CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
a psalmo XLI ad psalmum L
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum Parmae 1863 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Super Psalmo 41

[87213] Super Psalmo 41 n. 1 Haec est quinta deca primae quinquagenae; et sic ordinatur ad implorandum auxilium contra praesentia mala. Et haec est figura temporalium malorum, quae acciderunt David, qui passus est persecutionem ab Absalone; et contra hoc fuit prima deca. Item a Saule; et contra hoc secunda deca. Item a toto populo; et contra hoc tertia deca. Item a multis aemulis; et contra hoc quarta deca. (Psal. 34): judica, domine, nocentes me. Restat quinta deca, in qua loquitur specialiter de his quae pertinent ad regnum. Et petit in ista deca contra impugnatores regni auxilium divinum. Et ut ad mysterium referatur, petit justus homo contra illos qui regnum Ecclesiae impugnant. Dividitur ergo deca ista in duas partes. Primo format petitionem pro statu regni; secundo, quia regnum videtur esse turbatum per peccatum, ideo petit veniam pro peccato, ibi (Ps. 50), miserere mei, Deus. Circa primum duo facit. Primo proponit petitionem contra hostes regni; secundo exauditus gratias agit de gloria regni, ibi (Psal. 44), eructavit. Et quia omnis petitio provenit ex desiderio, ideo circa primum duo facit. Primo proponit suum desiderium: secundo addit orationem, ibi (Ps. 43), Deus auribus. Circa primum duo facit. Primo ostendit desiderium quod habet ad Deum; secundo petit desiderii impletionem, ibi (Psal. 42), judica me, titulus: in finem intellectus filii Core. Hoc est expositum in titulo praecedentis Psalmi; tamen alia littera habet: in finem intellectu; idest, attribuitur iste Psalmus filiis Core, intellectu, idest per intellectum ducens nos in finem. Core interpretatur Calvaria. Unde illi dicuntur filii Core qui patiuntur irrisionem propter crucem. Unde 4 Reg. 4, pueri irridebant Eliseo: ascende calve, ascende calve; et maledixit eis Eliseus, et ursi comederunt illos. Illi ascendunt de Bethel qui ad fidem Christi convertuntur de Juda, quae olim domus Dei vocabatur. Et hi deridentur a pueris, idest Judaeis puerili sensu utentibus, quia adhuc sub pedagogo sunt, et improperant crucem Christi: et isti duo ursi devoraverunt eos, scilicet Titus et Vespasianus. Dividitur ergo Psalmus in duas partes. In prima enim ponit suum desiderium. In secunda ponit tristitiam incitantem desiderium, ibi, fuerunt mihi. Circa primum tria facit. Primo proponit desiderium sub similitudine. Secundo rationem similitudinis assignat, ibi, sitivit. Tertio exponit rem desideratam, ibi, quando veniam. Similitudinem sumit ex cervo, qui specialiter habet hanc proprietatem, quod pede conterit serpentem: et quando vult mutari, comedit serpentem: et sic aestuat prae veneno, et tunc currit ad aquam, et sic renovatur. Sicut cervus in generali desiderat aquas, ita fidelis desiderat Deum; tamen in speciali adaptatur catechumenis et viris perfectis. Catechumenus enim est sicut cervus, qui sentit in se veneni ardorem, quod est ex suggestione serpentis introductum: Gen. 3. Ex quo veneno secutum est peccatum originale. Rom. 5: per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit. Et hoc venenum est reatus concupiscentiae, et reatus primi peccati. Et ideo debet desiderare fontem Baptismi. Zach. 13: erit fons patens domui Jacob in ablutionem peccatorum. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam. Vir autem perfectus est sicut cervus in petra stabilitus. Ps. 17: qui perfecit pedes meos tanquam cervorum. Sitivit anima mea. Hic jam comedit, idest destruxit peccatum. Eccl. 21: quasi a facie colubri, fuge peccatum. Et ideo nihil habet in mundo quod concupiscat; et ideo desiderat venire ad fontem vitae. Et ideo, quia istis convenit haec similitudo, scilicet catechumenis et viris perfectis, ideo cantatur Psalmus iste in officio Baptismi in sabbato sancto et Pentecostes quando fit solemne Baptisma, quantum ad catechumenos. Item cantatur cum exequiis mortuorum, quia convenit viris perfectis accedere ad fontem vitae aeternae. Ita desiderat anima mea ad te Deus. Hic adaptat similitudinem. Anima mea desiderat interiori affectu. Isa. 26: anima mea desideravit te in nocte. Thren. 3: pars mea dominus, dixit anima mea. Sed numquid in Deo est fons aquarum? Ita; unde dicit, sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Fons dicitur, qui scaturit et producit aquas vivas, et qui jugiter et indeficienter emittit aquas. Omnis aqua gratiarum ab illo fonte emanat, scilicet a Deo patre. Jer. 2: dereliquerunt fontem aquae vivae. Item emanat a filio, etiam inquantum Deus. Psal. 35: apud te est fons vitae. Fons sapientiae verbum Dei est, Eccl. 1. Item a spiritu sancto. Joan. 4: fiat in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et Joan. 7: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Ergo quia ipse est fons, anima mea sitivit ad eum. Sitis designat desiderium cum anxietate. Ita iste designat se pati anxietatem, non solum ex dilatione rei desideratae, sed propter mala quae hic affligunt. Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sed de hoc fonte desiderat hoc, scilicet, quando veniam. Haec verba desiderantis sunt, et exprimunt desiderium catechumeni ad Baptismum; et sic est sensus: quando veniam ad sacrum Christi Baptisma? Mat. 21, venite ad me et cetera. Psal. 33: venite filii et cetera. Hoc, ut dicit Augustinus, convenit catechumenis quia a principio catechumeni, quousque adulti non fuissent, non admittebantur ad sacra mysteria, sed usque ad Evangelium poterant interesse; unde dicit, quando veniam et apparebo. Ad litteram, cum aliis, ante faciem domini, idest ad sacramenta Christi. Item convenit viris perfectis: et est sensus, quando veniam et apparebo, idest ut videam te facie ad faciem, quia modo sum procul a te, quia video te per fidem? Sed quando videbo te per speciem, tunc ero prope. Phil. 1: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et non dicit, apparebit mihi dominus, sed apparebo ante faciem domini: quia ex hoc quod videbo faciem domini, reddar conspicuus omnibus multo magis quam Moyses qui vidit eum in vita ista. 1 Joan. 3: nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. Quasi dicat. Interero societati videntium Deum: et ex hoc conspicuus et gloriosus ero. Sed ab hac visione excluditur hypocrita. Job 13: non veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

[87214] Super Psalmo 41 n. 2 Fuerunt mihi lacrymae. Hic describit, unde habeat hoc desiderium vel anxietatem. Et primo ponit causam. Secundo ponit remedium quod habet contra eam, ibi, haec recordatus sum. Et primo ponit magnitudinem suae tristitiae. Secundo ponit causam hujus tristitiae. Circa tristitiam procedit sic. Quia primo exprimit magnitudinem tristitiae; secundo effectum; tertio continuitatem. Primum ostendit cum dicit, fuerunt mihi lacrymae meae, in quas scilicet homo prorumpit ex abundanti tristitia. Et haec tristitia, vel est de peccatis impedientibus consecutionem rei desideratae, vel de molestiis aliorum. Secundum ostendit cum dicit, panes. Panis reficit; et sic etiam lacrymae reficiunt, duplici ratione. Una est, quia unicuique est delectabilis actio sibi conveniens. Unde tristitiae est delectabilis actio conveniens tristitiae: et lacrymatio est tristitiae actio. Alia ratio est: quia quando calor evaporat extra, minuitur; et ideo dicit, quod lacrymae sunt ei sicut panis, quasi reficientes eum. Vel sicut panis: quia sicut per panem sustentatur, ita ipse sustentatur in bono per lacrymas. Tertium ostendit cum dicit, die ac nocte; scilicet in prosperitate et adversitate. Jer. 9: plorabo die ac nocte. Et causa hujus est, dum dicitur mihi quotidie: ubi est Deus tuus? Haec, si sunt verba gentilium, referuntur ad catechumenos; quasi dicat: nos, dicunt gentiles, habemus Deum quem videmus; scilicet solem. Sed ubi est Deus vester, quem fingitis? Respondete: Deus videri potest, sed non a te, quia non es mundus corde. Item si dicatur Judaeo converso a Judaeo infideli: ubi est Deus tuus? Respondeat Judaeus conversus ad fidem: ubi sit Deus meus, apparet in poena vestra, scilicet Judaeorum: quia estis dispersi. Item sunt verba peccatoris ad virum justum in afflictione positum; quasi dicat: ubi est Deus tuus? Quare non liberat te de afflictione quam pateris? Respondeat justus: quia haec temporalia non sunt praemium quod Deus dat servis suis, sed caelestia.

[87215] Super Psalmo 41 n. 3 Haec recordatus sum. Supra posuit Psalmista suum desiderium, et causam desiderii; hic autem ponit remedium contra causam, scilicet tristitiam: et circa hoc duo proponit sive facit. Primo ponit remedium ex parte propriae meditationis. Secundo ex parte divini auxilii, ibi, ad meipsum. Circa primum duo facit. Primo proponit remedium. Secundo per hoc remedium tristitiae impedimentum, ibi, quare tristis. In remedio proponit primo meditationem. Secundo mentis delectationem, ibi, effudi. Et assignat hujus rationem, ibi, quoniam transibo. Dicit ergo, haec recordatus sum, scilicet improperia infidelium dicentium. Ubi est Deus tuus: Thren. 3: memoria memor ero. Et habui consolationem mentis, quia effudi in me animam meam. Quando liquor diffunditur, dilatatur. Unde, quia latitudo cordis pertinet ad laetitiam, quae quaedam delectatio est, ideo in effusione animae designatur delectatio. Ps. 61: effundite coram illo corda vestra. Alia littera habet, effudi super me animam meam. Et secundum hoc aliter legitur: et est sensus: dicunt, ubi est Deus tuus? Et ego haec recordatus primo quaesivi insensibiles creaturas si invenirem Deum meum: sed inveni in eis quaedam Dei vestigia: Rom. 1: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt conspiciuntur. Sed ultra processi in rebus intellectualibus animae. Et effudi super me animam meam, idest solicite discutiens quaesivi quicquid est in eis, quasi coram me ponens omnia; sicut qui extrahit de vase omnia, ut discutiat quicquid sit intus: et tamen non est ibi Deus meus. Sed est adhuc aliquid supra hoc: et hoc feci: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei; quasi dicat: totum solatium quod habere possem, est spes tendendi in Deum. Et dicit duo: scilicet quo tendat, et quomodo, ibi, in voce et cetera. Circa primum accipienda est talis imaginatio. In veteri testamento erat duplex locus divino cultui deputatus, scilicet tabernaculum, de quo habetur Exod. 36. Postea crescente populi statu et religione aedificata est domus Dei, scilicet templum: non ut tabernaculum, sed ut res fixa. Et hanc voluit facere David, sed prohibitus est a Deo. 2 Reg. 7: numquid aedificabis mihi domum? Item 1 Paral. 17: sed promissum est ei quod filius suus aedificaturus esset domum Dei: unde ipse paravit impensas: et ideo dicit, dicunt mihi: ubi est Deus tuus. Et ergo haec recordatus delector quod inveniam eum: et ideo toto affectu tendam in eum. Et transibo in locum tabernaculi admirabilis; quasi dicat: non quiescam donec inveniam eum. Et dicit, transibo; quia per tabernaculum, quod erat mobile, signatur status praesentis Ecclesiae; quae non est perpetua, nec stabilis nisi usque ad consummationem saeculi, et tunc transferetur. Et hoc dicitur Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, idest praesens Ecclesia cum hominibus, idest donec homines erunt in vita illa. Et ex hoc transibo ad stabilem domum Dei: Psal. 64: replebimur in bonis domus tuae: Joan. 14: in domo patris mei et cetera. Et sic innuit ire in tabernaculum mirabile et in domum Dei. Et dicitur in tabernaculum mirabile, propter mirabilia quae facit sanctis suis.

[87216] Super Psalmo 41 n. 4 In voce. Hic describitur modus transeundi usque ad domum Dei. Et hic similiter accipienda est quaedam imaginatio. Erat autem consuetudo quod quando aliqui per turmas ibant ad tabernaculum, ibant cum gaudio: Isa. 30: canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis et laetitiae; sic qui pergit cum tibia gaudenter vadit: et ideo dicit, ibo in locum tabernaculi et cetera. Et cum gaudio: quia, in voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Alia littera habet, soni epulantis; quasi dicat: ibo in voce soni epulantis, quia in epulis est sonus gaudii; et hoc magis patet secundum alias laetitias quae sunt ibi. Referamus ergo hoc ad ingressum gaudii; quia erunt ibi tria. Primo erit ibi exultatio de bonis habitis: Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. Secundo erit ibi confessio de beneficiis gratiae; quia agnoscent se illa obtinuisse per gratiam Dei: et ideo confitebuntur mirabilia Dei: et ideo sequitur ibi gratiarum actio, et vox laudis. Tertio erit ibi spiritualis refectio: Isa. Pen.: servi mei comedent, et vos esurietis: servi mei bibent, et vos sitietis et cetera. Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam etc., et ideo erit ibi sonus epulantis. Item festivitatis, idest jugis exultatio: Baruch 5: conspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. Et quia haec omnia imperfecte sunt in Ecclesia, subdit, quare tristis es anima mea? Hic adhibet remedium contra causam tristitiae. Et primo removet affectum. Secundo removet effectum ejus. Dicit ergo, quare tristis es anima mea? Cum debeas gaudere, quia es in tabernaculo, et quia ibo ad domum domini. Quare ergo es tristis? Nam parva mala non sunt reputanda in consideratione ad bona aeterna: Eccl. 30: tristitiam, scilicet saeculi, longe expelle a te, 2 Cor. 7: tristitia saeculi mortem operatur. Effectus tristitiae est turbatio, quia ex inordinatione affectus ipsa ratio conturbatur. Et quis loquitur? Anima secundum hunc sensum. Anima habet duas partes: scilicet sensitivam, quam nominat hic animam propter animalitatem; et superiorem rationem, quae nominat seipsam; quia unusquisque maxime est quod melius in eo est: et ideo dicit ratio superior inferiori: quare conturbas me. Et quae est causa? Ostendit autem quod non debet esse tristis, quia est spes futurae confessionis: et ideo dicit, spera in domino, quoniam adhuc confitebor illi; quasi dicat: spera in ipso Deo, quia adhuc venies ad hoc quod desideras, quia scilicet, adhuc confitebor illi, idest adhuc spero vultum ejus: vel in via, vel in patria, quod maxime est materia gaudii. Jac. ult. tristatur quis in vobis? Oret. Aequo animo est? Psallat et cetera. Salutare vultus mei. Hic ly salutare secundum Glossam est nominativi casus, et est sensus: ego dico quoniam ego confitebor illi. Et cui illi? Scilicet Christo, in quo sunt duae naturae: humana scilicet qua est similis matri; et ideo dicit, salutare vultus mei, idest vultum meum gerens. Luc. 2: viderunt oculi mei salutare tuum et cetera. Gen. Pen.: salutare tuum expectabo domine. Item natura divina; et quantum ad hoc est Deus meus: ideo dicit, Deus meus. Rom. 9: ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Vel secundum Hieronymum, ly salutare est accusativi casus: quasi dicat, confitebor ei salutare, idest salvationem qua me salvavit. Et quod sequitur, Deus meus, conjungitur cum sequentibus. Consequenter adhibet remedium, scilicet divini auxilii. Ubi primo proponit remedium. Secundo exponit. Dicit ergo, ad me ipsum. Alia littera habet, a meipso anima mea conturbata. Prima est melior; quasi dicat: quae est ratio quaero, quare anima conturbas me? Et haec turbatio venit, quia qualitercumque converto me ad me, invenio mihi tribulationem. Osee 13: perditio tua Israel ex te, tantummodo ex me auxilium tuum. Et ideo Hieronymus habet, Deus meus in meipso. Secundum illam litteram est sensus; quasi dicat: causa turbationis a meipso est: quia si referamus ad humanum genus, corruptio sensualitatis a ratione venit, scilicet a sensu primi parentis. Item homo quicumque peccando corrumpit naturam suam; et ideo post peccatum sensualitas magis resistit rationi. Et quia non est in me nisi causa turbationis, propterea memor ero tui, idest recurram ad te: Oseae ult.: memoriale ejus sicut vinum Libani. Et unde? De terra Jordanis et Hermoniim. Jordanis est fluvius in terra promissionis. Hermon est quidam mons propinquus Jordani. Et secundum historiam 2 Reg. 17, quando Absalon ivit in Jerusalem, et habuit consilium ut persequeretur David, qui erat citra Jordanem, et tunc Cusi impedivit; et ideo dicit, si essem in tanta tribulatione sicut tunc, contra, memor ero tui. Tria tamen designantur hic quae sunt in Baptismo. Per Jordanem designatur descensus gratiae in Baptismum: Jac. 1: omne datum bonum et omne donum perfectum de sursum est. Et de terra, quia per influxum gratiae terra cordis inde fecundatur. Hermon interpretatur anathema: et designat abrenunciationem quam facimus Diabolo et pompis ejus in Baptismo: quia tunc quilibet anathematizat, idest separat se a Diabolo. A monte modico, quia haec renuntiatio et gratia venit ab humili corde, quia humilibus Deus dat gratiam, Jac. ult. Et Diabolus est rex super omnes filios superbiae, Job 41.

[87217] Super Psalmo 41 n. 5 Abyssus abyssum. Exponit remedium quantum ad duo dicta: scilicet quantum ad turbationem quam habet in se, et quantum ad memoriam de Deo, ibi, in die mandavit. Quantum ad primum proponit similitudinem et exponit causam. Abyssus in Scriptura signat multitudinem aquarum. Gen. 1: tenebrae erant super faciem abyssi, et spiritus domini et cetera. Contingit etiam quod aquae quando in multitudine generantur in aere, possunt vocari abyssus. Et in istis pluviis est quaedam circulatio: quia descendunt ad terram, et ex eis elevantur vapores qui generant alias aquas: et inter media sunt frequenter tonitrua, quae fiunt ex commotione nubium quae generantur a vaporibus et pluviis. Item contingit quod post tonitruum sequuntur fulgura. Ps. 134: fulgura in pluviam fecit. Dicit ergo, abyssus, idest multitudo aquarum, invocat abyssum, idest trahit ad se multitudinem aquarum aliarum: et hoc, in voce cataractarum tuarum, idest quaedam loca occulta sunt in quibus generantur aquae, et ex quibus descendunt. Unde cataractae, idest nubes, quae quasi cataractae quaedam sunt, ex quibus generantur. Et haec in Scriptura, scilicet abyssus et tempestas, important malum. Exo. 15: abyssi operuerunt eos: unde abyssus etc. quasi dicat: una punitio Dei, abyssum invocat idest continuatur ad aliam; quasi dicat: judicium Dei, quo infert praesentia mala, invocat judicium quo futura mala infert. Psalm. 33: judicia tua abyssus multa. Et hoc sic, in voce cataractarum tuarum, idest per vocem Scripturarum tuarum, vel praedicatorum. Et hoc refertur ad hoc quod dicit, anima mea conturbata est. Quare? Quia abyssus: idest ex uno malo vel ex uno peccato sequitur magna poena. Vel aliter, propterea memor ero etc.: ut per abyssus intelligatur sacra doctrina: et sic est sensus: abyssus, idest vetus testamentum vocat alium, idest novum testamentum. Et haec duo concorditer inducit ut memor sim tui, quia in utroque promittit homini auxilium Dei: et hoc, in voce cataractarum tuarum, idest praedicatorum et doctorum. Vel aliter, propterea memor etc. quia, abyssus: idest homo; qui vocatur abyssus. Quis scit hominis quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est, 1 Cor. 2. Jer. 17. Secundum aliam litteram, profundum est cor hominis et inscrutabile. Ergo, abyssus, idest unus homo, invocat alium ad Christum. Et hoc fit non propria virtute, sed, in voce cataractarum tuarum; idest inspiratione spiritus sancti, ex qua habet efficaciam lingua praedicatoris. Omnia excelsa tua. Supra Psalmista posuit similitudinem suae tribulationis; hic autem ipsam similitudinem exponit. Supra dixit, abyssus abyssum invocat; et refertur ad signandum, quod non solum unam poenam passus est, sed multas: et ad hoc sequitur suam similitudinem: homo affligitur ab aqua, aut descendente ab aere, aut existente in aere, aut existente inferius: et iste ab utraque dicit se afflictum. A prima, cum dicit, omnia excelsa tua; a secunda, cum dicit, et fluctus tui super me transierunt. Excelsa ista sunt futura supplicia, et respiciunt futurum judicium, quod fuit in mari, quando submersi sunt quasi plumbum: Exod. 15: fluctus sunt poenae praesentes quae invocant illud. Et ideo, turbatus sum: Job 19: viam fecerunt sibi per me. Glossa, transierunt, idest, a me recesserunt, fluctus tui. Et sic secundum istam expositionem haec est ratio consolationis; quasi dicat: memor ero tui, qua omnia excelsa tua et fluctus tui recesserunt a me; quasi dicat: poenae majores quae designantur per fluctus, transierunt super me, idest videbantur excedere facultatem meam. Sed prima expositio est melior.

[87218] Super Psalmo 41 n. 6 In die. Sicut dictum est, duo dixit: turbationem ad seipsum etc. et fiduciam, ibi, propterea memor ero tui. Et posuit causam turbationis; modo exponit causam, quare memor sit Dei. Et primo ponit experimentum divinae misericordiae; secundo addit orationem, ibi, apud me oratio. Et facit duo, secundum duplicem statum divinae misericordiae; quia misericordia Dei placida est in prosperitate et adversitate. Et ideo quantum ad prosperitatem dicit, in die mandavit dominus misericordiam suam, idest tempore prosperitatis; quasi dicat: quicquid habeo prosperitatis, imputo divinae misericordiae. Thren. 3: misericordiae domini, quia non sumus consumpti. Quantum ad statum adversitatis dicit, et nocte, idest tempore adversitatis dedit canticum ejus, idest laetitia, idest est mihi in tribulatione consolatio maxima ex divina misericordia. Unde alia littera habet, in die declaravit, idest idest divina misericordia declaratur, idest manifestatur tempore adversitatis. Eccl. 35: speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis. Psal. 50: secundum multitudinem miserationum tuarum et cetera. Secundum Hieronymum tamen sic legitur, in die mandavit dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus apud me. Et haec oratio domini etc.: quasi dicat, percipio misericordiam Dei etc. in die naturali, vel adversitatis; in nocte canticum Dei, et oro iterum, Deo vitae meae: et haec est planior: tamen secundum quod Glossa exponit, exponatur et dicamus, apud me oratio, ubi proponit orationem: et facit circa hoc tria. Primo describit modum orandi; secundo orationis tempus; tertio orationis effectum. De oratione duo dicit: qualiter se habeat ad orandum: quia aliquando orat homo, et oratio ejus non est apud Deum, quando non orat per se, sed ut videatur quasi in publico. Matth. 6: tu autem cum oraveris et cetera. Secundo qualiter se habeat ad eum quem orat, quia, Deo vitae meae, scilicet naturalis vitae auctori. 1 Reg. 2: dominus mortificat et vivificat. Item vitae gratiae. Ipse est vita tua: quia anima vivit per gratiam per hoc quod vivit Deo. Item vitae gloriae. Psal. 35: apud te est fons vitae. Consequenter ponitur oratio, et, dicam Deo susceptor meus es et cetera. In qua duo facit. Primo gratias agit de beneficiis perceptis; secundo quaerit rationem de malis quae patitur. Primo debet homo praemittere, quia non est gratus de beneficiis perceptis, ideo indignus est de percipiendis. Sap. 16: ingrati spes et cetera. Et ideo dicit, susceptor meus es. Hieronymus habet, petra mea es, idest fortitudo. Et ideo susceptor dicitur ad defendendum. Psal. 3: tu autem domine susceptor meus es et cetera. Vel, susceptor meus es, idest naturae meae. Isa. 42: ecce servus meus, suscipiam illum. Vel susceptor meus in Baptismo. Ps. 17: assumpsit me de aquis multis. Et si susceptor es, miror de malis quae patior. Et primo inquirit rationem de malis; secundo proponit quaedam quae sunt signa unius et causa alterius, ibi, dum affligit. Ex malis duo considerat. Unum ex parte Dei: scilicet quod esset ejus oblitus. Aliud ex parte sui, quia premebatur tristitia. Ex parte Dei, quia permittebat eum affligi: et ideo dicit: quare oblitus es mei, quia olim sic suscepisti me. Isa. 49: dominus oblitus est mei. Sed in rei veritate non est oblitus ex parte sui qui affligebatur: unde dicit, et quare contristatus incedo, idest quae est causa qua das me tristitiae? Psal. 37: tota die contristatus ingrediebar, dum affligit me inimicus. Hic ostendit dolorem quem patitur ab adversariis: et assignat effectum persecutionis; quasi dicat: haec est causa quare contristatus incedo, quia affligor ab inimicis quandoque a temporalibus, quandoque a spiritualibus. Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Causa doloris seu effectus est, dum confringuntur ossa mea. Ossa Ecclesiae sunt fortes, ut praelati et viri perfecti. Et quandoque per adversarios temporales, quandoque per tentationes affliguntur. Psal. 21: dinumeraverunt omnia ossa mea. In quolibet homine quaelibet virtus est sicut quoddam os: et si contingat justum castum cadere, confringitur os ejus. Exprobraverunt. Hic agit de causa tristitiae quam patitur ex verbis injuriosis: unde dicit, exprobraverunt mihi, scilicet verbis injuriosis. Jer. 20: factus sum in derisum tota die, omnes subsannaverunt me. Et hoc improperium est gravissimum. Tanto quis gravius fert improperium, quando fit sibi de re de qua gloriatus confidit. Iste autem maxime gloriabatur de Deo: et ideo hoc opprobrium est sibi gravissimum. Et ideo inimici mei, dicunt mihi per singulos dies, ubi est Deus tuus? Psal. 12: ne quando dicat inimicus etc. quare tristis es et cetera. Hic ostendit orationis effectum. Et oratio habet duplicem effectum. Unus est expulsio tristitiae. Alius est augmentum spei. Primus effectus est, quia per orationem ascendit mens hominis in Deum; et quia Deus est summe bonus; quando anima inhaeret ei, sentit delectationem maximam, et delectatio pellit tristitiam vel diminuit: et ideo dicit, quare tristis es etc. ex quo oravi. Et hoc expositum est supra. Alius effectus est, quia crescit in spe: quia si rex admittit aliquem ad familiare obsequium et colloquium, assumit fiduciam petendi et obtinendi. In oratione autem homo specialiter loquitur cum Deo. Psal. 27: in ipso speravit cor meum etc. et ideo subdit, spera in Deo; et hoc expositum est supra.


Super Psalmo 42

[87219] Super Psalmo 42 n. 1 In praecedenti Psalmo David narravit suum desiderium; nunc autem adhibet orationem ad implendum desiderium. Et primo ponit orationem; secundo effectum ejus, ibi, quare tristis es. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem in generali; secundo in speciali, ibi, ab homine iniquo. Et primo petit judicium; secundo judicii effectum. Petit ergo, judica me Deus. Sed videtur praesumptionis esse: quia ipse dicit, non intres in judicium et cetera. Psal. 142. Respondeo. Dicendum, quod est duplex judicium: scilicet severitatis, et misericordiae seu aequitatis. Primum est, quando attenditur solum res et non conditio; et hoc est timendum. De hoc dicit Psal. 142: non intres in judicium etc. quia justitiae nostrae nihil sunt in conspectu Dei, ut dicitur Isa. 64. Et hoc judicium est sine misericordia, ut dicitur Jacob. 2. Secundum est, quando consideratur non solum natura rei, sed conditio personae. Psal. 102: misertus est dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Et hoc petit. Vel aliter. Est duplex judicium: scilicet discussionis, cum merita discutiuntur: et hoc non petit hic, quia discussio est timenda Job 9: verebar omnia opera mea, sciens quod non parces delinquenti. Aliud est discretionis, scilicet separationis a malis: et hoc petit; et ideo subdit, et discerne causam meam. Et hoc refertur ad praesentem statum: et sic petimus discerni a malis, etsi non loco, saltem causa. Multa enim sunt communia nobis et eis: quia locus est eventus fortunae, sed causa non, quia eisdem rebus aliter utuntur boni et aliter mali: quia in adversis boni rutilant per patientiam, mali vero fumant per impatientiam. Si vero ad futurum judicium referamus, petimus distingui: quia causa malorum judicabitur ad condemnationem, bonorum ad salutem. In speciali autem petit judicari quantum ad duo: videlicet quantum ad liberationem a malo, et quantum ad promotionem in bono. Petit ergo liberari a malo, vel praesenti vel futuro; unde dicit, ab homine iniquo et doloso erue me. Homo iniquus dicitur Diabolus. Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Vel alius homo seductor, sive injustus quicumque. Et dicitur iniquus ille qui injustitiam intendit aperte: dolosus vero propter occultam fraudulentiam. Prov. 12: dolus in corde cogitantium mala. Ab his ergo liberatur quis dupliciter. Uno modo, ut non seducatur occulta dolositate. Alio modo, ut non opprimatur adversitate, quia tu es Deus meus. Hic ponitur ratio liberationis; et est duplex: una ex parte Dei qui potest; unde dicit, tu es fortitudo mea. Isa. 12: fortitudo mea et laus mea dominus. Et dicitur fortitudo nostra effective, quia ab ipso est. Isa. 40: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Alia ratio est ex parte sua, scilicet malorum quae patitur. Quaedam mala patimur secundum opinionem, quia cum sumus in adversitatibus, videmur repulsi a Deo; unde dicit, quare me repulisti? Sed non repellet dominus plebem suam, Ps. 94. Et sic est tantum opinatum malum hoc. Aliud est verum; unde sequitur, quare tristis incedo? Tristis scilicet vel tristitia saeculi, quae mortem operatur: et sic est sensus: quare tristis incedo, scilicet temporaliter, dum affligit me inimicus, homo malus, temporaliter. Vel, tristis incedo, tristitia bona quae operatur poenitentiam in salutem. Et sic est sensus, quare tristis incedo, tantum; quia etiam laetitia adjungenda est poenitentiae.

[87220] Super Psalmo 42 n. 2 Emitte. Hic ponit promotionem in bono. Et primo petit divina bona quibus promovetur; secundo petit promotionem pro illa. Petit autem duo bona: lucem et veritatem. Ad Deum pervenitur passibus mentis, et per cognitionem. Heb. 4: illis promittitur introitus qui credunt. Duo sunt necessaria cognitioni: scilicet lux, et cognitum. Eph. 5: omne quod manifestatur lumen est. Et ideo duo petit: scilicet lucem et veritatem: ad quae per me non valeo venire. Et ideo dicit, emitte lucem tuam et veritatem tuam. Idem est lux et veritas hic, quia accipiuntur pro Christo, emitte lucem tuam, idest Christum. Joan. 1: erat lux vera et cetera. Et veritatem tuam, quia ipse Christus veritas est. Joan. 14: ego sum via, veritas et vita; quasi dicat, Deus pater emitte Christum. Vel lux hic accipitur pro lege, quia Prov. 6: mandatum domini lucerna, et lex lux. Et veritatem, idest novum testamentum. Consequenter ponitur promotio in bono. Et ponit primo directionem in accedendo, ibi, ipsa me deduxerunt, scilicet lux et veritas me duxerunt ad te. Vel, deduxerunt, idest abstraxerunt a malis, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Haec oratio respondet desiderio praecedentis Psalmi, transibo in locum et cetera. Et quia adhuc non sufficit, peto adduci per Deum ad montem et cetera. Jerusalem erat in pede montis in latere Aquilonis. Et sic primo perveniebant ad montem qui illuc ibant. Secundo ibant ad habitationem. Tertio ad locum sacrificii, scilicet altare. Et etiam ibi non quiescit spiritus meus, sed ascendit ad Deum; et ideo dicit, adduxerunt me in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua, idest ad habitationem. Et iterum non quiescit ibi, sed vadit ad domum Dei, idest ad altare. Ideo dicit, introibo ad altare Dei; et non quiescit ibi ne videatur idolatra, sed vadit ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Mystice autem in monte et in tabernaculo Ecclesia praesens designatur, vel Ecclesia caelestis; quasi dicat: deduxerunt me in Ecclesiam tuam. Isa. 2: erit praeparatus mons domus domini in vertice montium et cetera. Et tabernacula, idest diversitates sanctorum, quae sunt quaedam peregrinationes super terram; Heb. 11. Et haec Ecclesia dicitur porta caeli. Gen. 28: non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli. Et ideo etiam dicitur altare Dei, idest ipse Deus. Apoc. 21: ipse Deus est templum: quia omnia sacrificia spiritualia sunt offerenda in Deo, non in re terrena. Et ibi erit laetitia. Isa. 66: videbitis, et gaudebit cor vestrum. Matth. 25: intra in gaudium domini tui. Et ideo dicit, laetificat juventutem meam: idest erit ibi renovatio et juventus: quia, ut dicitur Eph. 4, omnes apparebimus in mensuram aetatis plenitudinis Christi: et ideo dicit, juventutem. Psal. 102: renovabitur ut aquilae juventus tua. Et hunc Psalmum dicunt presbyteri cum accedunt ad altare: quia haec duo, scilicet laetitia et renovatio, sunt necessaria illis qui ad caeleste altare accedere volunt. Levit. 10: quomodo potuit comedere aut placere domino in caeremoniis mente lugubri? Item non est ibi vetustas peccati. 1 Joan. 2: scribo vobis juvenes. Vel totum quod dictum est refertur ad caelestem patriam, in qua desiderio debemus stare, et ad illam desideranter pergere: et hoc designat cum dicit, in montem sanctum tuum. Exod. 15: introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae; quia est ibi stabilitas status. Item est ibi societas sanctorum; unde dicit: et in tabernacula tua. Num. 24: quam pulchra tabernacula tua, Jacob et cetera. Ps. 83: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum. Et dicuntur tabernacula, quia licet sint homines cives secundum gratiam, tamen secundum conditionem humanae naturae sunt ibi hospites. Tertio altare designat humanitatem Christi. Isa. 33: regem in decore suo videbunt. Et Christus dicitur altare Dei. Hebr. ult.: habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt; quia sicut omnia sacrificia carnalia offerebantur in altari, ita omnes orationes offeruntur per Christum. Unde omnis oratio terminatur, per Christum dominum nostrum. Sed quia non est quies in humanitate, ideo ulterius tendit ad divinitatem: unde dicit, ad Deum et cetera. Job 22: super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Effectus orationis est confessio laudis; unde dicit: confitebor tibi in cythara Deus: et hoc dicit propter affectum: quia Is. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea. Et dicit, in cythara, ad differentiam Psalterii; quia Psalterium sonat a superiori, sed cythara ab inferiori; unde, confitebor in cythara, quia sumus liberati a malis mundi. Et Psalterio, quia consequuti sumus illa gaudia superna. Quare tristis et cetera. Totum hoc quod sequitur, expositum est supra in praecedenti Psalmo.


