CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In psalmos Davidis expositio
a psalmo XXXI ad psalmum XL
Reportatio Reginaldi de Piperno

Thomas de Aquino, David rex, et alii sancti a Simone Martini depicti

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Super Psalmo 31

[87077] Super Psalmo 31 n. 1 Hic incipit quarta deca primae quinquagenae. Et sicut in prima decade sunt Psalmi in quibus fit mentio de persecutione Absalonis; in secunda de persecutione Saulis; in tertia de persecutione populi, ita in ista quarta de tribulatione quam boni a peccatoribus sustinent: 2 Petr. 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Dividitur autem haec deca in duas partes. Quia primo commendatur justorum dignitas. Secundo imploratur auxilium contra persecutiones impiorum, in 4 Psalm. 34: judica domine nocentes me. Circa primum duo commemorat. Primo gratiam justificantem. Secundo dignitatem justorum, ibi, Ps. 32: exultate justi et cetera. Tertio monet justos ut in justitia sistant, ibi, Ps. 33: benedicam dominum. Hujus Psalmi novus est titulus, scilicet intellectus David. Hieronymus habet, eruditio David. In multis Psalmis sequentibus est invenire titulum hunc. Et signatur per hoc, quod in omnibus Psalmis in quibus hic titulus dicitur, tractatur aliqua veritas communis, non solum pertinens ad unam personam, sed quasi ad providentiam Dei, vel ad aliquid aliud arduum. Et licet in omnibus Psalmis quaedam sint ad eruditionem, ista tamen ad hoc principaliter ordinantur. Specialiter vero iste Psalmus intitulatur ab intellectu quem debet habere poenitens, qui debet intelligere se peccatorem, et gratiam Dei liberantis: Lev. 5: si intellexerit homo delictum et cetera. Hunc intellectum dat vexatio, Isa. 28: beati quorum. Iste est secundus Psalmus poenitentialium. In primo enim egit de contritione cordis, in isto vero de confessione; et dividitur in tres partes. In prima enim ponitur remissio peccatorum. In secunda, via ad remissionem, ibi, quoniam tacui et cetera. Tertio desiderium sanctorum de remissione, ibi, pro hac orabit. Circa primum duo facit. Primo enim ponitur aliquid quod est ex parte Dei. Secundo illud quod est ex parte hominis, ibi, nec est in spiritu. In peccato namque primo est offensa Dei. Secundo macula. Tertio reatus poenae. Contra haec tria ordinat tria. Quia Deus remittit offensam, maculam tegit, reatum poenae tollit, non imputando peccatum. Quantum ad primum dicit, beati quorum remissae sunt et cetera. Sed quia beatitudo est duplex, scilicet rei et spei, isti tales, scilicet quorum remissae sunt iniquitates, sunt beati in spe; qui tandem erunt beati in re. Beatus enim ille est spe, in quo praecedit causa beatitudinis, et via quae est virtus, et praecipue perfecta: unde in quo virtus perfecta apparet, potest dici beatus in spe: sicut arbor bene florens potest dici fructificans. Post corruptionem enim primi hominis isti flores non erant, sed spinae peccatorum. Et ideo beatitudo peccatoris quae est in spe, non est hujusmodi, sed quod Deus remittat peccatum, et sic fructificat: Hier. 4: novate vobis novale et cetera. Remissae: Isa. 40: dimissa est iniquitas illius: Luc. 6; dimittite, et dimittetur vobis. Quantum ad secundum dicit, et quorum tecta sunt peccata. Peccata sunt maculae animae: Hier. 2: quam vilis facta es et cetera. Quando quis habet in se turpe, et illud tegitur, tunc oculos intuentis turpitudo non offendit. Deus autem tegit turpitudinem peccatorum: sed quomodo? Totaliter, scilicet abluendo animam. In peccato enim duplex est deformitas. Una scilicet ex privatione gratiae qua privatur peccator: et haec totaliter tollitur, et non tegitur, quia datur ei gratia. Alia macula est ex actu peccati praeterito: et haec non deletur, quia non datur ei quod non fecerit, sed quod non imputetur ei ad culpam: et haec tegitur. Quantum ad tertium dicit, beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. De reatu poenae intelligitur, quia poena non ei reservatur pro peccato: Dan. 3: omnia induxisti super nos et cetera. Secundum Glossam, triplex peccatum hic insinuatur: peccatum originale, actuale mortale, et actuale veniale. Primum signatur per iniquitatem, quae est quaedam inaequalitas: et hoc est in originali, inquantum in ea vires animae recedunt ab aequalitate innocentiae; et hoc dimittitur et diminuitur, quia aufertur reatu et remanet actu. Dicit autem pluraliter iniquitates, quia in diversis diversa originalia, et in uno unum. Secundum signatur per peccatum actuale mortale. Actualia enim peccata mortalia dicuntur tegi, quando non imputantur peccatori jam ad culpam. Tertium signatur per peccatum veniale, quod non imputat dominus. Peccatum enim veniale non imputatur ad poenam aeternam. Vel primum dicit propter peccatum quod est ante Baptismum. Secundum propter peccata quae sunt post Baptismum. Tertium vero post confessionem, quia non imputabitur peccatum ad poenam. Sed ex parte hominis requiritur quod non fictus confiteatur; alias non consequitur gratiam: Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Et ideo, nec est in spiritu ejus dolus, ut aliud habeat interius, et aliud praetendat exterius.

[87078] Super Psalmo 31 n. 2 Quoniam tacui. Secunda pars est, ubi ponitur via perveniendi ad remissionem peccatorum: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit statum peccati. Secundo conversionem, quae est causa remissionis peccati, ibi, delictum meum. Dicit ergo, quoniam tacui et cetera. Contradictio videtur hic. Cum enim clamet tota die, dicit se tacere. Respondeo. Tacebat ab eo quod dicendum erat, sed clamabat quod dicendum non erat, nedum clamandum. Et in utroque est peccatum. De primo Isa. 6: vae mihi quia tacui. Debet enim peccator dicere peccata sua: Job 16: si tacuero, non recedit a me; nunc autem et cetera. Ergo quoniam tacui peccata mea, inveteraverunt ossa mea, idest interior fortitudo defecit. Saepe in Scriptura sacra per membra corporalia intelliguntur virtutes interiores. Unde per ossa in quibus est fortitudo, intelligitur interior virtus. Et quia inveterascit quod deficit, idest minuitur, inde dicit: inveteraverunt ossa mea: Baruch 3: quid est Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti et cetera. De secundo Isa. 5: expectavi, ut faceret judicium, et ecce iniquitas: justitiam, et ecce clamor. Et hoc est quod dicit. Dum clamarem tota die. Clamabat enim se justum, clamabat de poena, et tacebat de culpa. Sed quid fecit dominus? Convertit eum aggravando manum domini, gravamen inferentem, quoniam die ac nocte. Secundo conversione consequente, conversus sum et cetera. Dicit ergo, die ac nocte, idest continue, gravata est et cetera. Manus domini aliquando consolatur: Ezech. 3: manus domini erat mecum confortans me. Aliquando aggravat, sicut hic 1 Reg. 5, dicitur manus domini gravissima: Isa. 26: in tribulatione et cetera. Et ideo dicit, conversus sum in aerumna mea, idest in miseria quam patior pro peccatis. Dum configitur spina, dum spina, idest remorsus conscientiae, infigitur cordi meo. Vel pro spina dorsi quae tenet totum hominem rectum, dum configitur. Et signat superbiam, quae quando constringitur, corrigitur homo. Vel quare clamabas? Propter gravitatem, inquit, manus tuae. Et hoc ideo quia non sum conversus ad te, sed ad peccatum. Et hoc dum spina peccatorum configitur, idest firmatur in me, et sic spina, idest peccatum, intelligitur. Vel dum ratio, quae sicut spina est, regens dorsum deprimitur. Vel secundum Hebraeos, conversus est humor meus in siccitatem aestatis, idest ex aggravatione manus tuae, quicquid in me carnale et humidum fuit, conversum est in siccitatem aestatis. Hieronymus habet, versatus sum in miseria mea dum exardescit messis, idest ad modum messis arui.

[87079] Super Psalmo 31 n. 3 Deinde cum dicit, delictum. Primo ponit confessionem. Secundo ejus efficaciam ostendit, ibi, dixi, confitebor. Sed quia duo debet homo confiteri, scilicet bona omissa, et mala commissa; quantum ad primum dicit, delictum meum, scilicet quod dimisi facere quod debui: cognitum tibi feci: non quod Deus non cognoscat; sed quando homo recognoscit peccatum suum, tunc vult etiam quod Deus cognoscat, ut ignoscat. Quantum ad secundum dicit, injustitiam meam non abscondi: Job 31: si abscondi quasi homo peccatum meum et cetera. Prov. 28: qui abscondit scelera sua et cetera. Efficacia vero confessionis ostenditur, cum dicit, dixi, confitebor. Confessionis effectus est remissio peccatorum. Dicit ergo, dixi, idest proposui in corde me: confitebor domino, idest ad honorem domini: Jos. 7: da gloriam domino Deo Israel, et confitere et cetera. Injustitiam meam, non bona mea: adversum me, non pro me. Aliquis confitetur peccatum suum, sed contra proximum, dicens, alius induxit me. Contra naturam, ex fragilitate sic accidit. Contra Deum, non potui resistere: 2 Reg. ult.: ego sum qui peccavi, ego sum qui inique egi. Vel, adversum me, idest propositum meum, quo manere in peccato proponebam. Sequitur remissio, et tu remisisti: Eccl. 2: remittit in tempore tribulationis peccata. Sed contra: tanta est efficacia confessionis, quod non solum quando quis actu confitetur, sed habens propositum confitendi consequitur remissionem. Ante ergo remittitur ei quam confiteatur: Isa. 65: et erit antequam clamet, ego exaudiam. Quid ergo facit confessio? Dicendum quod propositum operandi operatur ex virtute rei propositae, ut fiat. Unde si cesset operatio illius rei, cessat effectus. Et ideo necesse est perseverare in proposito. Tamen in confessione actuali peccatorum, et absolutione virtute clavium, dimittitur ei de poena, et propter verecundiam amplius ei gratia confertur, et multa bona consequitur.

[87080] Super Psalmo 31 n. 4 Hic tertio ponit desiderium sanctorum de remissione peccatorum: et circa hoc tria facit. Primo enim proponitur sanctorum ad hoc desiderium. Secundo peccatorum monitio, nolite fieri sicut equus. Tertio concluditur Psalmus in gratiarum actione, ibi, laetamini. Circa primum duo facit. Primo enim exprimit desiderium sanctorum ad remissionem peccatorum in generali. Secundo in speciali suiipsius refugium ostendens, ibi, tu es. Circa primum duo facit. Primo enim proponit desiderium sanctorum signo orationis; secundo orationis effectum ostendit, ibi, verumtamen in diluvio. Dicit ergo, dixi, confitebor (...) pro hac re, idest pro remissione peccatorum. Et dicit tria. Primo quid orandum, scilicet ut remissionem consequamur: omnes enim peccavimus; 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus et cetera. Et ideo petenda est remissio: Eccl. 38: ora dominum, et ipse curabit te: Matth. 6: dimitte nobis debita nostra. Secundo quis debet orare, scilicet, sanctus omnis: Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertio, quando; quia, in tempore opportuno, scilicet gratiae et praesentis vitae, quia novissime clausa est janua, Matth. 25; 2 Cor. 6: ecce nunc tempus acceptabile et cetera. Jo. 9: venit nox, quando nemo potest operari.

[87081] Super Psalmo 31 n. 5 Deinde cum dicit, verumtamen, ostenditur effectus orationis, quia, in diluvio aquarum multarum. Aqua potest hic accipi tripliciter. Uno modo voluptates: Gen. Pen.: effusus es sicut aqua. Alio modo falsae doctrinae: Prov. 9: aquae furtivae dulciores sunt. Tertio tribulationes: Ps. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Sequitur, ad eum non approximabunt. Quod dicit, ad eum, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ly, eum, referatur ad sanctum; quasi dicat, quamvis oret sanctus, patitur tamen aquas multas, sed eum non obruunt, sive sint aquae voluptatis, sive falsae doctrinae; sive tribulationis: unde, non approximabunt: Isa. 43: cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te: Psalm. 43: transivimus per ignem et aquam et cetera. Alio modo ut ly eum referatur ad Deum: et sic loquitur mutata persona: quia primo ad Deum loquitur, modo ad alios; quasi dicat, qui sunt in diluvio aquarum multarum, sicut dictae sunt, non appropinquabunt ad Deum.

[87082] Super Psalmo 31 n. 6 Consequenter cum dicit, tu es refugium et cetera. Exprimitur desiderium sanctorum in speciali: et circa hoc duo facit. Primo exprimit desiderium ut liberetur. Secundo effectum desiderii, ibi, intellectum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, unde concipit spem orandi. Secundo subdit petitionem, erue a circumdantibus me. Spem autem petendi concipit ex duobus. Primo, quia Deus est speciale justorum refugium. Secundo, quia eorum speciale refugium in tribulatione. Ergo dicit, tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me. Tribulatio circumdat quando undique opprimit, ita quod non patet refugium ab aliqua parte: Psalm. 39: circumdederunt me mala quorum non est numerus et cetera. Sed in hac tribulatione non est refugium nisi ad Deum: 2 Paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus et cetera. Psalm. 90: qui habitat in adjutorio altissimi et cetera. Sic ergo habeo, inquit, ad quem refugiam, habeo et in quo consoler, quia, exultatio mea: 2 Cor. 1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: Ps. 93: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Deinde exprimit quid petit cum dicit, erue me a circumdantibus, idest a tribulatione quae circumdedit me. Et quia tribulatio debet fieri ab aliquo, oportet quod si tribulatio circumdat, quod innitentes sint circumdantes, scilicet Daemones et persecutores: et ideo dicit, a circumdantibus me.

[87083] Super Psalmo 31 n. 7 Secundo, cum dicit, intellectum, ostendit effectum suae orationis. Deus est qui loquitur, intellectum tibi dabo etc. quasi dicat Deus, petis a me ut eruam te, et ego tria tibi faciam: dabo enim tibi donum intellectus, et te instruam et te custodiam. Tria enim sunt necessaria homini a Deo. Primo, ut gratiae donum percipiat, ut per hoc anima hominis perficiatur ad prompte agendum. Sed quia quantumcumque homo haberet donum gratuitum, nisi Deus movet animam ad opus bonum, non sufficit; ideo oportet quod post gratiam praevenientem Deus operetur et moveat ad bonum. Sed gratia et donum recipitur secundum modum naturae nostrae: et non eo modo, quo possit ad omnia vitanda; et ideo necessaria est super hoc protectio Dei et defensio. Et ideo primo ponit donum intellectus, cum dicit, intellectum tibi dabo: Eccl. 15: implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus. Et hoc necessarium est homini, ut scilicet cognoscat peccatum suum: et quod non possit salvari nisi per Deum. Secundo ponit debitum usum hujus doni, cum dicit, instruam te: Isa. 54: ponam filios tuos doctos a domino. Tertio custodiam, cum dicit, in via hac, scilicet mandatorum, qua gradieris, firmabo super te oculos meos, idest protegam te: 2 Par. 16: oculi domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum.

[87084] Super Psalmo 31 n. 8 Consequenter cum dicit, nolite, convertit se ad peccatores, ut ad poenitentiam redeant: et circa hoc duo facit. Primo ponit monitionem. Secundo comminationem, ibi, in camo. Dicit ergo: Deus dat homini intellectum, sed et intellectu excedit animalia. Qui ergo indignum se reddit dono intellectus, comparatur animalibus; et ideo dicit, nolite fieri sicut equus et mulus et cetera. Secundum Glossam equus est animal superbum; mulus vero animal pigrum, unde non currit. Illi sunt ergo sicut equi, qui per superbiam extolluntur: Hier. 8: omnes reversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens ad praelium. Illi sunt sicut mulus, qui tarde ad viam Dei veniunt: Prov. 13: vult et non vult piger. Vel per mulum intelliguntur luxuriosi. Mulus luxuriosus est, tamen non generat: sic peccata luxuriae infructuosa sunt: Rom. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? Vel equus portat sessorem indifferenter, et mulus onus quodcumque: peccatori duo imponuntur, sessor, scilicet Diabolus, et onus, scilicet peccatum. Non ergo sitis sicut equus, non discernens inter sessores, an scilicet Christus sit, vel Diabolus. Nec sicut mulus, qui quodlibet onus, scilicet peccatum, indifferenter portat.

[87085] Super Psalmo 31 n. 9 Deinde cum dicit, in camo, ponitur comminatio. Et primo per modum orationis. Secundo per modum praenunciationis, ibi, multa. Dicit ergo, in camo et cetera. Sic metaphorice. Si homo se habet sicut homo, Deus tractat eum sicut hominem, monitionibus et doctrinis; sed quando recedit a dignitate hominis, tractatur sicut brutum animal, quod coercetur poenis et violentia, scilicet, in camo et fraeno; quasi dicat, monui quod non fiant sicut equus et mulus: quod si non acquiescunt, fac eis sicut equo et mulo, scilicet, in camo et fraeno maxillas eorum constringe, comprimendo scilicet loquacitatem, et subtrahendo cibos, quibus utuntur ad voracitatem. Locutioni enim et gustui deservit maxilla: Isa. 37: ponam circulum in naribus tuis, et fraenum et cetera. Vel, in camo et fraeno, idest in majori et minori tribulatione.

[87086] Super Psalmo 31 n. 10 Secundo cum dicit, multa, praenunciat; et primo quid paratur malis: quia multa flagella: a Deo: Ps. 49: arguam te, et statuam contra faciem tuam. A sua conscientia: Prov. 12: quasi gladio pungitur conscientiae. A potestate: Rom. 13: vindex est in iram ei qui male agit: Prov. 26: flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Secundo quid paratur bonis. Sperantem et cetera. Misericordia potest esse nominativi casus, ut sic intelligatur quod ipsum misericordia circumdabit qui sperat in domino. Vel potest esse ablativi casus, ut intelligatur quod dominus misericordia sua circumdabit sperantem in se. Et hoc est quando undique subvenit in miseriis hominum: Ps. 102: qui coronat te in misericordia et cetera. Ultimo concluditur Psalmus gratiarum actione, cum dicit.

[87087] Super Psalmo 31 n. 11 Laetamini. Haec est autem consuetudo in Psalmis poenitentialibus, quod incipiunt in luctu, et finiunt in laetitia: quia hoc facit poenitentia. In hac autem conclusione hortatur justos et rectos ad bonam operationem, et rectam intentionem, dicens, laetamini in domino et exultate justi; quasi dicat: duo sunt necessaria homini: scilicet recta operatio: et hoc facit justitia: et recta intentio: et hoc facit laetitia. Dicit ergo, laetamini justi, et exultate. Secundum Glossam, laetari est tacita suavitate gaudere; exultare vero est concitati animi fervore gaudere. Unde exultatio provenit ex interiori gaudio. Sed in quo? In domino, inquit, non in mundo: Phil. 4: gaudete in domino, iterum dico gaudete. Sequitur, et gloriamini omnes recti corde. Recti corde sunt, qui conformant voluntatem suam voluntati divinae: hi habent gloriari in Deo: 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur.


Super Psalmo 32

[87088] Super Psalmo 32 n. 1 Titulus non est novus. Est enim, in finem Psalmus David. In Psalmo praecedenti egit Psalmista de sui justificatione; in hoc autem agit de dignitate justorum: et circa hoc duo facit. Quia primo exhortatur justos ad spiritualem laudem. Secundo exprimit eorum dignitatem, ibi, beata gens. Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad spiritualem jucunditatem et laudem. Secundo assignat rationem gaudii et laudis, ibi, quia rectum est. Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad jucunditatem et laudem. Secundo modum eorum exponit, ibi, confitemini domino et cetera. Circa primum duo facit. Ponit enim primo exhortationem. Secundo assignat ejus rationem, rectos decet collaudatio. Dixerat enim, dixi, confitebor (...) et tu remisisti (...) et pro hac orabit et cetera. Ergo, justi, quia justificati estis, exultate in domino, non in mundo: alias non estis justi: non enim est justus qui non gaudet in justitia. Deus autem ipse est justus, et ipse est justitia; Ps. 10: justus dominus et cetera. Et ideo, justi exultate in domino: Habacuc 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo. Sed quare dicit, exultate justi in domino, et non dicit, exultate omnes in domino? Ratio est: quia, rectos decet collaudatio, scilicet Dei. Videndum est igitur si sunt recti, et quomodo eos decet laus. Res non dicitur recta nisi per hoc quod conformatur regulae et mensurae. Mensura autem et regula voluntatis humanae est justitia et voluntas divina. Illi ergo qui non habent rectum affectum, non possunt bene collaudare Deum, quia nolunt voluntatem suam conformare voluntati divinae, sed divinam volunt potius conformari suae. Et ideo multa Deus facit, quae ipsi non approbant. Sed qui Dei voluntati se aptant, illi gaudent in prosperis et adversis; et ideo dicit, collaudatio, quia de omnibus laudant, non in aliquibus tantum. Item unanimiter. Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris: Isa. 4: exultatio his qui salvati fuerunt de Israel.

[87089] Super Psalmo 32 n. 2 Deinde cum dicit, confitemini domino. Ponit modum laudis et jucunditatis. Sciendum est autem quod in laude Dei praecipue intenditur quod affectus hominis tendat in Deum, et dirigatur. Item consonantiae musicae immutant hominis affectum. Unde Pythagoras videns quod juvenis insaniret ad sonum Phrygium, mutari modum fecit; ita furentis adolescentis animum ad statum mentis pacatissimae temperavit, ut dicit Boetius in proemio musicae suae. Inde est quod excogitatum est, quod in omni cultu aliquae consonantiae musicae exerceantur, ut animus hominis excitetur ad Deum. Hujus autem consonantiae dupliciter consueverunt exerceri: quandoque scilicet in instrumentis musicis, quandoque vero in cantionibus. Et ideo primo ostendit primum modum: quia, in cithara. Secundo secundum, ibi, cantate ei. Affectus enim hominis per instrumenta et consonantias musicas dirigitur, quantum ad tria: quia quandoque instituitur in quadam rectitudine et animi firmitate: quandoque rapitur in celsitudinem: quandoque in dulcedinem et jucunditatem. Et ad hoc, ut vult philosophus in 8 Pol., c. 7, tria genera cantus sunt instituta. Quia ad primum est cantus doristicus, qui est primi et secundi toni, ut volunt quidam. Ad secundum est cantus Phrygius, qui est tertii toni. Ad tertium est cantus hippolidicus, qui est quinti toni et sexti. Alii sunt post superinventi. Et sic est in instrumentis, quia quaedam instrumenta faciunt primum, sicut tibia, et tuba: quidam faciunt secundum, ut organum: quidam tertium, ut Psalterium et cithara: Ps. 80: Psalterium jucundum cum cithara. Sed quia Psalmista intendit hic inducere ad exultationem, non facit mentionem nisi de istis duobus, scilicet Psalterio et cithara. Verum quia omnia in figura contingebant illis, 1 Cor. 10: non solum istis instrumentis utebantur ad hoc, sed in figura. Cithara habet sonum ab imo, et signat laudem quae surgit ab imis, idest terrenis; Psalterium vero habet sonum a supremo, et signat laudem quae est de bonis caelestibus. Dicit autem, decem chordarum, quia per eas signantur decem praecepta Decalogi, in quibus tota doctrina spiritualis consistit.

