CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Quaestiones disputatae de malo
a quaestione IV ad quaestionem V

Thomas de Aquino a Carlo Crivelli depictus

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Quaestio 4
Prooemium

[61902] De malo, q. 4 pr. 1 Et primo quaeritur utrum aliquod peccatum ex origine contrahatur.

[61903] De malo, q. 4 pr. 2 Secundo utrum peccatum originale sit concupiscentia.

[61904] De malo, q. 4 pr. 3 Tertio utrum originale peccatum sit in carne, vel in anima, sicut in subiecto.

[61905] De malo, q. 4 pr. 4 Quarto utrum peccatum originale per prius sit in potentia animae quam in essentia.

[61906] De malo, q. 4 pr. 5 Quinto utrum prius sit in voluntate quam in aliis potentiis.

[61907] De malo, q. 4 pr. 6 Sexto utrum derivetur in omnes qui seminaliter procedunt ab Adam.

[61908] De malo, q. 4 pr. 7 Septimo utrum illi qui materialiter nascuntur ab Adam, contrahant originale.

[61909] De malo, q. 4 pr. 8 Octavo utrum peccata proximorum parentum transeant in posteros.


Articulus 1

[61910] De malo, q. 4 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum aliquod peccatum ex origine contrahatur

[61911] De malo, q. 4 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[61912] De malo, q. 4 a. 1 arg. 1 Dicitur enim Eccli. XV, 18: ante hominem vita et mors, bonum et malum: quodcumque voluerit, dabitur ei. Ex quo potest accipi, quod peccatum, quod est spiritualis mors animae, in voluntate consistit. Sed nihil quod homo contrahit ex origine sua, consistit in eius voluntate. Ergo nullum peccatum contrahit homo ex sua origine.

[61913] De malo, q. 4 a. 1 arg. 2 Praeterea, accidens non traducitur nisi per traductionem sui subiecti. Subiectum autem peccati est anima rationalis. Cum ergo anima rationalis non traducatur per originem, ut habetur in Lib. de Eccl. dogmatibus, videtur quod neque aliquod peccatum per originem contrahatur.

[61914] De malo, q. 4 a. 1 arg. 3 Sed dicendum, quod licet subiectum peccati non traducatur, traducitur tamen caro, quae est causa peccati.- Sed contra, ad traductionem accidentis non sufficit traductio eius quod non est sufficiens causa; quia ea posita, non ponitur effectus. Sed caro non est sufficiens causa peccati; quia quantumcumque caro alliciat ad peccandum, in potestate tamen voluntatis est assentire vel non assentire; et sic ipsa voluntas est sufficiens causa peccati. Sed voluntas non traducitur. Ergo traductio carnis non sufficit ad traductionem alicuius peccati.

[61915] De malo, q. 4 a. 1 arg. 4 Praeterea, peccatum, secundum quod nunc accipitur, est cui debetur poena et increpatio. Sed nulli defectui ex origine contracto debetur increpatio et poena: sicut enim dicit philosophus in III Ethic., si quis est caecus ex infirmitate, non increpatur; increpatur autem si sit caecus ex ebrietate. Ergo nullus defectus qui ex origine contrahitur, habet rationem peccati.

[61916] De malo, q. 4 a. 1 arg. 5 Praeterea, Augustinus in I de libero arbitrio distinguit duplex malum: unum quod agimus, quod est malum culpae, et aliud quod patimur, quod pertinet ad malum poenae. Sed omnis defectus qui est ex alio, habet rationem passionis; nam passio est effectus illatioque actionis. Ergo nihil quod contrahitur per originem ex alio habet rationem peccati, sed solum rationem poenae.

[61917] De malo, q. 4 a. 1 arg. 6 Praeterea, in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur: bona est caro nostra, utpote a bono Deo creata. Sed bonum non est causa mali, secundum illud Matth. VII, 18: non potest arbor bona fructus malos facere. Ergo peccatum originale non contrahitur per carnis originem.

[61918] De malo, q. 4 a. 1 arg. 7 Praeterea, plus dependet anima a carne postquam ei est unita, quam in ipsa eius unitione. Sed postquam anima iam est carni unita, non potest infici a carne nisi per suum consensum. Ergo neque in ipsa unitione. Peccatum ergo originale non potest contrahi per carnis originem.

[61919] De malo, q. 4 a. 1 arg. 8 Praeterea, si origo carnis vitiata peccatum causat in anima, quanto origo fuerit magis vitiata, tanto maius peccatum causabit. Sed in illis qui nascuntur ex fornicatione, magis est vitiata origo quam in illis qui nascuntur ex legitimo matrimonio. Sequeretur ergo quod illi qui ex fornicatione nascuntur, maius peccatum contrahant nascendo; quod patet esse falsum: quia non debetur eis maior poena.

[61920] De malo, q. 4 a. 1 arg. 9 Praeterea, si peccatum originale contrahitur per carnis originem, hoc non est nisi in quantum caro est corrupta. Aut ergo illa corruptio est moralis, aut naturalis. Sed moralis esse non potest: quia corruptionis moralis subiectum non est caro, sed anima. Similiter autem nec naturalis: quia sequeretur quod inficeret animam naturali actione, id est per qualitates activas et passivas; quod patet esse falsum. Nullo ergo modo peccatum contrahitur per carnis originem.

[61921] De malo, q. 4 a. 1 arg. 10 Praeterea, defectus qui consecutus est ex peccato primi parentis, est carentia originalis iustitiae, ut Anselmus dicit; et sic cum originalis iustitia sit quiddam spirituale, sequitur quod defectus praedictus sit etiam spiritualis. Corruptio autem carnis est quiddam corporale. Spiritualia autem et corporalia sunt diversorum generum; et sic spirituale non potest causare effectum corporalem. Non ergo ex peccato primi parentis potuit causari corruptio in carne nostra, ex qua in nobis peccatum per originem transfunderetur.

[61922] De malo, q. 4 a. 1 arg. 11 Praeterea, secundum Augustinum, peccatum originale est carentia originalis iustitiae. Aut ergo originalis iustitia conveniebat animae primi hominis naturaliter ex sua creatione, aut fuit donum superadditum ex divina liberalitate. Si autem fuit animae naturalis, nunquam eam amisisset peccando: quia, ut Dionysius dicit IV cap. de Div. Nom., data naturalia etiam in Daemonibus permanserunt; et sic etiam omnes homines originalem iustitiam haberent: quia quod est naturale uni animae, est omnibus animabus naturale; et ita nullus nasceretur cum peccato originali, idest cum carentia originalis iustitiae. Si autem fuit iustitia illa donum superadditum ex liberalitate divina: aut ergo Deus animae hominis nascentis illud donum dat, aut non. Si dat, non nascitur homo cum carentia originalis iustitiae, neque potest anima eius per carnem infici. Si autem non datur a Deo, hoc non videtur ei esse imputandum, sed Deo, qui non dedit. Nullo ergo modo homo per originem peccatum contrahere potest.

[61923] De malo, q. 4 a. 1 arg. 12 Praeterea, anima rationalis non supervenit alicui formae praeexistenti: quia non adveniret materiae tamquam forma substantialis, sed tamquam materia accidentalis, quae advenit subiecto iam existenti in actu. Oportet ergo quod adveniente anima rationali, deficiant omnes formae praeexistentes, et per consequens omnia accidentia. Cessat ergo et ipsa corruptio seminis, si qua inerat a generante. Non ergo anima adveniens per carnem inquinari potest.

[61924] De malo, q. 4 a. 1 arg. 13 Praeterea, motus sequitur naturam elementi praedominantis in corporibus mixtis, et per consequens omnes proprietates consequuntur illud quod praedominatur in composito. Sed anima praedominatur corpori in homine, qui ex utroque componitur; anima autem ex sua origine habet puritatem. Licet ergo caro ex sua origine aliquam impuritatem contrahat, videtur tamen quod homo nascens non debeat dici infectus peccato, sed purus.

[61925] De malo, q. 4 a. 1 arg. 14 Praeterea, peccatum est cui aliqua poena debetur: sed peccato quod per originem contrahitur, non debetur aliqua poena; nam carentia visionis divinae, quae communiter assignatur ei pro poena, non videtur esse aliqua poena; quia si homo moreretur absque omni peccato, et gratiam non haberet, non posset pervenire ad visionem divinam, in qua consistit vita aeterna, secundum illud Ioan. XVII, v. 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum; et apostolus dicit, Rom. VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Non ergo est aliquod peccatum quod per originem contrahatur.

[61926] De malo, q. 4 a. 1 arg. 15 Praeterea, sicut causa prima est nobilior quam secunda, ita causa secunda est nobilior quam effectus. Sed si peccatum traducitur a primo parente, corruptio consecuta est in carne per animam primi hominis peccantis, et ex carne perducitur ad animam hominis qui nascitur ex Adam; et sic anima primi hominis est sicut causa prima, caro autem sicut causa secunda, et anima hominis generati sicut effectus ultimus. Sic ergo anima primi hominis erit nobilior, et caro nobilior quam anima hominis generati; quod est inconveniens. Non ergo peccatum potest traduci per originem.

[61927] De malo, q. 4 a. 1 arg. 16 Praeterea, nihil agit nisi in quantum est actu. Sed in semine non est actu peccatum. Non ergo per semen decisum anima infici potest aliquo peccato.

[61928] De malo, q. 4 a. 1 arg. 17 Praeterea, non potest esse idem causa infectionis peccati, et meriti. Sed actus generationis aliquando potest esse meritorius; puta cum aliquis in gratia existens, ad uxorem accedit causa generandae prolis, vel debiti reddendi. Non ergo ex hoc poterit causari infectio peccati in prole.

[61929] De malo, q. 4 a. 1 arg. 18 Praeterea, causa particularis non inducit effectum universalem. Sed peccatum Adae fuit quoddam particulare. Non ergo potuit inficere totam humanam naturam aliquo peccato.

[61930] De malo, q. 4 a. 1 arg. 19 Praeterea, dominus dicit Ezech. XVIII, v. 4: omnes animae meae sunt; et vers. 30: filius non portabit iniquitatem patris. Portaret autem, si pro peccato primi hominis hi qui ab eo nascuntur, damnarentur. Non ergo peccatum in posteros Adae traducitur propter eius peccatum.

[61931] De malo, q. 4 a. 1 s. c. 1 Sed contra. Est quod dicitur, Rom. V, v. 12: per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit. Sed non per imitationem; quia sic per Diabolum peccatum in mundum intravit, secundum illud Sap. II, 24-25: invidia Diaboli mors introivit in orbem terrarum. Imitantur autem illum qui sunt ex parte eius. Ergo per originem vitiatam peccatum a primo homine in posteros derivatur.

[61932] De malo, q. 4 a. 1 s. c. 2 Praeterea, Augustinus dicit XIV de civitate Dei quod primus homo sponte depravatus genuit filios depravatos. Sed depravatio non fit nisi per peccatum. Ergo filii Adam ex sua origine peccatum contrahunt.

[61933] De malo, q. 4 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod Pelagiani negaverunt aliquod peccatum per originem posse traduci. Sed hoc ex magna parte excludit necessitatem redemptionis factae per Christum, quae maxime videtur necessaria fuisse ad abolendam infectionem peccati, quae a primo parente in totam eius posteritatem derivata est, dicente apostolo, Rom. V, 18, quod sicut per unius delictum processum est in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae. Excluditur etiam necessitas pueros baptizandi, quod tamen communis Ecclesiae consuetudo habet ab apostolis derivata, ut Dionysius dicit in ecclesiastica Hierar. Et ideo simpliciter dicendum est, quod peccatum traducitur per originem a primo parente in posteros. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod aliquis homo singularis dupliciter potest considerari: uno modo secundum quod est quaedam persona singularis; alio modo secundum quod est pars alicuius collegii, et utroque modo ad eum potest aliquis actus pertinere. Pertinet enim ad eum in quantum est singularis persona, ille actus quem proprio arbitrio et per se ipsum facit; sed in quantum est pars collegii, potest ad eum pertinere actus aliquis quem per se ipsum non facit nec proprio arbitrio, sed qui fit a toto collegio vel a pluribus de collegio vel a principe collegii; sicut illud quod princeps civitatis facit, dicitur civitas facere, ut philosophus dicit. Huiusmodi enim collegium hominum reputatur quasi unus homo, ita quod diversi homines in diversis officiis constituti sunt quasi diversa membra unius corporis naturalis, ut apostolus inducit de membris Ecclesiae, I Cor. XII, 12. Sic ergo tota multitudo hominum a primo parente humanam naturam accipientium, quasi unum collegium, vel potius sicut unum corpus unius hominis consideranda est; in qua quidem multitudo unusquisque homo, etiam ipse Adam, potest considerari vel quasi singularis persona, vel quasi aliquod membrum huius multitudinis, quae per naturalem originem derivatur ab uno. Est autem considerandum quod primo homini in sua institutione datum fuerat divinitus quoddam supernaturale donum, scilicet originalis iustitia, per quam ratio subdebatur Deo, et inferiores vires rationi, et corpus animae. Hoc autem donum non fuerat datum primo homini ut singulari personae tantum, sed ut cuidam principio totius humanae naturae, ut scilicet ab eo per originem derivaretur in posteros. Hoc autem donum acceptum primus homo per liberum arbitrium peccans amisit eo tenore quo sibi datum fuerat, scilicet pro se et pro tota sua posteritate. Defectus ergo huius doni totam eius posteritatem consequitur; et sic iste defectus eo modo traducitur in posteros quo modo traducitur humana natura; quae quidem traducitur non quidem secundum se totam, sed secundum aliquam sui partem, scilicet secundum carnem, cui Deus animam infundit; et sic sicut anima divinitus infusa pertinet ad naturam humanam ab Adam derivatam, propter carnem cui coniungitur; ita et defectus praedictus pertinet ad animam propter carnem, quae ab Adam propagatur non solum secundum corpulentam substantiam, sed etiam secundum seminalem rationem, id est non solum materialiter, sed sicut ab activo principio: sic enim filius accipit a patre naturam humanam. Si ergo consideretur iste defectus hoc modo per originem in istum hominem derivatus, secundum illud quod iste homo est quaedam persona singularis, sic huiusmodi defectus, non potest habere rationem culpae, ad cuius rationem requiritur quod sit voluntaria. Sed si consideretur iste homo generatus sicut quoddam membrum totius humanae naturae a primo parente propagatae, ac si omnes homines essent unus homo, sic habet rationem culpae propter voluntarium eius principium, quod est actuale peccatum primi parentis; sicut si dicamus, quod motus manus ad homicidium perpetrandum, secundum quod manus per se consideratur, non habet rationem culpae, quia manus de necessitate movetur ab alio. Si autem consideretur ut est pars totius hominis, qui voluntate agit, sic habet rationem culpae, quia sic est voluntarius. Sicut ergo homicidium non dicitur culpa manus, sed culpa totius hominis; ita huiusmodi defectus non dicitur esse peccatum personale, sed peccatum totius naturae; nec ad personam pertinet, nisi in quantum natura inficit personam. Et sicut ad unum peccatum faciendum diversae partes hominis adhibentur, scilicet voluntas, ratio, manus et huiusmodi, et tamen est unum solum peccatum propter unitatem principii, scilicet voluntatis, a quo peccati ratio ad omnes actus partium derivatur; ita et ratione principii in tota natura humana consideratur quasi unum peccatum originale; propter quod apostolus dicit, Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt; quod secundum Augustinum, potest intelligi in quo scilicet primo homine, vel in quo peccato primi hominis, ut peccatum primi hominis sit quasi commune peccatum omnium.

[61934] De malo, q. 4 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod peccatum quod per originem contrahitur, dicitur voluntarium ratione sui principii, scilicet voluntatis primi parentis, ut dictum est.

[61935] De malo, q. 4 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod istud peccatum consequitur totam naturam humanam; unde subiectum huius peccati est anima, secundum quod est pars humanae naturae: et ideo sicut humana natura traducitur, licet anima non traducatur; ita etiam peccatum originale traducitur, licet anima non traducatur.

[61936] De malo, q. 4 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod caro non est sufficiens causa peccati actualis, sed peccati originalis est sufficiens causa; sicut et traductio carnis est sufficiens causa, materialiter tamen, humanae naturae.

[61937] De malo, q. 4 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod ei quod est per originem contractum, non debetur poena et increpatio si referatur ad personam, quia sic non habet rationem voluntarii, sed si referatur ad naturam, sic habet rationem voluntarii, ut dictum est et hoc modo debetur ei increpatio et poena.

[61938] De malo, q. 4 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod defectus per originem contractus habet quidem rationem existentis ab alio, si referatur ad personam, non autem si referatur ad naturam; sic enim est quasi a principio intrinseco.

[61939] De malo, q. 4 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod caro nostra in sui natura bona est, sed secundum quod est privata originali iustitia propter peccatum primi parentis, sic causat originale peccatum.

[61940] De malo, q. 4 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod sicut dictum est, peccatum originale per se loquendo est peccatum naturae, non personae, nisi ratione naturae infectae. Actus autem generationis proprie deservit naturae, quia ordinatur ad conservationem speciei; sed carnem iam esse animae unitam pertinet ad constitutionem personae; et ideo caro magis causat originale peccatum prout consideratur in via generationis quam prout est iam unita.

[61941] De malo, q. 4 a. 1 ad 8 Ad octavum dicendum, quod in illis qui nascuntur ex fornicatione, est quidem origo dupliciter vitiata, vitio scilicet naturae, quod traducitur ex Adam, et vitio personae, id est patris generantis, ex quo vitio nulla infectio in prole relinquitur. Quilibet enim generans traducit peccatum originale in quantum generat ut Adam, non in quantum generat ut Petrus vel Martinus; id est per id quod habet ab Adam, non per id quod est proprium sibi.

[61942] De malo, q. 4 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod corruptio quae est in carne, est quidem actus naturalis, sed intentione et virtute moralis. Ex peccato enim primi parentis destituta est caro eius illa virtute ut ex ea possit decidi semen per quod originalis iustitia in alios propagetur; et sic in semine defectus huius virtutis est defectus moralis corruptionis, et quaedam intentio eius; sicut dicimus intentionem coloris esse in aere, et intentionem animae esse in semine. Et ex hoc etiam est ibi virtus ad similem imperfectionem, sicut est ibi virtus ad productionem humanae naturae in prole generata.

[61943] De malo, q. 4 a. 1 ad 10 Ad decimum dicendum, quod nihil prohibet a causa spirituali causari effectum corporalem. Nam et Boetius dicit in libro de Trinitate quod formae quae sunt in materia, venerunt a formis quae sunt sine materia: et in nobis ipsis a voluntate movetur inferior appetitus, ad cuius motum sequitur transmutatio corporalis.

[61944] De malo, q. 4 a. 1 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod originalis iustitia fuit superaddita primo homini ex liberalitate divina; sed quod huic animae non detur a Deo, non est ex parte eius, sed ex parte humanae naturae, in qua invenitur contrarium prohibens.

[61945] De malo, q. 4 a. 1 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod in semine est corruptio originalis peccati non actu sed virtute, eo modo quo est ibi virtute humana natura: quae quidem virtus activa in semine est in spiritu spumoso, ut Aristoteles dicit in Lib. de Gener. animalium, non autem in materia quae amittit unam formam et recipit aliam.

[61946] De malo, q. 4 a. 1 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod sicut Dionysius dicit IV cap. de Div. Nom., bonum contingit ex tota integra causa, sed malum provenit etiam ex singularibus defectibus; et ideo defectus qui est ex parte corporis sufficit ad integritatem humanae naturae tollendam.

[61947] De malo, q. 4 a. 1 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod carentia divinae visionis dupliciter competit alicui. Uno modo sic quod non habeat in se unde possit ad divinam visionem pervenire, et sic carentia divinae visionis competeret ei qui in solis naturalibus esset etiam absque peccato; sic enim carentia divinae visionis non est poena, sed defectus consequens omnem naturam creatam: quia nulla creatura ex suis naturalibus potest pervenire ad visionem divinam. Alio modo potest alicui competere carentia divinae visionis hoc modo ut habeat in se aliquid ex quo debeatur ei quod careat visione divina; et sic carentia visionis divinae est poena et originalis et actualis peccati.

[61948] De malo, q. 4 a. 1 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod duplex est causa. Una principalis quae agit per propriam formam, et haec est nobilior quam effectus in quantum est causa. Alia est causa instrumentalis quae non agit per formam propriam, sed in quantum est mota ab alio, et hanc non oportet nobiliorem esse effectu, sicut serra non est nobilior quam domus. Hoc autem modo semen carnale est causa naturae humanae in prole, et etiam culpae originalis in anima eius.

[61949] De malo, q. 4 a. 1 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod aliquod agens est in actu multipliciter. Uno modo secundum propriam formam, quae vel continet formam effectus secundum similitudinem speciei, sicut ignis generat ignem; vel secundum virtutem tantum, sicut sol generat ignem. Alio modo, secundum motum ab alio; et hoc modo instrumentum agit ut ens actu: et sic etiam semen est actu, in quantum est in eo motus et intentio animae generantis, secundum philosophum in Lib. de Gener. animalium; et ex hoc habet virtutem causandi et humanam naturam et originale peccatum.

[61950] De malo, q. 4 a. 1 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod aliquis vir iustus accedendo ad uxorem meretur secundum id quod est proprium sibi; et sic non transmittit peccatum originale, sed secundum id quod habet ab Adam, ut supra dictum est.

[61951] De malo, q. 4 a. 1 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod Adam in quantum fuit principium humanae naturae, habuit rationem causae universalis, et ita per eius actum corrupta est tota humana natura, quae ab eo propagatur.

[61952] De malo, q. 4 a. 1 ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod peccatum primi hominis est quodammodo peccatum commune totius humanae naturae, ut dictum est; et ideo cum aliquis punitur pro peccato primi parentis, non punitur pro peccato alterius, sed pro peccato suo.


Articulus 2

[61953] De malo, q. 4 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur quid sit peccatum originale

[61954] De malo, q. 4 a. 2 tit. 2 Et videtur quod sit concupiscentia.