Super Psalmo 43

[87221] Super Psalmo 43 n. 1 Supra Psalmista ostendit desiderium suum ad Deum; hic autem procedit ad orandum, contra afflictionem totius populi. Titulus. In finem Psalmus filii Core ad intellectum. Filii Core sunt filii passionis Christi; et hi sunt proprie martyres quia Christum imitantur. 1 Petr. 2: Christus passus est pro nobis et cetera. Et ideo convenit proprie martyribus. Verum est quod a Deo dantur omnia bona, temporalia et spiritualia. Temporalia sunt minora bona, spiritualia autem sunt majora. Pater parvis filiis dat parva, magna vero dat perfectis. Et sic Deus facit; nam quando homines erant in statu parvulorum, dedit eis parva, idest temporalia, sicut patet in veteri testamento. Gal. 3: erant sicut parvuli sub paedagogo, idest sub observantiis legis. Isa. 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis; sed jam perfectis in novo testamento non promittuntur temporalia, sed durae afflictiones; et hoc sub spe spiritualium. Luc. 6: beati eritis cum vos oderint homines et cetera. Et sic est intentio prius retrahere homines novi testamenti ab appetitu terrenae prosperitatis promissae in veteri testamento. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. Primo agitur de prosperitate praeterita. Secundo de adversitate praesenti, ibi, nunc autem repulisti. Tertio petitur auxilium contra eas, ibi, exurge. Circa primum duo facit: primo enumerat beneficia antiquis collata; secundo ostendit se habere spem majorum, ibi, tu es ipse. Circa primum tria facit: primo praemittit auditum beneficiorum; secundo temporis, ibi, opus quod; tertio ponit ipsum beneficium, ibi, manus tua. Circa primum primo proponit modum audiendi; secundo a quibus audierunt. Praemittit autem invocationem divini nominis, cum dicit, Deus. Et hic Psalmus iste procedit per modum orationis, quae est ascensus mentis in Deum: vel quia in isto Psalmo agit de prosperis et adversis. In adversis homo respectum habet ad Deum, sicut ad defensorem. Psal. 109: ad dominum cum tribularer et cetera. In prosperis cum gaudio invocat Deum. Eccl. 26: sicut sitiens cum gaudio ingreditur ad fontem. Audivimus. Auditus necessarius est ad sapientiam. Eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris, et etiam est necessarius sapienti. Proverb. 1: audiens sapiens sapientior erit. Similiter cuilibet est necessarius; quia nullus est sufficiens ad excogitanda omnia quae ad sapientiam pertinent; et ideo nullus ita sapiens est quin instruatur ab alio: quia si audit bona, juvatur recipiendo; si audit mala, juvatur cognoscendo meliora. Auribus nostris. Auribus suis audit, qui audit auribus subjectis rationi. Unde homo dicitur, inquantum habet rationem. Quando aures sunt subjectae rationi, sunt humanae; quando non subjiciuntur rationi, sunt brutales. Luc. 8: qui habet aures audiendi, audiat, idest consideret. Patres nostri annuntiaverunt nobis. Hic ostendit quod audivit ab illis qui voluerunt docere veritatem, quia patres sunt. Deut. 32: interroga patres tuos et cetera. Item qui potuerunt docere veritatem, quia antiqui. Job 12: in antiquis est sapientia. Opus quod operatus es in diebus eorum. Hic ponit tempus in quo ista audivit. Quaedam beneficia sunt antiqua quae ipsi viderunt: unde dicit, et in diebus antiquis. Manus tua. Hic ponit ipsum beneficium. Secundo ponit beneficii ordinem, et beneficii causam. In beneficio consideramus opus, et fructum operis. Opus divinae virtutis est, quia expulit ante eos gentes; unde dicit, manus tua, idest potentia tua. Nam per membra in Deo signatur actio quam exercemus per ipsa. Gentes disperdidit, idest habitantes in terra promissionis destruxit etiam corporaliter. Ps. 58: disperge illos in virtute tua. Fructus est quia ipsi successerunt eis. Job 34: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Propterea dicit, et plantasti eos. Exod. 15: introduces eos et plantabis et cetera. Quod plantatur, radicatur ut faciat fructum. Isa. 5: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Afflixisti populos. Hic est modus et ordo beneficii: quia non statim fuit destructa, quia terra fuisset inculta, et bestiae multiplicatae; et ideo paulatim eos consumpsit; unde dicit, afflixisti populos, et per bella, et per bestias, et scrabrones. Josue 24: misi ante vos scrabrones. Sap. 12: misisti antecessores exercitus tui vespas. Et repulisti eos, ita paulatim eos affligens. Ps. 77: ejecit a facie eorum gentes. Non enim in gladio suo possederunt terram. Hic ponitur causa beneficii. Et primo excludit causam opinatam; secundo ponit veram causam. Causa opinata posset esse fortitudo populi, quod expulissent eos; et ideo removens hoc dicit, non in gladio suo et cetera. Duplex est fortitudo hominis: una est ex experientia armorum: et hanc excludit, non in gladio suo possederunt terram. Judith 7: filii Israel non confidunt et cetera. Et sequitur ibidem: vicerunt non cum gladio. Alia est virtus naturalis; et hanc excludit dicens, et brachium eorum non salvavit eos, idest potestas eorum. Ps. 32: non salvatur rex per multam virtutem. Deut. 32: ne dicerent: manus nostra excelsa, et non dominus fecit haec omnia. Causa vero est, quia a Deo factum est; unde dicit, sed dextera tua et cetera. Et ponit quatuor: tria ad executionem, quartum ad effectum pertinet. Si rex vult juvare aliquem, tria facit ei. Primo dat ei favorem; secundo impendit auxilium operis. Tertio dat consilium in dirigendo. Sic fecit eis Deus. Primo enim fuit eis favorabilis, et dedit eis prosperitatem: et haec signatur in dextera, per quam signatur prosperitas. Exod. 15: manus dextera tua magnificata est. Item dedit eis auxilium: et hoc signatur in brachio. Luc. 2: fecit potentiam in brachio suo. Tertio direxit eos, ibi, et illuminatio vultus tui, idest directe procedens a providentia tua. Quartum pertinet ad effectum. Quoniam complacuisti in eis; quasi dicat: quare fecit nobis ista? Numquid propter merita nostra? Non. Deut. 9: ne dicas in corde tuo cum deleverit eos dominus Deus tuus in conspectu tuo: propter justitiam meam introduxit me dominus ut possiderem terram hanc. Sed hoc fuit propter gratiam Dei. Quoniam complacuisti etc.; idest placitum tibi fuit, o Deus, in eis. Matth. 11, quoniam sic placitum fuit ante te.

[87222] Super Psalmo 43 n. 2 Tu es ipse. Hic ponitur spes quam habet de majori beneficio, quae consurgit ex spe ipsius Dei. Et ideo tria facit. Primo proponit causam spei; secundo fiduciam, ibi, in te inimicos; tertio gratiarum actionem, ibi, in Deo laudabimus. Circa primum tria facit. Primo ponit immutabilitatem Dei; secundo gubernationem; tertio experientiam divini auxilii. Dei immutabilitatem ostendit, quia Deus fecit hoc patribus; et iterum, quia virtus ejus non est diminuta, et ideo sibi facere etiam majora potest; unde dicit, tu es ipse rex meus et Deus meus, qui non es diminutus. Item ad te etiam pertinet cura hominis sicut tunc: unde dicit: rex meus, qui defendis et gubernas: et Deus meus, qui provides mihi. Deut. 6: audi Israel et cetera. Ergo confido sicut et illi confisi sunt. Item experientia, quia tu solus es qui salvas; unde dicit, qui mandas salutes Jacob. Et hoc dicit, quia olim salvabat per alios, sed hic ipsemet salvat. Isa. 25: ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et veniet et salvabit nos. In te inimicos nostros. Hic ponit fiduciam quam habet de Deo. Et primo proponit quod sperat; secundo ostendit quod illud attribuit Deo; tertio ponit causam. Sperat autem auxilium contra inimicos, contra quos habet duplex auxilium: unum ut vincat hostem; et quantum ad hoc dicit, in te, idest in tua virtute, non in nostra, ventilabimus cornu, idest inimicos nostros, vel in praesenti, vel in futuro. Et dicit, cornu, similitudinarie, quia virtus impugnativa bovis est in cornu. Et dicit, ventilabimus, quia in area separantur paleae a frumento: sicut in judicio mali auferentur, et boni remanebunt. Aliud auxilium est quod non vincatur ab hoste; et quantum ad hoc dicit, in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis, idest per virtutem tuam spernemus omnes hostes nostros in futuro, vel in praesenti, quia nihil potuerunt nobis nocere.

[87223] Super Psalmo 43 n. 3 Non enim. In praecedenti versu Psalmista posuit spem repulsionis hostium; hic autem rationem dictorum ostendit, scilicet quod dixit, in te inimicos nostros, et ideo ostendit quod non sperat in seipso: quia, neque in arcu. Nam 1 Reg. 2, dicitur: arcus fortium superatus est. Item non sperat etiam in gladio: unde, et gladius meus non salvabit me: Ps. 36: gladius eorum confringatur. His enim duobus pugnatur: scilicet arcu ad distantes: unde per arcum designatur astutia hominis per quam homo in futuro sibi providet; quasi dicat: non spero in mea providentia. Gladio pugnatur ad propinquos: in quo designatur potentia; quasi dicat: nec in potentia mea spero, sed in te. Unde habes hanc spem? Ex Deo. Et ostendit per experientiam. Salvasti enim nos ex affligentibus nos: vel in praesenti: quia etsi corporaliter nobis noceant, spiritualiter tamen nocere non possunt; vel in futuro. Sancti dupliciter affliguntur: quandoque in corporalibus, verbis vel factis: 1 Reg. 1: affligebat quoque eam aemula ejus. Quandoque affliguntur spiritualiter, quando peccant illi qui habitant apud eos. Et ab his afflictionibus liberantur a Deo. Et odientes nos confudisti, dum non possunt consequi contra nos intentum suum: et confunduntur hic, et confundentur in futuro: Isa. 41: ecce confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te.

[87224] Super Psalmo 43 n. 4 In Deo. Hic ponitur gratiarum actio. Et primo ponit laudem, qua ipsi laudabuntur. Secundo ponit laudem, qua ipsi laudabunt: nam in prima laudabunt et laudabuntur: ideo dicit, tota die, idest aeternitate: et haec laus est sancta, quia non est in seipsis, sed in Deo: Hier. 17: laus mea tu es: Ps. 150: laudate dominum in sanctis ejus. Item erit continua, quia, tota die, aeternitatis: Ps. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia: laudabuntur dico a Christo: Matth. 10: qui me confessus fuerit, coram hominibus confitebor etc. idest laudabo eum, coram patre meo. Hieronymus habet, in Deo laudabunt, quia sancti in patria laudabunt Deum considerando bonitatem ejus, et confitebuntur gratias agentes de beneficiis.

[87225] Super Psalmo 43 n. 5 Nunc autem. Hic ponit adversitatem sanctorum novi testamenti. Et primo ponit adversitatem quam patiuntur. Secundo ponit eorum patientiam et firmitatem, ibi, haec omnia venerunt super nos. Circa adversitatem autem sanctorum primo tangit adversitatis causam: scilicet subtractionem divini auxilii. Secundo tangit ordinem, ibi, avertisti nos. Sanctus homo tria habet in Deo: scilicet confugium: Ps. 89. Domine, refugium factus es nobis: Prov. 18: turris fortissima nomen domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Secundo habet in Deo gloriam: Ps. 3: tu es gloria mea. Tertio ipsum auxilium: Ps. 120: auxilium meum a domino. Quandoque autem in exterioribus videtur quod homo non habeat in Deo refugium: et ideo dicit, nunc autem repulisti nos: quia olim eras refugium: et hoc, inquantum non defendis nos ab impellente: Thre. 2: repulit dominus altare suum: non tamen quantum ad interiora repulit, quia non repellet dominus plebem suam, Ps. 94. Item non es gloria mea, quia, confudisti nos, videris nos in exterioribus confundere, quando sustines nostram confusionem. Item solebas consiliari et auxiliari: sed modo non facis, quia, non egredieris Deus in virtutibus nostris. Et loquitur ad modum ducis. Consuetudo erat in veteri testamento, quod quando Deus auxiliabatur populo pugnanti, tunc Deus egrediebatur ante populum: Habac. 3: egressus es in salutem populi tui et cetera. Hoc autem non signat motum localem in Deo, sed processum providentiae ejus ad exteriora. Nunc autem non egreditur Deus, dum permittit nos succumbere hostibus. Et hoc facit ut abducat nos a terrenis, quia si semper esset prosperitas in rebus temporalibus, homo serviret Deo pro eis. Et si hoc esset intentio nostra, frustraretur in istis. Ut ergo amor noster non sit mercenarius, et intentio nostra non referatur ad corporalia, subtrahit hoc suis amicis.

[87226] Super Psalmo 43 n. 6 Avertisti. Hic ponitur ordo adversitatis sanctorum virorum, quantum ad duo: scilicet quantum ad consolationem quam non habent, et quantum ad afflictionem quam patiuntur. Homines qui vadunt ad bellum, fugiunt, capiuntur, occiduntur, disperguntur, et venduntur. Quantum ad primum dicit: avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, idest fecisti nos fugere: Deut. 28: per unam viam egredieris contra eos, scilicet inimicos, et per septem fugies. Hoc maxime pertinet ad sanctos martyres, quia in persecutione aliqui non valentes sustinere, aversi sunt a fide: 2 Pet. 2: melius erat eis viam justitiae non cognoscere, quam post cognitionem retrorsum converti. Aliqui fugiebant: Matth. 10: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Quantum ad secundum dicit, et qui oderunt nos diripiebant sibi: Tob. 3: traditi sumus in direptionem: Isa. 42: ipse autem populus direptus, et vastatus est. Hoc etiam contingit sanctis: quia aliqui direpti sunt a Diabolo, scilicet qui negaverunt fidem: item aliqui capti ab hostibus qui fugiebant. Quantum ad tertium dicit, facti sumus opprobrium: et hoc quia occiderunt nos corporaliter. Quantum ad quartum dicit, et in gentibus dispersisti nos, quia ad litteram Judaeis sic accidit: Deut. 28: dispergemini in omnem ventum etc. similiter sancti martyres dispersi sunt. Quantum ad quintum dicit, vendidisti populum tuum sine pretio: quia ita occisi sunt martyres sine pretio, scilicet magno. In quo ostenditur quod habebantur viles; Isa. 52: gratis venumdati estis, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Hieronymus habet, non foenerasti. Foenerator dat modicum, et accipit multum; quasi dicat: non multi sunt qui lucrati sunt ibi, quia pauci tunc conversi fuerunt; unde plures mortui quam converterentur. Vel, non fuit multitudo, aliorum qui in morte illorum psallerent Deo: Thre. 1: viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem.

[87227] Super Psalmo 43 n. 7 Posuisti. Supra Psalmista posuit oppressionem sanctorum; hic vero ponit eorum vilificationem: et primo ponit vilificationem, quam exterius passi sunt. Ostendit secundo, quid ex hoc efficitur in corde, ibi, tota die verba mea. Circa primum ponit processum vilificationis ex parte vilitatis hominum, et ex parte vilitatis rei. Ex parte vilitatis hominum est, quod primo dicitur alicui opprobrium, scilicet quod est latro vel adulter. Secundo patitur hoc in derisionem. Tertio crescit in fabulam, idest in infamiam. Ex parte personarum, quia primo a suo socio; secundo transit ad alios, tertio divulgatur. Et hoc dicit quantum ad primum, facti sumus opprobrium vicinis nostris, idest fratribus et consanguineis; quia sancti vocabantur sacrilegi, homicidae, vel alia hujusmodi. Et haec illusio fit nutu: unde dicit, subsannationem. Et verbo; unde dicit, et derisum. Subsannatio est, quando rugato naso deridet aliquis. Derisio, quando cum ludo, vel laetitia loquitur quae ad vituperium pertinent: Jer. 20: factus sum in derisum; tota die omnes subsannant me. Et dicit, his qui in circuitu nostro sunt, quasi, non solum vicinis, sed jam ad alios devoluti sumus in vituperium et opprobrium nostrum. Sic etiam sancti martyres fuerunt ab omnibus derisi: 1 Cor. 4: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Quantum ad tertium irridentur: quia homines loquuntur de eis ut cantant; unde dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus. Quando malum infertur alicui, vertitur in parabolam, et dicitur, ita accidat tibi sicut tali. Et sic qui male tractatur, ponitur in opprobrium. Forte aliqui dicebant, sic contingat tibi sicut Laurentio, et aliis: et ideo dicit, posuisti nos in similitudinem gentibus, idest in exemplum mali et opprobrii: Job 17. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis: 3 Reg. 9: erit domus ista in exemplum. Item fit hoc facto et nutu; unde dicit, commotionem capitis in populis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua: Ps. 21: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Vel, posuisti, idest in similitudinem Christi, idest hoc nobis pati fecisti, quod Christus passus est; quasi dicat: sicut gentes moverunt Christo capita sua blasphemantes, ita fecerunt nobis.

[87228] Super Psalmo 43 n. 8 Tota die. Hic agit quid ex exteriori opprobrio nascatur in corde. Et primo ponit verecundiam. Secundo subdit causam, ibi, a voce. Primo ponit verecundiam, et dicit, tota die verecundia mea contra me est, idest continue est in conspectu meo. Vel, contra me, idest contra id quod debetur mihi, scilicet honor qui debetur virtuosis. Verecundia, secundum philosophum, est timor de turpi. Est autem turpitudo duplex. Prima secundum veritatem; et haec est turpitudo peccati: et verecundia de tali non cadit in virtuosos, quia non habent in se conscientiam de peccato de quo verecundari possint: sed cadit in malos: Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Alia turpitudo est secundum aestimationem, scilicet quod patiatur exterius abjecta vel opprobria: et haec est etiam in perfectis viris: et de hac dicit hic, tota die et cetera. Signum verecundiae est rubor in facie. Verecundia est timor confusionis; et passio haec concitat spiritus vitales, et ideo alteratur sanguis. Et inverecundi sunt pallidi, et verecundi sunt rubei. Tamen timidi qui timent mortem, fiunt pallidi, sed non qui timent opprobrium. Et ratio est: quia natura retrahit se ad locum ubi est defectus; unde quando timet de vita, sanguis et spiritus retrahunt se ad principium vitae, scilicet cor. Quando vero timet aliquid exterius, spiritus et sanguis retrahunt se ad exteriora. Dicit ergo, et confusio faciei meae cooperuit me, idest induit vultum meum rubedine. Et dicit, confusio faciei meae, quia nascitur in facie; sed quando est ita magna quod cooperiat totum corpus, causatur ex conculcatione et vilificatione. Quantum ad secundum dicit, a voce exprobrantis. Exprobratio est quando ingeritur alicui improperium in faciem: Ps. 100: tota die exprobrabant mihi et cetera. Oblocutio est occulta detractio: Eccl. 10: si mordeat serpens in silentio, nihil minus ab eo qui occulte detrahit. Sic factum est sanctis tempore persecutionis: nam maximus fecit comprehendi malas mulieres, et confiteri quod Christiani mala fecissent cum eis; unde dicit, a voce exprobrantis. Exprobraverunt etiam Christo, et in se et in membris. Et ideo dicit, a facie inimici et persequentis. Et ideo dicit, inimici, quia odium est causa persecutionis: 1 Cor. 4: persecutionem patimur, propter justitiam, et sustinemus.

[87229] Super Psalmo 43 n. 9 Haec omnia. Hic ostendit eorum perseverantiam in bono. Et proponit eorum stabilitatem in duobus. Homo persistere debet in his quae pertinent ad fidem, et in bona operatione. Et dicit quod propter haec omnia quae venerunt super nos, idest propter omnes praedictas adversitates, neque fidem in corde dimiserunt; unde dicit, nec obliti sumus te: Ps. 87: omnes fluctus tuos et cetera. Neque dimiserunt cultum divinum, unde sequitur, et inique non egimus in testamento tuo, idest neque dimisimus notitiam quam habemus de te per fidem. Neque testamentum tuum. Testamentum Dei est pactum initum cum eo in lege et in Baptismo: unde qui facit contra observantiam divini cultus, tunc facit iniquitatem contra testamentum Dei. Et hoc non fecerunt martyres. Hieronymus habet, et non sunt mentiti in te, quia scilicet nec verbo contra eum offenderunt: Eccl. 11: sta in testamento tuo. Item sunt stabiles in bonis operibus justitiae, quae ex recto corde procedunt: et ideo dicit, non recessit retro cor nostrum, per dimissionem charitatis: Luc. 9: nemo mittens manum ad aratrum et cetera. Isa. 1: abalienati sunt retrorsum, scilicet peccatores. Sed charitas martyrum in nullo diminuta est, quantum ad ipsa opera. Et dicit, non declinasti semitas nostras a via tua: quasi dicat: non permisisti quod actiones nostrae declinarent a via justitiae tuae. Isa. 30: haec est via, ambulate in ea. Vel, declinasti, secundum aliam litteram, semitas nostras: idest semitae nostrae sunt, ad quas inducit nostra natura secundum se, scilicet secundum concupiscentiam. Et sic quia ducit ad vias cordis nostri, in quibus non est ambulandum, repulisti tales vias a via tua.

[87230] Super Psalmo 43 n. 10 Quoniam. Supra Psalmista posuit mala quae patiuntur sancti, et eorum constantiam; hic autem rationem eorum quae dicta sunt. Et potest hoc cum praemissis continuari dupliciter, secundum duos sensus dictos, ibi, declinasti semitas, idest vias quibus quaerimus quae carnis sunt: et secundum hoc continuatur sic; quasi dicat: non permisisti nos declinare in his quae sunt carnis, quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, idest mundi: Eccl. 1: vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce omnia vanitas. Et in hoc humiliat Deus sanctos dupliciter: scilicet humiliatione virtutis: Ps. 34: humiliabam in jejunio animam meam: et humiliatione coactionis: Ps. 104: humiliaverunt in compedibus et cetera. Quantum ad secundum dicit, et cooperuit nos umbra mortis, idest indicium futurae mortis: nam umbra procedit; postea habemus responsum mortis. Vel, umbra mortis, idest peccatores qui sunt in tenebris, et subjecerunt nos sibi et servituti eorum: Job 28: lapidem caliginis et umbram mortis dividet torrens a populo peregrinante. Si obliti sumus. Hic probat quod dixit. Et primo proponit ea. Secundo ponit divinum judicium. Tertio evidens signum. Dicit ergo: dixi, non sumus te obliti et cetera. Et ideo proponit, si obliti sumus nomen Dei nostri, si, idest non. Item, si expandimus manus nostras ad Deum alienum, alienum scilicet a natura divinitatis, et a ritu Judaeorum; quasi dicat, si oramus eos sicut deos, quod est iniqua agere in testamento Dei. Et si ista fecimus, requiret judicium Dei. Et judicium Dei sufficiens est ad hoc requirendum: unde dicit: nonne Deus requiret ista? Quasi dicat: imo, quia ipse scit omnia: unde sequitur: ipse enim novit abscondita cordis. Hier. 17: pravum est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Quasi dicat: solus Deus. Item probat hoc per indicium evidens: quia si voluissent recedere, nulla mala paterentur sancti in hoc mundo, sicut nunc patiuntur. Et primo ponit causam quare patiantur, quia causa facit martyrem: et ideo dicit, propter te mortificamur tota die: 1 Petr. 4: nemo vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor; si autem ut Christianus, non erubescat. Secundo ponit mala quae patiuntur: et primo ostendit haec esse mala ex gravitate poenae, ex continuitate, et ex opinione. Punientium gravitas. Quia mortificamur. Continuitas, quia, tota die: 1 Corinth. 14: quotidie morior propter gloriam vestram. Opinio, quia credebant eos occidere non ut beatos, sed ut malos et dignos morte; et ideo dicit, aestimati sumus ut oves occisionis. Ad utilitatem hominum, vel ad patientiam martyrum; quasi dicat: quare mortificamur tota die, et tamen non reclamamus, sed sustinemus sicut oves ductae ad occisionem? Sic etiam fuit de Christo.

[87231] Super Psalmo 43 n. 11 Exurge, quare obdormis, domine? Hic invocat auxilium Dei. Et primo ponitur quaestio admirantis. Secundo petitio divini auxilii. Admiramur ergo, quia permittit sanctos suos sic affligi. Et hoc potest esse aut ex defectu voluntatis, aut cognitionis. Quod non velit, contingit dupliciter: vel propter pigritiam, vel propter contemptum. Quantum ad primum dicit, quare obdormis domine? Quasi dicat, numquid propter pigritiam permittis nos affligi? Et dicitur obdormire propter effectum: Psal. 120: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Quantum ad secundum dicit, et ne repellas in finem, scilicet finaliter, etsi videaris nos repulisse ad tempus. Et hoc dicitur de Christo, ut sit verbum nostrum; quasi dicat: abscondisti te, et nondum surrexisti in fide gentium. Exurge in eis, et nos non repellemur ab eis. Quare faciem tuam avertis? Dupliciter contingit defectus cognitionis: vel quia non videt: et ideo dicit, avertis. Quando Deus juvat, videtur respicere: quando non, videtur averti: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto et cetera. Psal. 26: ne avertas faciem a me. Vel, quare avertis faciem tuam, ut tamen non videamus: nam si videremus, non pateremur aliquod malum. Vel quia est oblitus. Et ideo dicit, inopiae nostrae et tribulationis nostrae oblivisceris. Hic enumerat mala quae patimur. Et est triplex malum: in exterioribus, in corpore, et in anima. Quantum ad primum dicit: oblivisceris inopiae nostrae, quia ad literam pauperes erant propter bona sublata: Heb. 10: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Quantum ad secundum dicit, tribulationis, quia multae tribulationes justorum, Ps. 33. Quantum ad tertium dicit, quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Aliqui humiliantur animo, aliqui corpore, aliqui spiritu intrinsecus. Et ideo dicit: adhaesit in terra venter noster. Et ponit ventrem pro toto corpore. Vel hoc quod dicit, humiliata est in pulvere anima nostra, refertur ad effectum in spiritualibus: quia, anima, idest cogitatio animae, cogitat terrena: Isa. 29: de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum. Et venter, idest sensualitas, totaliter terrae inhaeret, vel aliter. Quoniam humiliata est etc. idest perfectiores in nobis humiliati sunt, a pulvere, idest a peccatore: Psal. 1: tamquam pulvis quem projicit et cetera. Item venter, idest infirmi inter nos adhaeserunt terrenis hominibus, quia recesserunt a fide. Contra oblivionem dicit, adjuva nos. Contra obdormitionem dicit, exurge. Contra mala dicit, et redime nos propter nomen tuum.


Super Psalmo 44

[87232] Super Psalmo 44 n. 1 Supra Psalmista proposuit orationem pro adversitate regni et regis; hic quasi proponit gloriam regis et regni, ex divino beneficio. Et primo proponit divinum beneficium. Secundo invitat ex hoc exemplo alias gentes ad serviendum Deo, ibi, omnes gentes. Circa primum duo facit. Primo proponit gloriam regis et magnificentiam regni. Secundo proponit pacem regni, ibi, Ps. 45: Deus noster refugium. Iste Psalmus dicitur epithalamicus. Consuetudo enim erat, quod in nuptiis cantabantur aliqua cantica ad laudem sponsi et sponsae, et illa dicuntur epithalamica. Est ergo materia hujus Psalmi de quibusdam sponsalibus Christi et Ecclesiae, quae quidem primo initiata fuerunt quando filius Dei univit sibi naturam humanam in utero virginali: Psal. 18: et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Unde eadem est materia hujus Psalmi et libri qui dicitur cantica canticorum. Titulus talis est: in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto. Et potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut suppleatur Psalmus, ut sit sensus. Psalmus iste est ducens nos in finem Christum, pro his qui commutabuntur, scilicet de statu infidelitatis ad Christum; unde dicit, pro patribus tuis et cetera. Ita et hic Psalmus convenit passioni Christi, idest credentibus in Christum passum. Et hoc ad intelligendum mysteria Christi et Ecclesiae. Et non solum Psalmus, sed etiam canticum, pro dilecto, scilicet Christo: Matth. 3: hic est filius meus dilectus. Hieronymus habet sic, victoria pro liliis filiorum Core, canticum pro dilectissimo. Et quod dicit pro liliis, ostendit quod agit hic Psalmus pro deliciis sponsi et sponsae. Et hoc signatur per flores, rosas et lilia: Cant. 2: fulcite me floribus et cetera. Et competit virginibus quae sunt quasi lilia. Iste Psalmus dividitur in tres partes. Primo ponitur prooemium cantici. Secundo ponitur commendatio sponsi, ibi, speciosus. Tertio ponitur commendatio sponsae, ibi, audi filia. Circa primum tria facit. Primo proponit editionem Psalmi. Secundo finem, ibi, divo. Tertio designat autorem, ibi, lingua. Editio designatur cum dicitur, eructavit cor meum verbum bonum. Eructatio ex nimia plenitudine, sive repletione procedit: in quo signatur quod ex abundantia devotionis et sapientiae loquitur: Matth. 12: ex abundantia cordis os loquitur. Et notandum quod hujus editio Psalmi attribuitur cordi, ex cujus magna devotione est compositus: quia non est iste de illis de quibus dicitur Isa. 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; sed corde pronuntiat laudes Christi: 1 Cor. 14: psallam spiritu, psallam et mente. Hoc cor eructavit verbum, scilicet hujus Psalmi: quod est bonum, quia consolatorium; loquitur enim mysteria Christi et Ecclesiae: 1 Tim. 1: fidelis sermo, et nullus sermo melior illo: Zach. 1: respondit dominus Angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. Dico ego, idest pronuntio, opera mea regi, idest ad honorem regis Christi; Isa. 32: ecce in justitia regnabit rex; quasi dicat: canto hunc Psalmum ad honorem Christi, cui opera nostra omnia debemus dicare; Col. 3: omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Jesu Christi facite lingua mea calamus Scribae. Hic ponitur auctor Psalmi qui est lingua; quasi dicat: non intelligatur quod ex proprio hunc fecerim, sed auxilio spiritus sancti, qui utitur lingua mea, sicut scriptor utitur calamo. Et ideo principalis auctor hujus Psalmi est spiritus sanctus: 2 Reg. 23: spiritus domini locutus est per me, quasi per instrumentum: 2 Pet. 1: non voluntate humana allata est sapientia, sed spiritu sancto et cetera. Et cujus calamus est? Scribae velociter scribentis, spiritus sancti qui velociter scribit in corde hominum. Qui enim per studium quaerunt sapientiam, per partes, et etiam longo tempore student; sed qui habent eam a spiritu sancto, velociter accipiunt: Act. 2: factus est repente de caelo sonus et cetera. Illi qui habent scientiam per revelationem divinam, subito implentur sapientia, sicut illi sunt subito repleti spiritu sancto: Psal. 147: velociter currit sermo ejus: Eccl. 11: facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Vel velociter operantis, quia dixit et facta sunt. Ps. 148. Potest autem lingua ad aliud referri, quia, scilicet non solum voluit dicere, sed corde primo cogitavit, secundo dixit ore, et tertio scripsit; quasi dicat: non solum profuit praesentibus qui audiunt, sed etiam futuris: Isa. 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Habac. 2: scribe visum, et explana eum. Haec ergo expositio est litteralis. Sed aliqui dicunt quod haec verba proponuntur ad commendationem Christi secundum divinitatem, quasi sint verba Dei patris. Sed hanc expositionem non approbant Augustinus et Hieronymus; tamen Dionysius utitur 2 cap. de divinis Nomin. ubi introducit hoc verbum, eructavit etc. et secundum istam expositionem commendatur a patre tripliciter. Primo describitur ejus emanatio. Secundo ejus virtus, ibi, dico. Tertio ejus operatio, ibi, lingua. Circa emanationem ejus a patre ponit quatuor. Primo ejus naturalem processionem, cum dicit, eructavit: quod est quaedam emanatio de plenitudine; unde processus filii a patre est divina eructatio, quia procedit ex plenitudine divinae naturae: Joan. 3: pater diligit filium et cetera. Secundo ponit modum emanationis, quia non corporaliter, nec de aliqua alia natura emanavit, sed ad modum spiritualis. Cor meum, quasi non ex nullo, nec de alia essentia, sed de corde meo: Psalm. 109: ex utero ante Luciferum genui te. Tertio ponitur proprietas procedentis, quia, verbum. Joan. 1: in principio erat verbum. Item ponitur perfectio procedentis: quia, bonum, quasi habens plenam bonitatem divinitatis: Lucae 18: nemo bonus nisi et cetera. Virtus ostenditur cum dicit, dico ego, idest per verbum facio, omnia mea opera regi, idest ad honorem regis, scilicet filii, qui est unus Deus mecum: Joan. 1: omnia per ipsum facta sunt. Propria operatio designatur cum dicit, lingua mea calamus Scribae; quasi dicat, quod ipse est lingua mea, est etiam calamus Scribae. In sacra Scriptura operationes metaphorice designantur per instrumenta vel membra quae sunt operationum principia; et sic per linguam et calamum operatio Dei designatur conveniens linguae et calamo. Operatio linguae est, quod per eam diffunditur sapientia cordis ad alios; per calamum autem designatur quod sapientia quae est in corde, transfunditur in materiam sensibilem, scilicet Pergamenum. Deus autem et loquitur et scribit: loquitur, quando transfundit sapientiam suam in mentes rationales: Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Et hoc dicitur verbum, quia per ipsum est omnis illuminatio: Joan. 1: et vita erat lux hominum. Scribit, quia judicia suae sapientiae imprimit in rationabilibus creaturis: Rom. 1: invisibilia Dei et cetera. Ecclesiast. 1: Deus effudit illam super omnia opera sua. Sicut enim respiciens librum cognoscit sapientiam scribentis, ita cum nos videmus creaturas, cognoscimus sapientiam Dei. Calamus igitur est verbum Dei.