[87090] Super Psalmo 32 n. 3 Consequenter cum dicit, cantate, agit de cantu humanae vocis. Sciendum est autem secundum litteram, quod duplex est modulatio: quaedam enim est per simplicem cantum, et quaedam est organizando. Primum tangit, cum dicit, canticum novum. Secundum, ibi, in vociferatione. Secundum spiritualem intellectum, de duobus debet homo exultare: scilicet de bonis gratiae susceptis, et de bonis gloriae expectatis. Per prima bona innovamur. Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae: Rom. 6: in novitate vitae ambulemus. Ille ergo cantat canticum novum, qui exultat in Deo de renovatione gratiae: Apoc. 14: cantabant sancti canticum novum. Ille vero bene psallit in vociferatione, qui de bonis gloriae cantat, et canticum quod homo corde concipit, exprimit verbis. Vel in jubilatione, seu in jubilo, secundum Hieronymum. Est autem jubilus laetitia ineffabilis, quae verbis exprimi non potest; sed voce datur intelligi gaudiorum latitudo immensa. Illa autem quae non possunt exprimi, sunt bona gloriae: 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit et cetera. Et ideo dicit, bene psallite ei in jubilatione, quia cantu exprimi non valent. Sed dices. In veteri testamento erant musica instrumenta, et cantica vocis. Quare ergo Ecclesia illa dimisit, haec vero assumpsit? Ratio duplex mystice assignatur: quia erant figuralia. Secunda ratio est, quod Deus laudatur mente et voce, non instrumentis. Alia ratio habetur ex verbis philosophi, qui dicit quod contra sapientiam est quod homines instruantur in lyris et musicis, quia occupant animum in sui operatione; sed simplex debet esse musica, ut a corporalibus retrahantur divinis laudibus mancipati.

[87091] Super Psalmo 32 n. 4 Secundo cum dicit, quia, assignat rationem gaudii et laudis. Ratio autem laudis et gaudii duplex est. Una ex parte Dei, de quo est exultandum. Secunda ex parte effectuum ejus, ibi, verbo domini. Circa primum tria facit. Primo ponit ex quibus ex parte Dei. Et primo, quia rectum est verbum domini, idest instructio: Ps. 118: lucerna pedibus meis et cetera. Vel ipsa promissio: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei etc. usque recti sunt intelligentibus. Secundo quia, omnia opera ejus in fide, idest fideles: Psal. 144: fidelis dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Multum autem habetur gaudium, quando invenitur homo fidelis: Prov. 20: virum autem fidelem quis inveniet? Vel, in fide, ait, quia opera Dei sunt bona merita. Haec autem non sunt meritoria nisi fiant in fide, quia sine fide impossibile est placere Deo, Hebr. 11. Vel, rectum verbum, et opera ejus. Sed quibus? In fide idest in fidelibus: in infidelibus enim non apparent opera Dei et verba recta. Tertio quia diligit: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit affectum Dei cum dicit, diligit dominus. Secundo manifestat per signum, ibi, misericordia domini plena est terra. Inter omnia quae faciunt gaudere de domino, sunt duo, scilicet misericordia et justitia: Prov. 20: misericordia et veritas custodiunt regem. Per justitiam enim subditi defenduntur. Tolle justitiam, et nullus securus et laetus erit. Item sine misericordia omnes timent, et non diligunt. Hoc de Deo dat intelligi, cum dicit, diligit dominus misericordiam et judicium. Diligit enim in seipso, quia in opere sunt haec: Ps. 24: universae viae domini misericordia et veritas. Item diligit in unoquoque: Mich. 6: indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique et cetera. Et ideo ait, exultate, quia vere misericordiam diligit Deus: nam misericordiam domini plena est terra. Ecce manifestat per signum. Omnis enim plenitudo terrae procedit ex misericordia Dei, quia terra est non temporalibus, sed spiritualibus bonis plena; et maxime post adventum Christi. Act. 2: repleti sunt omnes spiritu sancto et cetera. Omnia enim haec sunt ex misericordia Dei: Rom. 9: non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Dicit autem, terra etc. non caelum, quia in caelo nulla est miseria, et ideo non indiget misericordia; sed terra ubi repletur homo multis miseriis, indiget plenitudine misericordiae.

[87092] Super Psalmo 32 n. 5 Deinde cum dicit, verbo, ponitur causa gaudii ex parte divinorum effectuum. Moyses in principio creationis rerum facit mentionem de tribus: de caelo, de aqua, et de terra: Gen. 1: in principio creavit Deus caelum et terram: et infra: spiritus domini ferebatur super aquas. Secundum hoc ergo Psalmista dicit primo effectum Dei in caelis. Secundo in aquis, ibi, congregans. Tertio in terra, ibi, timeat dominum omnis terra. Dicit ergo, verbo domini caeli firmati sunt. Secundum Glossam exponitur litteraliter et mystice. Et utroque sensu tractantur haec verba quae sunt ex parte Dei, scilicet dominus, verbum et spiritus oris. Dominus est nomen potestatis, et potentia appropriatur patri. Verbum est conceptio mentis, unde et sapientia genita dicitur. Et verbum est filius. Spiritus ejus est spiritus sanctus. Dicitur autem spiritus oris, quia verbo appropriatur os: unde idem est dictum, ac si diceret, spiritus verbi; quia ipse est spiritus filii et veritatis. Et licet indivisa sint opera Trinitatis in divinis: Jo. 5: quaecumque pater facit; haec et filius facit similiter; hic tamen secundum appropriationem loquitur. In caelo autem sunt duo mirabilia: scilicet ejus perpetuitas, quia incorruptibile; et ejus virtus, per quam totus mundus inferior immutatur, per calorem videlicet in aestate, per frigus vero in hyeme. Perpetuitas autem caeli contingit ex natura formae suae: nam formae elementorum sunt particulares, et non implent totam potentiam materiae: unde materia eorum remanet in potentia ad aliam formam. Forma vero caeli habet totalitatem quamdam, et replet totam potentiam materiae. Sed forma artificiati procedit ex forma artificis. Forma autem concepta in corde patris est verbum. Ergo formatio omnis rei attribuitur verbo; unde dicit, verbo domini caeli firmati sunt. Virtus autem caelorum est in movendo. Omnis autem motus posterior derivatur a priori sicut a causa. Primus motus in rebus quae sunt per voluntatem est motus amoris: quia omnis motus in rebus quae voluntatem habent, est motus voluntatis. Et ideo dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom., quod divinus amor non sinit eum esse sine germine; movet autem ipsum ad operandum et cetera. Necesse est ergo quod virtus caelorum sit a spiritu: et ideo dicit, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Mystice per caelos intelliguntur apostoli: hi firmati sunt verbo domini, scilicet Christi, vel filio domini: et hoc est exoratio ejus et doctrina. Luc. 22: ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua et cetera. Item virtus eorum firmata est per spiritum sanctum. Luc. ult.: sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

[87093] Super Psalmo 32 n. 6 Deinde cum dicit, congregans sicut in utre aquas maris, ostendit effectum Dei in aquis. In aquis autem duo mirabilia sunt consideranda. Unum, quod aquae congregantur in unam partem terrae, et non occupant totam superficiem, quod est mirabile propter duo. Primo, quia naturalis ordo est quod sic aqua circumdat totam terram, sicut aer aquam. Item mare est altius terra. Secundo, quia licet aqua continue evaporet per calorem solis, tamen in eadem quantitate conservatur. Et ideo duo dicit: scilicet quod congregantur in unum ex mandato Dei. Hier. 5: posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit: et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud. Job 38: quis conclusit ostiis mare etc. usque tumentes fluctus ejus? Et ideo dicit, congregans sicut in utre aquas maris. Aqua congregata in utre habet tremorem et elevationem, non tamen defluit; quia retinetur a pelle utris; sic aqua congregata in mare habet tumorem, et tamen non fluit, quia continetur virtute divina. Gen. 1: congregentur aquae et cetera. Aliud mirabile est, quod continue evaporat, et non minuitur. Unde, sicut quidam philosophi dicunt, per virtutem caloris solis tota aqua siccaretur secundum naturam. Et ideo contra hoc dicit, ponens in thesauris abyssos. Abyssus, secundum Augustinum, dicit profunditatem aquarum immeabilem: et habet duplicem interpretationem; ab a, quod est sine, et basi, quod est fundamentum: quasi sine fundamento, et sine candore, quia profunda est et obscura. In thesauro sunt tria: quia thesaurus quamdam multitudinem auri dicit, et illud quod in thesauro ponitur, conservatur; unde dicitur quasi theca auri. Item ponitur, ut ad utilitatem extrahatur. Hoc totum est in abysso: quia in ea est immensa abundantia sive multitudo aquarum. Secundo in abysso conservatur aqua et non decidit; tertio extrahuntur ad utilitatem, cum elevantur vapores ex eis, et generantur pluviae, et irrigatur terra. Ps. 17: apparuerunt fontes aquarum. Mystice exponitur dupliciter: de bonis et de malis. De bonis, ut per aquas maris intelligamus populos. Apoc. 17: aquae multae populi sunt, et gentes et linguae. Quasi ergo aquas maris populos hujus mundi congregat in Ecclesia sicut in utre. Comparatur autem Ecclesia utri propter unitatem; et quia uter de pelle fit mortui animalis; per hoc insinuatur quod ad hoc aliqui ad Ecclesiam venient, ut mortificent membra sua, quae sunt super terram; nam quasi caeli apostoli confirmati sunt, et ex his congregati sunt in Ecclesia populi. Ponens abyssos, idest profunditatem divinorum sensuum, in thesauris, sacrae Scripturae. Isa. 33: divitiae salutis, sapientia et scientia; timor domini ipse est thesaurus ejus. Vel abyssos prius, scilicet peccatores profundos et obscuros tenebris vitiorum, ponens thesauros auri Ecclesiae. Magnus thesaurus Ecclesiae Paulus est et Matthaeus et Magdalena, qui quondam fuerant quasi quaedam abyssus. In malis vero aqua maris intelligitur tribulatio hujus vitae. Ps. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Deus autem confirmat caelos, non tamen aufert eis infirmitates; quia sic gratia conservatur interius, quod infirmitates exterius non excludat. Et ideo dicit quod congregat tribulationes eorum, scilicet caelorum, idest virorum caelestium, in utre, idest in corporibus eorum, ponens abyssos, idest persecutores Ecclesiae in thesauris, quia non dat eis libertatem saeviendi contra Ecclesiam quantum volunt.

[87094] Super Psalmo 32 n. 7 Tertio, cum dicit, timeat, ostendit effectum Dei in terra. Et primo praemittit monitionem; secundo ostendit effectum Dei circa terram, ibi, quoniam ipse dixit et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim ponit monitionem; secundo exponit eam, ibi, ab eo autem et cetera. Dicit ergo, timeat dominum et cetera. Sed quare hic posuit monitionem, cum locutus sit de effectibus aliis in quibus nulla monitione usus est, sed solum de terra? Ratio est, quia omnis alia creatura obedit Deo ad nutum, nisi homo terrenus; et ideo dicit, omnis terra, idest omnis homo terrenus, timeat dominum. Eccl. ult.: Deum time, et mandata ejus observa: hoc enim est omnis homo. Nam metonymica locutio est haec ut intelligatur continens pro contento, cum dicit, terra, idest habitatores terrae. Secundo exponit monitionem, dicens, ab eo autem etc.: bona scilicet commotio ad servitium Dei: quia ipse solus trahit. Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.

[87095] Super Psalmo 32 n. 8 Deinde cum dicit, quoniam, ostendit effectum duplicem circa terram. Et primo effectum creationis; secundo gubernationis, ibi, dominus dissipat. In creatione autem sunt duo consideranda: scilicet ipsa formatio, et ipsa creatio. Utrumque autem est hic. Nam primo ostendit ipsam formationem, cum dicit, ipse dixit et cetera. Secundo ipsam creationem, cum addit, ipse mandavit et cetera. Dicit ergo, quoniam ipse dixit: Augustinus 7 super Gen. ad Litt.: omnis formatio est per verbum, quia res creatae se habent ad Deum sicut artificiata ad artificem. Unde sicut omnes formae artificiati sunt a forma concepta in mente artificis, ita omnis forma rerum est a verbo divino concepto. Unde ipse dixit, idest concepit verbum ab aeterno, et secundum illud omnia facta sunt; quasi dicat: genuit verbum in quo erat ut fieret omnia, et sic est formatio. Secundo creatio: quia, mandavit et creata sunt. Dicere namque importat verbum formatum. Mandare importat monitionem, vel emanationem solum. Unde mandare importat creationem materiae informis. Eccl. 8: sermo illius potestate plenus est. Mystice, dixit et facta sunt, semine gratiae: mandavit, in opere veritatis. Psal. 103: emitte spiritum tuum et cetera. Quantum vero ad opus gubernationis dicit.

[87096] Super Psalmo 32 n. 9 Dominus. Quia stabilis manens immutat omnes. Et primo ponitur omnium mutatio; secundo sua stabilitas, ibi, consilium. Circa habitatores terrae advertendum est, quod quidam sunt parvi, quidam magni; et utrique mutantur. Quantum ad parvos dicit, dominus dissipat et cetera. Ubi duo tangit, scilicet propositum quod est de fine, et consilium de his quae sunt ad finem. Et hoc immutatur quia non agit secundum quod consiliatur, sed secundum quod Deus disponit. Isa. 8: inite consilium et dissipabitur. Et hoc est quod dicit, dominus dissipat consilia gentium. Et specialiter dissipavit consilium volentium dissipare legem Christi. Et cogitationes reprobat populorum, humana scientium: talium enim propositum reprobat dominus. Quantum ad magnos dicit, et reprobat consilia principum: quasi dicat, non solum populorum, sed et principum consilia reprobat; quia non est in potestate eorum, quod intentum assequantur effectum, sed in ordinatione divina. Job 11: adducit consiliarios in stultum finem.

[87097] Super Psalmo 32 n. 10 Deinde cum dicit, consilium autem, ponitur stabilitas Dei, quia consilium suum stat, et cogitatio sua perseverat. Sed numquid consilium est in Deo? Videtur, quod non: quia importat dubitationem. Respondeo. Dicendum, quod aliter accipitur consilium in Deo, et aliter in nobis. Scientia enim in nobis importat discursum, in Deo vero certitudinem. Sic de consilio, cum est in nobis, dicit inquisitionem; cum autem dicitur de Deo, importat ordinationem respectu omnium ad debitum finem. Isa. 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Act. 5: si ex Deo est consilium, non poteritis stare, et dissolvere illud. Cogitationes cordis ejus, idest propositum voluntatis ejus manet: quia si mutat sententiam, non mutat consilium. Isa. 55: non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae meae viae vestrae.

[87098] Super Psalmo 32 n. 11 Beata gens. Supra hortatus est justos ad jucunditatem; hic ponit eorum dignitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum dignitatem; secundo probat, ibi, in caelo. Dignitas sanctorum maxima est; quia ipsi soli perveniunt ad quod omnes homines naturaliter desiderant. Si unus vel pauci pervenirent ad unum ad quod omnes pervenire desiderarent, hoc esset magna dignitas. Omnes autem desiderant tendere ad beatitudinem, ad quam tamen soli justi perveniunt, quia eam consequentur in futuro perfecte, nunc vero inchoative et in spe. Ergo dignitas justorum est magna. Circa eorum beatitudinem hic inchoatam et in futuro perficiendam, duo tangit: materiam scilicet et causam, ibi, populus. Dicit ergo, beata gens. De beatitudine diversi diversa senserunt. Et secundum diversas opiniones de hac sunt diversae sectae philosophorum. Quidam enim posuerunt eam in bonis corporalibus, sicut Epicurus. Quidam in operibus activae vitae, ut Stoici. Quidam in veritatis contemplatione, ut Peripatetici. Quaerere beatitudinem in eo quod est infra nos, est vanum, quia beatitudo est supra nos. Quod autem est supra nos, hoc est Deus. Ergo beatitudo hominis est inhaerere Deo. Unumquodque enim perfectum est, si inhaeret proprio bono. Proprium autem bonum hominis est Deus. Ps. 72: mihi autem adhaerere Deo bonum est. Deo autem potest quis inhaerere mente, scilicet intellectu et voluntate, non sensu, quia hic etiam brutis est communis. Dupliciter ergo inhaeret homo Deo: scilicet per intellectum contemplando et cognoscendo, et per affectum amando. Et quia haec imperfecta sunt in via, perfecta vero in patria; ideo hic beatitudo est imperfecta, ibi perfecta. Et ideo dicit, beata gens. Et quare? Quia dominus est Deus ejus, idest habet Deo mentem conjunctam. Propterea, beatus populus cujus est dominus Deus ejus. Hebr. 11: non confunditur Deus vocari Deus eorum. Sed quae causa est ejus? Numquid natura, fortuna, vel propria virtus? Non. Sed electio divina. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Item ibidem 6: nemo potest venire ad me, nisi pater meus qui misit me, traxerit eum. Et ideo subdit, populus quem elegit; quasi dicat, ideo beati, quia a Deo electi. Eph. 1: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Et hoc, in hereditatem, idest ut ipsi simus ejus hereditas. Hereditas importat stabilem possessionem. Deus autem possidet omnia per dominum. Sed soli justi subduntur ei per voluntatem: unde in hereditatem eos elegit, idest ad habendam justitiam sempiternam. Sap. 1: justitia perpetua est et immortalis. Isa. 19: hereditas mea Israel. Dominus ergo Deus eorum quia eo fruuntur. Et ipsi sunt hereditas Dei, quia ei subjiciuntur.

[87099] Super Psalmo 32 n. 12 Deinde cum dicit, de caelo, probat eorum dignitatem per discussionem divini judicii: et circa hoc tria facit. Primo enim praemittit certitudinem divini judicii. Secundo subdit vanitatem humanae prosperitatis, ibi, non salvabitur rex. Tertio efficaciam gratiae in sanctis, ibi, ecce oculi domini. Circa primum duo facit. Primo certitudinem divini judicii pensat ex ejus altitudine; secundo ex ejus causalitate. Et primo ostendit eam ex primo; secundo ex secundo, ibi, qui finxit. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit certitudinem divini judicii ex ejus altitudine. Secundo removet dubitationem, ibi, de praeparato. Dicit ergo, de caelo et cetera. Quanto aliqua virtus est altior in ordine et genere virtutis, tanto est efficacior ad opera quae illi virtuti conveniunt. Et ideo quanto aliqua virtus cognitiva est subtilior, tanto est efficacior in cognoscendo. Nihil adeo est sublime sicut divinus intellectus; et ideo efficacia ejus in cognoscendo est maxima. Et ideo dicit, de caelo, idest altitudine divinae majestatis. Sicut enim nihil est altius caelo in corporalibus, ita nihil altius Deo in spiritualibus. Et ideo quia de alto respicit, ideo, videt omnes filios hominum; quia quanto plus ex alto videt, tanto plures videt: Prov. 16: omnes viae hominum patent oculis ejus.

[87100] Super Psalmo 32 n. 13 Deinde cum dicit, de praeparato, removet dubitationem. Aliqui enim crediderunt Deum habitare in caelis, quasi in remotis non cognosceret humana: Job 22: circa cardines caeli perambulat, et nostra non considerat. Hoc excludit Psalmista dicens, de praeparato habitaculo; quasi dicat: nullus praepararet sibi locum ad impediendum se. Secus foret si alius praepararet. Stultus enim rex esset si praepararet sibi sedem ubi non posset regere regnum: et hoc est quod dicit, de praeparato habitaculo, idest de caelo quod sibi praeparavit ut esset habitaculum suum: non quidem quod comprehendatur eo, sed quia magis relucet in eo gloria sua, respexit, inquit, super omnes qui habitant terram, idest carnem, eam domando: Psalm. 112: quis sicut dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit et cetera. Psal. 102: dominus in caelo paravit sedem suam et cetera. Vel de caelo, idest Christo. Angelis vel apostolis respexit oculo misericordiae suae ad salvandum homines.

[87101] Super Psalmo 32 n. 14 Deinde cum dicit, qui finxit, probat certitudinem divinae cognitionis ex ejus causalitate: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit ejus causalitatem. Secundo concludit certitudinem cognitionis ejus, ibi, qui intelligit. Stultum esset dicere, quod aliquis faciens aliquod opus operatum, ignoraret usum ejus: frustra enim faceret, cum usus sit finis ejus; et ideo alibi dicit: Psalm. 93: qui finxit oculos, non considerat? Quomodo ergo potest esse quod faceret aliquid proportionatum ad cognoscenda particularia nisi ipse cognoscat ea? Homo namque cognoscit singularia per intellectum et animam et cor suum. Ergo Deus qui facit illud cor, cognoscit ea. Et nota, quod verba habent pondus suum. Dicit enim, corda, ut excludat unitatem intellectus in omnibus: nam diversi diversos habent intellectus. Dicit autem, singillatim, ut ostendat quod anima non est duplex: alias non diceretur finxisse singillatim, sed unam, ex qua omnes, et sic similiter singillatim. Ergo ipse singulas per se animas finxit, scilicet per creationem, cum sit anima substantia per se subsistens, non ex materia. Item dixit, finxit, ut ostendat quod non de substantia Dei fit; alias non diceretur ficta, sed consubstantialis. Et dicit signanter, finxit, quia fingere figulorum est qui vili materiae pulchram formam imprimunt; sic Deus corpori luteo animam creando infundit: 2 Cor. 4: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus: Rom. 9: numquid dicit figmentum illi qui se finxit, quid me fecisti sic? Et ex hoc concludit quod intelligit omnia opera eorum: qui enim scit causam, scit effectum. Causa autem omnium effectuum humanorum est cor. Deus autem scit cor. Ergo et ejus opera. Finxit intelligitur de figmento gratiae, quia ab ipso sunt dona gratiae, et hoc singillatim, quia divisiones gratiarum sunt, 1 Cor. 12. Et hoc quia ipse intelligit opera eorum adjuvando et promovendo.