[61955] De malo, q. 4 a. 2 arg. 1 Dicit enim Augustinus in Lib. de Baptismo parvulorum: Adam praeter imitationis exemplum occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabefecit in se omnes de sua stirpe venturos; unde apostolus recte ait: in quo omnes peccaverunt. Sed peccatum originale est in quo omnes peccaverunt, ut dictum est. Ergo peccatum originale est concupiscentia.

[61956] De malo, q. 4 a. 2 arg. 2 Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginali: sic factus est ut inordinatam concupiscentiam sentire non deberet. Sed, sicut in eodem libro dicit peccatum est non solum cum non habet homo quod debet habere, sed etiam cum habet quod non debet habere. Ergo concupiscentia contracta, est peccatum originale.

[61957] De malo, q. 4 a. 2 arg. 3 Praeterea, Augustinus dicit in libro Retractationum, quod concupiscentiae reatus in Baptismate solvitur. Sed proprie solvitur in Baptismo reatus originalis peccati. Ergo concupiscentia est originale peccatum.

[61958] De malo, q. 4 a. 2 arg. 4 Damascenus dicit in libro II, quod peccatum est ex eo quod aliquis avertitur ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam: ex quo habetur quod peccatum est contra naturam. Sed concupiscentia est naturalis; hanc enim natura omnia animalia docuit. Ergo concupiscentia non est peccatum originale.

[61959] De malo, q. 4 a. 2 arg. 5 Sed dicendum, quod concupiscentia est naturalis secundum naturam corruptam, non autem secundum naturam institutam.- Sed contra, concupiscentia est proprius actus potentiae concupiscibilis. Sed vis concupiscibilis est naturalis, etiam secundum naturam institutam. Ergo etiam concupiscentia.

[61960] De malo, q. 4 a. 2 arg. 6 Praeterea, nullum peccatum se habet ad bonum et ad malum. Sed concupiscentia est et boni, puta sapientiae, et mali, puta rapinae. Ergo concupiscentia de se non est peccatum originale.

[61961] De malo, q. 4 a. 2 arg. 7 Praeterea, concupiscentia nominat vel habitum, vel actum. Sed secundum quod nominat actum, est peccatum actuale, non originale: secundum autem quod nominat habitum, non potest esse peccatum originale: quia habitus in aliquo homine acquisitus ex propriis eius actibus malis non est peccatum, alioquin continue peccaret et continue demereretur; et sic multo minus habitualis concupiscentia causata in hoc homine ex actu primi parentis habet nomen peccati. Nullo ergo modo concupiscentia est originale peccatum.

[61962] De malo, q. 4 a. 2 arg. 8 Praeterea, omnis habitus aut est naturalis, aut acquisitus, aut infusus. Sed peccatum originale non est habitus naturalis: quia secundum Dionysium IV cap. de Divin. Nomin., nihil quod inest alicui secundum naturam est ei malum. Similiter etiam nec est habitus acquisitus: quia habitus acquisiti causantur ex actibus, ut patet per philosophum in II Ethicorum: peccatum autem originale non acquiritur ex actibus, sed trahitur per originem. Similiter etiam non est habitus infusus: quia talium habituum solus Deus est causa intus in anima operans, qui tamen non potest esse causa peccati. Nullo ergo modo peccatum originale est habitualis concupiscentia.

[61963] De malo, q. 4 a. 2 arg. 9 Praeterea, secundum communem theologorum sententiam, in bonis habitus praecedit actum: quia habitus infusus est a Deo, actus autem est a nobis, in malis autem actus praecedit habitum. Si ergo peccatum originale sit habitualis concupiscentia sequeretur quod mali actus, qui sunt peccata actualia, praecederent peccatum originale; quod est inconveniens.

[61964] De malo, q. 4 a. 2 arg. 10 Praeterea, peccatum originale ponitur esse fomes omnis peccati. Sed peccata non solum causantur ex concupiscentia, sed etiam per malitiam vel ignorantiam, ut in superioribus, habitum est. Ergo peccatum originale non est concupiscentia.

[61965] De malo, q. 4 a. 2 arg. 11 Praeterea, si concupiscentia est originale peccatum, aut hoc habet per sui essentiam, et sic remanente concupiscentia post Baptismum, non esset solutum peccatum originale, quod est inconveniens; aut dicitur peccatum originale propter aliquid aliud adiunctum; et sic illud aliud magis est peccatum originale. Non ergo peccatum originale est concupiscentia.

[61966] De malo, q. 4 a. 2 arg. 12 Praeterea, accidens causatur ex principiis subiecti. Sed peccati originalis subiectum est anima; concupiscentiae autem causa non est anima, sed caro. Ergo concupiscentia non est originale peccatum.

[61967] De malo, q. 4 a. 2 arg. 13 Praeterea, concupiscentia maxime videtur esse originale peccatum, secundum quod importat necessitatem concupiscendi. Sed haec necessitas dupliciter intelligi potest. Uno modo ut sit necessitas consentiendi motibus concupiscentiae; quae quidem necessitas non potest dici peccatum originale, quia non manet post Baptismum: originale autem manet actu et transit reatu. Alia autem est necessitas sentiendi concupiscentiae motus; sed nec haec potest esse originale peccatum. Aut enim esset originale peccatum propter se ipsam, aut propter aliud. Si propter se ipsam, cum talis necessitas maneat post Baptismum, sequeretur quod peccatum originale maneret post Baptismum: si autem propter aliud, scilicet propter carentiam originalis iustitiae, nec hoc videtur esse possibile, quia necessitas sentiendi huiusmodi motus se habet ad peccatum originale sicut sentire in actu se habet ad peccatum actuale. Sentire autem in actu motus concupiscentiae, non est peccatum actuale propter hoc quod adiungitur ei carentia gratiae: alioquin in istis qui sunt sine gratia, quilibet motus concupiscentiae esset peccatum: quod patet esse falsum, cum quandoque per rationem naturalem concupiscentiae motibus resistant. Neque ergo necessitas sentiendi huiusmodi motus est peccatum originale propter carentiam originalis iustitiae adiunctam; et sic nullo modo concupiscentia est originale peccatum.

[61968] De malo, q. 4 a. 2 arg. 14 Praeterea, si concupiscentia est originale peccatum, aut hoc est essentialiter, aut causaliter. Sed non essentialiter: quia concupiscentia est causa originalis peccati, secundum Augustinum: causa autem est extra essentiam rei. Similiter autem neque causaliter: quia causa praecedit effectum, concupiscentia autem non praecedit carentiam originalis iustitiae, in qua maxime consistit ratio originalis peccati, sed magis ex ea sequitur. Nullo ergo modo concupiscentia est originale peccatum.

[61969] De malo, q. 4 a. 2 arg. 15 Praeterea, sicut in statu naturae corruptae concupiscibilis repugnat rationi, ita et irascibilis. Ergo non magis debet dici concupiscentia originale peccatum quam ira.

[61970] De malo, q. 4 a. 2 arg. 16 Item ostendebatur quod peccatum originale sit ignorantia. Dicit enim Anselmus in libro de praedestinatione, quod humanae naturae imputatur ad peccatum originale impotentia iustitiam habendi, et eam intelligendi. Sed impotentia intelligendi pertinet ad ignorantiam. Ergo peccatum originale est ignorantia.

[61971] De malo, q. 4 a. 2 arg. 17 Praeterea, in eodem libro dicitur, quod minoratio pulchritudinis humanae naturae imputatur ad peccatum. Sed maxima pulchritudo humanae naturae consistit in splendore scientiae. Ergo videtur quod peccatum originale quod imputatur humanae naturae, sit minoratio scientiae, scilicet ignorantia.

[61972] De malo, q. 4 a. 2 arg. 18 Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod vitium quod nascendo contraximus, est per ignorantiam in mente, et per concupiscentiam in carne. Sed huiusmodi vitium est peccatum originale. Ergo peccatum originale non magis est concupiscentia quam ignorantia.

[61973] De malo, q. 4 a. 2 arg. 19 Ignorantia est aliud a concupiscentia, nec est in eodem subiecto. Sed idem non est in diversis generibus, nec in diversis subiectis. Ergo originale peccatum cum non sit concupiscentia, non potest esse ignorantia.

[61974] De malo, q. 4 a. 2 arg. 20 Praeterea, sicut intellectus defectum patitur propter originale peccatum, ita et inferiores vires, ut generativa, et etiam ipsum corpus. Si ergo ignorantia, quae est defectus intellectus, ponatur esse peccatum originale, pari ratione et omnes defectus inferiorum virium, et etiam ipsius corporis; quod videtur inconveniens.

[61975] De malo, q. 4 a. 2 arg. 21 Item, ostendebatur quod peccatum originale est carentia originalis iustitiae. Anselmus enim sic argumentatur in libro de conceptu virginali. Omne peccatum est iniustitia, et per consequens excludit aliquam iustitiam. Sed peccatum originale non excludit aliam iustitiam quam originalem. Ergo originale peccatum est carentia originalis iustitiae.

[61976] De malo, q. 4 a. 2 arg. 22 Culpa dicitur per privationem gratiae gratum facientis. Sed originalis iustitia non includit gratiam gratum facientem; quia in originali iustitia primus homo conditus fuit, non autem in gratiam gratum facientem, ut videtur per Magistrum in II sententiarum. Ergo carentia originalis iustitiae non constituit rationem peccati.

[61977] De malo, q. 4 a. 2 arg. 23 Praeterea, originalis iustitia non restituitur per Baptismum, quia adhuc vires inferiores rationi resistunt. Si ergo peccatum originale esset carentia originalis iustitiae, sequeretur quod peccatum originale non solveretur per Baptismum, quod est haereticum.

[61978] De malo, q. 4 a. 2 arg. 24 Praeterea, subiectum debet poni in definitione accidentis. Sed cum dicitur quod peccatum originale est carentia originalis iustitiae, non fit ibi mentio de subiecto. Ergo assignatio est insufficiens.

[61979] De malo, q. 4 a. 2 arg. 25 Praeterea, sicut originalis iustitia, tollitur per peccatum originale, ita gratia tollitur per peccatum actuale. Sed carentia gratiae non est ipsum peccatum actuale, sed effectus eius. Ergo neque carentia originalis iustitiae est ipsum peccatum originale.

[61980] De malo, q. 4 a. 2 arg. 26 Item, ostendebatur quod peccatum originale sit poena et culpa. Quia super illud Psalm. LXXXIV, 26: benedixisti, domine, terram tuam, dicit Glossa, quod id quod contrahimus ab Adam, est poena et culpa. Hoc autem est peccatum originale. Ergo peccatum originale est poena et culpa.

[61981] De malo, q. 4 a. 2 arg. 27 Praeterea, Ambrosius dicit, quod vitium, sive poena, naturam corrumpit; culpa Deum offendit. Sed originale peccatum facit utrumque. Ergo est et culpa et poena.

[61982] De malo, q. 4 a. 2 arg. 28 Hugo de sancto Victore dicit, quod peccatum originale est mortalis infirmitas, quam consequitur concupiscendi necessitas. Sed infirmitas nominat poenam. Ergo peccatum originale est poena tantum.

[61983] De malo, q. 4 a. 2 arg. 29 Praeterea, Anselmus, loquens de peccato originali, comparat ipsum servituti quam patiuntur aliqui pro peccato patris, qui peccavit crimine laesae maiestatis. Sed talis servitus est poena tantum. Ergo peccatum originale est poena tantum.

[61984] De malo, q. 4 a. 2 arg. 30 Praeterea, Augustinus dicit in XV de civitate Dei, quod peccatum originale est languor naturae. Sed languor nominat poenam. Ergo peccatum originale est tantum poena.

[61985] De malo, q. 4 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod veritas huius quaestionis accipi potest ex his quae supra dicta sunt. Dictum est enim supra, quod peccatum originale est huius personae vel illius, prout consideratur ut pars quaedam multitudinis ab Adam derivatae, ac si esset quoddam membrum unius hominis. Dictum est etiam quod unius hominis peccantis est unum peccatum, secundum quod ad totum refertur et ad primum peccandi principium, licet executio peccati fiat per diversa membra. Sic ergo peccatum originale in isto homine vel in illo nihil est aliud quam id quod ad ipsum pervenit per originem ex peccato primi parentis. Sicut peccatum in manu aut in oculo nihil aliud est quam id quod pervenit ad manum vel ad oculum ex motione primi principii peccantis, quod est voluntas; licet ex una parte fiat motio per naturalem originem, ex alia vero parte per imperium voluntatis. Id vero quod pervenit ad manum de peccato unius hominis singularis, est quidam effectus et impressio motus primi inordinati, qui erat in voluntate: unde oportet quod eius similitudinem gerat. Motus autem voluntatis inordinatus est conversio ad bonum aliquod temporale absque ordine convenienti ad debitum finem. Quae quidem inordinatio est aversio ab incommutabili bono; et hoc est quasi formale, illud autem quasi materiale, nam formalis ratio moralis actus accipitur per comparationem ad finem. Unde et id quod ad manum pertinet de peccato unius hominis, nihil aliud est quam applicatio eius ad aliquem effectum sine aliquo ordine iustitiae. Iam vero si motus voluntatis pervenit ad aliquod quod non est susceptivum peccati, puta ad lanceam vel gladium, non dicimus ibi esse peccatum nisi virtualiter et per modum effectus, in quantum scilicet lancea vel gladius movetur per actum peccati et perficit peccati effectum, non quod ipsa lancea vel gladius peccet quia non sunt aliquid hominis peccantis, sicut manus vel oculus. Sic ergo in peccato primi parentis fuit aliquid formale, scilicet aversio ab incommutabili bono, et aliquid materiale, scilicet conversio ad bonum commutabile. Ex hoc autem quod aversus fuit ab incommutabili bono, donum originalis iustitiae amisit; ex hoc vero quod conversus est inordinate ad commutabile bonum, inferiores vires quae erigi debebant ad rationem, depressae sunt ad inferiora. Sic ergo et in his quae ex eius stirpe oriuntur, et superior pars animae caret debito ordine ad Deum, qui erat per originalem iustitiam, et inferiores vires non subduntur rationi, sed ad inferiora convertuntur secundum proprium impetum; et ipsum etiam corpus in corruptione tendit secundum inclinationem contrariorum ex quibus componitur. Sed superior pars animae, et etiam quaedam inferiorum virium, quae sunt sub voluntate, et ei natae sunt obedire, recipiunt huiusmodi sequelam primi peccati secundum rationem culpae: sunt enim culpae susceptivae huiusmodi partes. Sed inferiores vires quae non subduntur voluntati, scilicet potentiae animae vegetabilis, et etiam ipsum corpus, suscipit huiusmodi sequelam secundum rationem poenae, non secundum rationem culpae; nisi forte virtualiter, prout scilicet huiusmodi poena peccatum consequens, peccati est productiva, secundum quod vis generativa per decisionem corporalis seminis operatur ad traductionem peccati originalis simul cum humana natura. Sed inter superiores vires quae suscipiunt defectum per originem traductum secundum rationem culpae, una est quae omnes alias movet, scilicet voluntas; omnes autem aliae moventur ab ea ad suos actus. Semper autem quod est ex parte agentis et moventis, est sicut formale: quod autem est ex parte mobilis et patientis, est sicut materiale. Et ideo cum carentia originalis iustitiae se habeat ex parte voluntatis, ex parte autem inferiorum virium a voluntate motarum sit pronitas ad inordinate appetendum, quae concupiscentia dici potest; sequitur quod peccatum originale in hoc homine vel in illo nihil est aliud quam concupiscentia cum carentia originalis iustitiae, ita tamen quod carentia originalis iustitiae est quasi formale in peccato originali, concupiscentia autem est quasi materiale; sicut et in peccato actuali aversio ab incommutabili bono est quasi formale, conversio autem ad commutabile bonum est quasi materiale; ut sic intelligatur in peccato originali aversa anima et conversa, sicut in peccato actuali actus, ut ita dicam, aversus et conversus.

[61986] De malo, q. 4 a. 2 ad 1 Concedendae sunt ergo rationes quibus probatur quod originale peccatum sit concupiscentia.

[61987] De malo, q. 4 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod aliquid potest esse naturale homini dupliciter. Uno modo in quantum est animal: et sic naturale est ei quod concupiscibilis feratur in delectabile secundum sensum communiter loquendo. Alio modo in quantum est homo, id est animal rationale; et sic naturale est ei quod concupiscibilis feratur in delectabile sensus secundum ordinem rationis. Concupiscentia ergo, per quam prona est vis concupiscibilis ut feratur in delectabile sensus praeter ordinem rationis, est contra naturam hominis in quantum est homo, et ita pertinet ad peccatum originale.

[61988] De malo, q. 4 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod sicut vis concupiscibilis naturalis est homini secundum naturam institutam; ita et quod subdatur rationi, est ei naturale, secundum id quod philosophus dicit in III de anima, quod appetitus sensitivus sequitur appetitum rationis, sicut sphaera movetur a sphaera.

[61989] De malo, q. 4 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod concupiscentia est quidem boni, secundum quod sequitur ordinem rationis; est autem mali, secundum quod est praeter ordinem rationis; quia, ut Dionysius dicit in IV cap. de Divin. Nomin., malum hominis est praeter rationem esse; et inde est quod furere praeter rationem est malum in homine, quamvis sit bonum in cane.

[61990] De malo, q. 4 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum, quod concupiscentia secundum quod pertinet ad originale peccatum, non est concupiscentia actualis, sed habitualis. Sed intelligendum est quod ex habitu efficimur habiles ad aliquid. Dupliciter autem aliquod agens potest esse habile ad aliquid agendum. Uno modo ex aliqua forma inclinante ad hoc, sicut corpus grave ex forma sua quam habet a generante, inclinatur deorsum; alio modo ex subtractione eius quod impediebat: sicut vinum effunditur fractis circulis qui effusionem impediebant, et equus concitatus praecipitanter vadit rupto freno quo retinebatur. Sic ergo concupiscentia habitualis potest dici dupliciter. Uno modo aliqua dispositio vel habitus inclinans ad concupiscendum: sicut si in aliquo ex frequenti actuali concupiscentia causaretur concupiscentiae habitus; et sic concupiscentia non dicitur originale peccatum. Alio modo potest intelligi habitualis concupiscentia ipsa pronitas vel habilitas ad concupiscendum, quae est ex hoc quod vis concupiscibilis non perfecte subditur rationi, sublato freno originalis iustitiae; et hoc modo peccatum originale materialiter loquendo est habitualis concupiscentia. Nec tamen sequitur, si habitualis concupiscentia positive accepta non habet rationem peccati actualis secundum quod causatur ex actibus personae, quod propter hoc habitualis concupiscentia per remotionem accepta non habeat rationem originalis peccati secundum quod ex actu primi parentis causatur; quia peccatum originale non eadem ratione dicitur peccatum qua et actuale: quia actuale peccatum in actu voluntario alicuius personae consistit; et ideo quod ad talem actum non pertinet, non habet rationem actualis peccati; sed peccatum originale est personae secundum naturam, quam ab alio traxit per originem; et ideo omnis defectus in natura prolis inventus derivatus a peccato primi parentis, habet rationem peccati originalis, dummodo sit in subiecto quod sit susceptivum culpae. Nam, sicut Augustinus dicit in I Retract., concupiscentia dicitur peccatum, quia est a peccato facta.

[61991] De malo, q. 4 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod sicut habitus vitiosus qui est proprius huius personae, est acquisitus ex actibus huius personae; ita et habitualis concupiscentia quae pertinet ad peccatum naturae, est acquisita ex voluntario actu primi parentis; non autem est naturalis, proprie loquendo, neque infusa.

[61992] De malo, q. 4 a. 2 ad 9 Ad nonum dicendum, quod obiectio illa procedit de habitu personali positive dicto: talis autem habitus non est peccatum originale.

[61993] De malo, q. 4 a. 2 ad 10 Ad decimum dicendum, quod sub peccato originali comprehenditur et malitia et ignorantia. Sicut enim concupiscentia contracta per originem nihil est aliud quam destitutio inferiorum virium a retinaculo iustitiae originalis; ita malitia contracta nihil aliud est quam destitutio ipsius voluntatis ab originali iustitia; et inde incurrit omnem pronitatem ad mala eligendum. Et sic secundum praemissa, malitia se habet in peccato originali ut formale; concupiscentia autem ut materiale. De ignorantia autem postea dicetur.

[61994] De malo, q. 4 a. 2 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod aliquid dicitur aliquale propter aliud, non solum sicut propter accidens, sed etiam sicut propter formale principium; sicut corpus dicitur vivum propter animam; nec tamen sequitur quod corpus non sit pars rei viventis. Et similiter concupiscentia dicitur originale peccatum propter carentiam originalis iustitiae; quae sicut dictum est, se habet ad ipsam ut formale ad materiale: unde non sequitur quod concupiscentia non sit aliquid originalis peccati.

[61995] De malo, q. 4 a. 2 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod accidens naturale causatur ex principiis subiecti; non autem accidens innaturale, cuiusmodi est peccatum originale; et tamen etiam peccatum originale causatur a voluntate primi parentis.

[61996] De malo, q. 4 a. 2 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod concupiscentia secundum quod est aliquid originalis peccati, non nominat necessitatem consentiendi motibus concupiscentiae inordinatis, sed nominat necessitatem sentiendi, quae quidem manet post Baptismum; sed non manet cum carentia originalis iustitiae, ex qua est reatus poenae. Et ideo dicitur, quod manet actu, et transit reatu. Nec tamen oportet quod necessitas sentiendi concupiscentiae motus, non habeat rationem originalis peccati, propter hoc quod sentire huiusmodi motus non habet rationem peccati actualis propter carentiam gratiae: quia peccatum actuale in actu consistit, est enim actus inordinatus. Et ideo defectus qui constituit actuale peccatum, est ipsa inordinatio actus, non autem carentia gratiae, quae est defectus in subiecto peccati. Sed peccatum originale est peccatum naturae; et ideo inordinatio naturae per subtractionem originalis iustitiae facit rationem originalis peccati.

