CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Quaestiones disputatae de veritate
quaestio XXII ab articulo XII ad articulum XV

Thomas de Aquino a Zurbarán depictus (Museo de Bellas Artes, Sevilla)

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Quaestio 22
Articulus 12

[56248] De veritate, q. 22 a. 12 tit. 1 Duodecimo quaeritur utrum voluntas moveat intellectum et alias animae vires

[56249] De veritate, q. 22 a. 12 tit. 2 Et videtur quod non.

[56250] De veritate, q. 22 a. 12 arg. 1 Movens enim est naturaliter prius moto. Sed voluntas est posterior intellectu; nihil enim amatur vel desideratur nisi cognitum, secundum Augustinum in Lib. de Trinit. Ergo voluntas non movet intellectum.

[56251] De veritate, q. 22 a. 12 arg. 2 Praeterea, si voluntas movet intellectum ad suum actum, tunc sequitur quod intellectus intelligat, quia voluntas vult ipsum intelligere. Sed voluntas non vult aliquid nisi intellectum. Ergo prius intellectus intellexit ipsum intelligere quam voluntas illud vellet. Sed antequam intellectus hoc intelligeret, oportet ponere quod voluntas illud vellet, quia ponitur intellectus a voluntate moveri. Ergo est abire in infinitum; vel dicendum, quod voluntas non movet intellectum.

[56252] De veritate, q. 22 a. 12 arg. 3 Praeterea, omnis potentia passiva movetur a suo obiecto. Sed voluntas est potentia passiva; est enim appetitus movens motum, ut dicitur in III de anima. Ergo movetur a suo obiecto. Sed obiectum eius est bonum intellectum vel apprehensum, ut dicitur in III de anima. Ergo intellectus, aut alia vis apprehensiva, movet voluntatem, et non e converso.

[56253] De veritate, q. 22 a. 12 arg. 4 Praeterea, quod una potentia dicatur aliam movere, hoc non est nisi propter imperium quod una super aliam habet. Imperare autem est rationis, ut dicitur in I Ethic. Ergo eius est movere alias potentias, et non voluntatis.

[56254] De veritate, q. 22 a. 12 arg. 5 Praeterea, secundum Augustinum, XII super Genesim ad litteram, movens et agens est nobilius moto et facto. Sed intellectus, ad minus respectu sensibilium, est nobilior quam voluntas, ut dictum est. Ergo ad minus respectu horum non movetur a voluntate.

[56255] De veritate, q. 22 a. 12 s. c. 1 Sed contra. Est quod Anselmus dicit in Lib. de similitudinibus, cap. II, quod voluntas movet omnes animae vires.

[56256] De veritate, q. 22 a. 12 s. c. 2 Praeterea, secundum Augustinum, VIII super Genesim ad litteram, omnis motus procedit ab immobili. Sed inter potentias animae sola voluntas est quae est immobilis in hoc quod a nullo cogi potest. Ergo omnes aliae vires a voluntate moventur.

[56257] De veritate, q. 22 a. 12 s. c. 3 Praeterea, secundum philosophum in II Meteororum, omnis motus est propter finem. Sed bonum et finis est obiectum voluntatis. Ergo voluntas movet alias vires.

[56258] De veritate, q. 22 a. 12 s. c. 4 Praeterea, secundum Augustinum, hoc facit in spiritibus amor quod in corporibus pondus. Sed pondus movet corpora. Ergo amor voluntatis movet spirituales animae potentias.