[87102] Super Psalmo 32 n. 15 Non salvatur. Supra Psalmista ostendit dignitatem sanctorum ex certitudine divini judicii, ex qua probare intendit dignitatem sanctorum; nunc in parte ista ostendit humanae prosperitatis vanitatem: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod nulla potestas temporalis potest homines ad salutem justorum perducere. Secundo ostendit, quia hoc facit misericordia Dei, ibi, ecce oculi domini. Dicit ergo, non salvatur rex. Sed quia potestas saecularis est triplex: una quae consistit in multitudine subditorum, alia in robore corporis, et alia in divitiis exterioribus; ideo ostendit quod nullum eorum potest perducere ad salutem. Et primo de prima potestate, et haec est regia; et ideo dicit, non salvatur rex per multam virtutem. Hieronymus habet, in multitudine et cetera. Psalm. 145: nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Immo si aliquando habent salutem, hoc est per Deum: Psalm. 143: qui das salutem regibus. Secundo ostendit quod non est salus in robore corporis; unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae, idest roboris: Baruch 3: ibi fuerunt gigantes nominati, illi qui ab initio et cetera. Tertio, quod non in divitiis. Et ponit duo adminiculativa; scilicet equum, et abundantiam rerum. Quantum ad primum dicit, fallax equus etc. idest quantumcumque habeat bonum equum, tamen non potest salvari corporaliter vel spiritualiter: Prov. 21: equus paratur ad diem belli, dominus autem salutem tribuet. Quantum ad secundum dicit, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur, idest rerum exteriorum: Prov. 11: qui confidit in divitiis suis, corruet: Isa. 31: vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes. Mystice, moraliter et allegorice sic exponitur, quod homo non salvatur propria virtute, quodcumque bonum obtineat. Est enim triplex bonum per quod videtur quis consequi posse salutem. Primum est potentia; et quantum ad hoc dicit, non salvatur rex per multam virtutem. Si vero sit potens ut regat alios, hoc non est per virtutem suam, sed habet a Deo. Secundum est constantia; et hanc non habet per virtutem suam: unde dicit, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Tertium est bona dispositio corporis et fortitudo; unde dicit, fallax equus, scilicet corpus forte et robustum est fallax. Vel est universaliter, in abundantia virtutis suae, idest undecumque habeat aptitudinem ad bonum, non salvatur nisi ei Deus salutem tribuat: Psal. 29: ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum. Avertisti et cetera. Hoc est quod dicitur Hiere. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis.

[87103] Super Psalmo 32 n. 16 Deinde cum dicit, ecce oculi, ostenditur efficacia divinae misericordiae ad salvandum. Et primo ponit misericordiam salvantem. Secundo affectum sanctorum ex hac consideratione conceptum, ibi, anima nostra. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit divinam misericordiam. Secundo, in quibus habet effectum divina misericordia, ibi, super metuentes eum. Tertio, quem effectum habet, ibi, ut eruat. Dicit ergo, ecce oculi domini. Divinam enim misericordiam insinuat per respectum Dei. Psalm. 118: aspice in me, et miserere mei. In quo autem respicit, subdit, super metuentes et cetera. Habac. 1: mundi sunt oculi tui ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Respice ergo super eos, qui timorem habent et spem. Unum sine altero non sufficit; quia timor sine spe desperat, et spes sine timore praesumit. Timor autem consurgit ex consideratione divinae potestatis. Hier. 10: quis non timebit te o rex gentium? Spes vero consurgit ex Dei misericordia. Ex primo consurgit fuga peccati, ex secundo spes veniae. Effectum autem divinae misericordiae ostendit cum dicit, ut eruat a morte et cetera. Ubi duplicem effectum ostendit: quia liberat a malo; et quantum ad hoc dicit, ut eruat a morte. Item confirmat in bono; et quantum ad hoc dicit, et alat eos. Dicit ergo, ut eruat a morte animas eorum, a morte corporali, et morte peccati, et a morte futurae damnationis in resurrectione. Oseae 13: de manu mortis liberabo eos et cetera. Confirmat etiam in bono: unde ait: et alat eos in fame, idest in necessitate; et loquitur de alimento corporali. Ps. 144: oculi omnium in te sperant, domine, et tu das illis escam in tempore opportuno. Et de alimento spirituali. Deut. 8: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Et de alimento sacramentali. Jo. 6: caro mea vere est cibus. In loco pascuae ibi me collocavit: Ps. 22.

[87104] Super Psalmo 32 n. 17 Consequenter cum dicit, anima, ostendit quis effectus sequitur in istis ex hac consideratione. Et est duplex. Primus effectus sperandi. Secundus orandi, ibi, fiat misericordia tua et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo in eis consurgit effectus spei. Secundo assignatur ratio, ibi, quoniam adjutor. Dicit ergo ita, oculi domini super metuentes eum et cetera. Et ideo anima nostra sustinet dominum, idest si qua mala nobis a Deo immittuntur, patienter sustineamus. Jac. 1: sufferentiam Job audistis. Item expectando ejus promissa. Sustinet ergo punientem et promittentem. Et est duplex ratio. Una est propter experientiam beneficiorum; alia vero propter spem futurorum. Ibi, in eo laetabitur. Experientia beneficiorum est in bonorum promotione; unde dicit, quoniam adjutor. Item in protectione a malis; et ideo dicit, et protector. Speramus autem futuram jucunditatem; unde ait, in eo laetabitur cor nostrum, idest in ejus visione. Isa. 66: videbitis et gaudebit cor vestrum. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues et cetera. Et hoc gaudium est hic imperfectum, sed ibi, in patria scilicet, est perfectum. Et hoc ideo, quia, in nomine sancto ejus speravimus. Ponitur enim hic et pro quia. Nomen sanctum ejus est nomen misericordiae ejus; quasi dicat, ideo, laetabimur, quia, speravimus in nomine sancto ejus, idest in ejus bonitate, vel in ejus misericordia, et non in meritis nostris. Deinde cum dicit, fiat misericordia, ponitur orandi effectus: nam oratio interpres est spei; et ideo sequitur spem. Et licet quodlibet particulare beneficium sit ex misericordia divina, duo tamen specialiter sunt ex hac. Primum est beneficium incarnationis: Luc. 1: per viscera misericordiae Dei nostri et cetera. Fiat misericordia tua, scilicet ut carnem suscipias et liberes nos, super nos, idest supra nostra merita. Aliud beneficium est salutis; et hoc est super nos, quia non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Tit. 3: quemadmodum speravimus in te, quia, nullus speravit in domino, et confusus est, Eccl. 2.


Super Psalmo 33

[87105] Super Psalmo 33 n. 1 Titulus Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Historia haec habetur 1 Reg. 21, ubi dicitur, quod David fugiens a facie Saulis, venit ad Achis regem Geth, et cognitus est ibi, et etiam virtus ejus, quia occiderat Philistaeum; et timens ex hoc sibi periculum imminere, quia illi erant de genere Philistinorum, et etiam propter virtutis suae invidiam, voluit hoc vitare, et finxit se fatuum, et sic rex ille contempsit eum. Totum hoc habetur 1 Reg. 21; nisi quod nomen non consonat, quia ibi rex vocatur Achis, hic vero Abimelech. Nec est inconveniens, vel quia binomius fuit, vel quia Achis nomine, sed de genere Abimelech. Unde mutavit vultum ostendendo se fatuum, et dimisit eum et abiit, quia David ejectus ab eo abiit, et recessit. Mystice Christus mutavit vultum suum, quando mutavit sacramentum suum, in quo divina veritas occulta fuit. Vel Christus vetus sacramentum paschale mutavit in novum coram Abimelech, qui interpretatur patris mei regnum. Pater Christi Deus secundum divinitatem, David vero secundum humanitatem. Regnum David est populus Judaeorum, regnum Dei est Ecclesia. Christus vero mutavit vultum suum coram Abimelech, idest coram Judaeis, quia erant regnum patris sui David, qui non cognoverunt eum: Isa. 53: vidimus eum, et non erat aspectus: et contempserunt eum: unde nec reputavimus eum. Et abiit ad gentes. Vel Achis qui incredulus interpretatur, significat Judaeos. In praecedenti Psalmo exposuit Psalmista justorum dignitatem; hic autem invitat alios ad Dei laudem. Dividitur autem iste Psalmus in duas partes. Primo enim ponitur exhortatio ad laudem. Secundo quaedam instructio necessaria, ibi, venite filii. Circa primum duo facit. Primo enim agit de Dei laude. Secundo ponit materiam laudis, ibi, exquisivi. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit laudis exemplum. Secundo hortatur alios ad imitandum, ibi, audiant. Circa primum duo facit. Primo enim ponit exemplum laudis in se. Secundo laudis Dei fructum, ibi, in domino laudabitur. Dicit ergo, benedicam dominum. Aliquando laudat Deum aliquis propter seipsum, sicut quando loquitur lingua, sibi soli loquitur. Aliquando propter consolationem aliorum, sicut quando prophetat etiam aliis. Benedicere ergo domino est, ut dictum est, confiteri laudem Dei; sed benedicere dominum est facere bonum: in omni tempore, scilicet adversitatis et prosperitatis. Contra Psal. 48: confitebitur tibi cum benefeceris ei: sed non sic faciebat Job 2: si bona suscepimus de manu domini, mala autem et cetera. Tob. 4: omni tempore benedic Deum. Item oportet ut non solum in se, scilicet in corde suo quis benedicat Deum, sed etiam quod laudem ejus habeat in ore. Necessitas enim laudis vocalis est, ut non solum laudes Deum, sed etiam ad utilitatem et provocationem aliorum laudes eum. Unde dicit, laus ejus in ore meo: Isa. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Semper, autem dicit, idest in omni statuto tempore. Vel in praeparatione animi. Vel semper benefaciendo, ex quo Deus semper laudatur. Nota quod hic versiculus cantatur in sexta, quando Christus passus est, cujus passio est nobis causa laudis.

[87106] Super Psalmo 33 n. 2 Deinde cum dicit, in domino, ponitur fructus laudis. Dicit ergo, in domino laudabitur anima mea. Semper enim bonum amici quis reputat suum bonum. Unde dicit, in laudem Dei etiam laus mea est. Si Deus est magnus, constat quod ejus amicus est magnus: Psal. 117: fortitudo mea et laus mea dominus. Et dicit, anima, quia ad ipsam principaliter est gaudium spirituale.

[87107] Super Psalmo 33 n. 3 Consequenter cum dicit, audiant, inducit alios primo ad causam laudis. Secundo ad ipsam laudem, ibi, magnificate. Principium laudis est interius gaudium; unde dicit, audiant mansueti. Et ideo laetantur in omnibus quae Dei sunt, quia immites non laetantur, sed rebellant. Et dicit, audiant. Quia haec laetitia est ex auditu aliorum bene agentium.

[87108] Super Psalmo 33 n. 4 Deinde cum dicit, magnificate, hortatur ad laudem. Et primo ad interiorem. Secundo ad exteriorem, ibi, et exaltemus. Quantum ad primum dicit, magnificate dominum mecum. Idem est magnificare et laudare Deum, quia idem est bonitas Dei et magnitudo: quia in his quae non mole magna sunt, idem est majus esse quod melius, secundum Augustinum de Trin. Et ideo dicit, magnificate: Luc. 1: magnificat anima mea dominum. Et hic respondet ei quod dicit, benedicam dominum. Quoad secundum dicit, et exaltemus nomen ejus. Quod in se altum exaltari dicitur, dum diffunditur in multis: Eccl. 43: glorificantes Deum exaltate eum, quantum potestis et cetera. In idipsum, idest concorditer. Et hoc respondet ei quod dicit, laus ejus in ore meo.

[87109] Super Psalmo 33 n. 5 Consequenter cum dicit, exquisivi, ponitur materia laudis, quae est divina clementia in exaudiendo. Circa primum duo facit. Primo enim ponit clementiam ejus exauditionis. Secundo meritum exauditionis, ibi, iste pauper clamavit. Circa primum duo facit. Primo enim ponit beneficium sibi concessum. Secundo invitat alios ad hoc beneficium consequendum, ibi, accedit et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim ponit petitionem. Secundo exauditionem, ibi, et exaudivit. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, exquisivi dominum. Optima optio quaerere ipsum Deum: unde in oratione dominica primo petitur, sanctificetur nomen tuum Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Dicit ergo, exquisivi; quasi dicat, cum magna diligentia quaesivi. Et ideo subditur exauditio, et exaudivit me. Effectus autem exauditionis est, quia ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Eripuit namque justos ex tribulationibus quandoque ut tribulationes non patiantur: Job 5: in sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Quandoque ut non nimis molestentur: Ps. 93: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam: 2 Cor. 1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: et hanc consolationem semper habent viri sancti. Item eripuit exterius, quia nunquam mali possunt separare sanctos a Christo: Rom. 8: quis nos separabit a charitate Christi?

[87110] Super Psalmo 33 n. 6 Deinde cum dicit, accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae etc. invitat alios ad hoc beneficium consequendum: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit invitationem. Secundo invitationis effectum, ibi, et facies vestrae non confundentur. Dicit ergo, accedite ad eum, per fidem et charitatem: Jac. 4: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Et ideo subdit, et illuminamini. Deus lumen est; et qui accedit ad lumen, illuminatur: Isa. 60: surge, per affectum et illuminare: Deut. 33: qui appropinquat pedibus ejus, accipiet de doctrina illius. Effectus autem inductionis est, quia, facies vestrae non confundentur, in repulsa: quia scilicet non patiemini eam, quia non est confusio sperantibus in eum. Dan. 3. Vel, facies vestrae, idest cogitationes vestrae non confundentur per defectum veritatis.

[87111] Super Psalmo 33 n. 7 Deinde cum dicit, iste pauper clamavit, ponit meritum exauditionis; et circa hoc tria facit. Primo ponit ipsum meritum. Secundo promittit simile beneficium aliis, ibi, immittet. Tertio exhortatur ad experiendum, gustate. Dicit ergo, iste pauper. Iste versus nihil differt ab alio, exquisivi; nisi quod ibi dicit de se, hic vero de paupere. Et ideo hoc solum exponatur quis sit iste pauper. Et dicitur quod, iste, vel demonstrat seipsum, vel Christum. Et in hoc quod dicit, pauper, insinuat meritum exauditionis, quia pauper spiritu, vel pauper superbiae, vel habendi voluntate terrena. Et isti exaudiuntur: Judith 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio: Ps. 32: respexit in orationem humilium et cetera. Clamavit, magnitudine interioris affectus: Isa. 6: Seraphim clamabant alter ad alterum, et dicebant, sanctus, sanctus et cetera.

[87112] Super Psalmo 33 n. 8 Secundo cum dicit, immittit Angelus, promittit simile beneficium; quasi dicat: ita exaudiuntur alii sicut et iste pauper. Multi codices habent, immittit Angelus domini. Hieronymus habet, circumdat Angelus domini in gyro timentes eum. Dicit ergo immittet Angelus domini, splendore sui luminis protegendo, in circuitu: Ps. 124: montes in circuitu ejus, scilicet Angeli: 4 Reg. 6: multo plures nobiscum sunt quam cum illis. Et infra: ecce mons et cetera. Immittet ergo, idest immissionem faciet: Heb. 1: omnes sunt administratorii spiritus. Et eripiet eos, scilicet ab impugnatione hostium et Daemonum: Judith 7: filii Israel non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, scilicet Angelus, vel Christus: Isa. 9. Secundum translationem Septuaginta interpretum, vocabitur magni consilii Angelus. Quia missus a Deo inquantum homo. Vel Angelus intelligitur praelatus Ecclesiae: Malach. 2: Angelus domini exercituum est. Praelati enim Ecclesiae debent custodire gregem suum.

[87113] Super Psalmo 33 n. 9 Tertio cum dicit, gustate et videte, quoniam suavis, hortatur ad experiendum: et circa hoc duo facit. Primo enim exhortatur ad experientiam divini consortii. Secundo ad observantiam divini timoris, ibi, timete. Circa primum duo facit. Primo enim hortatur ad experientiam. Secundo ponit experientiae effectum, et videte quoniam. Dicit ergo, gustate et videte et cetera. Experientia de re sumitur per sensum; sed aliter de re praesenti, et aliter de absente: quia de absente per visum, odoratum et auditum; de praesente vero per tactum et gustum; sed per tactum de extrinseca praesente, per gustum vero de intrinseca. Deus autem non longe est a nobis, nec extra nos, sed in nobis: Hier. 14: tu in nobis es domine. Et ideo experientia divinae bonitatis dicitur gustatio: 1 Pet. 2: si tamen gustatis quam dulcis et cetera. Prov. ult.: gustavit et vidit, quoniam bona est negotiatio ejus. Effectus autem experientiae ponitur duplex. Unus est certitudo intellectus, alius securitas affectus. Quantum ad primum dicit, et videte. In corporalibus namque prius videtur, et postea gustatur; sed in rebus spiritualibus prius gustatur, postea autem videtur; quia nullus cognoscit qui non gustat; et ideo dicit prius, gustate, et postea, videte. Quantum ad secundum dicit, quoniam suavis est dominus: Sap. 12: o quam bonus et suavis est domine spiritus tuus in nobis. Ps. 30: quam magna multitudo dulcedinis tuae. Et postea, beatus vir qui sperat in eo: Isa. 30: beati omnes qui expectant eum.

[87114] Super Psalmo 33 n. 10 Deinde cum dicit, timete, hortatur primo ad observantiam divini timoris. Secundo causam timoris assignat, ibi, quoniam non. Tertio causam manifestat, ibi, divites eguerunt. Dicit ergo, suavis et dulcis est dominus. Sed quibus? Timentibus eum. Ergo, timete dominum omnes sancti ejus. Et dicit sancti, quia nullus potest esse sanctus nisi sit timens. Et dicit hoc, quia non solum timor necessarius est ascendentibus ad sanctitatem, sed etiam manentibus in ea: Eccl. 27: si non in timore domini tenueris te, instanter a te subvertetur domus tua. Et etiam quia nihil ita evacuat sanctitatem, sicut superbia; et timor est retinaculum superbiae: Eccl. 7: qui timet Deum nihil negligit: Eccl. 40: non est in timore domini minoratio. Causam autem quare timendum est, subdit, quoniam non est inopia timentibus eum. Hoc exponitur multipliciter. Primo de inopia spiritualium bonorum: Isa. 33: divitiae salutis sapientia et scientia; timor domini ipse thesaurus ejus. Si ergo timor domini thesaurus est, non est inopia timentibus eum. Item de inopia corporali. Contingit namque aliquando timentem Deum parum habere; sed non contingit eum esse inopem. Inops est qui se deficientem reputat: qui timent Deum sunt contenti his quae habent: Phil. 4: ubique et in omnibus institutus sum et cetera. Item Deus quaerentibus se subvenit in necessitate. Sed objicit Augustinus in Serm. Dom. in Mont. quia apostolus ait 1 Cor. 4: usque in hanc horam esurimus et sitimus, et nudi sumus. Quomodo ergo non est inopia timentibus eum? Et dicit quod Deus est nutritor et medicus. Medicus autem subtrahit nutrimentum infirmo, et facit esurire et sitire, quia expedit sanitati. Ita Deus secundum quod expedit saluti nostrae, quandoque inopiam immittit, quandoque divitias confert, quandoque longitudinem dierum concedit, quandoque brevitatem adducit.

[87115] Super Psalmo 33 n. 11 Sed consequenter cum dicit, divites eguerunt, manifestat rationem per contrarium. Contrarium enim timori domini est affectus eorum qui animas suas divitiis dant. Primo ergo ostendit quod qui in divitiis sunt, deficiunt. Secundo, quod qui quaerunt Deum, sunt absque defectu, ibi, inquirentes. Dicit ergo, divites eguerunt, scilicet spiritualiter; idest qui sunt divites in mundanis, eguerunt in spiritualibus divitiis. Apoc. 3: dicis quia dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo: et nescis, quia tu es miser et miserabilis, et pauper et caecus et nudus. Et esurierunt, scilicet spiritualia bona: quia naturalis appetitus inest homini ad virtutem; licet enim appetitus depravatus sit ad peccata, tamen naturaliter desiderat virtutes. Vel in futuro, eguerunt, idest egebunt, et esurierunt, idest esurient: Isa. 65: servi mei comedent, et vos esurietis. Item ad litteram intelligitur: quia divites frequenter ad egestatem deducuntur, quia res mundanae sunt caducae. Luc. 1: esurientes implevit bonis et cetera. Inquirentes autem dominum: Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest et cetera. Non minuentur omni bono, idest non deficient perfecto bono: quia spiritualia habebunt ad votum, et temporalia ad necessitatem: Luc. 12: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis: Prov. 10: desiderium justis dabitur. Et eorum desiderium est omne bonum: Prov. 11: et ideo omne bonum habebunt.

[87116] Super Psalmo 33 n. 12 Venite. Posita superius exhortatione ad laudem, hic ponitur instructio necessaria: et circa hoc duo facit. Primo enim instruit de timore Dei. Secundo de divina providentia, ibi, oculi domini et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit quasi prooemium suae doctrinae. Secundo addit doctrinam suam, ibi, quis est homo. In exordio tria facit. Primo reddit audientem benevolum. Secundo attentum, ibi, audite me. Tertio docilem, ibi, timorem domini docebo vos. Dicit ergo quantum ad primum, venite filii. Parentum enim est diligere filios: et ideo dicit, filii, ut eos reddat ex paterna dilectione benevolos. Item parentum est invitare filios ad doctrinam, et eos erudire: unde dicit, venite: Gen. Pen. vocavit autem Jacob filios suos, et dixit: congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis: Heb. 12: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos. Quantum ad secundum dicit, audite me: Prov. 1: audiens sapiens sapientior erit et cetera. Eccl. 33: audite me magnates et omnes populi et rectores Ecclesiae et cetera. Tertio reddit docilem: et hoc quando instruit de quo est dicturus, timorem domini docebo vos, idest quem fructum habebitis, si timueritis Deum. Vel quomodo timeatis Deum. Et incipit a timore, et bene; quia in scientia incipiendum est ab elementis: Prov. 1: timor domini principium sapientiae, scilicet divinae.

[87117] Super Psalmo 33 n. 13 Deinde subjungit doctrinam suam cum dicit, quis est homo. Et circa hoc duo facit. Primo docet fructum timoris. Secundo doctrinam, ibi, prohibe. Dicit ergo, quis est homo, qui vult vitam: homo namque desiderat duo: scilicet longam vitam et prosperitatem: sed quia longa vita in malo est fugienda, ideo dicit, quis est homo qui vult vitam. Hanc autem acquirit homo per timorem domini, qui est initium sapientiae, ut dicitur in Psal. 110, sine qua sapientia non est vita: unde ipsa dicit Prov. 8: qui me invenerit, inveniet vitam. Aliqui autem vivunt, sed in malis et aerumnis: Gen. 47: dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum parvi et mali. Et ideo dicit, diligit dies videre bonos, idest plenos, quia nihil in diebus illis aeternitatis est nisi bonum: Ps. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia. Sed quis sit effectus timoris, ostendit primo in sermone. Secundo in opere, ibi, diverte. In sermone duo vetat: scilicet manifestum malum, et fraudulentum bonum. Quantum ad primum dicit, prohibe linguam tuam a malo, scilicet detractionis, infamationis et erroris: Eph. 4: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: Jacob. 1: si quis putat se religiosum esse, non refraenans linguam suam et cetera. Quantum ad secundum dicit, et labia tua ne loquantur dolum; quasi dicat, nec etiam bona proferas in dolo: Ps. 11: disperdat dominus linguam dolosam. Et nota quod prius loquitur de lingua cohibenda, et postea de labiis: quia prius movet quis linguam cum vult loqui, et postea labia. Item lingua prius format, sed labia distinguunt verba. Item opere demonstrat duo facienda. Debet enim homo ordinare vitam suam primo quantum ad se; et quantum ad hoc dicit, diverte. Secundo quantum ad proximum: et quantum ad hoc dicit, inquire et cetera. Circa primum duo facit, secundum diversas partes justitiae, quae sunt scilicet divertere a malo, et facere bonum. Secunda est ibi, et fac bonum. Dicit ergo, diverte a malo: Eccl. 7: noli facere mala et cetera. Divertere a malo non est quid meritorium, si divertere dicat solum negationem: per hoc enim, scilicet non facere malum, vitatur quidem poena quam incurrisset si illud admississet; non tamen propter hoc vita acquiritur. Et ideo sic accipiendo, non facere malum non est meritorium, dummodo talis voluntas non sit informata charitate, ut propter Deum a malo divertat. Et fac bonum: Isa. 1: discite benefacere. Secundo quantum ad proximum dicit, inquire pacem et cetera. Sed contingit aliquando, quod habes proximum qui impugnat te, et tunc tuum est inquirere pacem; et ideo dicit, inquire pacem: Rom. 12: si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Quandoque vero contingit, quod habes aliquem qui inquirat a te pacem, et tuum est tunc sequi eam: unde ait, et persequere eam. Vel de pace loquitur quam in se debet habere; et hanc, inquit, inquiras in vita ista. Sed non plene habetur, quia caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, Gal. 5. Dicit autem, et persequere eam, ut scilicet magis habeas, licet non sit perfecta hic, sed in futuro, ubi sedebit populus in pulchritudine pacis, Isa. 32. Vel, inquire pacem, idest Christum, qui est pax nostra: Eph. 2, et sequere eam: Eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem suum?