[61997] De malo, q. 4 a. 2 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod concupiscentia potest dupliciter considerari. Uno modo secundum quod est in alio; et hoc modo concupiscentia quae est in patre, ponitur causa originalis peccati quod est in filio; et non est de essentia eius, sed praecedit ipsum. Alio modo potest considerari secundum quod est in eodem; et sic est causa per modum materiae, quae est de essentia rei, et praecedit quodammodo per modum materiae, sicut et corpus praecedit animam in ordine causae materialis. Dictum est enim supra, quod ex carne, ad quam pertinet concupiscentia, inficitur anima, ad quam pertinet carentia originalis iustitiae.

[61998] De malo, q. 4 a. 2 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod etiam corruptio irascibilis materialiter se habet in peccato originali, sicut et corruptio concupiscibilis; denominatur tamen magis a concupiscibili propter duo. Primo quidem, quia omnes passiones irascibilis ab amore oriuntur, qui est in concupiscibili; et ad gaudium vel tristitiam terminantur, quae sunt etiam in concupiscibili; unde et communiter tam motus concupiscibilis quam irascibilis, concupiscentia dici potest. Secundo, quia peccatum originale traducitur per actum generationis, in qua maxime est delectatio, circa quam apparet inordinatio concupiscibilis; unde concupiscibilis dicitur non solum corrupta, sed etiam infecta, in quantum per huiusmodi actum traducitur originale peccatum.

[61999] De malo, q. 4 a. 2 ad 16 Ad decimumsextum dicendum est, quod inter alias vires etiam intellectus a voluntate movetur; et sic defectus intellectus etiam continetur materialiter sub peccato originali. Qui quidem defectus est carentia illius scientiae naturalis quam homo in primo statu habuisset. Et per hunc modum ignorantia materialiter continetur sub peccato originali.

[62000] De malo, q. 4 a. 2 ad 19 Ad decimumnonum dicendum est, quod cum peccatum originale sit peccatum naturae, sicut natura humana ex multis partibus componitur, ita multa conveniunt ad originale peccatum, scilicet defectus diversarum partium humanae naturae.

[62001] De malo, q. 4 a. 2 ad 20 Ad vicesimum dicendum, quod ea quae non sunt nata obedire rationi, non sunt susceptiva culpae; et ideo in eis defectus traductus non habet rationem culpae, sed poenae tantum. Intellectus autem est susceptivus culpae; potest enim aliquis et mereri et demereri per actum intellectus, secundum quod est voluntarius; et ideo non est simile.

[62002] De malo, q. 4 a. 2 ad 21 Ad vicesimumprimum quod quaerebatur de carentia originalis iustitiae dicendum est, quod est sicut formale in originali peccato, ut dictum est.

[62003] De malo, q. 4 a. 2 ad 22 Ad vicesimumsecundum dicendum, quod originalis iustitia includit gratiam gratum facientem; nec credo verum esse, quod homo sit creatus in naturalibus puris. Si tamen non includit gratiam gratum facientem, non tamen propter hoc excluditur quin carentia originalis iustitiae habeat rationem culpae, quia ex hoc ipso quod aliquis peccat contra dictamen rationis naturalis, incurrit culpam. Rectitudo enim gratiae non est sine rectitudine naturae.

[62004] De malo, q. 4 a. 2 ad 23 Ad vicesimumtertium dicendum, quod iustitia originalis restituitur in Baptismo quantum ad hoc quod superior pars animae coniungitur Deo, per cuius privationem inerat reatus culpae, sed non quantum ad hoc quod rationi subiiciantur inferiores vires; ex huiusmodi enim defectu est concupiscentia quae manet post Baptismum.

[62005] De malo, q. 4 a. 2 ad 24 Ad vicesimumquartum dicendum, quod in definitione iustitiae ponitur voluntas. Est enim iustitia rectitudo voluntatis ut Anselmus dicit: et ideo ex quo iustitia ponitur in definitione originalis peccati, non deest ibi subiectum; sicut si simus ponatur in definitione alicuius, non oportet quod ponatur ibi nasus, quod ponitur in definitione simi.

[62006] De malo, q. 4 a. 2 ad 25 Ad vicesimumquintum dicendum, quod privatio gratiae non est in ipso actu, sed in subiecto actus, et ideo non pertinet ad peccatum actuale; sed carentia originalis iustitiae est in natura; et ideo potest pertinere ad originale peccatum, quod est peccatum naturae.

[62007] De malo, q. 4 a. 2 ad 26 Ad vicesimumsextum quod quaerebatur, utrum sit poena tantum, vel poena et culpa, dicendum sicut supra dictum est, quod si comparetur ad istum hominem prout est persona quaedam non habito respectu ad naturam, sic est poena; si autem comparetur ad principium in quo omnes peccaverunt, sic habet rationem culpae. Et per hoc patet de facili responsio ad obiecta.


Articulus 3

[62008] De malo, q. 4 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur in quo sit peccatum originale sicut in subiecto, utrum scilicet in carne, vel in anima

[62009] De malo, q. 4 a. 3 tit. 2 Et videtur quod in carne, et non in anima.

[62010] De malo, q. 4 a. 3 arg. 1 Anima enim est creata a Deo. Sed a Deo non habet immunditiam peccati, nec etiam ex se ipsa, quia sic esset actuale peccatum. Ergo nullo modo originale peccatum est in anima.

[62011] De malo, q. 4 a. 3 arg. 2 Praeterea, in quocumque est peccatum originale, ille peccavit in Adam, secundum illud apostoli, Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt. Sed anima huius hominis non peccavit in Adam, quia non erat ibi. Ergo in anima non est peccatum originale.

[62012] De malo, q. 4 a. 3 arg. 3 Praeterea, Augustinus dicit in libro contra quinque haereses, quod radii solis sparguntur per faeces, nec inquinantur. Sed anima est quaedam lux spiritualis, et sic est virtuosior quam lux corporalis. Ergo anima non inquinatur per immunditias carnis.

[62013] De malo, q. 4 a. 3 arg. 4 Praeterea, poena respondet culpae. Sed poena peccati originalis est mors, quae non est solius animae, sed coniuncti. Ergo peccatum originale non est in anima, sed in coniuncto.

[62014] De malo, q. 4 a. 3 arg. 5 Praeterea, verius est aliquid in causa quam in effectu. Si ergo causa infectionis animae est ex carne, videtur quod originale peccatum magis sit in carne quam in anima.

[62015] De malo, q. 4 a. 3 s. c. Sed contra, est quod Ambrosius dicit, quod idem est susceptivum virtutis et vitii. Sed caro non est susceptiva virtutis. Ergo nec vitii.

[62016] De malo, q. 4 a. 3 co. Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis intelligentiam duas distinctiones considerare oportet. Primo quidem, quod aliquid dupliciter dicitur esse in aliquo: uno modo sicut in proprio subiecto, alio modo sicut in causa. Proprium autem subiectum alicuius accidentis coaequatur ipsi accidenti; puta, si volumus considerare proprium subiectum felicitatis et virtutis, cum felicitas et virtus sint propria hominis, proprium subiectum utriusque erit id quod est proprium hominis, scilicet pars animae rationalis, ut philosophus probat in I Ethic. Causa autem est duplex, scilicet instrumentalis et principalis. In principali quidem causa est aliquid secundum similitudinem formae, vel eiusdem speciei, si sit causa univoca; puta, cum homo generat hominem, vel ignis ignem; vel secundum aliquam excellentiorem formam, si sit agens non univocum; sicut sol generat hominem. In causa autem instrumentali est aliquis effectus secundum virtutem quam recipit instrumentum a causa principali, in quantum movetur ab ea: aliter enim est forma domus in lapidibus et lignis, tamquam in proprio subiecto; et aliter in anima artificis, tamquam in causa principali; et aliter in serra et securi tamquam in causa instrumentali. Manifestum est autem quod esse susceptivum peccati est proprium hominis. Unde oportet quod proprium subiectum peccati cuiuscumque sit id quod est proprium hominis, scilicet anima rationalis, secundum quam homo est homo: et sic peccatum originale est in anima rationali tamquam in proprio subiecto. Semen autem carnale sicut est instrumentalis causa traductionis humanae naturae in prolem, ita est instrumentalis causa traductionis peccati originalis; et ita peccatum originale est in carne, id est in carnali semine, virtute, sicut in causa instrumentali. Secundo considerandum est, quod duplex est ordo, scilicet naturae, et temporis. Ordine quidem naturae perfectum est prius imperfecto, et actus potentia; ordine vero generationis et temporis, e converso imperfectum est prius perfecto, et potentia actu. Sic ergo in ordine naturae per prius est peccatum originale in anima, in qua est sicut in proprio subiecto, quam in carne, in qua est sicut in causa instrumentali; sed in carne est per prius ordine generationis et temporis.

[62017] De malo, q. 4 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod anima rationalis non habet immunditiam peccati originalis, nec a se, nec a Deo, sed ex unione ad carnem, sic enim fit pars humanae naturae derivatae ab Adam.

[62018] De malo, q. 4 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod cum peccatum originale sit peccatum naturae, non pertinet ad animam nisi in quantum est pars humanae naturae, humana autem natura fuit originaliter in Adam secundum aliquam partem sui, scilicet secundum carnem, et secundum dispositionem ad animam; et secundum hoc dicitur homo in Adam peccasse peccato originali.

[62019] De malo, q. 4 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Augustinus inducit illud exemplum ad ostendendum quod verbum Dei non maculatur ex unione seu adiunctione ad carnem. Nam verbum Dei non unitur carni ut forma, et ita se habet sicut lux non immixta corpori, sicut radii non permiscentur faecibus. Sed anima unitur corpori ut forma, et ideo comparatur luci incorporatae, quae inquinatur ex admixtione; sicut patet de radio transeunte per aerem nubilosum, qui obscuratur.

[62020] De malo, q. 4 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod mors, in quantum est poena originalis peccati, causatur ex hoc quod anima amisit virtutem qua posset suum corpus continere immune a corruptione: et sic etiam ista poena principaliter pertinet ad animam.

[62021] De malo, q. 4 a. 3 ad 5 Ad quintum dicendum, quod nobilius est aliquid in causa principali quam in effectu, non autem in causa instrumentali: sic autem est et humana natura per peccatum originale in carnali semine. Unde sicut humana natura non est verius in semine quam in corpore illo organizato, ita neque peccatum originale est verius in carne quam in anima.


Articulus 4

[62022] De malo, q. 4 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum peccatum originale per prius sit in potentiis animae quam in essentia

[62023] De malo, q. 4 a. 4 tit. 2 Et videtur quod sic.

[62024] De malo, q. 4 a. 4 arg. 1 Quia, secundum Anselmum, ut supra dictum est, peccatum originale est carentia originalis iustitiae. Sed originalis iustitia est in voluntate, ut ipse dicit. Ergo peccatum originale est per prius in voluntate, quae est potentia quaedam.

[62025] De malo, q. 4 a. 4 arg. 2 Praeterea, secundum Augustinum, sicut supra dictum est, peccatum originale est concupiscentia. Sed concupiscentia pertinet ad potentias animae. Ergo peccatum originale per prius est in potentiis.

[62026] De malo, q. 4 a. 4 arg. 3 Praeterea, peccatum originale dicitur esse fomes peccati, in quantum inclinat ad actus peccatorum. Sed inclinatio ad actum pertinet ad potentiam. Ergo peccatum originale est in potentiis animae.

[62027] De malo, q. 4 a. 4 arg. 4 Praeterea, peccatum originale est inordinatio quaedam, opposita ordinationis originalis iustitiae. Sed inordinatio non potest esse in essentia animae in qua non est distinctio, quam praesupponit ordo et inordinatio: potentiae vero animae distinctae sunt. Ergo peccatum originale per prius non est in essentia animae, sed in potentiis.

[62028] De malo, q. 4 a. 4 arg. 5 Praeterea, peccatum originale huius qui nascitur, derivatur a peccato Adae, quod per prius corrumpit potentias animae quam essentiam. Sed effectus similatur causae. Ergo et peccatum originale per prius inficit potentias animae quam essentiam.

[62029] De malo, q. 4 a. 4 arg. 6 Praeterea, anima secundum suam essentiam est forma corporis, dans ei esse et vitam. Defectus ergo pertinens ad essentiam animae est defectus vitae, qui est mors, vel necessitas moriendi. Sed huius defectus non habet rationem culpae, sed poenae. Ergo culpa originalis non est in essentia animae.

[62030] De malo, q. 4 a. 4 arg. 7 Praeterea, anima non est susceptiva peccati nisi in quantum est rationalis. Sed dicitur rationalis secundum aliquas potentias rationales. Ergo peccatum per prius est in potentiis animae quam in essentia.

[62031] De malo, q. 4 a. 4 s. c. 1 Sed contra. Peccatum originale contrahit anima ex unione ad carnem. Sed anima unitur carni per suam essentiam, ut forma eius. Ergo peccatum originale est per prius in essentia animae.

[62032] De malo, q. 4 a. 4 s. c. 2 Praeterea, peccatum originale non est per prius peccatum personae quam naturae, ut supra, dictum est. Anima autem per essentiam suam constituit humanam naturam, in quantum est corporis forma; per potentias autem suas est principium activum quod ad potentias pertinet: actus enim sunt individuorum, secundum philosophum. Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.

[62033] De malo, q. 4 a. 4 s. c. 3 Praeterea, peccatum originale in uno homine est unum; potentiae autem sunt multae, quae tamen uniuntur in una essentia animae. Sed unum accidens non est in pluribus subiectis, nisi in quantum uniuntur. Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.

[62034] De malo, q. 4 a. 4 s. c. 4 Praeterea, peccatum originale per originem contrahitur. Sed origo terminatur ad essentiam animae: quia finis generationis est forma generati. Ergo peccatum originale directe respicit essentiam animae.

[62035] De malo, q. 4 a. 4 s. c. 5 Praeterea, peccatum originale, secundum Anselmum, est carentia originalis iustitiae. Sed originalis iustitia fuit quoddam donum datum humanae naturae, non personae, alioquin non fuisset traducta in posteros; et sic pertinebat ad essentiam animae, quae est natura et forma corporis. Pari ergo ratione et peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.

[62036] De malo, q. 4 a. 4 s. c. 6 Praeterea, omne illud quod per prius est in potentiis animae quam in essentia, est in anima secundum quod comparatur ad obiectum; quod autem est in anima per comparationem ad subiectum, per prius est in essentia animae quam in potentiis. Peccatum autem originale non est in anima per comparationem ad obiecta, sed per comparationem ad subiectum, quod est caro, a qua infectionem trahit. Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.

[62037] De malo, q. 4 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod peccatum originale aliquo modo est et in essentia animae, et in potentiis; quia defectus ex culpa primi parentis ad totam animam pervenit. Sed considerari oportet, utrum per prius sit in essentia animae quam in potentiis. Et primo quidem aspectu potest alicui videri quod sit per prius in essentia, ea ratione quia peccatum originale est unum, potentiae autem animae uniuntur in essentia eius tamquam in communi radice. Sed ista ratio non cogit: quia potentiae animae etiam uniuntur alio modo, scilicet unitate ordinis, et etiam unitate alicuius primae potentiae moventis et dirigentis: sed oportet aliunde huius veritatis inquisitionem accipere. Et quidem, cum peccatum originale ex carne derivetur ad animam, nulli dubium esse potest quin aliquo modo, saltem in via generationis et temporis, per prius sit peccatum originale in essentia animae quam in potentiis; cum anima per suam essentiam immediate corpori uniatur ut forma, non autem per suas potentias, ut alibi ostensum est. Sed si quis dicat, quod peccatum originale est per prius in essentia animae ordine generationis et temporis quam in potentiis animae, sed in potentiis est prius ordine naturae, sicut prius dictum est de anima et carne; hoc stare non potest. Non enim eodem modo comparatur essentia animae ad potentias sicut comparatur corpus ad animam: nam corpus comparatur ad animam ut materia ad formam; materia autem praecedit formam in via generationis et temporis, sed forma praecedit materiam in via perfectionis et naturae. Essentia autem animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates naturales consequentes; substantia autem est prior accidente, tempore, natura, et secundum rationem, ut probatur in VII Metaph. Unde omnibus modis peccatum originale per prius est in essentia animae quam in potentiis, et ab essentia animae derivatur ad potentias; sicut et naturae processus est ab essentia animae ad potentias. Peccatum autem originale respicit naturam, ut dictum est.

[62038] De malo, q. 4 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod iustitia originalis non sic erat in voluntate quin per prius esset in essentia animae; erat enim donum collatum naturae.

[62039] De malo, q. 4 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod concupiscentia est peccatum originale materialiter, et quasi per derivationem a superiori, ut supra dictum est.

[62040] De malo, q. 4 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod essentia animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis ad proprietates consequentes, puta forma ignis ad calidum. Calor autem non agit nisi in virtute formae essentialis ignis: alioquin non ageret ad formam substantialem. Unde forma substantialis est primum principium actionis. Et sic etiam essentia animae est per prius, principium actionis quam potentia.

[62041] De malo, q. 4 a. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod inordinatio potentiarum animae est ex defectu naturae, qui primo et principaliter respicit essentiam animae.

[62042] De malo, q. 4 a. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod in Adam persona corrupit naturam; et ideo in eo primo fuit corruptio in potentiis animae quam in essentia; sed si in homine qui nascitur ex Adam, natura corrumpit personam; et ideo in isto per prius corruptio pertinet ad essentiam quam ad potentias.

[62043] De malo, q. 4 a. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod essentia animae non solum est forma corporis dans ei vitam, sed etiam est principium potentiarum; et sic per prius est peccatum originale in essentia animae.

[62044] De malo, q. 4 a. 4 ad 7 Ad septimum dicendum, quod ipsae potentiae rationales derivantur ab essentia animae in quantum est agens naturae; et ideo esse susceptivum peccati derivatur ad potentias ab essentia animae.


Articulus 5

[62045] De malo, q. 4 a. 5 tit. 1 Quinto quaeritur utrum peccatum originale per prius sit in voluntate quam in aliis potentiis

[62046] De malo, q. 4 a. 5 tit. 2 Et videtur quod non.

[62047] De malo, q. 4 a. 5 arg. 1 Peccatum enim originale est infectio quaedam. Sed inter potentias animae, generativa dicitur esse magis infecta. Ergo peccatum originale per prius est in generativa potentia, non in voluntate.

[62048] De malo, q. 4 a. 5 arg. 2 Praeterea, carentia originalis iustitiae, quam Anselmus dicit esse originale peccatum, attenditur secundum hoc quod inferiores vires rebellant rationi. Sed huiusmodi rebellio est in inferioribus viribus. Ergo peccatum originale per prius est in inferioribus viribus.

[62049] De malo, q. 4 a. 5 arg. 3 Praeterea, in peccato actuali aversio ab incommutabili bono sequitur conversionem ad commutabile bonum. Sed in peccato originali concupiscentia se habet sicut conversio in peccato actuali, sicut supra, dictum est. Ergo cum concupiscentia sit in viribus inferioribus, peccatum originale per prius est in viribus inferioribus.

[62050] De malo, q. 4 a. 5 arg. 4 Praeterea, peccatum originale, ut dictum est, est carentia originalis iustitiae. Iustitia autem est virtus moralis, omnes autem virtutes morales sunt in irrationabilibus partibus animae, ut Commentator dicit in III Ethic. Ergo peccatum originale etiam est per prius in irrationabilibus partibus animae.

[62051] De malo, q. 4 a. 5 arg. 5 Praeterea, peccatum originale est quaedam perversio regiminis animae. Sed regimen animae pertinet ad rationem. Ergo peccatum originale per prius est in ratione quam in voluntate.

[62052] De malo, q. 4 a. 5 arg. 6 Praeterea, poena peccati originalis est carentia visionis divinae, quae pertinet ad intellectum. Sed poena respondet culpae. Ergo peccatum originale per prius est in intellectu quam in voluntate.

[62053] De malo, q. 4 a. 5 s. c. Sed contra, est quod Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginali, quod iustitia est rectitudo voluntatis. Sed peccatum originale est privatio originalis iustitiae. Ergo est per prius in voluntate.

[62054] De malo, q. 4 a. 5 co. Respondeo. Dicendum quod subiectum virtutis aut vitii, invenitur esse aliqua pars animae, secundum quod participat aliquid ab aliqua superiori potentia; sicut irascibilis et concupiscibilis sunt subiectum aliquarum virtutum in quantum participant rationem. Unde oportet dicere, quod rationale sit primo et per se subiectum virtutis. Ad hoc ergo quod inveniatur primum subiectum peccati originalis in potentiis animae, oportet considerare quae sit illa potentia a qua omnes aliae habent quod sint susceptivae peccati; oportet enim ex necessitate quod ad illam potentiam peccatum originale per prius derivetur ab essentia animae. Manifestum est autem quod peccatum, secundum quod nunc de peccato loquimur, est cui debetur poena. Ex hoc autem actibus nostris poena debetur et increpatio, quia sunt voluntarii. Unde a voluntate derivatur ad alias potentias animae, quod sint susceptivae peccati. Unde patet quod peccatum originale per prius est in voluntate inter omnes potentias animae.

[62055] De malo, q. 4 a. 5 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra, dictum est, infectio peccati dicitur esse in aliquo, vel in actu sicut in proprio subiecto, vel virtute sicut in causa. Causa autem originalis peccati est actus generationis, qui quidem ad virtutem generativam pertinet sicut ad exequentem, et ad concupiscibilem sicut ad appetentem et imperantem, ad sensum autem tactus sicut ad sentientem delectationem et nuntiantem. Unde infectio originalis peccati dicitur esse per prius in istis potentiis virtute sicut in causa, non autem sicut in proprio subiecto.

[62056] De malo, q. 4 a. 5 ad 2 Ad secundum dicendum, quod rebellio inferiorum virium ad superiores est per subtractionem virtutis quae inerat viribus superioribus, sicut supra, dictum est; et ideo peccatum originale magis est in superioribus viribus quam in inferioribus.

[62057] De malo, q. 4 a. 5 ad 3 Ad tertium dicendum, quod aversio sequitur conversionem in via generationis; sed ratio peccati actualis perficitur in aversione; et similiter ratio peccati originalis in iustitiae privatione; et ideo per prius est peccatum originale in voluntate.