[56259] De veritate, q. 22 a. 12 co. Respondeo. Dicendum, quod intellectus aliquo modo movet voluntatem, et aliquo modo voluntas movet intellectum et alias vires. Ad cuius evidentiam sciendum, quod tam finis quam efficiens movere dicuntur, sed diversimode; cum in qualibet actione duo considerentur: scilicet agens, et ratio agendi; ut in calefactione ignis est agens, et ratio agendi calor. In movendo dicitur finis movere sicut ratio movendi: sed efficiens sicut agens motum, hoc est educens mobile de potentia in actum. Ratio autem agendi est forma agentis per quam agit; unde oportet quod insit agenti ad hoc quod agat. Non autem inest secundum esse naturae perfectum, quia hoc habito quiescit motus; sed inest agenti per modum intentionis; nam finis est prior in intentione, sed posterior in esse. Et ideo finis praeexistit in movente proprie secundum intellectum, cuius est recipere aliquid per modum intentionis, et non secundum esse naturae. Unde intellectus movet voluntatem per modum quo finis movere dicitur, in quantum scilicet praeconcipit rationem finis, et eam voluntati proponit. Sed movere per modum causae agentis est voluntatis, et non intellectus: eo quod voluntas comparatur ad res secundum quod in seipsis sunt; intellectus autem comparatur ad res secundum quod sunt per modum spiritualem in anima. Agere autem et moveri convenit rebus secundum esse proprium quo in seipsis subsistunt, et non secundum quod sunt in anima per modum intentionis; calor enim in anima non calefacit, sed in igne. Et sic comparatio voluntatis ad res est secundum quod competit eis motus, non autem comparatio intellectus; et praeterea actus voluntatis est quaedam inclinatio in aliquid, non autem actus intellectus. Inclinatio autem est dispositio moventis secundum quod efficiens movet. Unde patet quod voluntas habet movere per modum causae agentis, et non intellectus. Potentiis autem animae superioribus, ex hoc quod immateriales sunt, competit quod reflectantur super seipsas; unde tam voluntas quam intellectus reflectuntur super se, et unum super alterum, et super essentiam animae, et super omnes eius vires. Intellectus enim intelligit se, et voluntatem, et essentiam animae, et omnes animae vires; et similiter voluntas vult se velle, et intellectum intelligere, et vult essentiam animae, et sic de aliis. Cum autem aliqua potentia super aliam fertur, comparatur ad eam secundum suam proprietatem: sicut intellectus cum intelligit voluntatem velle, accipit in seipso rationem volendi; unde et ipsa voluntas, cum fertur super potentias animae, fertur in eas ut in res quasdam quibus convenit motus et operatio, et inclinat unamquamque in propriam operationem. Et sic non solum res exteriores movet voluntas per modum causae agentis, sed etiam ipsas animae vires.

[56260] De veritate, q. 22 a. 12 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod cum in reflexione sit quaedam similitudo motus circularis, in quo est ultimum motus quod primo erat principium, oportet sic dicere in reflexione, ut illud quod primo erat prius, secundo fiat posterius. Et ideo, quamvis intellectus sit prior voluntate simpliciter, tamen per reflexionem efficitur voluntate posterior; et sic voluntas intellectum movere potest.

[56261] De veritate, q. 22 a. 12 ad 2 Ad secundum dicendum, quod non est procedere in infinitum; statur enim in appetitu naturali, quo inclinatur intellectus in suum actum.

[56262] De veritate, q. 22 a. 12 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ratio illa ostendit quod intellectus movet per modum finis; hoc enim modo se habet bonum apprehensum ad voluntatem.

[56263] De veritate, q. 22 a. 12 ad 4 Ad quartum dicendum, quod imperium est et voluntatis et rationis quantum ad diversa; voluntatis quidem secundum quod imperium inclinationem quamdam importat; rationis vero, secundum quod haec inclinatio distribuitur et ordinatur ut exequenda per hunc vel per illum.

[56264] De veritate, q. 22 a. 12 ad 5 Ad quintum dicendum, quod quaelibet potentia praeeminet alteri in hoc quod est proprium sibi: sicut tactus perfectius comparatur ad calorem, quem sentit per se, quam visus, qui sentit ipsum per accidens; et similiter intellectus completius comparatur ad verum quam voluntas; et voluntas perfectius comparatur ad bonum quod est in rebus, quam intellectus. Unde, quamvis intellectus simpliciter sit nobilior voluntate, ad minus respectu aliquarum rerum; tamen secundum rationem movendi, quae competit voluntati ex ratione propria obiecti, voluntas nobilior invenitur.


Articulus 13

[56265] De veritate, q. 22 a. 13 tit. 1 Tertiodecimo quaeritur utrum intentio sit actus voluntatis

[56266] De veritate, q. 22 a. 13 tit. 2 Et videtur quod non.

[56267] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 1 Quia super illud Luc. XI, 34: lucerna corporis tui est oculus tuus, Glossa, id est intentio. Sed oculus in anima est ratio vel intellectus. Ergo intentio pertinet ad rationem vel intellectum, et non ad voluntatem.