[87118] Super Psalmo 33 n. 14 Deinde cum dicit, oculi domini super justos, instruit de divina providentia: et circa hoc duo facit. Primo enim praemittit divinam providentiam. Secundo divinae providentiae effectum ostendit, ibi, clamaverunt justi. Circa primum duo facit. Primo proponit divinam providentiam quantum ad bonos. Secundo quantum ad malos, ibi, vultus autem domini. Dicit ergo, oculi domini et cetera. Illis de quibus curam gerimus, dupliciter intendimus: scilicet visu ad eorum facta: et quantum ad hoc dicit, oculi domini. Et auditu ad verba; et quantum ad hoc dicit, et aures. Et licet in Deo non sit visus et auditus, sed ipsa Dei sapientia; tamen propter diversa cognita dicitur utrumque, visus scilicet et auditus. Visus signatur per oculos quantum ad ipsa facta; auditus autem per aures quantum ad verba: ideo ait, oculi domini super justos, scilicet visu approbationis: 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus: Eccl. 15: oculi domini ad timentes et cetera. Et aures ejus, ut scilicet sit intentus ad exaudiendum, in preces eorum. Qui enim vult exaudire, libenter audit precantes: unde per hoc signat quod voluntarius est ad exaudiendum. Et dicit, in preces, quia adhuc loquentibus audit: Isa. Pen. adhuc illis loquentibus ego exaudiam.

[87119] Super Psalmo 33 n. 15 Consequenter cum dicit, vultus autem domini super facientes mala, ut etc. ostenditur providentia domini circa malos; et circa hoc duo facit. Primo enim ponitur quod providentia divina se extendit ad malos. Secundo quomodo diversimode quantum ad bonos, ibi, ut perdat. Dicit ergo, vultus autem domini et cetera. Dixerat supra, oculi domini super justos. Posset malus dicere, si oculi domini non sunt super me, possum peccare licenter, quia non videt: Job 22: nubes latibulum ejus, nec nostra considerat: Ezech. 8: non videt dominus, dereliquit enim terram. Sed non ita est, quia vultus domini super malos: Prov. 15: Infernus et perditio coram domino et cetera. Et dicit, vultus, quia designat cum quadam ira respicere in ipsos malos. Sed ad quid super eos respicit? Certe, ut perdat de terra memoriam eorum. Hoc dupliciter potest intelligi. Vel quia potest referri ad terram praesentem: et sic dupliciter perditur memoria eorum de terra. Uno modo, ut omnino non sit. Alio modo, ut mala: Prov. 10: nomen impiorum putrescet. Multi mali quaesierunt ut eorum memoria maneret, et tamen periit. Sed si aliquorum permanet memoria, tamen periisse dicitur, quia putrida est et mala: Ps. 9: periit memoria eorum cum sonitu. Vel potest intelligi de terra viventium. Sed numquid sancti non habent memoriam impiorum? Si non habent memoriam malorum quae passi sunt, quomodo ergo laetabitur justus cum viderit vindictam? Ps. 57. Respondeo. Dicendum est, quod habebunt memoriam eorum, sed non in bonum, quia non habebunt memoriam compassionis et miserationis eorum, nec orabunt pro eis: Luc. 16: chaos magnum firmatum est et cetera. Quasi dicat: etiam si vellent, non possunt misereri, quia sunt ibi conjuncti Deo ubi non possunt velle nisi quod Dei justitia decrevit: Isa. 26: contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

[87120] Super Psalmo 33 n. 16 Deinde cum dicit, clamaverunt, ponitur effectus divinae providentiae. Et primo quantum ad bonos. Secundo quantum ad malos, ibi, mors peccatorum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quomodo aures domini sint in preces justorum. Secundo, quomodo oculi domini super eos. Ibi, juxta. Circa primum tria facit. Quia primo praemittit orationem sanctorum. Secundo ponit exauditionem, ibi, et dominus exaudivit eos. Tertio exauditionis effectum, ibi, et ex omnibus. Dicit ergo, clamaverunt. Oratio sanctorum dicitur clamor: Isa. 19: clamabunt ad dominum a facie tribulantis: Jacob. ult.: clamor eorum in aures domini Sabaoth intravit. Clamor est magna vox: et oratio sanctorum magna est vox propter duo: scilicet propter magnitudinem affectionis, et propter magnitudinem petitionis, quia petunt aeterna: Matth. 6: primum quaerite regnum Dei. Et dominus exaudivit eos quia ipse mihi dat, ut petam: Ps. 119: ad dominum cum tribularer et cetera. Sequitur effectus exauditionis, et ex omnibus tribulationibus etc. ut scilicet tribulationes non sustineant. Vel si patiantur, tamen non ut obruantur tribulationibus: Hebr. 11: fortes facti sunt in bello. Vel, quia liberati sunt de Limbo: Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti eduxisti vinctos de lacu et cetera. Ps. 53: iste pauper clamavit, et dominus exaudivit eum, et ex omnibus et cetera.

[87121] Super Psalmo 33 n. 17 Secundo cum dicit, juxta est dominus, ostendit quomodo oculi domini sint super justos: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit justorum meritum. Secundo eorum periculum imminens, ibi, multae. Tertio auxilium eis praestitum, ibi, et de omnibus his. Circa primum duo facit, secundum quod est duplex meritum justorum, unde promerentur Dei misericordiam. Tangit enim primo meritum contritionis de peccatis: et quantum ad hoc dicit, juxta est dominus et cetera. Ps. 144: prope est dominus omnibus invocantibus eum. Quidam sunt realiter miseri, tamen non cognoscunt; unde nec conteruntur: et ideo non consequuntur misericordiam: Apoc. 3: dicis quod dives sum, et locupletatus sum, et nullius egeo; et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper, et caecus et nudus. Necesse est enim, quod recognoscant miseriam suam corde gemendo; et ideo ait, his qui tribulato sunt corde. Ecce contritio de peccatis: Isa. 66: ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et cetera. Matth. 5: beati qui lugent et cetera. Quantum ad secundum dicit, et humiles spiritu salvabit. Spiritu dicit, non verbis: quia Eccl. 19: est qui nequiter se humiliat, et interiora et cetera. Humiles, ergo, spiritu, qui veram scilicet humilitatem habent in corde, salvabit: Prov. 29: humilem spiritu suscipiet. Consequenter ponit imminens periculum, quia, multae tribulationes justorum: Thren. 1: multi gemitus mei et cetera. 2 Tim. 3: omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Et has tribulationes patiuntur a persequentibus: Ps. 118: multi qui persequuntur me et tribulant me. Item ex convictu eorum quos peccare vident, dolent: 2 Pet. 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant. Item a tentationibus mundi, carnis, et hostis: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum et cetera.

[87122] Super Psalmo 33 n. 18 Consequenter cum dicit, et de omnibus his liberabit. Ponit auxilium eis praestitum. Dupliciter autem juvantur. Primo, ut totaliter liberentur: et quantum ad hoc dicit, et de omnibus his liberabit eos dominus. Secundo, ut tribulationibus non succumbant: et quantum ad hoc dicit, custodit dominus et cetera. Dicit ergo, et de omnibus his tribulationibus liberabit eos dominus, partim hic, sed perfecte in futuro, quando (Apocal. 7) non esurient neque sitient amplius et cetera. Ecc. 51: liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui: 2 Mach. 1: de magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi.

[87123] Super Psalmo 33 n. 19 Deinde cum dicit, custodit dominus ostendit quomodo liberat eos, ne succumbant. Dicit ergo, custodit dominus omnia ossa eorum. Sicut visus est in oculo, ita in ossibus et nervis est fortitudo: et ideo, sicut visus signatur per oculum, ita fortitudo et virtus per ossa: quia sicut per ossa sustentatur corpus, ita per virtutes sustentatur vita humana: in futuro ergo liberabit totaliter, sed interim custodit ossa, idest virtutes, quae magis proficiunt in infirmitate. Vel per ossa viri perfecti intelliguntur, quos dominus custodiet: Ezech. 37: haec dicit dominus Deus his ossibus: ecce ego intromittam spiritum in vos, et vivetis, et dabo super vos carnes. Unum ex his non conteretur, quia in tribulationibus nulla virtus hominis deficit, quem Deus custodit. Non enim deficiebat caritas in sanctis per odium, quia pro persequentibus orabant; non mansuetudo per iram, quia non murmur resonabat: non patientia per injustitiam, immo in patientia sua possidebant animas suas. Et ideo dicitur de agno paschali, os non confringetis ex eo, Exod. 12. Ps. 36: cum ceciderit, non collidetur. Vel, unum ex his, scilicet praedestinatis. Jo. 17: nemo ex his periit nisi filius perditionis.

[87124] Super Psalmo 33 n. 20 Deinde cum dicit, mors peccatorum, ponit effectus divinae providentiae quantum ad malos: et circa hoc duo facit. Primo enim ponuntur pericula malorum. Secundo ostenditur quomodo ab his liberat sanctos suos, ibi, redimet. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit malum justorum quod patiuntur in se. Secundo, quod eis imminet ex eo quod persequuntur bonos, ibi, et qui oderunt. Dicit ergo, mors, corporalis vel spiritualis: corporalis quidem haec est pessima in malis, quia mittuntur ad pessimum locum. Luc. 16: mortuus est dives, et sepultus est in Inferno. Item quia perdunt spem gratiae post mortem. Prover. 11: mortuo homine impio, nulla erit amplius spes. Mors ergo peccatorum pessima est, quia moriuntur in corpore et in anima. Spiritualis. Ephes. 5: exurge a mortuis. Et haec mors est pessima. Mors enim est privatio vitae. Mors ergo quanto meliori privat, tanto est pejor. Privat autem spiritualis mors animam vita gratiae, quae est optima, quia est per Deum. 1 Cor. 6: qui adhaeret Deo unus est spiritus. Ergo est pessima. Hieronymus habet sic, interficiet impium malitia, idest interimet. Haec est malitia quae ingerit peccatoribus mortem. Rom. 6: stipendia peccati mors. Consequenter ostendit quid malis immineat ex eo quod persequuntur justos. Luc. 10: qui vos spernit, me spernit. Et ideo dicit, et qui oderunt justum, delinquent. Prov. 29. Viri sanguinum oderunt simplicem. Si ergo qui odit Deum delinquet, ergo et qui odit servos Dei.

[87125] Super Psalmo 33 n. 21 Deinde cum dicit, redimet dominus, ostendit quomodo in his periculis liberantur boni. Et primo quomodo a peccatis praeteritis. Secundo quomodo proteguntur a futuris, ibi, et non delinquent. Dicit ergo, redimet dominus animas servorum suorum. Posset dici. Si mors peccatorum pessima est, cum nullus sic sit justus quod non peccet, ergo et ipsorum justorum mors est etiam pessima. Et ideo ad hoc excludendum dicit, redimet dominus animas servorum suorum. Redimet, inquam, pretio mortis suae: animas servorum suorum. Non dicit liberorum. Illi enim sunt liberati, qui excutiunt a se jugum justitiae. Rom. 6: liberati a peccato, servi facti Deo, habetis fructum et cetera. Tales ergo qui de servis Dei facti sunt liberi, non redimuntur; sed illi qui subduntur jugo Dei, redimuntur a culpa et a poena pretioso Christi sanguine. 1 Pet. 1: non corruptibilibus, argento vel auro, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Secundo ostendit, quomodo proteguntur a peccato futuro: quia non delinquent, idest non peccabunt ad mortem, omnes qui sperant in eo. In eo dicit, scilicet in domino; non in propria virtute, quia tales cadunt: unde Ps. 29: ego dixi in abundantia mea, idest in virtute mea, non movebor in aeternum. Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Sed qui sperant in domino, sicut ille qui dicebat, Sap. 8: scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det: hic non delinquet, dum protectus a Deo mortaliter non peccabit et cetera.


Super Psalmo 34

[87126] Super Psalmo 34 n. 1 In Psalmis praecedentibus manifestata est dignitas justorum; hic autem imploratur auxilium contra persecutiones impiorum; et circa hoc tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra peccatores persequentes. Secundo confitetur sibi hujusmodi tribulationes pati propter peccatum, ibi, domine ne in furore. Tertio ostendit suam fiduciam quam habet in Deo, ibi, expectans expectavi. Circa primum tria facit. Primo enim petit divinum auxilium contra impiorum persecutionem. Secundo describit eorum nequitiam, ibi, dixit injustus. Tertio ostendit eorum prosperitatem esse contemnendam, ibi, noli aemulari. Titulus communis est, in finem Psalmus ipsi David. Mystice pertinet ad Christum verum David: et secundum mysticam expositionem est secundus Psalmus eorum qui prolixe loquuntur de passione Christi. Primus fuit, Deus Deus meus respice, Ps. 21. Hic ergo Psalmus, sive legatur ex persona David, sive Christi, vel cujuscumque; duo facit. Primo enim petit impiorum repulsam. Secundo assignat causam, ibi, surgentes testes. Circa primum tria facit. Primo enim petit adversariorum condemnationem. Secundo proponit condemnationis interitum, scilicet eorum culpam, ibi, quoniam gratis. Tertio assignat fructus condemnationis hujus, ibi, anima autem mea. Circa primum duo facit. Primo enim proponit in generali suam petitionem. Secundo explicat eam, ibi, apprehende arma et cetera. Circa primum duo petit in generali; scilicet condemnationem eorum, et divinum auxilium, ibi, expugna. Haec enim duo petit contra duo: nam contra nocentes petit condemnationem, et contra impugnantes petit divinum auxilium. Primo quis impugnat alium. Secundo praevalens ei nocumentum infert. Est ergo hic ordo praeposterus. Quando enim aliquis impugnat alium, non statim meretur condemnationem, sed concitatur impugnatus ad petendum auxilium; quando vero nocet, tunc petit condemnationem. Et ideo hic distinguit utrumque: quia nocumentum prius est in intentione inferentis: et ideo primo petit condemnationem nocentium. Dicit ergo, o domine, judica nocentes me. Est autem triplex judicium: scilicet condemnationis: Jac. 2: judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam. Item purgationis: Nehe. 4: tempus est ut incipiat judicium a domo domini. Item discretionis: Psal. 42: judica me Deus, et discerne causam meam. Hic autem agitur de primo. Similis petitio habetur Hier. 11: tu autem domine Sabaoth, qui judicas juste et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis. Contra. Matth. 5: orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Respondeo. Dicendum quod in omnibus istis imprecationibus duplex est intellectus. Unus, quod dicantur per modum praenunciationis, ut cum dicit, judica; quasi dicat, judicabis. Vel ut omnia intelligantur prolata non ex zelo vindictae propriae, sed divinae justitiae, cui se conformant justi. Secundo impugnatus desiderat ut adversario resistat; unde ait, expugna impugnantes me, ut scilicet non praevaleant in me: Hier. 20: dominus mecum est tamquam bellator fortis: Isa. 63: ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.

[87127] Super Psalmo 34 n. 2 Consequenter cum dicit, apprehende arma, explicat petitionem suam. Duo enim petiit: scilicet condemnationem nocentium, et expugnationem impugnantium. Et ideo in particulari ista duo explicat. Primo enim explicat secundum. Secundo primum, ibi, confundantur. Circa primum quinque proponit, quae sunt necessaria in defensore. Primum est quod se armet: quod hic tangit dicens, apprehende arma et scutum. Arma Dei sunt electi ejus: Rom. 6: exhibete membra vestra arma justitiae Deo. Unde Angeli dicuntur arma Dei, quibus utitur ad pugnandum contra malos: Sap. 5: pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos. Scutum Dei proprie est divina protectio, et voluntas sua qua protegit: Ps. 5: scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Dicit ergo, apprehende arma et scutum, idest mitte sanctos tuos, et tu etiam protege me, bona voluntate tua. Vel, arma et scutum sunt virtutes: Sap. 5: induet pro thorace justitiam, sumet scutum inexpugnabile aequitatem. Secundum est, quod procedat ad bellum; et ideo dicit, exurge in adjutorium mihi. Deus dicitur dormire, quando homo est in tribulationibus, et non sentit auxilium divinum: Matth. 8: motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ubi erant discipuli; ipse vero dormiebat: et concitaverunt eum dicentes: domine salva nos, perimus. Et surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna: Ps. 43: exurge, quare obdormis, domine? Tertium est exemptio gladii; et ideo dicit, effunde frameam, Hieronymus habet, evagina gladium. Framea idem est quod gladius. Verumtamen effunde, hic designat abundantiam divinae vindictae. Glossa, effunde frameam, idest multiplica vindictam: Zach. 13: framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi. Framea potest intelligi vel vindicta Dei, vel anima Christi, vel quilibet justus, qui sunt gladius Dei contra malos: 1 Cor. 2: spiritualis autem dijudicat omnia. Quartum est percussio; et ideo dicit, et conclude et cetera. Hieronymus habet, et praeoccupa ex adverso persequentes me; quasi dicat, prius percutias, quam sibi cavere possint. Et hoc etiam proprie dicitur concludi, quasi non potest evadere: Job 10: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Vel concludi quis dicitur, quando convincitur de falsitate: unde, conclude, ait; quasi dicat, convince eos ut errorem suum cognoscant. Quintum est, ut eripiatur ille qui protegitur: unde dicit, dic animae meae, salus tua ego sum; quasi dicat, per effectum manifesta, ut per interiorem inspirationem cognoscam te esse salutem animae meae: Ps. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus: Isa. 43: ego dominus, et non est absque me salvator.

[87128] Super Psalmo 34 n. 3 Consequenter cum dicit, confundantur, agit de condemnatione nocentium. Et primo petit eorum condemnationem. Secundo adhibet similitudinem, ibi, fiant tamquam pulvis et cetera. Circa primum duo petit in condemnationem contra duo, quae mali persequentes intendunt. Principaliter enim intendunt eum totaliter destruere: Ps. 82: non memoretur nomen Israel ultra. Secundo intendunt quod saltem inferant ei aliqua mala; et de utroque petit eos condemnari. Secundum, ibi. Avertantur. Circa primum duo facit. Primo enim ponit poenam quam expetit. Secundo subdit eorum demeritum, ibi, quaerentes animam meam. Poenam petit duplicem; scilicet confusionem et timorem. Confusio autem consistit in hoc quod non potest quis suum implere intentum. Secundum est, quod deficiens a proposito, timet ne incidat, vel in similem poenam, vel in manus adversarii. Et ideo dicit quantum ad primum, confundantur; et quantum ad secundum, revereantur, idest timeant similem poenam. Simile habetur Hier. 17: confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego et cetera. Hoc etiam potest reduci ut intelligatur esse dictum pro confusione eorum: de bona scilicet confusione, et de bono timore, ut salubriter confundantur ad poenitentiam. Et revereantur, idest timeant poenas, etiam si meritum eorum contradicat, quia sunt quaerentes animam meam. De secundo dicit, avertantur. Et circa hoc duo facit. Primo enim petit ut impediantur a proposito. Secundo, quod confundantur impediti, ibi, et confundantur. Dicit ergo, avertantur retrorsum, non valentes proficere in eo quod intendunt, sed, deficiant, in posterius, et ex hoc confundantur. Potest etiam ad bonum reduci, avertantur retrorsum, ut me sequantur: Marc. 8: vade retro Satana. Et confundantur, de peccatis suis: Rom. 6: quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Cogitantes mihi mala: Hier. 18: tu scis domine omne consilium eorum adversum me in mortem.

[87129] Super Psalmo 34 n. 4 Deinde cum dicit, fiant, adhibet similitudinem. Et primo quantum ad primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, fiant viae illorum. Dicit ergo, fiant tamquam pulvis. Petit namque primo judicium contra eos qui quaerebant eum totaliter destruere; et ideo similitudinem adhibet de re quam totaliter destruitur; scilicet de pulvere. Dispersio enim pulveris ex tribus contingit: ex pulveris scilicet dispersione; quia siccus est pulvis, et in minima divisus: et ideo facile dispergibilis est. Et ideo dicit, fiant tamquam pulvis: ut sicut pulvis comminutus est in multis propter defectum humoris, ita sint et impii. Alia ratio est ventus commovens: unde ait, ante faciem venti. Ventus quandoque significat tribulationem: Joan. 27: tollet eum ventus urens et cetera. Quandoque ipsam tentationem peccati; Is. 64: iniquitates vestrae quasi ventus abstulerunt vos. Tertio ex impulsu alicujus impellentis ventum: unde ait, et Angelus domini coarctans eos, scilicet ad hoc ut totaliter dispergantur: nam sicut per auxilium Angelorum aliqua prosperantur virtute majori, ita ex Angelis bonis vel malis contingit quod tribulationes magis gravantur: nam Deus quandoque punit etiam per bonos Angelos, peccatores: Isa. 37: egressus est Angelus domini, et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia et cetera. Deinde cum dicit, fiant viae illorum, ponitur similitudo de secundo impedimento, idest de processu viae; et tria impedimenta ponit in via. Primum est tenebrae: quia tunc de facili quis impingit. Fiant ergo viae illorum, idest processus, tenebrae. Secundum est, quod sit lubrica et disposita ad casum: Thren. 4: lubricaverunt vestigia nostra in itinere viarum nostrarum. Et tertium est, quod sit aliquis persequens et cogens, ut magis corruat. Et Angelus domini et cetera. Prov. 17: Angelus crudelis contra eum mittetur. Dicit ergo, fiant viae illorum tenebrae, ignorantiae: Ps. 81: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Et lubricum, idest vitia carnalia in quibus de facili cadunt. Et Angelus domini persequens eos. Ipse Daemon tentans ad peccandum, vel Angelus bonus permittens cadere, ut humiliati fortiores resurgant.