[62058] De malo, q. 4 a. 5 ad 4 Ad quartum dicendum, quod dictum Commentatoris non habet veritatem in omnibus virtutibus moralibus, sed solum in his quae sunt circa passiones, quae sunt irrationabilium partium. Iustitia autem non est circa passiones, sed circa operationes, ut dicitur in V Ethic.; unde iustitia non est in irascibili et concupiscibili, sed in voluntate. Et sic quatuor virtutes principales sunt in quatuor potentiis quae sunt susceptivae virtutis: prudentia quidem in ratione, iustitia in voluntate, temperantia in concupiscibili, fortitudo in irascibili.

[62059] De malo, q. 4 a. 5 ad 5 Ad quintum dicendum, quod perversum regimen rationis non habet rationem culpae, nisi in quantum est voluntarium; et ita etiam ratio habet a voluntate quod possit esse subiectum peccati.

[62060] De malo, q. 4 a. 5 ad 6 Ad sextum dicendum, quod carentia visionis divinae est poena in hoc quod repugnat voluntati: hoc enim est de ratione poenae, ut supra, dictum est; et sic in quantum est poena, pertinet ad voluntatem.


Articulus 6

[62061] De malo, q. 4 a. 6 tit. 1 Sexto quaeritur utrum peccatum originale ab Adam derivetur in omnes qui seminaliter ab ipso procedunt

[62062] De malo, q. 4 a. 6 tit. 2 Et videtur quod non.

[62063] De malo, q. 4 a. 6 arg. 1 Mors enim est poena originalis peccati. Sed quidam in fine mundi, qui reperientur vivi domino veniente ad iudicium, non morientur, ut dicit Hieronymus ad Marcellam. Ergo non nascentur cum peccato originali.

[62064] De malo, q. 4 a. 6 arg. 2 Sed dicendum, quod in hoc opinio Hieronymi non tenebatur ab omnibus, et sic ratio non ex necessitate concludit.- Sed contra, id quod ex necessitate sequitur ex opinabili, non est erroneum neque contra fidem, sicut ex contingenti, quamvis falso, non sequitur impossibile. Sed homines aliquos ex Adam genitos non mori est opinabile. Ergo et aliquos sine originali nasci, quod ex hoc sequitur, non est erroneum.

[62065] De malo, q. 4 a. 6 arg. 3 Praeterea, sicut Augustinus dicit in Enchirid., tribus primis petitionibus orationis dominicae poscuntur aeterna, reliquis quatuor temporalia. Sed inter alia quatuor petitur dimissio peccatorum vel debitorum, quorum unum est necessitas generandi cum originali peccato. Cum ergo inconveniens sit dicere, quod oratio totius Ecclesiae non exaudiatur, videtur quod aliqui in hac temporali vita generare potuerunt filios sine originali peccato.

[62066] De malo, q. 4 a. 6 arg. 4 Praeterea, nullus potest ab aliquo accipere quod non est in eo. Sed in baptizato non est peccatum originale: tollitur enim per Baptismum. Ergo nullus a patre baptizato nascens contrahit originale peccatum.

[62067] De malo, q. 4 a. 6 arg. 5 Praeterea, apostolus dicit, Rom. XI, 16: si radix sancta, et rami; et dominus dicit, Matth. VII, 17, quod arbor bona fructus bonos facit. Si ergo pater est sanctus et bonus, non generat filium peccato originali infectum.

[62068] De malo, q. 4 a. 6 arg. 6 Praeterea, sicut oppositum in opposito, et propositum in proposito. Sed peccator generat peccatorem. Ergo et iustus generat iustum.

[62069] De malo, q. 4 a. 6 arg. 7 Praeterea, apostolus dicit ad Rom. V, v. 15: non sicut delictum Adae, ita est donum Christi; sed donum Christi est multo potentius. Sed peccatum transfusum ab Adam in aliquem, ab eo propagatur in filium. Ergo et donum Christi per Baptismum ab aliquo derivatum, ab eo transfertur in filium: et sic filii baptizatorum sine peccato originali nascuntur.

[62070] De malo, q. 4 a. 6 arg. 8 Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Baptismo parvulorum: non plus nocuit transgressio primi praevaricatoris quam valuit incarnatio seu redemptio salvatoris. Sed redemptio salvatoris non valet omnibus hominibus. Ergo nec transgressio Adae nocet omnibus hominibus, et sic non omnes qui ex Adam seminaliter generantur, contrahunt ab eo originale peccatum.

[62071] De malo, q. 4 a. 6 arg. 9 Praeterea, corrupto inferiori non corrumpitur superius: non enim sequitur, si non sit homo, quod non sit animal sed e converso. Sed natura humana est superius ad quamcumque personam humanae naturae. Non ergo personalis infectio ipsius Adae potuit corrumpere totam naturam humanam originali peccato.

[62072] De malo, q. 4 a. 6 arg. 10 Praeterea, per Baptismum aut tollitur corruptio naturae, aut non. Si tollitur, non ergo per actum naturae transfunditur peccatum originale in prolem; si autem non tollitur, aequaliter se habet illa corruptio ad animam generantis et ad animam prolis genitae. Si ergo animam generantis non inficit culpa originali, neque anima prolis genitae culpa inficietur originali.

[62073] De malo, q. 4 a. 6 arg. 11 Praeterea, Anselmus dicit in libro de conceptu virginali, quod peccatum non est magis in semine quam in sputo. Sed nihil potest conferre alteri quod non habet. Ergo generatio quae sit ex semine Adae, non causat peccatum originale in prole.

[62074] De malo, q. 4 a. 6 arg. 12 Praeterea, Augustinus dicit in libro de perfectione iustitiae: quod ex necessitate naturae fit, culpa caret. Sed quidquid causatur ex semine in prole, causatur ex necessitate naturae. Ergo culpa caret. Non ergo qui ex Adam seminaliter generantur, peccatum originale contrahunt.

[62075] De malo, q. 4 a. 6 arg. 13 Praeterea, semen est quoddam corpus. Sed actio corporis non est in momento, sed in tempore: anima autem per culpam inficitur in momento. Non ergo talis infectio causatur ex semine.

[62076] De malo, q. 4 a. 6 arg. 14 Praeterea, philosophus dicit in XV de animalibus, quod semen est superfluum alimenti; et sic semen ex quo iste homo generatur, non fuit in Adam. Sed peccatum originale contrahitur ab aliquibus secundum quod in Adam peccaverunt, ut apostolus dicit, Rom. V, 12. Non ergo per seminalem generationem peccatum originale derivatur ab Adam in omnes homines.

[62077] De malo, q. 4 a. 6 arg. 15 Praeterea, agens proximum plus imprimit quam remotum; cuius signum est quod agens proximum generat sibi simile in specie, non autem agens remotum; sicut homo generatus est similis in specie homini generanti, non autem soli. Sed infectio naturae sicut fuit in Adam, ita etiam est in proximo parente. Ergo non debet dici, quod illi qui nunc generantur, contrahunt peccatum originale ab Adam, sed a proximis parentibus.

[62078] De malo, q. 4 a. 6 arg. 16 Praeterea, Augustinus dicit in libro de Nupt. et Concupisc., quod peccatum transmittit in prolem non propago, sed libido; et sic videtur quod si generatio esset sine libidine, peccatum non traduceretur in prolem. Sed generatio sine libidine et cum libidine non facit diversam dispositionem in semine, nisi secundum maiorem et minorem intensionem caloris. Cum enim semen sit quoddam corpus elementatum, diversa dispositio eius in agendo reducitur ad qualitates activas elementorum. Sed a causa differenti solum secundum intensionem et remissionem non producitur effectus diversus secundum speciem. Sicut ergo propagatio sine libidine non traduceret peccatum originale, ita nec propagatio cum libidine.

[62079] De malo, q. 4 a. 6 arg. 17 Praeterea, caritas libidinem diminuit. Caritas autem potest augeri in infinitum. Cum ergo libido non sit infinita, videtur quod libido possit totaliter tolli per caritatem; et sic non est necessarium quod omnes cum originali peccato nascantur.

[62080] De malo, q. 4 a. 6 arg. 18 Praeterea, libido vel pertinet ad inordinationem sensualitatis, vel ad improbam voluntatem. Sed neutrum horum invenitur in iustis generantibus. Ergo illi qui ex eis generantur, non contrahunt originale peccatum.

[62081] De malo, q. 4 a. 6 arg. 19 Praeterea, sicut bonum est diffusivum, ut dicit Dionysius, ita malum est constrictivum. Sed bonum Adae, puta poenitentia eius, non diffunditur in omnes. Ergo multo minus malum ipsius.

[62082] De malo, q. 4 a. 6 arg. 20 Praeterea, peccatum ex Adam traducitur in alios, in quantum in Adam peccaverunt. Sed Adam peccavit comedendo vetitum pomum; non autem potest dici quod omnes comederint vetitum pomum Adam comedente. Ergo neque quod peccaverunt eo peccante; et sic peccatum originale non transit ab Adam in omnes homines.

[62083] De malo, q. 4 a. 6 s. c. 1 Sed contra. Est quod apostolus dicit Rom. V, 12: per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita mors in omnes transivit, in quo omnes peccaverunt.

[62084] De malo, q. 4 a. 6 s. c. 2 Praeterea, Augustinus dicit in libro de fide ad Petrum, quod sicut non potest esse in hominibus sine libidine concubitus, ita non potest esse sine peccato conceptus.

[62085] De malo, q. 4 a. 6 co. Respondeo. Dicendum quod erroneum est dicere quod aliqui seminaliter ab Adam deriventur absque originali peccato; sic enim aliqui homines essent qui non indigerent redemptione facta per Christum. Unde simpliciter concedendum est, quod omnes qui seminaliter ab Adam propagantur, peccatum originale contrahunt mox in ipsa sua animatione, quod ex his quae supra, dicta sunt, potest esse manifestum. Dictum enim est supra, quod peccatum originale hoc modo comparatur ad totam humanam naturam ex Adam propagatam, sicut peccatum actuale comparatur ad unam personam hominis singularem; ac si omnes homines, in quantum ab Adam derivantur, sint unus homo, cuius diversa membra sint diversae personae. Manifestum est autem quod peccatum actuale primo invenitur in aliquo principio, scilicet in voluntate, quae primo est susceptiva peccati, ut supra dictum est, et ab ea derivatur in alias potentias animae, et etiam in membra corporis, secundum quod moventur a voluntate; sic enim actus sunt voluntarii, qui exiguntur ad rationem peccati. Sic ergo et peccatum originale primo considerandum est in Adam ut in quodam principio, a quo derivatur ad omnes qui ab eo moventur. Sicut autem moventur partes unius hominis per imperium voluntatis, ita movetur filius a patre per vim generativam; unde philosophus dicit in II Phys., quod pater est causa filii ut movens; et in libro de Generat. Animal., dicitur, quod in semine est quaedam motio ab anima patris, quae movet materiam ad formam concepti. Sic ergo huiusmodi motio quae est per originem a primo parente derivatur in omnes qui seminaliter ab eo procedunt; unde omnes qui seminaliter ab eo procedunt, contrahunt ab eo originale peccatum.

[62086] De malo, q. 4 a. 6 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Hieronymus non ponit hoc asserendo, sed secundum opinionem quorumdam, ut patet in epistola quam scribit ad Minervium de resurrectione carnis, in qua circa hoc plures opiniones ponit; inter quas recitat, quosdam fuisse opinatos, quod illi qui in adventu domini vivi invenientur, numquam morientur, propter illud quod apostolus dicit I ad Thessal. cap. IV, 16, ex persona eorum loquens: nos, qui vivimus, simul rapiemur in nubibus obviam Christo in aera: quod alii exponunt, non quod non moriantur; sed quod parum in morte durabunt, statim resurgentes; et hoc communius tenetur.

[62087] De malo, q. 4 a. 6 ad 2 Ad secundum dicendum, quod dato quod illi qui vivi reperientur in adventu domini, nunquam moriantur, non sequitur ex necessitate quod peccatum originale non contraxerint. Poena enim propria originalis peccati est necessitas moriendi, secundum illud apostoli, Rom. VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est necessitati mortis addictum, ut Augustinus exponit. Potest autem contingere quod aliqui necessitatem moriendi habeant, qui tamen nunquam morientur, divina virtute mortem prohibente; sicut potest contingere quod grave generatum, deorsum non feratur propter aliquod impediens.

[62088] De malo, q. 4 a. 6 ad 3 Ad tertium dicendum, quod hoc debitum generandi cum originali peccato in hac vita dimittitur non quantum ad hoc quod aliquis generet sine peccato, sed quantum ad hoc quod aliqui cum peccato nati a peccato mundantur virtute Christi. Nam per debita intelliguntur peccata, ut dicit Augustinus in libro de sermone domini in monte.

[62089] De malo, q. 4 a. 6 ad 4 Ad quartum dicendum, quod peccatum originale opponitur iustitiae originali, per quam superior pars animae et Deo coniungebatur, et inferioribus viribus imperabat, et etiam corpus absque corruptione poterat conservare. Per Baptismum ergo tollitur peccatum originale quantum ad hoc quod datur gratia, per quam superior pars animae Deo coniungitur; non autem datur animae virtus per quam possit conservare corpus absque corruptione, aut per quam possit superior pars conservare inferiores absque omni rebellione; unde manet post Baptismum et necessitas moriendi et concupiscentia quae est materiale in originali peccato. Et sic quantum ad superiorem partem animae participat novitatem Christi; sed quantum ad inferiores animae vires, et etiam ipsum corpus, remanet adhuc vetustas quae est ex Adam. Manifestum est autem quod homo baptizatus non generat secundum superiorem partem animae, sed secundum inferiores et secundum corpus; et ideo homo baptizatus non transfundit in prolem novitatem Christi, sed vetustatem Adae. Et propter hoc, licet ipse non habeat peccatum originale in quantum est culpa, transmittit tamen peccatum originale in prolem.

[62090] De malo, q. 4 a. 6 ad 5 Et per hoc patet solutio ad quintum.

[62091] De malo, q. 4 a. 6 ad 6 Ad sextum dicendum, quod modus ille arguendi tenet quantum ad id quod convenit opposito in quantum est oppositum, non autem quantum ad id quod est commune utrique oppositorum. Sequitur enim, si nigrum congregat visum, quod album disgregat; non autem sequitur quod album sit invisibile, si nigrum est visibile; quia hoc convenit ei secundum colorem, qui est genus utriusque. Vetustas autem Adae, quantum ad inferiores vires et ad ipsum corpus, est communis et iusto et peccatori; et secundum hoc peccator generat peccatorem. Unde non sequitur quod iustus generet prolem sine peccato.

[62092] De malo, q. 4 a. 6 ad 7 Ad septimum dicendum, quod donum Christi est potentius quam delictum Adae, quia restituit homines in altiorem statum quam Adam ante peccatum habuit, scilicet statum gloriae, qui est absque periculo peccandi. Sed hoc oportet quod agatur per conformitatem ad Christum, ut effectus sit similis causae. Sic enim Christus assumpsit vetustatem poenae, ut per mortem nos a morte redimeret, et sic resurgendo vitam repararet; ita quod homines per Christum primo quidem Christo conformantur per gratiam, manente vetustate poenali, ut tandem resurgentes transferantur in gloriam. Et ex hac poenalitate quae remanet in baptizatis quantum ad inferiores vires, traducunt originale peccatum. Nec est inconveniens quod poena sit causa culpae; quia vires inferiores non sunt susceptivae culpae nisi in quantum possunt moveri a superioribus; et ideo remota culpa a superiori parte animae, non remanet ratio culpae in inferioribus actu sed virtute, in quantum sunt generationis humanae principium.

[62093] De malo, q. 4 a. 6 ad 8 Ad octavum dicendum, quod sicut peccatum Adae nocet omnibus qui carnaliter nascuntur ex ipso, ita redemptio Christi valet omnibus qui spiritualiter ex eo nascuntur.

[62094] De malo, q. 4 a. 6 ad 9 Ad nonum dicendum quod natura absolute accepta in plus est quam persona; sed natura in persona considerata includitur infra fines personae, et per hunc modum persona potest inficere naturam. Et quia a persona primi parentis personae omnes quae ab eo seminaliter propagantur, naturam humanam accipiunt; ideo talis corruptio naturae derivatur ad omnes: sicut si aqua corrumperetur in fonte, corruptio deveniret ad totum rivum derivatum ex fonte.

[62095] De malo, q. 4 a. 6 ad 10 Ad decimum dicendum, quod in anima parentis baptizati est aliquid resistens corruptioni originalis peccati, scilicet sacramentum Christi; quod quidem impedimentum non est in anima prolis genitae. Vel dicendum, quod infectio naturae non transit ad animam nisi per actum generationis, quae est actus naturae; et ideo non transit in animam generantis, sed in animam generati, qui est terminus generationis.

[62096] De malo, q. 4 a. 6 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod peccatum non est actu in semine, sed virtute, in quantum est principium generationis humanae, ut supra dictum est.

[62097] De malo, q. 4 a. 6 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod defectus originalis non habet rationem culpae ex hoc quod ex necessitate trahitur per seminalem generationem, sed ex hoc quod natura est infecta infectione quae reputatur voluntaria propter sui principium, ut supra dictum est.

[62098] De malo, q. 4 a. 6 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod semen hoc modo agit ad infectionem animae sicut agit ad completionem humanae naturae. Sicut ergo actio seminis est in tempore, sed tamen completio naturae humanae est in instanti per adventum ultimae formae; ita et infectio peccati originalis in instanti causatur a primo parente, quamvis actio seminis non sit in instanti.

[62099] De malo, q. 4 a. 6 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod aliqui crediderunt quod peccatum originale a primo parente non posset traduci in posteros nisi omnes homines materialiter fuerint in Adam; et ideo ponunt, quod semen non est superfluum alimenti, sed traducitur ab ipso Adam. Sed hoc non potest esse; quia sic semen esset aliquid resolutum de substantia generantis. Quod autem resolvitur de substantia alicuius, recedit a natura ipsius, et est in via corruptionis; unde non potest esse principium generationis in eadem natura. Et ex hoc philosophus concludit, quod semen non est aliquid resolutum de substantia, sed superfluum alimenti. Per hoc autem non excluditur quin peccatum originale contrahatur a primo parente. Conditio enim generati magis dependet ab agente quod disponit materiam et dat formam, quam a materia, quae a priori dispositione recedens, et formam priorem amittens, novam dispositionem et formam recipit ab agente. Unde non refert, quantum ad contractionem originalis peccati, undecumque materia humani corporis venerit, sed a quo agente in speciem naturae humanae fuerit commutata.

[62100] De malo, q. 4 a. 6 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod agens propinquum et remotum possunt distingui dupliciter, uno modo per se, alio modo per accidens. Per accidens quidem, sicut cum remotio et distantia attenditur tantum secundum locum, vel secundum tempus, vel secundum aliquid huiusmodi accidentale causae in quantum est causa; et sic verum est quod agens propinquum magis imprimit in effectum quam agens remotum, sicut ignis propinquus magis calefacit quam ignis remotus, et malum propinquum secundum tempus magis movet animam quam remotum. Per se autem distinguuntur agens propinquum et remotum, secundum naturalem ordinem causarum in causando: et hoc modo agens remotum plus influit in effectum quam agens propinquum. Dicitur enim in libro de causis, quod omnis causa primaria plus est influens super suum causatum quam causa secunda: quia causa secunda non agit nisi ex virtute causae primae. Quod autem effectus recipit interdum speciem agentis propinqui et non agentis remoti, non est proprie defectus influentiae quae fit ab agente remoto, sed propter defectum materiae, quae non potest recipere tam excellentem formam; unde si materia sit susceptiva formae principalis agentis, recipiet eam magis quam formam agentis propinqui; sicut domus magis recipit formam artis quam formam instrumenti. Quia ergo vetustas originalis peccati invenitur in omnibus secundum quod sunt moti a primo parente, ut supra dictum est; ideo nullus transmittit peccatum originale nisi prout generat in virtute primi agentis. Et propter hoc magis dicitur contrahi ab Adam quam a proximo parente.

[62101] De malo, q. 4 a. 6 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod libido nominat inordinatam concupiscentiam actualem. Dictum est autem supra, quod materiale in originali peccato est concupiscentia habitualis, quae provenit ex hoc quod ratio non habet virtutem totaliter inferiores vires refrenandi. Sic ergo libido actualis quae est in coitu, est signum concupiscentiae habitualis, quae materialiter se habet in originali peccato. Causa autem quod aliquis transmittat originale peccatum in prolem, est id quod remanet in eo de peccato originali etiam post Baptismum, ut dictum est, scilicet concupiscentia, vel fomes. Sic enim patet quod libido actualis non est causa quod transmittatur originale peccatum, sed signum causae. Unde si miraculose fieret ut actualis libido totaliter removeretur, coitu manente, tamen nihilominus proles traheret peccatum originale. Unde Augustinus cum dixit quod libido transmittit peccatum, posuit signum pro signato. Obiectio autem procedebat de hac libidine actuali, ad quam quidem cooperatur calor intensior; non tamen tota causa est ex calore, sed principalior causa est ex virtute talis animae quae principaliter operatur in semine, ut dicit philosophus.

[62102] De malo, q. 4 a. 6 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod caritas diminuit actualem libidinem, in quantum concupiscibilis obedit rationi; non autem sic obedit in statu naturae corruptae, quin aliquid de motu proprio retineat, etiam praeter ordinem rationis; et ideo omnino non tollitur libido, quantumcumque caritas viae augeatur.

[62103] De malo, q. 4 a. 6 ad 18 Ad decimumoctavum dicendum, quod in actu generationis, etiam in iustis, est actualis libido dum concupiscibilis immoderate in delectabile carnis tendit, et voluntas etiam, etsi contra rationem nihil faciat aut velit, tamen ordinem rationis actualis non attendit propter vehementiam passionis.