[87233] Super Psalmo 44 n. 2 Speciosus forma prae filiis hominum. Praemisso prooemio secundum unum sensum, vel Christi divinitatem secundum alium sensum; hic ponitur commendatio Christi secundum humanitatem. Et quia dixit, dico ego opera mea regi, commendat Christum secundum similitudinem regis, scilicet David, a quatuor: scilicet a gratiositate, a bellica virtute, a judiciaria potestate, et a deliciarum multitudine. Secunda pars, ibi, accingere. Tertia, ibi, sedes, quarta, ibi, mirrha. Circa primum duo facit. Primo describit gratiositatem regis. Secundo causam vel effectum, ibi, propterea. Nota quod duo sensus vigent in homine principaliter, scilicet visus et auditus: unde per haec duo aliquis gratiosus apparet; per pulchritudinem visui, per gratiosum verbum auditui. Unde haec duo praecipue fuerunt in Christo: unde Can. 2: ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis et facies tua decora. Ipse enim pulcher fuit et eloquens in his quae decuit suam eloquentiam. Quantum ad primum dicit, speciosus forma. Et nota in Christo quadruplicem pulchritudinem. Unam secundum formam divinam. Phil. 2: qui cum in forma Dei esset. Et secundum hanc fuit speciosus prae filiis hominum: nam omnes tantum habent gratiam secundum redundantiam et participationem; sed iste per se et plene: Col. 2: in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: Heb. 1: cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus: Sap. 7: candor est lucis aeternae et speculum sine macula Dei majestatis. Alia est pulchritudo justitiae et veritatis: Jer. 31: benedicat tibi dominus pulchritudo justitiae: Joan. 1: plenum gratiae et veritatis. Alia est pulchritudo conversationis honestae: et de hac 1 Pet. ult.: forma facti gregis. Et hac forma fuit speciosus prae filiis hominum, quia sua conversatio fuit magis honesta et virtuosa quam alicujus: 1 Pet. 2: peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Augustinus in originali: nobis cernentibus ubique speciosus: pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher deponens animam, pulcher in patibulo, pulcher in ligno, pulcher in caelo. Quarta est pulchritudo corporis: et haec etiam Christo infuit. Cant. 1: ecce tu pulcher es dilecte mi. Sed numquid secundum hanc pulchritudinem fuit speciosus prae filiis hominum? Videtur quod non: quia Isa. 53, dicitur: vidimus et non erat in eo species neque decor. Item per rationem probatur quod Christus voluit paupertatem habere, et non uti divitiis, ut doceat eas contemnendas. Sed sicut ista sunt contemnenda, ita pulchritudo corporalis: Prov. ult.: fallax gratia et vana est pulchritudo. Respondeo. Dicendum, quod pulchritudo, sanitas, et hujusmodi, dicuntur quodammodo per respectum ad aliquid: quia aliqua contemperatio humorum facit sanitatem in puero, quae non facit in sene: aliqua est enim sanitas leoni, quae est mors homini. Unde sanitas est proportio humorum in comparatione ad talem naturam. Et similiter pulchritudo consistit in proportione membrorum et colorum. Et ideo alia est pulchritudo unius, alia alterius: et sic hanc pulchritudinem Christus, secundum quod competebat ad statum et reverentiam suae conditionis, habuit. Non est ergo intelligendum, quod Christus habuerit capillos flavos, vel fuerit rubeus, quia hoc non decuisset eum; sed illam pulchritudinem corporalem habuit summe, quae pertinebat ad statum et reverentiam et gratiositatem in aspectu: ita quod quoddam divinum radiabat in vultu ejus, quod omnes eum reverebantur, ut Augustinus dicit. Ad primum dicendum prophetam velle exprimere contemptum Christi in passione, in qua deformata fuit sui corporis forma prae multitudine afflictionum. Ad aliud dicendum, eas divitias et pulchritudines contemnendas, quibus male utamur. Gratiosus etiam fuit in verbo; unde dicit, diffusa est gratia in labiis tuis: Eccl. 6: lingua eucharis in bono homine abundabit. Et gratiosum verbum ejus. Tripliciter propter ea quae aliquis dicit, reputatur verbum ejus gratiosum: quando scilicet dicit ea quae placent et sunt utilia; sic verbum Christi fuit gratiosum, quia levia imponebat et quietem promisit: Matth. 11: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: Joan. 6: domine, ad quem ibimus. Verba vitae aeternae habes. Item aliquis habet gratiosum verbum propter ordinatum modum proferendi, et ferventem; et sic habuit ordinatum et ferventem modum Christus in proferendo: Psal. 118: ignitum eloquium tuum. Item aliquis dicitur habere gratiosum verbum propter efficaciam ad persuadendum: sic etiam habuit Christus: Matth. 7: erat docens in templo sicut potestatem habens. Et ideo dicit Luc. 21, quod omnis populus manicabat ad eum, idest mane veniebat ad eum, in templo audire eum. Et Jo. 7: nunquam sic locutus est homo. Propterea benedixit te, Deus, in aeternum. Hic ponitur vel causa, vel effectus. Sicut dictum est, benedicere Dei signat effectum bonitatis, vel ejus collationem beneficii. Deus itaque homini Christo duplex beneficium contulit. Gloriae sive regni: et hoc est praemium meritorum Christi: Phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum. Et sic ly propterea denotat causam meritoriam: quasi dicat: quia tu es speciosus in forma, gratiosus in doctrina, propterea benedixit te, Deus, in aeternum, benedictione spiritualis regni: Gen. 22: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Aliud est beneficium gratiae: et sic est sensus: propterea benedixit te Deus in aeternum, ut tu esses speciosus, et esset diffusa gratia in labiis tuis.

[87234] Super Psalmo 44 n. 3 Accingere gladio tuo super femur. Hic describitur virtute potens. Et primo ponitur ejus bellica virtus. Secundo ejus in bello processus, ibi, intende. Tertio effectus, ibi, et deducet te. Virtus bellica consistit in fortitudine naturali, et praeparatione armorum. Primo ergo ponit fortem praeparationem armorum, cum dicit, accingere gladio tuo: secundum aliam litteram dicit, super femur tuum potentissime. Ubi designatur virtus armorum: Cant. 3: uniuscujusque ensis super femur suum. Sed secundum Glossam aliud est accingi, quia qui accinguntur parantur ad bellum, scilicet milites. 1 Mac. 3: accingimini et estote filii potentes, et estote parati in mane, quoniam melius est nobis mori in bello et cetera. Aliud est praecingi, quia praecinguntur qui parantur ad serviendum: Luc. 12: praecinget se, et faciet illos discumbere et cetera. Aliud est succingi, quia succinguntur qui parantur ad ambulandum: Eccl. 36: latro succinctus exiliens de civitate. Aliud est discingi, quia discinguntur, qui vadunt ad quiescendum: 3 Reg. 20: non glorietur accinctus aeque ut discinctus. Gladius Christi est doctrina ejus. De hoc gladio habetur Eph. ult. gladius spiritus quod est verbum Dei. Hoc gladio posuit Christus divisionem in hoc mundo, ut bona discernantur a malis: Matth. 10: non veni pacem mittere, sed gladium. Hic gladius est ex utraque parte acutus, ut testatur Apoc. 1, quia de aeternis et temporalibus instruxit. Et est super femur, quia organo humanitatis verbo doctrinae usus est: Isa. 52: ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Potentissime. Ubi ostenditur ejus virtus seu potentia naturalis: 1 Reg. 2: non est fortis sicut Deus noster: Job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Specie tua. Secundum Hieronymum et Hebraeos hoc quod dicitur, specie, conjungitur cum hoc, quod dicitur, potentissime, et est totum sub uno versu, et sic uno modo legitur in Glossa; et si sic conjungatur cum potentissime, sic est sensus: tu Christe es potentissimus, specie tua, scilicet humanitatis, secundum quam etiam est maximus virtute: Cant. 5: species ejus ut Libani. Et pulchritudine tua, scilicet divinitatis: Sapien. 13: quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Vel es potentissimus, specie tua, idest speciosa pulchritudine tua. Unde Hieronymus habet, laude tua, quia ex hoc es laudabilis et gloriosus, quia es armatus et fortis.

[87235] Super Psalmo 44 n. 4 Intende, prospere procede. Psalmista supra ad commendationem Christi posuit fortitudinem et apparatum regis; hic autem agit de ejus processu: et circa hoc duo facit. Primo proponit processum regis. Secundo ejus causam, ibi, propter veritatem. Circa primum sciendum est quod loco istorum trium quae hic ponuntur, scilicet, intende, prospere procede, et regna, in Psalmo Hieronymi habetur unum tantum, prospere ascende. In ascensu designatur processus: Jerem. 49: leo ascendit, et superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam. Unde manifestum est quod haec pertinent ad quamdam perfectionem et ascensum. In ascensu bellicosi sunt tria; principium, medium et finis. Principium debet esse diligens et discreta consideratio: Prov. 34: cum dispositione initur bellum: et Luc. 4 dicitur, quod rex iturus ad bellum prius et cetera. Unde, intende, idest diligenter considera. In Christo autem intendere designat dispositionem misericordiae ejus qua intendit ad salutem humani generis: Psalm. 37: intende in adjutorium meum. Medium est prosper processus. Processus autem Christi intelligitur dupliciter. Uno modo, secundum quod ex utero virginis processit in nativitate: Psal. 18: tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Et hic fuit prosper processus, quia sine peccato natus est, et matri non abstulit virginitatem, nec dolorem intulit. Alio modo, secundum quod processit de homine ad hominem convertendum, hunc et illum. Et in hoc fuit prosper, quia tandem pervenit ad conversionem totius mundi: Isa. 55: faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illum: Psalm. 117: o domine bene prosperare. Quod dicit, intende, potest conjungi cum hoc quod dicit, specie tua; quasi dicat, ergo speciose virtute humanitatis etc. et pulchritudine divinitatis intende. Finis ejus regnum ejus: Psalm. 46: regnabit Deus super omnes gentes. Finis ejus quod regnet per fidem in cordibus omnium: Luc. 1: et regnabit in domo Jacob. Et ideo dicit, et regna. Causa processus est propter veritatem. Et hoc vel causa dispositiva, vel finalis. Si ly propter primo dicatur secundum quod est causa dispositiva, secundum quod in Hieronymo habetur, propter verbum veritatis et mansuetudinem justitiae, notandum quod duo sunt necessaria ut rex prospere agat. Primo scilicet ut ei credatur: quia si nihil ei crederetur, et ipse aliis crederet, non posset plus quam unus homo: Prov. 17: non decent stultum verba composita. Secundo quod diligatur; quia si non diligitur, non potest prosperari in regno nec in negotiis suis: et hoc facit fieri mansuetudo et clementia regis: Eccl. 3: fili in mansuetudine opera tua perfice. Et ita haec duo disponunt ad prosperitatem regis: Prov. 20: misericordia et veritas custodiunt regem: Ps. 36: mansueti hereditabunt terram. Sed secundum litteram nostram, ad hoc ut rex possit prosperari in negotiis suis, debet habere tria: scilicet veritatem, mansuetudinem, et justitiam. Et ista tria fecerunt prosperari Christum: quia fuit verax in docendo, mansuetus in patiendo, justus in operando. De primo Matth. 22: scimus quia verax es et cetera. De secundo 1 Pet. 2: cum pateretur, non comminabatur: Jer. 11: ego sicut agnus mansuetus et cetera. De tertio, quia in nullo a justitia discessit: Psal. 144: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Si autem ly propter designat causam finalem, sic est sensus: intende, prospere procede, et regna, idest ut facias veritatem. Christus autem fecit veritatem dupliciter: scilicet implendo promissiones, et adimplendo figuras: Rom. 15: dico autem Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum: 2 Cor. 1: quotquot promissiones Dei sunt in illo. Et iterum propter mansuetudinem derivandam in discipulos: Matth. 11: discite a me et cetera. Item, regna, propter justitiam: Joan. 5: pater omne judicium dedit filio deducet te mirabiliter dextera tua. Hic est modus determinati processus. Procede prospere. Et quomodo? Deducet te dextera tua. Et loquitur ad similitudinem bellicosi, qui si habet hostem contra se, dicitur sibi oportet quod manus tua faciat tibi viam, et sic bellando transibis; quasi dicat: procede, si manus tua dextera faciat tibi viam. Et hoc mirabiliter, quia omnes mirabuntur. Hieronymus habet: docebit te dextera tua, idest dum facies magnifica, manus tua ostendet te mirabilem. Tamen in alio Psalmo habetur, manus tua deducet te. Sed dicendum quod littera ista non est contra illam, quia Christus est Deus et homo. Et ideo secundum quod est Deus, eadem est dextera sua et patris. Et deduxit Christum dextera sua mirabiliter in oppugnatione hostium: Exod. 15: dextera tua, domine, magnificata est in fortitudine, dextera tua, domine, percussit inimicum. Et in operatione miraculorum virtute suae divinitatis. Unde paravit sibi viam in corde hominum: Psal. 117: dextera domini fecit virtutem. Et si consideremus viam, mirabilis est. Esther 13: valde enim mirabilis es domine. Item dicta est mirabilis: Psal. 138: mirabilia opera tua. Sagittae tuae acutae; quasi dicat: ideo parabit tibi viam, quia sagittae tuae sunt acutae. Et ponitur hic virtus armorum, et effectus eorum. Arma Christi sunt sagittae, quae sunt verba Christi, quae dicuntur sagittae propter tria. Primo, quia sagitta sua acumine usque ad cor penetrat: Oseae 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus; ita verba Christi: Heb. 4: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Item sagitta velociter movetur: Sap. 5: transitus vitae et cetera. Sic verbum Christi subito totum orbem implevit, quia fere per totum mundum ante destructionem Jerusalem sermo Christi fuit diffusus: Psal. 147: velociter currit sermo ejus. Item sagitta ad remota attingit; sic etiam sermo Christi: Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Et sic sermo Dei est gladius, inquantum vulneravit Judaeos, qui conversi sunt ad Christum qui erat prope: propter quod dicitur, accingere gladio tuo: et est sagitta etiam inquantum ad remotos gentiles pervenit, et conversi sunt ad Christum: Eph. 2: evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope. Populi sub te cadent. Hic ponitur effectus verbi divini, qui est conversio populi ad Deum: unde, populi etc. idest omnes ad te current: Phil. 2: in nomine Jesu omne genu flectatur et cetera. Sed quid est quod addit, in corda inimicorum regis? Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut conjungatur cum prima clausula hujus versus, populi sub te cadent, ut sit interpositio: et sic est sensus: sagittae tuae acutae intrant in corda inimicorum regis. Verba tua sunt sicut sagittae quae penetrant corda et cetera. Et ex hoc populi sub te cadent. Alio modo, ut conjungatur cum hac, populi sub te cadent; et hoc in corda, vel in corde inimicorum regis, idest tui qui es rex. Quaedam enim subjiciuntur violenter, sicut modo subjiciuntur inimici. Et de hac subjectione dicit se non loqui, sed de voluntaria; et ideo dicit, in corda; quasi dicat secundum illa corda subjiciantur, secundum quae inimicabantur Christo: Ps. 53: voluntarie sacrificabo tibi. Vel aliter, sagittae tuae acutae sunt, populi sub te cadent in corda inimicorum regis: populi dico, qui erant inimici regis, idest Christi; quasi dicat: illi qui erant contra regem, scilicet Christum, subjicientur ei. Et ad litteram sic factum est: quia gentiles qui conati sunt destruere fidem Christi, nunc serviunt Christo: Isa. 55: ecce gentes quas nesciebas vocabis: Psal. 17: populus quem non cognovi servivit mihi.

[87236] Super Psalmo 44 n. 5 Sedes tua Deus in saeculum saeculi. Supra Psalmista commendavit Christum a gratiositate et bellica virtute; hic commendat eum a judiciaria potestate. Et primo describit ejus judiciariam potestatem. Secundo potestatis executionem, ibi, virga directionis. Tertio rationem, ibi, propterea unxit. Dicit ergo, sedes tua Deus. Per sedem in Scriptura judiciaria potestas designatur: Psal. 121: illic sederunt sedes in judicio. Christo autem judiciaria potestas convenit sive competit: Joan. 5: pater omne judicium dedit filio; et ideo per sedem Christi ejus potestas accipitur. Matth. 19: in regeneratione cum sederit filius hominis et cetera. Sed hanc etiam judiciariam potestatem habent etiam praelati et reges: verum sicut ministri: Sap. 6: cum essetis ministri regni illius, non ratione judicastis. Sed Christus sicut principalis judex, et sicut verus Deus; et ideo dicit, sedes tua Deus: domini enim vindicta est; et hic expresse loquitur de Christo, quia dirigit sermonem suum ad eum. De hoc Apoc. 3: qui vicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi in throno: Isa. 6: vidi dominum sedentem super thronum. Item alia est potestas judiciaria temporalis, alia perpetua: et talis est potestas filii Dei: unde dicit, in saeculum saeculi, quia de aeternis est judicium ejus: Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna. Sic igitur describit Dei potestatem, dignitatem et aeternitatem. Consequenter agit de executione potestatis, cum dicit, virga directionis. Et primo ponitur executio potestatis. Secundo ejus expositio. Necesse enim est quod rex cohibeat delicta: quia, ut philosophus dicit, si animi hominum essent a Deo ordinati quod obedirent monitioni paternae, non essent necessarii reges et judices: unde ut inquieti corrigantur, necessarii sunt reges, unde habent sceptrum: Prov. 22: stultitia colligata est in collo pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Sed habet virgam ad hostes coercendos: Ps. 2: reges eos in virga ferrea, et tamquam vas et cetera. Item ad subditos gubernandos: Mich. ult.: pasce populum tuum in virga tua: et ideo dicitur, virga regni tui est virga directionis, idest ad ducendum populum in via recta, quia haec est finis legis, et regiminis, ut non excorient, sed ut faciant virtuosos: et haec est finis politicae, et hoc convenit Christo: Psal. 24: dirige me in veritate tua, et doce me. Sed haec directio consistit ut homo deserat malum et adhaereat bono: Isa. 30: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram, idest neque per excessum neque per defectum; et ideo dicit, dilexisti justitiam. Item debet odire iniquitatem, quia si non diligat justitiam, non ducit ad bonum: et hoc maxime fecit Christus, quia justus dominus, et justitiam dilexit. Item si non odiunt iniquitatem, non puniunt: et quia Christus maxime odit iniquitatem, propterea punit malos. Propterea unxit. Hic ponitur causa vel finalis, vel effectiva; quasi dicat: ideo operatus es justitiam, ut Deus ungat te. Sed numquid meruit Christus hanc unctionem? Non, sed meruit manifestationem hujus unctionis. Et in Scriptura dicitur aliquid fieri, quando innotescit. Et Christus per passionem meruit exaltationem in fide omnium populorum. Et sic littera, propterea, designat causam finalem. Sed si sit causa effectiva, sic intelligetur; quasi dicat: ut sedes tua, et virga etc. propterea unxit te Deus. In veteri testamento ungebantur sacerdotes et reges, ut patet de David 1 Reg. 16, et de Salomone, ut patet 3 Reg. 1. Et prophetae inungebantur, ut patet de Eliseo, qui inunctus fuit ab Elia, 3 Reg. 19, et haec conveniunt Christo, qui fuit rex: Luc. 1: regnabit in domo Jacob in aeternum. Item fuit sacerdos, qui seipsum obtulit Deo sacrificium, Eph. 5. Item fuit propheta, qui praenunciavit viam salutis: Deut. 18: prophetam suscitabit dominus de filiis Israel. Sed quomodo unxit? Non oleo visibili, quia regnum ejus non est de hoc mundo, Joan. 18: item non est functus sacerdotio materiali; et ideo non materiali oleo unctus, sed oleo spiritus sancti; et propterea dicit, oleo laetitiae. Et dicitur spiritus sanctus oleum: quia sicut oleum supereminet omnibus liquoribus, ita spiritus sanctus omnibus creaturis: Gen. 1: spiritus domini ferebatur super aquas, idest debet esse super omnia in cordibus hominum, quia est amor Dei. Secundo propter suavitatem suam. Misericordia et omnis suavitas mentis a spiritu sancto est: 2 Cor. 6: in suavitate, in mansuetudine, in spiritu sancto. Tertio, quia oleum est diffusivum, sic spiritus sanctus est communicativus: 2 Cor. ult. communicatio sancti spiritus sit semper cum omnibus vobis, amen: Rom. 5: charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per spiritum sanctum. Item oleum est fomentum ignis et caloris, et spiritus sanctus fovet et nutrit amoris calorem in nobis: Cant. ult.: lampades ejus lampades ignis. Item oleum illuminat, ita et spiritus sanctus: Job 32: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Sed dicit, Deus Deus. Haec littera Deus, vel est nominativi casus, vel vocativi; et ideo in Latino est dubium: sed in Graeco non, quia ibi unum est casus nominativi, et aliud vocativi, quia dicit, o Deus, Deus tuus unxit te oleo laetitiae. Et datur intelligi quod loquitur de Christo qui est Deus, et non potest inungi inquantum Deus, quia secundum quod Deus non potest promoveri: et ideo oportet aliquid accipi in Christo in quo ungatur, et haec est humana natura. Et secundum hanc habet Deum, quia secundum quod Deus, non habet Deum. Et dicitur oleum laetitiae, quia in tempore laetitiae Orientales ungebant se oleo: Isa. 61: oleum gaudii pro luctu. Spiritus sanctus est causa gaudii: Rom. 14: et gaudium in spiritu sancto: Gal. 5: charitas, gaudium, pax: quia spiritus sanctus non potest esse in aliquo quin gaudeat de bono et spe futuri boni: unde dicit, prae consortibus tuis, quia Christus fuit unctus prae omnibus aliis sanctis: Joan. 1: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Consortes ejus dicuntur inungi, quia quidquid habetur de oleo isto, idest de gratia spiritus sancti, est ex redundantia Christi: Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus: Psalm. 132: sicut unguentum in capite et cetera.

[87237] Super Psalmo 44 n. 6 Myrrha et gutta. Hic agit de deliciis regis, et describit has delicias ex quatuor: ex vestitu, ex habitaculo, ex ministerio, et ex conjugio. De primo dicit, myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Vestimenta Christi possunt esse duplicia: scilicet corpus ejus: Isa. 63: quare rubrum est vestimentum tuum? Item vestimentum Christi sunt sancti omnes: Isa. 49: his omnibus velut ornamento vestieris. Et ab his procedit odor mirrhae, guttae et casiae, sive de vestimento quod est corpus ejus, sive de sanctis. Myrrha habet amaritudinem; et sic si referatur ad corpus Christi, signat amaritudinem passionis: Cant. 5: digiti ejus, scilicet confixi ligno, pleni myrrha probatissima. Si autem referatur ad sanctos, signat poenitentiam: Eccl. 24: sicut myrrha electa dedi suavitatem odoris. Ubi nos habemus gutta, Graecus, habet aloes: Hebraei, stactes. Gutta est liquor alicujus herbae, et calidum quid, et valet contra inflationes: et signat humilitatem, quae humilitas maxime fuit in Christo: Matth. 11: discite a me, quia mitis et cetera. Item fuit etiam in sanctis: Isa. 66: super quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Aloes est succus herbae; sed non sumitur hic sic, sed pro quodam ligno, et vocatur aloes, quod est odoriferum. Stactes est gumma myrrhae, quod est speciosius quam myrrha. Et haec idem est quod myrrha quantum ad odorem. Casia est triplex. Quaedam est casia quae est sicut fistula; quaedam est fructus arboris, et de hac non intendit hic, quia non est aromatica; sed est quaedam casia virga quae est aromatica, et ad istam refertur quod dicitur hic. Vel secundum Glossam est quaedam arbor casiata, quae nascitur in locis aquaticis: et per hoc signatur aqua lacrymarum, vel aqua baptismalis; quasi dicat, odor omnium istorum procedit a sanctis, et corpore tuo: 2 Cor. 2: Christi bonus odor sumus. Ex secundo dicit, a domibus eburneis; quasi dicat: redolet etiam a domibus tuis eburneis, quae redolent propter ista aromata. Antiqui parietes erant tabulati, apud nos sunt marmorei. Et sic apud Hebraeos et Orientales, parietes erant tecti ebore: Amos 3: peribunt domus eburneae. Domus signat fideles: 1 Pet. 2: et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini in domos spirituales et cetera. Eburneae, frigidae propter castitatem: Cant. 5: venter illius eburneus. Item candidae propter puritatem, rubicundae propter castitatem: Thren. 4: rubicundiores ebore antiquo. Ex tertio, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo; quasi dicat: ita est deliciosus quod filias regum habet in ministerio; quasi dicat: vestimenta tua paraverunt filias regum quae serviunt tibi. Ad litteram. Filiae regum mundanorum delectant nos ad honorem Christi, quia dedicaverunt se Christo, et mortuae sunt pro Christo, et hoc, in honore tuo, idest ad tuum honorem: quasi scilicet non solum unius regis, sed etiam filiae regum serviunt Christo. Vel aliter. Reges sunt apostoli: filii eorum sunt animae fideles. Vel reges sunt doctores: Apocal. 5: fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. Filiae eorum sunt populus Christianus et fidelis: 1 Corinth. 4: in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui: hi sunt filiae in honore Christi, non in honore regum, scilicet Petri et Pauli, sed Christi: 1 Cor. 1: nos praedicamus Christum crucifixum. Istae delectaverunt istis aromatibus.

[87238] Super Psalmo 44 n. 7 Astitit regina. Supra Psalmista laudavit Christum ex gratiositate, ex virtute bellica, et ex deliciis; hic autem laudat eumdem ex sponsa: quam describit ex quatuor: scilicet quantum ad sponsi praesentiam, quantum ad dignitatem, quantum ad gloriam, et quantum ad ornatum. Sponsa Christi est Ecclesia; sponsae regis dicuntur reginae: Esther 2: ista est Esther ordinata regina. Et haec regina est Ecclesia: 2 Corinth. 11: despondi vos uni viro virginem castam et cetera. Dignitas ejus est, quod est regina. Haec astitit semper inhaerens Deo et conjuncta. Unde Angeli qui non mittuntur, dicuntur assistentes: Daniel. 7: millia millium et cetera. Psal. 5: mane astabo tibi et cetera. Dicit Gregorius: videt quidam per fidem, erigitur per spem, unitur per charitatem. Gloria istius reginae est praerogativa quam habet, quia, a dextris, idest in potioribus bonis. Unde et filius, inquantum est in potioribus bonis patris, secundum quod homo, dicitur esse a dextris. Marc. ult.: dominus quidem Jesus sedet a dextris Dei. Et haec meliora sunt; sed si comparentur spiritualia temporalibus, spiritualia sunt potiora. Et haec regina astitit in spiritualibus. Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus. Item si per dexteram significentur bona opera, haec sunt potiora quam peccata. Prov. 4: vias quae a dextris sunt, novit dominus. Et in his astitit haec regina. Ornatus describitur cum dicit, in vestitu deaurato. Hieronymus non habet, circumdata varietate, nec Hebraei: sed Hieronymus habet, in diademate deaurato. In Hebraeo, in massa auri. Et secundum nostram litteram est duplex vestimentum Ecclesiae. Unum est doctrina duorum testamentorum. Prover. ult.: omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Et iste vestitus non est aurum solum, sed deauratus, quia est refulgens divina sapientia, qua haec doctrina est plena. Tamen est, circumamicta varietate. Et potest referri quantum ad diversa genera linguarum, vel quantum ad profundiorem modum sapientiae. Alius vestitus est operatio virtuosa. Ps. 131: sacerdotes ejus et cetera. Per aurum autem significatur charitas. Genes. 2: aurum terrae illius optimum. Est enim charitas fulgida et rubea. Et ideo dicitur deauratus, quia informatus charitate. 1 Cor. ult. omnia opera vestra in charitate fiant. Vel, circumamicta varietate, idest diversis virtutum operibus; quia alii fuerunt aurei per martyrium, alii rosei per gemitum poenitentiae. Colos. 3: induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae et cetera. Et potest exponi totum hoc de beata virgine, quae regina et mater regis est, quae astat super omnes choros in vestitu deaurato, idest deaurata divinitate: non quod sit Deus, sed quia est mater Dei.

[87239] Super Psalmo 44 n. 8 Audi filia. Hic commendatur sponsa quadrupliciter: scilicet a decore, ab excellentia gloriae, ibi, omnis gloria. A societate, ibi, adducentur. Et a prole, ibi, pro patribus tuis. Circa primum duo facit. Primo ponit quomodo acquirat decorem seu gratiositatem. Secundo agit de ipsa gratiositate, ibi, et concupiscet. Primo ergo redditur attenta ipsa ad admonitionem; unde dicit, audi filia. Vocat futuram Ecclesiam filiam duplici ratione. Una est, quasi loquens David in persona sua: quia sicut inquantum adhaeremus Christo filio Abrahae, sumus filii Abrahae; ita et filii David cujus filius est Christus. Vel loquitur in persona apostolorum, ex quibus sumus propagati in Christo Jesu per Evangelium. Dicit itaque: audi filia. Jacob. 1: sit omnis homo velox ad audiendum, scilicet Evangelium, vel verbum Christi. Luc. 11: beati qui audiunt verbum Dei. Vel Scripturam prophetarum, ut credant Christo. Isa. 53: quis credidit auditui nostro? Et, vide, per fidem hic, sed in futuro videbis per speciem. 1 Cor. 13: videmus nunc et cetera. Vel vide Christum natum. Baruch 13: post haec in terris visus est. Joan. 1: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Inclina aurem tuam, scilicet per humilitatem ut obedias. Eccl. 6: si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam. Obliviscere populum tuum. Monitio imaginaria, quod haec regina venerit ad David vel Salomonem ex populo alieno. Et ideo monetur ut memor sit sui. Et hoc competit Ecclesiae, quae vocata est ad Christum ex alieno populo, vel Judaeorum, vel gentilium quia, secundum Augustinum: nemo potest venire ad vitam novam Christi, nisi poeniteat eum veteris vitae, scilicet peccati. Et ideo dicit, obliviscere populum tuum. 1 Paral. 16: transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Et domum patris tui, scilicet Diaboli. Joan. 8: vos ex patre Diabolo estis. Ezech. 16: pater tuus Amorrhaeus. Vel peccati, vel carnalis affectus. Gen. 41: oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. Et hoc signat Deut. 21, de puella captivorum, quae debet radi, et debet plorare patrem et matrem sicut mortuum. Et concupiscet rex decorem tuum. Hic promittit ipsi sponsae gratiositatem regis. Primo, a rege; et hoc est amoris. Secundo, a populo; et hoc est honoris, ibi, vultum tuum deprecabuntur. Repromittit ergo regis amorem, et ostendit regis dignitatem. Dicit ergo: si oblivisceris populum tuum et domum patris tui, ex hoc acquires decorem spiritualem. Psal. 25: domine, dilexi decorem domus tuae. Et hic decor concupiscitur a sponso spirituali: propterea dicit, et concupiscet rex decorem tuum. Et hic decor est pulchritudo justitiae. Jer. 31: benedicat tibi dominus pulchritudo justitiae. Concupiscet, idest delectabitur in eo. Is. 62: quia complacuit domino in te. Et hoc est desiderandum, quia iste rex est magnus in potestate, in natura, in honore. Primum habet quia rex, ideo est dominus. Ps. 99: scitote quoniam ipse est dominus. Secundum, quia ipse est Deus. Ps. 94: quoniam Deus magnus dominus. Tertium, quia adorabunt eum scilicet remoti, et omnes populi totius mundi. Psal. 85: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te domine. Soph. 2: adorabunt eum omnes viri de loco suo, omnes insulae gentium. Item adorabunt eum propinqui, quia filiae Tyri in muneribus, quia scilicet Tyrus est vicina terrae promissionis. Unde, filiae, idest habitatores terrae illius, vultum tuum deprecabuntur, idest subdentur tibi cum muneribus: quia hoc impletum est quando mulier Chananaea egressa a finibus Tyri, venit ad Jesum; Matth. 15: vel, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, idest viri qui sunt in Tyro. Tyrus interpretatur angustia; unde omnes qui sunt in angustia, deprecabuntur te. Ad litteram omnes veniebant ad Christum. Lucae 4: cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus et cetera. Isa. 26: domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Et offerent munera, idest seipsos. Vel eleemosynas. Isa. 19: vota vovebunt domino, et solvent.