[87130] Super Psalmo 34 n. 5 Quoniam gratis absconderunt. Supra Psalmista petiit quod nocentes judicarentur, et expugnantes in expugnationem venirent; hic autem ostendit, quomodo merito haec patiantur. Et primo ponit culpam. Secundo poenam, ibi, veniat illis. Circa primum ponit primo malitiae interpretationem. Secundo executionem, ibi, supervacue. In primo ponuntur tria, quae aggravant culpam. Primum est iniquitas; et ideo dicit, gratis. Secundum est fraus; et ideo dicit, absconderunt. Tertium est crudelitas: et ideo dicit, interitum laquei sui. Dicit ergo, quoniam gratis. Si aliquis intentat malum contra se nocentem, non videtur totaliter iniquum; sed quando contra eum qui in nullo nocuit, hoc omnino est iniquum: et hoc est quod dicit, gratis, scilicet sine offensa quam fecerim: Jo. 15: odio habuerunt me gratis: Isa. 52: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Fraus vero notatur, cum dicit, absconderunt mihi, quia scilicet per fraudem intentant mala mihi: Thren. 3: ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis: Psalm. 9: insidiatur quasi leo in spelunca sua. Crudelitatem autem ostendit, quia parant insidias ad mortem: unde ait, in interitum laquei sui, idest abscondunt laqueum ad mortem: Prov. 1: veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, deglutiamus eum et cetera. Secundo cum dicit, supervacue exprobraverunt, ponitur executio, similiter sine causa. Dicit autem exprobraverunt, quia opprobria intulerunt. Est autem opprobrium, quando quis imponit crimen alicui quod est contra ejus honorem. Aliquando imponitur crimen alicui, ut confundatur et abjiciatur. Aliquando vero ut perdat vitam; et hoc est contra animam ejus: et ideo dicit, animam meam; quasi dicat, propter hoc fecerunt ut totaliter me vita privarent. Sic Judaei Christo imposuerunt crimina morte digna: Luc. 23: commovet populum, docens per universam Judaeam: Psalm. 68: improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me. Sed hoc, supervacue, idest sine causa, sicut supra dictum est, scilicet gratis: Jo. 8: quis ex vobis arguet me de peccato? Ergo, supervacue, imposuerunt ei peccatum. Vel, supervacue, idest frustra, quantum ad eorum intentionem: quia intendebant fidem ejus destruere: Jo. 11: quid facimus quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus et cetera. Tamen hoc consilium fuit supervacue, quia totus mundus post ejus mortem ad fidem conversus est.

[87131] Super Psalmo 34 n. 6 Consequenter cum dicit, veniat illi laqueus quem etc., ponitur poena conveniens culpae: et hoc, quia eodem judicio judicantur, quo judicare volebant: Matth. 7: in quo judicio judicaveritis, judicabimini. Isti fraudulenter intendebant mortem ipsius; ideo Psalmista petit contra eos, vel conformando voluntatem suam voluntati divinae, vel praenunciando. Et petit tria: scilicet quod laqueus eis praeparetur, quod capiantur, quod non evadant. Quantum ad primum dicit, veniat illi laqueus, scilicet populo, vel ei qui principalis est inter eos. Laqueus hic tripliciter potest intelligi. Vel propter laqueum poenae, quia propter mortem Christi illaqueati sunt: Isa. 8: offendent ex eis plurimi, et cadent et conterentur et irretientur et capientur: quia captivi sunt apud omnes gentes. Quem ignoraverunt, dicit, quia nec suspicari quidem poterant talem poenam: Luc. 21: erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes: Matth. 24: erit enim tunc tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Vel de laqueo culpae: 1 Tim. ult. qui volunt divites fieri, incident in tentationem, et in laqueum Diaboli. Quasi dicat, veniat illi laqueus culpae quem praevidere non potest; quia peccatori non videtur quod sit ligatus, sed quod faciat voluntatem suam; in veritate tamen laqueatus est, quia Prov. 5: funibus peccatorum suorum constringitur. Vel de laqueo justitiae; quasi dicat, veniat illi laqueus, constringens ad bonum. Quem ignoraverunt, quia 1 Cor. 2: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus. Quantum ad secundum dicit, et captio quam abscondit apprehendat eum, idest capiatur, sicut in abscondito me voluit capere: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium. Quantum ad tertium dicit, in laqueum cadat, idest dejiciatur a laqueo, ut inde se non eximat, in idipsum, idest in laqueo quem paravit aliis: Psalm. 9: in laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet, cum et cetera. Sic evenit Judaeis, quia ipsi Christum gentibus tradiderunt, gentibus postmodum traditi sunt.

[87132] Super Psalmo 34 n. 7 Deinde cum dicit, anima autem mea exultabit in domino, et delectabitur super etc., ponit fructum condemnationis impiorum. Et ponit fructum ex parte sua duplicem. Primo exultationis specialis. Secundo reverentiae divinae, ibi, omnia ossa mea. Circa primum duo facit. Primo enim ponit exultationem ex Dei judicio provenientem. Secundo materiam exultationis ibi, et delectabitur. Dicit ergo, peto ut sic fiat; sed cum hoc feceris, anima mea exultabit in domino. Habac. 3: exultabo in domino Jesu meo. Et ratio hujus est, quia per eum adeptus sum salutem: unde dicit, et delectabitur super salutari suo, idest super Christum, vel super salutem factam per Christum: Luc. 1: exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Et potest hoc referri ad Ecclesiam. Consequenter cum dicit, omnia ossa mea, ponitur secundus fructus, qui est reverentiae divinae: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit reverentiam ad Deum. Secundo rationem assignat, ibi, eripiens. Dicit ergo, omnia ossa mea. Omnis fortitudo hominis Deo comparata debilitas est: unde quanto quis plus habet de cognitione Dei, tanto minus esse suam virtutem intelligit. Sed quia posset credi quod illud quod infirmum est in nobis, sit Deo incomparabile, non tamen quod est firmum; ostendit non sic esse, quia omne quantumcumque firmum est, Deo incomparabile est. Sunt enim illa infinita, ista vero finita; et ideo dicit, omnia ossa mea, idest virtutes: per ossa quippe intelligitur virtus. Vel apostoli dicent, quis similis tui? Job 28: non adaequabitur ei aurum, vel vitrum: non commutabuntur pro eo vasa auri. Vel ex persona dicentis, omnia ossa mea, idest quidquid virtuosum est in me. Vel cognitio veritatis. Vel fervor charitatis et hujusmodi. Dicit, domine quis similis tui? Ex hoc asseritur, quod nihil est Deo comparabile. Sed contra. Videtur quod aliquid sit simile Deo. Unde Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Respondeo dicendum. Similia dicuntur quae habent eamdem formam et characterem. Sed est duplex similitudo. Una, quae facit similes perfecte: quando scilicet duo participant eandem formam unius rationis. Quaedam vero similitudo dissimilium, quando videlicet forma invenitur in aliquo vere, et in aliquo per remotam participationem: et sic istud est simile illi, non quia habeat eamdem formam, sed quia accedit ad hoc secundum debilem participationem. Et sic quae de Deo et de homine dicuntur similia, de homine dicuntur per remota; quasi dicat, Deus est et tu: sed tuum esse est participatum, suum vero essentiale; et similiter de aliis; et ideo haec similitudo est dissimilium. Et quae dicit, manifestat per effectum. Fortis enim videtur aliquis, quando liberat aliquem debilem a potente: hoc enim est magnae fortitudinis. Et haec facit Deus in mundo isto. Fortes sunt divites: Prov. 18: substantia divitis, urbs roboris et cetera. Deus autem liberat pauperes ab eis. Divites namque primo invadunt pauperes, secundo expoliant debiles: sed Deus ab his liberat eos. Quantum ad primum dicit, eripiens inopem, sine ope, de manu fortiorum ejus. Quantum ad secundum dicit, et egenum et pauperem a diripientibus eum. Egenus dicitur quis, quasi egens necessariis; sed pauper, quasi nihil habens in pera. Et idem sunt ista tria: scilicet inops, egenus et pauper: Prov. 28: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem: Ezech. 22: principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes praedam.

[87133] Super Psalmo 34 n. 8 Surgentes. Secunda pars principalis est. Superius Psalmista petivit impiorum repulsam; hic autem assignat causam. Et primo prosequitur eorum malitiam; secundo petit divinum auxilium, ibi, domine quando respicies? Circa primum duo facit. Primo enim ostendit eorum iniquitatem: secundo eorum pertinaciam in malum, ibi, ego autem cum mihi molesti. Iniquitatem ostendit primo quantum ad falsitatem; secundo quantum ad ingratitudinem, ibi, retribuebant. Dicit ergo quantum ad primum, surgentes testes iniqui, sicut principes Judaeorum, et inducti ab eis, sicut populus, quae ignorabam, scientia probationis: quasi dicat: quae non approbabam, interrogabant me, quia scilicet faciebant accusationem de peccatis quae non approbabam. 2 Cor. 5: eum qui non noverat peccatum, pro nobis et cetera. Quantum ad secundum dicit, retribuebant mihi mala pro bonis, factis eis in veteri testamento. Mich. 6: popule meus quid feci tibi et cetera. Et in novo testamento, quia caecos illuminavit, et alia multa beneficia eis contulit. Joan. 10: multa bona opera ostendi vobis ex patre meo. Hier. 18: numquid redditur pro bono malum et cetera. Et quae mala? Sterilitatem animae meae. Alludit ei parabolae. Isa. 5, de vinea quam plantavit electa, quae fecit labruscas. Populus Judaeorum plantatus fuit ad bonum fructum faciendum, sed sterilis factus est. Et hanc sterilitatem ostendit populus contra animam Christi, quam expetierunt. Et ideo dicit, sterilitatem animae meae.

[87134] Super Psalmo 34 n. 9 Ego autem. Supra Psalmista praemisit Judaeorum nequitiam; hic autem ostendit eorum pertinaciam, qua perdurant in malo. Et reprobatur pertinacia aliquorum, ex eo quod nullo remedio reducuntur ad bonum. Est autem duplex remedium, quo aliqui solent revocari ad bonum. Primo per sanctitatem ejus quem persequuntur; secundo ex divino flagello. Primo ergo ostendit eorum pertinaciam ex eo quod non sunt revocati per sanctitatem; secundum ibi, dissipati. Circa primum duo facit. Pro primo ponit sanctitatem suam contra tribulationes; secundo pertinaciam eorum in malum, ibi, et adversum me. Circa primum facit tria, secundum quod sanctitas in tribus consistit, scilicet in carnis maceratione, in spiritus devotione, et affectus pietate. Et haec tria ponit Psalmista per ordinem: nam primo ait de carnis maceratione; secundo de spiritus devotione, ibi, et oratio mea; tertio de affectus pietate, ibi, quasi proximum. Circa primum duo facit. Quia enim caro indiget tegumento et alimento; afflictio carnis habet fieri, vel asperitate tegumenti, vel subtractione alimenti. Et ideo primo dicit quod affligitur tegumento aspero; secundo alimento, subtracto, ibi, et humiliabam. Dicit ergo quantum ad primum: ego autem cum mihi molesti essent, induebar Cilicio. Hic Cilicium metaphorice dicitur si exponatur de Christo; quia non legitur portasse Cilicium. Hoc autem fit de pilis caprarum. Et in lege hircus caprarum immolabatur pro peccato; et ideo Cilicium signat peccatum. Christus ergo dicitur portare Cilicium, quia indutus est carne non peccatrice quidem, sed habente similitudinem carnis peccati. Et nos etiam portare Cilicium debemus, idest poenitentiam de peccatis. Isa. 3: erit pro fascia pectorali Cilicium. Quantum vero ad secundum dicit, et humiliabam in jejunio animam meam; quasi dicat: non solum tegumento aspero afflixi carnem meam, sed et alimento, dum illud a me subtraxi jejunando. De jejunio corporali Christi habetur Matth. 4. Potest etiam dici de spirituali jejunio Christi. Christus enim desiderabat salutem humanam. Haec est illa aqua, quam petit a Samaritana, Jo. 4. Et in cruce ait, sitio. Joan. 19. Sed jejunabat ad hoc, quia invenit homines longe a salute. Si autem dicatur in persona justi, tunc dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod jejunium sit causa humilitatis in justo: et per animam intelligatur via carnalis, ut sit sensus, humiliabam etc. idest superbiam carnalis vitae humiliabam macerando eam. Ps. 98: genua mea infirmata sunt et cetera. Judith 8: humiliemus illis animas nostras in spiritu et cetera. Item potest dici, quando humilitas est socia jejunii: quia quando jejunio non jungitur humilitas, illud jejunium non est Deo acceptum. Isa. 58: quare jejunavimus, et non aspexisti et cetera. Quando vero humilitas jejunio jungitur, tale jejunium est Deo gratum. Et ideo dicit, humiliabam in jejunio. Sed quia nihil valet humiliare carnem nisi impinguet spiritum et confortet, hostis enim debilitandus est, et pugnator fortificandus, spiritus autem confortatur per orationem; ideo addidit, et oratio mea in sinu meo convertetur. Tob. 12: bona est oratio cum jejunio. Oratio est speciale praesidium in tribulatione. Jac. ult.: tristatur aliquis vestrum? Oret aequo animo, et psallat. Psal. 76: renuit consolari anima mea, memor fui et cetera. Sed dicit, in sinu meo convertetur. Si de Christo accipiatur, intelligitur dupliciter. Uno modo, ut referatur ad Deum quem adorat; quia ad patrem in cujus sinu erat. Joan. 1: unigenitus filius qui est in sinu patris. Alio modo, ut referatur ad illos pro quibus orabat, quia orabat pro his qui erant in sinu Christi. Sinus autem Christi est secretum Dei, et hoc est propositum praedestinationis: unde pro praedestinatis orabat. Joan. 17: ego pro eis rogo, non pro mundo. Si autem referatur ad justum aliquem qui orat pro alio, non semper obtinet pro eo. Hier. 7: tu ergo noli orare pro populo hoc etc., quia scilicet peccata ejus non merentur exaudiri. Tamen exauditur pro seipso, cum oratio sua efficitur meritoria; unde in sinu, idest ad me ipsum. Matth. 10: pax vestra ad vos revertetur. Sed verum est quod praedicta utilia sunt, parum tamen valent nisi habeat aliquis pium affectum ad proximum; et ideo subjungit.

[87135] Super Psalmo 34 n. 10 Quasi proximum. Affectus autem ad proximum ostenditur in duobus: scilicet in complacentia boni alterius, et in displicentia mali. Rom. 12: gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. Primum ostendit cum dicit, quasi proximum; secundum cum subdit, quasi lugens. Dicit ergo quantum ad primum, quasi proximum. Haec constructio est mirabilis, quia non habent hi accusativi, unde regantur. Glossa, casus pro casu ponitur, accusativus scilicet pro ablativo; quasi dicat: sic complacebam mihi in eis, quasi in proximo et in fratre. Vel secundum Hieronymum, et deest hic unum ad: sic enim habet Hieronymus: quasi ad amicum et quasi ad fratrem meum. Vel dicitur, quasi sic complacebam, Deo habens me ad eos, sicut ad proximos et ad fratres: Judaei namque fuerunt proximi Christo, quia cum eis conversabatur. Baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Fuerunt et fratres ejus per originem. Rom. 9: ex quibus Christus secundum carnem. Joan. 4: salus ex Judaeis est. Sed Job 30: frater fui draconum, et socius struthionum. Quantum ad secundum, scilicet displicentiam in malis, dicit, quasi lugens et cetera. Hoc maxime fuit in Christo, Luc. 19; quando flevit super civitatem. Et dicit, lugens. Luctus enim est planctus pro mortuis. Tunc ergo homo luget pro aliis, quando plorat mala eorum quae ipsi non sentiunt velut mortui. Peccatores namque in peccatis mortui sunt, nec sentiunt mala sua; sed justi inde dolent ex compassione. Hierem. 9: quis dabit capiti meo aquam et cetera? Aliquando etiam dolet quis pro malis alicujus, quae etiam in se sentit. Et hoc est contristari. Unde Hieronymus habet pulchrius: quasi lugens mater tristis incurvabar, scilicet super eos; quasi dicat: dolebam de eis, sicut si essem eorum mater. Hanc ergo sanctitatem affectus ostendi eis per quam debuissent converti, sed amplius obstinati sunt, quia, et adversum me laetati sunt et convenerunt.

[87136] Super Psalmo 34 n. 11 Et circa hoc duo facit. Primo posuit eorum malitiam; secundo suam patientiam, ibi, et ignoravi. Circa primum tria facit. Ponit enim tria, quae in Christi passione fuerunt. Primo ponitur Judaeorum in malo jucunditas; secundo eorum consensus in malum, ibi, et convenerunt; tertio dura Christi afflictio, ibi, et congregati sunt et cetera. Dicit ergo: adversum me laetati sunt, insultando in morte. Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum. Laetati sunt et cetera. Contra quod dicitur Prov. 24: cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et cetera. Et convenerunt et cetera. Ecce consensus eorum in malum. Convenerunt enim principes in mortem Christi ad invicem et cum plebe, et Judaei cum gentibus. Psal. 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. Et congregata sunt super me flagella. Ecce afflictio Christi dura: quia a Judaeis et gentibus caesus fuit. Thren. 1: multi gemitus et cetera. In Hebraeo habetur congregati sunt super me flagellantes. Deinde cum dicit, et ignoravi, ostenditur patientia Christi: quia, ignoravi, idest ad modum ignorantis me habui, tacendo scilicet, et non loquendo. Psal. 37: ego tamquam surdus non audiebam et cetera. Isa. 53: sicut ovis ad occisionem ducetur et cetera. Hier. 11: ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et non cognovi et cetera. Vel, ignoravi, secundum aestimationem eorum: quia eis videbar quod nescirem consilia eorum. Alia littera habet, ignorabant. Ignorabant enim tria: scilicet quem flagellarent, quia si cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent. 1 Cor. 2. Item causam quare. Joan. 18: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, cur me caedis? Item effectum iniquitatis: pro hac enim perpetuo sunt privati. Luc. 21: et ira populo huic. Secundo cum dicit.

[87137] Super Psalmo 34 n. 12 Dissipati sunt nec compuncti, ostendit, quod non sunt revocati nec mutati ad bonum per secundum remedium, quod est flagellum divinum: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit malum quod patiebantur; secundo defectum compunctionis ipsorum, ibi, nec compuncti; tertio eorum obdurationis effectum, ibi, tentaverunt me et cetera. Dicit ergo, dissipati sunt. Hoc dupliciter exponitur: et primo sic, dissipati sunt, idest corde stupefacti, dum nescirent rationem eorum quae fiebant, idest miraculorum in passione: quia Matth. 27: multa corpora sanctorum quae dormierant surrexerunt: et exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Obscuratus est sol et cetera. Unde revertentes percutiebant pectora sua. Vel, dissipati, idest divisi: quia Joan. 7: alii dicebant, quia bonus est: alii autem dicebant, non, sed seducit turbas. Et non sunt compuncti, idest conversi ad poenitentiam. Et hoc patet per effectum, quia tentaverunt me dicentes: Joan. 10: si tu es Christus, dic nobis palam. Vel ad passionem Christi non sunt conversi. Nam post mortem ipsius adhuc insultabant ei dicentes verba blasphemiae contra Christum, quia dicebant verba irrisionis. Matth. 27: vah qui destruis templum Dei et cetera. Et quantum ad hoc dicit, subsannaverunt me. Subsannatio est irrisio quae fit rugato naso. Isa. 37: cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem tuam et cetera. Item verba indignationis. Matth. 27: recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens. Et quantum ad hoc dicit, frenduerunt et cetera. Hoc est aprorum qui crudeles sunt, sic et Judaei. Thr. 2: frenduerunt dentibus, et dixerunt: devorabimus.

[87138] Super Psalmo 34 n. 13 Domine quando respicies. Supra Psalmista ex persona Christi, vel justi, nequitiam persecutorum et pertinaciam ostendit; hic autem contra utrumque invocat Deum. Et primo petit divinum auxilium; secundo ostendit divini auxilii fructum, ibi, confitebor. Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem; secundo ipsum auxilium, restitue. Dicit ergo, domine quando respicies? In hoc ergo auxilii accelerationem exprimit, et affectum animi non valentis amplius pati moram; quasi in anxietate positi. Et ideo dicit, domine quando respicies? Hoc est enim proprie non ferentis moram. Psalm. 41: quando veniam, et apparebo ante faciem domini? Et potest hoc dupliciter intelligi, secundum quod duplex est respectus Dei. Unus est misericordiae quoad justos ad salutem. Sap. 4: gratia Dei et misericordia ejus in sanctos ejus, et respectus ejus in electos illius. Alius est quoad malos ad puniendum. Judith 9: respice castra Assyriorum nunc sicut castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant. Et de utroque respectu potest intelligi si de Christo exponatur, domine quando respicies me, ut resuscites me. Ps. 12: respice et exaudi me domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus; praevalui adversus eum. Vel, quando respicies super adversarios meos. Habac. 1: quare respicis super iniquitates, sive inique agentes, et taces devorante impio justiorem se. Deinde cum dicit, restitue, ipsum auxilium quod petit, exponit: et in hac petitione dat duo intelligere: primo scilicet necessitatem quam patiebatur; secundo malitiam adversariorum, ibi, a malignitate. Dicit ergo quantum ad primum, restitue, quia necessitas grandis est, nam periculosa res est, quia in periculo animae. Restitue, inquam, animam meam, corpori scilicet a quo separata fuit in morte, licet a divinitate non fuerit separata: 1 Joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam et cetera. Hoc poterat potentia divinitatis, quae non est alia quam potentia patris: unde ita facit a se quidquid facit, quod tamen habet a patre. Hoc etiam dicat quilibet vir justus, quando est in periculo, vel corporali vel spirituali; quasi dicat, libera me a periculis. Malitia hostium duplex. Primo quantum ad fraudulentiam: unde dicit, a malignitate eorum, quia malitiose contra me procedunt: Joan. 2: vicistis malignum. Item quantum ad crudelitatem, et a leonibus unicam meam, quia anima unica liberatur a leonibus, idest a Daemonibus, vel a tyrannis: Ps. 56: animam meam eripuit de medio catulorum leonum: Eccl. 51: a rugientibus praeparatis ad escam.

