus, Gen. II: tulit Deus unam de costis; tertia vero ex viro et muliere, et in hac materia fuit comixtio sanguinum et operatrix natura, Io. I: qui non ex sanguinibus etc.; quarta, de muliere sine viro, et haec Christi, in qua materia fuit corpus virginis, auctor spiritus sanctus, Matth. I: quod in ea natum est de spiritu sancto est; et ista est quarta generatio de qua dicitur Gen. XV: generatione quarta revertetur huc et cetera.
[87594] Super I Cor., cap. 11 v. 12 Consequenter, cum dicit: nam sicut mulier, assignat rationem eius quod dixit, et hoc dupliciter potest exponi secundum duplicem expositionem superioris dicti, quia si exponatur quantum ad primam expositionem, sic refertur ad generationem spiritualem quae est per gratiam, et est sensus: sicut mulier per virum sanctificata est, ita et vir per mulierem, supra VII 14: sanctificatur vir infidelis per mulierem fidelem. Si vero exponatur quantum ad secundam, sic refertur ad generationem carnalem et est sensus: nam sicut mulier est (a) viro in creatione, ita ex consequenti et in (processe) processu generationis vir est per mulierem, ex qua scilicet nascitur; et haec omnia a Deo, quia principium utriusque, scilicet mulieris et viri, est a Deo, vel sanctificatio utriusque similiter ex Deo est, Ro. XI: ex ipso, in ipso et per ipsum et cetera.
[87595] Super I Cor., cap. 11 v. 13 Vos ipsi iudicate et cetera. Hic apostolus quod in una positarum rationum implicite et obscure dixerat manifestat, hoc scilicet quod dixit: unum est ac si decalvetur, et circa hoc duo facit: primo enim auditoris iudicium invocat, secundo interrogat, ibi: decet mulierem, tertio argumentatur, ibi (XI 14): nec ipsa natura et cetera. Committit autem auditoris iudicio ut ostendat securitatem et idoneitatem sententiae: consuetum est enim quando quis confidit de veritate quod committit sententiam suam auditoribus, secundum illud Iob: quod iustum est iudicate, et non invenietis et cetera. Et ideo dicit apostolus: vos ipsi iudicate, quasi dicat: ita est idoneum quod dico quod illud iudicio vestro committo; et dicit: vos ipsi, quia quilibet bonus auditor debet aliquo modo scire quae audit, aliter non posset diiudicare, et ideo omnis communicatio debet incipere ab hiis quae sunt magis nota, Iob: nonne auris verba diiudicat et cetera. Interrogat vero ut magis eos excitet: decetne mulierem non velatam orare Deum?, Et dicit specialiter orare Deum, quia maxima reverentia exhibenda est in oratione et honestas, Ecc. 4: custodi pedem tuum, Ecc. 18: ante orationem praepara et cetera.
[87596] Super I Cor., cap. 11 v. 14 Argumentatur autem ut fortius convincat: nec ipsa natura etc., in quo duo facit: primo ponit illud unde sumit argumentum, quia a naturali inclinatione humana, et hoc est quod dicit: nec ipsa natura, scilicet humana, docet, scilicet quod mulieres sint velatae, et natura est quasi quaedam lex, Rom. II: cum enim gentes quae legem non habent et cetera. Secundo argumentatur et primo quantum ad virum et ideo dicit: quia vir si comam nutriat etc.; et ratio potest esse talis: illud quod est alicui naturaliter vituperabile non est faciendum, sed si vir nutriat comam ignominia est illi; coma autem significat velamen capitis; ergo vir non debet velare caput. Glossa enim exponit hoc de lege: dicit quod est ignominia secundum legem quod quis nutriat comam, sed non habetur expressum quod in lege quod praecipiatur alicui tonderi caput nisi de Nazarenis quorum coma debebat offerri domino. Sed nec est etiam secundum sententiam apostoli, quod (quia) hic non arguitur ex lege, sed a natura. Praeterea videmus quod multi nutriunt comam, etiam de Nazarenis, sicut Samson, et ideo dicendum est quod hic loquitur apostolus secundum quod natura inclinat, quae etiam videtur habere quamdam vim legis; et sic si nutriat comam vir, ignominia est ei, idest vituperabile secundum opinionem hominum, licet aliqui propter humilitatem vel propter mysterium nutriunt comam. Secundo arguitur quantum ad mulierem, et primo arguitur, secundo assignat causam, ibi: capilli et cetera. Ratio sua talis est: illud quod naturaliter est laudabile et gloriosum alicui, debet ab eo fieri; sed mulieri est laudabile et gloria nutrire comam: haec autem significat velamen capitis; ergo mulier naturaliter debet velare caput.
[87597] Super I Cor., cap. 11 v. 15 Huius autem rationis ponit medium tantum cum dicit: mulier si comam nutriat, gloria est illi; et est ei gloria et quantum ad Deum et quantum ad seipsam, quia est signum verecundiae et subiectionis, Ecc. XXIIII: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Et subiungit causam: quoniam capilli et cetera. Contra: (non) nonne et viri habent capillos? Respondeo. Dicendum est quod loquitur hic secundum communem consuetudinem, quia mulieres comam nutriunt, licet non in quibusdam terris, sed cum etiam in illis terris maiorem habent quam viri. Ista autem sic communis consuetudo apud mulieres non esset nisi natura inclinaret, et ideo pro velamine data sunt ei, scilicet mulieri, quia natura inclinat ad hoc.
[87598] Super I Cor., cap. 11 v. 16 Si quis autem videtur contentiosus et cetera. Hic probat per consuetudinem quod probavit per rationes, et ratio huius est quia illae rationes possent alicui videri non multum efficaces cum sint mysticae et figuratae. Unde ne aliquis contentiose resisteret, intendit alia via convincere eum. Et circa hoc duo facit: primo convincit eum per communem consuetudinem Ecclesiae, secundo per auctoritatem praecepti sui, ibi (XI 17): hoc autem praecipio. Dicit ergo: habetis, o Corinthii, per rationes quod mulier debet velare caput, sed si quis videtur contentiosus esse, idest clamosus impugnator: nam contentio est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris et ideo fugienda est, Prov. 20: honor est homini qui separat; II Thim. II: servum Dei non oportet etc.; si quis, dico, resistat rationibus contentiose, non poterit resistere consuetudini, quia nos, scilicet apostoli et Iudaei (quia ex Iudaeis sumus), talem consuetudinem, idest quod mulieres non velentur, non habemus, neque etiam Ecclesia Dei, quia neque secundum legem Moysi et secundum Christum est ut vir velet caput et non mulier. Et sciendum ex hoc quod, sicut dicit Augustinus, mos populi Dei pro auctoritate habetur, et propter hoc quilibet debet in his quae non sunt per se mala neque prohibita conformare se moribus gentis. Et ideo Ambrosius dixit Augustino: serva consuetudines Ecclesiarum ad quas ibis, in his tamen quae non sunt contra Deum.
[87599] Super I Cor., cap. 11 v. 17 Sed quia malum est quod aliquis sit singularis in factis suis, ideo quando nolunt acquiescere rationibus, non sequi consuetudines, sunt huiusmodi reprimendi auctoritate praecepti superioris, et hoc facit apostolus cum dicit: hoc autem praecipio, quasi dicat: ut inducat ratio et consuetudo Ecclesiae Dei, et nostra sit quod viri non velent caput sed mulieres; nihilominus tamen ego sic praecipio observari. Et utitur hic auctoritate praecepti, ut penitus obtemperent: nam praecepto maioris obediendum est, Hebr. II: obedite praepositis et cetera. Non laudans quod non in melius et cetera. Superius apostolus reprehendit in Corinthiis inordinatum habitum, hic vero reprehendit in eis alia duo, scilicet dissensiones et inordinatum esum. Et circa hoc duo facit: primo enim redarguit eos de illis duobus in generali, secundo vero explicat hoc in speciali, ibi (XI 18): primum quidem convenientibus et cetera. Dicit ergo primo: haec, quae de velamine capitis dicta sunt, praecipio, non laudans vos sed improbans quod non in melius se in deterius convenitis, scilicet ad Ecclesiam, idest non convenitis ut meliores sed ut deteriores efficiamini, Ps.: convenerunt adversus dominum. Et huius ratio erat quia ad duo inordinata conveniebant, scilicet ad dissensiones et quia pransi et refecti.
[87600] Super I Cor., cap. 11 v. 18 Consequenter quod dicit in generali exponit in speciali, et hoc est quod dicit: primum quidem etc., et circa hoc duo facit: primo ponit accusationem factam sibi de huiusmodi inordinationes, secundo asserit se fidem adhibuisse accusationi sibi factae, ibi: et ex parte credo. Accusatio erat quod cum venerant in Ecclesia, erant inter eos dissensiones, et ideo dicit: primum, scilicet quod in deterius et non in melius convenitis, est quia convenientibus vobis in Ecclesiam audio scissuras etc., et hoc est valde detestabile quod conveniant corpore, et mente dissentiant, cum conventio corporum non fiat nisi propter unitatem mentium. Contra quod dicitur Eccli. 25: in tribus beneplacitum est etc., concordia fratrum etc.; supra I: non sint in vobis schismata. Et nota secundum Glossam quod ideo dicit primum ut ostendat quod dissensio est primum malum ex quo omnia alia oriuntur. Sed contra: Ecc. X: initium omnis peccati superbia. Respondeo. Dicendum quod in diversis et secundum diversos respectus possunt esse diversa principia malorum; et inde est quod alicubi dicitur: radix omnium malorum cupiditas I Tim. V (VI 10), alicubi: infandorum idolorum cultura et cetera. Sap. XIIII 27, et etiam de superbia: Ecc. X. Et huius ratio est quia de uno peccato possunt alia omnia oriri. Sicut in eo quod propter divitias superbit, ex cupiditate et avaritia oritur superbia; in eo quod ut superbiat quaerit divitias, ex superbia nascitur avaritia; et hoc modo est etiam hic, quia ex contentione multa mala oriuntur, Iac. IIII: ubi zelus et contentio et cetera.
[87601] Super I Cor., cap. 11 v. 19 Ex parte credo. Hic ponitur fides adhibita accusationi, quia ex parte credo, idest de aliquibus credo quod dissident, et causam huius assignat: nam oportet haereses esse, idest utile est. Et circa hoc quaerenda sunt duo, scilicet quod sit haeresis et quomodo oporteat haereses esse. Quantum ad primum, sciendum est quod haeresis divisionem sonat et sectam; divisio autem opponitur unitati; prima vero unio inter fideles est unio fidei; illi igitur sunt simpliciter divisi qui non conveniunt in sententia Ecclesiae; et ideo illi proprie dicuntur haeretici qui dissident a communione Ecclesiae quantum ad sententiam fidei. Sed attendendum quod ad sententiam fidei quaedam pertinent directe, quaedam indirecte; directe quidem sunt articuli fidei, indirecte vero seu per accidens quibus positis sequeretur contrarium sacrae Scripturae: sicut si aliquis diceret quod Isaac non est filius Abrahae, non directe diceret contra fidem sed per accidens, in quantum esset contra sacram Scripturam quae dicit hoc. Quicumque ergo in istis duobus discordaret a veritate fidei, habet quidem materiam haeresis, sed nondum est haereticus dicendus nisi pertinaciter suam + errorem defenderet, et tunc est iudicandus haereticus, sed tamen ab illo qui habet iudicare et definire de fide, scilicet a summo pontifice. Hoc autem quod homo sit singularis in sensu suo provenit ex superbia, et ideo apostolus dicit, Rom. XII: nolite esse prudentes, Ecc. X: ne innitaris sensu tuo et cetera. Et ideo in Glossa definitur sic haeresis: haereticus est qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel gignit vel sequitur, quia sive ipse adinveniat, sive alios sequitur in his quae sunt contra fidem, si pertinaciter persistat haereticus est. Quantum ad secundum vero, sciendum est quod illud dicitur opportunum ex quo utilitas aliqua provenit vel per se vel per accidens; per se quidem quando de eo quod bona intentione fit aliquid bonum provenit, per accidens vero quando de eo quod mala intentione fit ab agente provenit aliquod bonum in patiente, sicut ex persecutione tyrannorum secutum est bonum patientiae in martyribus. Bona ergo oportet fieri, idest utile est quod fiant ut accipiatur opportunum per se; sed quia Deus, ut dicit Augustinus, est adeo bonus ut non sineret fieri aliquod malum nisi ex illo eliceret aliquod bonum, ideo per accidens potest dici opportunum esse quod mala fiant; non quin per se sint mala et peccent qui operantur malum, sed in quantum sequitur aliqua utilitas in aliis qui hoc vel patienter sustinent vel ex hoc in Dei amore firmantur. Et hoc modo dicit apostolus quia oportet, idest utile est, haereses esse, non quod ex intentione haereticorum sed Dei, et hoc quantum ad utilitatem duplicem. Una est quia sancti doctores ex hoc sunt magis exercitati ad veritatem fidei elucidandam, et eorum ingenia magis subtiliata, Prov. XXVI: ferrum ferro acuitur; et ideo post haereses sancti inveniuntur cautius locuti de his quae pertinent ad fidem, sicut Augustinus post Pelagianos de gratia, et Leo Papa post Nestorium et Eutychen de incarnatione. Alia utilitas, quia ex hoc fuit manifestata constantia fidei in his qui perstiterunt contra haereses, et hanc rationem assignat apostolus cum subdit: ut qui probati sunt, scilicet a Deo, in vobis, idest inter vos, manifesti fiant, idest manifestentur etiam hominibus, Sap. III: sicut aurum in fornace, I Pet. II: in vobis erunt et cetera.