[62104] De malo, q. 4 a. 6 ad 19 Ad decimumnonum dicendum, quod principium peccati est ex nobis, principium autem boni meritorii est ex Deo; unde in Adam fuit aliquod bonum quod potuit omnibus communicari, scilicet originalis iustitiae, quam tamen a Deo habuit; sed malum quod in alios transmittit habuit ex se ipso, ut potius dici possit quod Deus fuisset transfusor boni; homo autem est transfusor mali. Bonum autem poenitentiae ipsius non est transfusum ad alios, quia eius principium fuit gratia personaliter illi homini data.

[62105] De malo, q. 4 a. 6 ad 20 Ad vicesimum dicendum, quod comedere significat actum personalem; sed peccare potest pertinere ad personam et ad naturam: et ideo illi qui recipiunt naturam humanam ab Adam, dicuntur in Adam peccasse, non autem dicuntur in Adam comedisse.


Articulus 7

[62106] De malo, q. 4 a. 7 tit. 1 Septimo quaeritur utrum illi qui nascuntur materialiter tantum de Adam, peccatum originale contrahant

[62107] De malo, q. 4 a. 7 tit. 2 Et videtur quod sic.

[62108] De malo, q. 4 a. 7 arg. 1 Anima enim inficitur peccato originali propter infectionem carnis cui unitur. Sed caro hominis peccatoris est infecta infectione peccati in actu, semen autem in virtute tantum: quia cum careat anima rationali, non est susceptivum infectionis peccati. Magis ergo contrahit maculam originalis peccati homo qui miraculose formaretur ex carne alicuius habentis peccatum originale, puta ex costa, vel pede, vel manu, quam si generetur ex semine.

[62109] De malo, q. 4 a. 7 arg. 2 Praeterea, Gen., III dicit quaedam Glossa, quod in lumbis Adae tota posteritas fuit corrupta: quia non est separata prius in loco vitae, sed postea in loco exilii. Sed si aliquis homo formaretur de corpore alterius hominis, puta de manu vel pede, separaretur caro eius in loco supplicii. Ergo contraheret corruptionem originalis peccati.

[62110] De malo, q. 4 a. 7 arg. 3 Praeterea, peccatum originale est peccatum totius naturae humanae, ut supra, dictum est. Sed ille homo qui formaretur ex carne alterius hominis, pertineret ad humanam naturam. Ergo contraheret peccatum originale.

[62111] De malo, q. 4 a. 7 arg. 4 Praeterea, in generatione hominis et cuiuslibet animalis, materia corporis ministratur a femina. Sed anima inficitur per infectionem peccati, ex hoc quod unitur materiae corporali. Ergo licet Adam non peccasset, Eva peccante, proles ex utroque nata peccatum originale contraheret non propter infectionem virilis seminis, sed propter materiam tantum.

[62112] De malo, q. 4 a. 7 arg. 5 Praeterea, mors et corruptio quaelibet provenit ex necessitate materiae. Sed materia ministratur a matre. Ergo si Eva fuisset facta mortalis et passibilis peccando, Adam non peccante, filii qui nascerentur, passibiles et mortales fuissent. Sed poena non est sine culpa. Ergo peccatum originale contraxissent.

[62113] De malo, q. 4 a. 7 arg. 6 Praeterea, Damascenus dicit in III libro, quod spiritus sanctus supervenit virgini purgans ipsam. Non autem potest dici, quod illa purgatio fuerit superflua: quia cum natura creata nihil superfluum operetur, multo minus spiritus sanctus. Si ergo purgatione non praecedente corpus Christi assumptum fuisset de virgine, contraxisset nihilominus originale peccatum. Et sic videtur quod hoc ipsum sufficiat ad contrahendum originale peccatum, quod aliquis materialiter ex Adam carnem accipiat.

[62114] De malo, q. 4 a. 7 s. c. Sed contra, est quod Augustinus dicit X, super Genes. ad litteram quod Christus non peccavit in Adam, neque decimatus fuit in lumbis Abrahae, quia non fuit ibi secundum seminalem rationem, sed solum secundum corpulentam substantiam.

[62115] De malo, q. 4 a. 7 co. Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis veritas ex praemissis potest accipi. Dictum est enim supra, quod peccatum originale a primo parente derivatur in posteros in quantum posteri moventur a primo parente per originem. Manifestum est autem quod materiae non est movere, sed moveri; unde qualitercumque aliquis materialiter procedit ex Adam vel ex his qui ab Adam processerunt, nullo modo contraheret originale peccatum, nisi seminaliter propagaretur ex eo; sicut nec etiam peccatum originale contraheret si aliquis homo de novo formaretur de terra. Non enim refert quantum ad conditionem hominis de qua materia formetur, sed a quo agente formetur: quia ab agente recipit formam et dispositiones, ut dictum est. Materia vero non retinet priorem formam aut dispositionem, sed novam acquirit per generationem.

[62116] De malo, q. 4 a. 7 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod si aliquis homo formaretur ex digito vel carne alterius hominis, hoc non posset esse nisi carne illa corrupta et recedente a sua dispositione, quia generatio unius est corruptio alterius. Unde infectio quae praecessit in carne, non remaneret ad inficiendum animam.

[62117] De malo, q. 4 a. 7 ad 2 Ad secundum dicendum, quod Glossa illa non est sic intelligenda, quod locus exilii sit causa contrahendi originale peccatum; quia si homo post peccatum in Paradiso terrestri remansisset, transmisisset originale peccatum in posteros. Sed causa traductionis originalis peccati est corruptio naturae humanae in primo parente; locus autem exilii est concomitans ad corruptionem; unde in Glossa illa locus ponitur quasi concomitans causam, et non quasi causa.

[62118] De malo, q. 4 a. 7 ad 3 Ad tertium dicendum, quod peccatum originale non pertinet ad naturam humanam absolute, sed secundum quod derivatur ab Adam per viam seminalem, ut dictum est.

[62119] De malo, q. 4 a. 7 ad 4 Ad quartum dicendum, quod filii qui nascerentur ex Adam, ipso non peccante, et Eva peccante, non contraherent originalem peccatum: quia originale peccatum contrahitur per virtutem moventem ad naturam humanam, quae est in semine maris, secundum philosophum. Et ideo quamvis Eva primo peccaverit, significanter tamen apostolus dicit, quod per unum hominem peccatum in mundum intravit.

[62120] De malo, q. 4 a. 7 ad 5 Ad quintum dicendum, quod aliquibus visum est quod illi qui nascerentur ex Adam non peccante, et Eva peccante, mortales et passibiles essent, propter hoc quod ista consequuntur materiam, quam ministrat mater: et tunc mortalitas et passibilitas non essent defectus poenales sed naturales: sed melius dicendum est, quod non essent passibiles neque mortales; si enim Adam non peccasset, transfudisset iustitiam originalem in posteros, ad quam pertinet quod non solum anima subdatur Deo, sed etiam corpus subdatur animae, per quod excluditur passibilitas et mortalitas.

[62121] De malo, q. 4 a. 7 ad 6 Ad sextum dicendum, quod ex hoc quod Christus fuit conceptus ex virgine sine virili semine, habuit quod non contraheret originale peccatum. Praecessit autem purgatio non tamquam ad hoc necessaria ut sine originali peccato conciperetur, sed quia carnem quam verbum Dei suscepit, omnis puritas decebat.


Articulus 8

[62122] De malo, q. 4 a. 8 tit. 1 Octavo quaeritur utrum peccata proximorum parentum originaliter in posteros transeant

[62123] De malo, q. 4 a. 8 tit. 2 Et videtur quod sic.

[62124] De malo, q. 4 a. 8 arg. 1 David enim ex legitimo matrimonio natus dicit: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea: ex quo videtur quod multa sunt originalia peccata unius hominis. Sed hoc esse non posset, si peccata proximorum parentum originaliter non transirent in posteros, sed solum peccatum primi hominis. Ergo peccata proximorum parentum originaliter transeunt in posteros.

[62125] De malo, q. 4 a. 8 arg. 2 Praeterea, sicut natura humana fuit in Adam, ita in singulis hominibus. Sed Adam suo peccato actuali corrupit naturam humanam, et corruptam transmisit in posteros; quia qualem habuit, talem communicavit. Ergo et quilibet alius suo peccato actuali corrumpit naturam humanam in se ipso, et huiusmodi corruptionem transmittit in posteros, et sic peccata actualia proximorum parentum transeunt originaliter in posteros, sicut et peccatum primi parentis.

[62126] De malo, q. 4 a. 8 arg. 3 Sed dicitur, quod in Adam fuit humana natura integra: et ideo potuit eam corrumpere suo actuali peccato; in aliis autem hominibus est natura humana iam corrupta; et ideo per eorum actualia peccata corrumpi non potest. Sed contra est quod Apoc. XXII, 11, dicitur: qui iustus est, iustificetur adhuc; et qui in sordibus, sordescat adhuc. Sed esse eam in sordibus peccati est esse corruptam. Ergo natura quae est in aliquo corrupta, potest adhuc ulterius corrumpi.

[62127] De malo, q. 4 a. 8 arg. 4 Sed dicendum, quod illa corruptio naturae quae fiebat per peccatum primi parentis, de natura integra fecit corruptam; et ideo potuit causare transfusionem originalis peccati; sed aliae corruptiones naturae quae fiunt per peccata actualia, hoc non faciunt; et ideo non causant transfusionem originalis peccati.- Sed contra, medium comparatum uni extremorum habet rationem alterius; sicut pallidum comparatur ad album, ut nigrum ad album. Sed minus corruptum, medium est inter integrum et magis corruptum. Ergo idem operatur corruptio naturae qua transmutatur de integro in corruptum, et corruptio qua transmutatur de minus corrupto in magis corruptum.

[62128] De malo, q. 4 a. 8 arg. 5 Sed dicendum, quod natura humana fuit in primo homine sicut in primo principio; et ideo potuit in eo corrumpi, non autem in aliis.- Sed contra, si primo homine non peccante aliquis posterorum eius peccasset, corrupta fuisset in eo natura humana, et talem transmisisset in posteros; et tamen in eo non fuisset humana natura sicut in primo principio. Non ergo requiritur ad transfusionem originalis peccati quod natura humana corrumpatur per primum naturae principium.

[62129] De malo, q. 4 a. 8 arg. 6 Praeterea, Exod. XX, 5, dicitur: ego sum Deus Zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem; quod non potest referri nisi ad peccatum actuale proximorum parentum. Ergo peccata actualia proximorum parentum originaliter traducuntur in posteros.

[62130] De malo, q. 4 a. 8 arg. 7 Sed diceretur, quod hoc intelligitur de transitu peccatorum quantum ad poenam, non autem quantum ad culpam.- Sed contra, effectus non potest esse sine causa sua. Sed poena est effectus culpae. Ergo si traducitur poena, necesse est ut traducatur et culpa.

[62131] De malo, q. 4 a. 8 arg. 8 Sed diceretur, quod poena quae supponit culpam, non semper est in eodem, sed quandoque in alio.- Sed contra, poena a Deo est, et iusta est. Iustitia autem est aequalitas quaedam. Oportet ergo quod poena inaequalitatem culpae ad aequalitatem reducat. Sed hoc non posset esse, nisi in eodem fieret aequalitas per poenam in quo praecessit inaequalitas per culpam, ut scilicet patiatur aliquid secundum voluntatem Dei contra voluntatem suam, qui peccando fecit contra voluntatem Dei secundum voluntatem suam. Oportet ergo quod ad eumdem transeat poena ad quem transit culpa.

[62132] De malo, q. 4 a. 8 arg. 9 Praeterea, Matth. XXVII, 25, Iudaei dixerunt: sanguis eius super nos, et super filios nostros; quod exponens Augustinus in quodam sermone de passione dicit: ecce quae bona ad haeredes suos quodam sacrilegii testimonio transmittunt, macula sanguinis se perfundunt, et posteros perimunt. Ergo peccatum actuale aliorum hominum quam Adam transit ad posteros etiam quantum ad maculam.

[62133] De malo, q. 4 a. 8 arg. 10 Praeterea, Adam peccante omnes in eo peccavimus, ut dicit apostolus, et hoc ideo quod in eo eramus secundum seminalem rationem, ut Augustinus dicit. Sed sicut fuimus in Adam secundum seminalem rationem, ita etiam in proximis parentibus. Ergo etiam eis peccantibus nos peccavimus, et ita originaliter eorum peccata ad nos transeunt.

[62134] De malo, q. 4 a. 8 arg. 11 Praeterea, mors quae est privatio vitae, est poena originalis peccati. Sed vita hominis semper magis et magis minoratur; in principio enim mundi diutius homines vivebant quam modo. Ergo cum poena crescat, videtur quod augeatur a culpa; et sic per peccata actualia proximorum parentum aliquid addatur ad originale peccatum quod trahitur ex primo parente.

[62135] De malo, q. 4 a. 8 arg. 12 Praeterea, ante institutionem circumcisionis pueri salvabantur in sola fide parentum, ut Gregorius dicit. Ergo et per infidelitatem damnabantur. Sed infidelitas est peccatum actuale. Ergo actuale peccatum proximorum parentum transit ad posteros.

[62136] De malo, q. 4 a. 8 arg. 13 Praeterea, efficacius est ad agendum quod inest secundum speciem et secundum rem, quam quod inest secundum speciem tantum. Sed turpitudo corporalis imaginata, quae est secundum speciem tantum in generante, transit ad posteros; unde Hieronymus dicit in libro de Hebraicis quaestionibus, quod quaedam mulier peperit puerum nigrum ad aspectum Aethiopis in pariete depicti. Ergo multo magis turpitudo peccati, quae est in anima patris et secundum rem et secundum speciem, transit ad posteros.

[62137] De malo, q. 4 a. 8 arg. 14 Praeterea, magis aliquis potest communicare alteri quod habet a seipso quam quod habet ab alio. Sed proximi parentes transfundunt in posteros corruptionem peccati originalis, quae in eos ab Adam derivatur. Ergo multo magis transfundunt corruptionem actualium peccatorum.

[62138] De malo, q. 4 a. 8 arg. 15 Praeterea, secundum iura canonica et civilia filii obligantur pro peccatis parentum; nam filii servorum, quamvis sint ex libera matre geniti, addicuntur servituti; haeredes autem alicuius furis obligantur pro furto patris secundum iura canonica, etiamsi nihil ad eos de furto pervenerit, lite etiam non contestata cum patre; filii etiam eorum qui peccant crimine laesae maiestatis, portant parentum ignominiam. Ergo peccata parentum ad filios transeunt.

[62139] De malo, q. 4 a. 8 arg. 16 Praeterea, magis conveniunt filii cum proximis parentibus quam cum primo parente, et immediatius se habent ad eos. Si ergo peccatum primi parentis transit in posteros, multo magis peccata proximorum parentum.

[62140] De malo, q. 4 a. 8 arg. 17 Praeterea, ea quae sunt corporis, traducto corpore traducuntur. Sed quaedam peccata actualia pertinent ad corpus; dicit enim apostolus, I ad Cor., VI, 18: omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Ergo huiusmodi peccata actualia a proximis parentibus originaliter ad posteros derivantur.

[62141] De malo, q. 4 a. 8 s. c. 1 Sed contra. Peccatum opponitur merito. Sed merita parentum non derivantur ad posteros, alioquin non omnes nasceremur filii irae. Ergo peccata actualia proximorum parentum non in posteros transeunt.

[62142] De malo, q. 4 a. 8 s. c. 2 Praeterea, Ezech. XVIII, 20, dicitur: filius non portabit iniquitatem patris. Portaret autem si a patre in ipsum transiret. Ergo peccata proximorum parentum non transeunt in filios.

[62143] De malo, q. 4 a. 8 co. Respondeo. Dicendum quod super hoc Augustinus quaestionem movet in Enchiridio, et insolutam dimittit. Sed si diligenter consideretur, impossibile est quod peccata actualia proximorum parentum originaliter in posteros transeant. Ad cuius evidentiam notandum est, quod generans univocum naturam suae speciei communicat generato, et per consequens omnia accidentia quae speciem consequuntur; sicut enim homo generat hominem, ita risibilis risibilem. Si autem virtus generantis sit fortis, tradit similitudinem suam genito etiam quantum ad accidentia individualia. Sed hoc verum est de accidentibus quae aliqualiter ad corpus pertinent, non autem de accidentibus quae solum pertinent ad animam, maxime intellectivam, quae non est virtus in organo corporali: homo enim albus plerumque generat filium album et magnus magnum; nunquam autem grammaticus grammaticum, aut physicus physicum. Quia vero per peccatum gratiae donum privatur, oportet idem considerare in peccato quod consideratur in dono gratiae, quod tollitur per peccatum. Fuit autem in principio conditionis humanae quoddam donum gratuitum primo homini divinitus datum non ratione personae suae tantum, sed ratione totius naturae humanae ab eo derivandae, quod donum fuit originalis iustitia. Huius etiam doni virtus non solum residebat in superiori parte animae, quae est intellectiva, sed diffundebatur ad inferiores animae partes, quae continebantur virtute doni praedicti totaliter sub ratione; et ulterius usque ad corpus, in quo nihil poterat accidere, dono praedicto manente, quod contrariaretur unioni ipsius ad animam. Et ideo rationabiliter hoc donum fuisset ad posteros propagatum, propter duo: primo quidem, quia consequebatur naturam ex Dei munere, licet non ex ordine naturae; secundo, quia pertingebat usque ad corpus, quod per generationem traducitur. Hoc autem donum sublatum est per primum peccatum primi parentis; unde rationabiliter et peccatum illud propter easdem causas per originem ad posteros derivatur. Sed alia peccata actualia vel ipsius primi parentis, vel etiam aliorum opponuntur dono gratiae quod divinitus confertur alicui, ratione personae suae tantum, et iterum residet vis eius in sola anima intellectiva, neque derivatur ad corpus ut per huiusmodi gratiam tollatur corruptibilitas corpori. Et ideo nec ipsa gratia traducitur, nec etiam peccata actualia quorumcumque parentum, etiam ipsius Adae, praeter primum eius peccatum, traducuntur in posteros per modum originis. Possunt autem peccata actualia proximorum parentum derivari ad filios per imitationem, propter conversationem assiduam filiorum cum eis.

[62144] De malo, q. 4 a. 8 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale in uno homine est unum tantum; sed dicitur pluraliter: in peccatis concepit me mater mea, propter quatuor. Primo quidem secundum consuetudinem Scripturae in qua ponitur plurale pro singulari, ut patet Matth. II, 20: mortui sunt qui quaerebant animam pueri; quod dicitur pro solo Herode. Secundo, quia peccatum originale est quodammodo causa sequentium peccatorum; et ita virtute continet in se multa peccata. Tertio, quia in peccato actuali primi parentis, ex quo peccatum originale causatur, fuit multiplex peccati deformitas: fuit enim ibi superbia, inobedientia, gula et furtum. Quarto, quia corruptio originalis peccati ad diversas hominis partes pertinet: sed tamen propter hoc peccatum originale in homine non potest dici plura, nisi secundum quid.

[62145] De malo, q. 4 a. 8 ad 2 Ad secundum dicendum, quod Adam suo peccato actuali corrupit naturam humanam subtrahendo donum gratuitum, quod poterat transire in posteros; quod non fit per actualia peccata proximorum parentum, ut ex dictis patet; quamvis addant ad hanc corruptionem per subtractionem gratiae, vel aptitudinis ad ipsam gratiam, quae est donum personale.

[62146] De malo, q. 4 a. 8 ad 3 Et per hoc patet responsio ad tertium, quartum et quintum.

[62147] De malo, q. 4 a. 8 ad 6 Ad sextum dicendum, quod hoc dicitur, quia peccatum transit a parentibus in posteros quantum ad poenam. Verumtamen considerandum est quod duplex est poena. Una spiritualis, quae pertinet ad animam; et tali poena filius nunquam punitur pro patre; et hoc ideo quia anima filii non est ex anima patris, sed immediate causatur a Deo. Et haec ratio assignatur Ezech. XVIII, 4: sicut anima patris mea est, ita et anima filii mea est; et vers. 20: filius non portabit iniquitatem patris. Alia poena est corporalis, vel eorum quae ad corpus pertinent; et quantum ad hanc poenam filii pro parentibus puniuntur, praesertim quando conformantur parentibus in culpa; quantum enim ad corpus quod a parente traducitur, filius est aliquid patris.

[62148] De malo, q. 4 a. 8 ad 7 Ad septimum dicendum, quod poena temporalis qua filius quandoque punitur, habet pro causa culpam in patre praecedentem.

[62149] De malo, q. 4 a. 8 ad 8 Ad octavum dicendum, quod in quantum filius est aliquid patris, sic in poena filii punitur etiam pater.

[62150] De malo, q. 4 a. 8 ad 9 Ad nonum dicendum, quod sanguis Christi obligat filios Iudaeorum in quantum sunt imitatores paternae malitiae ipsam approbando.

[62151] De malo, q. 4 a. 8 ad 10 Ad decimum dicendum, quod in primo parente et in proximis parentibus fuimus secundum communicationem naturae, non tamen secundum communicationem in persona: et ideo peccato subtrahente donum naturae participamus, non autem peccato subtrahente donum personae.

[62152] De malo, q. 4 a. 8 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod hoc quod modo minus homines vivunt quam in principio mundi, non est propter aggravationem originalis peccati, neque propter continuam debilitationem naturae, ut quidam dicunt; alioquin per processum temporis semper magis et magis vita hominis breviaretur, quod patet esse falsum; cum modo tantum homines vivant sicut et in tempore David, qui dicebat: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Illa ergo diuturnitas vitae fuit ex virtute divina, ut genus humanum multiplicaretur.

[62153] De malo, q. 4 a. 8 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod a principio humani generis remedium contra originale peccatum adhiberi non potuit nisi per virtutem mediatoris Dei et hominis Iesu Christi. Fides ergo antiquorum cum aliqua protestatione fidei valebat parvulis ad salutem, non prout erat quidam actus meritorius credentium,- unde non requirebatur quod esset actus fidei formatae,- sed ex parte rei creditae, scilicet ipsius mediatoris. Sic enim et sacramenta, quae postea sunt instituta, valent, in quantum sunt quaedam fidei protestationes; unde non sequitur quod infidelitas parentum filiis noceret, nisi per accidens, sicut removens remedium peccati.