[87139] Super Psalmo 34 n. 14 Confitebor. Hic ponit fructum auxilii. Et primo ex parte sua. Secundo ex parte hostium, ibi, non supergaudeant. Tertio ex parte justorum, ibi, exultent. Fructus ex parte liberati est laus Dei; unde dicit, confitebor tibi, et laudabo te, quia liberasti me: Ps. 65: reddam tibi vota mea et cetera. Et si referatur ad Christum, fructus resurrectionis Christi est instructio Ecclesiae, et fides qua Ecclesia confitetur Deum: Rom. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel describitur Ecclesia ex multitudine credentium. Secundo ex virtute eorum. Quantum ad primum dicit, in Ecclesia magna quidem numero et diffusione terrarum: Malach. 1: magnum est nomen meum in gentibus. Item magna constantia et virtute, quia portae Inferni non praevalebunt adversus eam, Matth. 16. Ps. 39: annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna. Quantum ad secundum dicit, in populo gravi laudabo te. Gravitas quandoque sumitur in bono, quandoque in malo; quia similitudinarie est duplex proprietas in corporali gravitate. Una est ponderositatis, quae tendit deorsum; et haec est mala: quia homo dicitur gravis, secundum quod ad terrae ponderositatem et similitudinem tendit: Ps. 4: filii hominum usquequo gravi corde? Isa. 1: populo gravi iniquitate, semini nequam, filii sceleratis. Alia proprietas est stabilitas, quae opponitur levitati, et non commovetur. Levis homo dicitur, qui movetur omni vento, Eph. 4. Qui stabilis in bono est, dicitur gravis: 1 Cor. 10: epistolae graves sunt et fortes. Hieronymus habet, in populo forti laudabo te. Non supergaudeant mihi inimici mei. Hic ponitur fructus ex parte hostium: ubi petit quod eorum exultatio reprimatur. Et primo proponit hunc fructum. Secundo ponit radicem insultationis, ibi, adversantur. Tertio ponit radicis commotionem, ibi, vidisti domine. Dicit ergo, non supergaudeant; quasi dicat, peto restitui; ut non supergaudeant mihi, quasi vincentes me. Et hoc, quia Christo resuscitato eorum gaudium versum est in confusionem. Vel, non supergaudeant mihi, in membris meis, quae non sunt gravia, quia sustentantur per Christum: Mich. 8: non laeteris inimica mea. Qui adversantur. Hic ponit causam insultationis. Causa et radix insultationis est triplex. Ex parte cordis, operis et oris. Ex parte operis, illi supergaudeant qui adversantur inique. Si pro justitia adversarentur et supergauderent, bonum esset et justum; sed quia inique gaudent, indecens est: Psal. 35: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Ex parte cordis est odium indebitum; unde dicit, et qui oderunt me gratis, idest sine causa: Ps. 119: dum loquebar illis, impugnabant me gratis: Joan. 15: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis: Ps. 37: retribuebant mala pro bonis. Item odium similantium, quia cum odio cordis, annuunt oculis. Hoc dupliciter. Uno modo, ad ostendendum palliationem odii, quasi annuentes quod diligerent. Vel annuebant sibi invicem oculis, concitantes se ad malum: Prov. 6: homo apostata vir inutilis. Ex parte oris dupliciter. Primo quantum ad verba fraudulenta. Secundo quantum ad irrisoria. Quantum ad primum dicit, quod in ore. Secundo, quod in corde, in ore verba pacis: unde dicit, quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: Marc. 12: scimus quia verax es: Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. In corde habebant dolos, idest verba dolosa: Hier. 9: sagitta vulnerans eorum lingua, dolum locuta est. Et hoc, in iracundia terrae, dolos cogitabant, idest habentes iram contra me pro terrenis: Joan. 11: ne forte veniant Romani et cetera. Hieronymus habet, in rapina terrae verba irrisoria. Qui irridet aliquem, duo facit: quia hujusmodi verba molestant derisum, et laetificant irridentem; et ideo dicit, dilataverunt super me os suum, quasi, audacter et gaudenter loquuntur malum de alio: Isa. 37: super quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in altitudinem oculos tuos? Dilataverunt super me os suum. Gaudium eorum ostendit cum dicit, euge: interjectio congratulantis: Matth. 25: euge serve bone etc. quasi dicat, sibi ipsis congratulantes de victoria quam videbant se habere de me. Et hoc quia, viderunt oculi mei, scilicet Christi, passionem quam desideraverunt: Matth. 27: vah qui destruis templum Dei et cetera. Thren. 2: haec est dies quam expectabamus, invenimus, vidimus.

[87140] Super Psalmo 34 n. 15 Vidisti. Supra Psalmista posuit radicem insultationis, quae fuit eorum malitia; hic autem removet illam radicem, sive causam, implorans Dei judicium. Circa quod tria proponit. Primo cognitionem necessariam ad judicium praecessisse. Secundo petit judicium, ibi, ne sileas. Tertio judicii effectum, ibi, non dicant. Judex non potest juste ferre sententiam nisi prius instructus de facto. Hoc autem divino judicio non deest, quia videt ea quae aguntur ex utraque parte; unde dicit, vidisti, scilicet eorum malitiam, et meam justitiam: Hebr. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Consequenter petit judicium divinum. Et primo agit de judicii dilatione. Secundo petit processum judicii. Quod judicium differatur, procedit ex duobus, scilicet ex patienti tolerantia defectus iniquorum, et ex hoc quod judex non diligit eum pro quo sententia dari debet, et ex hoc concludit eum. Quantum ad primum dicit, ne sileas, scilicet eorum malitiam, quam vidisti, pertranseundo: Habac. 1: quare respicis contemptorem, et taces conculcante impio justiorem se? Quantum ad secundum dicit, ne discedas a me, quasi non referendo auxilium in necessitate: Osee 9: vae eis cum recessero ab eis.

[87141] Super Psalmo 34 n. 16 Exurge. Hic ponit processum judicii. Tria enim requiruntur in judicio. Primo, quod judex sumat judicandum. Secundo, quod consideret merita causae. Tertio, quod proferat sententiam justam. Quantum ad primum dicit, exurge, idest a torpore, et assume animum judicandi: Psal. 43: exurge, quare obdormis domine? Quantum ad secundum dicit duo, quibus judex intendere debet: scilicet judicium proferendum, et causam super quam debet sententiam ferre; unde dicit, intende judicio meo, idest pro me ferendo: Psalm. 71: Deus, judicium tuum regi da et cetera. Quantum ad secundum dicit, Deus meus et dominus meus in causam meam. Uno modo, in litem, sicut in Hebraeo, in litem meam: Job 29: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Vel, in causam, secundum quod causa idem est quod principium, ex quo sequitur aliud; quasi dicat, intende in causam pro qua ego patior. Et haec est obedientia patris: Phil. 2: factus est obediens usque ad mortem et cetera. Item causa est caritas quam habuit ad nos, propter quam causam patiebatur. Quantum ad tertium dicit, judica me. Una littera habet, secundum justitiam tuam; alia littera habet, judica me secundum justitiam meam. Primum idem est, ac si diceret, judica me secundum legem tuam et justitiam: nam justitia Dei est reddere unicuique secundum merita: et quae non possunt falli et flecti a veritate, Rom. 2. Judicium Dei est secundum veritatem. Secundum justitiam meam, scilicet quam ego sum secutus. Et potest dici quod idem est justitia mea et tua; Dei scilicet justificantis, hominis quasi justificati, quia justitia nostra est ex Deo: Rom. 10: volentes justitiam suam statuere et cetera. Consequenter petit effectum judicii, ut non supergaudeant mihi: et circa hoc duo facit. Primo petit insultationis reprehensionem. Secundo petit eorum confusionem, ibi, erubescant. Exterior exultatio nascitur ex interiori gaudio. Primo ergo petit ut reprimatur eorum gaudium intus. Secundo exterior insultatio. Dicit ergo quantum ad primum, non supergaudeant mihi; quasi dicat: ita judicium tuum reprimat eos, ut non gaudeant super me: Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum, et laetati sunt. Quantum ad secundum dicit, ne dicant in cordibus suis. Insultatio in duobus fit, sicut et gaudium. Gaudium autem vel est de praesentibus bonis, vel de bonis futuris. Similiter insultatio, vel est propter mala jam facta, vel propter fienda. Primo ergo petit removeri insultationem de praeteritis: et ideo dicit, ne dicant in cordibus suis, euge, euge, animae nostrae, idest non congratuletur anima ejus super aliquibus de me, et dicant animae nostrae, devorabimus eum. Aliquando enim aliquis opprimit aliquem non exultatione, sed surreptione ex infirmitate: et hoc patet quod statim poenitet. Sed quando ex malitia opprimit, tunc gaudet se fecisse: et hoc est quod dicit, nec dicant, devorabimus eum, scilicet in futurum: Ps. 56: lingua eorum gladius acutus: Habac. 3: exultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.

[87142] Super Psalmo 34 n. 17 Erubescant. Hic petit eorum confusionem: et petit duo correspondentia duobus praemissis, de quibus fit insultatio: scilicet de factis et fiendis. Primo petit ut confundantur de malis jam factis. Secundo ut confundantur super futuris, ibi, induantur confusione. Primo ergo petit erubescentiam eorum, vel bonam confusionem, vel aeternam: et hoc dicit per modum praenuntiationis vel conformationis ad Deum: Isa. 65: servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Secundo petit eorum diffidentiam sive timorem: unde, et revereantur simul. Vel in bonum, quasi, incipiant Deum timere: nam timor initialis et castus proprie reverentia dicitur; et hic timor inducit in salutem: quia, ut dicitur Eccl. 1, timor domini initium sapientiae. Vel semper sint in timore: Sap. 17: cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata: Job 15: sonitus terroris semper in auribus ejus. Et quare haec eveniunt eis? Quia gloriantur in malis meis. Consequenter petit confusionem de futuro et aliqua petit per alium modum, quia idem est confusio quod erubescentia; et sicut illa possunt accipi in bono et in malo, ita hic confusio et reverentia. Sed quod additur, induantur confusione, aliquid addit. Indumentum enim dicit habitum. Qui ergo simpliciter et in principio timet, non potest dici habere habitum timoris; sed qui firmantur in malo, et desiderant malum: Hier. 17: duplici contritione contere eos. Et quare plus petit modo quod affligantur quam ante? Quia est major culpa, quasi scilicet non sunt contenti his quae fecerunt, sed adhuc maligna cogitant contra me. Sicut Judaei etiam post mortem Christi volebant occultare ejus resurrectionem corrumpendo custodes: Prov. 30: verbum malignum, vanitatem et verba mendacia longe fac a me: Hieronymus habet, qui maligna loquuntur contra me: Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.

[87143] Super Psalmo 34 n. 18 Exultent. Hic est tertius fructus, qui consurgit ex parte divini auxilii: et hic fructus est gaudium sanctorum. Et primo ponit fructum exultationis, dicens, exultent et laetentur. Ponit autem pro fructu sanctorum jucunditatem, quia laetitia dicit latitudinem cordis, unde signat interius gaudium: Ps. 118: dilatasti cor meum. Et haec laetitia est proprie in justis: Ps. 96: lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Exultatio dicit gaudium prorumpens exterius ab interiori; et haec exultatio competit justis: Ps. 32: exultate justi in domino. Et hoc competit rectis; unde dicit, qui volunt justitiam meam, scilicet imitari. Vel si dicatur ex persona David, volunt justitiam meam, idest congaudent bonis meis, sic est gaudium cordis, et ex hoc sequitur exultatio oris: Isa. 51: gaudium et laetitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Et ideo subdit, dicant semper, magnificetur dominus, idest magnificent Deum sancti. Non enim secundum veritatem magnum faciendo, sed nuntiando et praedicando eum magnum: Ps. 33: magnificate dominum mecum et cetera. Eccl. 43: admirabilis magnificentia ejus. Item ibidem: quis magnificabit eum sicut est? Et qui sunt illi qui hoc faciunt? Certe, qui volunt pacem servi ejus, scilicet Christi secundum humanam naturam: quam pacem Christus fecit et dat, quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, Eph. 2: pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, Joan. 14: et in me pacem habetis, Joan. 17. Si autem intelligitur dictum ex persona David, sic est sensus, qui volunt pacem servi ejus, idest illi exultent et laetentur, qui volunt quod servus ejus, scilicet ego, habeam pacem. Sed et lingua mea. Hic ostendit quod etiam ipse est particeps gaudii hujus; quasi dicat, non solum illi qui habent gaudium, sed et ego etiam gaudii sanctorum sum particeps. Et de hoc ponit duo. Primo ponit interiorem meditationem. Secundo ponit interiorem laudem. Dicit ergo quantum ab primum, sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam. Sed contra. Meditari non pertinet ad linguam, sed ad cor. Et est triplex responsio. Uno modo lingua meditatur, idest meditata loquitur: Ps. 48: os meum loquetur sapientiam, scilicet meditatam. Qui est justus, loquitur ex praemeditatione: sic et sapiens. Alio modo est duplex os, sive duplex locutio; scilicet interius, et exterius: Matth. 15: quae procedunt de ore, scilicet cordis, haec sunt quae coinquinant hominem. Et sic accipitur hic lingua, scilicet interior. Tertio modo, sic meditabitur, idest decantabitur, et modulabitur, tota die laudem tuam, idest semper cogitabit quomodo laudet te: Ps. 33: benedicam dominum in omni tempore et cetera.


Super Psalmo 35

[87144] Super Psalmo 35 n. 1 In praecedenti Psalmo Psalmista imploravit Dei auxilium contra persecutiones peccatorum; hic autem describit peccatorum nequitiam. Titulus, in finem servo Dei. Et est novum hoc quod dicit, servo Dei. Ille est fidelis servus, qui bona domini sui non usurpat sibi, et mala sua non retorquet in dominum. Quidam enim sunt, qui peccata sua in Deum retorquent, dicentes quod necessitate peccant: et bona sua sibi vindicant, dicentes quod habent ea ex virtute propria. E contrario facit David: et circa hoc duo facit. Primo facit mentionem de malis quae sunt in nobis ex nobis. Secundo de bonis quae sunt in nobis a Deo, ibi, domine in caelo. Circa primum duo facit. Primo ponit radicem mali. Secundo ponit processum mali ex illa radice, ibi, verba oris. Radix mali est propositum. Primo ergo proponitur malum propositum. Secundo ponit causam, ibi, non est timor. Tertio probat, ibi, quoniam dolose. Sicut dicit philosophus in 3 Ethic., hic aliquis facit injustum, et non injustificat; aliquis facit et injustificat, sed non est injustus: aliquis facit et injustificat, et est injustus. Primum facit ille qui retinet rem alterius quam credit suam. Secundum facit ille qui non secundum habitum, sed ex passione facit injustum, qua passione cessante reddit rem alienam. Tertium facit ille qui ex proposito facit injustum; et ideo dicit, dixit injustus, idest ex proposito deliberavit, ut delinquat in semetipso: quia in ejus potestate est ut proponat peccare, non in fato stellarum: Eccl. 15: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui; sed processus irrefraenatus peccandi est ex eo quod removetur impedimentum peccati. Dicitur autem quod peccatum in spiritum sanctum est, quando ex certa malitia peccatur; et hoc quando removetur impedimentum. Hoc ergo impedimentum removet timor domini: Prov. 16: in timore domini declinatur a malo: Job 15: quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces et cetera. Et ideo dicit, non est timor Dei ante oculos eorum. Timor est in affectu; sed causa timoris est in oculis, ex hoc quod non considerant judicium Dei: Dan. 13: averterunt oculos suos, ne viderent caelum: sed causa est, quoniam dolose egit. Quando aliquis in oculis regis facit aliquid regi odiosum, signum est quod non timet eum; sic peccator quando facit peccatum coram Deo, qui omnia videt, signum est quod non timet Deum, quia in conspectu suo, scilicet Dei, egit dolose, idest fecit dolum: Hebr. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Et dicit, dolose, quia aliud profert extra, aliud simulat: Psal. 5: virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus: Job 36: simulatores et callidi provocant iram Dei. Et ideo, inveniatur iniquitas ejus ad odium, idest talis sit iniquitas ejus quod Deus habeat eam odio. Et hoc est signum quod Deus tales simulatores odit, quia in Evangeliis multum invehitur Deus contra simulatores. Alia littera habet, in conspectu suo, ut videret iniquitatem suam, et odisset. Contingit quod aliquis discutit conscientiam suam ut inveniat iniquitatem suam et odiat. Frequenter in hoc fraudulenter agit, quia non discutit bene, sed gravia leviat, et levia aggravat. Et ideo dicit, dolose egit in conspectu suo, idest in conscientia; quia si fideliter suam odisset iniquitatem, discussisset. Vel secundum eumdem sensum, in conspectu suo, scilicet Dei, idest in sacra Scriptura, quam non attendunt secundum veritatem suam, et spiritus sancti, sed agunt dolose; et hoc ideo, quia non inveniunt iniquitatem. Consequenter ponit processum radicis. Et primo ponit peccata oris. Secundo cordis et operis. Homo committit peccatum ore dupliciter: vel per apertam malitiam, cum aperte mentitur; et hoc est quod dicit, verba oris ejus iniquitas: Job 6: non invenietis in ore meo iniquitatem. Vel per occultam fraudulentiam; et hoc est dolus: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est. In corde peccat quis dupliciter: per contemptum boni, et per studium mali. Contingit, quod aliquis peccat per infirmitatem, aliquis ex ignorantia. Sed quando est ignorantia. Affectata, tunc est grave peccatum: Job 21: scientiam viarum tuarum nolumus. Et ideo dicit, noluit intelligere ut bene ageret, unde voluit intelligere curiosa, et non ut bene operaretur: Hier. 4: sapientes sunt, ut faciant mala: bona facere nescierunt. Item aliquando facit homo peccatum ex studio malitiae; unde dicit, iniquitatem meditatus est in cubili suo, idest in corde suo. Vel in cubili, idest quando stat in secreto: Prov. 24: cogitatio stulti peccatum est et abominatio. Astitit. Hic ponit quod committitur opere. Et primo ponit coadjuvationem ad malum. Secundo, quod non impedit malum. Quantum ad primum dicit, astitit omni viae non bonae, idest vivit et favit omni malae viae, vel malae operationi: Ps. 2: astiterunt reges terrae. Quantum ad secundum dicit, malitiam autem non odivit: Ps. 51: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem et cetera. Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub lingua sua.

[87145] Super Psalmo 35 n. 2 Domine. Hic ostendit quae recepit a Deo. Et primo numerat ipsa bona. Secundo petit ea sibi dari, ibi, praetende. Circa primum duo facit. Primo proponit causam bonorum quae recepit a Deo. Secundo enumerat ipsa bona, ibi, homines et jumenta. Et primo ponit commendationem causae. Secundo proponit profunditatem effectuum, ibi, judicia tua. Quidquid Deus facit in nobis, vel est ex justitia, vel ex misericordia, vel ex veritate. Ex justitia, quando reddit pro meritis. Ex veritate, quando reddit quod promisit. Ex misericordia, quando excedit merita et promissa. Probemus haec tria. Justitia Dei alta est, quia nullus tantum meretur quin Deus plus reddat. Veritas est altior, quia Deus promittit et solvit quae nunquam meruimus, sicut incarnationem, et alia quae pertinent ad mysterium redemptionis. Sed misericordia est altissima: quia ea quae cogitare non possumus, largitur: 1 Cor. 2: oculus non vidit et cetera. Et ideo justitiam comparat montibus, veritatem nubibus, quae altiores sunt, misericordiam caelis, qui sunt super omnia. Dicit, domine, in caelo misericordia tua, quae est causa omnium bonorum meorum est in caelo: Ps. 144: miserationes ejus super omnia et cetera. Isa. 63: miserationum domini recordabor. Et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei. Haec omnia dicuntur secundum effectus, quia secundum essentiam idem sunt. Mystice per haec tria intelliguntur justi, quia in ipsis justis inveniuntur justitia, veritas et misericordia. Justi signantur per caelum propter retributionem et caritatem: Matth. 5: merces vestra copiosa est in caelis. Item in illis maxime relucet misericordia, quia omnino sunt ab omni tribulatione liberati. Nos autem sumus adhuc in calamitatibus. Per nubes intelliguntur doctores: Isa. 5: mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Et in eis relucet veritas quam manifestant. Per montes intelliguntur sancti viri. Et quid sequitur ex omnibus istis? Quod haec judicia sunt abyssus multa, idest incomprehensibilia: Rom. 2: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et cetera.

[87146] Super Psalmo 35 n. 3 Homines. Supra commendavit Psalmista Dei justitiam, veritatem et misericordiam, et judicia, ex quibus nobis bona proveniunt; hic autem enumerat illa bona: et circa hoc duo facit. Primo commemorat bona quae communiter largitur omni creaturae. Secundo bona propria quae confert rationali creaturae, ibi, filii autem hominum. Circa primum duo facit. Primo commemorat quae communiter proveniunt a Deo. Secundo consurgit in admirationem divinae misericordiae, ibi, quemadmodum multiplicasti. Dico ergo, quod misericordia tua est magna, et ex hac salvas homines et jumenta, idest rationales et irrationales creaturas. Vel per homines intelliguntur justi, per jumenta ipsi peccatores, qui temporali salute salvantur a Deo: Matth. 5: pluit super justos et injustos: Ps. 48: homo cum in honore esset non intellexit et cetera. Et haec salus communis est omnibus in duobus: scilicet in salute corporis: Eccl. 30: non est census super censum salutis corporis: et in rerum provisione: 4 Reg. 6: salva me rex. Qui ait, non te salvet dominus. Unde salvare te possum? De arca, an de torculari? Consequenter admiratur divinam misericordiam, ibi, quemadmodum multiplicasti. Scilicet quam multum multiplicasti misericordiam tuam, scilicet quod salvas non solum homines, sed et jumenta. Vel quod est tibi curae non solum de justis, sed etiam de peccatoribus, quantum ad bona temporalia quae in eis multiplicas: Hieronymus habet, quam pretiosa et cetera. Magna est enim misericordia Dei, quod omnes salvat: magna etiam, quia unicuique plus dat quam meruit: Ps. 85: misericordia tua magna est super me.

[87147] Super Psalmo 35 n. 4 Filii autem. Hic ponit bona spiritualia, quae sunt tria: fiducia, spiritualis refectio, et intelligibilis cognitio: et haec respondent gradibus entium. Entium quaedam sunt tantum, quaedam sunt et vivunt, quaedam cum hoc etiam intelligunt; et inter entia rationalis creatura quamdam aeternitatem participat, quia anima rationalis non perit. Et ideo dicit, filii hominum, idest filii Dei Christi: vel filii hominum generaliter omnes homines intelliguntur. Sperabunt in tegmine alarum tuarum. Et loquitur metaphorice. Gallina protegit pullos suos alis ne occidantur; ita ipse Deus spirituali protectione protegit rationalem creaturam ne deficiat specialiter in anima: Matth. 23: quoties volui congregare filios tuos et cetera. Isa. 49: sub tegumento manus suae protexit me. Vel, in tegmine, idest in protectione spirituali. Et sic duae alae sunt doctrina novi et veteris testamenti. Item quae hic inferius vivunt, speciali cibantur refectione. Et primo ponit ipsam refectionem. Secundo ponit ejus causam, ibi, apud te. Refectio spiritualis in duobus consistit: scilicet in donis Dei, et in ejus dulcedine. Quantum ad primum dicit, inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Domus est Ecclesia: 1 Tim. 3: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei. Et haec domus, quae modo est in terris, quandoque transferetur in caelos: Ps. 121: in domum domini laetantes ibimus. In utraque est ubertas donorum Dei; sed in hac Ecclesia est imperfecta, sed in alia est perfectissima abundantia omnium bonorum, et hac satiantur spirituales viri: Psalm. 64: replebimur in bonis domus tuae. Et quod plus est, inebriantur, inquantum supra omnem mensuram meriti desideria implentur: ebrietas enim excessus quidam est: Isa. 64: quod oculus non vidit et cetera. Cant. 5: inebriamini carissimi. Et qui sunt ebrii, non in se sunt, sed extra se. Sic qui repleti sunt spiritualibus charismatibus, tota eorum intentio fertur in Deum: Phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Et non solum donis reficientur, sed etiam dilectione Dei: Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Et ideo dicit quantum ad secundum, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Hic est amor spiritus sancti, qui facit impetum in anima, sicut torrens: Isa. 59: quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit. Et videtur voluptatis, quia voluptatem et dulcedinem in anima facit: Sap. 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus domine in nobis. Et hoc potu potantur boni: 1 Cor. 10: eundem potum spiritualem biberunt. Vel torrente voluptatis tuae, scilicet Dei, quae dicitur torrens: Prov. 18: torrens redundans, fons sapientiae: quia voluntas ejus sic efficax est, ut ei resisti non possit, sic nec torrenti: Rom. 9: voluntati ejus quis resistit? Materia autem talis refectionis est, quia conjunguntur fonti: et sicut qui tenerent os suum ad fontem vini, inebriarentur; sic qui tenent os suum, idest desiderium, ad fontem vitae et dulcedinis, inebriantur: 1 Cor. 2: alius autem ebrius est. Et sic inebriantur, quia apud te est fons vitae. Si referatur ad Christum, sic est sensus, apud te etc. idest tu es fons vitae. Si autem referatur ad patrem, sic est sensus, apud te est fons vitae, idest verbum tuum vivificans omnia. Est apud te. Jo. 1: verbum erat apud Deum: Hier. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae et cetera. Qui vere est fons vitae, idest spiritualium bonorum, ex quibus omnia vivificantur. Secundum est cognitio intelligibilis, quam homines, sive rationales creaturae participant. Ideo dicit.