[56268] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 2 Sed dicendum, quod est voluntatis in ordine ad rationem, et pro tanto oculo comparatur.- Sed contra: actus superioris et prioris potentiae non dependet ab actu posterioris. Sed voluntas est prior intellectu in agendo, quia voluntas movet intellectum, ut dictum est, art. praeced. Ergo actus voluntatis non dependet a ratione. Si ergo intentio esset actus voluntatis, nullo modo ad rationem pertineret.

[56269] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 3 Sed dicendum, quod secundum hoc actus voluntatis dependet a ratione in quantum ad volendum praeexigitur cognitio voliti; et sic intentio, quamvis sit actus voluntatis, est aliquo modo rationis.- Sed contra: nullus actus voluntatis est qui cognitionem non praeexigat. Ergo secundum hoc nullus actus deberet attribui simpliciter voluntati, nec velle nec amare, sed voluntati et rationi simul; quod est falsum. Ergo et primum; scilicet quod intentio sit actus voluntatis.

[56270] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 4 Praeterea, ipsum nomen intentionis importat relationem in finem. Sed referre aliquid in finem pertinet ad rationem. Ergo intentio est rationis.

[56271] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 5 Sed dicendum, quod in intentione non solum est relatio in finem, sed actus voluntatis qui refertur in finem; et utrumque per nomen intentionis significatur.- Sed contra: actus ille relationi in finem prosternitur ut materiale formali. Sed magis denominatur aliquid a formali quam a materiali. Ergo intentio magis denominatur ab eo quod est rationis, quam ab eo quod est voluntatis; et sic magis debet poni actus rationis quam voluntatis.

[56272] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 6 Praeterea, sicut primus motor dirigit totam naturam, ita ratio dirigit voluntatem. Sed intentio in rebus naturalibus magis proprie attribuitur primo motori quam ipsis rebus naturalibus; cum res naturales non dicantur aliquid intendere nisi secundum quod sunt directae a primo motore. Ergo et in potentiis animae magis debet attribui intentio rationi quam voluntati.

[56273] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 7 Praeterea, intentio, proprie loquendo, non est nisi cognoscentis. Sed voluntas non est cognoscens. Ergo intentio non est voluntatis.

[56274] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 8 Praeterea, eorum quae nullo modo sunt unum, non potest esse actus unus. Sed voluntas et ratio nullo modo sunt unum, cum ad diversa genera potentiarum animae pertineant; voluntas enim est in appetitivo, sed ratio in intellectivo. Ergo ratio et voluntas non possunt habere unum actum; et ita, si intentio est actus rationis aliquo modo, non erit actus voluntatis.

[56275] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 9 Praeterea, voluntas, secundum philosophum in III Ethic., cap. XXI, est finis tantum. Sed finis est unus tantum in uno ordine. Ergo voluntas secundum suum actum comparatur tantum ad unum. Sed ubi est unum tantum, ibi non est ordo. Cum ergo intentio ordinem importet, videtur quod nullo modo sit voluntatis.

[56276] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 10 Praeterea, intentio nihil aliud esse videtur quam directio voluntatis in ultimum finem. Sed dirigere voluntatem est rationis. Ergo intentio ad rationem pertinet.

[56277] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 11 Praeterea, sicut in perversitate peccati error est rationis, contemptus irascibilis, inordinatio voluntatis concupiscibilis; ita e contrario in reformatione animae fides est rationis, spes irascibilis, caritas concupiscibilis. Sed fides, secundum Augustinum, est quae intentionem dirigit. Ergo intentio est rationis.

[56278] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 12 Praeterea, secundum philosophum in III Ethic., voluntas est possibilium, et impossibilium, intentio vero est solum possibilium. Ergo intentio non est voluntatis.

[56279] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 13 Praeterea, quod non est in anima, non est in voluntate. Sed intentio non est in anima: quia nec est potentia, sic enim esset naturalis, et in ea meritum non consisteret; nec est habitus, sic enim esset in dormiente; nec est passio, sic enim esset partis sensitivae, ut patet per philosophum in VII Ethic. Haec autem tria sunt solummodo in anima, ut dicitur in II Ethic. Ergo intentio non est in voluntate.

[56280] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 14 Praeterea, ordinare rationis est, cum ad sapientem pertineat, ut dicitur in I Metaphys. Sed intentio ordinatio quaedam est in finem. Ergo est rationis.