[87602] Super I Cor., cap. 11 v. 20 Convenientibus vobis. Hic reprehendit eos apostolus de tertio vitio, scilicet de inordinato esu in sacramento Eucharistiae. Ad intellectum autem huius litterae, intelligendum est quod hoc habet duas expositiones. Una est quod quando debebat celebrari Missa, isti Corinthii conveniebant ad Ecclesiam et antequam diceretur Missa comedebant et tunc dicebant Missam, qua dicta sumebant corpus Christi. Alia expositio est quod isti quando conveniebant, portabant oblationes, scilicet panes, in magna quantitate et offerebant eos ad sacrificandum, et post erant sacrificati, tunc quilibet accipiebat illud quod obtulerat de altari, et non dividebantur inter omnes sed quilibet vel portabat domi vel seorsum cum suis cenabat in Ecclesia, et inde erat inter eos scissura. Et propter hoc apostolus de his hic reprehendit eos dicens: convenientibus etiam vobis et cetera. Et circa hoc duo facit: primo exaggerat culpam in generali, secundo exponit in particulari, ibi (XI 21): unusquisque et cetera. Potest autem hoc quod dicit convenientibus in unum etc., exponi dupliciter: vel referendo hoc ad praemissa et sic exponit Glossa, vel ad sequentia; et quocumque modo hoc exponatur, ex secundo vitio, scilicet ex scissura, oritur istud tertium. Si autem referatur ad praecedentia, sic exponitur dupliciter. Primo sic: ergo quia in vobis sunt scissurae, convenientibus vobis in unum, iam, idest ex hoc solo, non estis digni manducare dominicam coenam, quia ad hoc exigitur maxima unitas mentium; secundo vero sic: iam, idest in praesenti, hoc damnum habetis quod non est, idest non licet vobis, manducare dominicam coenam, et in futura peius erit vobis. Sed melius est quod referatur ad sequentia, et hoc modo potest etiam dupliciter exponi. Uno modo sic: quia pransi estis antequam sumatis corpus Christi, iam non est dominicam coenam manducare, idest non restat locus coenae dominicae: nam facta coena, non est iterum coenandum. Causa autem quare isti Corinthii post coenam sumebant corpus Christi potest videri haec: Christus consecravit panes iam facta coena cum discipulis; sed hoc fecit Christus ex speciali causa, et hoc propter tres rationes. Prima ratio est ut ostendat hoc sacramentum figuratum fuisse per agnum paschalem, et ideo post comestionem agni paschalis consecravit panem: primo enim est figura et postea veritas. Secunda ratio est quia hoc sacramentum est memoriale passionis, et ideo ante passionem immediate hoc sacramentum instituit, et inde est quod statim dixit: surgite eamus hinc. Tertia ratio est quia Christus voluit hoc sacramentum imprimi in cordibus discipulorum, et ideo ultimo instituit: ea enim quae ultimo fiunt magis imprimuntur. Apostoli vero post passionem Christi instituerunt quod sacramentum illud a ieiunis conficeretur, et hoc propter reverentiam sacramenti. Et inde est quod post potum aquae vel vini, vel cibum, nullus debet sumere corpus Christi. Sed si aliquis non dormiret de nocte, vel coenaret post mediam noctem, vel etiam esset indigestus, numquid potest de mane sumere corpus Christi? Respondeo. Dicendum quod somnus vel indigestio non faciunt quantum ad substantiam sacramenti, sed quantum ad quandam congruentiam; sed quia statutum est ut ieiuno stomacho accipiatur, et dies apud Romanos incipiat a media nocte, ideo nullus si coenat post mediam noctem vel aliquid sumat post, nec debet recipere eodem die corpus Christi. Alio modo exponitur iam non est dominicam coenam manducare: dominica enim coena est coena communis, coena autem uniuscuiusque est coena specialis; quia igitur isti ea quae offerebant accipiebant et comedebant, vel seorsum in Ecclesia cum suis, vel portabant domi, ideo dicit: iam non est dominicam coenam manducare, idest iam coena illa non est dominica, idest communis, sed specialis.
[87603] Super I Cor., cap. 11 v. 21 Unusquisque enim et cetera. Hic exponit vitia in particulari, et circa hoc tria facit: primo exponit factum, secundo infert inconveniens quod ex hoc sequitur, et tertio improbat; secundum ibi: et alius quidem esurit, tertium ibi (XI 22): numquid non habetis. Potest autem hoc quod dicit unusquisque etc., exponi dupliciter secundum duas expositiones superioris dicti. Secundum primam, sic: dixi quod iam non relinquitur opportunitas comedendi dominicam coenam, enim, idest quia, unusquisque praesumit coenam suam ad manducandum, idest ante coenavit, Osee IV: separatum est convivium etc., Eccli. XI: haec est pars mercedis et cetera. Sed secundum secundam expositionem, exponitur hoc sic: iam non est dominicam, idest communem, coenam manducare, quia unusquisque praesumit suam coenam ad manducandum, idest unusquisque manducat illam coenam seorsum cum suis non dividendo inter alios, ac si esset sua et non domini. Et alius quidem esurit. Hic subdit inconveniens quod sequitur, quia alius quidem esurit etc., cuius ratio est quia illi qui divites erant portabant multa, pauperes vero vel nihil vel parum; unde quia divites non dividebant dum ipsi medebantur, et pauperes esuriebant, Iob XXXI: si comedi buccellam solus etc., Is. XLIX: frange esurienti et cetera. Sed ex hoc surgit questio, utrum scilicet de corpore et sanguine Christi consecratis posset aliquis nutriri vel inebriari. Quidam dicunt quod ex sanguine Christi posset aliquis inebriari eodem modo quod multi inebriantur ex odore vini. In sacramento enim, licet non maneat substantia panis et vini sed transsubstantietur in corpore et sanguine Christi, remanent tamen accidentia. Sed tamen dicunt quod ex hoc nullus posset nutriri quia accidentia non nutriunt. Sed hoc est falsum: nutrimentum enim fit (per) conversionem cibi in carnem et sanguinem; constat autem quod species illae quae remanent in sacramento si comburantur, convertuntur in cineres vel etiam putrescunt, et eodem modo si comedantur possint converti in carnem et sanguinem hominis, et ideo dicendum est quod nutriunt. Qualiter autem hoc fiat, duplex opinio est. Quidam enim dicunt quod redibat substantia panis et vini et nutriebat, et haec fuit opinio Innocentii; sed haec videtur impossibilis, quia si redit substantia panis et vini, aut hoc erit manentibus accidentibus, aut non manentibus: si primo modo, hoc non potest esse quia quamdiu manent illa accidentia tamdiu est ibi corpus Christi, et sic essent simul substantia panis et corpus (Christi), quod est erroneum; sed secundo modo hoc etiam non potest esse, quia substantia panis non potest esse sine speciebus. Et ideo aliter dicendum quod cuicumque conceditur aliquod principale, conceduntur etiam et accessoria ad illud; cum ergo illa accidentia habeant ex virtute Dei quod subsistant, conceditur etiam eis ex virtute Dei quidquid substantia panis efficere solet, scilicet nutrire et alia huiusmodi. Et ideo et de pane et de vino consecrato, si sumantur in magna quantitate, posset homo nutriri et vivere diu.
[87604] Super I Cor., cap. 11 v. 22 Numquid non habetis et cetera. Hic improbat factum quod ex posito inconvenienti sequitur, et improbat dupliciter: primo per rationes, secundo per auctoritatem, ibi: quid dicam et cetera. Rationes autem quibus improbat ponit tres. Prima sumitur ex congruitate et est talis: in illis locis non debet fieri nisi id ad quod deputata sunt loca illa; sed ad convivia deputatae sunt domus communes omnium, quia quilibet facit convivium in domo sua, non autem (in) Ecclesia; ergo in domo propria quilibet debet convivia facere, non in Ecclesia. Et hoc est quod dicit: numquid domos etc., quasi dicat: numquid non habetis domos vestras in quibus manducetis et bibatis? Non haec finiatis in Ecclesia, II Mach. VI 4: templum Dei luxuria et comessationibus. Secunda ratio sumitur ex dignitate loci et est talis: quae inordinate fiunt in aliquo loco videntur locum illum contemnere; sed facere convivia in Ecclesia est inordinatum; cum ergo Ecclesia non sit contemnenda, non debent convivia in ea fieri, et hoc est quod dicit: aut Ecclesiam Dei contemnitis? Et nota quod Ecclesia Dei dicitur dupliciter: uno modo ipsa congregatio fidelium, et ista non est contemnenda, alio modo ipsa domus in qua conveniunt fideles ad orationem, nec ista est contemnenda, Ier. VII: numquid spelunca latronum et cetera. Tertia ratio sumitur ex parte pauperum, et hoc est quod dicit: et confunditis eos qui non habent etc., dum scilicet pauperes ex eorum affluentia erubescunt, vel dum nihil dabant eis, Eccli. IV: animam esurientem etc., Prov. (XVII 5): qui despicit pauperem et cetera. Consequenter improbat idem per auctoritatem suam, dicens: quid dicam, idest cum hoc facitis; laudo vos etc., et hoc potest dupliciter legi: uno modo interrogative, ut li hoc ponatur ex parte subiecti sic: laudo vos in hoc? Non laudo, quia periculosum est et malum laudare de malo, Is. III 12: popule meus, qui beatum etc.; alio modo remissive, et sic li hoc ponitur ex parte praedicati, sic: laudo vos, supple in multis aliis, sed in hoc quod inordinate facitis non laudo vos.