[87148] Super Psalmo 35 n. 5 Et in lumine. Duo sunt privilegia rationalis creaturae. Unum, quod rationalis creatura videt in lumine Dei, et quia alia animalia non vident in lumine Dei, ideo dicit, in lumine tuo. Non intelligitur de lumine creato a Deo, quia sic intelligitur illud quod dicitur Gen. 1: fiat lux. Sed in lumine tuo, quo scilicet tu luces, quod est similitudo substantiae tuae. Istud lumen non participant animalia bruta; sed rationalis creatura primo participat illud in cognitione naturali: nihil enim est aliud ratio naturalis hominis, nisi refulgentia divinae claritatis in anima: propter quam claritatem est ad imaginem Dei: Psalm. 4: signatum est super nos lumen vultus tui domine. Secundum est lumen gratiae; Eph. 5: exurge qui dormis et cetera. Tertium est lumen gloriae: Isa. 60: surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum et cetera. Vel, in lumine tuo, idest in Christo, qui est lumen de lumine: et sic est lumen quod est verus Deus. Est ergo lumen Christus, inquantum procedit a patre: est fons vitae, inquantum est principium spiritus vivificantis. Aliud privilegium est, quia sola creatura rationalis videt hoc lumen: unde dicit, videbimus lumen. Hoc lumen vel est veritas creata, idest Christus, secundum quod homo; vel est veritas increata, qua aliqua vera cognoscimus. Lumen enim spirituale veritas est: quia sicut per lumen aliquid cognoscitur inquantum lucidum; ita cognoscitur, inquantum est verum. Animalia bruta bene cognoscunt aliqua vera, puta hoc dulce: sed non veritatem hujus propositionis hoc est verum: quia hoc consistit in adaequatione hujus intellectus ad rem, quod non possunt facere bruta. Ergo bruta non habent lumen creatum. Similiter nec lumen increatum, quia solus homo factus est ad videndum Deum per fidem et per spem: et sicut nunc videmus per fidem in lumine, sic videbimus eum in specie, quando erimus in patria.

[87149] Super Psalmo 35 n. 6 Praetende misericordiam. Hic convertit se ad orationem, et petit misericordiam Dei. Et primo petit petitionem quantum ad alios. Secundo quantum ad se, ibi, non veniat mihi. Duo petit, secundum duo genera hominum, qui conversantur in domo domini: quidam enim cognoscunt Deum per fidem; quidam etiam justificati inhaerent ei. Qui ergo non cognoscunt Deum, non sunt in ejus domo; sed qui habent fidem, possunt subjacere peccato, et ideo petit eis misericordiam: ideo dicit, o domine scientibus te, per fidem scilicet, et vocat cognitionem scientiam propter certam inhaesionem: his praetende, idest amplia, extende ad eos misericordiam tuam miserando peccatis eorum: Isa. 27: non est populus sapiens: Jer. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Sed, his qui recto sunt corde, idest qui habent rectum cor et sunt confirmati tibi per caritatem, praetende eis, idest amplia justitiam, idest coronam quam meruerunt, quia isti jam merentur coronam: 2 Tim. 4: in reliquo reposita est mihi corona justitiae et cetera. Et ideo petit eis justa. Pro se duo petit. Primo petit conservari a peccato, et hoc, removendo duas causas peccati. Una est interior: et haec est superbia, quae est initium omnis peccati; unde dicit: non veniat mihi pes superbiae, idest affectus superbiendi removeatur a me; Eccl. 23: extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Alia causa est exterior, quando incitatur ab aliquo ad peccandum: Ps. 18: et ab alienis parce servo tuo. Et ideo dicit, manus peccatoris non moveat me, idest inductiones et promissiones et blandimenta non inducant me ad peccandum.

[87150] Super Psalmo 35 n. 7 Ibi ceciderunt. Hic ponitur petitionis ratio: et est duplex. Primo, quia ex hoc pede est casus: sicut quando quis cadit propter pedem quem habet malum: et ideo dicit, ibi, idest in pede superbiae. Ceciderunt. Ecce initium omnis peccati superbia, Eccl. 10. Homo enim ex hoc peccat, pro eo quod non continetur sub regula legis divinae. Sed ex superbia exit arrogantia: 1 Cor. 10: qui se existimat stare, idest per superbiam, videat ne cadat. Et dicit, qui operantur, non qui operati sunt, quia aliquis aliquando ex infirmitate peccat, vel ignorantia, et iste non permanet; sed qui peccat ex superbia, hic persistit: quia Prov. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Item alia causa est alieni impulsus; unde dicit, expulsi sunt, idest impulsi dum inaniter se efferunt, sicut Lucifer de caelo, et homo per superbiam de Paradiso expulsi sunt. Nec potuerunt stare: Job 18: expellet eum de luce in tenebras et cetera. Sed humilitas facit stare: Ps. 121: stantes erant pedes nostri et cetera.


Super Psalmo 36

[87151] Super Psalmo 36 n. 1 Supra petivit Psalmista divinum auxilium contra peccatores, et ostendit malitiam eorum; hic autem docet contemnendam esse eorum felicitatem. Titulus non est novus. Intentio autem Psalmi hujus est ostendere, quod non reputentur prosperitates impiorum. Circa quod Psalmista tria facit. Primo enim praemittit intentionem Psalmi. Secundo ponit rationes in generali, ibi, quoniam tamquam fenum. Tertio explicat in speciali, ibi, noli aemulari in eo. Circa primum duo facit. Primo enim removet a bonis malorum aemulationem. Secundo zelum, neque zelaveris. Dicit ergo, noli aemulari. Hic ponit unum ex parte peccatorum per modum designationis. Et ex hoc ponit malignantes et facientes iniquitatem. Aliud ponit ex parte bonorum per modum prohibitionis, et ponit duo: scilicet, noli aemulari, et neque zelaveris. Peccatores autem designat primo, quantum ad pravam ipsorum intentionem, quia malignantes: malignitas enim pertinet ad cor; unde dicitur malignus quasi malus ignis, quando scilicet aliquis facit ex prava intentione aliquid, illud est malignum consilium. Secundo quantum ad pravitatis executionem; unde dicit, facientes iniquitatem; sed justo cuilibet dicit, noli aemulari et cetera. Secundum philosophum, in 2 Ethicorum, quatuor ad idem genus spectant: scilicet misericordia, invidia, zelus, et Nemesis: et haec omnia important tristitiam de eventibus aliorum; sed misericordia et invidia de his quae eveniunt bonis, alia vero duo de his quae eveniunt malis. Invidia enim est tristitia de prosperitate bonorum, sed misericordia est tristitia de miseria bonorum. Zelus proprie est, quando quis tristatur de bono alterius; non ex eo quod ipse bonum habet, sed ex eo quod ipse non habet. Nemesis est tristitia de bonis quae indignis eveniunt. Sed quia loquitur hic de malis, non facit mentionem de duobus primis. Advertendum est autem hic, quod si aliquis indignetur sive aemuletur de prosperitate malorum, non vituperatur secundum philosophos, qui tractaverunt de prosperitate civili, in qua possunt aliqua videri magna, secundum se considerata, non respicientibus ad aeterna. Si vero ad spiritualia comparentur, cum nullum temporale quantumcumque magnum possit spiritualibus comparari, in talibus aemulatio locum non habet; et ideo non sunt aemulandi mali de hujusmodi bonis sibi provenientibus. Unde theologi attendentes divinam providentiam in his bonis quae indistincte bonis et malis, dignis et indignis proveniunt, non tristantur quando indignis adveniunt. Considerant enim quod justa Dei ordinatione disponuntur, vel ad eorum correctionem, vel ad eorum damnationem: et quod hujusmodi bona sunt quasi nihil in comparatione ad futura quae servantur bonis. Et ideo hujusmodi tristitia prohibetur; unde dicit, noli aemulari, idest indignari, in malignantibus, pro eo quod florent. Prov. 3: ne aemuleris hominem injustum et cetera. Item neque zelaveris facientes iniquitatem; quasi dicat: ne tristeris si non habes quae habent illi; quia reservantur tibi meliora. Eccl. 9: non zeles gloriam peccatoris. Non enim scis et cetera. Quoniam tamquam fenum. Hic ponit rationes in generali. Et primo, quare non est aemulandum; secundo, quare non zelandum. Spera in domino. Dicit ergo, quoniam tamquam fenum; quasi dicat, non est aemulandum in malignantibus, quia id parum est, et transitorium. Et ideo dicit, tamquam fenum velociter arescent et cetera. Ponit enim exemplum de rebus quae florent et fructificant, et cito decidunt: sic est de homine, qui floret, viret, et cito decidit. Ps. 89: mane sicut herba transeat et cetera. Et haec duae similitudines pro eodem ponuntur ad majorem, scilicet manifestationem. Vel aliter, duo sunt in homine, quae magna esse videntur. Primum est decor, quando videntur homine vivere in gaudiis. Sap. 2: nullum sit pratum et cetera. Et ideo dicit, tamquam fenum. Vel aliter, quia decor gaudii cito deficit. Job 20: gaudium hypocritae ad instar puncti. Psal. 128: fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit. Isa. 40: omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Secundum est celsitudo saecularis potestatis designata per herbas olerum, quae crescunt, et tamen totum transit. Et ideo dicit, tamquam olera. Vel per fenum intelliguntur majores, per herbam vero minores. Non ergo indignandum est de bonis eorum. Item non est zelandum super facientes iniquitatem, quia tibi promittuntur majora. Et hoc ostendit cum dicit.

[87152] Super Psalmo 36 n. 2 Spera in domino. Et quia prosperitas temporalis in tribus consistit, scilicet in divitiis, voluptatibus, et honoribus: Joan. 2: omne quod est in mundo etc.: ideo, secundum quod etiam prosperitas spiritualis in tribus consistit, tria facit. Primo enim ponuntur divitiae; secundo voluptates, ibi, delectare; tertio gloria, ibi, educet, quas promittit Deus sperantibus in se. Circa primum tria facit. Primo ostendit modum acquirendi spirituales divitias; secundo ubi sunt quaerendae, ibi, et inhabita terram; tertio promittit illas abundanter, ibi, et pasceris. Circa primum duo facit, secundum quod in acquisitione duo exiguntur. Primo enim proponitur finis; secundo ponitur conatus ad finem, ibi, et fac bonitatem. Dicit ergo, spera in domino, idest spera te habiturum bona domini, idest ipsum dominum. Ps. 15: dominus pars hereditatis meae et cetera. 1 Pet. 1: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis in hereditatem incorruptibilem et cetera. Et hic est finis intentus. Vel, spera in domino, idest de Deo, scilicet de auxilio domini. Eccl. 2: qui timetis Deum et cetera. Secundo dicit quod conetur ad acquirendum finem bona operando; et ideo subjungit, et fac bonitatem, idest omnia opera virtutum. Ps. 33: declina a malo, et fac bonum. Deinde cum dicit, et inhabita terram, ostendit ubi quaerendae sunt istae divitiae. Hoc non potest intelligi de materiali terra, quia etiam injusti inhabitant eam; sed exponitur de quadruplici terra; et primo de terra viventium quae est gloriae. Psalm. 26: credo videre bona domini in terra viventium, quam inhabites per desiderium. Phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Item de anima tua. Luc. 8: quod autem cecidit in terram bonam etc. et hanc inhabites semper ad conscientiam revertendo. Sap. 8: intrans in domum meam conquiescam cum illa. Tertia terra est Ecclesia militans. Ps. 64: visitasti terram et inebriasti eam etc. et hanc inhabites per confessionem fidei, non recedendo ab Ecclesia. Quarta terra est propriae carnis. Gen. 3: spinas et tribulos germinabit tibi, et hanc inhabites extirpando vitia et inserendo virtutes. Consequenter ostendit quod abundanter hae divitiae tribuentur, cum dicit, et pasceris in divitiis ejus. Vel caelestis patriae, vel Ecclesiae, vel jucunditatis, vel abstinentiae carnis. Hieronymus habet, peregrinare in terra, et pascere fide, idest sis sicut peregrinus non reputando terrena, et pascere fide, per fidem possidendo invisibilia. Secundum est voluptas spiritualis, quae promittitur cum dicit.

[87153] Super Psalmo 36 n. 3 Delectare. Et circa hoc duo facit, secundum quod hic delectationis laetitia consistit in duobus: scilicet in consequendo desiderium, et implendo suum propositum: secunda est ibi, revela. Dicit ergo de primo, delectare et cetera. Prov. 13: desiderium si compleatur delectat animam. Si Deo inhaeres, impletur desiderium tuum. Sed quia ad hoc requiritur ut sit justum desiderium, non enim est Deus auctor injustitiae; ideo primo ponit radicem justi desiderii, scilicet quod homo delectetur in Deo per amorem; unde ait, delectare in domino, idest totus amor tuus sit in Deo. Philip. 4: gaudete in domino semper. In Graeco habetur, delitiare: quasi dicat: non sis contentus de necessariis ad salutem, sed quaere superabundantias exquisitas, sicut deliciosi homines non sunt contenti communibus cibis. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis affluens. Et tunc, dabit tibi petitiones cordis tui: non dicit carnis: petitiones enim cordis secundum Origenem sunt quae cor desiderat: verbi gratia, secundum eum, si oculus posset petere, desideraret pulchros colores, auditus autem dulces sonos: sic cordis objectum, cum sit veritas et justitia, haec desiderantur ab eo. Et haec, inquit, dabit tibi. Matth. 7: petite et dabitur vobis. Vel, cordis, ait, idest, quando erunt cordis, Deus exaudiet antequam clamet. Isa. 65: antequam clament, ego exaudiam. De secundo dicit, revela et cetera. Cum enim impletur propositum alicujus, tunc gaudet. Ad quod implendum duo sunt praenecessaria. Primo, quod recurrat ad Deum. Secundo quod fiduciam habeat de eo: et sic tertio impletur. Dicit ergo, revela domino viam tuam, scilicet propositum tuum, quantum ad primum. Sed nonne scit Deus, qui scit cogitationes hominum? Psalmista loquitur per similitudinem, revela domino etc., idest recurre ad ipsum pro impletione tui propositi, et hoc in oratione. Psal. 118: vias meas annuntiavi tibi et cetera. Quodlibet enim negotium debet incipere ab oratione, sicut etiam Plato dicit, et Scipio faciebat. Sed petitioni tuae addas spem; et ideo dicit, spera in eo, quantum ad secundum. Et sic tertio implebitur petitio tua. Et hoc est quod subdit, et ipse faciet, idest implebit vias tuas. Vel aliter, revela domino viam tuam, idest peccata tua. Job 13: vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus. Et ideo bene dicit: spera in eo, scilicet veniam peccatorum, et ipse faciet, idest remittet tibi peccata tua. Tertium quod promittit est gloria, cum dicit.

[87154] Super Psalmo 36 n. 4 Et. Ubi primo promittit gloriam; secundo ostendit quomodo perveniatur ad illam, ibi, subditus esto domino. Circa primum duo facit. Primo enim promittit gloriam quam consequitur. Secundo ostendit modum consecutionis, ibi, et judicium. Dicit ergo, et educet et cetera. Sancti suam justitiam occultant. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Sed nihil occultum est quod non reveletur. Luc. 12. Unde Deus revelat vel hic, vel in futuro; et ideo dicit, educet, idest extra ducet. Job 28: profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Secundum originem simile est, sicut si aliquis habens fidelem servum quem manumittere intendit, gloriatur in eo. Isa. 49: servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor. Et hoc erit in judicio: unde sequitur, et judicium tuum tamquam meridiem, idest judicium quo judicaberis non habebit tenebras. Duo autem requiruntur volenti pervenire ad gloriam quae promittitur. Primum est humilitas. Job 22: qui humiliatus fuerit, erit in gloria: unde dicit, subditus esto domino: 2 Mach. 9: justum est subditum esse domino et mortalem et cetera. Secundum est oratio per quam pervenitur ad Deum, qui est gloria nostrae beatitudinis; et ideo subdit, et ora eum. Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua.

[87155] Super Psalmo 36 n. 5 Noli aemulari. Supra posuit duas rationes quare non est aemulandum neque zelandum super peccatores: et erat una ex parte peccatorum quorum felicitas brevis est; alia vero ex parte bonorum, quia meliora sunt eis promissa: hic autem explicat in speciali. Et primo quid sit circa primum; secundo quid circa excellentiam justorum: tamen utrumque mixtum, ibi, melius est modicum. Circa primum duo facit. Primo reiterat sententiam et exponit cujus rationem assignare intendit; secundo assignat rationem, ibi, desine ab ira. Dicit ergo, noli aemulari in eo. Hic repetit scientiam quam supra posuit, et exponit quod dixerat, noli aemulari in malignantibus. Posset autem quis quaerere quid in eis prohibet aemulandum. Dico quod temporalis prosperitas est illa: et ideo dicit, noli aemulari, idest indignari, in eo qui prosperatur in via sua et cetera. Quod potest intelligi conjunctim sic, noli aemulari etc. quasi dicat: qui facit injustitiam, prosperatur, de quo etiam justi aemulantur. Psal. 72: zelavi super iniquos et cetera. Item potest legi divisim: et sic sunt duae rationes quare indignetur contra eos. Una, quia omnia eis ad votum succedunt; et ideo dicit, in eo qui prosperatur, idest si vides eos prosperari. Prov. 1: prosperitas stultorum perdet eos. Item si vides quod invalescant super justos, noli indignari. Sic dicebat Baruch 4: animaequior esto populus Dei, memorabilis Israel. Nocentes peribunt qui te vexaverunt; et qui gratulati sunt in tua ruina punientur. Et ideo dicit, et in homine faciente injustitias.

[87156] Super Psalmo 36 n. 6 Deinde cum dicit, desine, assignat rationem praedictae admonitionis, et hanc duplicem. Unam ex parte ejus cui fit monitio: aliam ex parte peccatorum ibi, adhuc pusillum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit periculum praesens, si non acquiescat monitioni; secundo periculum futurum, ibi, noli aemulari ut maligneris. Ubi primo ponit periculum culpae; secundo poenae, ibi, quoniam qui malignantur. Circa periculum poenae duo facit. Primo enim ponit delinquentium poenam; secundo praemium sustinentium, ibi, sustinentes autem dominum. Dicit ergo, desine ab ira. Ecce praesens periculum, quia indignatio est ira, et ipsa ira est mala. Eph. 4: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Et ideo dicit: deside ab ira: Jac. 1: ira viri justitiam Dei non operatur. Et derelinque furorem. Ira et furor idem sunt; sed differunt secundum magis et minus: quia furor nihil aliud est quam ira accensa: Prov. 27: impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Ergo, desine ab ira, in corde, et derelinque furorem, in opere. Noli aemulari ut maligneris. Ecce futurum periculum culpae. Quando enim aliquis indignatur propter prosperitatem aliorum, declinat aliquando a justitia; et ideo dicit. Noli aemulari ut maligneris, idest ne forte inducat te in injustitiam: Malach. 3: vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus? Quoniam qui malignantur. Ecce periculum poenae futurum. Nota, quod omnes peccatores malignantur. Quando enim peccat quis vel ex infirmitate, vel ex ignorantia, non malignatur; sed quando ex electione peccat, tunc malignatur. Primi de facili corriguntur, sed tertii difficile: Eccl. 1: perversi difficile corriguntur. Et ideo dicit, exterminabuntur, idest extra fines ponentur, scilicet justitiae et boni: Job 18: expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum: sic exterminabuntur qui malignantur: sed, sustinentes dominum, idest qui non sic indignantur ut malignentur, sed expectant in futurum, ipsi hereditabunt terram, scilicet viventium: possidebunt enim eam hereditario jure, sicut heredes: Rom. 8: si autem filii, et heredes. Illa autem caelestis patria dicitur terra, propter stabilitatem: Eccl. 1: terra in aeternum stat. Et, ut dicit Augustinus, sicut terra nostra se habet ad caelum, ita superior vita beatorum se habet ad caelum superius, scilicet ad Deum, a quo illuminatur et fecundatur: Apoc. 25: claritas Dei illuminabit eam.

[87157] Super Psalmo 36 n. 7 Deinde cum dicit et, assignat rationem ex parte malorum: et circa hoc duo facit. Dixerat enim, noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Primo ergo rationem assignat, quod non est aemulandum eorum prosperitati. Secundo, quod non eorum injustitiae, ibi, observabit peccator. Circa primum duo facit. Proponit enim primo periculum imminens malis. Secundo fructum justorum, ibi, mansueti, quia oppositum per opposita melius innotescit. Circa primum duo facit. Primo enim denunciat destructionem eorum, quantum ad seipsos. Secundo quantum ad locum ipsorum, ibi, et quaeres. Dicit ergo quantum ad seipsos, adhuc pusillum, et non erit peccator. Si non erit; ergo non patietur poenas aeternas. Respondeo. Non erit in gloria in qua nunc est, sed in Inferno: Job 7: qui descendit ad Inferos non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque eum cognoscet amplius locus ejus, quoniam est pusillum. Contingit quidem quod peccatores dejiciuntur in brevi: Eccl. 10: omnis potentatus vita brevis. Sed si etiam toto tempore vitae suae sint in prosperitate, adhuc illud tempus comparatum aeternitati nihil est et pusillum: Aggaei 2: adhuc unum modicum est, et ego movebo caelum et terram. Quantum ad locum vero dicit, et quaeres locum ejus, et non invenies. Tripliciter exponitur hic locus. Primo namque locus, idest opportunitas. Dicitur enim de aliquo quod habet locum quando posset alicubi habere opportunitatem. Peccator autem habet locum in isto mundo: quia est opportunus ad minus ad exercitium justorum. Sed quando hoc exercitium cessabit, tunc non habebit locum; et ideo tolletur a justis. Secundo quia aliquando non desinit aliquis peccare, et tamen remanet locus ejus. Sed finaliter etiam locus ejus non remanebit, nec invenietur. Ubi modo rex Assyriorum? Ubi Nero? Et finaliter omnia regna mundi evacuabuntur: 1 Cor. 15: demum finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Tertio, secundum Origenem, locus peccatoris est illud in quo quiescit, ubi sunt temporalia et terrena. Ergo locus ejus est iste mundus. Sed hic transibit: Luc. 21: caelum et terra transibunt et cetera. Et ideo si in eis ponimus locum nostrum, non transibit.