[56281] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 15 Praeterea, intentio est distantis a fine: haec enim praepositio in distantiam importat. Sed magis distat a fine ratio quam voluntas; quia ratio solum demonstrat finem, voluntas vero inhaeret fini sicut proprio obiecto. Ergo intendere est magis rationis quam voluntatis.

[56282] De veritate, q. 22 a. 13 arg. 16 Praeterea, omnis actus voluntatis aut est eius absolute, aut per comparationem ad superiores vires, aut in comparatione ad inferiores. Sed intendere non est actus voluntatis absolute, quia sic idem esset quod velle vel amare; nec est actus eius in ordine ad superiorem, id est rationem, sic enim actus eius est eligere; nec in ordine ad inferiores, cum sic sit eius actus imperare. Ergo intendere nullo modo est actus voluntatis.

[56283] De veritate, q. 22 a. 13 s. c. 1 Sed contra. Intentio est solum de fine. Sed finis et bonum est obiectum voluntatis. Ergo intentio ad voluntatem pertinet.

[56284] De veritate, q. 22 a. 13 s. c. 2 Praeterea, intendere est quoddam prosequi. Sed prosecutio vel fuga ad voluntatem pertinet, non ad rationem; sed solum dicere aliquid esse prosequendum vel fugiendum. Ergo intentio est voluntatis.

[56285] De veritate, q. 22 a. 13 s. c. 3 Praeterea, omne meritum in voluntate consistit. Sed intentio est meritoria, et penes eam praecipue attenditur meritum vel demeritum. Ergo intentio est voluntatis.

[56286] De veritate, q. 22 a. 13 s. c. 4 Praeterea, Ambrosius dicit: affectus operi tuo nomen imponit. Sed actus iudicatur bonus vel malus ex intentione. Ergo intentio in affectu videtur contineri; et sic videtur esse voluntatis, et non rationis.

[56287] De veritate, q. 22 a. 13 co. Respondeo. Dicendum, quod intentio est actus voluntatis: quod quidem manifeste apparet ex eius obiecto. Oportet enim potentiam et actum in obiecto convenire, cum potentia non ordinetur in obiectum nisi per actum; oportet enim potentiae visivae et visionis esse idem obiectum, scilicet colorem. Cum ergo obiectum huius actus qui est intentio, sit bonum, quod est finis, quod etiam est obiectum voluntatis, oportet intentionem actum voluntatis esse. Non tamen est actus voluntatis absolute, sed in ordine ad rationem. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod quandocumque sunt duo agentia ordinata, secundum agens dupliciter potest movere vel agere: uno modo secundum quod competit naturae suae; alio modo secundum quod competit naturae superioris agentis; impressio enim superioris agentis manet in inferiori; et ex hoc inferius agens non solum agit actione propria, sed actione superioris agentis; sicut sphaera solis movetur proprio motu, qui spatio unius anni expletur, et motu primi mobilis, qui est motus diurnus, similiter aqua movetur motu proprio tendendo in centrum, et habet quemdam motum ex impressione lunae, quae movet ipsam, ut patet in fluxu et refluxu maris. Corpora etiam mixta habent quasdam operationes sibi proprias, quae consequuntur naturam quatuor elementorum, ut tendere deorsum, calefacere, infrigidare; et habent alias operationes ex impressione caelestium corporum, ut magnes attrahit ferrum. Et quamvis nulla actio inferioris agentis fiat nisi praesupposita actione superioris, tamen illa actio quae competit ei secundum suam naturam, attribuitur ei absolute, sicut aquae moveri deorsum; illa vero quae ei competit ex impressione superioris agentis, non attribuitur ei absolute, sed in ordine ad aliud: sicut fluere et refluere dicitur esse proprius motus maris, non in quantum est aqua, sed in quantum movetur a luna. Ratio autem et voluntas sunt quaedam potentiae operativae ad invicem ordinatae; et absolute considerando, ratio prior est, quamvis per reflexionem efficiatur voluntas prior et superior, in quantum movet rationem. Unde voluntas potest habere duplicem actum. Unum, qui competit ei secundum suam naturam, in quantum tendit in proprium obiectum absolute; et hic actus attribuitur voluntati simpliciter, ut velle et amare, quamvis ad hunc actum praesupponatur actus rationis. Alium vero actum habet, qui competit ei secundum id quod ex impressione rationis relinquitur in voluntate. Cum enim proprium rationis sit ordinare et conferre, quandocumque in actu voluntatis apparet aliqua collatio vel ordinatio, talis actus erit voluntatis non absolute, sed in ordine ad rationem: et hoc modo intendere est actus voluntatis; cum intendere nihil aliud esse videatur quam ex eo quod quis vult, in aliud tendere sicut in finem. Et ita intendere in hoc differt a velle, quod velle tendit in finem absolute; sed intendere dicit ordinem in finem, secundum quod finis est in quem ordinantur ea quae sunt ad finem. Cum enim voluntas moveatur in suum obiectum sibi propositum a ratione, diversimode movetur, secundum quod diversimode sibi proponitur. Unde, cum ratio proponit sibi aliquid ut absolute bonum, voluntas movetur in illud absolute; et hoc est velle. Cum autem proponit sibi aliquid sub ratione boni, ad quod alia ordinentur ut ad finem, tunc tendit in illud cum quodam ordine, qui invenitur in actu voluntatis, non secundum propriam naturam, sed secundum exigentiam rationis. Et ita intendere est actus voluntatis in ordine ad rationem.