[62154] De malo, q. 4 a. 8 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod imaginatio est vis quaedam in organo corporali; unde ad speciem imaginatam mutatur spiritus corporeus, in quo fundatur vis formativa, quae operatur in semine; et ideo interdum aliqua imitatio fit in prole ex imaginatione parentis in ipso coitu, si sit fortis. Sed infectio peccati, maxime actualis, totaliter manet in anima, et non pertinet ad corpus. Unde non est simile.

[62155] De malo, q. 4 a. 8 ad 14 Ad decimumquartum dicendum quod ratio illa procedit ceteris paribus.

[62156] De malo, q. 4 a. 8 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod ratio illa procedit de transitu peccati quantum ad poenam corporalem.

[62157] De malo, q. 4 a. 8 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod magis contraheret homo peccatum a proximo parente quam a primo, si per peccatum proximi parentis tolleretur aliquod donum naturae, sicut per peccatum primi parentis est ablatum.

[62158] De malo, q. 4 a. 8 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod ille qui fornicatur, dicitur peccare in corpus suum non quia macula huius peccati sit in corpore, immo est in anima, sicut et gratia cui opponitur; sed quia completur hoc peccatum in corporis delectatione, et in quadam corporis resolutione; quod in nullo alio peccato contingit. Nam in peccato gulae non fit aliqua resolutio corporalis; in peccatis vero spiritualibus non est delectatio corporalis.


Quaestio 5
Prooemium

[62159] De malo, q. 5 pr. 1 Et primo quaeritur utrum poena originalis peccati sit carentia divinae visionis.

[62160] De malo, q. 5 pr. 2 Secundo utrum peccato originali debeatur poena sensibilis.

[62161] De malo, q. 5 pr. 3 Tertio utrum patiantur afflictionem interioris doloris qui decedunt cum solo originali.

[62162] De malo, q. 5 pr. 4 Quarto utrum mors et alii defectus huius vitae sint poenae originalis peccati.

[62163] De malo, q. 5 pr. 5 Quinto utrum mors et huiusmodi defectus sint homini naturales.


Articulus 1

[62164] De malo, q. 5 a. 1 tit. 1 Et primo quaeritur utrum sit conveniens poena originalis peccati carentia divinae visionis

[62165] De malo, q. 5 a. 1 tit. 2 Et videtur quod non.

[62166] De malo, q. 5 a. 1 arg. 1 Quia, ut dicitur II Physic., frustra est quod est ad finem quem non consequitur. Sed homo naturaliter ordinatur ad beatitudinem sicut ad finem ultimum: quae quidem beatitudo in divina visione consistit. Ergo frustra est homo, si non perveniat ad visionem divinam. Sed Deus propter peccatum originale non destitit causare hominum generationem, ut Damascenus dicit. Cum ergo in operibus Dei nihil sit frustra, videtur quod homo propter peccatum quod ex sua origine contrahit non incurrat reatum carentiae visionis divinae.

[62167] De malo, q. 5 a. 1 arg. 2 Praeterea, Ezech. XVIII, 4, dicitur: omnes animae meae sunt: sicut anima filii mea est, ita et anima patris mea est. Ex quo potest accipi, quod omnes animae immediate sunt a Deo creatae, et quod una non traducitur ab alia. Ergo poena quae tantum pertinet ad animam, non debet aliquis puniri pro peccato originali, quod a primo parente traducitur. Sed carentia divinae visionis est poena ad solam animam pertinens, sicut et ipsa visio divina solius animae est. Ergo carentia divinae visionis non est poena debita originali peccato.

[62168] De malo, q. 5 a. 1 arg. 3 Praeterea, August. dicit in Enchir., quod mitissima est poena eorum qui pro solo peccato originali puniuntur. Sed Chrysostomus dicit super Matthaeum, quod carentia divinae visionis est maxima poenarum, et intolerabilior quam Gehenna. Ergo carentia visionis divinae non est conveniens poena originalis peccati.

[62169] De malo, q. 5 a. 1 arg. 4 Sed diceretur, quod sola carentia visionis divinae est minor poena quam carentia visionis divinae cum poena sensus, quae debetur peccato actuali.- Sed contra, poena, cum sit quoddam malum in privatione alicuius boni consistit. Sed proportio privationum ad invicem est sicut proportio eorum quae privantur; sic enim surditas se habet ad caecitatem sicut auditus ad visum. Sed per carentiam divinae visionis privatur homo Deo; per poenam autem sensus privatur quodam bono creato, scilicet sensus delectatione, vel aliquo huiusmodi. Bonum autem creatum additum bono increato, non facit magis beatum: dicit enim Augustinus in libro Confess., ad Deum loquens: qui te et illa novit, scilicet creaturas, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus. Ergo qui privatur bono increato solo per carentiam visionis divinae, non est minus miser quam ille qui cum hoc patitur poenam sensus.

[62170] De malo, q. 5 a. 1 arg. 5 Sed dicendum, quod licet non sit minus beatus quantum ad praemium essentiale, est tamen minus beatus quantum ad praemium accidentale.- Sed contra, praemium accidentale accidentaliter se habet ad beatitudinem. Sed per intensionem accidentis non intenditur id cuius est accidens; non enim si homo est magis albus, propter hoc fit magis homo. Ergo beatitudo, quae essentialiter consistit in fruitione summi boni, non intenditur per quodcumque bonum creatum additum.

[62171] De malo, q. 5 a. 1 arg. 6 Praeterea, cum bonum increatum in infinitum excedat bonum creatum, comparatur bonum creatum ad bonum increatum sicut punctus ad lineam. Sed linea non efficitur maior per adiectionem puncti. Ergo nec per additionem boni creati fit maior beatitudo, quae consistit in fruitione boni increati.

[62172] De malo, q. 5 a. 1 arg. 7 Sed dicendum, quod quamvis Deus sit bonum infinitum, tamen visio Dei non est bonum infinitum, quia Deus ab intellectu creato finite videtur; et ita qui privatur visione divina non privatur bono infinito.- Sed contra, cuicumque subtrahitur sua perfectio, privatur sua perfectione. Sed visio est perfectio videntis. Ergo cuicumque subtrahitur visio, privatur ipso viso; et sic cum ipsum visum sit bonum infinitum, qui privatur Dei visione privatur bono infinito.

[62173] De malo, q. 5 a. 1 arg. 8 Praeterea, ipse Deus est hominis merces, qui ad Abraham dixit: ego dominus merces magna nimis, Gen. XV, 1. Ergo qui privatur ultima mercede, quae consistit in divina visione, privatur ipso Deo qui est bonum infinitum.

[62174] De malo, q. 5 a. 1 arg. 9 Praeterea, peccato originali debetur minor poena quam peccato veniali; alioquin poena peccati originalis non esset mitissima, ut dicit Augustinus. Sed peccato veniali debetur poena sensibilis, non autem carentia visionis divinae. Cum ergo indubitanter carentia visionis divinae sine poena sensus sit maior quam poena sensus sine carentia visionis divinae, videtur quod peccato originali non debeatur pro poena carentia visionis divinae.

[62175] De malo, q. 5 a. 1 arg. 10 Sed dicendum, quod peccato veniali debetur carentia divinae visionis ad tempus, sicut et poena sensus.- Sed contra, aeternitas addita plus aggravat poenam carentiae visionis divinae quam poena sensibilis temporalis; unde nullus tam male dispositus est qui non vellet potius quamcumque poenam temporalem subire quam perpetua visione divina carere. Si ergo peccatum originale punitur perpetua carentia visionis divinae, magis punitur quam peccatum veniale; et ita non est mitissima eorum poena.

[62176] De malo, q. 5 a. 1 arg. 11 Praeterea, secundum leges dicimus: dignus est misericordia qui alieno vitio laboravit. Sed ille qui punitur pro solo peccato originali, laboravit alieno vitio, scilicet primi parentis. Ergo dignus est misericordia. Non ergo ei debetur poena gravissima, quae est carentia visionis divinae.

[62177] De malo, q. 5 a. 1 arg. 12 Praeterea, Augustinus dicit in libro de duabus animabus: reum tenere quemcumque quia non fecit quod facere non potuit, summae iniustitiae et insaniae est. Sed nihil tale cadit in Deum. Cur ergo puer qui nascitur, vitare non potuerit originale peccatum, videtur quod ex hoc non incurrat reatum alicuius poenae.

[62178] De malo, q. 5 a. 1 arg. 13 Praeterea, peccatum originale est privatio originalis iustitiae, ut Augustinus dicit. Sed habenti originalem iustitiam, cum possit non habere gratiam, non debetur visio divina. Ergo nec peccato originali respondet perpetua carentia visionis divinae.

[62179] De malo, q. 5 a. 1 arg. 14 Praeterea, ut legitur Gen. III, 12, Adam se excusavit dicens: mulier quam dedisti mihi, dedit mihi et comedi: fuissetque sufficiens excusatio, et poenam non mereretur, si suggestioni mulieris resistere non potuisset. Sed Deus dedit carnem animae, cuius infectioni resistere non potest. Ergo non videtur quod ex hoc obligetur ad aliquam poenam.

[62180] De malo, q. 5 a. 1 arg. 15 Praeterea, homini in naturalibus constituto, etiam si nunquam peccasset deberetur ei carentia visionis divinae, ad quam pervenire non potuit nisi per gratiam. Sed poena proprie debetur peccato. Ergo carentia visionis divinae non potest dici poena peccati originalis.

[62181] De malo, q. 5 a. 1 s. c. 1 Sed contra. Est quod Gregorius dicit in IV Moralium: peregrina mens lucem, ut est, videre non valet, quia hanc ei captivitas suae damnationis abscondit.

[62182] De malo, q. 5 a. 1 s. c. 2 Praeterea, Innocentius III, dicit in decretalibus, quod originali peccato debetur pro poena carentia visionis divinae.

[62183] De malo, q. 5 a. 1 co. Respondeo. Dicendum quod conveniens poena originalis peccati est carentia visionis divinae. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod cum ad perfectionem alicuius rei duo pertinere videantur; quorum primum est quod sit capax alicuius boni magni, vel actu habeat illud, aliud vero est quod exteriori auxilio non indigeat in nullo vel in paucis. Prima conditio praeponderat secundae: multo enim melius est quod est capax magni boni, quamvis ad illud obtinendum indigeat multis auxiliis, quam illud quod non est capax nisi parvi boni, quod tamen absque exteriori auxilio vel cum pauco auxilio consequi potest; sicut melius dispositum dicimus esse corpus alicuius hominis si possit consequi perfectam sanitatem, licet multis auxiliis medicinae, quam si possit consequi solum sanitatem quamdam imperfectam absque auxilio medicinae. Creatura ergo rationalis in hoc praeeminet omni creaturae, quod capax est summi boni per divinam visionem et fruitionem, licet ad hoc consequendum naturae propriae principia non sufficiant, sed ad hoc indigeat auxilio divinae gratiae. Sed circa hoc considerandum est, quod aliquod divinum auxilium necessarium est communiter omni creaturae rationali, scilicet auxilium gratiae gratum facientis, qua quaelibet creatura rationalis indiget, ut possit pervenire ad beatitudinem perfectam, secundum illud apostoli Rom. VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Sed praeter hoc auxilium necessarium fuit homini aliud supernaturale auxilium, ratione suae compositionis. Est enim homo compositus ex anima et corpore, et ex natura intellectuali et sensibili; quae quodammodo si suae naturae relinquantur, intellectum aggravant et impediunt, ne libere ad summum fastigium contemplationis pervenire possit. Hoc autem auxilium fuit originalis iustitia, per quam mens hominis si subderetur Deo, ei subderentur totaliter inferiores vires et ipsum corpus, neque ratio impediretur quo minus posset in Deum tendere. Et sicut corpus est propter animam, et sensus propter intellectum; ita hoc auxilium, quo continetur corpus sub anima, et vires sensitivae sub mente intellectuali, est quasi dispositio quaedam ad illud auxilium quo mens humana ordinatur ad videndum Deum et ad fruendum ipso. Hoc autem auxilium originalis iustitiae subtrahitur per peccatum originale, ut supra ostensum est. Cum autem aliquis peccando abiicit a se illud per quod disponebatur ad aliquod bonum acquirendum, meretur ut ei subtrahatur illud bonum ad quod obtinendum disponebatur, et ipsa subtractio illius boni est conveniens poena eius: et ideo conveniens poena peccati originalis est subtractio gratiae, et per consequens visionis divinae, ad quam homo per gratiam ordinatur.

[62184] De malo, q. 5 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod homo frustra et vane factus esset, si beatitudinem consequi non posset, sicut quaelibet res quae non potest consequi ultimum finem. Unde ne homo frustra et vane factus esset, cum peccato originali nascens, a principio humani generis proposuit Deus homini remedium, per quod ab hac vanitate liberaretur, scilicet ipsum mediatorem Deum et hominem Iesum Christum per cuius fidem impedimentum peccati originalis subtrahi posset. Unde in Psalm. LXXXVIII, 48, dicitur: memorare quae mea substantia; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Quod exponens Glossa, dicit, quod David petit incarnationem filii, qui de sua substantia carnem assumpturus erat, et per ipsum homines erant a vanitate liberandi.

[62185] De malo, q. 5 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod anima huius pueri qui sine Baptismo decedit, non punitur carentia visionis divinae propter peccatum Adae, secundum quod fuit personale peccatum eius; sed punitur pro infectione originalis culpae, quam incurrit ex unione ad corpus quod a primo parente traducitur secundum seminalem rationem. Iniustum enim esset ut derivaretur reatus poenae nisi et derivaretur infectio culpae; unde apostolus, Rom. V, 12, praemittit derivationem culpae derivationi poenae, dicens: per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors.

[62186] De malo, q. 5 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod gravitas alicuius poenae potest attendi dupliciter. Uno modo ex parte ipsius boni quod privatur per malum poenae; et sic carentia visionis divinae et fruitionis Dei, est gravissima poenarum. Alio modo per comparationem ad eum qui punitur; et sic tanto est gravior poena, quanto id quod subtrahitur est magis proprium et connaturale ei cui subtrahitur; sicut magis diceremus puniri hominem si auferretur ei patrimonium suum, quam si impediretur ne perveniret ad regnum quod ei non debetur. Et per hunc modum dicitur esse mitissima omnium poenarum sola carentia visionis divinae, in quantum visio divinae essentiae est quoddam bonum omnino supernaturale.

[62187] De malo, q. 5 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod bonum creatum additum bono increato non facit maius bonum, nec magis beatum. Cuius ratio est, quia si duo participantia coniungantur, augeri potest in eis id quod participatur; sed si participans addatur ei quod est per essentiam tale, non facit aliquid maius; sicut duo calida adiuncta ad invicem, possunt facere magis calidum; sed si esset aliquid quod esset calor per essentiam suam subsistens, ex nullius calidi additione intenderetur. Cum ergo Deus sit ipsa essentia bonitatis, ut Dionysius dicit in Lib. de Divin. Nomin., omnia autem alia sint bona per participationem, ex nullius boni additione fit Deus magis bonus; quia cuiuslibet rei alterius bonitas continetur in ipso. Unde cum beatitudo nihil sit aliud quam adeptio boni perfecti, quodcumque aliud bonum superaddatur divinae visioni aut fruitioni, non faciet magis beatum; alioquin Deus esset factus beatior condendo creaturas. Nec tamen est eadem ratio de beatitudine et miseria; quia sicut beatitudo consistit in coniunctione ad Deum, ita miseria consistit in recessu a Deo; a cuius quidem similitudine et participatione recedit quis per cuiuslibet boni privationem; unde quodlibet bonum privatum facit magis miserum, licet non quodlibet bonum additum faciat magis beatum; quia per bonum additum homo non magis Deo adhaeret quam si ei immediate coniungatur; sed per bonum subtractum magis ab eo elongatur.

[62188] De malo, q. 5 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod additio praemii accidentalis non facit magis beatum; quia praemium accidentale attenditur secundum aliquod bonum creatum, vera autem beatitudo hominis attenditur solum secundum bonum increatum. Sed sicut bonum creatum est quaedam similitudo et participatio boni increati, ita adeptio boni creati est quaedam similitudinaria beatitudo, per quam tamen vera beatitudo non augetur.

[62189] De malo, q. 5 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod sicut punctum non auget lineam, ita bonum creatum non auget beatitudinem.

[62190] De malo, q. 5 a. 1 ad 7 Septimum et octavum concedimus: qui enim divina visione et fruitione privatur, ipso Deo privatur.

[62191] De malo, q. 5 a. 1 ad 9 Ad nonum dicendum, quod peccatum veniale originali comparatum, quodammodo est maius, et quodammodo est minus. Peccatum enim veniale comparatum huic personae vel illi, magis habet de ratione peccati quam peccatum originale; quia peccatum veniale est peccatum voluntarium voluntate huius personae, non autem peccatum originale. Sed originale peccatum comparatum ad naturam est gravius; quia privat naturam maiori bono quam peccatum veniale privet personam, scilicet bono gratiae; et propter hoc debetur ei carentia visionis divinae; quia ad visionem divinam non pervenitur nisi per gratiam, quam veniale peccatum non excludit.

[62192] De malo, q. 5 a. 1 ad 10 Ad decimum dicendum, quod perpetuitas poenae consequitur perpetuitatem culpae, quae provenit ex carentia gratiae; quia culpa non potest remitti nisi per gratiam. Et quia per peccatum originale excluditur gratia, non autem per peccatum veniale: ideo peccato originali debetur poena perpetua, non autem peccato veniali.

[62193] De malo, q. 5 a. 1 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod iste puer decedens sine Baptismo, laboravit quidem vitio alieno quantum ad causam, quia scilicet peccatum ab alio traxit; laboravit tamen vitio proprio, in quantum a primo parente culpam contraxit; et ideo dignus est misericordia diminuente, non tamen totaliter relaxante.

[62194] De malo, q. 5 a. 1 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod puer iste sine Baptismo decedens non habet reatum ex hoc quod non fecit aliquid, hoc enim esset peccatum omissionis; sed habet reatum ex eo quod infectionem culpae originalis contraxit.

[62195] De malo, q. 5 a. 1 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod ratio illa procedit secundum opinionem ponentium quod gratia gratum faciens non includatur in ratione originalis iustitiae; quod tamen credo esse falsum, quia cum originalis iustitia primordialiter consistat in subiectione humanae mentis ad Deum, quae firma esse non potest nisi per gratiam, iustitia originalis sine gratia esse non potuit. Et ideo habenti originalem iustitiam debebatur visio divina. Sed tamen praedicta opinione supposita, adhuc ratio non concludit, quia, licet originalis iustitia gratiam non includeret, tamen erat quaedam dispositio quae praeexigebatur ad gratiam: et ideo quod contrariatur originali iustitiae, contrariatur etiam gratiae sicut quod contrariatur iustitiae naturali, contrariatur gratiae, ut furtum, homicidium et alia huiusmodi.

[62196] De malo, q. 5 a. 1 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod si vir non potuisset resistere persuasioni mulieris, sufficienter excusatus fuisset a peccato actuali, quod propria voluntate committitur; et sic etiam anima huius pueri excusata est a reatu actualis peccati, non autem a reatu originalis, cuius infectionem contrahit per unionem ad carnem.

[62197] De malo, q. 5 a. 1 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod homo in solis naturalibus constitutus careret quidem visione divina, si sic decederet; sed tamen non competeret ei debitum non habendi. Aliud est enim non debere habere, quod non habet rationem poenae, sed defectus tantum; et aliud debere non habere, quod habet rationem poenae.


Articulus 2

[62198] De malo, q. 5 a. 2 tit. 1 Secundo quaeritur utrum peccato originali debeatur poena sensus

[62199] De malo, q. 5 a. 2 tit. 2 Et videtur quod sic.

[62200] De malo, q. 5 a. 2 arg. 1 Dicit enim Augustinus in Hypognost., quod parvuli decedentes sine Baptismo experientur Gehennam. Sed Gehenna nominat poenam sensus. Ergo peccato originali debetur poena sensus.

[62201] De malo, q. 5 a. 2 arg. 2 Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de fide ad Petrum: firmiter tene et nullatenus dubites, parvulos qui sine sacramento Baptismatis de hoc saeculo transierunt, aeterno supplicio puniendos. Sed supplicium nominat poenam sensus. Ergo peccato originali debetur poena sensus.

[62202] De malo, q. 5 a. 2 arg. 3 Praeterea, Gregorius dicit in IX Moral., super illud Iob: multiplicabit vulnera mea sine causa, quod a culpa originali sacramenta non liberant; et licet ex proprio nihil egerint, tamen illuc ad tormenta perveniunt. Sed tormentum nominat poenam sensus. Ergo peccato originali debetur poena sensus.

[62203] De malo, q. 5 a. 2 arg. 4 Praeterea, peccatum originale huius pueri videtur esse eiusdem speciei cum peccato actuali primi parentis, cum procedat ab eo sicut effectus a propria causa. Sed peccato actuali primi parentis debetur poena sensus. Ergo et peccato originali huius pueri.

[62204] De malo, q. 5 a. 2 arg. 5 Praeterea, agens coniunctum passibili inducit poenam sensus. Sed animae puerorum sunt passibiles, et etiam corpora post resurrectionem; cum non habeant dotem impassibilitatis. Ergo ad praesentiam ignis poenam sensus patientur.

[62205] De malo, q. 5 a. 2 arg. 6 Praeterea, post iudicium poena peccatorum consummabitur. Sed poena puerorum sine Baptismo decedentium, qui pro solo originali puniuntur, non posset post iudicium consummari, nisi carentiae visionis divinae, quam nunquam non sustinent, aliqua poena sensus adderetur. Ergo peccato originali debetur poena sensus.

[62206] De malo, q. 5 a. 2 arg. 7 Praeterea, poena debetur culpae. Sed causa peccati originalis est caro. Cum ergo carni non debeatur aliqua poena nisi sensus, videtur quod peccato originali debeatur maxime poena sensus.