[87605] Super I Cor., cap. 11 v. 23 Ego enim quod accepi a domino et cetera. Hic ostendit dignitatem sacramenti Eucharistiae, et circa hoc duo facit: primo enim praemittit auctoritatem doctrinae, secundo ponit ipsam doctrinam quantum ad dignitatem sacramenti: quoniam dominus Iesus in qua nocte tradebatur etc., tertio quantum ad usum ibi (XI 26): quotiescumque enim et cetera. Sed auctoritas doctrinae sacrae magna est, quia non ex meo sensu hoc quod trado vobis, sed illud tradidi vobis quod accepi a domino, Gal. II: non enim ab homine accepi etc., Hebr. II: quae cum initium accepisset et cetera. Tradidi vobis, sicut bonus minister qui dispensat bona domini sui, Math. X: gratis accepistis, gratis etc., Is. XXXI: quae audivi a domino et cetera. Institutio vero ordinata: quoniam dominus etc., et circa hoc tria ponuntur: auctor institutionis, tempus et modus: in auctore vero, dignitatem, quia ipse Christus, et ideo dicit: quoniam dominus noster Iesus Christus etc., et ideo cum magna reverentia est tractandum illud sacramentum, quia ipse dominus, Io. VI: caro quam ego dabo etc.; in tempore, pietatem, quia tempore passionis institutum est; in qua, inquit, nocte tradebatur etc., Io.: erat enim nox, et ideo cum maiori caritate tractandum, Lc. XXXIII: desiderio desideravi hoc Pascha etc., patiar etc.; in modo, perfectionem, quia accepit panem etc., et hic duo facit: primo ponit modum quantum ad sacramentum corporis, secundo modum quantum ad consecrationem sanguinis, ibi (XI 25): similiter et calicem et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod Christus fecerit in consecrationem corporis, secundo quod dixit: et dixit: accipite et cetera. Sed fecit tria: accepit panes, gratias egit et fregit. Sciendum est autem circa hoc quod multa ponuntur in Glossa quae non oportet quod hic ponantur cum non sint multum necessaria. Et ideo aliis omissis, primo inquiremus rationem institutionis huius sacramenti. Circa quod sciendum est quod, sicut Dionysius dicit, spiritualia traduntur nobis sub similitudine corporalium, et ideo remedia spiritualis vitae secundum similitudinem corporalium distinguuntur. Invenimus autem in vita corporali triplicem profectum: primo quidem generationem seu nativitatem qua res vivens accepit esse, secundo vero augmentum quo ad robur et debitam quantitatem perducitur, tertio nutrimentum quo conservatur in esse; et haec tria per se (sunt) necessaria quia sine his vita corporalis perfici non potest, sed sanatio necessaria est per accidens. Sic ergo in vita spirituali: primum est spiritualis generatio quae fit per Baptismum, secundum, spirituale augmentum perducens ad robur perfectum quod fit per sacramentum confirmationis, tertium est spirituale nutrimentum quod fit per Eucharistiae sacramentum. In generatione autem corporali, generans non unitur generato secundum substantiam sed secundum virtutem, nutrimentum autem unitur nutrito secundum substantiam. Unde et in Baptismo quod est spiritualis regeneratio non continetur ipse Christus sed virtus eius, in Eucharistia autem quae est spirituale nutrimentum continetur ipse Christus. Proponitur tamen sub alia specie propter tria: primo quidem ad vitandum horrorem: horridum enim esset carnes humanas (mendicare) manducare, secundo ad vitandam irrisionem fidelium, tertio propter meritum fidei ut ei humana ratio experimentum non praebeat. Sub duplici etiam specie proponitur propter tria: primo quidem quia spiritualis refectio tradi debet sub similitudine corporalis refectionis quae consistit in cibo et potu, secundo quia hoc sacramentum repraesentativum est dominicae passionis per quam sanguis Christi effusus separatus fuit a corpore, tertio propter effectum sacramenti: valet enim ad salutem corporis, quod significatur per corpus Christi sub specie panis propositum, et ad salutem animae, quod significatur per sanguinem Christi sub specie vini (propositi) propositum: nam anima in sanguine esse perhibetur Gen. IX. Ideo autem sub specie panis et vini, primo quidem quia hoc competit corporali refectioni quae communius fit per panem et vinum; unde non assumitur aliquis alius panis nisi triticeus, nec aliquis potus nisi vinum de vite, quia haec sunt principalia, alia vero per defectum horum sunt adinventa; secundo quia haec consonant virtuti corporis et sanguinis Christi in quantum panis confirmat et vinum laetificat cor hominis; tertio quia per hoc repraesentatur unitas corporis mystici: sicut enim ex multis granis conficitur unus panis, et ex multis racemis effluit unum vinum, ita ex multis fidelibus constituitur una Ecclesia quae est mysticum corpus Christi. Dicit ergo: accepit, ut significaret quod virtus qua hoc sacramentum instituebat erat ei a patre, secundum illud Math. XI: omnia tradita sunt a patre meo.
[87606] Super I Cor., cap. 11 v. 24 Et quia ab alio accepit, sequitur: gratias agens, secundum illud I Thess. V: in omnibus gratias agite; quid enim habes quod non accepisti, I Cor. IV. Sequitur: fregit, ubi quaeritur utrum fregerit panem consecratum vel non consecratum: si (vero) non consecratum, hoc videtur esse contra ritum Ecclesiae quae panem consecratum frangit; si autem consecratum, hoc non videtur quia postea verba consecrationis videtur protulisse; nam consequenter subditur: et dixit: accipite et cetera. Dicendum est autem quod panem consecratum fregit. Sed quidam dixerunt quod prius consecravit per alia verba, vel quod eadem verba prius protulit occulte ad consecrandum, postmodum vero in manifesto ad docendum. Sed melius est ut dicatur quod hoc quod sequitur: et dixit, non est accipiendum per consequentiam facti sed per comitantiam, quia simul dum acciperet et gratias ageret, verba consecrationis protulit et postea fregit. Consequenter cum dicit: accipite et manducate etc., ponit verba quae Christus dixit, in quibus primo iniungit usum sacramenti, secundo manifestat veritatem sacramenti cum dicit: hoc est corpus meum, tertio exponit mysterium cum subdit: quod pro vobis tradetur. Dicit ergo: accipite, quasi non ex vobis sed ex me habentes hoc beneficium, Sap. XVI: Angelorum esca nutrivisti populum tuum; et ad quem usum accipiant subdit: et manducate, Io. VI: nisi manducaveritis carnem et cetera. Sequitur de veritate huius sacramenti cum dicit: hoc est corpus meum, ubi duo sunt consideranda: primo qualiter sit ibi corpus Christi, secundo quomodo haec locutio sit vera. Circa primum, reiecta opinione haeretica quae posuit corpus Christi non esse ibi secundum veritatem substantiae sed solum secundum significationem figurae, tres fuerunt olim opiniones. Prima fuit dicentium quod simul cum substantia panis, est ibi substantia corporis Christi, sed secundum hoc non esset hoc verum: hoc est corpus meum, quia haec dictio hoc demonstrat contentum sub accidentibus sensibilibus, quod esset substantia panis si ibi remaneret et ibi non est corpus Christi, et secundum hoc verius diceretur: hic est corpus meum. Alii vero dixerunt quod substantia panis ibi non remanet nec tamen convertitur in corpus Christi, sed vel adnihilatur vel resolvitur in praeiacentem materiam. Sed hoc etiam stare non potest, quia corpus Christi ante consecrationem non erat in hoc altari, est autem ibi post consecrationem; nullum autem corpus est ubi prius non fuit nisi vel per motum localem, sicut cum ignis accensus introducitur in domum, vel per conversionem alterius in ipsum, sicut cum ignis de novo in domo accenditur; non potest autem dici quod corpus Christi per motum suum localem incipiat esse in hoc altari, cum in caelo quietum remaneat; et iterum motus localis non potest ad plura loca simul terminari. Relinquitur ergo quod secundum tertiam opinionem, panis in corpus Christi convertatur. Sed sciendum quod alius modus est huius conversionis a conversionibus naturalibus. Natura enim, quia non agit (nisi) ex praesuppositione materiae, non potest convertere unum in aliud nisi secundum formam tam substantialem quam accidentalem; sed cum individuationis principium sit materia, non potest natura facere quod hoc individuum convertatur in illud individuum, quia eius potentia non se extendit ad materiam. Divina autem virtus se extendit non solum ad formam sed etiam ad materiam, et ideo potest non solum secundum formam convertere hoc in aliud, sed etiam secundum materiam ut totum hoc individuum convertatur in illud individuum; et hoc modo tota substantia huius panis convertitur in totam substantiam corporis Christi. Et ideo conversiones naturales dicuntur formales, ista autem conversio dicitur substantialis vel transsubstantiatio. Et accidit contrarium eius quod accidit in conversionibus naturalibus: ibi enim manet subiectum et mutatur formam, hic vero manet forma accidentalis ad occultationem sacramenti et fit conversio in substantiam. Sed tunc remanet quaestio de fractione quod in pane consecrato frangatur. Dixerunt autem quidam quod non est ibi fractio vera sed apparens tantum: quod non potest esse quia in sacramento veritatis non debet esse aliqua fictio; unde quidquid ibi sensus deprehendit quasi per se sensibile, ut color et sapor et huiusmodi, vere est ibi; substantia vero est sensibilis per accidens. Alii vero dixerunt quod fractio est ibi, sed non in subiecto. Sed hoc etiam falsum est: omnia enim alia accidentia sensus ibi esse deprehendit in aliquo quanto; unde solae dimensiones sunt ibi sine subiecto; non autem potest dici quod ipsa substantia corporis Christi sit fractionis subiectum propter eius impassibilitatem; unde relinquitur quod subiectum fractionis sint ipsae species, et hoc est quod apostolus dixit supra X: panis autem frangimus et cetera. Sic cum species panis frangitur, (oportet) quod sub qualibet parte remanet totum corpus Christi; quod ideo est quia corpus Christi sub hoc sacramento est per vim conversionis panis in ipsum, substantia autem panis conversa est in substantia corporis Christi, dimensionibus panis remanentibus; unde dimensiones corporis Christi non sunt in sacramento nisi per naturalem concomitantiam, quia scilicet sine his substantia corporis Christi esse non potest; non ergo comparatur substantia corporis Christi ad dimensiones sacramentales mediantibus propriis dimensionibus, sed potius dimensiones mediante substantia, et propter hoc etiam non commensuratur loco sacramenti secundum dimensiones proprias, sed secundum dimensiones panis remanentes. Ubicumque autem substantia comparatur ad aliquod quantum non per dimensiones, oportet quod totum sit in toto et in qualibet parte, sicut patet de anima; unde et substantia corporis Christi tota est sub qualibet parte fractionis. Signat autem fractio panis passionem Christi et distinctionem partium corporis mystici et divisionem donorum diversorum, secundum diversos fideles, a Christo in quo uniuntur. Circa secundum vero, videtur haec locutio esse falsa: hoc est corpus meum. Transsubstantiatio enim fit in ultimo instanti pronuntiationis verborum: tunc enim prima locutio habet suam perfectam locutionem; cum ergo dicitur hoc, in principio locutionis, demonstratur substantia panis; ergo sensus est: hic panis est corpus meum, quod patet esse falsum. Et ideo aliqui dixerunt quod verba ista a sacerdote consecrante recitative dicuntur; unde sumuntur materialiter et non significative. Sed secundum hoc, verba non referrentur ad materiam praesentem, et sic non fieret consecratio per haec verba. Dicit enim Augustinus: accedat verbum ad elementum et fit sacramentum. Et praeterea eadem difficultas sequeretur de prima prolocutione qua Christus significative protulit. Quamvis ergo sacerdos recitative proferret, tamen significative sumuntur, quia ipse consecrat in persona Christi ex cuius persona recitat; unde utitur verbis Christi sicut suis, ad materiam praesentem applicando. Et ideo alii dixerunt quod li hoc facit demonstrationem ad intellectum, ut sit sensus: hoc est corpus meum, idest significatum per hoc est corpus meum. Alii vero dixerunt quod demonstratio huius pronominis fertur ad hoc quod est in fine locutionis. Sed neutrum horum potest esse, quia sacramentalia signa efficiunt quod figurant; quod autem panis sit signum corporis Christi vel quod corpus Christi sit corpus Christi, non efficitur per formam huius sacramenti; neutrum ergo potest esse sensus huius locutionis. Et ideo aliter dicendum quod verba formarum sacramentalium non solum sunt significativa sed etiam factiva. Sicut autem in factione naturae vel artis est quid commune quod manet in tota transmutatione, ita et in hoc sacramento, sed ibi manet subiectum, hic autem species. Illud ergo commune indeterminate demonstratur per pronomen hoc, ut sit sensus: hoc, idest contentum sub his accidentibus sensibilibus est corpus Christi, et hoc facit consecratio; et ideo significative non apponitur aliquod nomen ex parte suppositi quod significet certam substantiam, sed pronomen tantum non significans determinatam formam. Mysterium autem ostendit cum subdit: quod pro vobis tradetur, scilicet ad passionem, secundum illud Eph. V: tradidit semetipsum pro nobis; quae quidem passio per hoc sacramentum representatur, unde subdit: hoc facite in meam commemorationem, idest in memoriam meae passionis, Ps.: memoriam fecit mirabilium suorum et cetera.