[56288] De veritate, q. 22 a. 13 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod intentio assimilatur oculo quantum ad id quod de proprietate rationis in intentione invenitur.

[56289] De veritate, q. 22 a. 13 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ratio movet quodammodo voluntatem, et voluntas quodammodo rationem, ut ex dictis patet; et sic utraque diversis respectibus est altera prior, et utrique potest attribui actus in ordine ad alteram.

[56290] De veritate, q. 22 a. 13 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis quilibet actus voluntatis praesupponat cognitionem rationis, non tamen semper in actu voluntatis apparet id quod est proprium rationis, ut ex dictis, in corp. art., patet; unde ratio non sequitur.

[56291] De veritate, q. 22 a. 13 ad 4 Ad quartum dicendum, quod relatio in finem activa est rationis: eius enim est referre in finem; sed relatio passiva potest esse cuiuscumque directi vel relati in finem per rationem: et sic potest esse voluntatis. Et hoc modo relatio in finem pertinet ad intentionem.

[56292] De veritate, q. 22 a. 13 ad 5 Et per hoc patet solutio ad quintum.

[56293] De veritate, q. 22 a. 13 ad 6 Ad sextum dicendum, quod in primo motore non solum invenitur cognitio, sed voluntas; et ideo proprie potest ei intentio attribui. Sed ad rationem non pertinet nisi cognitio; unde non est simile.

[56294] De veritate, q. 22 a. 13 ad 7 Ad septimum dicendum, quod intendere est non cognoscentis, cum res naturales intendant finem, quamvis intentio praesupponat aliquam cognitionem. Si autem loquamur de intentione animali, sic non est nisi cognoscentis, sicut nec velle. Non tamen oportet quod intendere et velle sint actus eiusdem potentiae, cuius est cognoscere, sed eiusdem suppositi: non enim proprie dicitur cognoscere vel intendere potentia aliqua, sed suppositum per potentiam.

[56295] De veritate, q. 22 a. 13 ad 8 Ad octavum dicendum, quod ratio et voluntas sunt unum ordine, sicut universum dicitur esse unum; et sic nihil prohibet unum actum esse utriusque: unius quidem immediate, sed alterius mediate.

[56296] De veritate, q. 22 a. 13 ad 9 Ad nonum dicendum, quod quamvis voluntas sit principaliter de fine, ex eo quod ea quae sunt ad finem non desiderantur nisi propter finem, nihilominus tamen voluntas est eorum quae sunt ad finem. Quod enim philosophus dicit in III Ethicorum, quod voluntas est finis, electio eorum quae sunt ad finem; non ob hoc dicitur quod voluntas semper sit finis, sed aliquando, et principalius; et ex hoc quod electio nunquam est finis, ostenditur quod non sit idem eligere et velle.

[56297] De veritate, q. 22 a. 13 ad 10 Ad decimum dicendum, quod directio in finem activa pertinet ad rationem, sed passiva potest ad voluntatem pertinere: et sic pertinet ad intentionem.

[56298] De veritate, q. 22 a. 13 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod fides dirigit intentionem, sicut ratio voluntatem; unde, sicut fides est rationis, ita intentio voluntatis.