[62207] De malo, q. 5 a. 2 arg. 8 Praeterea, si aliquis decedat cum peccato originali et veniali simul, patietur perpetuo poenam sensus. Sed poena perpetua non debetur peccato veniali. Ergo debetur peccato originali poena sensibilis perpetua.

[62208] De malo, q. 5 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Est quod Bernardus dicit, quod sola propria voluntas ardet in Inferno. Sed originale peccatum non est peccatum propriae voluntatis, immo consequitur ex voluntate aliena. Ergo peccato originali non debetur poena sensus.

[62209] De malo, q. 5 a. 2 s. c. 2 Praeterea, Innocentius III dicit in decretali, quod poena sensus debetur peccato actuali. Sed originale peccatum non est actuale. Ergo ei poena sensus non debetur.

[62210] De malo, q. 5 a. 2 co. Respondeo. Dicendum quod communiter dicitur: peccato originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet carentia visionis divinae. Et hoc videtur esse rationabile propter tria. Primo quidem, quia persona quaelibet est alicuius naturae suppositum; et ideo ad ea quae sunt naturae, per se et immediate ordinatur; ad ea vero quae sunt supra naturam, ordinatur mediante natura. Quod ergo detrimentum aliquod patiatur aliqua persona in his quae sunt supra naturam, potest contingere vel ex vitio naturae, vel ex vitio personae; quod autem detrimentum patiatur in his quae sunt naturae, hoc non videtur posse contingere nisi propter vitium proprium personae. Ut autem ex praemissis patet, peccatum originale est vitium naturae, peccatum autem actuale est vitium personae. Gratia autem et visio divina sunt supra naturam humanam; et ideo privatio gratiae et carentia visionis divinae debentur alicui personae non solum propter actuale peccatum, sed etiam propter originale. Poena autem sensus opponitur integritati naturae et bonae eius habitudini, et ideo poena sensus non debetur alicui nisi propter peccatum actuale. Secundo, quia poena proportionatur culpae et ideo peccato actuali mortali, in quo invenitur aversio ab incommutabili bono et conversio ad bonum commutabile debetur et poena damni, scilicet carentia visionis divinae respondens aversioni et poena sensus respondens conversioni. Sed in peccato originali non est conversio, sed sola aversio, vel aliquid aversioni respondens, scilicet destitutio animae a iustitia originali: et ideo peccato originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet carentia visionis divinae. Tertio, quia poena sensus nunquam debetur habituali dispositioni: non enim aliquis punitur ex hoc quod est habilis ad furandum, sed ex hoc quod actu furatur; sed habituali privationi absque omni actu debetur aliquod damnum; puta, qui non habet scientiam litterarum ex hoc ipso indignus est promotione ad episcopalem dignitatem. In peccato autem originali invenitur quidem concupiscentia per modum habitualis dispositionis, quae parvulum facit habilem ad concupiscendum, ut Augustinus dicit, adultum autem actu concupiscentem. Et ideo parvulo defuncto cum originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni: quia scilicet non est idoneus perduci ad visionem divinam propter privationem originalis iustitiae.

[62211] De malo, q. 5 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod nomen tormenti, supplicii, Gehennae, et cruciatus, vel si quid simile in dictis sanctorum inveniatur est large accipiendum pro poena, ut ponatur species pro genere. Ideo autem sancti tali modo loquendi usi sunt, ut detestabilem redderent errorem Pelagianorum, qui asserebant in parvulis nullum peccatum esse, nec eis aliquam poenam deberi.

[62212] De malo, q. 5 a. 2 ad 2 Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium et ad omnia similia.

[62213] De malo, q. 5 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod in uno peccato primi parentis omnes peccaverunt, ut apostolus dicit Rom. V, 12, sed ad illud unum peccatum non omnes eodem modo se habent; pertinet enim illud peccatum ad Adam per propriam voluntatem, et est eius actuale peccatum: et ideo ei pro huiusmodi peccato poena actualis debebatur, sed ad alios pertinet per originem, et non per actualem voluntatem; et ideo aliis pro huiusmodi peccato non debetur poena sensus.

[62214] De malo, q. 5 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod in statu futurae vitae, ignis et alia huiusmodi activa non agunt in animas aut in corpora hominum secundum necessitatem naturae, sed magis secundum ordinem divinae iustitiae: quia ille status est recipiendi pro meritis. Unde cum divina iustitia non exigat quod pueris, qui cum solo originali peccato decedunt, poena sensus debeatur, nihil ab huiusmodi activis tales patientur.

[62215] De malo, q. 5 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod poena puerorum cum originali decedentium, post iudicium consummabitur in quantum ipsi qui punientur hac poena, consummati erunt per corporum resumptionem.

[62216] De malo, q. 5 a. 2 ad 7 Ad septimum dicendum quod quamvis peccatum originale per carnem derivetur ad animam, non tamen habet rationem culpae nisi secundum quod pertingit ad animam; et ideo poena non debetur dispositioni carnis; et si aliquando caro puniatur, hoc est propter animae culpam.

[62217] De malo, q. 5 a. 2 ad 8 Ad octavum dicendum, quod haec positio non videtur multis esse possibilis, quod aliquis decedat cum peccato originali et veniali tantum: quia defectus aetatis quamdiu excusat a peccato mortali, multo magis excusat a peccato veniali propter defectum usus rationis. Postquam vero usum rationis habent, tenentur salutis suae curam agere: quod si fecerint, iam absque peccato originali erunt, gratia superveniente: si autem non fecerint, talis omissio est eis peccatum mortale. Si tamen esset possibile quod aliquis cum peccato originali et veniali decederet, dico quod puniretur poena sensus aeterna. Aeternitas enim poenae, ut dictum est, concomitatur carentiam gratiae, ex qua provenit aeternitas culpae. Et inde est quod peccatum veniale in eo qui decedit cum mortali, quia nunquam remittitur, aeterna poena punitur propter gratiae carentiam. Et similis ratio esset, si quis decederet cum originali et veniali peccato.


Articulus 3

[62218] De malo, q. 5 a. 3 tit. 1 Tertio quaeritur utrum patiantur afflictionem interioris doloris qui cum solo originali decedunt

[62219] De malo, q. 5 a. 3 tit. 2 Et videtur quod sic.

[62220] De malo, q. 5 a. 3 arg. 1 Omne enim quod naturaliter desideratur, si non habeatur quando est tempus habendi, causat afflictionem et dolorem; sicut patet, si quis cibum non habeat quando est naturae necessarius. Sed homo naturaliter appetit beatitudinem: tempus autem habendi ipsam est post hanc vitam. Cum ergo illi qui cum peccato originali decedunt, beatitudinem non consequantur, quia carent visione divina, videtur quod afflictionem patiantur.

[62221] De malo, q. 5 a. 3 arg. 2 Praeterea, sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi, ita non baptizati se habent ad demeritum Adae. Sed pueri baptizati gaudent propter meritum Christi. Ergo pueri non baptizati dolent propter demeritum Adae.

[62222] De malo, q. 5 a. 3 arg. 3 Praeterea, de ratione poenae est quod sit contraria voluntati. Sed omne quod est contrarium voluntati est contristans, ut auctor est philosophus in V Metaphys. Ergo si patiuntur aliquam poenam, oportet quod inde tristentur.

[62223] De malo, q. 5 a. 3 arg. 4 Praeterea, in perpetuum separari ab eo quem quis amat est maxime afflictivum. Sed pueri naturaliter Deum amant. Ergo cum sciant se ab eo in perpetuum separatos, videtur quod hoc non possit esse sine afflictione.

[62224] De malo, q. 5 a. 3 s. c. Sed contra, dolor poenae, seu afflictio poenae debetur delectationi culpae secundum illud Apoc. XVIII, 7: quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Sed in peccato originali nulla fuit delectatio. Ergo neque in poena erit aliquis dolor sive afflictio.

[62225] De malo, q. 5 a. 3 co. Respondeo. Dicendum quod aliqui posuerunt quod pueri sentient aliquem dolorem vel afflictionem interiorem ex carentia visionis divinae, licet iste dolor non habeat in eis rationem vermis conscientiae: quia non sunt sibi conscii quod in eorum potestate fuerit culpam originalem vitare. Sed nulla ratio videtur esse quare subtrahatur eis exterior poena sensus, si attribuitur eis interior afflictio, quae est multo magis poenalis, et magis opponitur mitissimae poenae, quam Augustinus eis attribuit. Et ideo aliis videtur et melius, quod nullam afflictionem etiam interiorem sentiant. Et huius rationem aliqui diversimode assignant. Quidam enim dicunt, quod animae puerorum cum originali decedentium sunt in tantis tenebris ignorantiae constitutae quod nesciunt se ad beatitudinem esse factas, nec aliquid circa hoc cogitant, et ideo nullam patiuntur de hoc afflictionem. Sed hoc non videtur convenienter dici. Primo quidem, quia cum in pueris non sit peccatum actuale quod est proprie peccatum personale non debetur eis ut detrimentum aliquod patiantur in naturalibus bonis secundum rationem supra assignatam. Est autem naturale animae separatae, ut non minus, sed magis in cognitione vigeat quam animae quae sunt hic; et ideo non est probabile quod tantam ignorantiam patiantur. Secundo, quia secundum hoc illi qui sunt damnati in Inferno, melioris conditionis essent quantum ad nobiliorem sui partem, scilicet intellectum, in minoribus ignorantiae tenebris existentes; et nullus est, ut Augustinus dicit, qui non mallet dolorem pati cum sana mente quam gaudere insanus. Et ideo alii assignant causam huius quod non affliguntur, ex dispositione voluntatis ipsorum. Non enim post mortem in anima mutatur dispositio voluntatis neque in bonum neque in malum. Unde cum pueri ante usum rationis non habeant actum inordinatum voluntatis, neque etiam post mortem habebunt. Non est autem absque inordinatione voluntatis quod aliquis doleat se non habere quod nunquam potuit adipisci; sicut inordinatum esset, si aliquis rusticus doleat de hoc quod non esset regnum adeptus. Quia ergo pueri post mortem sciunt se nunquam potuisse illam gloriam caelestem adipisci, ex eius carentia non dolebunt. Possumus tamen utrumque coniungentes mediam viam tenere, ut dicamus quod animae puerorum naturali quidem cognitione non carent, qualis debetur animae separatae secundum suam naturam, sed carent supernaturali cognitione, quae hic in nobis per fidem plantatur, eo quod nec hic fidem habuerunt in actu, nec sacramentum fidei susceperunt. Pertinet autem ad naturalem cognitionem quod anima sciat se propter beatitudinem creatam, et quod beatitudo consistit in adeptione perfecti boni; sed quod illud bonum perfectum, ad quod homo factus est, sit illa gloria quam sancti possident, est supra cognitionem naturalem. Unde apostolus dicit, I ad Cor. II, 9, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se: et postea subdit: nobis autem revelavit Deus per spiritum suum: quae quidem revelatio ad fidem pertinet. Et ideo se privari tali bono, animae puerorum non cognoscunt, et propter hoc non dolent; sed hoc quod per naturam habent, absque dolore possident.

[62226] De malo, q. 5 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod animae puerorum in peccato originali decedentium cognoscunt quidem beatitudinem in generali secundum communem rationem, non autem in speciali; et ideo de eius amissione non dolent.

[62227] De malo, q. 5 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod, sicut apostolus dicit Rom., V, 15, maius est donum Christi quam peccatum Adae; et ideo non oportet, si pueri baptizati gaudent propter meritum Christi, quod non baptizati doleant propter peccatum Adae.

[62228] De malo, q. 5 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod poena non semper respondet actuali voluntati; puta, cum aliquis absens infamatur, aut etiam bonis suis spoliatur se ignorante: sed oportet quod poena semper sit vel contra actualem voluntatem, vel etiam habitualem, vel saltem contra inclinationem naturalem, ut supra, dictum est, cum de malo poenae ageretur.

[62229] De malo, q. 5 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod pueri in originali decedentes, sunt quidem separati a Deo perpetuo quantum ad amissionem gloriae quam ignorant, non tamen quantum ad participationem naturalium bonorum quae cognoscunt.


Articulus 4

[62230] De malo, q. 5 a. 4 tit. 1 Quarto quaeritur utrum mors et alii defectus huius vitae sint poena originalis peccati

[62231] De malo, q. 5 a. 4 tit. 2 Et videtur quod non.

[62232] De malo, q. 5 a. 4 arg. 1 Dicit enim Seneca: mors est hominis natura, non poena. Eadem ergo ratione nec alii defectus qui ad mortem ordinantur.

[62233] De malo, q. 5 a. 4 arg. 2 Praeterea, quidquid communiter invenitur in multis, convenit eis ratione alicuius quod in eis communiter invenitur. Sed mors et alii defectus ad ipsam ordinati, communes sunt homini et aliis animalibus. Ergo secundum aliquid commune inveniuntur in eis. Sed aliis animalibus non conveniunt ratione culpae, quae in eis esse non potest. Ergo nec hominibus; et sic non sunt poena originalis peccati.

[62234] De malo, q. 5 a. 4 arg. 3 Praeterea, poena debet esse proportionabilis peccato, Deut. XXV, 2: pro mensura delicti erit et plagarum modus. Sed culpa originalis est aequalis omnibus qui ex Adam nascuntur; defectus autem praedicti non sunt aequales: quia quidam statim nascuntur aegrotativi, quidam diversimode laesi, quidam bene dispositi. Huiusmodi ergo defectus non sunt poena originalis peccati.

[62235] De malo, q. 5 a. 4 arg. 4 Praeterea, huiusmodi defectus sunt quaedam poena sensus. Sed poena sensus debetur peccato propter conversionem indebitam ad bonum commutabile: quae quidem conversio non est in originali peccato. Ergo huiusmodi defectus non respondet ei pro poena.

[62236] De malo, q. 5 a. 4 arg. 5 Praeterea, gravius puniuntur homines post hanc vitam quam in hac vita. Sed post hanc vitam non debetur peccato originali poena sensus, ut dictum est. Ergo nec in hac vita; et sic idem quod prius.

[62237] De malo, q. 5 a. 4 arg. 6 Praeterea, poena respondet culpae. Sed culpa pertinet ad hominem in quantum est homo. Cum ergo mors et alia huiusmodi non sint hominis in eo quod homo, quia etiam aliis insunt; videtur quod huiusmodi defectus non sint poenae.

[62238] De malo, q. 5 a. 4 arg. 7 Praeterea, peccatum originale est privatio originalis iustitiae, quae inerat homini secundum animam. Sed huiusmodi defectus pertinent ad corpus. Non ergo respondent peccato originali pro poena.

[62239] De malo, q. 5 a. 4 arg. 8 Praeterea, si Adam non peccasset, filii eius peccare potuissent; et si peccassent, morerentur. Sed non propter originale peccatum, quod in eis non fuisset. Ergo mors non est poena peccati originalis.

[62240] De malo, q. 5 a. 4 s. c. 1 Sed contra. Est quod dicitur Rom. VI, V, 23: stipendia peccati mors; et Rom. cap. VIII, 10: corpus mortuum est propter peccatum.

[62241] De malo, q. 5 a. 4 s. c. 2 Praeterea, Gen. II, 17, dicitur: quacumque die comederitis, morte moriemini.

[62242] De malo, q. 5 a. 4 s. c. 3 Praeterea, Augustinus dicit in XIII de Trinit., et XV de Civit. Dei, et contra epistolam fundamenti, quod huiusmodi defectus veniunt de damnatione peccati. Isidorus etiam dicit in libro de summo bono, quod si homo non peccasset, nec eum aqua submergeret, nec ignis combureret, nec alia huiusmodi provenirent. Ergo omnes huiusmodi defectus sunt poena peccati originalis.

[62243] De malo, q. 5 a. 4 co. Respondeo. Dicendum quod, absque omni dubio secundum fidem Catholicam tenendum est, quod mors et omnes huiusmodi defectus praesentis vitae, sunt poena peccati originalis. Sed sciendum est, quod duplex est poena. Una quidem quasi taxata pro peccato, alia vero concomitans: sicut videmus quod iudex pro aliquo crimine facit aliquem hominem excaecari; sed ad caecitatem eius consequuntur multa incommoda, puta quod mendicat, et alia huiusmodi: sed ipsa caecitas est poena taxata pro peccato: ad hoc enim intendit iudex ut peccantem visu privet, sed defectus consequentes non ponderat; unde contingit quod si plures propter idem peccatum excaecentur, in uno consequuntur plura incommoda quam in alio. Nec tamen hoc redundat in iudicis iniustitiam: quia huiusmodi incommoda non erant ab eo pro peccato inflicta, sed consequebantur per accidens quantum ad eius intentionem. Et similiter potest dici in proposito. Nam homini in primordio suae conditionis fuerat a Deo datum quoddam auxilium originalis iustitiae, per quod praeservabatur ab omnibus huiusmodi defectibus: quo quidem auxilio privata est tota humana natura propter peccatum primi parentis, ut ex supradictis patet: ad cuius auxilii privationem consequuntur diversa incommoda, quae diversimode inveniuntur in diversis, licet habeant aequalem culpam originalis peccati. Hoc tamen interesse videtur inter Deum punientem et hominem iudicem, quod homo iudex non potest praevidere eventus sequentes, unde nec eos potest ponderare, dum infert poenam pro culpa; propter quod rationabiliter huiusmodi incommodorum inaequalitas, eius iustitiae non derogat; sed Deus omnes eventus futuros praenoscit, unde videretur ad eius iniustitiam pertinere, si aequaliter subiacentibus culpae, inaequaliter huiusmodi incommoda provenirent. Ad hanc ergo dubitationem tollendam posuit Origenes, quod animae antequam corporibus unirentur, diversa merita habuerunt, pro quorum diversitate consequuntur in corporibus quibus uniuntur, maiora vel minora incommoda; et inde est, ut ipse dicit, quod quidam mox nati vexantur a Daemone, vel caeci nascuntur, vel aliqua huiusmodi incommoda patiuntur. Sed hoc repugnat apostolicae doctrinae; dicit enim apostolus, Rom. IX, 11, de Iacob et Esau loquens: cum nondum nati essent aut aliquid boni vel mali egissent, et cetera. Eadem autem est ratio de omnibus. Unde non est dicendum, quod animae habuerint merita bona vel mala, antequam corporibus unirentur. Est etiam contra rationem. Nam cum naturaliter anima sit pars humanae naturae, imperfecta est sine corpore existens, sicut est quaelibet pars separata a toto. Inconveniens autem fuisset quod Deus ab imperfectis suam operationem inciperet; unde non est rationabile quod animam creaverit ante corpus, sicut neque quod manum formaverit extra hominem. Et ideo aliter est dicendum, quod huiusmodi diversitas quae circa hos defectus accidit in hominibus, est a Deo praevisa et ordinata, non quidem propter aliqua merita in alia vita existentia, sed quandoque quidem propter aliqua peccata parentum. Cum enim filius sit aliquid patris secundum corpus quod ab ipso trahit, non autem secundum animam, quae immediate a Deo creatur; non est inconveniens quod pro peccato patris filius corporaliter puniatur, licet non poena spirituali, quae pertinet ad animam, sicut etiam homo punitur in aliis rebus suis. Quandoque vero ordinantur huiusmodi defectus non ut poena peccati alicuius, sed ut remedium contra peccatum sequens, vel propter profectum virtutis, aut eius qui hoc patitur, aut alterius; sicut dominus dicit, Ioan. cap. IX, 3, de caeco nato: neque hic peccavit neque parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei in illo; quod expediens erat ad humanam salutem. Sed hoc ipsum quod homo talis conditionis est ut ei subveniatur, vel ad vitandum peccatum, vel ad profectum virtutis per huiusmodi incommoda sive defectus, ad infirmitatem humanae naturae pertinet, quae ex peccato primi parentis derivatur; sicut quod corpus hominis sit sic dispositum quod ad eum sanandum indigeat sectione, ad eius infirmitatem pertinet. Et ideo omnes isti defectus respondent peccato originali ut poena concomitans.

[62244] De malo, q. 5 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod illud auxilium datum homini a Deo, scilicet originalis iustitia, fuit gratuitum; unde per rationem considerari non potuit; et ideo Seneca et alii gentiles philosophi non consideraverunt huiusmodi defectus sub ratione poenae.

[62245] De malo, q. 5 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod aliis animalibus non fuit huiusmodi auxilium collatum, nec per culpam aliquid ante perdiderunt, unde huiusmodi incommoda sequerentur, sicut est in hominibus; et ideo non est similis ratio; sicut in eo qui cespitat propter caecitatem in qua natus est huiusmodi cespitatio non habet rationem poenae quantum ad iustitiam humanam, sed naturalis defectus; in eo autem qui caecatus est propter crimen, habet rationem poenae.

[62246] De malo, q. 5 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod huiusmodi defectus non sunt poena taxata pro peccato, sed poena concomitans, ut dictum est.

[62247] De malo, q. 5 a. 4 ad 4 Ad quartum dicendum, quod poena sensus taxata non debetur nisi conversioni actuali; sed alia ratio est de poena concomitante.

[62248] De malo, q. 5 a. 4 ad 5 Ad quintum dicendum, quod post mortem non est status proficiendi ad virtutem, vel deficiendi per peccatum; sed recipiendi pro meritis; unde omnes defectus qui sunt post mortem, taxantur pro culpa; non autem ordinant vel ad profectum virtutis vel ad evitationem peccati; et inde est quod pueris post mortem non debetur poena sensus.

[62249] De malo, q. 5 a. 4 ad 6 Ad sextum dicendum, quod aliquid quod in homine habet rationem culpae, ut occidere hominem, potest quidem esse in aliis animalibus, non tamen habens rationem culpae, quae consistit in hoc quod sit secundum voluntatem, quae in brutis esse non potest; et similiter defectus qui sunt communes homini et aliis animalibus, in homine habent rationem poenae, quae consistit in hoc quod sit contra voluntatem, non autem in aliis animalibus. Nam ratio poenae et culpae est hominis secundum quod homo.

[62250] De malo, q. 5 a. 4 ad 7 Ad septimum dicendum, quod per iustitiam originalem conservabatur debita habitudo corporis sub anima, quamvis ipsa in anima esset; et ideo convenienter ad peccatum originale, quo privatur originalis iustitia, sequuntur defectus corporales.