[87607] Super I Cor., cap. 11 v. 25 Similiter et calicem et cetera. Hic agit de institutione Eucharistiae quantum ad consecrationem sanguinis, et circa hoc duo facit: primo ponit ordinem institutionis, secundo verba consecrationis, ibi: hic calix et cetera. Dicit ergo primo: similiter, quia ex aequo ad perfectionem sacramenti pertinet consecratio corporis et sanguinis: neque enim est perfecta refectio si sit cibus sine potu, neque etiam corpus Christi sine sanguine consecrari debuit. Et quia corpus Christi sine sanguine consecrari non debet, quidam antiqui dixerunt quod istae duae formae se exspectant ita scilicet quod (per) verba prolata ad consecrationem corporis non sortiuntur suum effectum quousque verba quae pertinent ad consecrationem sanguinis fuerint terminata. Sed hoc non videtur convenienter dictum quia utraque forma per seipsam efficaciam habet, et tamen in corpore consecrato est sanguis et in sanguine consecrato est corpus. Ad cuius evidentiam sciendum est quod in sacramento altaris continetur aliquid dupliciter: uno modo ex vi sacramenti, alio modo ex naturali concomitantia. Ex vi sacramenti continetur ibi illud in quod transsubstantiatio terminatur, et hoc potest cognosci ex ipsa forma consecrationis; ex naturali autem concomitantia continetur ibi illud in quod transsubstantiatio non terminatur, sed tamen est realiter adiunctum termino transsubstantiationis. Ex hac enim forma qua dicitur: hoc est corpus meum, potest cognosci quod panis convertitur in substantiam corporis, non autem in animam; unde corpus est ibi ex vi sacramenti, anima autem est ibi ex naturali concomitantia quia corpori unitur. Unde si fuisset hoc sacramentum peractum in triduo mortis Christi, quando anima erat a corpore separata, realiter fuisset sub sacramento corpus sine anima. Sic igitur sub specie panis est corpus Christi ex vi sacramenti, sanguis autem ex naturali concomitantia. Sciendum autem quod vino addenda est aqua secundum Ecclesiae consuetudinem quae initium habuit a prima institutione huius sacramenti: credibile enim est quod Christus in illa cena, vinum cum aqua mixtum discipulis dederit secundum consuetudinem terrae illius ubi sunt vina fortia, unde dicitur Prov. IX: bibite vinum quod miscui vobis. Habet tamen significationem, quia per aquam adiunctam vino significatur populus fidelis participans redemptioni quae est per sanguinem Christi: aqua enim populum significat secundum illud Apoc. XVII: aquae multae populi multi. Ex quo etiam patet quod appositio aquae non est de necessitate sacramenti; unde si omitteretur vel ex proposito vel oblivione, peccaret quidem omittens, nihilominus tamen perficeretur sacramentum. Significatio enim aquae appositae non refertur ad ipsam substantiam corporis et sanguinis Christi, sed ad usum fidelium; verum autem sacramentum hoc non consistit in usu materiae consecratae, sicut sacramentum Baptismi et confirmationis et extremae unctionis, sed ipsa materia consecrata continens corpus et sanguinem Christi est sacramentum. De aqua autem apposita, quidam dixerunt quod manet in aliud non conversa, sed alii verius dicunt quod convertitur in vinum propter vini abundantiam, et vinum convertitur in sanguinem Christi, et ideo tutius est ut apponatur minimum de aqua: hoc enim sufficit ad significationem; si autem multum apponetur, corrumperet speciem vini, et maxime si vinum sit debile. Sequitur: postquam cenavit, ubi considerandum est quod post cenam agni typici sacramentum sanguinis sui instituit, ut significaret illud esse figuram suae passionis secundum illud Col. II: quae sunt umbra futurorum et cetera. Sequitur: hic calix novum testamentum et cetera. Hic ponuntur verba consecrationis in quibus primo demonstrat dignitatem sacramenti, secundo iniungit usum, ibi: hoc facite et cetera. Circa primum considerandum est quod verba quibus Ecclesia in consecratione sanguinis utitur differunt ab omnibus illis quae in sacra Scriptura leguntur: dicitur enim Matth. XVI et Mc. XIV: hic est sanguis meus novi testamenti, Luc. vero XXII habetur sicut hic. Dicunt igitur quidam quod quaecumque verba proferuntur a sacerdote eorum quae in sacra Scriptura continentur perficitur consecratio sanguinis. Sed melius vero dicendum quod in illis verbis tantum consecratio fieri potest quibus Ecclesia utitur: haec enim verba Ecclesia retinuit ad consecrandum ex privata traditione apostolorum, secundum quod a Christo acceperunt; Evangelistae vero et etiam Paulus hic non intendunt formam sacramenti tradere sed factum recitare. Tanguntur autem in forma Ecclesiae quaedam quae in nullo Scripturae loco inveniuntur, sicut hoc quod dicitur: mysterium fidei, et hoc quod additur: aeterni. Quidam vero dicunt quod non omnia verba ista sunt de forma consecrationis sanguinis, sed solum hoc quod dicitur: hic est calix sanguinis mei. Mihi autem videtur quod totum sit de forma praeter verba quae pertinent ad usum sacramenti, ut quod dicitur: accipite et bibite, et item: hoc facite in meam commemorationem; non enim hoc sacramentum consistit in usu sed in materia consecrata, ut dictum est. Ideo vero in forma consecrationis corporis nihil additur supra hoc quod dicitur: hoc est corpus meum; in forma vero consecrationis sanguinis additur aliquid supra hoc quod dicitur: hic est calix sanguinis mei, quia sub specie panis representatur tantum subiectum patiens, scilicet corpus Christi, sub specie vero vini representatur ipsa passio Christi per quam sanguis effusus est, et ideo oportuit quod in forma sanguinis exprimerentur effectus passionis qui ad nos perveniunt per hoc sacramentum. Sunt autem tres effectus passionis Christi, quorum primus est remissio peccatorum, secundum illud Apoc. I: lavit nos a peccatis etc., et hoc tangitur cum dicitur: quod pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Secundus est iustificatio fidei, secundum illud Ro. III: iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, et hoc tangit (tangitur) cum dicitur: mysterium fidei, quia scilicet passio Christi hoc sacramento representata est, quoddam occultum latens in omnibus figuris veteris testamenti, quod quidem occultum fides Ecclesiae suscepit credendum. Tertius autem effectus est adeptio celestis gloriae, secundum illud Hebr. X: habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, et hoc tangitur cum dicitur: novi et aeterni testamenti; caelestis enim hereditas dicitur novum (aeternum) testamentum, propter rei repromissae aeternitatem, novum vero per comparationem ad praecedens in quo promittebantur terrena; ponuntur autem converso ordine quia finis prior est in intentione. His autem praeexpositis, expositio litterae consideranda est. Dicit ergo: hic calix, quod dupliciter sumi potest: uno modo metonimice secundum quod continens ponitur pro contento, ut sit sensus: hic calix, idest contentum in hoc calice; alio modo metaphorice secundum quod calix significat passionem, secundum illud Matth. XX: potestis bibere calicem quem et cetera. Sequitur: novum testamentum est in meo sanguine etc., ubi considerandum est quod testamentum potest hic dupliciter sumi. Uno modo pro quolibet pacto, propter testes qui adhibentur. Consuetudo autem fuit apud antiquos quod in confirmatione cuiuslibet pacti hostia caederetur et sanguis effunderetur; unde et in primo pacto quod Deus cum hominibus fecit, in latione veteris legis, promittens observantibus bona terrena, legitur sanguis effusus, et hoc est quod dicitur Exod. XXIV quod Moyses sumptum sanguinem respersit in populum et ait: hic est sanguis foederis quod pepigit dominus vobiscum super cunctis sermonibus istis. Postea vero fecit novum pactum in datione novae legis, promittens bona aeterna, Ier. XXXI: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, pro qua habetur in alia littera qua utitur apud Hebr. VIII: novum testamentum, et hoc pactum confirmatum est per sanguinem Christi; unde dicitur Hebr. IX: per proprium sanguinem introivit etc.; sic ergo sensus est: hic calix est novum testamentum in meo sanguine, idest representans confirmationem novi testamenti quae est per meum sanguinem. Alio modo potest accipi testamentum proprie pro dispositione hereditatis; huius autem testamentum confirmatur sola morte testatoris, et ideo ut firmum esset testamentum quod Deus nobis fecerat de hereditate celesti, voluit mori et sanguinem fundere, et hoc est quod dicitur Hebr. IX: novi testamenti mediator est, ut morte intercedente repromissionem accipiant etc., ubi enim est testamentum etc., testamentum enim in mortuis etc.; sic ergo sensus est: hic calix est confirmatio novi testamenti per meum sanguinem. Consequenter praecipit usum dicens: hoc facite quotiescumque sumetis in meam commemorationem, idest in memoriam mortis meae, Thren. III: recordare paupertatis etc., Ps.: memoriam fecit mirabilium suorum et cetera.
[87608] Super I Cor., cap. 11 v. 26 Quotiescumque enim manducabitis et cetera. Hic apostolus tradit usum sacramenti, ubi tria facit: primo enim assignat figuratum mysterium, secundo ostendit imminens periculum indigne sumentibus: itaque qui indigne, tertio adhibet salutare remedium seu consilium, ibi: probet autem seipsum et cetera. Dicit ergo primo quod mysterium dominicae passionis representatur in usu istius sacramenti quia quotiescumque manducabitis panem hunc, scilicet consecratum, qui panis vivus, Io. VI, et calicem hunc, mortem domini annuntiabitis, idest in ipso sacramento facitis commemorationem et representatis dominicam passionem, donec veniat, scilicet ad iudicium, Is. III: dominus ad iudicium venerit et cetera. Et hoc ergo haberi potest quod sacramenta non deficient ecclesiastica usque ad diem iudicii, Matth.: ecce ego vobiscum sum et cetera. Nota autem quod memoria dominicae passionis tria facit: inflammat ad amorem Dei, Ro. VI: commendat Deus suam caritatem; inducat ad malorum tolerantiam, Hebr. XII: recogitate eum qui talem etc.; est nobis ad speciale magisterium omnium virtutum, Philip. II: hoc sentite in vobis etc., humiliavit semetipsum etc.; et propter hoc dominus voluit frequentari istud sacramentum a nobis ut memoria suae passionis iugiter esset in cordibus nostris, Thren. III: recordans paupertatis meae etc., memoria memor et cetera.