[56299] De veritate, q. 22 a. 13 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod voluntas non semper est impossibilium, sed aliquando; et hoc sufficit, secundum intentionem philosophi, ad ostendendum differentiam inter voluntatem et electionem, quae semper est possibilium, ut scilicet eligere non sit omnino idem quod velle; et similiter nec intendere est omnino idem quod velle; sed ex hoc non excluditur quin sit actus voluntatis.

[56300] De veritate, q. 22 a. 13 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod intentio est quidam actus animae. In illa autem trimembri divisione philosophi actiones animae non continentur: quia actiones non sunt animae ut in anima, sed magis ut ab anima. Vel potest dici quod actiones comprehenduntur sub habitibus, sicut principiatum continetur in suo principio.

[56301] De veritate, q. 22 a. 13 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod ordinare est rationis, sed ordinari potest esse voluntatis; et sic intentio ordinationem importat.

[56302] De veritate, q. 22 a. 13 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod ratio illa procederet si nihil aliud requireretur ad intentionem nisi sola distantia; requiritur autem inclinatio, quae voluntati competit, et non rationi; unde ratio non sequitur.

[56303] De veritate, q. 22 a. 13 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod intentio est actus voluntatis in ordine ad rationem ordinantem ea quae sunt ad finem, in finem ipsum; sed electio est actus voluntatis in ordine ad rationem comparantem ea quae sunt in finem ad invicem: et propter hoc intentio et electio differunt.


Articulus 14

[56304] De veritate, q. 22 a. 14 tit. 1 Quartodecimo quaeritur utrum voluntas eodem motu velit finem et intendat ea quae sunt ad finem

[56305] De veritate, q. 22 a. 14 tit. 2 Et videtur quod non.

[56306] De veritate, q. 22 a. 14 arg. 1 Impossibile enim est eumdem actum esse simul bonum et malum. Sed contingit esse voluntatem malam cum intentione bona; sicut cum quis vult furari ut det eleemosynam. Ergo non est idem actus intentio et voluntas.

[56307] De veritate, q. 22 a. 14 arg. 2 Praeterea, secundum philosophum in X Eth., motus qui terminatur ad medium et ad extremum differunt specie. Sed id quod est ad finem, et finis, se habent quodammodo ut medium et extrema. Ergo intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, differunt specie; et ita non sunt unus actus.

[56308] De veritate, q. 22 a. 14 arg. 3 Praeterea, secundum philosophum in VII Ethic., fines in practicis sunt sicut principia in demonstrativis scientiis. Sed non est idem actus intellectus speculativi quo intelliguntur principia, et quo considerantur conclusiones. Quod patet ex hoc quod ex diversis habitibus eliciuntur: est enim intellectus habitus principiorum, sed scientia conclusionum. Ergo in operativis non est idem actus voluntatis quo intendimus finem et volumus ea quae sunt ad finem.

[56309] De veritate, q. 22 a. 14 arg. 4 Praeterea, actus distinguuntur per obiecta. Sed finis et id quod est ad finem, sunt diversa obiecta. Ergo non idem actus est intentio finis et voluntas eius quod est ad finem.

[56310] De veritate, q. 22 a. 14 s. c. 1 Sed contra. Duo actus non possunt esse simul unius potentiae. Sed voluntas simul dum vult id quod est ad finem, intendit finem. Ergo intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, non sunt diversi actus.

[56311] De veritate, q. 22 a. 14 s. c. 2 Praeterea, sicut lux est ratio visibilitatis colori, ita finis est ratio appetibilitatis his quae sunt ad finem. Sed eodem actu visus videt colorem et lucem. Ergo eodem actu voluntas vult id quod est ad finem, et intendit finem; ergo intentio finis et voluntas non sunt diversi actus.