[87240] Super Psalmo 44 n. 9 Omnis gloria. Supra Psalmista commendavit sponsam a decore; hic autem commendat eam quantum ad gloriam et intrinsecus et extrinsecus. Primum facit cum dicit, omnis gloria ejus. Ly ejus superfluit; unde construitur expositive ejus, scilicet, filiae regis ab intus: et hoc tripliciter. Primo, quia in interiori conscientia, non in exteriori fama hominum, sicut est fama peccatorum. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Secundo in interiori justitia, non in exteriori observantia, sicut in veteri testamento. Rom. 2: circumcisio cordis, non carnis; in spiritu, non in littera; cujus laus non est ex hominibus, sed ex Deo. Tertio, quae est in spe aeterna, quae est interna; non in spe temporalium, quae est extra. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus: sed cum facis eleemosynam et cetera. Secundum facit cum dicit, in fimbriis aureis. Per has fimbrias intelligitur doctrina Ecclesiae, Exod. 28, ubi dominus mandat quod in fimbriis vestimenti sacerdotis essent tintinnabula, quorum sonus audiretur. Per sonum ergo doctrina designatur. Ergo in doctrina divinae sapientiae, quae per aurum designatur, est magna gloria: et tamen est circumamicta varietate, idest ornata et vestita aliis linguis, idest variis modis docendi, tamen eandem veritatem sonant. Act. 2: loquebantur variis linguis apostoli et cetera. Vel aliter, in fimbriis aureis, et hoc refertur ad interiorem munditiam et ornatum virtutum; circumamicta, ad exteriorem; quasi dicat: omnis gloria ab intus; et haec duo praecipue sunt in fimbriis aureis. Et propter hoc intelligitur finis vitae quantum ad totam Ecclesiam, vel ad totum hominem, quia fimbriae sunt extremae in vestimento: et non dicit deauratae, sed quia sunt aureae. Glossa enim dicit, quod illi qui invenientur in fine mundi, erunt perfecti et sancti. Item homo quamdiu proficit, est quasi deauratus; sed quando erit in fine, tunc erit totus repletus claritate. Prov. 4: justorum semita, quasi lux splendens crescit, et proficit usque ad perfectum diem. Et dicit, circumamicta varietate, exteriori, scilicet diversarum gentium, vel diversarum gratiarum et virtutum.

[87241] Super Psalmo 44 n. 10 Adducentur. Hic commendatur a societate: et circa hoc tria facit. Primo enim describitur ejus societas; secundo, quomodo ad ejus societatem perveniatur, ibi, afferentur; tertio, quando haec societas, sed ubi terminetur, ibi, adducentur. Hieronymus habet aliter, omnis gloria filiae regis a perfasciis aureis vestita. Et hic est punctus; quasi dicat, habet vestimentum fasciis aureis. Et post in varietate cum aliis etc., adducentur et cetera. In Hebraeo aliter, prae inclusione auri vestimenta, idest circumamicta. Et post; insuper cum subtilibus quae sunt plumariae; quae eam attingunt adducentur, sic indutae. Et duo numerat, virgines et proximae. Et si accipiatur easdem esse, sic est sensus: virgines interius, scilicet fideles animae non corruptae per peccatum; adducentur regi, scilicet Christo qui est rex regum. Adducentur, dico, quia non per se venient. Joan. 6: nemo venit ad me etc.: et ideo dicit Cant. 1: trahe me post te. Sed adducentur post eam, scilicet universalem Ecclesiam, quia nullus veniet nec adducetur ad Christum nisi sequatur doctrinam Ecclesiae. Vel, post eam, idest post b. virginem, quia ad Christum ejus virgines adducentur ad servandam castitatem, et ad exercitium aliarum virtutum. Et hae sunt proximae ejus, scilicet vel Ecclesiae, vel b. virginis, et hae afferentur. De illis dicit, adducentur, quia levius convertentur ad Christum. De istis dicit, afferentur, quia importunius trahuntur; 2 Tim. 4: insta opportune importune. Si vero accipiantur ut diversae, sic per virgines intelliguntur perfecti; et isti adducuntur, quasi per se ire volentes. Psal. 104: eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia; quia afferentur in laetitia, interiori, et exultatione, exteriori. Christo enim voluntarie se obtulerunt. Ps. 53: voluntarie sacrificabo tibi. Vel afferentur ab Angelis in caelum. Luc. 16: factum est ut moreretur et cetera. Et quo afferentur? In templum regis. Ubi manifestum est, quod loquitur de rege Christo Deo, quia dicit, templum; quasi dicat, ut ipsi sint templum regis. 1 Cor. 3: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Vel ut in templo Dei contemplentur, idest ut vacent Deo; nam ad hoc ordinatur consortium virginum, ut vacent Deo. 1 Cor. 7: quae nupta est mulier, cogitat quomodo placeat viro; quae autem innupta, cogitat quomodo placeat Deo.

[87242] Super Psalmo 44 n. 11 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Hic commendat eam a prole. Circa quam quatuor ponit: scilicet prolis originem, dignitatem, officium et fructum. Dicit ergo, pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Filii Ecclesiae primitivae sunt apostoli et eorum successores. Filii dicuntur esse nati Ecclesiae per doctrinam Christi sponsi ejus, et alii per doctrinam apostolorum, et alii filii aliorum praedicantium. Et ideo non est inconveniens quod idem sint filii et patres: quia apostoli ipsi sunt patres eorum quos converterunt. 1 Cor. 4: in Christo Jesu ego vos genui. Alii etiam sunt patres et filii. Isti ergo filii sunt nati Ecclesiae. Filii apostoli, et alii sancti viri et doctores. Vel patres boni fuerunt prophetae. Eccl. 44: laudemus viros gloriosos, et parentes nostros. Et loco istorum nati sunt Ecclesiae filii qui funguntur dignitate illorum; et sic patet proles et origo sponsae. Sequitur dignitas, constitues eos principes super omnem terram, idest primo capientes, primum capies. Isti ergo principes dicuntur, quia primi dona spiritus sancti acceperunt. Rom. 8: non solum autem illi, sed nos ipsi primitias spiritus habentes, tempore prius, caeteris abundantius, dicit Glossa. Unde sicut beatae virgini nulla mulier comparatur, ita nec aliquis sanctus potest apostolis comparari nec adaequari. Item dicuntur principes, quia fuerunt et sunt Ecclesias gubernantes. Item quia primi post Christum doctores nostri fuerunt. Ps. 67: praevenerunt principes et cetera. Isti sunt diligendi. Judith 5: cor vestrum diligit principes Israel. Istos constitues principes, qui non sunt per seipsos constituti, sed per Christum. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos et cetera. Item alii praelati constituuntur per summum pontificem. Hebr. 5: nemo assumat sibi honorem. Et non in aliqua parte, sed super omnem terram. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum et cetera. Et nimis honorati sunt et cetera. Ps. 138. Et hoc specialiter convenit Petro et Paulo; nam Petrus obtinuit principatum universalem Ecclesiae. Joan. 21: pasce oves meas. Paulus super totum mundum, quantum ad gentes gentiles. Isa. 49: posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et hoc etiam dicit ipse, Act. 13. Memores erunt nominis tui, domine. Hic ponitur officium apostolorum, quod est praedicare nomen Dei. Marc. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae; et ideo dicit, memores erunt, idest facient habere memoriam. Nominis tui in omni generatione. Quantum ad locum, quia in omni parte mundi, et generatione, quantum ad tempus, quia caelum et terra transibunt et cetera. Marc. 13. Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum et cetera. Propterea populi. Hic ponitur fructus, qui est, quia omnes populi confitebuntur tibi Christe: et dicit, populi, quia non solum unus populus, sed omnes. Psal. 66: confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Philip. 2: omnis lingua confiteatur, quia etc. isti confitebuntur tibi in aeternum. In Graeco idem est aeternum quod saeculum, vel aevum; unde Glossa, in aeternum, scilicet praesentis saeculi, et in saeculum saeculi, idest in futuro. Et haec memoria durabit in aeternum. Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. Alia littera habet, memor ero nominis tui et cetera. Et haec est melior: et tunc refertur ad fructum apostolorum, et erit vox populi conversi; quasi dicat: dico quod constitues eos principes: et ego populus Christianus memor ero nominis tui etc.: in quo designatur fides, quae est in corde; et post laus, quae est post fidem. Et hic Psalmus cantatur in festo natalis domini propter sponsi laudem quae tangitur. Item cantatur in festis virginis, propter ejus laudem quae tangitur. De primo, ibi, speciosus. De secundo, ibi, astitit regina. Item cantatur in festivitatibus virginum, quia adducentur. Item in festis apostolorum, pro patribus tuis.


Super Psalmo 45

[87243] Super Psalmo 45 n. 1 Postquam Psalmista petiit divinum auxilium contra adversa quae patitur ab hostibus, cum dixit, Deus auribus, et ut jam exauditus ostendit gloriam regis, dicens, eructavit; hic autem exauditus pro populo, ostendit beneficium datum populo. Et sicut per praecedentem Psalmum gloria Christi designatur, ita in hoc Psalmo designantur beneficia exhibita fidelibus Christi. Unde in titulo hoc etiam designatur; et est duplex littera: in finem Psalmus David pro arcanis. Arcana quae sunt a principio, sunt abscondita, scilicet quod filius Dei factus est homo, quod Deus moriatur, quod gentes convertantur ad Christum. Ista fuerunt secretissima. Isa. 24: secretum meum mihi. Ephes. 3: aliis filiis hominum non est agnitum. Et haec sunt revelata per Christum. Matth. 13: eructabo abscondita. Job 28: abscondita produxit in lucem. Hic ergo Psalmus tendens in finem, idest in Christum, est David pro arcanis, idest ad arcanorum manifestationem. Alia littera habet, pro filiis Core. Pro Core qui interpretatur Calvaria, intelligitur crux Christi. Hic ergo Psalmus attribuitur fidelibus crucis Christi pro revelatione arcanorum. Hieronymus habet, pro viventibus. Agit enim hic de tribulatione et conservatione in eis. Est ergo pro viventibus, idest pro his qui servantur in vita; et qui servantur auxilio Dei, dicuntur esse in abscondito. Ps. 30: protexit me in abscondito faciei suae, a conturbatione hominum. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. Primo agit de auxilio divino contra tribulationes; secundo agit de pace post tribulationes concessa, ibi, venite, et videte. Circa primum duo facit. Primo praemittit causam horum beneficiorum; secundo exponit mala et beneficia data contra mala, ibi, sonuerunt. Circa primum duo facit. Primo ponit auxilium Dei contra tribulationes praeteritas; secundo ponit fiduciam conceptam de futuris, ibi, propterea non timebimus. Circa primum duo facit. Primo tangit Dei auxilium; secundo tribulationem contra quam divinum auxilium datur. Si aliquis vult subvenire afflicto, hoc facit tripliciter. Primo, ut ipsum fugientem recipiat: et hoc est parum; secundo, ut assistat ei in tribulatione posito; tertio, ut ei auxilium exterius praebeat. Et haec tria Deus facit qui est refugium; et ideo dicit, Deus noster refugium. Prov. 18: turris fortissima nomen domini. Item pugnantes et afflictos adjuvat et fortificat: ideo dicit, virtus. Isa. 40: qui dat lasso virtutem. Item adjuvat exterius per se et per alios: unde dicit, adjutor. Psal. 9: adjutor in opportunitatibus. Hoc auxilium est necessarium, in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Hae tribulationes sunt et spirituales et corporales. Spirituales sunt peccata: et hae inveniunt homines nimis, quia dolor poenitentiae maximus est inter omnes dolores. Psal. 37: afflictus sum, et humiliatus sum nimis. Et in hac tribulatione Christus est refugium: quia in ea consolatur, et ab ipso roboratur et juvatur homo. Corporales fuerunt in primitiva Ecclesia sanctis. 2 Cor. 1: gravati sumus supra modum; et ideo dicit, nimis. Hieronymus habet: auxilium inventum est in tribulationibus validum. Et sic ly nimis refertur ad adjutorium divinum. Propterea non timebimus. Psal. 26: dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Quasi dicat, nullum timebo. Et merito, quia ipse est: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Secundo ostendit quae sunt timenda. Duo autem sunt timenda: scilicet generalis tribulatio, et oppressio magnorum. Generalis tribulatio est, quando omnes trucidantur. Alia est, quando principes capiuntur. In his habet locum timor. Sed, ego non timebo dum turbabitur terra, idest si totus populus tribuletur, et transferentur montes in cor maris. Nec timebo etiam si magni capiantur. Sed mystice, per terram quae solida est, intelligitur Judaea, quae solida fuit in cognitione unius Dei, et fixa, et cingebatur gentibus, sicut terra circumdatur mari et cingitur aquis. Isa. 1: terra vestra deserta: et sic signat persecutionem quam fideles passi sunt a Judaeis: quasi dicat: non timebo dum turbabitur Judaea per praedicationem Christi. Matth. 2: audiens hoc Herodes turbatus est et cetera. Et non timebo, quia montes, idest apostoli, transferent se ad gentes. Act. 13: ecce convertimur ad gentes. In cor maris, idest in dilatationem gentium, quia gentes habuerunt apostolos in magna reverentia. Vel, in cor maris, idest usque ad profunda et extrema terrae. Act. 22: ad nationes longe mittam te.

[87244] Super Psalmo 45 n. 2 Sonuerunt et turbatae sunt aquae. Hic ostendit quae sint istae tribulationes. Et primo proponit eas in metaphora; secundo exponit. Dicit ergo, sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Secundum Hieronymum, aquae ejus. Et haec est melior littera: et est sensus, transferentur in cor maris aquae ejus, idest maris, scilicet populi, sonuerunt, propter iracundiam contra nos. Ps. 87: omnes fluctus tuos et cetera. Sed, montes, idest principes sicut Nero et alii, conturbati sunt in fortitudine ejus, scilicet Dei, quia ex hac fortitudine etiam ipsi montes turbati sunt. Hebraeus habet, in superbia sua. Mystice loquitur sic, sonuerunt montes, idest apostoli qui montes dicuntur: turbatae sunt aquae, idest populi gentilium ad sonum montium, idest ad praedicationem apostolorum. Aquae signant sapientiam; quasi dicat: aquae, idest prophetiae gentilium sunt turbatae. 1 Cor. 1: perdam sapientiam sapientium et cetera. Vel montes, idest apostoli, turbati sunt, scilicet exterius per tribulationes, in fortitudine maris. Sed videtur contrarium dicere alibi, justus non conturbabitur. Psal. 36. Sed dicendum, quod verum est interius, quia non contristabit justum quicquid ei acciderit.

[87245] Super Psalmo 45 n. 3 Fluminis. Sub quadam similitudine posuit tribulationes quas sancti sustinuerunt; hic autem sub alia similitudine proponit divinam consolationem quantum ad duo: scilicet quantum ad affluentiam divinae gratiae, et quantum ad solatium divinae praesentiae, ibi, Deus in medio ejus. Et sicut tribulatio exprimitur sub similitudine aquarum sonantium et turbatarum, ita consolatio exprimitur sub similitudine fluminis, quod signat gratiam propter aquae abundantiam, quia in gratia est abundantia donorum. Psal. 64: flumen Dei repletum est aquis. Et quia derivatur a principio, scilicet fonte, sed non fons a flumine quia fons est in suo principio, et spiritus sanctus est a patre et filio. Apoc. ult.: ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum sicut chrystallum, procedentem a sede Dei et agni. Item quia fluvius movet arenam et lapides, sic spiritus sanctus movet cor ad opus. Joan. 7: flumina de ventre ejus et cetera. Sed aliqui sunt fluvii qui habent tardum motum: non est talis iste, quia est festinus: unde dicit, impetus fluminis. Et hoc refertur ad duo. Primo, quia spiritus sanctus gratia perfundit subito cor. Act. 2: factus est repente de caelo sonus et cetera. Alio modo, quia spiritus impetu sanctus amoris movet cor. Isa. 56: cum venerit quasi fluvius violentus. Rom. 8: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Cant. 4: fons hortorum etc. quae fluunt impetu de Libano. Hieronymus habet, fluminis divisiones. Et hae sunt gratiae spiritus sancti: quia, divisiones gratiarum sunt, 1 Cor. 12. Effectus est duplex. Jucunditatis est unus: et hoc designat cum dicit, laetificat civitatem Dei. Et hoc manifestatur ex auctoritate sacrae Scripturae, quae dicit Rom. 14: regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Gal. 5: fructus spiritus est pax, gaudium et cetera. Et quia facit amare Deum. Et in hoc amore semper est jucunditas, quia quilibet delectatur in praesentia amati: et qui diligit Deum, habet Deum praesentem. 1 Joan. 4: qui manet in caritate et cetera. Haec civitas est Ecclesia. Psal. 86: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei et cetera. Tria sunt in ista civitate, quae sunt de ejus ratione. Primum est, quod sit ibi multitudo liberorum: quia si est ibi unus vel pauci, non est civitas: et similiter si sunt servi. Et hoc maxime invenitur in Ecclesia. Gal. 4: non sumus ancillae filii, sed liberae. Secundum est quod habeat sufficientiam per se. In vico enim non inveniuntur omnia necessaria vitae humanae sanis et infirmis; sed in civitate oportet invenire omnia necessaria ad vitam. Et haec sufficientia est in Ecclesia: quia quicquid necessarium est ad vitam spiritualem, invenitur in ea. Psal. 64: replebimur in bonis domus tuae. Tertium est unitas civium: quia ab hoc, scilicet ab unitate civium, civitas nominatur; quia civitas quasi civium unitas. Et haec est in Ecclesia. Joan. 17: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Haec ergo civitas laetificatur per gratiam spiritus sancti in eam descendentem. Secundus effectus est sanctitatis: unde dicit: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Hoc tabernaculum uno modo est ipsa civitas. In civitate habitant quiescentes; in tabernaculo militans Ecclesia, quae hic habet pacem, scilicet ex Deo: et tamen patitur inquietem a mundo. Joan. 16: in mundo pressuram habebitis; in me autem pacem. Et ideo propter primum dicitur civitas: propter secundum dicitur tabernaculum. Hoc ergo sanctificavit altissimus per proprium sanguinem. Hebr. ult.: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem et cetera. Item per sacramenta in quibus operatur virtus sanguinis Christi. 1 Cor. 6: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Vel aliter. In civitate et in exercitu est principale tabernaculum regis vel ducis: ita in hac civitate, idest Ecclesia, principale tabernaculum est corpus Christi. Et corpus tabernaculum dicitur. 2 Pet. 1: sciens quod velox est depositio tabernaculi mei. Et sic corpus Christi est tabernaculum, quia in eo est tota plenitudo divinitatis. Hoc tabernaculum sanctificavit altissimus: non quod aliquando non fuerit sanctus, sed quia in ipsa conceptione sanctum ipse formavit: quod fuit singulare in Christo.

[87246] Super Psalmo 45 n. 4 Deus in medio ejus. Hic ponitur consolatio ex praesentia. Et primo ponit beneficium hujus praesentiae; secundo effectus, ibi, non commovebitur. Dicit ergo, Deus in medio, scilicet Ecclesiae. 1 Cor. 14: vere protestans quod Deus est in vobis. Et dicit, in medio, ut ostendat quod non est acceptor personarum, ut dicitur Act. 10, et Eph. 6. Medium autem dicitur quod aequaliter distat ab extremis. Et Deus quantum est in se aequaliter se habet ad omnes: Luc. 24: stetit Jesus in medio discipulorum: Gen. 2: lignum vitae erat in medio Paradisi. Vel ideo dicit, in medio, quia cor dicitur esse in medio hominis. Quia ergo habitat in cordibus nostris, ideo dicitur esse in medio. Effectus est duplex: stabilitas contra mala, et firmitas ad bona. Dicitur ergo, quia Deus est in medio ejus, scilicet istius civitatis, non commovebitur, idest firma reddetur et stabilis: Ps. 124: qui confidunt et cetera. Matth. 16: portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Quantum ad secundum dicit, adjuvabit eam Deus: quod non solum oportet quod detur stabilitas contra mala, sed auxilium ad bona implenda. Dicit ergo, adjuvabit eam Deus, idest Ecclesiam, mane diluculo. Per mane intelligitur principium boni operis. Quidam dicunt, quod principium boni est a naturali principio, sed finis et consummatio est a Deo. Sed contra est, quod hic dicit quod mane, idest ab exordio boni operis. Unum exordium boni operis ex parte intellectus est cogitatio, aliud ex parte voluntatis: et haec duo sunt a Deo, quia, non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis (ut apostolus dicit 2 Cor. 3), sed sufficientia nostra ex Deo est. Item in ipso est velle et perficere, ut idem apostolus dicit Phil. 2. Et per hoc quod additur, diluculo, designat quod Ecclesia juvatur per spiritualem illuminationem spiritus sancti: Isa. 60: surge, illuminare et cetera. Alia littera habet, vultu suo: et hoc refertur vel ad statum praesentem; et sic signat praesentiam auxilii ejus, quasi principaliter ei subvenientis, secundum illud Psalm. 39: ostende nobis, domine, faciem tuam, et salvi erimus. Vel ad statum futurum; quasi dicat: modo est in medio ejus: et permittit eam conquassari, sed in futuro praebebit ei auxilium aspectu vultus sui: Ps. 20: laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. In Hebraeo est talis littera. Et si pro eodem accipiatur mane et diluculo, scilicet considerationis diluculi, quia optima et ad contemplandum hora matutina; Ps. 5: mane astabo tibi. Item Ps. 62: in matutinis meditabor in te; quasi dicat, adjuvabit eam Deus vultu suo, idest in contemplatione suae altitudinis. Et possunt haec referri ad b. virginem, quia ipsa est civitas, in ipsa habitavit, ipsam fluminis impetus, scilicet spiritus sanctus, laetificavit, ipsam sanctificavit in utero matris suae, postquam formatum fuit corpus et creata anima. Tunc primo operuit gloria domini tabernaculum, ut dicitur Exod. 40. Et est alia sanctificatio b. virginis et aliorum sanctorum: quia alii sic sanctificati fuerunt quod nunquam mortaliter peccaverunt, tamen venialiter sic: 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus et cetera. Beata autem virgo nec mortaliter nec venialiter umquam peccavit: Cant. 4: tota pulchra es amica mea et cetera. Et ideo dicit, non commovebitur, nec veniali peccato. Et ideo dicit, adjuvabit eam Deus mane diluculo, idest adhuc ea existente in utero. Et hoc est quod dicit, quod auxiliatus est ei dominus in ipso ortu matutino.

[87247] Super Psalmo 45 n. 5 Conturbatae sunt gentes. Supra Psalmista posuit afflictionem aliorum et consolationem propriam sub similitudine; hic autem exponit primo quod dictum est de afflictione; secundo de consolatione, ibi, dominus virtutum; et ordinate exponit omnia. Supra loquens de tribulatione, dicit, sonuerunt et turbatae sunt: ubi tetigit turbationem et causam, in fortitudine. Item turbationem aquae: et exponit cum dicit, conturbatae sunt gentes: Apoc. 17: aquae multae, populi multi. Conturbati sunt, in malo, quia insanierunt contra Christum. Vel in bono: quia qui ad bonum convertitur, sentit afflictionem propter consuetudinem praeteritam. Item turbati sunt montes. Et dicit, inclinata sunt regna, idest reges terrae humiliati sunt ad fidem Christi: Isa. 49: vultu in terram demisso adorabunt te. Et causam exponit, cum dicit, dedit vocem suam. Supra dixit, in fortitudine: in veteri autem testamento dicit, dedit vocem, sed per prophetas sed postea per seipsum. Psalm. 17: intonuit de caelo et cetera. Cant. 2: sonet vox tua in auribus meis. Ad hanc vocem, mota est terra, primo Judaeae, postea tota terra universaliter: Isa. 24, commotione commovebitur terra. Quidam autem commoti sunt in malum per vocem Christi: sicut Pharisaei et alii multi. Quidam in bonum, sicut apostoli, et qui conversi sunt ad fidem.

[87248] Super Psalmo 45 n. 6 Dominus virtutum. Hic exponit quod dicit de consolatione, scilicet quod dicit, Deus in medio ejus. Et describit Deum adjuvantem, et ejus praesentiam et ejus auxilium. Deum describit dupliciter: quia dominus virtutum, quia dominatur non solum creaturis inferioribus, sed etiam virtutibus caelestibus. Non erat sufficiens homini quod mitterentur Angeli, quos misit ad dationem veteris testamenti; sed oportebat quod ipse veniret, ut innotescat, quod anima hominis est tantae excellentiae quod non nisi in Deo virtutum potest beatificari: Ps. 79: domine virtutum respice et vide et cetera. Et est nobiscum primo per carnis similitudinem: Phil. 2: in similitudinem hominum factus. Item per familiarem conversationem: Baruch 3: post haec in terris visus est et cetera. Item per gratiam inhabitans nos: Ephes. 3: inhabitare Christum per fidem et cetera. Et ideo dicitur Emmanuel, idest nobiscum Deus. Susceptor noster Deus Jacob. Hic ostendit auxilium quod habet a Deo, quia ipse susceptor noster est, qui suscepit nos in suam curam: Ps. 3: tu autem, domine, susceptor meus es. Vel ostendit quomodo sit nobiscum, quia scilicet suscepit nostram naturam: Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae. Ideo dicitur Deus Jacob. Deus virtutum dicitur propter gentiles, ne credant quod non habeamus alium Deum quam ipsi: Hebr. 2: non confunditur vocare eos fratres dicens: nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Ps. 21).

[87249] Super Psalmo 45 n. 7 Venite et videte opera. Hic exprimit tranquillitatem subsequentem: et facit tria. Primo excitat attentionem. Secundo proponit tranquillitatem. Et tertio inducit conclusionem. Primo ergo inducit in considerationem divinorum operum; et ideo dicit, venite per fidem: 2 Cor. 5: per fidem ambulamus. Et videte, per studium et diligentiam: Matth. 11: venite ad me omnes et cetera. Et videte, idest considerate: opera domini: Isa. 3: opus domini non respexistis. Dicitur peccatoribus Ps. 138: mirabilia opera tua et cetera. Quae posuit prodigia super terram. Haec opera sunt prodigia, quae praetendunt aliquid in futurum. Et mirabilia quae tempore Christi fuerunt, sive circa mortem Christi, sive in vita quae fecit: quae omnia fuerunt signa alicujus futuri. Et sunt super terram, idest super omnem naturalem virtutem. Et quae sunt ostendit, auferens bella. Primo fuit opus pacis. Secundo ostendit magnitudinem operis hujus. Tertio utilitatem, abstulit bella, quia in tempore nativitatis Christi in toto mundo facta est pax: Ps. 71: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: Ps. 75: ibi confregit potentias. Et haec significabant pacem quam venit facere Christus inter Deum et humanam naturam. Magnitudo pacis ostenditur quantum ad locum, quia, usque ad finem terrae, quia fuit quasi universalis pax. Ad litteram, tempore nativitatis Christi: quia jam quiescentibus bellis civilibus, Octavianus dominabatur toti mundo. Et haec pax praetendebat quod pax Christi derivari debebat in omnibus hominibus. Luc. 2: gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus. Secundo quantum ad tempus, quia diuturna. Et hanc diuturnitatem describit, quia si homo timet bellum, conservat arma. Et ideo dicit, arcum conteret, et confringet arma; quasi dicat, tamdiu durabit pax, quod omnes tradent oblivioni arma: quia illa pax diu durabit: Isa. 2: conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Et describit arma impugnationis quae a remotis percutiunt: unde dicit, arcum conteret: Osee 1: conteram arcum Israel in valle Jesrael. Et quandoque de prope: et hic est gladius et lancea. Item describit arma defensionis, quia scuta comburet igni. Et haec significabant perpetuitatem pacis fiendae per Christum: Isa. 9: multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Conteret arcum, idest dolosas machinationes: Ps. 36: arcus eorum confringatur. Et confringet arma, idest manifestas insidias: Luc. 11, cum fortis armatus et cetera. Et scuta comburet igni, idest obstinatarum mentium defensiones, quibus nituntur resistere divinae voluntati: Job 41: corpus ejus sicut scuta fusilia, et compactum squammis sese prementibus. Haec comburet igne spiritus sancti, qui dissolvit duritiam cordium: Luc. 12: ignem veni mittere in terram.

[87250] Super Psalmo 45 n. 8 Vacate et videte. Hic finis est pacis. Finis pacis temporalis, secundum philosophum, est contemplatio veritatis. Unde pax est utilis finis vitae activae, et pax ordinatur ad contemplationem. Et secundum Augustinum, Christus procuravit pacem Romani imperii, ut apostoli discurrerent per totum mundum. Et ideo dicit ex quo est tanta pax, vacate et videte. Unde patet quod Deus dat pacem ut non vacent malis operibus, sed contemplationi veritatis: 1 Cor. 7: ut vacetis orationi: Eccl. 39: et in prophetis vacabit. Videte, dicit duo: primo quod Christus est verus Deus: secundo quod ejus fides debeat divulgari per totum mundum. Quantum ad primum dicit quod sit Deus: Deut. 32: videte quod ego sim solus, et non sit alius praeter me. Quantum ad secundum, exaltabor in gentibus, idest demonstrabor altus in fide gentium: Malach. 1: ab ortu solis et cetera. Et ponit hoc iterato, exaltabor in terra, scilicet Judaeorum, quae dicitur terra propter stabilitatem: Rom. 11: donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Israel salvus erit. Ostendit ex his magnitudinem Dei; cum dicit, Deus virtutum nobiscum; quasi dicat: et his operibus Dei magnis tunc ostensis possumus dicere, quod dominus virtutum est nobiscum. Et hoc expositum est supra.


Super Psalmo 46

[87251] Super Psalmo 46 n. 1 In praecedentibus Psalmis Psalmista exposuit gloriam regis et regni; hic autem exhortatur gentes alienigenas ut convertantur ad Deum. Et primo hortatur ad Dei laudem. Secundo ad spem de Deo habendam. Tertio docet eas cultum divinum. Secundum incipit, ibi, audite haec. Tertium, ibi, Deus deorum. Titulus est manifestus, quia est expositus supra, in finem pro filiis Core Psalmus David. Circa primum duo facit. Primo exhortatur omnes gentes ad laudem Dei. Secundo ponitur materia laudis, ibi, magnus dominus. Circa primum tria facit. Primo enim ponit invitationem ad laudem Dei. Secundo causam, ibi, quoniam dominus excelsus. Tertio manifestat hanc causam, ibi, ascendit Deus. Laus Dei procedere debet ex jucunditate cordis, sicut etiam est in patria: Isa. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea. Haec laetitia cordis ostenditur per signum exterius, facti vel verbi. Primo ergo inducit ad laudem, quantum ad facta. Secundo quantum ad verba. Dicit ergo, omnes gentes; quasi dicat: nobis tot bona fecit Deus, ergo laudate eum facto, plaudite manibus. Plausio manuum fit in signum exultationis: Jer. 5: sacerdotes applaudebant manibus suis; quasi dicat: plaudite, idest exultationem cordis ostendite per plausum manuum. Et hoc fit, quando exterius operatur homo servitia Dei cum jucunditate: Ps. 99: servite domino in laetitia: Isa. 55: omnia lingua regionum plaudent manu, idest omnes populi plaudent. Item. Laudate eum in verbo: unde dicit, jubilate Deo in voce exultationis, idest in voce exteriori demonstrante interiorem affectum. Glossa: jubilus est ineffabile gaudium, quod nec taceri potest; sed non potest exprimi, quia excedit comprehensionem. Et talis est bonitas Dei quae non potest exprimi: et si exprimatur, imperfecte tamen exprimitur. Et ideo dicebat Jer. 1: a, a, a, ecce nescio loqui. Et hunc jubilum signat Ecclesia, quando in eadem dictione multiplicat notas: Ps. 65: jubilate Deo omnis terra, Psalmum dicite et cetera.