[87609] Super I Cor., cap. 11 v. 27 Itaque quicumque indigne. Hic ostendit periculum indigne manducantibus, dicens quod ex quo memoria dominicae passionis sit in isto sacramento, itaque quicumque manducaverit etc.; ubi nota quod tribus modis indigne accipitur hoc sacramentum: primo si deficiat in ritu debito consecrandi; secundo si indevote accedit ad sacramentum, ut scilicet non aliam reverentiam specialem non adhibet huic sacramento quam cibis indifferenter sumptis, et ideo subdit: non diiudicans corpus domini, et semper habenda est devotio vel actualis vel habitualis; tertio si cum conscientia peccati mortalis vel cum voluntate peccandi accedit. Qui ergo indigne sumit reus est corporis et sanguinis Christi; hoc potest tripliciter exponi secundum Glossam. Uno modo expositio est magis litteralis et exponitur sic: reus erit corporis et sanguinis, idest reus erit de hoc quod ipse irreverenter accedit ad corpus et sanguinem domini, ac si dicat: reus est noxae commissae in dominum. Vel aliter, reus erit corporis et sanguinis domini, idest similis erit in culpa illis qui occiderunt Christum. Sed numquid indigne sumere corpus Christi est gravissimum peccatum? Videtur quod sic, quia illi qui occiderunt Christum gravissime peccaverunt. Dicendum quod sumere corpus Christi indigne non est gravissimum simpliciter respectu omnium peccatorum sed respectu multorum. Et ad hoc sciendum quod totum meritum hominis est in caritate, et ideo quanto aliquis actus magis est ex caritate, vel secundum suum genus vel quantum ad modum faciendi, tanto magis est meritorium; et dico secundum suum genus, quia contingit aliquem actum minus meritorium secundum genus aequiparari actui secundum genus suum magis meritorium quantum ad modum faciendi, in quantum fit ex maiori caritate, sicut actus matrimonii fit aliquando ex tanta caritate quod aequiparatur actui virginitatis in merito. Et e converso est de actu demeritorio, quia quanto contrariatur magis directe caritati tanto magis demeritorius, et hoc est contemptus Dei, et ideo actus qui plus habet de contemptu Dei magis demeritorius; Deus autem contemnitur vel in seipso vel in proximo vel in praeceptis eius; sed magis peccat quis quando Deum in seipso contemnit, et ideo blasphemia, idolatria et huiusmodi sunt gravissima peccata. Sed in his etiam quae in Deum sunt est gradus, quia Christus potest contemni vel in deitate vel in humanitate vel secundum quod est in sacramento; et plus peccat qui directe contemnit Christum in quantum Deum, quam qui contemnit eius humanitatem, Matth.: qui dixerit blasphemiam in filium hominis etc.; et similiter plus peccat qui contemnit humanitatem Christi quam ipsum prout est in sacramento. Sed in hoc etiam est gradus, quia magis peccat qui ex intentione contra sacramentum facit contemnendo, quam qui ex infirmitate, sicut qui propter verecundiam sumit timens iudicari peccatorum ab aliis. Et ideo dicendum est quod hoc peccatum quod hic dicit apostolus est maximum non simpliciter, sed respectu ad multa alia, scilicet quae sunt in proximum et quae fiunt ex infirmitate, Hebr. VI: rursus crucifigentes. Potest et tertio modo exponi: reus erit sanguinis et corporis domini, idest reus erit ex sanguine et corpore domini: sicut enim dicit Augustinus, malum alicui convertitur in bonum quando scilicet patienter sustinetur, ita bonum convertitur in malum quando male utitur bono, et quanto meliori bono male utitur tanto maius malum fit ei.
[87610] Super I Cor., cap. 11 v. 28 Probet seipsum homo. Apostolus hic adhibet salutare consilium, ubi tria facit: primo dat consilium, secundo consilii rationem assignat: qui enim manducat, tertio probat rationem ipsam: ideo inter vos. Dicit ergo primo: ex quo periculum imminet si indigne accipiatur corpus Christi, quod est faciendum? Quid? Probet seipsum homo, idest examinet conscientiam suam, Gal. VI: opus suum etc., II Cor. XIII: vosmetipsos probate et cetera. Et nota quod sunt quattuor signa per quae potest homo seipsum probare utrum dignus sit sumere corpus Christi, licet non possit esse certus utrum odio vel amore dignus sit: primum est si libenter audit verba Dei, Io. VIII: qui est ex Deo verba Dei audit; secundum est si inveniatur promptus ad opera caritatis, Io. XIV: si diligitis me, sermo etc.; tertium si detestetur peccata praeterita, Ier.: peccata praeterita non nocent si non placent, Ps.: peccatum meum contra me est semper; quarto si vadit cum proposito non peccandi, Eccli. XXI: fili peccasti et cetera. Et tunc, si haec quattuor signa invenit in se, accedat et de pane illo edat et de calice bibat, Cant. V: comedite amici et cetera.
[87611] Super I Cor., cap. 11 v. 29 Qui enim manducat et cetera. Hic ponit rationem et circa hoc duo facit: primo enim ponit consilii rationem, secundo probat ipsam per signum: ideo inter vos. Dicit ergo: dico quod probet et examinet se unusquisque antequam accedat ad communionem corporis Christi, enim, idest quia, qui manducat panem, scilicet corpus Christi, et bibit calicem salutis, scilicet sanguinem Christi, indigne, idest cum conscientia peccati vel ficte, iudicium, idest condemnationem, sibi manducat et bibit; et sumit hic iudicium pro damnatione, sicut Io. V: qui male egerunt ibunt in ratione iudicii; et in hoc indigne manducat et bibit quia non diiudicat, idest non discernit ab aliis cibis corpus domini, sed irreverenter et indiscrete sicut et alios cibos sumit, Matth. I: dicitis: polluta est mensa domini et cetera. Sed contra, Io. V: dicit dominus: qui manducat me vivit propter me; non ergo in damnationem sed in vitam sumit. Respondeo. Sciendum est circa hoc quod tripliciter aliquis manducat corpus Christi: quidam enim manducant sacramentum sed non sacramentaliter, quidam sacramentaliter sed non spiritualiter, quidam vero et sacramentaliter et spiritualiter; potest etiam addi quartus modus, scilicet quod quidam manducant spiritualiter sed non sacramentaliter. Sacramentaliter autem sumere sacramentum est uti sacramento ut sacramento; quicumque ergo modo hostia consecrata ab aliquo sumatur, sacramentum sumit, sed tamen non sacramentaliter: qui enim non credit nec habet fidem Christi cuius virtute sunt sacramenta, potest quidem sumere sacramentum si sumat rem consecratam, sed non sacramentaliter; fidelis etiam si sumat hostiam nesciens quod consecrata sit, sumit sacramentum sed non sacramentaliter, quia non sumit eam ut sacramentum, idest prout significat et representat passionem Christi; et similiter est si sumatur ab aliquo animali irrationali. Sed inter istos est differentia, quia fidelis etsi non sumat sacramentaliter actu, sumit tamen habitu in quantum habitualem devotionem et fidem habet ad sacramentum hoc; infidelis vero nec habitu nec actu, sed potentia in quantum possibile est ipsum converti ad fidem; animal vero irrationale nec habitu nec actu nec potentia, in quantum non est in eo potentia ad fidem. Sed tamen advertendum est quod circa hoc est duplex falsa opinio: quidam enim dicunt quod quam cito sumitur a peccatore hostia consecrata desinit esse corpus Christi sub speciebus panis; alii dicunt quod si sumatur ab aliquo animali bruto, quam cito intrat os muris et bruti desinit similiter esse sub speciebus illis corpus Christi. Et utraque est falsa, quia in omni consecratione quam Ecclesia facit, quamdiu manet res consecrata consecrationem non amittit, quia consecrationes Ecclesiae perpetuae sunt; et ideo dicendum est quod quamdiu manet in hostia consecrata species panis, tamdiu est ibi veritas corporis Christi. Sacramentaliter autem et non spiritualiter sumitur (sumunt) corpus Christi qui indigne, idest cum conscientia peccati et cum non recta intentione sumunt, quia non accipiunt ut rem sacramenti quae est innovatio corporis Christi. Sacramentaliter autem et spiritualiter sumunt qui et devote et sine conscientia peccati digne sumunt. Spiritualiter autem et non sacramentaliter sumunt qui devotionem habent ad sacramentum, non tamen sumunt. Illud ergo quod dicit dominus in Ioh. intelligitur de illis qui sumunt sacramentaliter et spiritualiter; hic vero dicitur de illis qui sumunt sacramentaliter sed non spiritualiter.
[87612] Super I Cor., cap. 11 v. 30 Ideo inter vos et cetera. Hic probat positam rationem per signum, et circa hoc duo facit: primo ponit signum, secundo causam signi, ibi: quod si nosmetipsos iudicaremus et cetera. Dicit ergo iudicium sibi manducat, idest futuram damnationem, et huius signum est quia in praesenti infirmitatibus puniebantur, et hoc est quod dicit: ideo, scilicet quia indigne sumitis, inter vos, supple sunt, multi infirmi, communibus infirmitatibus, et imbecilles, longa invalitudine laborantes, et dormiunt multi, morte corporali. Et forte inde est quod tempore paschali consueverunt esse pestilentiae, quia tunc multi communicant inter quos forte multi indigne sumunt, Sap. XI: per quae quis peccat et cetera. Sed quaeritur quare tunc etiam corporaliter puniebantur, et modo non. Dicendum est quod, sicut dicit Glossa super illud Act. V de Anania et Zaphira, omnis lex incipit a severitate, ut homines ad observantiam legis per timorem adducantur quousque assuescant et afficiantur per amorem ad legem, et ideo in primitiva Ecclesia durius puniebantur transgressores; nunc vero, quia iam afficiuntur ad fidem et habent sacramentum fidei in reverentia, non necessarius est tantus rigor. Vel potest respondi aliter, quia tunc quolibet die communicabant, et ideo maius peccatum erat indigne sumentibus.
[87613] Super I Cor., cap. 11 v. 31 Quod si nosmetipsos iudicaremus. Hic ponit causam signi, et duplicem: unam ex parte nostra, aliam ex parte Dei, ibi: cum iudicaremur et cetera. Causa signi ex parte nostra est negligentia discutionis conscientiae nostrae, et hoc est quod dicit: si nosmetipsos iudicaremus, paenitendo, timendo, accusando conscientiam suam in praesenti, non utique iudicaremur a Deo, Iob XXXIII: ponam coram eo et cetera. Sed contra, Ro. XIV: beatus qui non iudicat semetipsum etc., et supra X: neque meipsum iudico. Respondeo. Dicendum est quod iudicium dupliciter dicitur: aliquando pro discutione, quandoque pro finali sententia. Primo modo debet quilibet iudicare se, idest discutere conscientiam suam; secundo modo nullus debet se iudicare, quia nullus est certus utrum sit iustus finaliter, et ideo dicit apostolus: nec mihi conscius sum etc.; illud ergo dicitur ad Romanos: beatus homo qui non iudicatur, idest qui non reddit se iudicabilem.
[87614] Super I Cor., cap. 11 v. 32 Causa signi ex parte Dei est quod iudicat nos hic, non ad damnationem sed ad nostram correctionem, Prov. III: quem diligit dominus corripit, Iob V: beatus homo qui corripitur a domino, et ideo dicit: cum iudicaremur et cetera. In hoc etiam corrigimur in quantum alios punit, quia poena aliorum est ad correctionem nostram, Prov. XIX: pestilente flagellato stultus etc.; ideo corripimur ut non cum hoc mundo, idest cum mundanis hominibus qui iudicantur ad damnationem, damnemur; iusti vero iudicantur ad correctionem, Io. XV: vos de mundo non estis, I Io. I: nolite diligere mundum et cetera.
[87615] Super I Cor., cap. 11 v. 33 Itaque fratres mei. Hic reducit Corinthienses ad debitum ritum, et circa hoc duo facit: primo ponit ordinationem, secundo reservat alia ordinanda in adventu suo, ibi: cetera cum venero disponam et cetera. Circa primum, tria facit: primo ponit ordinem statuti, secundo excludit obiectionem, ibi: si quis autem etc., tertio rationem dictorum assignat, ibi: ut non in iudicium et cetera. Dicit ergo primo: ex quo tot mala veniunt vobis quia male convenitis, itaque fratres mei, cum convenitis, in Ecclesia, ad manducandum corpus domini, exspectate invicem, vel una consecratio simul fiat pro omnibus, Exod. XII: immolabit haedum universa multitudo etc., Ps.: ecce quam bonum et cetera.