[56312] De veritate, q. 22 a. 14 co. Respondeo. Dicendum, quod circa hanc quaestionem duplex est opinio, ut Magister dicit in II Sent., dist. 28. Quidam enim dixerunt quod alius actus sit voluntas eius quod est ad finem, et intentio finis. Quidam vero dixerunt e contrario, quod sit unus actus, sed quod eorum distinctio sit tantummodo propter rerum varietatem. Utraque autem opinio secundum aliquid vera est. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod cum unitas actus ex unitate obiecti pensanda sit; si sint aliqua duo quae per aliquem modum sint unum, actus qui fertur in ea secundum quod sunt unum, erit unus; actus vero qui fertur in ea secundum quod sunt duo, erunt duo, sicut partes lineae sunt quodammodo duo, et quodammodo unum, prout scilicet uniuntur in toto: et ideo actus visionis, si feratur in duas partes lineae secundum quod sunt duae, id est in utramque per se secundum id quod est proprium sibi, erunt duae visiones, nec poterunt simul videri; si autem feratur in totam lineam comprehendentem utramque partium, erit una visio, et simul tota linea videbitur. Omnia autem quae sunt ad invicem ordinata, sunt quidem plura in quantum sunt res quaedam per se consideratae; sunt vero unum in ordine quo ad invicem ordinantur: et ideo actus animae qui fertur in ea secundum quod sunt ad invicem ordinata est unus; actus vero animae qui fertur in ea secundum quod sunt in se considerata, est multiplex. Sicut patet in consideratione statuae Mercurii: quam si aliquis consideret ut est quaedam res, erit alia consideratio eius, et consideratio Mercurii, cuius statua est imago; si autem consideretur statua ut imago Mercurii, erit idem modus considerationis in statuam et in Mercurium. Similiter quando motus voluntatis fertur in finem et in id quod est ad finem, si feratur in ea secundum quod utrumque est quaedam res per se existens, erit diversus motus voluntatis: et sic est vera opinio quae dicit, quod intentio finis et voluntas eius quod est ad finem, sunt diversi actus. Si autem voluntas feratur in unum eorum secundum quod habet ordinem ad aliud, sic est unus actus voluntatis in utrumque: et sic est vera opinio quae ponit, unum actum esse intentionem finis et voluntatem eius quod est ad finem. Sed si recte inspiciatur ratio intentionis, invenitur haec opinio esse verior quam alia. Motus enim voluntatis in finem non dicitur absolute intentio, sed simpliciter velle; sed intentio dicitur inclinatio voluntatis in finem, secundum quod ad finem terminantur ea quae sunt in finem. Qui enim vult sanitatem, dicitur eam simpliciter velle; sed solum eam intendere dicitur, quando aliquid propter sanitatem vult. Et ideo concedendum est, quod intentio non sit alius actus numero quam voluntas.

[56313] De veritate, q. 22 a. 14 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod quamvis unus actus non possit esse bonus et malus, tamen alicuius actus mali potest esse aliqua circumstantia bona; sicut actus vitiosus est, si quis comedat plus quam debet, licet comedat quando debet. Et ita voluntas qua quis vult furari ut pascat pauperes, est actus malus simpliciter, habens tamen aliquam circumstantiam bonam: propter quid enim ponitur una de circumstantiis.

[56314] De veritate, q. 22 a. 14 ad 2 Ad secundum dicendum, quod verbum philosophi est intelligendum, quando sistitur in medio; quando enim per medium transitur ad terminum, tunc est unus numero motus. Et ita quando voluntas movetur in id quod est ad finem, cum ordine ad finem, est unus motus.

[56315] De veritate, q. 22 a. 14 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quando conclusio et principium considerantur utrumque per se, sunt diversae considerationes; sed quando consideratur principium in ordine ad conclusionem, est eadem consideratio utriusque, sicut fit in syllogismo.

[56316] De veritate, q. 22 a. 14 ad 4 Ad quartum dicendum, quod finis et id quod est ad finem, sunt unum obiectum, in quantum consideratur unum in ordine ad aliud.


Articulus 15

[56317] De veritate, q. 22 a. 15 tit. 1 Quintodecimo quaeritur utrum electio sit actus voluntatis

[56318] De veritate, q. 22 a. 15 tit. 2 Et videtur quod non, sed rationis.

[56319] De veritate, q. 22 a. 15 arg. 1 Ignorantia enim non est voluntatis, sed rationis. Sed perversitas electionis, ignorantia quaedam est; unde omnis malus, dicitur esse ignorans ignorantia electionis, ut patet in III Ethicorum. Ergo et electio rationis est.

[56320] De veritate, q. 22 a. 15 arg. 2 Praeterea, sicut ad rationem pertinet inquisitio et argumentatio, ita conclusio. Sed electio est quasi quaedam conclusio consilii, ut patet in III et VII Ethic. Cum ergo consilium sit rationis, et electio similiter rationis erit.