[62251] De malo, q. 5 a. 4 ad 8 Ad octavum dicendum, quod secundum quosdam, si Adam non peccasset tentatus, statim confirmatus fuisset in iustitia, et omnes posteri eius confirmati in iustitia nascerentur; et secundum hoc obiectio locum non habet. Sed hoc credo esse falsum; quia corporis conditio in primo statu respondebat conditioni animae; unde quamdiu corpus erat animale, et anima erat mutabilis nondum perfecte spiritualis effecta. Generare autem pertinet ad animalem vitam; unde sequitur quod filii Adam non nascerentur in iustitia confirmati. Si ergo aliquis ex posteris Adam peccasset, eo non peccante, moreretur quidem propter suum peccatum actuale sicut Adam mortuus fuit; sed posteri eius morerentur propter peccatum originale.


Articulus 5

[62252] De malo, q. 5 a. 5 tit. 1 Quinto quaeritur utrum mors et huiusmodi defectus sint homini naturales

[62253] De malo, q. 5 a. 5 tit. 2 Et videtur quod sic.

[62254] De malo, q. 5 a. 5 arg. 1 Corpus enim hominis componitur ex contrariis. Sed omne compositum ex contrariis, est naturaliter corruptibile. Ergo homo naturaliter est mortalis, et per consequens ceteris defectibus subiectus.

[62255] De malo, q. 5 a. 5 arg. 2 Sed dicendum, quod hoc quod corpus hominis dissolvatur propter contrarietatem in ipso existentem, accipit ex subtractione originalis iustitiae; unde non est naturale, sed poenale.- Sed contra, si mors et corruptio sequitur in homine per subtractionem originalis iustitiae quae hos defectus prohibebat, sequitur quod huiusmodi defectus causantur ex peccato, sicut a removente prohibens. Sed motus qui sequitur ex remotione prohibentis, est naturalis, etiam si removens prohibens sit agens voluntarium; sicut cum aliquis homo removet columnam, cadit lapis superpositus, et motus eius est naturalis. Ergo nihilominus mors et corruptio sunt naturales homini.

[62256] De malo, q. 5 a. 5 arg. 3 Praeterea, homo in primo statu fuit immortalis, quasi potens non mori; in ultimo autem statu erit immortalis, quasi non potens mori; in medio autem statu est omnibus modis mortalis, quasi necesse habens mori. Sed immortalitas ultimi status non erit naturalis, sed per gratiam consummatam, quae est gloria. Ergo neque immortalitas primi status fuit naturalis. Mori ergo fuit naturale.

[62257] De malo, q. 5 a. 5 arg. 4 Praeterea, homo secundum conditionem suae naturae, si sibi relinquatur, moritur; sed quod in primo statu conservaretur a morte, hoc erat per aliquod donum divinitus datum. Sed si aliquid fiat a Deo in re aliqua praeter eius naturam, nihilominus sua dispositio est ei naturalis; sicut si Deus faceret aquam ferventem, nihilominus esset naturaliter frigida. Ergo nihilominus homo in primo statu erat naturaliter mortalis.

[62258] De malo, q. 5 a. 5 arg. 5 Praeterea, sicut homini supernaturaliter datum est quod posset non mori, ita supernaturaliter ei datur quod possit Deum videre. Sed hoc quod homo careat divina visione, non est contra naturam. Ergo neque etiam quod careat immortalitate. Mors ergo non est contra naturam.

[62259] De malo, q. 5 a. 5 arg. 6 Praeterea, corpus hominis etiam ante peccatum, compositum erat ex quatuor elementis, et ita in eo erant qualitates activae et passivae. Ad has autem naturaliter sequitur corruptio; agens enim naturaliter assimilat sibi patiens; quo facto corrumpitur passum, et per consequens ipsum compositum. Ergo corpus hominis etiam ante peccatum, naturaliter erat corruptibile.

[62260] De malo, q. 5 a. 5 arg. 7 Praeterea, vita hominis conservatur per actionem naturalis caloris, quod est agens naturale. Sed omne agens naturale in agendo aliquam diminutionem patitur; agit enim passum, secundum philosophum. Omne autem finitum si continue aliquid ab eo abiiciatur, necesse est quod totaliter consumatur. Cum ergo calor naturalis in corpore hominis fuerit finitus, necesse est quod tandem consumeretur secundum suam naturam: et ita homo naturaliter mortuus fuisset etiam ante peccatum.

[62261] De malo, q. 5 a. 5 arg. 8 Praeterea, corpus hominis finitum erat. In eo autem fiebat deperditio, alioquin cibo non indiguisset. Cum ergo per continuam deperditionem quodlibet finitum quandoque consumatur, videtur quod necesse fuerit naturaliter corpus hominis corrumpi etiam ante peccatum.

[62262] De malo, q. 5 a. 5 arg. 9 Praeterea, August. dicit, quod posse non mori conveniebat homini ex beneficio ligni vitae. Sed hoc videtur esse impossibile; quia si lignum vitae corruptibile erat, incorruptionem praestare non poterat; si autem erat incorruptibile, in usum hominis venire non poterat per modum nutrimenti. Ergo posse non mori non inerat homini; sed naturaliter et ex necessitate mortuus fuisset.

[62263] De malo, q. 5 a. 5 arg. 10 Praeterea, quod de se est possibile, nunquam per aliud fit necessarium: unde quod est per se corruptibile, nunquam per aliud potest fieri incorruptibile, corruptibile enim et incorruptibile differunt secundum genus, ut dicitur in X Metaph. Eorum autem quae genere differunt, non est transmutatio in invicem. Sed corpus hominis secundum seipsum corruptibile erat, utpote ex contrariis compositum. Ergo nullo modo per aliud poterat fieri incorruptibile. Sic ergo naturaliter moreretur, etiam si non peccasset.

[62264] De malo, q. 5 a. 5 arg. 11 Praeterea, si homo ante peccatum poterat non mori, aut posse non mori erat gratiae, aut naturae: si gratiae, ergo poterat mori; quod est contra Magistrum 24 dist., II Lib. Sentent., si autem erat naturae, ergo potuit quidem vulnerari, sed non totaliter tolli; homo enim per peccatum spoliatus est gratuitis, et vulneratus in naturalibus, ut dicitur in Glossa, Luc. X. Nullo ergo modo ante peccatum inerat homini posse non mori.

[62265] De malo, q. 5 a. 5 arg. 12 Praeterea, in omni composito ex contrariis necesse est quod sit inaequalitas, secundum philosophum. Si enim contraria convenirent aequaliter ad constitutionem mixti, unum non esset formalius altero, sed omnia ex aequo essent in actu. Non autem fit ex pluribus unum, nisi unum se habeat ad alterum sicut potentia ad actum. Inaequalitas autem est principium corruptionis ex necessitate: quia id quod est fortius, corrumpit id quod est debilius. Ergo corpus hominis erat ex naturali necessitate corruptibile, etsi homo non peccasset.

[62266] De malo, q. 5 a. 5 arg. 13 Praeterea, eamdem naturam secundum substantiam habet homo ante peccatum et post; alioquin non esset eiusdem speciei. Sed homini post peccatum secundum naturam suae substantiae convenit necessitas moriendi; ex hoc scilicet quod materia est in potentia ad aliam formam. Ergo et ante peccatum naturali necessitate mortuus fuisset.

[62267] De malo, q. 5 a. 5 arg. 14 Sed diceretur, quod ante peccatum conservabatur a Deo, ne moreretur.- Sed contra, id ad quod sequuntur contradictoria esse simul vera, nunquam fit a Deo. Sed ad hoc quod est aliquid existens in potentia substare actioni agentis et non corrumpi, sequitur contradictoria esse simul, scilicet esse in potentia, et non esse in potentia; nam de ratione existentis in potentia est quod reducatur in actum per agens. Non ergo corpus hominis ante peccatum fuisset incorruptibile, Deo corruptionem prohibente.

[62268] De malo, q. 5 a. 5 arg. 15 Praeterea, Augustinus dicit, VIII super Genes. ad litteram, quod ita Deus res administrat, quod proprios motus eas agere sinit. Sed proprius motus et naturalis corporis ex contrariis compositi est ut in corruptionem tendat. Hoc ergo non prohibebatur a Deo.

[62269] De malo, q. 5 a. 5 arg. 16 Praeterea, illud quod est supra naturalem ordinem, non potest fieri per aliquam virtutem creatam, quia omnis virtus creata operatur secundum rationes seminales naturae inditas, ut Augustinus dicit III de Trin. Iustitia autem originalis erat quoddam donum creatum. Ergo eius virtute non poterat homo a corruptione praeservari.

[62270] De malo, q. 5 a. 5 arg. 17 Praeterea, quod est in omnibus vel in pluribus, non est contra naturam. Sed mors invenitur in omnibus hominibus post peccatum. Ergo non est contra naturam.

[62271] De malo, q. 5 a. 5 s. c. 1 Sed contra. Omne, quod est ad finem, proportionatur fini. Sed homo factus est propter finem perpetuae beatitudinis. Ergo secundum naturam suam habet perpetuitatem.

[62272] De malo, q. 5 a. 5 s. c. 2 Praeterea, formae proportionatur materia secundum naturam. Sed anima intellectiva, quae est forma humani corporis, est incorruptibilis. Ergo et corpus humanum est naturaliter incorruptibile, et sic mors et corruptio sunt contra naturam humani corporis.

[62273] De malo, q. 5 a. 5 co. Respondeo. Dicendum, quod secundum philosophum in II Physic., naturale dicitur dupliciter: vel id quod habet naturam, sicut dicimus corpora naturalia; vel illud quod consequitur naturam secundum naturam existens, sicut dicimus quod ferri sursum, est naturale igni: et sic loquimur nunc de naturali, quod est secundum naturam. Unde cum natura dicatur dupliciter, scilicet forma et materia, dupliciter dicitur aliquid naturale: vel secundum formam, vel secundum materiam. Secundum formam quidem, sicut naturale est igni quod calefaciat, nam actio consequitur formam; secundum materiam autem, sicut aquae est naturale quod ab igne calefieri possit. Cumque forma sit magis natura quam materia, naturalius est quod est naturale secundum formam quam quod est naturale secundum materiam. Sed id quod consequitur materiam, dupliciter accipi potest: uno modo secundum quod congruit formae; et hoc est quod agens eligit in materia; alio modo non secundum quod congruit formae, immo forte repugnat etiam formae et fini, sed est ex necessitate materiae; et talis conditio non est electa vel intenta ab agente; sicut artifex qui facit serram ad secandum, quaerit ferrum, quia est materia apta ad formam serrae et ad finem eius propter suam duritiem. Invenitur tamen in ferro aliqua conditio secundum quam ferrum non habet aptitudinem nec ad formam nec ad finem, sicut quod est frangibile vel contrahens rubiginem vel aliquid huiusmodi, quae sunt impeditiva finis; unde non sunt electa ab agente, sed magis ab agente repudiarentur, si esset possibile. Unde etiam philosophus dicit in XIX de animalibus, quod in accidentibus individui non est quaerenda causa finalis sed solum causa materialis: proveniunt enim ex dispositione materiae, non ex intentione agentis. Sic ergo homini est aliquid naturale secundum suam formam, ut intelligere, velle et alia huiusmodi; aliqua vero sunt ei naturalia secundum suam materiam, quod est corpus. Corporis autem humani conditio dupliciter considerari potest: uno modo secundum aptitudinem ad formam; alio modo secundum id quod consequitur in ipso secundum necessitatem materiae tantum. Secundum aptitudinem quidem ad formam, necessarium est corpus humanum esse ex elementis compositum, et medie complexionatum. Cum enim anima humana sit intellectiva in potentia, unitur corpori ut per sensus accipiat species intelligibiles, quibus fit intelligens actu. Non enim unio animae ad corpus est propter corpus, sed propter animam; non enim forma est propter materiam, sed materia propter formam. Primus autem sensuum est tactus, qui quodammodo est fundamentum aliorum; organum autem tactus oportet esse medium inter contraria, ut probatur in II de anima. Unde corpus congruens tali animae fuit corpus ex contrariis compositum. Quod autem sequitur ex necessitate materiae quod sit corruptibile, secundum hanc conditionem non habet aptitudinem ad formam, sed magis repugnantiam ad formam. Et quidem omnis corruptio cuiuscumque rei naturalis, non est secundum convenientiam ad formam; nam cum forma sit principium essendi, corruptio, quae est via ad non esse, opponitur ei; unde philosophus dicit in II de Cael. et mundo, quod corruptio seminum et omnis defectus sunt contra naturam particularem huius rei determinatae per formam, quamvis sint secundum naturam universalem, cuius virtute reducitur materia in actum cuiuslibet formae ad quam est in potentia, et uno generato necesse est aliud corrumpi; sed speciali modo corruptio proveniens ex necessitate materiae est praeter convenientiam huius formae quae est anima intellectiva. Nam aliae formae sunt corruptibiles saltem per accidens; sed anima intellectiva non est corruptibilis nec per se nec per accidens. Unde si in natura inveniri potuisset aliquod corpus ex elementis compositum quod esset incorruptibile, procul dubio tale corpus esset conveniens animae secundum naturam; sicut si posset inveniri ferrum infrangibile et rubiginem non contrahens, esset convenientissima materia ad serram, et talem artifex quaereret; sed quia talis inveniri non potest, accipit qualem potest, scilicet duram vel frangibilem. Et similiter quia natura non potest invenire corpus ex elementis compositum quod secundum naturam materiae sit incorruptibile, aptatur naturaliter animae incorruptibili corpus organicum licet corruptibile. Sed quia Deus, qui est hominis institutor, hanc necessitatem materiae sua omnipotentia potuit prohibere ne in actum prodiret, eius virtute collatum est homini ante peccatum ut a morte praeservaretur, quousque tali beneficio se reddidit peccando indignum: sicut et faber praestaret ferro, ex quo operatur, si posset, quod nunquam frangeretur. Sic ergo mors et corruptio naturalis est homini secundum necessitatem materiae; sed secundum rationem formae esset ei conveniens immortalitas; ad quam tamen praestandam naturae principia non sufficiunt; sed aptitudo quaedam naturalis ad eam convenit homini secundum animam; complementum autem eius est ex supernaturali virtute; sicut philosophus dicit in II Ethic., quod habemus aptitudinem ad virtutes morales ex natura; sed perficiuntur in nobis per consuetudinem. Et in quantum immortalitas est nobis naturalis, mors et corruptio est nobis contra naturam.

[62274] De malo, q. 5 a. 5 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit ex parte necessitatis materiae.

[62275] De malo, q. 5 a. 5 ad 2 Et similiter dicendum ad secundum.

[62276] De malo, q. 5 a. 5 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de immortalitate non quantum ad aptitudinem, sed quantum ad conservationem.

[62277] De malo, q. 5 a. 5 ad 4 Ad quartum dicendum, quod fervor repugnat aquae ratione suae formae, non autem immortalitas homini, ut dictum est; unde non est simile. Et tamen dicendum est, quod ea quae divinitus fiunt in rebus, supra naturam quidem sunt, non autem contra naturam; quia inest cuilibet rei creatae naturalis subiectio ad creatorem, multo magis quam corporibus inferioribus ad corpora caelestia; et tamen ea quae contingunt in corporibus inferioribus secundum impressionem caelestium corporum, ut fluxus et refluxus maris, non sunt contra naturam, ut Commentator dicit in III de Cael. et mundo.

[62278] De malo, q. 5 a. 5 ad 5 Ad quintum dicendum, quod visio divina est supra naturam humanam non solum quantum ad naturam, sed etiam quantum ad formam; excedit enim naturam humani intellectus.

[62279] De malo, q. 5 a. 5 ad 6 Ad sextum dicendum quod ita sunt contrariae qualitates in corpore mixto sicut sunt contraria elementa in mundo: et sicut contraria elementa non se invicem corrumpunt, quia conservantur per virtutem corporis caelestis, a quo actiones eorum regulantur, ita contrariae qualitates in corpore mixto regulantur et conservantur ne se invicem corrumpant, per formam substantialem, quae est impressio quaedam caelestis corporis: nihil enim in istis inferioribus agit ad speciem nisi per virtutem corporis caelestis. Unde quamdiu forma habet suum vigorem ex impressione caelestis corporis, conservatur corpus mixtum in esse; et inde est quod corpus caeleste per accessum et recessum causat generationem et corruptionem in istis inferioribus, et quod durationes omnium corporum inferiorum mensurantur periodo corporum caelestium. Unde si aliqua forma esset cuius vigor semper remaneret ex impressione suae causae, nunquam sequeretur corruptio per actionem qualitatum activarum et passivarum.

[62280] De malo, q. 5 a. 5 ad 7 Ad septimum dicendum quod licet agentis physici virtus patiendo diminuatur, tamen potest reparari; unde videmus in partibus universi reparationem fieri virtutis activae per hoc quod elementa calida, quorum virtus diminuitur in hieme per solis absentiam, reparatur in aestate per solis propinquitatem; et hoc fit non in quolibet corpore mixto, quamdiu durat virtus formae conservantis elementorum mixtionem.

[62281] De malo, q. 5 a. 5 ad 8 Ad octavum dicendum, quod deperditio humidi quae fiebat in corpore Adam per actionem caloris naturalis, reparabatur per cibum assumptum; et sic conservari poterat, ne totaliter consumeretur.

[62282] De malo, q. 5 a. 5 ad 9 Ad nonum dicendum, quod illud quod ex alimento aggeneratur, est quasi extraneum respectu eius in quo prius fundabatur virtus speciei humanae. Unde sicut virtus vini per admixtionem aquae paulatim minoratur, et tandem deficit; ita virtus speciei per admixtionem nutrimentalis humidi paulatim diminuitur, et tandem deficit; unde animal necesse est diminui, et tandem mori, ut dicitur in I de generatione. Et contra hunc defectum subveniebat lignum vitae reparando virtutem speciei in pristinum vigorem sua virtute; non tamen ita quod semel assumptum in alimentum, virtutem daret in perpetuum Durandi,- corruptibile enim erat, unde perpetuitatis causa per se esse non poterat,- sed confortabat virtutem naturalem ad diutius durandum secundum determinatum tempus, quo finito iterum assumi poterat, ut diutius viveret: et sic inde quousque homo transferretur in statum gloriae in quo iam alimento non indigeret. Sic ergo lignum vitae coadiuvabat ad immortalitatem; sed principalis causa immortalitatis erat virtus a Deo animae collata.

[62283] De malo, q. 5 a. 5 ad 10 Ad decimum dicendum, quod id quod de sui natura est possibile, nunquam per aliud fit necessarium secundum suam naturam, ita scilicet quod naturam necessitatis habeat. Tamen quod est possibile ex seipso, fit necessarium per aliud, licet non naturaliter; sicut accidit in omnibus violentis quae dicuntur necessaria per aliud, ut dicitur in V Metaph.

[62284] De malo, q. 5 a. 5 ad 11 Ad undecimum dicendum, quod posse non mori gratiae erat, sed non gratiae gratum facientis, secundum quosdam; unde homo in statu illo mereri non poterat. Secundum alios autem hoc donum immortalitatis ex gratia gratum faciente procedebat; et homo in statu illo mereri poterat.

[62285] De malo, q. 5 a. 5 ad 12 Ad duodecimum dicendum, quod inaequalitas elementorum conservatur in mixto per virtutem formae, quamdiu a causa sua conservatur.

[62286] De malo, q. 5 a. 5 ad 13 Ad decimumtertium dicendum, quod materia est in potentia ad aliam formam; sed tamen ab exteriori agente non potest reduci in actum, nisi illud agens sit fortius quam formae vigor quem habet ex influentia suae causae. Huius autem formae quae est anima humana, causa est solus Deus, cuius virtus excedit in infinitum omnem virtutem alterius agentis: et ideo quamdiu voluit conservare hominem in esse sua virtute, a nullo exteriori vel interiori agente poterat corrumpi: sicut etiam manifeste videmus, quod per virtutem corporis caelestis formae materiales conservantur in esse contra actionem corrumpentis.

[62287] De malo, q. 5 a. 5 ad 14 Ad decimumquartum dicendum, quod de ratione potentiae est quod reducatur in actum ab agente; sed actus unus in potentia existens, impedit reductionem potentiae in alium actum, unde nisi agens fuerit fortius quam virtus formae quae est in materia, sive quam habet ex ipsa, sive quam habet ex conservante, non reducetur in actum per agens exterius: non enim parvus ignis corrumpere potest magnam aquam. Unde non est mirum, si per influxum divinum anima humana potens erat in statu innocentiae ad resistendum omni contrario agenti.

[62288] De malo, q. 5 a. 5 ad 15 Ad decimumquintum dicendum, quod proprios motus rerum qui ad earum perfectionem pertinent, Deus sua gubernatione non impedit; sed motus rerum qui ad earum defectum pertinent, aliquando a Deo tolluntur ex abundantia bonitatis ipsius.

[62289] De malo, q. 5 a. 5 ad 16 Ad decimumsextum dicendum, quod ipsa forma est effectus agentis, unde idem est quod agens facit effective, et quod forma facit formaliter; sicut pictor dicitur colorare parietem, et etiam color. Per hunc ergo modum solus Deus effective immortalitatem hominis causat; sed anima causat hoc formaliter per donum sibi divinitus influxum, sive in statu innocentiae, sive in statu gloriae.

[62290] De malo, q. 5 a. 5 ad 17 Ad decimumseptimum dicendum, quod ratio illa procedit de hoc quod est simpliciter contra naturam: hoc enim nullo modo est in omnibus vel in pluribus. Sed mors quodammodo est secundum naturam et quodammodo contra naturam, ut dictum est.

[62291] De malo, q. 5 a. 5 ad s. c. Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, de facili patet solutio per praemissa. Nam illa beatitudo aeterna ad quam homo ordinatur, est supra naturam; unde non oportet quod immortalitas homini conveniat per naturam. Et similiter etiam corpus est proportionatum animae humanae, licet sit corruptibile, ut expositum est.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264