[87616] Super I Cor., cap. 11 v. 34 Et quia posset aliquis dicere quod non possunt alios exspectare propter famem, ideo excludit hoc dicens: si quis autem esurit, ita quod propter hoc non possit exspectare, manducet domi, idest in domo sua suos cibos quos sibi paravit, scilicet corporales, Eccli. XXXIII: omnem escam manducabit venter et cetera. Rationem huius statuti assignat ut scilicet non conveniatis in iudicium, idest in condemnationem vestram, Habac. I: non pervenit ad finem iudicium, Ps.: non congregabo conventicula et cetera. Sed notandum quod in Glossa movetur quaestio utrum sit quotidie communicandum vel raro, et dicitur quod utrum est laudabile, scilicet quod frequenter et quod raro communicetur. Invenimus enim in Scriptura duos laudatos, scilicet Zacchaeum, quia cum gaudio recepit dominum et devotione, centurionem quia noluit dominum intrare domum suam dicens: non sum dignus ut intres in domum meam. Laudabile ergo est frequenter communicare ex devotione et raro ex humilitate; sed quod istorum sit melius? Sciendum est quod aliquid dicitur melius simpliciter, et aliquid huic seu secundum quid; illud dicitur melius simpliciter in istis operationibus quod procedit ex meliori actu simpliciter; communicare frequenter est actus caritatis, raro vero est actus timoris; cum igitur melior simpliciter sit caritas quam timor, simpliciter melius frequenter est quam raro communicare. Sed quoad hunc, tunc videndum est si ex frequenter sumere crescit in homine devotio, tunc melius est sumere frequenter; si vero non cresceret devotio et diminueretur devotio ad sacramentum, tunc melius est raro. Sequitur: cetera cum venero disponam, quasi dicat: servate quae principalia circa hoc sacramentum sunt; necessaria vobis scripsi, cetera vero quae non sunt necessaria nec periculosa, disponam cum venero.
[87617] Super I Cor., cap. 12 v. 1 De spiritualibus autem nolo vos ignorare fratres et cetera. Post doctrinam trium sacramentorum, scilicet Baptismi, matrimonii et Eucharistiae, instruit apostolus Chorinthienses de re ipsorum sacramentorum. Est autem duplex res sacramenti: una est significata et contenta in sacramento, scilicet gratia, alia est significata et non contenta, scilicet gloria; et ideo primo tractat de prima, scilicet de donis gratiarum, secundo vero de gloria resurrectionis, et hoc in XV capitulo. Circa dona vero gratiarum tripliciter errabant Chorinthii: primo quia aliqui inter eos credebant quod dona gratiarum non essent a spiritu sancto sed a Diabolo, secundo quia inter eos erat invidia et dissentio ex hoc (quod) unus abundantiorem gratiam alio recipiebat a Deo, tertio quia quaedam dona minus valentia praeferebant quibusdam donis magis valentibus. Et ideo tria facit circa dona gratiarum: primo enim ostendit gratiarum sive donorum auctorem, secundo donorum distributionem, ibi: divisiones vero gratiarum etc., tertio vero donorum ad invicem comparationem, ibi: si linguis hominum loquar et cetera. XIII capitulo. Circa primum duo facit: primo excitat attentionem, secundo manifestat veritatem: scitis quoniam cum gentes et cetera. Dicit ergo primo: o fratres, ita vos docui de ipsis sacramentis quae sunt necessaria, et ea quae non sunt ita necessaria disponam cum venero; sed de spiritualibus, idest de donis spiritus sancti, significatis seu contentis in ipsis sacramentis, nolo vos ignorare, et quia periculum est, quia omnis ignorans ignorabitur, infra XIIII, et quia necessarium est scire, Iob 19: si ignoravi, scilicet spiritualia, mecum erit et cetera.
[87618] Super I Cor., cap. 12 v. 2 Scitis quoniam et cetera. Hic manifestat veritatem, scilicet quis sit dator donorum gratiae, quia spiritus sanctus, et circa hoc duo facit: primo sumit experimentum ex pristina vita, secundo ex hoc concludit veritatem: notum vobis facio et cetera. Hoc est ergo quod intendit hic apostolus. Constat quod antequam essetis conversi ad fidem, faciebatis multa mala, et huius causa erat quia non habebatis spiritum sanctum; cum ergo modo faciatis bona, scilicet postquam recepistis spiritum sanctum, constat quod hoc non est nisi a spiritu sancto. Et hoc est quod dicit: scitis, per experientiam, quoniam cum gentes essetis, idest gentiliter viveretis, eratis euntes, idest ibatis, ad simulacra muta, colendo ea et adorando; ibatis, inquam, non coacti sed prout ducebamini, quasi in nullo resistentes sed sponte euntes: qui enim resistunt non vadunt prout ducuntur, quia etsi vadant ex infirmitate ad peccatum, tamen displicet eis, sed qui non resistunt vadunt prout ducuntur a spiritu maligno, Ier. 33: factus est cursus eorum malus, Prov. VII: statim ea sequebatur quasi bos et cetera. Et notandum quod tradens doctrinam de spiritualibus, reducit eos ad considerationem pristinae vitae, ut dum illa displicet spiritualia magis placeant.
[87619] Super I Cor., cap. 12 v. 3 Ex hoc concludit quod quia antequam spiritum sanctum haberent semper peccabant, manifestum est quod bona quae nunc faciunt sunt a spiritu sancto, et hoc est quod dicit: ideo vobis notum facio et cetera. Et circa hoc duo facit: et primo ostendit quod spiritus sanctus potens est custodire hominem a peccato, secundo quod sine spiritu sancto nullus potest vitare peccatum. Quantum ad primum dicit quod nemo in spiritu Dei loquens dicit: anathema Iesu etc., quasi dicat: nemo habens spiritum Dei peccat, cum sit potens custodire a peccato. Sed tamen dupliciter potest intelligi aliquis loquens in spiritu Dei, vel quasi spiritum Dei habens, vel spiritu Dei motus; sed aliqui spiritu Dei moventur ad loquendum qui non habent spiritum Dei, sicut Balaam cum laudaret filios Israel: spiritu Dei movebatur sed non habebat ipsum: et quocumque istorum modorum exponatur verum est: si enim dicatur nemo loquens in spiritu Dei, idest motus a spiritu Dei, vel nemo in spiritu Dei loquens, idest habens spiritum Dei, dicit: anathema Iesu. Et hoc similiter exponitur dupliciter: anathema enim importat separationem; separatur autem quis a Iesu blasphemando Iesum vel peccando. Nemo ergo loquens in spiritu Dei, idest habens vel motus a spiritu Dei, dicit: anathema Iesu, idest blasphemat Iesum, quia hoc non est a spiritu Dei, nec ore nec corde nec opere peccando recedit a Iesu, quia spiritus sanctus coniungit nos Iesu, Ioh.: omnis spiritus qui solvit Iesum. Sed contra hoc est quia ex hoc sequitur quod nullus habens spiritum sanctum peccare possit. Ad hoc dicendum quod quandocumque hae locutiones dicuntur, intelligendum quod nullus secundum caritatem agens vel secundum instinctum spiritus sancti peccat. Nihilominus tamen potest peccare si vult, quia licet haec perficiant hominem non tamen tollunt libertatem arbitrii, et hoc modo intelligitur illud Ioh.: omnis qui natus est ex Deo non peccat, scilicet si vult. Quantum vero ad secundum dicit: nemo potest dicere dominus Iesus nisi in spiritu sancto. Sed contra: qui habet spiritum sanctum est dignus vita aeterna, quia spiritus sanctus est arra vitae aeternae; sed Matth.: dicit dominus: non omnis qui dicit mihi domine, domine, intrabit in regnum caelorum; non ergo omnis dicens dominus Iesus habet spiritum sanctum. Respondeo dicendum quod hoc potest exponi dupliciter, primo modo sic: nemo potest dicere dominus Iesus nisi in spiritu sancto, idest nisi motus a spiritu sancto; secundo modo; idest nisi habens spiritum sanctum; si primo modo, tunc sic intelligitur: nemo potest dicere dominus Iesus, idest istam veritatem quod Iesus est dominus, nisi a spiritu sancto, quia omne verum et omne bonum est a spiritu sancto, et sic li dicere accipitur simpliciter; si vero secundo modo, tunc li dicere acciperetur strictius, sic: nemo potest dicere, ut li dicere sit efficaciter, quasi dicat: ut sic confiteatur corde et opere sicut dicit ore Iesum esse dominum, et hoc non est nisi a spiritu sancto. Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Matth., respondendum est de illis qui dicunt solo ore, factis autem eum negant. Circa hoc autem nota quod ex his tribus quae posita sunt possumus colligere tres conditiones seu effectus gratiae spiritualis: prima est quod homo in peccato existens sine gratia non potest vitare peccatum, et hoc colligitur ex hoc quod dicit: cum gentes essetis etc., Ps. (XCIII 17): nisi quia dominus adiuvit me etc.; secunda conditio est quia gratia sufficienter custodit hominem a peccato, et hoc ibi: nemo in spiritu Dei loquens etc.; tertia conditio quia nullus potest facere opus meritorium sine gratia, et hoc ibi: nemo potest dicere dominus Iesus etc., infra XI (XV 10): gratia Dei sum id quod sum.
[87620] Super I Cor., cap. 12 v. 4 Divisiones vero gratiarum et cetera. Hic ponitur donorum distributio, et circa hoc tria facit: primo ponit donorum actorem, secundo donorum utilitatem, ibi: unicuique autem datur etc., tertio ponit similitudinem huius, ibi: sicut enim unum corpus et cetera. Circa primum sciendum est quod differentia graduum vitae spiritualis in membris Ecclesiae est secundum differentem distributionem donorum gratiae, et ideo in hoc duo ponit: primo ipsa dona differenter distributa, secundo ipsorum donorum actorem. Attenditur autem differentia in membris Ecclesiae, secundum dona: sic beatus Paulus praeminebat dono sapientiae, beatus Petrus dono virtutis seu miraculorum, et sic de aliis, quia diversi secundum diversa dona praeminebant; secundum officia, quia unus fuit apostolus, alius Evangelista; secundum affectiones, quia unus contemplativus, alius activus, alius in exercitio patientiae. Et quantum ad illa tria ponit distributiones, et primo quantum ad dona seu gratiarum, et ideo dicit: divisiones gratiarum sunt; secundo quantum ad administrationes seu officia, et ideo dicit: et divisiones ministrationum sunt; tertio quantum ad operationes seu actiones, et ideo dicit: et divisiones operationum sunt. Et quolibet istorum ponit actorem: nam distributio gratiarum attribuitur spiritui sancto sicut actori, et hoc est quod dicit: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, et huius ratio est quia gratia gratis datur et gratum facit, et haec dantur ex amore, unde quia spiritus est amor ei attribuitur distributio gratiarum, Ro. V: caritas diffusa est in cordibus nostris per spiritum etc., et ideo dicit: idem autem spiritus, qui dividit singulis prout vult, Sap. Est enim in illa spiritus unicus in essentia, multiplex in effectu.
[87621] Super I Cor., cap. 12 v. 5 Distributio ministrationum attribuitur domino, et huius ratio est quia domini est distribuere officia, supra 8: nobis autem unus dominus etc., et hoc est quod dicit: et distinctiones ministrationum, idest officiorum, sunt, Ps. 31: vos autem sacerdotes domini etc. ministri etc., supra 4: sic nos existimet homo ut ministros etc.; idem autem dominus, qui scilicet distribuit.