[56321] De veritate, q. 22 a. 15 arg. 3 Praeterea, secundum philosophum in VIII Ethicorum, principalitas virtutis moralis in electione consistit. Sed, sicut ipse dicit in VI Ethic., id quod est prudentiae in virtutibus moralibus, est principale, quod formaliter complet rationem virtutis. Ergo electio pertinet ad prudentiam. Sed prudentia est in ratione. Ergo et electio.

[56322] De veritate, q. 22 a. 15 arg. 4 Praeterea, electio discretionem quamdam importat. Sed discernere rationis est. Ergo et eligere.

[56323] De veritate, q. 22 a. 15 s. c. 1 Sed contra. Est, quod eligere est duobus propositis unum alteri praeoptare, ut patet per Damascenum. Sed optare est actus voluntatis, et non rationis. Ergo et eligere.

[56324] De veritate, q. 22 a. 15 s. c. 2 Praeterea, philosophus dicit in III Ethicorum, quod electio est desiderium praeconsiliati. Sed desiderium est voluntatis, et non rationis. Ergo et electio.

[56325] De veritate, q. 22 a. 15 co. Respondeo. Dicendum, quod electio habet in se aliquid voluntatis, et aliquid rationis. Utrum autem sit actus proprie voluntatis, vel rationis, philosophus videtur relinquere sub dubio in VI Ethicorum, ubi dicit, quod electio vel est appetitus intellectivi, idest appetitus in ordine ad intellectum, vel intellectus appetitivi, idest intellectus in ordine ad appetitum. Primum autem verius est, scilicet quod sit actus voluntatis in ordine ad rationem. Quod enim sit directe actus voluntatis, patet ex duobus. Primo ex ratione obiecti: quia proprium obiectum electionis est id quod est ad finem, quod pertinet ad rationem boni, quod est obiectum voluntatis; nam bonum dicitur et finis, ut honestum vel delectabile, et quod est ad finem, ut utile. Secundo ex ratione ipsius actus. Electio enim est ultima acceptio qua aliquid accipitur ad prosequendum; quod quidem non est rationis, sed voluntatis. Nam quantumcumque ratio unum alteri praefert, nondum est unum alteri praeacceptatum ad operandum, quousque voluntas inclinetur in unum magis quam in aliud: non enim voluntas de necessitate sequitur rationem. Est tamen electio actus voluntatis non absolute, sed in ordine ad rationem, eo quod in electione apparet id quod est proprium rationis, scilicet conferre unum alteri, vel praeferre: quod quidem in actu voluntatis invenitur ex impressione rationis, in quantum scilicet ipsa ratio proponit voluntati aliquid non ut utile simpliciter, sed ut utilius ad finem. Sic ergo patet quod voluntatis actus est velle et intendere. Sed velle prout ratio proponit voluntati aliquid bonum absolute, sive sit propter se eligendum, ut finis, sive propter aliud, ut quod est ad finem: utrumque enim velle dicimur. Sed eligere est actus voluntatis, secundum quod ratio proponit ei bonum ut utilius ad finem. Intendere vero, secundum quod ratio proponit ei bonum ut finem consequendum ex eo quod est ad finem.

[56326] De veritate, q. 22 a. 15 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod ignorantia electioni attribuitur quantum ad id quod habet de ratione.

[56327] De veritate, q. 22 a. 15 ad 2 Ad secundum dicendum, quod practicae inquisitionis est duplex conclusio: una quae est in ratione, scilicet sententia, quae est iudicium de consiliatis; alia vero quae est in voluntate, et huiusmodi est electio: et dicitur conclusio per quamdam similitudinem, quia sicut in speculativis ultimo statur in conclusione, ita in operativis ultimo statur in operatione.

[56328] De veritate, q. 22 a. 15 ad 3 Ad tertium dicendum, quod electio dicitur esse principale in virtute morali et ex parte eius quod habet de ratione, et ex parte eius quod habet de voluntate: utrumque enim requiritur ad rationem virtutis moralis; et dicitur electio principale respectu exteriorum actuum. Unde non oportet quod electio sit actus prudentiae totaliter; sed participat aliquid prudentiae, sicut et rationis.

[56329] De veritate, q. 22 a. 15 ad 4 Ad quartum dicendum, quod discretio invenitur in electione, secundum quod pertinet ad rationem, cuius proprietatem sequitur voluntas in eligendo.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264