[87252] Super Psalmo 46 n. 2 Quoniam dominus. Hic ponitur causa laudis, et bona quae proveniunt ex magnitudine Dei. Et primo ponitur magnitudo Dei. Secundo magnitudinis signum. Magnitudo Dei commendatur dupliciter. Primo per altitudinem potestatis. Secundo per majestatem dominationis. Dicit ergo. Laudandus est Deus propter altitudinem suae naturae, quia dominus excelsus: Ps. 112: excelsus super omnes gentes dominus et cetera. Et quia excelsa sunt a nobis remota, posset aliquis credere quod non esset timendus, nec haberet providentiam de nobis; sicut aliqui stulti dixerunt, in quorum persona dicitur Job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Et ideo dicebat: quantum in te est evacuasti timorem. Sed non est ita. Iste est excelsus, quia est terribilis, quia omnia prospicit, omnia punit. Item timendus est propter ejus dominium, quia, rex magnus super omnem terram: Ps. 23: domini est terra et cetera. Magnus est universalitate dominii, quia regnum omnium saeculorum, Ps. 144. Item duratione, quia in aeternum. Item auctoritate, quia rex omnium regum. Signum magnitudinis hujus regis sumitur ex his quae in nobis fecit, et haec sunt beneficia Dei. Primo in subjectione aliorum. Secundo in collatione bonorum. Dicit ergo, subjecit populos nobis. Haec sunt verba Ecclesiae, cui etiam temporaliter sui inimici subjiciuntur. Augustinus in Glossa: quanti enim modo currunt ad Ecclesiam nondum Christiani, rogant auxilium Ecclesiae, subvenire sibi temporaliter volunt, etiamsi nobiscum in aeternum regnare adhuc nolunt. Item, ut sint verba apostolorum, subjecit populos nobis, scilicet Judaeorum, et gentes, idest nationum, sub pedibus nostris: Isa. 52: quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem. Item ibidem 45: ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Vel aliter, subjecit populos nobis. Quidam convertuntur ad fidem; et isti subjiciuntur propria voluntate. Alii non convertuntur, sed gentiliter vivunt; et isti subjiciuntur sub pedibus, quia finaliter erunt oppressi sub nostra judiciaria potestate.

[87253] Super Psalmo 46 n. 3 Elegit nobis hereditatem suam. Hic ponitur aliud beneficium collationis bonorum. Ubi notandum est, quod electio importat acceptionem unius super alterum. Electio autem Dei potest accipi ex duplici parte. Primo ex parte bonorum quae conferuntur. Et sic distingue: quia quaedam horum quae conferuntur sunt temporalia, quaedam spiritualia. Impii autem peccatores accipiunt pro parte eos contingente temporalia: Sap. 2: haec est pars nostra. Justi autem accipiunt in parte ipsum Deum: Psal. 15: dominus pars hereditatis meae. Deus autem, elegit sibi bona spiritualia; idest, fecit nos eligere bona spiritualia. Elegit ergo nobis hereditatem suam; quasi dicat: cum sint diversae partes bonorum, elegit nobis dare hereditatem suam. Secundo accipitur electio Dei ex parte illorum quibus datur; et sic fit distributio, quia damnati omnes sunt in peccato originali, tamen quidam salvantur ex Dei electione. Et ideo dicit, elegit nobis et cetera. Et quae sit haec hereditas, ostendit, speciem Jacob quam dilexit. Littera Hieronymi habet, gloriam, vel superbiam Jacob. Et hic accipitur superbia pro excellentia: Isa. 60: ponam te in superbiam, idest in excellentiam, saeculorum. Ibid. cum gloria, idest specie, vel decore: quia in ipsa hereditate aeterna erunt excellentes, gloriosi et decori: Jer. 31: benedicat tibi dominus pulchritudo justitiae. Quem dilexit. Vel quem Jacob; quasi dicat, haec hereditas est gloria Jacob, idest fidelis, quam gloriam Deus dilexit, quia diligit dominus portas Sion. Vel, speciem Jacob, idest id quod est repraesentatum per Jacob: quia repraesentata sunt ei spiritualia bona ad quae sumus nos electi, quia scalam quam vidit, et alia hujusmodi. Sed prima lectura est melior. Ascendit Deus in jubilo. Hic exponit causam et ordinem. Dicit quod est excelsus et rex magnus: et propter hoc est laudandus. Sed numquid est ita excelsus? Ita. Et primo ostendit ejus excellentiam. Secundo ostendit amplitudinem regni ejus, ibi, psallite. Circa primum duo facit. Primo ponit excellentiam ejus. Secundo concludit exhortationem, ibi, psallite. Dico ergo quod est excelsus, quia ascendit. Sed si excelsus, quomodo ascendit? Quia descendit. Eph. 4: qui ascendit ipse est et cetera. Sed quomodo ascendit? In jubilo. Jubilus est gaudium immensum: et hic jubilus signat imperfectam cognitionem. Duo genera psallentium fuerunt in ascensione Christi, scilicet apostoli et Angeli. Apostoli autem imperfectam cognitionem habent de divinis: et ideo ad eos pertinet jubilus de gaudio ascensionis Christi cum gloria. Item fuerunt ibi Angeli, et claram cognitionem habuerunt; et ad eos non pertinet jubilus, sed manifesta Annuntiatio: et ideo dicit, et dominus in voce turbae. Unde Angeli dicunt Act. 1: viri Galilaei quid statis et cetera. Si ergo est excelsus, psallite Deo nostro, ore, psallite regi nostro, corde: 1 Cor. 14: psallam spiritu, psallam et mente.

[87254] Super Psalmo 46 n. 4 Quoniam rex. Consequenter ostendit, quod est rex magnus: et ostendit hoc ordine converso. Quia primo inducit eos ad psallendum regi. Secundo assignat causam. Tertio manifestat eam. Dico ergo, psallite Deo sed iterum, psallite regi, quia est magnus. Et dicit bis, psallite psallite, quia eodem honore honoramus humanitatem et divinitatem in Christo: quia idem suppositum est: Joan. 5: omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. Et quod sit psallendum ostendit, quia est, rex omnis terrae Deus. Et ideo vos habitatores terrae psallatis ei. Et dicit, omnis terrae, non Judaeae tantum, vel Graeciae, sed totius orbis: sed, psallite sapienter, idest discrete. Et psallite non solum ore, sed corde renovati interius: quia, non est speciosa laus in ore peccatoris, sicut dicitur Eccl. 15. Item non cum mente turbata: Jac. 5: oret aequo animo. Item continue: Isa. 23: bene cane, frequenta canticum. Consequenter manifestat, quomodo sit rex omnis terrae. Et primo praedicit regnum Christi super omnes gentes. Secundo super omnes principes gentium; quasi dicat: dico quod est rex omnis terrae: quia licet nunc regnet in Judaea tantum, regnabit tamen super omnes gentes, quia omnes gentes convertentur ad Deum: Ps. 116: laudate dominum omnes gentes. Et hujus ratio est: quia Christus Deus est, et jam ascendens ad dexteram patris, sedet super sedem sanctam, idest a dextris Dei: et sic nihil restat nisi ut omnes subjiciantur ei: Dan. 7: datum est ei regnum. Nec solum gentes subjiciuntur ei, sed etiam eorum principes; unde dicit, principes populorum, scilicet omnium congregati sunt per fidem et amorem, cum Deo Abraham. Et dicit, Abraham, quia ipse fuit principium credendi et patrem et filium: Matth. 3. Potens est suscitare de lapidibus istis filios Abrahae: Ps. 71: reges Arabum et cetera. Et ratio quare congregati sunt, quia dii fortes terrae vehementer elevati sunt. Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo de Judaeis: quia ipsi fuerunt dii, quia instructi de Deo: Joan. 10: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Item fuerunt fortes, quia constantes in fide unius Dei, sed, terrae, quia oculi eorum et affectus eorum erant semper ad terrena. Isti, sunt elevati, per superbiam, vehementer, intantum quod noluerunt Christi doctrinam. Et ideo apostoli iverunt ad gentes. Alio modo, quia dii fortes, idest apostoli. Et dicuntur dii propter judiciariam potestatem. Et judices in veteri testamento dii vocabantur: Exod. 22: diis non detrahes. Applica ad deos, idest ad judices. Et dicuntur fortes, propter constantiam in passione: Rom. 8: quis nos separabit a charitate Christi? Terrae, idest adhuc in terrenis existentes: 2 Cor. 4: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et elevati sunt vehementer, per praedicationem: Marc. ult.: illi autem profecti praedicaverunt ubique. Item per miraculorum operationem. Item per gloriae adeptionem. Hieronymus habet, quoniam dii scuta terrae, quia apostoli fuerunt protectores omnium populorum.


Super Psalmo 47

[87255] Super Psalmo 47 n. 1 Supra Psalmista invitavit gentes ad psallendum Deo de beneficiis Dei; hic autem describit magnam populi vel civitatis exultationem. Titulus, Psalmus laus cantici filii Core pro secunda sabbati. Apud Judaeos sabbatum solemnissimum habebatur: et omnes ferias a sabbato vocabant; ita quod dies dominica vocabatur prima sabbati; dies lunae vocabatur secunda sabbati; et sic de aliis diebus. Dicit ergo, pro secunda sabbati, quia Gen. 1, prima die dixit Deus, fiat lux; secunda die dixit, fiat firmamentum. Per lucem intelligitur Christus; per firmamentum Ecclesia designatur. Quia ergo agit hic de magnificentia Ecclesiae, ideo convenienter dicitur pro secunda sabbati. In Hebraeo tamen, nec in Hieronymo non est pro secunda sabbati. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. Primo enim describit magnificentiam civitatis. Secundo subdit gratiarum actionem, ibi, suscepimus Deus. Circa primum duo facit. Primo describit magnificentiam civitatis. Secundo inducit testimonium, ibi, quoniam ecce. Dignitas civitatis dependet a domino ejus: et ideo primo commendat dominum. Secundo civitatem, ibi, fundatur. Dominum describit ex propria dignitate, et ex suis operibus. Ex dignitate, quia, magnus dominus: Ps. 76: quis Deus magnus et cetera. Et magnitudo ejus est immensitas ejus bonitatis. Augustinus: in his quae non mole magna sunt, idem est magnum esse quod bonum esse. Ex operibus, quia, laudabilis nimis. Laus proprie respicit opera. Et dicit, nimis, quia quantumcumque laudes eum, adhuc deficis a laude ejus: Eccl. 43: glorificantes Deum quantumcumque potestis, praevalebit adhuc: et hoc licet in tota creatura pateat, specialiter tamen apparet in beneficiis gratiae quibus constituta est Ecclesia. Et ideo dicit, in civitate Dei nostri, scilicet Ecclesiae: Apoc. 21: vidi civitatem sanctam Jerusalem et cetera. Et haec civitas, scilicet Ecclesia, sita est in monte sancto ejus. Hic mons est Christus. Isa. 2: erit mons domus domini. De hac civitate dicitur Matth. 5: non potest civitas abscondi supra montem posita.

[87256] Super Psalmo 47 n. 2 Fundatur. Hic commendat civitatem tripliciter. Primo ex amplitudine, vel jucunditate. Secundo ex dispositione. Tertio ex sapientia civium. Dicit ergo, fundatur exultatione universae terrae; quasi dicat, fundata est in monte, idest Christo. Sed numquid haec fundatio pertinet ad unam terram tantum? Non, sed redundat in gaudium universae terrae, quia omnes percipiunt gaudium hujus fundationis: Ps. 65: jubilate Deo omnis terra, Psalmum dicite et cetera. Isa. 51: venient in Sion laudantes: Thren. 1: haeccine est urbs perfecti decoris? Alia littera habet, fundatur; quasi dicat, magnus dominus. Et dico dominus, qui est fundator hujus civitatis. Et hoc, in exultatione. Mons Sion latera Aquilonis, idest deposita in latere montis Sion ad Aquilonem. Sion signat Judaeos, Aquilo vero signat gentiles idolatras. Haec ergo civitas est composita ex Judaeis et gentilibus. Hieronymus aliter habet, et competit mysterio sponsae, germinet gaudio universae terrae montis Sion, in lateribus Aquilonis civitatulae regis magni. Et exponitur secundum mysterium. Haec civitas laudatur ex civilitate quam colit, et ex humanitate Christi quam assumpsit. Dico, quod est magna; et hoc est ex ipso specioso germine, idest Christo. Et hoc est gaudium universae terrae. In Hebraeo habetur, decorus nimis exultationis, scilicet Christus, et hoc est in monte Sion. Deus in domibus ejus cognoscetur. Hic commendat civitatem a sapientia civium: vera namque sapientia consistit in Dei cognitione. Jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Et ideo commendat eam ex hoc quod Deus in ea cognoscitur, et dicit, Deus in domibus ejus cognoscetur. Est autem triplex cognitio Dei: quia hoc potest referri ad statum civitatis Jerusalem, et ad Ecclesiam, et ad futuram gloriam. Una ergo cognitio de Deo est figuralis et obscura; et haec cognitio fuit in veteri testamento: et talis cognitio fuit in civitate illa, scilicet Jerusalem, et in populo Judaico. Ps. 75: notus in Judaea Deus et cetera. Et secundum hoc dicitur, Deus in domibus ejus cognoscetur. Hieronymus habet, Deus agnitus est etc., scilicet non in uno loco, sed in omnibus domibus et civitatibus. Et dicit, in domibus; nam apud Athenas cognoscebatur Deus. Act. 17: in ipso vivimus, movemur et sumus. Ad Roman. 1: invisibilia Dei et cetera. Sed non cognoscebatur in domibus, sed in scholis apud aliquos: sed in gente illa omnes cognoscebant Deum. Alia est cognitio realis, sed obscura et imperfecta; et haec est cognitio qua Deus cognoscitur per fidem. 1 Cor. 13: videmus nunc per speculum etc., et sic Deus in domibus cognoscitur cognitione reali, sed fidei; 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam domini contemplantes. Et dicit, in domibus; quia tota universalis Ecclesia continet sub se multas Ecclesias et multa collegia, quarum quaelibet domus dicitur habere cognitionem Dei. Jer. 31: me omnes cognoscent a minimo usque ad maximum. Alia est realis, quae est cognitio perfecta et aperta. 1 Cor. 13: tunc cognoscam sicut et cognitus sum in domibus caelestis Jerusalem. Et dicuntur plures domus diversi ordines sanctorum, scilicet apostolorum, martyrum, confessorum et virginum et cetera. Joan. 14: in domo patris mei mansiones multae sunt. Et secundum hoc dicitur in Psalterio Romano: Deus in gradibus ejus cognoscetur; quia non omnes aequaliter cognoscent, sed erunt diversi gradus cognitionis secundum quosdam. 1 Cor. 15: stella differt a stella in claritate. Sed hoc erit, cum suscipiet eam, ad adjuvandum; quia ipse est susceptor et auxiliator noster. Alia autem littera Hieronymi habet, in auxiliando.

[87257] Super Psalmo 47 n. 3 Quoniam. Hic probat dignitatem civitatis per testimonium. Et primo inducit testes; secundo eorum probitatem; tertio ipsorum confessionem. Ad hoc quod testimonium sit credibile, tria sunt necessaria: scilicet dignitas testium, ut sint testes auctoritatis; quia si sint leves, eorum testimonium non debet approbari. Item numerositas, et concordia; et haec tria sunt in istis testibus. Quia sunt magnae dignitatis; quia. Reges terrae, unus fuit Constantinus, alius fuit Justinianus et Carolus magnus qui Ecclesiam firmaverunt privilegiis. Item multi fuerunt, quia congregati sunt de diversis nationibus et temporibus. Possunt etiam per reges intelligi sapientes et justi, qui testimonium perhibuerunt Ecclesiae conversi ad fidem. Ps. 46: principes populorum. Item sunt concordes, convenerunt in unum, scilicet testimonium et sententiam. Ps. 101: in conveniendo populos in unum et reges et cetera. Potest iterum aliter exponi; tamen prima expositio est litteralis, quia in Hieronymo habetur, testati sunt. In Graeco habetur, suscipient eam, scilicet ad defendendum. Et hoc necessarium est, quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum, scilicet contra Ecclesiam. Et isti qui aliquando testimonium perhibent aliquando contra Ecclesiam fuerunt, et aliquando persecuti sunt eam, postea eam firmaverunt. Ipsi videntes. Hic describit eorum probitatem, ubi septem fuerunt. Primum visio, idest cognitio fidei; unde dicit, ipsi videntes, idest cognoscentes per fidem miracula quae Christus et apostoli faciebant. Isa. 62: videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Secundum est admiratio in his quae videntur, quia sunt supra sensum et rationem humanam. Isa. 60: videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Ps. 138: mirabilia opera tua. Tertium est conturbatio pro peccatis. Propter secundum, admirati sunt. Propter tertium, conturbati sunt. Ps. 59: commovisti terram, et conturbasti eam. Quartum est commotio. Aliquando quis conturbatur de peccato, et labitur in desperationem, vel persistit in malo; sed isti commoti sunt ad poenitentiam. Isa. 24: commotione commovebitur terra. Quintum est, quia haec commotio debet esse cum timore Dei, ut non attribuat sibi quod per se moveatur ab bonum, sed Deo; et dicit, tremor apprehendit eos. Ps. 2: servite domino in timore. Hic dolor et tremor est fructuosus; unde dicit, ibi dolores ut parturientis, qui convertuntur in gaudium propter spem prolis et fructus. Isa. 26: a timore tuo, domine, concepimus et peperimus spiritum salutis. Et hoc est sextum. Septimum est. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, idest mare universaliter, et sic conteres naves maris. Vel dicendum, quod ibi est una provincia quae Cilicia vocatur, et Tharsis est metropolis ejus, ubi natus est Paulus, et ex illa civitate tota regio nominatur Tharsis, et ibi sunt multae naves; vel sicut in mari Mediterraneo primi navigantes fecerunt Carthaginem, et isti simul pugnantes cum Tyriis praevaluerunt. Et ideo Tharsis vocatur totum mare mundi. Per naves quae ad negotiandum vadunt, signatur cupiditas, et hoc est abundantia rerum mundi. Et sicut naves fluctuant in mari, ita divites fluctuant in rebus mundi. Sed quando convertitur homo ad poenitentiam, tunc naves, idest cupiditates hujus mundi, conterentur. Sed in spiritu vehementi, scilicet in spiritu sancto. Abdiae 1: juxta est dies domini super omnes gentes. Isa. 23: ululate naves maris. Sed secundum Cassiodorum, per hoc designatur totum tempus incarnationis Christi. Deus cognoscetur in domibus ejus cum suscipiet eam, idest humanam naturam in unitate personae. Isa. 52: propter hoc sciet populus meus nomen meum. Et quare? Quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in unum. Reges, scilicet principes Judaeorum et Scribae populi congregati sunt ab Herode sciscitante ab eis ubi Christus nasceretur. Et convenerunt in unum, scilicet quod natus erat in Bethleem. Et videntes sic, sicut prophetae dixerunt, admirati sunt, commoti sunt, quia Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum eo. Matth. 2: et commoti sunt, aliqui ad fidem. Et tantus fuit pavor ut corpus tremeret, tremor apprehendit eos; et ibi fuerunt dolores, ut parturientis, propter necem infantium occisorum ab Herode: et in spiritu vehementi, quia in furore mittens occidit omnes pueros a bimatu et infra, idest a duobus annis, et infra. Et in furore fecit comburi omnes naves Tharsis, idest in Tharso Ciliciae, quas credebat magos per aliam viam revertentes portasse in patriam suam. Propterea dicit, in spiritu vehementi.

[87258] Super Psalmo 47 n. 4 Sicut audivimus. Hic ponitur confessio, et testimonium testium. Et primo confitentur veritatem ejus quod audierunt. Sicut audivimus, per praedicationem apostolorum: ita et vidimus, idest percepimus verum esse. Hoc dixerunt quando conversi sunt ad Christum. Vel ut sit conversio Judaeorum. Nos audivimus per prophetas, et ecce jam vidimus. Sed contingit aliquando quod aliquis audit aliquid magnum, et non credit sic esse donec experiatur: et hoc Jacob dixit Gen. 28: vere locus iste sanctus est et cetera. 3 Reg. 10: regina Saba quae venit experiri sicut audierat, non tamen credebat tantam sapientiam Salomonis; quae plura incredibilia vidit in eo quam audisset. Et sic sunt isti qui vident plura quam audiant antequam ad fidem veniant. Et ubi videmus? In civitate domini virtutum, scilicet caelestium. Ubi ostendit quod potest te illuc perducere. Et ne credatur quod sit altus ne tu possis ire ad eum, dicit, in civitate Dei nostri; quasi dicat, sic est Deus virtutum, quod tamen est Deus noster. Et iste fundavit eam, scilicet civitatem istam non ad tempus, sed in aeternum. Eccl. 26: fundamenta aeterna super petram solidam.

[87259] Super Psalmo 47 n. 5 Suscepimus. Supra posuit Psalmista magnalia civitatis; hic autem ponit gratiarum actionem; et circa hoc duo facit. Primo ponitur gratiarum actio; secundo invitantur homines ad considerandum adhuc magnalia istius civitatis, ibi, circumdate. Sicut dicitur alibi, universae viae domini misericordia et veritas. Unde gratiarum actio pertinet primo ad effectus divinae misericordiae. Secundo pertinet ad effectus justitiae, ibi, justitia plena est dextera tua. Circa primum duo facit. Primo proponit perfectionem divinae misericordiae; secundo effectum hujus perfectionis, ibi, secundum nomen tuum. Hoc secundum superficiem litterae legitur ex persona non Judaeorum, sed admirantium et dicentium, sicut audivimus et cetera. Suscepimus Deus misericordiam tuam. Hoc similiter potest legi ex persona Judaeorum. Sed dicit, suscepimus et cetera. Misericordia domini tripliciter accipitur: scilicet effectus gratiae, qui effectus confertur in sacramentis Christi. Tit. 3: secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et cetera. Et in Ecclesia omnes communiter suscipiunt misericordiam: sed boni cum sacramentis suscipiunt misericordiam, idest gratiam et effectum sacramenti; mali autem suscipiunt tantum sacramentum. Dicunt ergo boni; nos suscepimus misericordiam, idest gratiam tuam, in medio templi tui. In templo, in extremo sunt peccatores, in medio templi sunt virtuosi et justi. Alio modo misericordia est ipse Christus, qui datus est nobis ex Dei misericordia: Ps. 101: quoniam venit tempus miserendi ejus. Et sic potest exponi hoc de duplici templo, et de duplici susceptione: scilicet corporali; et sic haec verba sunt Simeonis justi. O Deus, suscepimus misericordiam tuam, scilicet Christum, in ulnas nostras in medio templi tui, scilicet materialis. Item de susceptione fidei; et sic est sensus: o Deus, nos suscepimus Christum misericorditer datum per fidem. Jac. 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum. In medio templi, idest in consensu Ecclesiae: quia qui non suscipiunt communem doctrinam Ecclesiae, non suscipiunt hanc misericordiam. Eccl. 15: in medio Ecclesiae aperuit os ejus. Secundum nomen tuum Deus. Hic ponitur effectus hujus susceptionis; quasi dicat: per hoc quod nos nomen tuum suscepimus, laus tua diffusa est in omnem terram. Et hoc, secundum nomen tuum Deus, qui est essentialiter bonus. Et quicumque cognoscit Deum secundum illam mensuram, laudat eum secundum quod cognoscit eum; et ideo dicit, secundum nomen tuum Deus, idest secundum cognitionem quam habet de te; sic et laus tua. Et quia ubique est notus, ideo dicit, in finis terrae. Malach. 1: a solis ortu usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Vel, in finis terrae, idest in tota Ecclesia, quae ubique diffusa est. Vel quia laus tua vera non est nisi in sanctis qui vere te laudant, quia vere te cognoscunt; Joan. 7: scio eum. Justitia plena est dextera tua. Hic commendat justitiam. Et primo ponit commendationem justitiae. Secundo ponit ejus effectum. Dico ergo quod, suscepimus misericordiam tuam; et hoc non sine justitia; immo justitia plena est dextera tua. Manus Dei dicitur virtus ejus operativa. Et Deus habet duas manus: scilicet dexteram qua remunerat bonos, et sinistram qua punit malos. Matth. 25: statuet oves a dextris et cetera. In utraque manu est justitia; sed in sinistra non est plena justitia, quia punit citra condignum; sed in dextera est plena justitia, quia abundanter remunerat. Luc. 6: mensuram bonam et cetera. Rom. 8: existimo quod non sunt condignae passiones et cetera. Dextera tua, idest gloria futura, est plena justitia, quia ibi nullus est nisi justus. Isa. 66: populus tuus omnes justi. Laetetur mons Sion. Hic ponitur effectus justitiae quam fecit sinistra; et est gemitus: sed effectus justitiae quam fecit dextera, est laetitia. Ps. 18: justitiae domini rectae laetificantes corda. Supra dixit, quod effectus misericordiae se extendit usque ad fines terrae: hic autem attribuit effectum justitiae monti Sion, et filiis Judae. Hoc etiam apostolus dicit. Rom. 15: dico autem Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter et cetera. Quia ergo promissus fuit filiae Sion: Zach. 9: exulta satis filia Sion et cetera. Laetetur mons Sion, quia justitiae est quod promissio servetur ei. Sed quia non fuit facta promissio gentibus, misericordia fuit quod daretur. Potest tamen dici quod mons Sion dicitur tota Jerusalem. Et exultent filiae Judae, idest confessionis, idest totus populus Judaeorum, exultent. Et hoc faciant propter judicia tua, domine, quia recta sunt.

[87260] Super Psalmo 47 n. 6 Circumdate. Hic inducit ad diligentiorem considerationem, ut intelligatur quod reges jam aliquando viderunt magnalia; sed tamen David invitat omnes ut plus considerent. Et primo invitat ad hoc. Secundo addit causam invitationis. Dicit ergo, circumdate, scilicet Ecclesiam militantem vel triumphantem oculo contemplationis: Cant. 3: surgam et circuibo et cetera. Aliqui circumdant iniquo oculo Ecclesiam ad impugnandum; sed nos circumdamus eam ad amandum; et ideo dicit, complectimini eam, scilicet diligendo: Psalm. 25: domine, dilexi decorem domus tuae. Hieronymus habet, circuite, quasi ite extra, et circuite per vicos, et narrate in turribus ejus. Hic inducit ad considerationem in spirituali. In civitate sunt tria magnifica: scilicet turris, muri et plateae. Quantum ad primum dicit, narrate in turribus ejus. Hieronymus habet, mirate turres ejus. Turres sunt ad videndum a longe. Turres ergo Ecclesiae sunt praelati, et fuerunt apostoli; quasi dicat, mirate apostolos et praelatos. Vel, narrate, idest doctores secundum doctrinam apostolorum et doctorum. Quantum ad secundum dicit, ponite corda vestra in virtute ejus. Hieronymus, ponite cor vestrum in manibus ejus. Et haec est virtus spiritus sancti, qui protegit hanc civitatem: Luc. ult.: sedete in civitate donec induamini virtute. Haec virtus est dilectio: Cant. 8: fortis est ut mors dilectio. Quantum ad tertium dicit, et distribuite domos ejus. Hieronymus habet, separate domos ejus, distinguite palatia ejus. Distinguite, scilicet per rectum judicium. Sunt enim aliqui qui propter aliquos malos volunt totam Ecclesiam damnare. Dicit ergo, distribuite, idest non debetis bonos propter malos damnare: Gen. 18: absit a te, domine, ut perdas justum cum impio. Vel distribuite domus ejus, scilicet dispensando diversas Ecclesias diversis ministris, ut non sit confusio in Ecclesia; sicut Paulus fuit apostolus gentilium, et Petrus fuit minister circumcisionis, idest apostolus Judaeorum alia littera habet, gradus ejus, idest ordines diversos; quosdam subdiacones, quosdam diacones, et quosdam sacerdotes: Eph. 4: et ipse dedit quosdam quidem apostolos et cetera. Finis hujus considerationis est laus Dei. Et primo ponit quibus nuntietur laus Dei. Secundo, quare nuntietur. Dicit ergo, ut enarretis, scilicet quae audistis: Isa. 21: quae audivi a domino exercituum Deo Israel, nuntiavi vobis: quia quod accepit unus, debet alii communicare: in progenie altera, scilicet peccatoribus. Vel, altera, idest futura. Et quid enarretis? Duo: quia omnis praedicatio ad duo debet ordinari: scilicet ad ostendendam Dei magnificentiam, sicut quando praedicat fidem, vel ad annuntiandum beneficia Dei, ut accendatur charitas in eorum cordibus. Quantum ad primum dicit, quoniam hic est Deus, Deus noster: Baruch 3: et post haec in terris et cetera. Hebr. ult.: Christus Jesus heri et hodie, ipse et in saecula. Quantum ad secundum dicit, ipse reget nos in saecula: Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum et cetera. Psal. 22: dominus regit me, et nihil et cetera.


Super Psalmo 48

[87261] Super Psalmo 48 n. 1 Supra Psalmista invitavit gentes ad gaudium et gratiarum actionem pro beneficiis populo Dei datis; hic autem monet eas ut confidant de Deo: et circa hoc duo facit. Primo excitat attentionem. Secundo prosequitur propositum. Titulus non est novus. Secundum autem titulum homo dupliciter redditur attentus. Uno modo dicitur attentus reddi aliquis ex parte auditorum, alio modo ex parte dicendorum, cum promittit se dicturum aliqua magna: Prover. 8: audite me, quia de rebus magnis locutura sum. Et hoc modo loquitur hic. Primo ergo reddit eos attentos ex parte eorum quibus loquebatur. Secundo ex parte dicendorum, ibi, os meum. Dicit ergo, quod ad omnem differentiam hominum et ad omnes pertinent, quae dicturus est. Et tangit quatuor differentias hominum. Unam ex diversitate populorum: quia alius erat populus Judaeorum, et alius gentium. Aliam ex parte locorum. Aliam ex parte originis. Quidam enim erant nobiles et insignes, quidam non. Aliam ex parte fortunae: quia quidam divites, quidam non. Primam ponit cum dicit, audite haec omnes gentes, non solum Judaeorum, quia haec ad omnes pertinet audire: et est hoc necessarium: Proverb. 1: audiens sapiens et cetera. Secundam ponit cum dicit, auribus percipite qui habitatis orbem, idest quacumque parte orbis: et dicit, auribus percipite, quia oportet audire et percipere: Matth. 13: qui habet aures audiendi audiat, idest attendat. Hieronymus habet, habitatores occidentis. Quasi sit quaedam prophetia: quia fides Christi praecipue viget in populo occidentis: quia in aquilonari sunt adhuc multi gentiles, et in Orientalibus sunt multi schismatici et infideles. Vel, audite haec omnes gentes, refertur ad malos; qui habitatis orbem, ad bonos qui dominantur terrae. Tertiam ponit cum dicit, quique terrigenae, idest ignobiles, et filii hominum, idest nobiles. Hieronymus habet, tam filii Adam quam filii singulorum, quia quidam nihil habent insigne ex parentibus. Mystice terrigenae dicuntur peccatores, qui terrae adhaerent per affectum; unde serpenti comparantur: Isa. 65: serpenti (idest terrenis) pulvis panis ejus. Filii hominum dicuntur boni, qui imaginem Dei et Christi, qui est filius hominis, habent. Quartam ponit cum dicit, simul in unum dives et pauper; quasi dicat: omnes audiatis haec documenta: quia omnibus sunt utilia. Et quae sunt? Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: Eccl. 31: beatus dives qui inventus est sine macula et cetera. Tamen aliquis est dives actu, sed non affectu: et hic potest esse sanctus, sicut Abraham et Ludovicus rex Franciae. Alius est dives actu et affectu: et hic non est sanctus. De hoc dicitur Matth. 19: facilius est camelum intrare etc. quia sicut est contra naturam intrare camelum per foramen acus; ita intrare divitem in regnum caelorum est contra justitiam divinam. Et tales sunt terrigenae; sed primi sunt filii hominum.

[87262] Super Psalmo 48 n. 2 Os meum. Hic reddit attentos ex promissione dicendorum. Quicumque docet, aut docet res aut docet verba. Quando praedicamus fidem et mores, docemus res; quando exponimus Scripturam, docemus verba. Primo ergo dicit de prima doctrina. Secundo de secunda, ibi, inclinabo. Rerum autem cognitio necessaria est ad duo: scilicet ad cognitionem veritatis, et ad usum operationis. Omnis ergo cognitio veritatis, quae nobis necessaria est de aliis rebus, referenda est ad cognitionem veritatis divinorum. Unde Augustinus dicit: qui scrutatur haec, non referens ad aeterna, est otiosus. Et ideo omnis cognitio veritatis pertinet ad sapientiam; et ideo dicit, os meum loquetur sapientiam: 1 Cor. 2: sapientiam loquimur inter perfectos. Id autem quod est necessarium quantum ad usum operationis, pertinet ad prudentiam, qua habetur directio rerum humanarum; et ideo dicit, et meditatio cordis mei prudentiam, scilicet loquetur: Prov. 10: sapientia est viro prudentia, quia sapientia comparata ad res humanas et materiales est prudentia. Inclinabo. Hic agit de secunda doctrina, scilicet verborum obscurorum: et sunt circa ea duo necessaria. Primo, ut studeat intelligere. Secundo, ut studeat ea exponere aliis. Quantum ad primum dicit, inclinabo in parabolam aurem meam. Parabola est sententia aliqua, quando habet obscuram similitudinem; quasi dicat: dabo studium ad intelligendum aliorum dicta: Prov. 1: animadvertet parabolam et interpretationem ejus; verba sapientium et aenigmata eorum. Vel, inclinabo aurem meam in parabolam, quam loquitur Deus: quia aenigmatice loquitur; quasi dicat: inclinabo intellectum meum ad vocem domini, qui loquitur parabolice. Aperiam in Psalterio propositionem meam. Propositio dicitur dupliciter. Uno modo id, quod prae aliis opto, et est illud quod magis desidero, illud, aperiam in Psalterio, idest in mea operatione, quia hic est optimus modus aperiendi propositum suum: quia si tu proponis intrare vitam aeternam, non manifestas propositum tuum, si non habes bonam operationem. Vel propositio est sermo obscurus, vel propositus causa tentationis; sic Samson, Judic. 14, proposuit problema: unde dicit: si non arassetis in vitula mea: et sic accipitur hic propositio. Et ideo Hieronymus dicit quod est sermo obscurus. Hebraei habent, divinationem meam, quod idem est.