[87622] Super I Cor., cap. 12 v. 6 Distributio operationum attribuitur ei qui in omnibus operatur, hoc est Deo, et huius ratio est quia prima causa operatur in omnibus, Is. XXVI: omnia opera vestra etc., et ideo dicit: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus. Et nota quod haec tria quae ponit, scilicet spiritus, dominus, Deus, attribuuntur tribus personis: spiritus enim attribuitur spiritui sancto, dominus Christo, Deus patri. Et ne intelligatur quod horum operationes sint diversae, ideo subiungit: qui operatur omnia in omnibus, quod exponitur dupliciter: uno modo quasi collective, non ita: qui operatur omnia in unoquoque, sed omnia in omnibus, quia in uno unum in alio operatur aliud; alio modo operatur omnia in omnibus, quia omnia dona in omnibus membris Ecclesiae quilibet per caritatem facit sua: si enim diligis aliquem bona operantem, illa bona sunt tua, si odis perdis illa, Phil. II: Deus autem est et cetera. Et huiusmodi expositiones satis sunt bonae, sed secundum intentionem apostoli convenientius videtur quod haec tria, scilicet spiritus, dominus, Deus, attribuantur spiritui sancto, et ideo subdit: haec autem operatur unus atque spiritus Dei et cetera. Est ergo spiritus sanctus et dominus et Deus, contra errorem Macedonii qui dicebat spiritum sanctum creatum et minorem filio: non enim est creatura, quia Deus per naturam, non minor filio quia dominus. Et ex hoc videtur sumptum illud de symbolo: et in spiritum sanctum dominum et vivificantem.
[87623] Super I Cor., cap. 12 v. 7 Unicuique autem datur manifestatio. Hic ponit apostolus utilitatem donorum, et circa hoc facit tria: primo ponit donorum utilitatem, secundo enumerat ipsa dona, ibi: alii quidem datur etc., tertio manifestat donorum causam: haec autem operatur unus et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit quod haec dona non habet homo a se, sed dantur sibi ab alio, et ideo dicit: unicuique autem datur, scilicet a Deo, Iac. I 17: omne datum optimum etc., Matth. XXV: unicuique secundum propriam virtutem, I Pet. 4: unusquisque gratiam quam accepit; et ideo non debet homo gloriari de his, quasi ex se habeat, supra 4: quid habes quod non accepisti et cetera. Secundo ostendit quod haec dona, scilicet gratis data, non sunt secundum quae inhabitat spiritus sanctus, sed sunt ad manifestationem, et ideo dicit: manifestatio spiritus, et hoc dupliciter: quia quandoque datur manifestatio spiritus ut scilicet inhabitet in eo qui faciet ista opera, scilicet ut miracula, vel prophetizat, Phil.: notum fecit Deus etc.; quandoque datur manifestatio spiritus non qui inhabitet in eo qui operatur, quia aliquando haec fiunt ab homine in peccato existente, sed quod spiritus sit in Ecclesia, quia omne verum et omne bonum a quocumque fiat fit a spiritu sancto. Tertio ostendit finem donorum, quia non dantur ista dona solum ut cognoscatur quod spiritus sit in illo vel in Ecclesia, quia hoc esset vanum - solius enim Dei est cognosci propter (se) secundum cognoscere solum - sed dantur ad utilitatem quae attenditur quantum ad duo: quantum ad hoc quod ex manifestatione spiritus alii convertuntur et imitantur eos in bonum, et quantum ad hoc quod fides confirmatur ex hoc in cordibus fidelium, Ro. XIIII: unusquisque proximo placeat ad edificationem.
[87624] Super I Cor., cap. 12 v. 8 Alii quidem datur per spiritum et cetera. Hic enumerat dona distributa, et circa hoc duo facit: primo ponit illa quae sunt ad utilitatem fidei, secundo illa quae sunt ad argumentum fidei, ibi: alii gratia sanitatum. Et quia dantur ad utilitatem fidei, ut dictum est, ideo secundum quod fides exigit ordinate distribuentur; ad constitutionem autem fidei duo exiguntur: verba ex parte docentis et auditus ex parte audientis, iuxta illud Ro. X: fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei; et ideo circa hoc duo facit: primo ponit ea quae requiruntur ex parte docentis, secundo ea quae requiruntur ex parte audientis, ibi: alii autem fides. Potest autem manifestari fides, vel ex his quae Dei sunt,- sicut ex bonitate Dei non sustinentis homines totaliter perire, insinuo alicui mysterium incarnationis,- vel ex parte creaturarum, sicut ex hoc quod mundus totus in maligno positus est et quod vitia habundant, ostendo quod homines recedunt a Deo; quibus ergo ut ex parte Dei inducant homines ad fidem datur sermo sapientiae, et ideo dicit: alii quidem per spiritum sanctum datur sermo sapientiae, qua scilicet praedicant fidem ex his quae a Deo sunt; quibusdam autem datur ut inducant homines ad fidem per rationes ex creaturis sumptas, et hic vocatur scientia, et ideo dicit: alii autem sermo scientiae, Prov. IX: scientia sanctorum prudentia, Sap. X: dedit illi scientiam sanctorum, ut scilicet illa doceat quae sunt ad edificationem non quae sunt ad curiositatem philosophiae, sicut sunt istae scientiae curiosae et quadruviales, secundum quod dicit Augustinus. Ad sciendum autem quid sit sapientia videndum est quid sit sapiens. Est autem sapiens ille qui recte iudicat de rebus; iudicium autem fit per causam: quanto ergo aliqua causa altior tanto necesse est quod per causam iudicans sit sapientior, unde illi qui causas altiores in aliquo indeterminato genere cognoscunt non sunt sapientes simpliciter sed in illo genere; sed architectus dicitur sapiens in genere edificii vel artis, quia iudicat de fine illius, supra 3: ut sapiens architectus etc.; ille vero qui ultimam et universalissimam causam considerat et cognoscit simpliciter dicitur sapiens, et hic solus Deus, et ideo ille qui per rationes divinas et de aliis et de se iudicat dicitur sapiens; et ad hoc datur sermo sapientiae de qua apostolus supra II: sapientiam loquimur etc., sapientiam, inquam, non acquisitam ex rebus creatis sed infusam nobis per revelationem.
[87625] Super I Cor., cap. 12 v. 9 Alteri fides. Hic ponitur quod est ex parte audientis, quia fides. Fides autem potest accipi vel secundum quod pertinet ad gratiam gratum facientem prout est caritate informata - et sic non accipitur hic fides,- vel secundum quod dicit firmitatem et quandam certitudinem prae aliis in cognitione eorum quae fidei sunt, et sic accipitur hic, Matth. XV: o mulier, magna est fides tua. Vel aliter: alteri datur fides, idest sermo fidei, et secundum hoc etiam hoc refertur ad doctorem fidei, et sic ista tria, scilicet sapientia, scientia et fides, differunt, quia aliquis annuntiat fidem, ut dictum est, ex his quae sunt in Deo, et sic est sapientia, aliquis ex his quae sunt ex creaturis sumpta, et sic est scientia, aliquis simpliciter annuntiat fidem non per aliquas rationes ostendendo, et sic est fides. Alii gratia sanitatum et cetera. Hic ponuntur argumenta fidei, quae quidem sunt miracula et opera super natura, et dicuntur argumenta fidei. Si quaeritur autem quare credam his (quae) de fide praedicantur, respondetur quia Deus dicit; et iterum quaero unde constat quod Deus haec dicit: faciunt illa quae nullus potest facere nisi Deus, et haec sunt miracula, Marc. ult. (XVI 20): illi autem profecti etc., Hebr. II: quae cum initium accepisset et cetera. Et ponuntur hic argumenta eorum quae pertinent vel ad operationem vel ad cognitionem vel ad locutionem. Quantum ad operationem, ponuntur duo, quorum unum includit aliud: primum est gratia curandi infirmos verbo vel tactu, sine mora, et ideo dicit: alii gratia (sanitatum) in uno spiritu, Luc. IX: dedit eis potestatem super omnia Daemonia et ut languores curarent. Matth. X: infirmos curate et cetera.
[87626] Super I Cor., cap. 12 v. 10 Secundum est operatio virtutum, idest miraculorum quae sunt contra naturam, idest solitum cursum naturae, et ideo dicit: alii operatio virtutum, et primo includit secundum quia omnis operatio sanitatis miraculosa est operatio virtutum et non e converso. Dicitur autem operatio miraculorum virtus, quia virtus est ultimum de potentia, idest id quod ultimo quis potest, et ideo illud quod est ultimum in omnibus operibus dicitur antonomastice virtus; ultimum in omnibus operibus est instituere ipsam naturam, et ideo facere supra ipsam naturam dicitur hic virtus, Act. VIII: Symon magus videns signa et virtutes et cetera. Quantum ad cognitionem ponuntur duo quae sunt supra cognitionem naturalem nostram: primum est cognitio futurorum quae solius Dei est, Is. XLI: futura quoque annuntient nobis etc., et ideo dicit: alii prophetia, Ioel II: effundam de spiritu meo etc.; secunda est cognitio substantiarum separatarum et discretio spirituum, ut scilicet sciamus utrum ex Deo sunt, quia etiam Satanas transformat se in Angelum lucis, II Cor. X, et quantum ad hoc dicit: alii discretio spirituum, I Ioh. IIII: nolite probare spiritus utrum ex Deo et cetera. Quantum autem ad locutionem ponuntur duo simul quae sunt supra hominem: primum est quod aliquis sciat loqui omnibus linguis, et hoc non est nisi a Deo et supra naturam: locutio enim non est quid naturale sed quid positum et ad placitum hominum, et numquam haberetur nisi addiscendo; constat autem quod nullus posset virtute suae naturae addiscere omnia genera linguarum, et ideo hoc est a solo Deo, et hoc est quod dicit: alii genera linguarum; secundum est interpretatio sermonum et somniorum, et hoc etiam a Deo, et quantum ad hoc dicit: alii interpretatio sermonum, idest linguarum vel visionum, Dan. V: audivi de te quod possis obscura interpretare et ligata dissolvere.
[87627] Super I Cor., cap. 12 v. 11 Haec omnia operatur. Hic ponitur causa seu actor donorum qui est spiritus sanctus, ut dictum est, et ex hoc excluduntur quatuor errores. Quidam enim huiusmodi opera et dona referebant in virtutes stellarum, volentes quod quia hic homo natus est tali stella existente in tali loco sortitus est talem virtutem, scilicet vel praecognoscere futura vel curare infirmos, et sic de aliis; sed hoc excluditur hic cum dicitur: haec operatur spiritus sanctus, et non virtus corporum caelestium, Iob 26: spiritus eius ornavit caelos, Sap. 1: spiritus domini replevit etc., et ratio quare ista dona gratis data spiritui sancto attribuitur supra assignata est. Quidam autem, scilicet Platonici, istas diversitates donorum et effectuum omnium referebant in diversas causas spirituales et separatas, scilicet quod ab una causa habet homo quod vivat, ab alia quod sit sapiens, et huiusmodi; sed hoc excluditur hic cum dicitur: unus sanctus spiritus, Sap. VII: est enim unicus in essentia et multiplex in effectibus. Quidam autem, scilicet Pelagiani, ista dona attribuebant propriis meritis uniuscuiusque; sed hoc excluditur cum dicitur: ut vult, idest non pro exigentia meritorum, sed pro libero voluntatis arbitrio, Sap. XII: subest cum volueris posse; Ro. 4: cuius vult miseretur et cetera. Quidam, scilicet Macedonii, volebant quod spiritus sanctus non erat eorum dator nisi sicut minister, sed hoc excluditur cum dicitur: prout vult, non ergo ut minister, sed ut dominus, II Cor.: spiritus dominus est, et ideo in symbolo dicitur: et in spiritum sanctum dominum et cetera.