[87263] Super Psalmo 48 n. 3 Cur timebo. Proposito prooemio Psalmi in quo populi incitavit attentionem; hic procedit ad propositum principale, quod est inducere homines ad non timendum mala praesentia, ne confidant de bonis praesentibus; sed ejus timor et fiducia sit in Deo solo: et circa hoc duo facit. Primo ostendit de quo sit timendum. Secundo ostendit de quo non debeant timere, ibi, ne timueris. Circa primum duo facit. Primo proponit intentum. Secundo probat propositum, ibi, qui confidunt. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo ponit conclusionem. Quaestio est, cur timebo in die mala? Ubi primo videndum est, quae sit ista dies mala: quia omnes dies sunt a Deo. Sed dicuntur mali propter mala quae in eis contingunt: Eph. 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Potest ergo dies mala dici in qua aliquod periculum evenit; et praecipue in qua imminet periculum aeternae damnationis, et haec est dies judicii: Soph. 1: vox diei domini amara: tribulabitur ibi fortis. Ergo, cur timebo in die mala? Idest quid faciet me timere in die illa? Et respondet, iniquitas calcanei mei circumdabit me. Nihil enim timendum est, nisi peccatum: quia nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas: Prov. 28: fugit impius nemine persequente: Eccl. 34: qui timet Deum nihil trepidabit; et ideo dicit, iniquitas calcanei. Per calcaneum possunt tria intelligi. Primo, quia est extrema pars corporis. Et ideo iniquitas calcanei mei est iniquitas quae perseverat usque ad finem vitae; et hoc modo accipitur calcaneum: Gen. 3: ipsa (scilicet mulier) conteret caput tuum, scilicet ratio superior; sed ipsa conteret caput serpentis: et tu insidiaberis calcaneo ejus, idest insidiaberis ei usque ad finem vitae. Item per calcaneum potest intelligi infirmitas carnis: quia quando homo deficit, calcaneus labitur. Et sic iniquitas calcanei, idest peccatum procedens ex infirmitate carnis, circumdabit me. Tertio persecutio injusta, quam quis movet contra alium; secundum illud Joan. 13: qui manducat panem meum, levabit contra me calcaneum. Et sic iniquitas calcanei, idest persecutio injusta, retorquetur contra persequentem, Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium. Qui confidunt in virtute sua. Hic ponitur ratio quare sit timendum; quia propter peccatum. Et est duplex ratio quare sit timendum peccatum. Primo, propter impossibilitatem evadendi poenam peccati: Job 11: peribit ab eis refugium, et spes eorum abominatio animae. Alia ratio est propter mala quae malis imminent. Primo ergo ponit impossibilitatem evadendi poenam. Secundo ostendit mala imminentia malis, ibi, non videbit. Aliquis evadit poenas primo per auxilium extrinsecum. Secundo per propriam solicitudinem. Tertio propter defectum subjecti, ut quando moritur. Et ostendit quod nullo istorum modorum evadere potest. Primo propter auxilium. Secundo, quod nec per remedium a se exhibitum. Tertio, quod nec per defectum subjecti. Qui vult liberari per auxilium, quandoque liberatur ex potentia sui exercitus: Joan. 18: si regnum meum esset de hoc mundo, ministri mei et cetera. Quandoque per divitias: Prov. 6: omnem substantiam domus suae tradet, et liberabit se. Quandoque per amicos. Et ostendit quod nullum istorum potest a poena peccati liberare. Et licet secundum Glossam legatur aliter, tamen secundum Hebraeos legitur, quia Deus confidentes de se liberat. Frater non redimet; quasi dicat. Frater non redimet eos qui confidunt in eo. Et ideo primo ostendit quod per auxilium amicorum non juvatur a poena peccati, quia virtus amicorum modica est. Et ideo in virtute corporali amicorum non est confidendum. Ideo dicit, qui confidunt in virtute sua, scilicet amicorum suorum, vel in virtute propria speciali: quia, est via quae videtur homini recta, novissima autem illius ducunt ad mortem, Prov. 14. Item qui confidunt in virtute divitiarum suarum, non liberantur per ista omnia a peccati poena: quia Prov. 11: qui confidunt in divitiis suis, corruent. Non enim confidendum est in divitiis corporalibus vel spiritualibus, sed quaerat homo prout potest salutem suam: Jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Nec persona conjuncta sibi quantumcumque potest eum redimere, idest liberare a peccato, sive a poena: Ezech. 14: si fuerint tres viri in medio ejus Noe, Daniel et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas. Sed postquam frater non potest redimere quantumcumque sibi propinquum, numquid redimet homo? Non, quia homo non potest aliquem eripere de manu Dei, sed solus Deus redimet eos. Et homo, scilicet Christus: homo, ut pretium, idest mors locum in eo habere possit, et Deus ut habeat virtutem redimendi, vel aliter, frater, idest Christus, qui est verus frater noster: Ps. 21: narrabo nomen tuum fratribus meis: Can. 8: quis mihi det te fratrem meum et cetera. Si non redimet iste, quis alius redimet? Quasi dicat, nullus. Non dabit Deo placationem suam. Hic ostendit quod non evadunt poenam propter aliquid quod faciunt dum sunt in peccato: quia duplici remedio indigent peccatores propter duplex malum quod incurrunt, scilicet offensam Dei, et reatum poenae. Et ideo indigent placare Deum: quod ipsi facere non possunt, quia ex quo ipsi non placent Deo, et sunt inimici Dei, nec eorum munera accipit: unde dicit, non dabit Deo placationem suam, quia non placent exteriora Deo, nisi sit interior gratia, quam non potest purus homo dare. Item indigent absolvi a poena: et hoc etiam homo facere non potest; unde dicit, nec pretium redemptionis animae suae, scilicet purus homo potest dare; et ideo non potest liberare a poena: Ps. 88: quis est homo qui vivit et non videbit mortem, eruet animam suam de manu Inferi? Sed Christus qui est Deus et homo, dedit placationem pro nobis: Rom. 5: cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo et cetera. Item solum pretium redemptionis: 1 Pet. 1: redempti estis de vana vestra conversatione et cetera. Vel, non dabit, idest non curabit dare placationem, et pretium redemptionis animae suae, ille scilicet qui confidit in divitiis. Et secundum hoc potest continuari alia littera, quae dicit, frater, Christus scilicet, non redimit, quia illi non curant placare Deum per poenitentiam, quia Christus non juvat eos qui nolunt se juvare. Et laborabit. Hic ostendit quod non evadet per defectum sui, quia semper punitur; unde dicit, laborabit in aeternum, idest punietur supplicio aeterno: Matth. 25: ibunt hi in supplicium aeternum, quia noluerunt hic laborare: Ps. 72: in labore hominum non sunt. Et quia quantum in se fuit, in aeternum peccaverunt, quia praeferunt peccatum legi Dei; et ideo non timent poenam, sed semper vellent facere peccatum. Et vivet adhuc in finem, idest vita ejus non deficiet in poenis: Job 20: luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur.

[87264] Super Psalmo 48 n. 4 Non videbit. Supra ostendit Psalmista, quod timendum est propter peccatum, quia nullum remedium est ad evadendum poenam; hic autem agit de malis quae imminent eis propter improvidentiam eorum: et circa hoc tria facit. Primo commemorat improvidentiam eorum de malis futuris. Secundo commemorat mala quae imminent, ibi, relinquent alienis. Tertio ponit spem de Deo qua sperat liberari ab his malis, ibi, verumtamen. Circa primum duo facit. Primo ostendit eorum improvidentiam. Secundo ignorantiae causam, ibi, cum viderit. Dicit ergo iste talis cui imminent tot mala: non videbit, idest non considerabit interitum, idest damnationem suam. Justorum enim est novissima memorari, Eccl. 7. Sed de istis dicitur Deut. 32: gens absque prudentia et sine consilio. Et quare injusti non praevident sibi? Redditur ratio Eccl. 9: hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Et ideo non considerant quid eis possit evenire in futurum. Et ideo, cum viderit etiam sapientes morientes: sed videntes mortem corporalem non considerant eorum gloriam: Sapien. 4: videbunt finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus. Differentia est inter insipientem et stultum. Insipiens est qui habet scientiam humanam, et non considerat aeterna; stultus est qui non considerat etiam praesentia. Vel insipiens est qui non attendit mala praesentia, sed futura; stultus est qui attendit et non vitat; unde dicit, simul insipiens et stultus peribunt. Secundum Hieronymum, duplex est causa contemptus injustorum: diuturnitas vitae, et quia vident simul sapientes et insipientes mori.

[87265] Super Psalmo 48 n. 5 Et relinquent. Hic ponit mala quae contingunt peccatoribus. Et primo ponit mala quae contingunt in praesenti. Secundo ponit mala quae evenient in futuro, ibi, sicut oves. Circa primum duo facit. Primo ponit mala quae eveniunt in praesenti, quantum ad bona extrinseca. Secundo quantum ad bona intrinseca, ibi, cum in honore. Et ostendit primo quid perdit malus per mortem. Dicit quod perdit divitias; unde dicit, relinquent alienis divitias suas: Hier. 17: fecit divitias, et non in judicio, in dimidio dierum suorum relinquet eas. Et dicit, suas, quasi a se possessas; vel quia non usus est eis ad utilitatem aliorum: Phil. 2: omnes quae sua sunt quaerunt. Et dicit, alienis, quia saepe alieni, idest extranei secundum carnem, accipiunt divitias suas: Ps. 38: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Quod si aliquando, etiam filiis dimittat divitias, tamen alieni sunt, ut dicitur Luc. 10: ille proximus qui fecit misericordiam in illo. Et contingit quod filii et nepotes nihil boni faciunt mortuis; sed residua sunt eis duo de rebus mundi, sepulcrum et fama hominum. Secundum, ibi, tabernacula. Quantum ad primum dicit: habuerunt domos et vineas et currus et multa pretiosa. Sed quid habebunt in morte? Pro palatio habebunt sepulcrum, et hoc, in aeternum, idest usque in diem judicii habitabunt in sepulcris. Vel ex hoc quod faciunt curiosa sepulcra, credunt habitare in aeternum in eo; sed decipiuntur, quia et sepulcra destruentur. Unde licet secundum opinionem eorum illa sepulcra sint domus eorum in aeternum, tamen non est ita. Hieronymus tamen habet aliter: interiora eorum domus illorum in aeternum: quia homo habet duplicem domum: exteriorem scilicet; et haec non manet in aeternum; et interiorem, scilicet conscientiam, et haec manet: Isa. 38: dispone domui tuae. Sive bona, sive mala, semper manet. Tabernacula. Hic ostendit, quod non remanet fama, seu memorabile hominis post mortem. Memorabilia hominis sunt aedificia fortia: ideo dicit, tabernacula eorum in progenie et progenie; quasi dicat, ita aedificantur ac si sint duratura usque in finem; sed decipiuntur, quia destruuntur: Job 21: ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum? Marc. 13: vides has magnas aedificationes? Non relinquetur et cetera. Et dicit, tabernacula, quia non diu manent in eis. Vocaverunt nomina sua in terris suis; quasi dicat: haec est intentio hujus aedificationis, ut essent nominati in terris suis: Gen. 11: venite, aedificemus civitatem et turrim, et celebremus et cetera. Eccl. 40: aedificatio civitatis confirmavit nomen: unde vocant civitates ex nomine suo; et dicit, suis, quia nomen alicujus non multum extenditur extra terram suam. Et ideo stultum est quod homo celebret nomen suum in terris. Vel, invocabunt nomina eorum, idest defunctorum, in terris suis, portando cibaria ad sepulcra.

[87266] Super Psalmo 48 n. 6 Et homo. Supra proposuit Psalmista mala quae imminent malis, quantum ad amissionem exteriorum; hic autem ponit quae ex corruptione bonorum interiorum eis imminent: et circa hoc duo facit. Primo proponit malum interioris corruptionis. Secundo ostendit quid ex hoc malo sequitur, ibi, haec via illorum. Sciendum est autem quod homo est compositus ex natura rationali et sensitiva. Secundum naturam rationalem homo habet similitudinem cum Deo et Angelis: Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: Psal. 8: minuisti eum paulo minus ab Angelis. Secundum autem sensitivam naturam habet communicationem cum bestiis. Primo ergo ponit honorem hominis quantum ad hoc quod habet similitudinem cum Angelis; unde dicit, homo cum in honore esset. Secundum philosophum, honor est excellentius quid quam laus: quia laus ordinatur ad aliud; honor autem est per se et in se. Et dicit, esset, scilicet similis ad Deum. Et ex hoc quod haec habet, praemittit tria: quia praemittit quod haec non considerat, scilicet quod sit similis Deo. Secundo, quod declinat in ignorantiam et ignobilitatem bestialem. Tertio quod consequitur actum bestialem. Quantum ad primum dicit, non intellexit, scilicet quod ad imaginem Dei sit factus: et quod esset aptus ad possidenda caelestia: Sap. 2: neque speraverunt mercedem justitiae: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Quantum ad secundum dicit, comparatus est jumentis. Bruta animalia operantur ex passione; et hoc patet, quia canis statim cum irascitur, clamat, equus cum concupiscit, hinnit; sed non imputatur eis, quia carent ratione. Si ergo homo statim cum concupiscit, sequitur passionem, et iratus percutit, comparatus est in agendo jumentis insipientibus: Ps. 31: nolite fieri sicut equus et mulus et cetera. Quantum ad tertium dicit, et similis factus est illis: nam quando natura brutorum inclinatur ad aliquid, sic utitur passione, et consuetudo vertitur in naturam. Quando homo ergo assuescat secundum passionem vivere, jam vertitur in naturam: et ideo, similis factus est illis, per habitum ex malis operibus aggravatum: Jer. 5: equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt; et ideo dicit philosophus, quod pejor est malus homo quam mala bestia; quia cum malitia habet intellectum, ut diversa mala adinveniat.

[87267] Super Psalmo 48 n. 7 Haec via. Hic ostendit quid sequitur ex hoc malo quod incurrunt, scilicet quod facti sunt bestiales: nam posset aliquis dicere, quod nihil mali inde sequitur. Sed non est ita. Immo aliquid aliud sequitur. Et primo ostendit quid sequitur quantum ad eos. Secundo quantum ad alios. Quantum ad eos dicit, haec via, quia scilicet sequitur passiones, est scandalum ipsis, quia interius conturbantur: Ps. 68: fiat mensa eorum coram ipsis in scandalum. Item exterius etiam conturbantur, quia puniuntur et infamantur. Philosophus, poenitudine replentur pravi. Quantum ad alios sequitur, quod postea in ore suo complacebunt. Et exponitur dupliciter. Uno modo sic. Postquam interius scandalizantur et faciunt mala, vellent quod alii sequerentur eos. Et ideo student aliis complacere, ut trahant eos ad peccandum: Prov. 1: si te lactaverint peccatores et cetera. Alio modo sic reprehendit simulationem: quasi dicat: postea quam jam sic conturbantur et sequuntur mala, in ore suo complacebunt, idest student loqui sancta et blanda: Matth. 23: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis etc. usque ad et iniquitatem. Glossa, pejores sunt simulantes quam aperte mali. Sed numquid hoc verum est? Videtur quod non. Isa. 3: peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt. Glossa Hieronymi: secunda tabula est occulte peccare. Dicendum, quod aliud est non publicare peccatum, et aliud est simulare innocentiam: nam publicare peccatum est malum, quia scandalizat alios; sed simulare innocentiam, ut alios trahat ad peccatum, majus malum est. Et de his loquitur hic. Alia littera habet, et in ore suo benedicat Deum. Et exponitur sic. Quamvis interius sint bestiae, tamen labiis exterius benedicent Deum. Isa. 29: populus hic labiis me honorat et cetera. Vel aliter. Benedicent Deum de malis quae fecerunt. Hieronymus habet: post eos justitiae eorum current: quasi dicat: non intellexit, et similis factus est bestiis, et inde scandalizantur, et ideo fit, quia voluerunt esse bestiae. Ideo, post eos, idest in finem comedentur a bestiis, idest a Daemonibus; quasi dicat: current post Daemones in Inferno.

[87268] Super Psalmo 48 n. 8 Sicut oves. Hic ponit mala quae evenient peccatoribus post hanc vitam. Et quia tria mala jam dixit: scilicet quod sunt similes bestiis, quod contemnunt sapientiam, tertium est quod confidunt in virtute. Et contra primum dicit: quia isti sunt sicut bestiae, dignum est quod sicut bestiae puniantur; unde dicit, sicut oves in Inferno positi sunt. Oves non habent auxilium a natura ad se defendendum, et ideo expositae sunt ad caedem. Psal. 43: aestimati sumus sicut oves occisionis. Quia ergo mali in Inferno sunt omnino poenis expositi, ideo sunt sicut oves. Jerem. 12: congrega eos sicut gregem ad victimam. Item oves tonduntur, et tonsae occiduntur: ita prius tonduntur a lana mali, et privantur sive expoliantur exterioribus bonis, et postea occiduntur in Inferno, mors depascet eos: Apocalyp. 21: pars eorum est sulphur. Hic depascet eos: et dicit, depascet, quia etsi mors inferat poenam, non tamen totaliter auferet; sed reservat semper ad poenam. Vel, mors, idest Diabolus: Apoc. 6: nomen illi mors: depascet eos, idest deducet de pascuis ad pascua, idest de poenis ad poenas. Job 24: ad calorem nimium transiet ab aquis nivium. Alia littera habet, mors pastor eorum erit. Et loquitur sic. In vita ista sunt sicut oves deputandi ad Infernum; et Diabolus est pastor eorum. Et dominabuntur. Hoc est contra illud quod dixit supra, quod videntur sapientes simul mori cum insipientibus; hic dicit quod justi dominabuntur eorum, scilicet malorum. Vel sapientes, qui vocantur justi in matutino, idest in die judicii, quando accipient judiciariam potestatem. Malach. 4: calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Et auxilium eorum. Hoc est illud quod dixit, et in multitudine divitiarum etc.: quasi dicat: auxilium eorum quod erat ab amicis et divitiis eorum, veterascet, idest peribit in Inferno. Isa. 10: ad cujus fugietis auxilium? Job 6: ecce non est auxilium mihi in me. A gloria eorum, idest juxta gloriam eorum. Apocalyps. 18: quantum glorificavit se, tantum et cetera. Verumtamen redimet animam meam; quasi dicat: mali ista habent; sed ego liberabor ab istis. Et per quid? Per effusionem sanguinis Christi. Redimet de manu Inferi, idest de manu Diaboli, sub qua erant homines ante adventum Christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Cum acceperit me, idest cum acceperit animam meam. Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae.

[87269] Super Psalmo 48 n. 9 Ne timueris. Supra Psalmista ostendit quid sit homini timendum in mundo; hic ostendit quid sit non timendum, scilicet prosperitas impiorum. Et primo monet ut non timeamus propter prosperitatem malorum; secundo assignat rationem, ibi, quoniam cum interierit. Prosperitas malorum duo habet: scilicet abundantiam divitiarum, et sublimitatem gloriae. Quantum ad primum dicit, ne timueris cum dives factus fuerit homo. Quantum ad secundum, et cum multiplicata fuerit gloria domus suae. Et dicit, homo. Homo constat ex duplici natura: scilicet animali et rationali. Et quandoque sumitur pro una, quandoque pro alia. Hic sumitur pro animalitate; quasi dicat: si homo animalis dives factus fuerit: tales enim saepe ditantur. Job 21: quare impii vivunt, sublimati sunt, confortati sunt divitiis? Item ibidem 12: abundant tabernacula praedonum: si ista scilicet videris, ne timueris. Duplex potest esse causa timoris. Una, ne desaeviant in homines: alia, ne ex hoc scandalizentur boni, et deficiant a spe, secundum illud Psalm. 72: mei autem pene moti sunt pedes (...). Et dixi: ergo sine causa justificavi cor meum; quasi dicat: ex quo tot bona Deus facit malis, videtur quod non curet de nobis, secundum illud Malach. 3: vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum habemus, quia custodivimus praecepta domini? Quantum ad secundum dicit, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Eccl. 9: non zeles gloriam et opus peccatoris. Psal. 36: vidi impium et cetera. Quoniam cum interierit. Hic assignatur ratio, quare non sunt timendi mali si divites fiant. Primo, quia quandoque omnibus exterioribus bonis privabuntur; secundo etiam omnibus interioribus bonis deficient. Secunda ibi, quia anima ejus. Ideo dicit, non sunt timendi, quia Deus reservat tibi majora. Haec autem quae dantur istis sunt transitoria. Et ostendit primo, quod divitiae transeunt; dicens, quoniam cum interierit, scilicet dives, non sumet omnia, idest nihil ex omnibus quae habuit, poterit habere. Job 27: dives cum dormierit, nihil secum auferet. 1 Tim. ultim.: nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid poterimus. Secundo ostendit defectum gloriae hominis peccatoris, neque descendet cum eo gloria ejus; quia tunc gloria ejus finitur cum carne, et reservatur ei ignominia in Inferno. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Apocal. 18: glorificavit se et cetera.

[87270] Super Psalmo 48 n. 10 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei. Hic ponit primo defectum interiorum pertinentium ad corpus; secundo ad animam, ibi, et introibit. Primo ergo ostendit, quod post hanc vitam deficit eis bonum corporis; secundo ostendit quod finitur bonum virtutis, si quod habuerunt. Dicit ergo, quia anima ejus. Sicut homo sumitur aliquando pro natura animali, aliquando pro rationali, ita anima sumitur dupliciter. Quandoque pro vita rationali, ut Deuteronom. 6, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua. Quandoque pro animali vita. Luc. 12: anima mea, habes bona et cetera. Dicit ergo secundum hoc, quia anima, idest animalis vita ejus, in vita ipsius benedicetur; quasi dicat: quicquid habet de divitiis et gloria, totum est in hac vita; et cessante hac vita, deficit ejus gloria: et ideo non potest vitae suae benedicere nisi dum vivit. Item aliquando peccatores laudant Deum, vel faciunt opera de genere bonorum; sed si adversitas immineat, cessat ejus laudatio, sive operatio bona. Et ideo convertit se ad Deum dicens: o Deus, iste talis, scilicet peccator, sive aliquis in prosperitate existens, confitebitur tibi, idest laudabit te, cum benefeceris ei, idest dederis sibi bona temporalia quae amat. Prov. 10: benedictio domini divites facit. Hieronymus: laudabunt te cum bene sibi fuerit, idest homines laudant et serviunt divitibus, quamdiu suppetunt et prosperantur in divitiis; sed si mutetur fortuna, mutantur, necdum non laudant, sed detrahunt eis. Introibit. Hic ponit defectum spiritualium. Et primo ostendit defectum; secundo ponit ordinem perveniendi ad ipsum defectum, ibi, homo. Et primo ponit defectum culpae; secundo poenae. Quantum ad primum dicit, introibit, scilicet iste peccator sic dives, et quem laudant omnes, dum bene est ei, introibit dico, usque ad progeniem patrum suorum, scilicet per imitationem, dum omnia mala quae tota sua progenies facit, ipse operatur. Matth. 23: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Jer. 11: reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores. Vel, introibit etc. quia patres sui impii sunt in Inferno, et iste ibit illuc. Quantum ad secundum dicit: et usque in aeternum non videbit lumen: quia quasi, scilicet hic in suo aeterno, scilicet in vita, noluit sequi lumen rationis, ideo, in aeternum non videbit lumen. Job 15: non credit quod reverti possit de tenebris ad lumen. Matth. 25: inutilem servum mittite in tenebras exteriores et cetera. Et quo ordine? Quia cum esset praeditus lumine rationis, sicut homo in honore constitutus, noluit illo lumine regi, assimilatus est jumentis insipientibus, et ideo facit sicut jumenta, debet deputari occisioni.


Super Psalmo 49

[87271] Super Psalmo 49 n. 1 Supra Psalmista invitavit gentes ad confidendum de Deo; hic instruit eas ad cultum Dei. Titulus, Psalmus Asaph. Iste Asaph unus fuit de praefectis super cantores populorum, et super illos qui cantabant et laudabant in cymbalis, sicut 1 Par. 13 et 16 et 25, dicitur. Et dicitur Psalmus Asaph quia cantatur ministerio Asaph. Et congruit mysterio, quia Asaph interpretatur synagoga, et sic legitur synagogae persona. Ubi instructus de sacrificiis, duo proponit de cultu Dei, quae antecedunt divinum judicium: et est primum. Secundum est disceptatio Dei cum populo de cultu suo, ibi, audi populus meus. Ante judicium erunt tria. Citatio judicis, adventus judicis et apparatus. Primo ergo ponit citationem; secundo adventum, ibi, Deus noster manifeste veniet; tertio apparatum, ibi, ignis in conspectu. Circa primum tria facit. Primo ostendit quis sit citator; secundo qui sunt citati, ibi, et vocavit; tertio quo ordine citentur, ibi, ex Sion. Qui citat magnus est, quia Deus omnium, etiam deorum; unde dicit, Deus deorum dominus locutus est. Primo ergo commendatur ab excellentia naturae, quia Deus deorum, non Angelus. Hieronymus habet, fortis Deus. Sed numquid sunt multi dii? 1 Cor. 8: siquidem sunt dii multi et domini multi. Deus enim dicitur tripliciter: scilicet naturaliter: et iste est tantum unus Deus. Deut. 6: audi Israel, dominus Deus tuus unus est. Item per participationem; et isti sunt multi. 1 Cor. 8: item per nuncupationem et opinionem; sicut idola et astra, Venus et Saturnus. Psal. 95: omnes dii gentium Daemonia. Sed dici dii aliqui possunt quatuor modis. Uno modo per unionem: et sic solus Christus dicitur Deus. Joan. 20: dominus meus et Deus meus. Alii per gratiam adoptionis. Ps. 81: ego dixi dii estis et cetera. Aliqui per participationem divinae potestatis in miraculis faciendis. Exod. 7: constitui te Deum Pharaonis. Alii per ministerium, sicut judices Exod. 22: diis non detrahes. Item commendatur a gubernatione, cum dicit, dominus locutus est. Hic locutus est interius per inspirationem. Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Item exteriori locutione. Hebr. 1: novissime locutus est nobis et cetera. Et vocavit terram, scilicet universam, idest universae habitatores terrae; unde citati sunt, non aliqui tantum in medio mundi, sed. A solis ortu usque ad occasum. Marc. ult.: euntes in mundum universum et cetera. Jer. 16: ad te venient gentes ab extremis terrae, et dicent, vere mendacium et cetera. Ordo vocationis ponitur cum dicit, ex Sion species decoris ejus; quasi dicat: haec vocatio inchoata est in Sion. Isa. 2: de Sion exibit lex etc.: nam apostoli quando acceperunt spiritum sanctum, erant in Sion, et tunc fortes facti sunt ad eundum per mundum. Ex Sion ergo ubi apostoli erant, coepit divulgari species decoris ejus. Sed Christus bene incepit aliqualiter divulgari; sed non videbatur species ejus, quia circumdatus erat infirmitate; quia, vidimus eum novissimum virorum, virum dolorum, ut habetur Isa. 53. Sed post passionem apparuit virtus et potestas ejus.

[87272] Super Psalmo 49 n. 2 Deus manifeste. Hic agit de adventu; et dicit duo de secundo adventu, contra duo quae fuerunt in primo. In primo adventu venit Deus occultus in infirmitate humanitatis. Ezech. 32: solem nube tegam. Et illud Isa. 45: vere tu es Deus absconditus: sed tunc erit manifestus. Apoc. 1: ecce veniet, et videbit eum omnis oculus. Thessal. 2: quem dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Item in primo adventu ostendit mansuetudinem. Isa. 53: tamquam agnus coram tondente ductus est. Unde nihil dixit coram principibus et sacerdotibus, nec coram Pilato; sed tunc non silebit, sed loquetur. Isa. 42: silui, semper tacui, et patiens fui, in judicio quando judicabar, quando tolerabam malos: sed ut parturiens clamabit. Et dicit, noster; quasi dicat, non alius Deus est iste qui venit quam noster, extra quem non est salus. Hieronymus incipit versum, ex Sion perfecta decore Deus apparebit; quasi dicat: Deus apparebit ex Sion quae est perfecta decore spiritus sancti. Quantum ad primum subdit, Deus manifeste veniet. Quantum ad secundum, ignis in conspectu ejus ardebit. Hic ponit apparatum venientis. Principes coram se faciunt deferri insignia et gladios. Rom. 13: non sine causa gladium portat; quasi dicat, quia habent potestatem judicandi. Sic ante Christum praecedent signa vindictae, et ministri judicis. Primo ergo ponit signa et instrumenta vindictae. Secundo ostendit potestatem quantum ad ministros, ibi, advocavit. Instrumentum divini judicii est duplex. Unum principale ex parte ignis punientis; et aliud ex parte totius creaturae pugnantis contra insensatos. Sap. 5. Quantum ad primum dicit, ignis in conspectu ejus exardescet. Ad litteram ignis praecedet ante eum, ut habetur Hebr. 10, quia ignis confringens ardebit, et purgabit superficiem terrae, et purgabit si quid est purgandum in bonis, et tandem involvet malos in Infernum. Vel ignis conscientiae remordentis. Isa. 50: ambulate in lumine ignis vestri. Quantum ad secundum dicit, et in circuitu ejus tempestas valida, quae consurget ex commotione omnium elementorum ante judicium. Luc. 21: erunt signa in sole etc., et erit tanta commotio quod etiam virtutes caelorum movebuntur. Tempestas, idest indignatio erit in circuitu ejus, idest in sanctis qui erunt circa ipsum. Isa. 3: ad puniendum peccatores. Job 27: apprehendet eum, quasi aqua, inopia. Prover. 1: cum venerit repentina calamitas.

[87273] Super Psalmo 49 n. 3 Advocavit caelum desursum et cetera. Posito adventu judicis ad judicium, et judicis apparatu quantum ad instrumentum poenae, hic ponit apparatum judicii quantum ad ministros. Et primo agit de assistentia ministrorum; secundo de officio Angelorum, ibi, congregate; tertio de officio apostolorum, ibi, annuntiabitur. In prima parte fit mentio de caelo et terra. Et intelligitur dupliciter. Uno modo, ut intelligatur per metonymiam continens pro contento, ut per caelum designet sanctos qui in caelis sunt, et per terram designet homines qui sunt in terra; et isti omnes ad judicium vocantur. Et haec est secunda vocatio, quia supra dixit et vocavit terram, quia illa vocatio est vocatio ad fidem, ad quam omnes vocantur boni et mali. Matth. 13: simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et cetera. Sed ista secunda vocatio est ad segregandum, quia, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt; et ideo dicit, ut discerneret populum suum, discretione bonorum a malis. Matth. 25: segregabit oves ab haedis. Psalm. 42: judica me Deus, et discerne causam meam. Sed aliter vocantur caeli, aliter terra; quia caelestes viri vocantur ad hoc, quasi judices. Matth. 19: vos qui reliquistis omnia etc. usque tribus Israel. Terreni vocantur, ut judicentur. Joel. 3: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat. Vel, vocavit caelum, idest caelestes, idest justos ad praemium. Dan. 12: docti fulgebunt sicut splendor firmamenti et cetera. Et terram, idest terrenos, idest malos ad poenam. Potest etiam esse alius sensus, ut caelum et terra ponantur pro ipsis creaturis corporalibus: et sic vocantur per modum testimonii vel impugnationis contra infideles, quia in eis mali potuerunt advertere ex caelo et terra. Job 20: revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum, scilicet peccatorem. Vel, advocavit caelum desursum, ut det ei animas sanctorum quas tenet, et terram, ut det animas malorum quas tenet in profundo. Et huic concordat littera Hieronymi, quae dicit, congregate mihi omnes sanctos meos; quasi dicit: ad hoc advocat, ut exhibeat sanctos suos. Congregate illi sanctos ejus. Hoc est officium Angelorum, ut in judicio scilicet congregent electos. Matth. 24: mittet Angelus suos et cetera. Et est vox Danielis prophetae ad Angelos ad ministerium missos. Sancti enim ejus sunt, qui ordinant testamentum super sacrificia. Ly super, dupliciter accipitur. Uno modo, ut designet ordinem causae materialis: et tunc est sensus, super sacrificia, idest qui fecerunt pactum cum Deo de sacrificiis offerendis. Et fecit mentionem de sacrificiis propter duo. Primo quia sequens disceptatio erit de sacrificiis; secundo quia disceptatio in judicio erit solum cum fidelibus qui judicabuntur. Et isti sunt qui cum Deo pactum in sacrificiis fecerunt. Alio modo ut ly supra, notet excessum. Et sic dicendum est quod per testamentum intelligitur novum testamentum, quod excedit: unde est sensus, super sacrificia, idest qui praeferunt novum testamentum sacrificiis veteris testamenti. Vel testamentum promissum a Deo: et sic, super sacrificia, idest qui bona promissa a Deo reputat majora omnibus meritis nostris. Rom. 8: non sunt condignae passiones hujus temporis et cetera. Vel per testamentum illud anima habet foedus cum justitia, misericordia, fide et hujusmodi. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide. Et sic sunt, super sacrificia, idest qui praeferunt bona spiritualia hujusmodi sacrificiis corporalibus. Oseae 6: misericordiam volo, et non sacrificium. Vel, qui ordinant testamentum etc. idest qui in sacrificiis quae Deo exhibent, habent respectum ad testamentum Dei, quia aliqui referunt bona quae faciunt ad aliud, ut in ipsum congregentur. 1 Cor. 10: omnia in gloriam Dei facite. Annuntiabunt caeli. Officium apostolorum est annuntiare; et hi designantur per caelos. Unde, caeli, idest apostoli, annuntiabunt, justitiam Dei. Et dicuntur caeli, quia ipsi eminent omnibus choris sanctorum, et illuminant totam Ecclesiam. Psal. 18: caeli enarrant gloriam Dei. Annuntiabunt autem, quoniam Deus judex est, per doctrinam instruendo. Act. 10: ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Instruunt ergo de futuro judicio. 2 Cor. 5: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi. Alio modo nuntiabunt per judicis auctoritatem promulgantes sententiam contra malos, quando sedebunt super sedes duodecim, ut dicitur Matth. 19.

[87274] Super Psalmo 49 n. 4 Audi. Hic agit de discrepatione judicii. In discrepatione judicii tria sunt necessaria. Unum requiritur ex parte nostra. Aliud ex parte Dei. Tertium est ipsa discrepatio. Ex parte nostra requiritur auditus non solum exterior corporalis, respectu eorum quae audiuntur corporaliter, sed etiam interior. Eccl. 6: si dilexeris audire etc. et ideo dicit, audi, idest etiam interius attende. Matth. 13: qui habet aures audiendi, audiat. Populus meus, quia qui non est de populo suo, non audit eum. Joan. 6: omnis qui audit a patre meo. Item ibidem 8: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Ex parte Dei requiritur locutio et testificatio; et ideo dicit, et loquar; Israel, et testificabor tibi. Est autem duplex locutio Dei. Una est exterior per praedicatores. Hebr. 1: olim Deus loquens patribus in prophetis. Alia est interior per inspirationem. Psal. 84: quid loquatur in me et cetera. Item testificatio est duplex. Una est per miracula. Joan. 5: opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Alia per testes. Isa. 44: vos testes mei. Act. 1: eritis mihi testes et cetera. Et sic ista possunt esse verba Christi populum instruentis. Audi populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi, per miracula. Joan. 5: opera quae dedit mihi pater ut perficiam. Item, ibid.: scrutamini Scripturas et ideo loquar per miracula et per Scripturas, idest apparebit quod ego vera loquor, et quod verus sum per Scripturas. Et quid testificabor? Deus Deus tuus ego sum, scilicet singulariter. Exod. 20: ego dominus: et dicit, sum, propter aeternitatem, quia non declinat nec in praeterito nec in futuro. Et dicit, Deus tuus, quia de semine Abrahae. Rom. 9: ex quibus Christus est secundum carnem.

[87275] Super Psalmo 49 n. 5 Non in sacrificiis tuis arguam te. Hic agit de ipsa disceptatione; et circa hoc tria facit. Primo reprobat vetus sacrificium; secundo inducit sacrificium novum, ibi, immola Deo; tertio ab hoc sacrificio repellit malos, ibi, peccatori. Sacrificia sunt protestationes fidei; et ideo praemissurus de vultu Dei, praemittit de fide unius Dei. Et primo proponit intentum; secundo assignat rationem. Dicit ergo: veniam et judicabo, et, non arguam te de sacrificiis tuis, quae non omisisti. Sed contra. Qui tunc omisisset, errasset; sed pro omni errato adducetur in judicium, ut dicitur Eccl. 12. Dicendum, quod homo arguit, quando non facit voluntatem superioris. Voluntas autem Dei est sanctificatio vestra. 1 Thessalonic. 4. Haec autem sacrificia non conferunt ad sanctitatem vestram; et ideo non sunt per se volita a Deo, sed prout sunt signa alterius; et ideo dicit Oseae 6: misericordiam volo, et non sacrificium; et prout sunt signa interioris virtutis, et ideo de virtutibus arguuntur per se, quas non exercuerunt, non de sacrificiis. Rationem manifestat. Primo ex parte eorum; secundo ex parte sua; unde dicit, holocausta tua in conspectu meo sunt semper; quasi dicat: non arguam te de sacrificiis, quia promptus es ad sacrificia carnalia offerenda, quia libenter offerebant sacrificia propter hoc quod delectabantur in eis in conviviis. Isa. 22: ecce gaudium immolare victimas et cetera. Vel aliter, non arguam te in sacrificiis, carnalibus, quia holocausta tua, scilicet spiritualia, in conspectu meo sunt semper, idest mihi placent. Et haec sunt, sicut Gregorius, quando totum Deo offertur, scilicet qui seipsum offert, et totum quod habet, et sic expendit in Dei servitio. Ex parte Dei manifestat rationem cum dicit, non accipiam de domo tua vitulos. Ratio quare non arguam te de sacrificiis, est, quia quae non quaero principaliter, non principaliter arguo de eis. Duo erant principalia sacrificia, vitulus et hircus. Lev. 4. Et haec duo ostendit se non accipere, idest acceptare de domo carnalium, de gregibus tuis, scilicet carnalibus, accipiam, idest acceptabo, hircos. Mich. 6: numquid placari potuit dominus in millibus arietum? Quoniam meae sunt omnes ferae sylvarum. Probat quod dixit, scilicet quod nec vitulos nec hircos approbat; et quod si indigeret, non acciperet de domo sua. Nullus petit aliquid quod sit in potestate sua; omnia autem quae isti offerebant, erant in potestate Dei. Tria offerebantur in veteri testamento: animalia quadrupedia, aves et fructus, scilicet primitias, et panes. Quantum ad primum dicit, omnes ferae sylvarum meae sunt. Quadrupedia in duo genera dividuntur: quia quaedam sunt silvestria, et quaedam domestica: et licet silvestria non offerantur, tamen enumerat ea ut magis appareat quod etiam domestica sunt sua. Mystice autem per ista animalia possunt designari diversa genera personarum; unde dicit, ferae, idest infideles, jumenta, idest fideles, boves in montibus, idest apostoli, omnia mea sunt. Quantum ad secundum dicit, cognovi omnia volatilia caeli, idest ista subsunt meae providentiae. Per haec volatilia sancti Angeli intelliguntur, qui sunt similitudo. Quantum ad tertium dicit, et pulchritudo agri mecum est, idest quicquid pulchrum est in eis, mihi servit. Vel pulchritudo agri mecum est, quia ubique sum. Et est, quia semper sum, sine praeterito et futuro. Si esuriero, non dicam tibi. Concludit per impossibile. Si indigerem eis, non dicerem tibi, idest non quaererem a te. Quare? Quia meus est orbis terrae, et plenitudo ejus. Psal. 23: domini est terra et cetera.

[87276] Super Psalmo 49 n. 6 Numquid manducabo. Supra Psalmista ex persona domini assignavit rationem quare dominus non accipiet hircos, etiam si indigeret; hic autem ostendit, quod non indiget. Sciendum est autem quod in lege praecipitur quod carnes holocaustorum comburerentur, et sanguis effundebatur ad altaris crepidinem. Et posset aliquis suspicari, quod Deus delectaretur in sanguine et carnibus illorum. Haec etiam fuit opinio gentilium, quod dii eorum delectarentur odoribus carnium et sanguinis effusione, ut dicit Augustinus. Et dominus dicit quod in his non delectatur quae non delectant secundum se; et ideo dicit, numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Quasi dicat, non, quia non indigeo, nec delector, quia delector in his, quae per se sunt cibus Dei, sed alius est cibus Dei quam carnes et sanguis animalium: cibus enim Dei est id, quod est cibus omnium sanctorum: Luc. 22: ego dispono vobis sicut et cetera. Et sic eadem est refectio sanctorum et Dei. Sed sancti reficiuntur ipsius amore Dei; et sic Deus reficitur in fruitione suiipsius: Tob. 12: ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.

[87277] Super Psalmo 49 n. 7 Immola Deo. Hic ostendit quid sit illud sacrificium, quod Deus acceptat. Et primo ostendit quid Deus acceptat ab homine. Secundo quid retribuit. Duo requirit dominus ab homine. Primo sacrificium laudis. Et dicitur laus sacrificium, quia nihil est aliud sacrificium nisi protestatio interioris devotionis et fidei: quia per sacrificium recognoscimus Deum creatorem omnium: 1 Paral. 29: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi. Augustinus Lib. de Doctr. Christiana dicit, quod nullum signum est ita expressum et intentionem cordis significans, sicut verbum, et exterior fides; et devotio non potest melius explicari, quam per devotionem laudis: et sic laus est magis Deo accepta quam occisio animalium: Heb. ult.: per ipsum offeramus hostiam laudis semper Deo: Oseae ult.: reddemus vitulos labiorum nostrorum. Secundo dominus requirit ut reddat vota altissimo. Et ideo dicit, et redde altissimo vota tua. Laus est sacrificium Dei, inquantum est signum interioris devotionis; quia laus significat quod homo Deo offert mentem suam; et hoc vult Deus quod sibi reddatur, et hoc est votum, et ita votum est actus latriae: Isa. 19: colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt Deo, et solvent: Eccl. 5: si quid vovisti Deo, ne moreris reddere.

[87278] Super Psalmo 49 n. 8 Et invoca. Hic dominus exponit quid retribuet colentibus eum. Et primo ostendit quid sancti patiantur. Secundo quid faciant in tribulationibus. Tertio quid a Deo recipiant. Quarto quid Deo recompensant. Dicit ergo quod per hoc quod aliquis reddit vota, nihilominus affligitur: Psal. 68: persequuntur me inimici mei injuste. Et ratio hujus est, quia nisi affligerentur justi in hoc mundo, multi servirent Deo non propter ipsum, sed propter prosperitatem. Secundo ostendit quid faciant tempore tribulationis, quia debent eum invocare: et invocabis me. Deus quid faciet ei? Liberabit eum, eruam te: Ps. 119: ad dominum cum tribularer clamavi et cetera. Et postea liberatus debet Deum honorificare, et honorificabis me.

[87279] Super Psalmo 49 n. 9 Peccatori autem dixit Deus. Hic arcet quosdam, scilicet peccatores, a sacrificio laudis; et ponit tria. Primo humanam perversitatem. Secundo Dei patientiam. Tertio comminatur divinam severitatem. Perversitas humana consistit in hoc quod bona dicunt et mala faciunt: et ideo ostendit, quomodo indigni sunt bona dicere. Est autem duplex bonum: unum est instructio morum, aliud est informatio ad laudem Dei. Dicit ergo, tu, scilicet popule meus, immola Deo sacrificium laudis et cetera. Sed peccatori dixit Deus, idest Dei praeordinatione fixum est, quod hoc injustum est, quod bona dicat et mala faciat. Et hoc dixit, quia hoc in mente omnium, etiam peccatorum impressum est. Et quid dixit? Quare tu enarras justitias meas: Rom. 2: qui praedicas non furandum furaris. Sed numquid, qui in statu peccati mortalis est, peccat mortaliter, quando praedicat vel docet? Dicendum, quod ejus peccatum aut est publicum vel occultum: et si occultum, vel est ex contemptu, et sine poenitentia, aut cum poenitentia. Dicendum est ergo, quod si aliquis est in peccato publico, non debet publice praedicare vel docere. Et dico publico; quia si peccatum non est publicum, posset cum caritate occulte fratrem suum de peccato etiam minori quam sit suum peccatum quod occultum est reprehendere, reprehendendo tamen seipsum. Si vero est in peccato occulto, et sine poenitentia, tunc provocat Deum, quia simulat: Prov. 11: simulator ore decipit amicum suum. Et de his loquitur hic, sicut dicit Glossa Augustini, lingua laudare non praesumat cui contradicit conscientia. Si vero peccatum est occultum et dolet, non peccat praedicando vel docendo, etiam si publice loquatur contra peccatum: quia sic detestando aliorum peccata detestatur etiam suum. Et assumis testamentum meum per os tuum. Justitia refertur ad instructionem, testamentum refertur ad laudem fidei: Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris, quia nomen Dei est sanctissimum; et ideo inconveniens est quod a peccatoribus assumatur, quasi usurpatum: Prov. 26: quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola. Tu vero odisti disciplinam. Hic ostendit mala quae faciunt peccatores. Et faciunt duo mala: primum est, quod odiunt divinam correptionem; unde dicit, tu vero odisti disciplinam. Haec correptio morum fit per difficilia: Heb. 12: omnis disciplina in praesenti quidem videtur esse non gaudii, sed moeroris. Hanc odiunt mali: Heb. 12: si extra disciplinam estis et cetera. Psal. 118: bonitatem et disciplinam et cetera. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta. Tu ergo non vis ab aliis castigari cum quotidie delinquas, et projecisti sermones meos retrorsum, quibus informaris ad bene operandum et merendum. Tales sermones debent haberi in reverentia. Sed isti, scilicet peccatores, non accipiunt eos, nec considerant: Ezech. 33: audiunt sermones tuos, et non faciunt eos, quia in canticum oris sui convertunt illos. Vel, projecisti, scilicet pro nihilo habuisti, retrorsum, ita ut nec etiam considerares eos. Si videbas furem, currebas cum eo. Hic proponit malitiam peccatorum quantum ad operationem mali. Sed paulo ante ostendit defectum eorum quantum ad desertionem boni, cum dixit, tu vero odisti et cetera. Et primo ponit eorum nequitiam, quantum ad malum operis; deinde quantum ad malum oris. Dicit ergo, si videbas. Ubi sciendum est, quod haec verba ex persona Dei proponuntur peccatori annuntianti et praedicanti justitiam Dei. Et competunt maxime praelatis et doctoribus, qui non de facili per se in peccatum labuntur; sed aliis peccantibus consentiunt, et haec convertuntur in eos. Rom. 1: digni sunt morte non solum qui faciunt et cetera. 1 Reg. 2: punitus est Heli, qui non correxit filios; ideo de hoc reprehendit eos. Et tangit duo, scilicet furtum et adulterium. Quantum ad primum dicit, si videbas furem, ad te delatum ad judicium, currebas cum eo, non corrigendo: Isa. 1: principes tui infideles. Item, cum adulteris portionem tuam ponebas, quia non corrigis adulteros, sed blandiris, et cooperis et foves eos, cum ad notitiam tuam perveniunt: Jer. 9: omnes adulteri sunt. Spirituale autem furtum est, quando ex verbis sacrae Scripturae depravator furatur verum intellectum; et sic videns depravare et occultare verum intellectum, et tu consentiens, curris cum eo: Jer. 23: ecce ego ad prophetas qui furantur verba mea. Adulterium spirituale est, quando verba detorquentur in alium sensum, vel ad alium finem; puta si praedicet aliquis ad lucrum vel seductionem: 1 Corinth. 2: non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei.

[87280] Super Psalmo 49 n. 10 Os tuum. Hic agit de peccato oris, quod aggravatur dupliciter. Primo ex circumstantiis. Secundo ex conditione personarum, ibi, sedens. Circa primum duo facit. Primo ponit conditiones aggravantes, scilicet frequentiam. Aliud est dolositas. Frequentia: quia si aliquando quis committat aliquod peccatum, aliquo modo tolerabile est. Vel si ex lapsu linguae aliquod inordinatum dicat, facilius portatur: Jac. 3: si quis verbo non offendit, hic perfectus est vir. Si quis autem os suum implet maledictionibus, tunc ex malitia propria procedit: nam ex abundantia cordis os loquitur, Mat. 12. Psal. 13: quorum os maledictione et cetera. Aggravatur etiam peccatum linguae ex dolositate, sive fraude: Jer. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est; et ideo dicit, et lingua tua concinnabat dolos, idest componebat, et quasi ut docens ordinabat dolos, ut verba ejus essent placentia: Prov. 12: qui testis est repentinus, concinnat verba mendacii. Sedens adversus fratrem tuum loquebaris. Hic ostendit quomodo peccatum linguae aggravatur ex conditione personarum. Et primo ex conditione loquentis; secundo ex conditione ejus contra quem loquitur; tertio ex conditione audientium. Dicit ergo, sedens. Contingit aliquando quod aliquis dicit amarum verbum commotus et provocatus: et hoc utcumque tolerabile est. Sed quando aliquis quieto corde, non provocatus, dicit mala, hoc iniquum et detestabile est: et ideo dicit, sedens, scilicet quietus: Ps. 68: adversum me loquebantur qui sedebant in porta. Ex persona ejus contra quem loquitur, aggravatur peccatum: quia si loqueretur contra iniquum, secus esset. Sed dicit, adversum fratrem tuum: Jer. 9: unusquisque a proximo se custodiat. Et adversum filium matris tuae ponebas scandalum. Hic ostendit quomodo aggravatur ex parte eorum qui ex hoc scandalizantur, scilicet audientium; et ideo dicit, ponebas scandalum, scilicet aliorum contra fratrem tuum. Et quod dicit, filium matris tuae, ostendit, quod parvuli lactentes dicuntur filii matris, et pusilli scandalizantur de verbis malis quae dicit. Haec fecisti, et tacui. Hic agit de Dei simulatione. Et primo ponitur dissimulatio Dei. Secundo ponitur effectus dissimulationis in malis, ibi, existimasti. Dicit ergo, haec fecisti, scilicet omnia quae supra dicta sunt: locutus es bona, et perpetrasti mala, ut sic loquatur Psalmista in persona Dei, et ego tacui, quasi scilicet non statim te correxi et punivi; sed ex clementia et misericordia te ad poenitentiam expectavi: Isa. 42: tacui, semper silui: Rom. 2: an ignoras quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Sed homo malus et peccator hac clementia abutitur in superbia: Rom. 2: secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram et cetera. Et ideo dicit, existimasti inique, quod ero tui similis. Dictum est autem supra, si videbas furem et cetera. Arguunt ex hoc peccatores, et credunt iniqui quod peccatum placeat Deo et non puniat, quia tacet, haec fecisti et tacui; sed haec existimatio est iniqua, quia similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus, ut dicitur Sap. 14: et Habac. 1: mundi sunt oculi tui ne videant mala, et ad iniquitatem respicere non poteris. Sed arguam te. Unde hic ponitur divina securitas. Et primo in ejus reprehensione. Secundo in effectu. Dicit ergo, arguam te, idest condemnabo te: Psal. 7: domine ne in ira tua corripias me. In ira est effectus, statuam contra faciem tuam. Deus qui punit, non solum punit per seipsum, sed per alias creaturas: Sap. 5: pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos: item etiam ipse homo contra se pugnat per remorsum conscientiae. Et sic etiam contra se pugnat, et per seipsum arguit; et hoc est, quod dicit, statuam te contra faciem tuam, idest tu ipse te condemnabis: Joan. 8: nemo te condemnavit: nemo domine: nec ego te condemnabo. Vel, statuam contra faciem tuam, scilicet creaturas, ut dicitur Sap. 5. Sive rationales, idest Angelos et sanctos; sive irrationales, quibus male usus est in peccatis: Job 7: posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis, quia contra seipsum peccator dicet, Sap. 5: erravimus a via veritatis: Nahum 3: revelabo pudenda tua in faciem tuam: Isa. 3: agnitio vultus eorum respondebit eis. Et haec poena est vermis conscientiae.

[87281] Super Psalmo 49 n. 11 Intelligite haec qui obliviscimini Deum. Hic hortatur ad peccatorum considerationem. Et primo ad considerandum Dei severitatem. Secundo ostendit, quid sit acceptum Deo in sacrificiis. Primo ergo hortatur ad intelligendum; unde dicit, intelligite haec qui obliviscimini Deum, scilicet quae dicta sunt considerate. Et hoc necessarium est, quia estis obliti Dei: Deut. 32: oblitus es Dei creatoris tui. Secundo, quid intelligat, nequando rapiat, scilicet Diabolus, et non sit qui eripiat, scilicet de ejus potestate. Quando Diabolus rapit ad poenam Inferni, non est qui eripiat. Aliquando rapit ad peccatum, et Deus eripit peccatorem: Psal. 90: eripiat eum. Quod non eripiat de potestate Diaboli ad poenam, non est ex impotentia, sed ex sua justitia non vult. Sacrificium laudis honorificabit me. Hic concludit, quid sit acceptum Deo in sacrificiis. Et ostendit duplicem fructum in eis. Unus fructus ex parte Dei, ut excellentia ejus manifestetur; et hoc fit per sacrificium laudis vocalis: 1 Corinth. 10: omnia in gloriam Dei, facite. Alius fructus est ex parte nostra, scilicet vera salus; unde dicit, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei, idest ad videndum Deum: Isa. 52: levaverunt vocem: simul laudabunt. Hieronymus habet, et qui ordinate ambulat, ostendam illi salutare Dei; quasi dicat, duo autem necessaria sunt ad salutem, idest sacrificium laudis, et quod ordinate ambules.


Super Psalmo 50

[87282] Super Psalmo 50 n. 1 In praecedentibus Psalmis hujus decadis videtur Psalmista egisse de his quae pertinent ad statum regni, cujus gloriam descripsit, et alios ad eam invitavit; nunc autem quia gloria hujus regni impedita est per peccatum, agit de abolitione peccati. Ubi duo consideranda sunt. Primum, quod in ordine Psalmorum hic Psalmus est quinquagesimus, et hic est numerus jubilaeus, ut dicitur Levit. 27, in quo fiebat remissio omnium debitorum. Unde congruit hic numerus huic Psalmo, in quo agit de plena remissione peccatorum. Similiter quantum ad poenitentiales iste ponitur quartus, et convenienter: nam primus pertinet ad cordis contritionem: unde dicit, Ps. 6: lavabo per singulas noctes et cetera. Secundus pertinet ad oris confessionem, Ps. 31: dixi confitebor et cetera. Tertius pertinet ad satisfactionem; unde dicit, Ps. 37: afflictus sum et cetera. Hic autem quartus pertinet ad effectum poenitentiae. In quo ostenditur quomodo poenitentia restaurat hominem ad perfectum: et ideo inter omnes alios Psalmus iste magis frequentatur in Ecclesia, quia iste solum implorat misericordiam, et sic impetrat veniam; et hoc facile est, et cuilibet potest competere. In aliis autem sex Psalmis poenitentialibus sunt quaedam gravia, sicut, Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Et Ps. 101: et cinerem tamquam panem manducabam etc., quae non possunt cuilibet competere. Titulus talis est, Psalmus David quando venit ad eum Nathan propheta cum intravit ad Bersabee. Haec historia habetur expresse 2 Reg. 11 et 12 cap. quando David erat in prosperitate, vidit mulierem lavantem se, et concupivit eam, et adulteravit, et fecit occidere virum ejus. Et hoc displicuit Deo, et missus est ad eum Nathan propheta, et reduxit eum in detestationem sui peccati, sub similitudine ovis perditae. Et David dixit, peccavi domino. Et dimissum est ei peccatum. Et haec est materia hujus Psalmi, scilicet dimissio peccati. Sed sciendum est in titulo hujus Psalmi, quod David in aliis Psalmis loquitur de aliis; sicut ibi, Ps. 21: Deus Deus meus, loquitur praenuntians passionem Christi; et sic in diversis Psalmis loquitur de diversis; sed istum Psalmum propter seipsum fecit. In quo ostendit culpam quam fecit mundo manifestam, et similiter veniam; et sic impletur illud quod dominus dixit, 2 Reg. 12: tu fecisti hoc in occulto; et ego faciam illud manifestum. Ratio autem hujus manifestationis est divina misericordia; nam utilis est justis haec manifestatio, ut non praesumant de sua justitia; quia si David post tot victorias, post donum spiritus sancti, post tantam familiaritatem cum Deo et prophetiam peccavit, quantum debemus cavere nos, qui fragiles et peccatores sumus? 1 Cor. 10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Item utilis est peccatoribus, ut non desperent. Prov. 24: si desperaveris lapsus, in die angustiae imminuetur fortitudo tua; nam David post homicidium et adulterium recuperavit gratiam prophetiae. Notandus est autem modus loquendi in titulo: quando venit: ubi designat veniam, de qua agitur in Psalmo, quia per eum audivit eum dominus, et transtulit peccatum illius; sed cum dicit, quando intravit ad Bersabee, designatur culpa. Ubi duo ostensa sunt. Primum, quod nominat culpam cum dicit, et intravit; Psal. 10: eloquia domini eloquia casta. Item cum commisisset duo peccata, scilicet adulterium et homicidium, Scriptura nominavit adulterium tantum. Et hoc propter duo. Primo, ut designet quod in scrutandis et publicandis peccatis aliorum non simus prompti, sed valde parci. Proverb. 24: ne insidieris ut quaeras impietatem in domo justi; et hoc signatur Matth. 25, ubi dominus merita bonorum enumerat diligenter, demerita malorum transiit. Item adnotandum, quod quando quis facit duo peccata, et unum facit propter aliud, unum transit in speciem alterius: sicut qui committit furtum ut fornicetur, dicitur potius fornicator. Dividitur autem iste Psalmus in duas partes. Primo enim implorat misericordiam; secundo promittit emendam, ibi, docebo iniquos. Circa primum duo facit. Primo petit culpae relaxationem; secundo petit sanctitatis et gratiae restaurationem, ibi, quoniam iniquitatem. Petit ergo primo misericordiam Dei, cum dicit, miserere mei Deus. Ubi sciendum est, quod, sicut dicitur Proverb. 14, miseros facit populos peccatum. Sicut enim non est vere felix qui abundat divitiis, fruitur voluptatibus, pollet honoribus, sed qui fruitur Deo; ita non est miser qui est pauper, miser, et debilis et infirmus; sed qui est peccator; et ideo iste qui est peccator, dicit, miserere mei Deus, tu scilicet qui misereris omnium, et nihil odisti eorum quae fecisti: Sap. 11: et secundum apostolum miserere cui vis. Rom. 9: miserebor cui voluero. Ergo si voluntati tuae subest misereri, miserere mei, scilicet peccatoris. Non vult contendere, non quaerit disputare, sed brevi utitur via, miserere. Item non allegat misericordiae causam, non servitia quae fecit Deo, non pericula quae sustinuit pro eo, sed solum Dei misericordiam implorat; unde dicit, secundum magnam misericordiam tuam. Dan. 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam; sed in miserationibus tuis multis. Et notandum, quod aliquis potest sperare de misericordia divina, duplici ratione. Una ratio est ex consideratione divinae naturae: alia ratio est ex consideratione et secundum multitudinem effectuum ejus. Primo ergo ostendit quod sperat de misericordia Dei ex consideratione naturae divinae, quia naturae divinae proprium est quod sit ipsa bonitas. Unde Dionysius dicit, quod Deus est ipsa substantia bonitatis. Et Boetius de Trin. similiter. Unde nihil aliud est haec Dei misericordia, nisi bonitas relata ad depellendam miseriam. Ergo cum considero quod bonitatis miseriam repellere est proprium, et tamen est ipsa bonitas, confidenter ad misericordiam recurro. Et dicitur magna sua incomprehensibilitate, qua implet omnia. Ps. 32: misericordia domini plena est terra. Et in omnibus habet locum: nam justi innocentiam servaverunt propter misericordiam Dei. Augustinus: domine gratiae tuae deputo mala quae non feci. Item peccatores sunt conversi ad justitiam propter Dei misericordiam. 1 Tim. 1: misericordiam consecutus sum. Item in peccato existentes misericordiam Dei experti sunt. Thren. 3: misericordiae domini multae, quod non sumus consumpti. Item dicitur magna sublimitate, quia miserationes ejus super omnia opera ejus; nam misericordia non signat in Deo passionem animi, sed bonitatem ad repellendam miseriam. Item magna duratione. Isa. 54: in misericordia sempiterna misertus sum tui. Item magna virtute, quia Deum hominem fecit, de caelo Deum ad terram deposuit, et immortalem mori fecit. Eph. 2: Deus autem qui dives est in misericordia. Item magna per effectum, quia ex omni miseria potest homo per misericordiam elevari. Ps. 85: misericordia tua magna est super me, et remisisti impietatem peccati mei, (Ps. 31). Et ideo confidenter peto: miserere mei Deus. Item alia ratio est, quia in omnibus a principio mundi inveni effectus misericordiae tuae. Et ideo dicit, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; quasi dicat: miserere mei, secundum quod multipliciter et in diversis misertus es omnibus hominibus; unde dicitur Isa. 63: miserationum domini recordabor; Ps. 24: reminiscere miserationum tuarum et cetera. Dele iniquitatem meam. Hic ponit effectum miserendi. Nathan dixit, 2 Reg. 12: dominus transtulit peccatum tuum et cetera. Et sic erat securus de venia; sed volebat totaliter peccatum extirpari. Remanet autem duplex effectus peccati: scilicet reatus poenae, et macula in anima. Primo ergo petit removeri reatum poenae; et ideo, amplius lava me ab iniquitate mea. Sciendum est, quod Jer. 17, dicitur quod peccatum Judae scriptum fuit stylo ferreo in ungue adamantino; ad similitudinem judicis qui scribit culpam, quae tamdiu servatur scripta, quamdiu habet animum puniendi; sed si deponit hunc animum, non servat Scripturam. Et sic scriptum stylo adamantino dicitur, quando peccatum non deletur. Et hoc est quod dicit, dele iniquitatem meam, idest non imputes mihi iniquitatem ad poenam. Is. 43: ego sum qui deleo iniquitates vestras. Item ibidem 44: delevi ut nubes iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Amplius. Hic petit removeri immunditiam culpae. Homo qui habet mentem bene dispositam, plus abhorret immunditiam culpae, quam austeritatem poenae; et ideo dicit, amplius lava me; quasi dicat, peto ut deleas poenam; sed amplius peto quod mundes maculam. Vel, amplius lava, quam ego intelligo. Rom. 8: nam quid oremus sicut oportet nescimus. Eph. 3: hi qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus. Duo sunt necessaria ad removendum maculam: scilicet ablutio praecedens, et munditia sequens. In corporibus ablutio fit per aquam, et sic secundum Glossam Psalmus per aquam praefigurat virtutem Baptismi, qua Deus dimissurus erat peccatum. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam et cetera. Zach. 13: erit fons patens domui David in ablutionem peccatorum et menstruatae. Et licet Baptismus nondum institutus esset, tamen virtus Dei lavans erat in Baptismo. Ergo, lava me ab iniquitate mea. Jer. 4: lava a malitia cor tuum Jerusalem, ut salva fias. Item peto, ut mundes me a peccato, quia nullus mundatur nisi a te; Job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Eccl. 34: ab immundo quis mundabitur? Et dicit duo: scilicet iniquitatem et peccatum; iniquitas est contraria justitiae; peccatum vero munditiae: et hoc est adulterium. Et sic iniquitas fuit, inquantum laesit alium per homicidium; sed peccatum est per adulterium in quem se polluit.