[87628] Super I Cor., cap. 12 v. 12 Sicut enim unum corpus et cetera. Posita distinctione donorum spiritualium, hic apostolus inducit similitudinem huius distinctionis, et hoc in corpore naturali. Et quantum ad duo, scilicet quantum ad unitatem partium corporis, et quantum ad operationem eorum ad invicem, ibi: si dixerit pes, quoniam non sum et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit conditionem corporis naturalis, secundo adaptat similitudinem ad corpus mysticum, ibi: ita ut Christus. Conditio corporis naturalis duo habet: primo quod unitas corporis non excludit multitudinem membrorum, et quantum ad hoc dicit: sicut enim unum corpus, scilicet humanum, unum est coniunctione membrorum et habet multa membra et diversa; secundo quia multitudo membrorum non excludit unitatem corporis, et quantum ad hoc dicit: omnia autem etc., Rom. XII: sicut in uno corpore multa membra et cetera. Ita et Christus. Hic adaptat illas conditiones corpori mystico dicens quod sicut corpus naturale haec quae dicta sunt habet, ita et Christus, Rom. XII: omnes unum corpus sumus. Et circa hoc duo facit: primo enim adaptat similitudinem quantum ad distinctionem membrorum, secundo quantum ad unitatem corporis. Et (ponit) duplicem distinctionem: secundum legem, scilicet Iudaei et gentiles, et secundum naturam, scilicet liberi et servi.
[87629] Super I Cor., cap. 12 v. 13 Ponit etiam duplicem unitatem in Ecclesia, scilicet generationis quae est in Baptismo in quo regeneramur, et nutritionis quae est in uno potu quo sustentamur, ut sic distinctio non excludit unitatem, nec e converso, et ideo dicit: omnes in uno spiritu sancto, unum corpus, idest ut simus unum corpus, baptizati sumus, quantum ad unitatem generationis quae est in spiritu sancto non in unitate aquae, et hoc sive sint Iudaei sive gentiles, quantum ad distinctionem secundum (legem), sive servi sive liberi, quantum ad distinctionem (secundum naturam), Col. III: ubi non est lex et cetera. Et non sumus solum unum unitate spiritus, sed omnes uno spiritu potati sumus, in quo apparet unitas nutritionis, et potest hoc exponi dupliciter: uno spiritu potati sumus, idest uno potu sacramentali, supra X: omnes eundem calicem etc., et hoc sanctum quia virtute eius consecratur calix, vel de spiritu sancto seu dono eius, Eccli. IIII: aqua sapientiae salutaris potabit et cetera. Et dicitur spiritus potus, primo quia aufert sitim temporalium, Ioh. IIII: si quis de hac aqua etc., secundo quia dat refrigerium contra anxietates, Luc. I: spiritus suavitate, Hebr. III: sicut nubes roris etc., tertio quia cum suavitate percipitur, Sap. XII: o quam bonus est spiritus etc., quarto quia inebriatur, in quantum facit oblivisci temporalium et praeteritorum, Ps.: calix meus inebrians et cetera.
[87630] Super I Cor., cap. 12 v. 14 Consequenter replicat similitudinem praedictam cum dicit: nam et corpus etc., quasi dicat: non est mirum, scilicet haec sunt in corpore mystico quia etiam corpus humanum seu naturale non est unum membrum sed multa.
[87631] Super I Cor., cap. 12 v. 15 Si dixerit pes et cetera. Comparat membra ad invicem, et primo comparat membra naturalia, secundo adaptat similitudinem ad membra spiritualia, ibi: vos autem estis et cetera. Comparat autem membra ad invicem quantum ad quatuor, primo quantum ad integritatem corporis, secundo quantum ad mutuum auxilium membrorum, ibi non potest autem etc., tertio quantum ad exteriorem cultum, ibi (et quae putamus etc.), quarto quantum ad mutuam compassionem (ibi: sed in idipsum etc.). Circa primum duo facit: primo enim ostendit diversitatem (in) membris, secundo causam huius diversitatis assignat, ibi: nunc autem posuit et cetera. Circa primum duo facit: primo ponit diversitatem membrorum, secundo ostendit inconveniens quod sequeretur si non esset in eis diversitas: si totum corpus et cetera. Ad evidentiam huius primae partis, sciendum est quod in corpore naturali quaedam membra sunt quae serviunt corpori ad operationem, sicut pedes et manus, quaedam quae ad cognitionem, sicut oculus (et) auris; et inter istos est etiam differentia, quia aliqua sunt magis nobilia et aliqua minus, et minus nobilia serviunt magis nobilia, sicut pes qui est minus nobilis servit manui, et auris oculo; et similiter ea quae sunt ad operationem serviunt his quae sunt ad cognitionem, et sunt ignobiliora eis. Et similiter in corpore mystico est duplex vita, scilicet activa et contemplativa, et haec est nobilior illa, et in qualibet sunt maiores et minores, quia in vita activa sunt praelati et subditi, et in vita contemplativa similiter. Sicut ergo in corpore naturali necessaria sunt diversa membra ad diversa officia, ita et in corpore mystico necessarius est diversus gradus: omnes tamen sunt de corpore Ecclesiae, scilicet maiores et minores. Et ideo hoc ostendit apostolus, et primo quantum ad vitam activam, unde dicit: si dixerit pes, idest subditus seu ille cui datum minus donum scilicet virtutum, non sum manus, idest praelatus, seu non habeo maiorem gratiam, non sum de corpore, non propter hoc non est de corpore; de pedibus istis dicitur Ez. I: pedes eorum pedes recti; de manibus dicitur: Cant. V: manus eius coronati.
[87632] Super I Cor., cap. 12 v. 16 Secundo ponit differentiam quantum ad vitam contemplativam, in qua est differentia quia quidam sunt qui per se capiunt doctrinam divinorum vel per revelationem, sicut prophetae, quidam qui per disciplinam, et ideo dicit: si dixerit auris, idest ille qui per disciplinam acquirit, scilicet qui habet scientiam per studium, quia non sum oculus, idest non sum propheta seu non habeo sermonem sapientiae, ideo non sum de corpore etc., sed est certe quia diversa membra unum corpus; de auribus dicitur Is. l: dominus aperuit mihi aurem etc., Iob XXIX: auris audiens etc.; de oculis, Cant. VI: oculi tui sicut columbae et cetera.
[87633] Super I Cor., cap. 12 v. 17 Si totum corpus. Hic ponit inconveniens quod sequeretur, quasi dicat: si non esset diversitas in membris, corpus esset imperfectum, quia si totum corpus esset oculus deficeret auditus. Et similiter esset in Ecclesia, quia si omnes essent doctores, non esset auditor, et si omnes essent audientes tum non esset aliquis qui discerneret. Odoratus enim est sensus spiritualis et deservit in spiritualibus ad discretionem boni et mali, et de hoc odore dicitur Cant. I: in odorem et cetera.
[87634] Super I Cor., cap. 12 v. 18 Nunc autem posuit. Ponit diversitatis huius causam, quae est Deus: et potest intelligi in corpore naturali et de membris interioribus et exterioribus, Iob 10 11: pelle et carnibus et cetera. Et ex hoc non excluditur operatio naturae, quia agit in virtute Dei. Et similiter haec ratio potest assignari in diversitate membrorum Ecclesiae: voluntas Dei. Circa hoc tamen sciendum est quod in omnibus rebus in quibus attenditur integritas totius et diversitas partium, ratio agentis potest quantum ad quaedam assignari et quantum ad quaedam non. Quia si quaeratur quare partes in generali sunt tales vel sic positae, respondetur propter integritatem totius; si vero quaeratur quare haec et illa sunt posita in ista vel in illa parte, non assignatur causa nisi sola voluntas artificis. Sicut si quaeratur quare haec domus habet fundamentum et parietem et tectum, respondetur propter integritatem domus; si vero quaeratur quare hic lapis positus est hic et non ibi, dicitur quod hoc voluit artifex. Et hoc similiter potest dici si quaeratur ratio diversitatis membrorum Ecclesiae. Et primo assignat causam in speciali, dicens quod non est alia causa nisi sola voluntas Dei: et hoc est quod dicit nunc autem posuit etc., quasi dicat: si quaeris quare Deus Petrum fecit apostolum et Nathanaelem non, et quare hunc prophetam illum Evangelistam, non est alia causa nisi voluntas Dei, quia unumquemque eorum posuit in corpore, id est in Ecclesia sicut voluit, Rom. IX 18 cuius vult miseretur etc., Eph. I 5 secundum propositum et cetera.
[87635] Super I Cor., cap. 12 v. 19 Sed causa in generali potest assignari. Si enim quaeris quare alios quidem apostolos, alios Evangelistas, vel quare aliquibus plus de gratia aliquibus minus, assignatur ratio, scilicet integritas Ecclesiae, II Tim. II 20 in magna autem domo et cetera.
[87636] Super I Cor., cap. 12 v. 20 Et hoc est quod dicit: quod si essent omnia, scilicet membra, unum membrum, ubi corpus?, Id est: ubi esset perfectio et integritas corporis; et ideo necessarium fuit ut essent multa membra et unum corpus.
[87637] Super I Cor., cap. 12 v. 21 Non potest autem oculus et cetera. Hic comparat membra corporis naturalis quantum ad mutuum auxilium, et ponit duplicem differentiam: una est oculorum et manuum, alia est capitis et pedis. Et licet haec sint diversa membra, tamen necessaria sunt sibi ad invicem, quia oculus indiget manu, et ideo dicit non potest oculus dicere manui, quia si oculus praevidet, manus operatur. Caput etiam indiget pedibus, et ideo dicit aut iterum caput et cetera.
[87638] Super I Cor., cap. 12 v. 22 Sed adhuc plus addit inter membra corporis naturalis, quia illa quae videntur in corpore infirmiora esse sunt magis necessaria, et ideo dicit sed multo magis quae videntur membra infirmiora, id est minus nobilia, sunt necessariora, id est magis necessaria. Et huius ratio est quia nobiliora sunt magis perfecta et perfectiora fundantur super minus perfectis et indigent eis. Licet enim nobilior sit visus quam tactus, tamen magis necessarius est tactus, quia hoc sublato desinit corpus vivere, sine visu tamen vivit. Et licet ea quae pertinent ad cognitionem sint nobiliora, tamen ea quae pertinent ad operationem sunt necessariora, quia per ea nutrimur et vivimus. Si ergo ita est in corpore naturali quod, licet membra sint diversa et minus et magis nobilia tamen indigent se ipsis ad invicem, simile est in corpore Ecclesiae: quod sic adaptatur. In Ecclesia enim sunt et activi et contemplativi; activi quidem significantur per manus, contemplativi vero per oculum. Et licet contemplativi sint nobiliores activis, tamen indigent activis, et ideo dicit non potest oculus, id est contemplativus, dicere manui, id est activo, opera tua non indigeo. Unde et in Luc. X 39 licet Maria sederet secus pedes domini et audiebat verbum illius, Martha tamen satagebat, quia et in Ecclesia et contemplativi qui divinis vacent, et activi qui proximis deserviant, necessarii sunt. Item in Ecclesia est alia differentia, quia quidam sunt praelati, et isti significantur per caput, quidam sunt subditi, et isti (significantur) per pedes; et licet praelati sint nobiliores, indigent subditis, et ideo dicit aut iterum caput, id est praelatus, non potest dicere pedibus, id est subditis, non estis etc., quia si non essent subditi non haberent quibus praeessent, Prov. XIV 28: in multitudine populi dignitas regis. Et non solum non possunt dicere contemplativi et praelati activis et subditis: non estis nobis necessarii, sed multo magis activi et subditi quantumcumque sint ignobiles sunt necessarii. Cuius ratio est quia perfectiora fundantur super minus perfecta. Et iterum sine his Ecclesia esse non posset.
[87639] Super I Cor., cap. 12 v. 23 Et quae putamus et cetera. Hic comparat membra quantum ad exteriorem cultum; et circa hoc duo facit: primo ponit diversitatem cultus in membris corporis naturalis; secundo causam diversitatis huius assignat,