[87283] Super Psalmo 50 n. 2 Quoniam. Hic confitetur culpam. Et primo confitetur culpam. Secundo ostendit hanc confessionem esse Deo acceptam. Primo ergo confitetur culpam. Secundo ipsam culpam exaggerat, ibi, tibi soli peccavi. Tertio ejus originem demonstrat, ibi, ecce enim. Recognoscit ergo culpam suam, dicens, quoniam iniquitatem. Quidam sunt qui peccata sua non cognoscunt propter tres causas: quia aggravatur ratio ex gravitate peccati: Prov. 18: impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit: Psal. 39: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item quia non recordantur: Eccl. 5: oblitus est deliciarum suarum. Item propter adulationes hominum: Psal. 9: laudatur peccator in desideriis animae suae. Et ideo, quia alii laudant eum de peccatis, ipse non recognoscit. Sed felix qui peccatum suum recognoscit sicut David: Prov. 4: cor novit amaritudinem animae suae: in gaudio ejus non commiscetur extraneus. Quantum ad secundum dicit, et peccatum meum contra me est semper. Quidam sunt qui etsi cognoscant peccatum suum, tamen non detestantur; sed iste semper peccatum suum contra se habet ut contrarium, et nocivum et detestabile. Et dicit, semper. Quidam sunt qui ad horam detestantur peccatum: Jac. 1: consideravit se et abiit et cetera. Isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos et cetera. Psalmus: iniquitatem meam ego cognosco. Alia littera, coram me: et sic designatur quod recognoscit culpam, et quod continue meditatur de ea. Et hoc statutum est coram Deo per Nathan prophetam sub similitudine. Tibi soli peccavi. Supra Psalmista posuit recognitionem propriae culpae, hic autem exaggerat culpam suam: et circa hoc duo facit. Primo exaggerat ipsam. Secundo ponit id quod ad exaggerationem consequitur, ibi, ut justificeris. Hanc culpam exaggerat per respectum ad Deum; et dupliciter, ut dicitur Jer. 29: ego ero judex et testis. Videtur autem Deum judicem contemnere, qui non timet peccare propter judicium ejus. Et similiter contemnit Deum testem qui peccat in oculis ejus; et ideo dicit, tibi soli peccavi. Sed numquid non peccavit contra Uriam quem occidit? Sic. Sed dicit, tibi soli, idest Deo, quia ipse non est obnoxius famulo suo, sed sententiae Dei. Cum enim peccat dominus qui est super servum, non peccat servo, sed Deo: Sap. 6: potestas vobis data est a domino, et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera tua, et cogitationes scrutabitur. Vel, tibi soli, idest per comparationem ad te solum peccavi. Et potest hoc referri, sive ad Deum, sive ad Christum. Deo dicitur peccare per comparationem ad justum; et sic, tibi soli peccavi, quia solus est sine peccato. Et similiter Christus omnino fuit sine peccato. Tibi ergo soli peccavi, contemnendo judicium tuum. Item contempsi te testem, quia, malum coram te feci, vidente et praesente feci: Prov. 15: Infernus et perditio coram domino, quanto magis corda filiorum hominum: Eccl. 23: oculi domini multo lucidiores supra solem. Ut justificeris. Hic ponitur quod consequens est ad istam exaggerationem: et hoc potest multipliciter legi. Sed primo quod magis videtur dicam. Ut enim quandoque ponitur causaliter, quandoque ponitur consecutive tantum, et tunc est ejus sensus, malum coram te feci ut justificeris tu, quia nullus propter peccatum justificatur, sed hoc consequitur ex peccato, quia ex hoc ipso quod homo peccat, justitia Dei manifestior redditur: nam ex peccatis ejus apparuit quod eum Deus punivit. Haec autem punitio consistit in duobus. Primo comminatur. Secundo infert poenam; et in utroque est justus. Quantum ad primum dicit, in sermonibus, quibus poenam comminaris: Prov. 8: justi sunt sermones mei. Quantum ad secundum dicit, vincas cum judicaris, idest cum aliis in judicio compararis. Frequenter Deus ad ostendendam suam justitiam et nostram etiam, vult nobiscum judicari: Isa. 5: judicate inter me et vineam meam. Et in hoc Deus justior invenitur: Job 9: si contendere cum Deo voluerit, non poterit ei respondere unum pro mille. Et quod haec sit intentio Psalmi, patet ex apostolo Rom. 3: est autem Deus verax, omnis homo mendax, sicut scriptum est. Sed in Glossa loquitur, ut hoc quod dicitur, justificeris in sermonibus etc. non continuetur cum, malum coram te etc. sed cum hoc quod dicit, tibi soli, idest ad tui comparationem, qui solus es justus, et intantum quod omnes sermones tui sunt justi. Et sic ly ut ponitur causaliter; quasi dicat, intantum es justus, ut justificeris. Vel si referatur ad Christum, sic est sensus, tibi soli, scilicet Christo, peccavi, quia es justus, et vincas, omnes homines, cum judicaris, licet judiceris a Pilato. Vel aliter, ut justificeris, in hoc amplius peto ut laves me ad hoc, ut justificeris, scilicet promissiones nostrae perfecte verae sint, scilicet de Christo nascituro, cui promissum est, Ps. 131: de fructu ventris tui etc. et quod peccatum remitteretur: 2 Reg. 12: dominus transtulit tibi et cetera. Vincas cum judicaris, ab hominibus quod non debeas implere promissa, et non debeas delere peccata mea.

[87284] Super Psalmo 50 n. 3 Ecce enim. Hic ponit radicem culpae. Radix omnis culpae actualis est peccatum originale, quod a parentibus contrahitur infectis illo peccato: haec infectio erat in patre ipsius David, et in matre. Quantum ad patrem dicit, in iniquitatibus conceptus sum, non actualibus, quia non de adulterio, sed de matrimonio et sancto Jesse natus sive generatus est, ut dicitur Ruth ult.: sed in originali: nam in hoc peccato omnes nascuntur: Rom. 5: per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit. Sed cum originale sit unum, quare dicit, in iniquitatibus et cetera? Dicendum est, quod peccatum originale est unum in essentia, ut sic dicatur, multa tamen in virtute, quia occasionem praebet ad omnia alia peccata: Rom. 7: peccatum quod est in carne mea operatur. Et hoc diminuit culpam; quasi dicat, non est mirum si pecco, quia in eis conceptus sum. Quantum ad matrem dicit. Et in peccatis concepit me mater mea. Sed numquid non erant mundati parentes David per circumcisionem ab originali peccato? Dicendum est, quod Baptismus et circumcisio mundant animam a culpa originali, sed adhuc remanet fomes, et circumcisio fiebat in carne, et homo generat filios carnales secundum carnem; et ideo necesse erat quod iterum filius natus circumcideretur: sic modo natus ex parentibus baptizatis baptizatur. Alia littera habet, aluit me mater mea. Et hoc ad actualia peccata refertur, quia etiam in pueris inordinati motus inveniuntur, ut Augustinus in 6 Confessi. dicit, alia littera habet peperit me et cetera. Et sic quia quidam sanctificantur in utero; sed omnes praeter Christum concipiuntur in originali: et ideo dicit quod non est sanctificatus in utero, sed natus in originali. Ecce enim veritatem dilexisti. Qui vult satisfacere debet diligere ea quae Deus diligit. Deus autem diligit veritatem fidei: Joan. 18: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Item justitiam: Psal. 88: misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Et haec necessaria est in poenitente, ut in se puniat quod deliquit. Item est necessaria confessio, ut confiteatur peccata.

[87285] Super Psalmo 50 n. 4 Incerta. Hic petit totaliter reparationem. Et primo ponit spem quam habet. Secundo petitionem. Et primo ponit acceptum beneficium per quod erigitur in spem. Secundo ponit suam fiduciam, ibi, asperges me. Commemoravit beneficium potentiae cum dixit, incerta et occulta, quia scilicet rex habui beneficium prophetiae: 2 regum 23: spiritus domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Et ponit tria, scilicet materiam prophetiae, modum et causam. Materiam prophetiae ostendit cum dicit, incerta et occulta. De his est prophetia, scilicet incerta et occulta, quae per sapientiam tuam comprehenduntur. In nobis est aliquid ignotum dupliciter, quod tamen est de Deo notum. Aut propter defectum est nobis aliquid ignotum, aut propter excessum. Propter defectum est nobis ignotum aliquod futurum contingens: quia nondum habet determinatam veritatem. Propter excessum est nobis ignota divina substantia, et quae excedunt capacitatem nostram. Utraque enim fuerunt revelata David per spiritum prophetiae: Amos 3: non faciet dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Incerta ergo manifestasti mihi, idest illa quae de sui natura habent variabilitatem: et haec fuerunt sibi revelata, ut patet in Psalmo. Occulta vocantur quae excedunt oculum mentis nostrae: Job 29: sapientia trahitur de occultis: Eccl. 24: ego in altissimis etc. et haec sunt sapientiae Dei; quasi dicat, licet nobis sint occulta, tamen a sapientia tua comprehenduntur: et inter occulta commemorat mysterium incarnationis, quod etiam manifestasti mihi. Item misericordia Dei inter ista annumeratur, quia remittit peccata. Sed melius est ut accipiatur universaliter. Modus revelationis ponitur cum dicit, manifestasti mihi. Triplex est modus prophetiae. Unus, in quo revelatur supernaturalis et intelligibilis veritas sub similitudinibus corporalibus et imaginationibus: et sic dicitur Isa. 6: vidi dominum sedentem et cetera. Alius est in quo fit revelatio supernaturalis et intelligibilis veritatis, absque nebula imaginationis phantasticae: immo nondum revelatur, et sic facta est revelatio Moysi Num. 12: palam et non per aenigmata et figuras vidit Deum. Et talis etiam fuit revelatio David: 2 Reg. 23: Deus Israel locutus est mihi. Et infra: sicut lux aurorae manet oriente sole absque nubibus rutilat. Asperges me hyssopo. Supra commemoravit Psalmista Dei beneficium sibi praestitum quantum ad gratiam prophetiae, ex quo consurgebat in spem; hic autem ostendit quid a Deo sperabat. Et fuerunt duo. Primo enim sperat remotionem malorum quae incurrerat per peccatum. Secundo sperat restitutionem bonorum quae amiserat, ibi, auditui. Sciendum est autem, quod homo per peccatum primo incurrit immunditiam: Jer. 2: maculata es in iniquitate tua. Secundo incurrit turpitudinem: unde Thr. 4: denigrata est super carbones facies eorum. Et haec duo sperat a se removeri: immunditiam scilicet et turpitudinem spiritualem. Immunditia contingit ex hoc, quod affectus hominis inhaeret rebus temporalibus quibus similis efficitur; unde si adjungatur vilioribus, ut aurum plumbo, vilis efficitur: Oseae 9: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Sed turpitudo ex eo quod inhaeret rebus terrenis, obscuratur in eo lux rationis, quia comparatur animalibus brutis: Psal. 48: homo cum in honore et cetera. Et ideo anima efficitur nigra sive obscura. Et ideo quantum ad primum dicit, asperges me hyssopo, ubi alludit ritui veteris testamenti Numer. 19, ubi tertio die aspergebatur immundus aqua lustrationis, et die septimo lavabatur aqua, et vestimenta etiam lavabantur. Aqua lustrationis fiebat de hyssopo. Et ideo dicit, asperges me hyssopo. Et illa aqua fiebat ex cinere vitulae rufae, per quam figurabatur Christus. Unde per illam aspersionem quam petit, signatur aspersio sanguinis Christi: 1 Pet. 1: in aspersionem sanguinis Christi: Heb. 12: accessistis ad montem. Et infra: et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Hoc fiebat cum hyssopo. Hyssopus est herba quae terrae inhaeret, et curat inflationem, ut in Glossa dicitur; et convenit fidei quae humilitatem habet, quia per fidem subjicitur intellectus Deo: 2 Cor. 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Item radicata est in petra, idest Christo: Matth. 16: super hanc petram et cetera. Petra autem erat Christus, 2 Cor. 10. Item depellit spiritus humani elationem, quae est in illis qui non obediunt fidei Christi: 1 Timoth. ult.: si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri Jesu Christi, hic non est ejus (Rom. 8). Dicit ergo: domine ego habeo firmam spem, quod tu asperges me aqua lustrationis: Ezech. 36: effundam super vos aquam et cetera. Lavabis me: nam post fidem necessarius est Baptismus: Zach. 13: erit fons patens domui Jacob et cetera. Isa. 1: lavamini, mundi estote. Effectus hujus lavationis, dealbabor super nivem, quia nigredo tolletur, et hoc scilicet quia anima erit albior nive: Isa. 1: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et dicit, super nivem, quia candor animae sanctificatae excedit omnem pulchritudinem corporalem, ut patet Matth. 17, in transfiguratione Christi, cujus vestimenta facta sunt alba sicut nix. Omnes justi pertinent ad vestimenta Christi: Isa. 49: omnibus his, quasi vestimento vestieris. Et per hoc designat se ad vestimentum Christi pertinere per Baptismum, quotquot baptizati estis, Christum induistis, dicit apostolus Galat. 3.

[87286] Super Psalmo 50 n. 5 Auditui. Hic ponit quomodo habet spem de recuperatione bonorum, quae perdiderat: et sunt duo: scilicet donum prophetiae, et gaudium conscientiae. Donum prophetiae assimilatur auditui, quia propheta non videt Dei essentiam ut in ea videat revelata, sed quaedam signa veritatis revelatae fiunt in anima prophetae, et haec signa habent se per modum locutionis etc. 1 Reg. 3: loquere, domine, quia audit servus tuus: Isa. 21: quae audivi a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Hic auditus erat ei interruptus per peccatum, et sperabat se recuperaturum: et ideo dicit, auditui meo dabis et cetera. Vel, auditui, quo audivi a Nathan translatum esse peccatum meum quo concepi laetitiam. Sed quantum ad gaudium conscientiae sciendum est, quod spirituale gaudium habet tres gradus. Primo existit in complacentia affectus; secundo in dilatatione cordis; tertio in progressu ad exteriora. Complacentia designatur per gaudium cum dicit, auditui meo etc., ex hoc scilicet quod audiam quae loqueris, vel quae locutus est Nathan. Philip. 4: gaudete in domino et cetera. Quando vero affectus quiescit in re amata, tunc animus ejus dilatatur ad plus percipiendum dilatationem; et hoc etiam apparet in sensibilibus. 2 Cor. 6: cor nostrum dilatatum est: et ideo dicit, laetitiam, quae hic importat dilatationem quasi laetitiam. Sed ulterius quoque laetitia redundat usque ad corpus. Prov. 17: animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa: et ideo in visione gloriae in patria post resurrectionem ex gaudio mentis corpus glorificabitur: Isa. ult. videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Et sic dicit ipse, exultabunt ossa humiliata: et hoc ad glorificationem praesentem: nam per tristitiam poenitentiae cor hominis conteritur: et ideo quando sunt homines laeti, est signum quod ossa quae sunt contrita et afflicta, participant gaudium: Prov. 12: moeror in corde viri humiliabit eum: Isa. 58: implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Vel, exultabunt ossa, idest virtutes spirituales, quae per laetitiam spiritualem augmentantur. Et quia per hanc laetitiam roboratur justus.

[87287] Super Psalmo 50 n. 6 Averte. Hic petit recuperationem innocentiae. Et quia considerat in se malum culpae esse, et bonum gratiae; petit primo removeri malum sive peccatum; secundo petit removeri effectum peccati, ibi, cor mundum crea in me Deus. Peccatum enim removetur non hoc modo quod peccatum non fuerit; sed quod non imputetur ei peccatum commissum ad poenam, secundum illud Psal. 31: beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. Et loquitur ad similitudinem judicis punientis, qui primo considerat quantitatem culpae, et postea taxat poenam: ideo petit ut non consideret peccatum ejus, sed sit immemor ejus; et ideo dicit, averte faciem tuam a peccatis meis. Secundo petit ut non inferatur poena: unde dicit, et omnes iniquitates meas dele; quasi dicat: scio quod malum coram te feci: et ideo rogo ut avertas faciem tuam a peccatis meis, idest non consideres peccata mea ad puniendum: Ezech. 18: omnium iniquitatum ejus non recordabor. Item merui poenam damnationis; sed rogo ut deleas: quia Deus etsi non mutet consilium, tamen sententiam mutat cor mundum. Supra Psalmista petiit removeri peccatum; hic autem petit removeri effectus peccati, qui sunt duo: scilicet inquinatio animae, et inordinatio affectus. Primus effectus fit per hoc quod homo afficitur ad terrena: unde petit cordis munditiam: Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et ideo dicit, cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum. Istam munditiam cordis solus Deus restituere potest: Job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu quis solus es, scilicet mundus simpliciter. Et dicit, crea. Creatur aliquid ad esse naturae, quando ex nihilo producitur ad esse: Gen. 1: in principio creavit Deus et cetera. Item quando ad esse gratiae producitur: 1 Cor. 23: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia etc. nihil sum in esse gratiae. Sed quando Deus operatur operatione gratiae in habente gratiam, dicitur magnificare eum. Quando vero de peccatore facit justum, tunc dicitur proprie creare: Eph. 2: ipsius creatura sumus creati in Christo Jesu in operibus bonis: Jac. 1: ut sitis initium aliquod creaturae Dei, scilicet spiritualis ejus. Secundum quod sequitur ex peccato, est inordinatio mentis, quae fit per aversionem a fine debito. Sicut ergo per conversionem ad aliquod commutabile bonum animus efficitur immundus, ita per aversionem a fine deordinatur; et hujusmodi deordinationi opponitur rectitudo qua homo dirigitur in Deum: Cantic. 1: recti diligunt te: et ideo dicit, et spiritum rectum innova, idest de novo tribuas, quia per peccatum amisi: Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae. Et, innova, non exterius, sed, in visceribus meis, ut scilicet non labia tantum ad loquendum, sed cor sit rectum ad cognoscendum. Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Hic petit restitutionem gratiae. Et primo petit ipsam gratiam. Secundo petit gratiae effectum, ibi, redde. Gratiam Dei dicitur quis habere dupliciter: nam aliquis dicitur habere gratiam Dei et hominis; et quantum ad aliquid similiter; scilicet quando est utrique gratus, scilicet Deo et homini. Et haec vocatur gratia gratum faciens. Ephes. 1: in qua gratificavit nos in dilecto filio suo. Et secundum hoc gratia dicitur benevolentia Dei, qua Deus diligit hominem ad vitam aeternam. Et quantum ad aliquid est dissimile: gratia enim hominis non facit eum bonum, sed ex sua bonitate efficitur gratus homini: sed apud Deum est e converso: quia ex Dei benevolentia sequitur quod homo fiat bonus. Duo ergo sunt in gratia Dei: scilicet ipsa benevolentia, et effectus ejus in anima; et utrumque petit, cum dicit, ne projicias me et cetera. Et hoc potest dupliciter intelligi. Ille qui est in facie alicujus, videtur ab eo, et potest illum videre. Iste dicitur esse in facie Dei, secundum illud 3 Reg. 17: vivit dominus in conspectu sancto: Gen. 32: Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres nostri. Et hoc, quia ipsi recti sunt ad videndum Deum: Ps. 26: unam petii a domino et cetera. Per peccatum utrumque perditur: quia peccatores deserunt Deum, deseruntur a Deo: et amittunt fiduciam confidendi de Deo. Isa. 39: peccata et iniquitates diviserunt inter vos et Deum vestrum etc. quantum ad primum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, quantum ad secundum. Iste est ergo a facie Dei per peccatum projectus: et ideo petit ne finaliter projiciatur utroque modo. Item nota, quod in homine duo sunt: scilicet culpa, ex qua dignus est poena: et natura, ex qua habet congruitatem ad gratiam: et ideo petit ut non prospiciat culpam, sed naturam; et ideo dicit, ne projicias me. Item donum gratiae datur per caritatem: et tale donum datur per spiritum sanctum; et ideo dicit, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me, cujus templum fueram, sed perdidi propter peccatum: Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Ne ergo auferas, scilicet finaliter. Redde mihi: nam duo facit gratia in homine: unum respectu superiorum, quia scilicet dat jucunditatem, quia qui habet gratiam, habet caritatem, et qui habet caritatem, amat Deum, et habet ipsum; et qui habet quod amat, gaudet. Ergo ubi caritas, ibi gaudium: Ro. 14: non est regnum Dei esca et potus, sed gaudium in spiritu sancto. Hoc gaudium perdiderat Psalmista; et ideo petit restitui sibi, cum dicit, redde mihi laetitiam: non de mundanis, sed, salutaris tui idest de tua salvatione. Alia littera habet laetitiam Jesu, scilicet salvatoris, per quem fit remissio peccatorum: Habac. ult.: exultabo in Deo Jesu meo. Alius effectus est respectu inferiorum: et hic effectus est confirmatio in gratia, quae fit per spiritum sanctum, et spiritu principali confirma me. Spiritus autem sanctus firmat dupliciter: uno modo contra mala: Isa. 8: in forti manu erudivi te. Alio modo in bono: Isa. 40: qui sperant in domino mutabunt fortitudinem. Haec fortitudo habetur per spiritum sanctum: nam corpus non est firmum ad sustinendum nec ad faciendum nisi propter fortitudinem spirituum; ita homo non est fortis sine spiritu sancto. Sed ille non praeberet fortitudinem, nisi esset spiritus principalis; quia virtus inferior non est sufficiens ad praebendum auxilium contra superiorem. Potestas autem Diaboli est magna: Job 41: non est potestas super terram quae comparetur ei. Ergo contra Diabolum indiget homo juvari spiritu principali, scilicet principante et dominante super omnia. Et hoc spiritu indiget homo contra spiritum carnis: Num. 16, fortissime Deus spiritum universae carni. Item contra spiritum mundi: 1 Cor. 2: nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui est ex Deo. Item contra spiritum Diaboli: 1 Reg. 18: invasit spiritus domini malus Saul. Notandum est quod in hac lectione fit triplex mentio de spiritu: quia dicitur spiritus rectus, spiritus sanctus et spiritus principalis. Et secundum Glossam quidam accipiunt spiritum essentialiter dictum, secundum quod est spiritus omne quod non est corpus. Unde spiritus dicitur pater et filius et spiritus sanctus. Sed melius est ut accipiatur personaliter. Tria autem facit spiritus sanctus in homine. Primo rectitudinem intentionis: Ps. 142: spiritus tuus bonus et cetera. Item sanctificat nos: Rom. 1: secundum spiritum sanctificationis. Item nobilitat et facit nos principes: Gal. 4: quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra.

[87288] Super Psalmo 50 n. 7 Docebo. Supra Psalmista proposuit suas petitiones Deo; hic autem repromittit recompensationem. Et primo promittit quid sit facturus pro Deo, in praesenti. Secundo in futuro, ibi, benigne. Circa primum duo facit. Primo promittit Deo quaedam spiritualia sacrificia. Secundo excusat se ab oblatione carnalium, ibi, quoniam si voluisses. Duplex sacrificium spirituale Deo promittit: scilicet doctrinae, per quod instruatur proximus. Secundo promittit spirituale sacrificium laudis, per quod laudetur Deus, ibi, libera me. Dicit ergo: docebo iniquos vias tuas. Et notandum, quod supra in alio Psalmo (49) dixit, peccatori dixit Deus, quare etc. per quod ostendit quod peccatorem non decet doctrinam effundere. Et ideo quamdiu sensit se peccatorem, non promisit doctrinam manifestare; sed postquam restituit ei Deus spiritum principalem: et tales decet doctrinam habere, et alios docere: Jer. 3: dabo vobis pastorem juxta cor meum, qui pascet vos scientia et doctrina. Et de Christo dicitur Act. 1: coepit Jesus facere et (postea) docere. Fructus autem hujus doctrinae non est tantum speculatio veritatis ad beatam contemplationem, sed intentus finis ejus est conversio peccatorum: et ideo dicit, et impii ad te convertentur: Jer. 15: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos: Ps. 21: convertentur ad dominum omnes gentes. Et secundum Glossam eosdem dicit impios et iniquos; quamvis David intelligat quod iniqui dicuntur qui peccant contra Deum; et ideo signanter dicit, docebo iniquos; quasi dicat: aliqui etsi revereantur Deum, tamen operantur contra proximum et injusta: et hos docebo vias tuas, scilicet ut non offendant proximum: 3 Joan. 4: mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Libera me de sanguinibus. Hic promittit sacrificium laudis: et sunt duo impedimenta hujus sacrificii. Unum est reatus peccati; aliud est interior defectus. Primo ergo petit remotionem primi impedimenti. Secundo petit remotionem secundi, ibi, domine labia mea aperies. Petit ergo remotionem impedimenti, et promittit sacrificium laudis. Impedimentum laudis divinae, sicut dictum est, est reatus culpae: Eccl. 15: non est speciosa laus et cetera. David autem erat gravi culpa reus: et ideo petit liberari ab ea; et ideo dicit, libera me de sanguinibus. Secundum Glossam, hoc nomen, sanguis, non declinatur in plurali numero: tamen translator voluit uti ad expressionem peccati. Et refertur hoc ad concupiscentiam carnis, quae est caro et sanguis: Matth. 16: caro et sanguis non revelavit tibi etc.: quasi dicat. Libera me de peccatis commissis ex carne et sanguine. Vel dicendum quod David commiserat culpam adulterii et homicidii: et in utroque est sanguis: quia in homicidio sanguis effunditur: Psal. 5: virum sanguinum et dolosum et cetera. Adulterium autem procedit ex fervore sanguinis; et ideo dicit. De sanguinibus: Oseae 4: sanguis sanguinem tetigit. O Deus, libera ergo me de sanguinibus, quia tu solus potes: Isa. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me et cetera. Et, quia tu es Deus salutis meae, idest qui potest me salvare. Et exultabit lingua mea, scilicet cum delectatione et cum interiori gaudio cordis narrabo justitiam tuam: Isa. 30: canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis. Item ibidem cap. 35: venient in Syon laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum: Ps. 41: in voce exultationis et cetera. Domine labia mea aperies. Est autem sciendum, quod homo aliquando impeditur a doctrina etiam propter impedimentum interius loquendi: et hoc contingit aliquando propter culpam auditorum: Ezech. 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus. Et infra: quia dominus exasperans est. Et propter proprium peccatum: Psal. 106: omnis iniquitas oppilabit os suum. Quia ergo solus Deus linguas infantium fecit disertas, Sap. 10; ideo petit: domine remove impedimenta quae incurri per peccatum, a labiis meis. Et tu, labia mea aperies. Ephes. ult.: ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii. Est autem notandum, quod in apertione oris intelligitur doctrinae profunditas, ubicumque in Scripturis invenitur apertio oris: ut Job 3: post haec aperuit Job os suum. Et Matth. 5: aperiens Jesus os suum, scilicet in profunditatem Scripturae; et tunc, os meum annuntiabit laudem tuam; quasi dicat: quod in corde habeo, ore confitebor.

[87289] Super Psalmo 50 n. 8 Quoniam si voluisses sacrificium. Hic excusat se. Et primo ostendit sacrificium non esse Deo acceptum; secundo ostendit quod sacrificium sit Deo acceptum, ibi, sacrificium Deo. Dicit ergo: ego repromitto doctrinam et laudem, hoc enim sacrificium honorificabit te; sed carnale sacrificium non est tibi acceptum; et ideo dicit: si voluisses sacrificium, scilicet carnale, utique dedissem: sed, utique holocaustis non delectaberis. Sed numquid non vult sacrificia carnalia? Si illa sacrificia non approbat Deus, quare ergo mandavit fieri in veteri lege? Dicendum, quod mandavit ea fieri non propter se, sed quia erant figura interioris veri sacrificii, quo Christus se obtulit: et sunt signa interioris sacrificii, inquantum homo animam suam offert Deo: et iterum fuerunt instituta propter rudes, qui Deum non noverant; et ideo oportebat quod in rebus honorarent et cognoscerent Deum, ne sacrificia idolis immolarent, ad quod erant multum proni. Sed quia David ex spiritu sancto sciebat cordis sacrificium Deo acceptum, non dedit hic sacrificia corporalia. Inter omnia autem sacrificia holocausta erant magis Deo accepta. Et tamen illa propter se non erant accepta Deo; ideo dicit, holocaustis non delectaberis; quia etsi ipsa fuissent tibi accepta, simpliciter obtulissem ea. Et si objiciatur, quod odor suavissimus erant domino, dicendum, quod erat hoc propter figuratum sacrificium, et in signum interioris sacrificii, quod Deo placet; unde subdit, sacrificium Deo, scilicet acceptum, spiritus contribulatus. Augustinus, 10 de Civ. Dei: omne sacrificium, quod offertur exterius, signum est interioris sacrificii, in quo animam suam offert Deo. Sed sciendum quod anima hominis deducitur in peccatum primo per inane gaudium. Eccle. 2: risum reputavi errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis, idest deduceris in peccatum. Secundo induratur ad spiritualia ex peccato. Eccle. 3: cor durum male habebit in novissimo. Rom. 2: secundum duritiam tuam et cor impoenitens. Tertio, quia sufficit sibi in rebus corporalibus, et non curat de spiritualibus, tunc superbit, quod est initium omnis peccati. Eccl. 10. Oportet ergo quod poenitens qui cor suum offert sacrificium Deo, contraria omnibus his faciat. Et primo contra inane gaudium oportet, quod assumat tristitiam poenitentiae: et ideo subdit, sacrificium Deo spiritus contribulatus, idest de omnibus peccatis simul tristatur, non de uno tantum. 2 Cor. 7: quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Baruch 2: anima quae est tristis super magnitudinem mali, et incedit incurva. Et infra: dat tibi gloriam, et tristitiam domino. Contra secundum opponitur contritio; unde dicit, cor contritum. Et nota differentiam inter confracta et contrita: quia confracta sunt quae dividuntur in magnas partes; contrita sunt quae in parvissimas partes dividuntur. Quamdiu ergo quis habet cor durum, tunc quasi integrum habet cor in malitia; sed quando totaliter deserit peccatum praebens se spiritualibus, dicitur tunc contritus. Job 16: ego ille quondam opulentus, scilicet in temporalibus, repente contritus sum. Contra tertium opponitur humilitas; et ideo dicit, et humiliatum Deus non despicies, quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Jac. 4. Et est sciendum, quod facit mentionem de corde et spiritu, et spiritus pertinet ad animositatem, et sic pertinet ad irascibilem. Isa. 25: spiritus robustorum, quasi turbo impellens parietem. Cor pertinet ad concupiscibilem: et sic datur per hoc intelligi, quod quicquid est in vi appetitiva, debet Deo offerri in sacrificium.

[87290] Super Psalmo 50 n. 9 Benigne. Hic promittit quid debeat facere in futurum. Et primo petit quid fiendum a Deo; secundo pronuntiat, ibi, tunc acceptabis. Oculus David ferebatur ad duo: unum propinquum, quod erat figurale; aliud remotum, quod erat figuratum. Primum quia legitur, quod David aedificavit muros civitatis Jerusalem, sed non consummaverat, et his consummatis aedificandum erat templum: et ideo dicit, fac in bona voluntate tua, ut aedificentur muri Jerusalem. Et tunc aedificatis muris, aedificabitur templum. Et tunc acceptabis sacrificium et cetera. Et hoc totum erat figurale. Sed si referamus ad figuratum, sic dicendum est, quod est duplex Jerusalem: scilicet caelestis: Gal. 4: illa quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Alia est praesens Ecclesia exemplata ab illa. Apoc. 21: vidi civitatem sanctam Jerusalem et cetera. Et utraque habet muros. Muri caelestis Jerusalem sunt munimenta aeternitatis et immortalitatis, quam consecuti sunt sancti per Christum: Rom. 8: qui suscitavit Jesum Christum, vivificabit et mortalia corpora nostra. Muri praesentis Jerusalem, scilicet Ecclesiae, sunt sacramenta gratiae et doctores. Ezech. 13: non stetistis ex adverso, nec opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in praelio. Aedificationem istorum praevidebat spiritu prophetiae, Isa. 56. Ad hoc ergo quod aedificentur isti muri, tu domine fac benigne, idest ostende benignitatem hanc, quam benignitatem apostolus Tit. 3, dicit impletam: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei. Et hoc non propter merita nostra, sed propter tuam voluntatem bonam. Rom. 12: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 1 Tess. 4: haec est voluntas Dei et cetera. Et hoc facias ad hoc, ut aedificentur muri Jerusalem, vel militantis, vel triumphantis. Sed quid erit? Tunc acceptabis sacrificium justitiae. Hoc autem tripliciter exponitur: et duo primi modi pertinent ad Ecclesiam praesentem. Uno modo, quod hoc referamus ad sacrificium, non quo trucidantur pecora, sed quo occiduntur homines propter Christum; et in hoc est duplex gradus: quia primum locum tenet sacrificium Christi. Gal. 2: dilexit me, et tradidit semetipsum pro me: et ideo, dicit, tunc, idest in aedificatione murorum Jerusalem, idest Ecclesiae, acceptabis sacrificium justitiae, quo Christus se obtulit, qui justus est. Joan. 8: quis ex vobis arguet me de peccato? Et quia tantae virtutis est, ut satisfaceret pro homine, ut justificaret eum. Secundum locum tenent alii sancti, qui se propter Deum obtulerunt in sacrificium; unde dicit, oblationes, scilicet confessores, qui confitendo Christum, quantum in se est, obtulerunt se morti, licet non sint occisi. Judic. 5: qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite domino. Et holocausta. Isti sunt martyres. Joan. 15: majorem caritatem nemo habet et cetera. Et tunc acceptabis, quando ista ipsi sancti imponent se tamquam vitulos super altare tuum, idest super fidem tuam, et super Christum, idest exponent se tamquam vitulos propter Christum, et fidem Christi ad immolandum. Alio modo, ut referatur quantum ad opera justorum: et sic est sensus: acceptabis justitiam sicut sacrificium, quia opera justitiae et misericordiae sunt sicut sacrificium. Heb. ult.: beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Et tunc accipies oblationes. Secundum Gregorium: holocaustum est, quod totum incendebatur: et signat perfectos viros, qui totaliter dant se Deo. Oblationes sunt illi qui aliquid offerunt et aliquid reservant, et tunc sacerdotes imponent vitulos, idest conversos de novo: super altare, idest super fidem Christi. Vel tunc praelati majores imponent praedicatores mugientes doctrina fidei, super altare, idest super confessione fidei. Tertia expositio est de caelesti Jerusalem: et est sensus, tunc, scilicet quando aedificabuntur muri caelestis Jerusalem, acceptabis sacrificium justitiae. Hic quandoque fit sacrificium poenitentiae; sed ibi est tantum laudis. Isa. 60: populus tuus, omnes justi in perpetuum hereditabunt terram. Et hoc est illud sacrificium laudis de quo Ps. 63: beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Et tunc oblationes, idest sanctos minores, et holocausta, idest sanctos majores, acceptabis. Et hoc offerent Angeli, quibus dicitur Matth. 13: triticum autem congregate in horreum meum. Et isti Angeli, imponent sanctos, super altare tuum, idest in gloriam caelestem. Apoc. 8: data sunt ei incensa multa, ut darent de orationibus sanctorum omnium super altare aureum. Psal. 68: placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264