[87158] Super Psalmo 36 n. 8 Deinde cum dicit, mansueti, ponit fructum justorum. Hic autem est duplex. Unde primo ponit fructum divitiarum. Secundo voluptatum, ibi, et delectabuntur. Hoc enim homines in isto mundo desiderant, et utrumque promittitur justis. Dicit ergo, mansueti et cetera. Per mansuetos signat justos: illi enim sunt justi, qui possident cor suum in puritate. Et quia nihil ita trahit hominem extra se sicut ira, et mansuetudo temperat eam; ideo vocat justos mansuetos. Hieronymus dicit, mites: Matth. 5: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, idest dabitur eis in possessionem terra viventium. Augustinus contra Valentinum dicit, quod Christus nihil accepit de veteri testamento quantum ad promissiones: quod patet Matth. 5. In veteri autem testamento promittebantur temporalia et terrena. Ad litteram. Mansueti autem inhabitant terram istam, quia illi infestantur qui alios infestant. Sed mansueti nullos infestant. Non debent ergo ab aliis merito infestari. Sed tamen specialiter hereditabunt illam terram viventium, sicut jam dictum est. Secundo ponuntur eorum deliciae, cum dicit, et delectabuntur in multitudine pacis. Haec enim pax est valde delectabilis. Dicit autem, in multitudine, quia ibi est multiplex pax; hic vero sunt bella. Quoddam est enim ad homines; sed hoc non erit ibi, quia omnes erunt in unum pacifici: Isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis et cetera. Item hic est bellum contra carnem, quae concupiscit adversus spiritum: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur etc. sed tunc habebunt pacem ad invicem: Job 5: sciens, quod pacem habeat tabernaculum tuum. Item voluntas contra se est divisa per diversa desideria; tunc autem non erit divisa, sed unita in domino: Psal. 75: in pace factus est locus ejus. Item hic est bellum ad Deum propter peccata: Isa. 59: peccata sive iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum; sed illic omnes habebunt pacem cum illo: Job 22: acquiesce ei, et habeto pacem cum eo et cetera.

[87159] Super Psalmo 36 n. 9 Observabit. Supra posuit unam rationem, quare non debent viri Dei indignari super peccatorem, quia scilicet ejus prosperitas non est stabilis; hic ponit aliam, quia scilicet peccatores non possunt nocere justis: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum malignitatem, quam in corde cogitant contra justos. Secundo eorum conatum exteriorem, ibi, gladium evaginaverunt. Circa primum duo facit, secundum quod interior eorum malitia est duplex. Primo enim ostendit quod mali insidiantur bonis. Secundo, quod turbantur contra eos, ibi, et stridebit. Dicit ergo. Observabit peccator justum, si aliquid forte possit habere contra eum: Luc. 14: ipsi autem observabant eum. Sic peccatores observant bonos insidiando eis, et sancta eorum studia pervertendo. Ecclesiae enim bona in mala convertentes insidiantur et cetera. Sed contra hoc dicitur Prov. 24: ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi et cetera. Secundo turbantur contra justum. Dicunt enim, Sap. 2: quoniam dissimilis est aliis vita illius et cetera. Unde, stridebit super eum dentibus suis, scilicet commovebuntur ad iram. Loquitur ad modum aprorum: Ps. 111: peccator videbit, et irascetur: Act. 7: stridebant dentibus in eum.

[87160] Super Psalmo 36 n. 10 Deinde eum dicit, dominus autem, ostendit, quod haec eorum malitia non habet effectum intentum, quia irridentur a Deo: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit irrisionem. Secundo ejus rationem, ibi, quoniam prospicit. Dicit ergo, dominus irridebit eum, idest facit eum vel considerat irrisibilem. Et ratio est, quia dominus vidit eum attentare magna, et tamen scit quod statim debet mori; et ideo subdit, quoniam prospicit quod veniet dies ejus, scilicet in promptu; et hoc est ei debitus dies, scilicet condemnationis: Job 21: in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. De hac die dicit hic. Non ergo turbari debetis contra eos, dicit Psalmista, quia non possunt praevalere contra vos.

[87161] Super Psalmo 36 n. 11 Consequenter cum dicit, gladium, addit de conatu malorum exteriori: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit eorum conatum. Secundo finem intentum, ibi, ut decipiat. Tertio conatus hujus eventum, ibi, gladius eorum. Circa primum duo facit, secundum quod est duplex conatus eorum contra bonos. Primo enim ostendit conatum eorum per apertam persecutionem. Secundo per fraudulentam calumniam, ibi, intenderunt arcum. Dicit ergo quantum ad primum, gladium evaginaverunt peccatores. Per gladium intelligitur omnis aperta facti persecutio: Luc. 22: si percutimus in gladio? Persecutio etiam verbi dicitur gladius: Ps. 56: lingua eorum gladius acutus. Et hic gladius est gladius Diaboli, qui per linguam hominis multos interficit. Hic autem gladius est in vagina, quamdiu est in corde; sed quando profertur, est sicut jam evaginatus. Cavendum est ergo primum ut non habeamus eum. Secundo, et si haberetur, non evaginemus eum. Quia si tenetur in vagina, primo contrahit rubiginem, tandem tamen consumitur et tepescit odium et voluntas injuriandi. Quantum ad secundum dicit, intenderunt arcum suum. Arcus a longinquo percutit, et non videtur trahens cum eo, sicut videtur percutiens cum gladio: et ideo arcus signat persecutionem dolosam. Consequenter ostendit quid intendunt, cum dicit, ut decipiat. Circa quod duo facit, secundum quod duo intendunt. Primo enim intendunt decipere. Secundo occidere, ibi, ut trucident. Dicit ergo, ut decipiant et cetera. Decipere est per actum dolosum: Job 12: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Sed, pauperem et inopem. Pauper est qui parum habet: inops est qui eget ope. Vel secundum Glossam: pauper est qui sibi non sufficit; inops vero, qui non sustentatur alterius ope. Et hoc dicit, quia tales non habent subvenientem. Occisio designatur per gladium, vel corporaliter vel spiritualiter: Hebr. 11: in occisione gladii mortui sunt. Eventus autem conatus eorum est, quia revertetur in caput suum. Et primo ostendit quantum ad gladium, dicens, gladius eorum et cetera. Tu eximis gladium contra alium, et forte non percutis eum, quia forte ei nocere non potes; tamen ex ipso spiritualiter tu es percussus: Prov. 1: ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur et cetera. Secundo quantum ad arcum; unde dicit, et arcus eorum confringatur: Ps. 75: ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum. Hoc autem erit quando destruetur dolositas eorum ne implere possint quod coeperunt: Job 5: qui dissipat cogitationes malignorum ne possint et cetera.

[87162] Super Psalmo 36 n. 12 Melius. Supra Psalmista assignavit rationem quare non debemus aemulari malos et prosperitatem eorum, ex dejectione eorum sumptam; hic autem assignat sumptam ex parte justorum. Et primo ostendit dignitatem justorum. Secundo subjungit monitionem ad sectandam justitiam, ibi, expecta. Circa primum duo facit. Primo proponit intentum. Secundo manifestat propositum, ibi, quoniam brachia. Dicit ergo, melius est modicum et cetera. Intentio ejus est probare quod bona justorum praeeminent bonis peccatorum. Et sic minus habentes non aemulantur plus habentes; unde dicit, melius etc. quasi dicat: contingit justum parum habere et peccatorem satis. Sed quid melius? Respondet, quod parum justi: Prov. 16: melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. Cujus ratio est, quia quae rationem boni habent, ex hoc solum habent, quod utilia sunt ad finem, et non propter aliud: intantum enim bona sunt inquantum utilia; postquam autem incipiunt esse nociva, non sunt bona; sicut est de medicina, si plus quam ad sanitatem sit necessaria, accipias, jam non est bona. Res autem mundi bonae sunt, inquantum instrumentaliter deserviunt ad virtutem. Quando ergo habes tantum de eis quod sufficiunt ad virtutem, bonae sunt; si autem a virtute abducuntur, sunt malae: et ideo melius est parum habere de eis cum justitia, quia hoc est bonum, quam multum cum injustitia, quia hoc est malum. Et hoc etiam intelligendum est de omnibus aliis divitiis spiritualibus, scilicet parum de sapientia cum justitia, et sic de aliis.

[87163] Super Psalmo 36 n. 13 Deinde cum dicit, quoniam, probat quod melius est. Cujus triplex est ratio. Primo ex parte diuturnitatis. Secundo utilitatis, ibi, mutuabitur. Tertio virtutis, ibi, os justi. Circa primum duo facit. Primo enim proponit contritionem malorum. Secundo firmitatem bonorum. Dicit ergo, quoniam brachia etc.: quasi dicat: ideo bona justorum pauca sunt meliora quam impiorum multa, quia sunt stabilia, illa vero non. Et hoc est quod dicit, quoniam brachia. Nomina membrorum corporalium designant virtutes, seu actus eorum membrorum. Nomine ergo brachii designatur virtus hominis operativa: unde, brachia peccatorum conterentur, idest virtus operativa ipsorum destruetur: Job 38: brachium excelsum confringetur. Sed hoc brachium conteritur quandoque a Deo, quandoque a Diabolo, quandoque simul ab utroque. A Deo conteritur, quando intendit nocere justis, et impeditur in suo proposito: Job 5: dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod ceperant. A Diabolo vero, quando homo proponit facere bonum, et impeditur a Satana: 1 Thes. 2: voluimus venire ad vos, sed impedivit nos Satanas: sicut cum quis proponit facere eleemosynam, et retrahitur a cupiditate. Ab utroque autem simul, a Deo quidem per auctoritatem ad probandum, a Diabolo vero per executionem: Job 1 et 2 cap. Secundo cum subdit, confirmat autem etc., ostendit quod justi sunt diuturni, et firmi, et stabiles. Dicit ergo, confirmat autem justos dominus. Licet justitia sit virtus et firmitas animi, tamen non inest homini a seipso: unde 1 Cor. 1: non glorietur omnis caro in conspectu ejus; ex ipso autem vos estis in Christo Jesu etc. usque in domino glorietur. Homo enim in se factus est infirmus: Ps. 6: miserere mei Deus, quoniam infirmus sum. Et ideo indiget confortari ab aliquo, maxime a Deo, a quo quidem confirmatur, quandoque in temporalibus, inquantum expedit justo ad salutem; sed in spiritualibus semper, et hoc interiori gratia. Item bonis verbis. Item bonis exemplis. De primo Rom. 1: gratiae spiritualis ad confirmandos vos. 2 Thess. 2: in gratia exhortetur corda vestra, et confirmet et cetera. Ps. 10: spiritu principali confirmat me. De secundo Psal. 118: confirma me in verbis tuis: Act. 15: verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt eos. De tertio Luc. 22: conversus confirma fratres tuos: 1 Pet. 2: Christus passus est pro nobis et cetera. Et 4: Christo igitur in carne passo et cetera. Unde in 5: ipse perficiet confirmabit et cetera. Confirmatur per exemplum crucis de qua dicitur (ab Augustino Enar. in hunc Psalm. Ser. 2, n. 4), crux enim finita est in poena, sed manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum. Qui tamen dedit honorem suis poenis, quid faciet fidelibus suis?

[87164] Super Psalmo 36 n. 14 Consequenter cum dicit, novit dominus, manifestat propositum. Et primo dicit de stabilitate justorum. Secundo de contritione injustorum, ibi, quia peccatores. Justi autem dupliciter confirmantur a Deo: quia primo bona eorum stabiliuntur; secundo a malis curantur, ibi, non confundentur. Sed duplex est bonum, scilicet bonum viae et bonum finis: et in utroque justi stabiliuntur. Quantum ad primum dicit, novit dominus. Quantum ad secundum dicit, et hereditas. Dicit ergo, novit dominus: Heb. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Sed praecipue quod sibi affinis et familiaris fuerit: 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus; et eos quos approbat: et sic dicitur hic, novit dominus, idest approbat, dies immaculatorum. Sed Job 15, dicitur: quis est homo ut immaculatus sit, et ut justus et cetera. Respondeo dicendum, quod verum est quod ex se nullus est immaculatus, si macula intelligatur peccatum mortale; sed tamen per gratiam, sic. Si vero macula intelligatur originale peccatum, sic nullus est immaculatus. Dies isti tripliciter possunt intelligi. Quia primo dies praesentis vitae; et licet sint communes bonis et malis, tamen boni eis bene utuntur: Gen. 25: mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum. Impii autem male utuntur eis: Psal. 54: viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Et quia dies justorum sunt pleni et ideo approbati, illorum vero dimidiati, et ideo non approbantur. Item et isti sunt mali et pauci, tamen Deus novit eos. Alii opera virtutum: Rom. 13: sicut in die honeste ambulemus: et isti sunt approbati a Deo. Alii dies aeternitatis et justitiae: et isti sunt dies justorum, sed soli Deo noti: Isa. 64: oculus non vidit absque te, quae praeparasti expectantibus te. Bonum vero finis ostendit, cum dicit, et hereditas eorum in aeternum erit. Istud dicitur hereditas in quo est stabilimentum et finis alicujus. Justi finem suum habent in re aeterna: Psal. 15: dominus pars hereditatis meae: Thren. 3: pars mea. Et ideo non potest eorum hereditas deficere. Impii autem ponunt finem suum in mundanis: Sap. 2: haec est pars nostra etc. et ideo non manet. Et de istis dicitur 1 Pet. 1: in hereditatem conservatam in caelis.

[87165] Super Psalmo 36 n. 15 Deinde cum dicit, non confundentur, ostendit quomodo justi tueantur contra mala. Et hoc dupliciter: quoddam enim est malum, quod bono est contrarium; et quoddam est malum per defectum boni, ibi, et in diebus famis. Dicit ergo quantum ad primum, non confundentur in tempore malo, idest in tempore adversitatis: Amos 5: prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Est enim tempus malum dupliciter: vel de praesenti, et hoc est tempus adversitatis quod est malum; unde non confundentur in tempore malo, idest in tempore adversitatis. Mali enim in tempore adversitatis confunduntur, non boni: tunc nempe confunditur quis, quando perdit in quo sperat; sed quando id manet in quo sperat, non confunditur. In adversitate autem perduntur temporalia, in quibus boni non sperant: et ideo non confunduntur tempore adversitatis. Vel de futuro in die judicii: et in eo impii confundentur per erubescentiam de peccatis: Psalm. 6: confundantur et erubescant valde velociter. Justi autem honorabuntur: Rom. 2: his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et cetera. Quantum ad secundum malum, quod est per defectum boni, subjungit, et in diebus famis saturabuntur. Hoc tripliciter exponitur. Ad litteram enim hoc potest exponi de fame temporali: nam aliquando Deus providit quod fames esset apud infideles, apud fideles vero abundantia, quia fideles sibi invicem communicabant quae habere poterant. Aliquando etiam providetur a Deo fidelibus ne egeant: Job 5: in vastitate et fame ridebis, sic et Elias satiatur tempore famis, 3 Reg. 17. Ad probationem tamen nostram aliquando famis necessitas servos Dei praeoccupasse probatur. Unde apostolus ait de seipso 2 Cor. 11: in fame et siti et cetera. Vel quia servi Dei modico contenti saturantur: Phil. ult.: scio et humiliari, scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Impii autem multa volunt et multa quaerunt; et ideo in diebus famis non saturabuntur. Exponas etiam de fame verbi Dei. Et in his diebus hoc saturantur justi: Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Vel tertio exponitur de fame quae erit in futura vita, ubi justi saturabuntur, et injusti esurient: Isa. 65: servi mei comedent, et vos esurietis. Origenes in Glossa, Exod. 16: qui non colligebat manna in die sexto, esuriebat in die septimo. Nunc est dies sextus: et ideo qui non colligit nunc, esuriet tunc, ibi, consequenter cum dicit, quoniam peccatores peribunt, ostendit quomodo conterentur brachia peccatorum. Et ponit tria. Primo casum impiorum. Secundo ordinem cadendi, ibi, inimici. Tertio modum: ibi, quemadmodum fumus. Dicit ergo, quia peccatores peribunt; quasi dicat: ideo justi conservantur, quia perditio debetur solis peccatoribus, sed salus justis: Job 3: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Ordo cadendi est, quia tolluntur in altum ut fortius cadant: Job 30: elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Et ideo dicit, inimici vero domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, Psalm. 72: dejecisti eos dum allevarentur. Sed modus est sicut fumus, quia si dispergitur non reparatur. Et hoc est quod ait, deficientes quemadmodum fumus deficient; Jac. 4: quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens.

[87166] Super Psalmo 36 n. 16 Mutuabitur peccator. Supra ostendit quod pauca justorum bona praeponderant multis malorum bonis ratione stabilitatis; hic autem ostendit idem ratione utilitatis. Et primo ostendit quod bona justorum sunt fructuosa, sed malorum e converso. Secundo ostendit hoc experimento, ibi, junior fui. Tertio concludit principale intentum, ibi, declina. Circa primum duo facit, secundum quod duplex fructus provenit homini: unus enim est ex bonis possessis, alius ex operibus quae fecit. Unde primo ostendit quod fructuosi sunt boni, quantum ad primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, apud dominum. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit fructuositatem bonorum, et contrarium malorum. Secundo assignat rationem, ibi, benedicentes. Circa primum duo facit. Primo ostendit infructuositatem malorum. Secundo fructuositatem bonorum, ibi, injusti autem. Dicit ergo, mutuabitur peccator. Legatur primo, secundum superficiem litterae. Duplex signum est quod aliquis deficiat in temporalibus. Unum, quando indiget mutuum accipere: Deut. 28: ipse foenerabitur tibi, et tu non foeneraberis ei. Et ideo dicit, mutuabitur peccator, idest mutuum accipiet. Aliud signum est, quando quis mutuum consumpsit, et reddere non potest: unde dicit, et non solvet, Eccl. 29: solidi vix reddet dimidium. Et e converso, unum signum abundantiae est, quod habeat unde gratis det: unde dicit, justus autem miseretur, idest per misericordiam gratis subvenit indigentibus: Job 31: ab infantia crevit mecum miseratio et cetera. Aliud est signum, quando homo est promptus reddere quod debet: unde dicit, et retribuet, scilicet debitum: Rom. 13: reddite omnibus debita. Sed quid est hoc quod dicit? Numquid justi semper abundant terrenis, et mali non? Immo videtur contrarium; Jac. 2: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo? Sed Deus secundum istam expositionem loquitur secundum statum veteris testamenti, in quo servantibus legem promittuntur temporalia bona, transgredientibus vero mala, ut saltem per temporalia traherentur ad spiritualia. Tamen in illis bonis signantur promissa quaedam spiritualia: et ideo oportet exponere etiam quantum ad illos qui in veteri testamento pertinebant ad novum testamentum. Oportet ergo hoc altius exponere, mutuabitur et cetera. Et potest referri ad duplex mutuum. Homo enim aliquid a Deo mutuatur, et aliquid a ministro Dei, scilicet homine. Dicitur autem peccator homo quicumque. Dicit ergo, mutuabitur, scilicet a Deo, quia, quid habes quod non accepisti? 1 Cor. 4. Et hoc est quasi mutuum: quia ad hoc dat nobis Deus quaecumque bona, ut ex eis crescamus in his quae ad honorem Dei sunt: Luc. 19: et ego veniens cum usuris utique exegissem illam. Et sic retribuimus ei per gratiarum actionem. Sed Deus peccatori dedit bona naturalia; temporalia vero aliquando largitur et spiritualia: sed peccator non solvit per spiritualem profectum et gratiarum actionem: Isa. 1: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. A ministro enim Dei accipit homo mutuum. Praelati namque et doctores sunt quidam campsores. Item Luc. 19: vocatis decem servis dedit eis decem mnas, et ait ad illos, negotiamini dum venio. Ergo sunt negotiatores. Doctor ergo dat populo doctrinam, quasi pecuniam: Psalm. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum et cetera. Sed dat verba domini, non sua. Boni autem retribuunt, quia faciunt quod audiunt; sed mali non, quia non implent obediendo: Ezech. 33: audient verba tua, et non facient ea. Justus autem quod accepit a Deo, quicquid sit illud et quocumque modo, expendit in alio: 1 Pet. 4: unusquisque prout accepit gratiam in alterutrum illam administrantes: et sic miserebitur. Item regratiatur Deo, et sic retribuet: Psalm. 115: quid retribuam domino et cetera. Ratio assignatur, quia benedicentes. Hic sunt tres sensus secundum Glossam. Benedicentes ei, scilicet Deo in omnibus gratias agentes et jussa sequentes, hereditabunt terram, scilicet viventium: 2 Cor. 9: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Vel secundum literam, haereditabunt terram, idest terram promissionis. Et loquitur populo carnali: Isa. 1: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. E contrario qui maledicunt Deo, scilicet non solum verbo, sed facto, vel occasionaliter, disperibunt: Psalm. 1: iter impiorum peribit. Origenes exponit aliter, benedicentes ei, scilicet justo, benedicentur. Quicquid enim fit justo, Deus accipit sibi factum: Luc. 10: qui vos spernit, me spernit. Et Matth. 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Hereditabunt terram, justo debitam: Matth. 10: qui recipiunt justum in nomine justi et cetera. Maledicentes autem ei, scilicet justo, disperibunt: Gen. 27: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus. Sed Hieronymus habet aliter, peccator deficiet, ut non solvet; sed justus miseretur et retribuet. Qui benedicti a Deo, hereditabunt terram: Prov. 10: benedictio domini divites facit. Injusti vero qui maledicti sunt a Deo, idest puniti, disperibunt; et ideo sunt steriles: Gen. 3: maledicta terra in opere tuo.

[87167] Super Psalmo 36 n. 17 Deinde cum dicit, apud, ostendit bonorum fructuositatem quantum ad opera. In operibus autem duo ostenduntur. Et primo eorum prosperitas. Secundo eorum reparatio, ibi, cum ceciderit. Sed quia prosperitas est ex electione Dei, primo ostenditur quod est ex parte Dei diligentis. Secundo, quod est ex parte hominis dilecti, ibi, et viam ejus volet. Dicit ergo, apud dominum gressus hominis dirigentur, idest a Deo processus hominis dirigetur quod homo directe intendat in finem ultimum. Hoc enim non est homini a se: Hier. 10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos; sed est a Deo: Prov. 10: hominis est animum praeparare, et domini gubernare linguam: omnes viae hominum patent oculis ejus: Psalm. 16: perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Dirigit autem Deus gressus hominis in via veritatis cognoscendae, ut non labatur in errorem: Psalm. 24: dirige me in veritate tua, et doce me et cetera. Item in via justitiae ut declinet a malo et faciat bonum: Psalm. 26: dirige me in semitam rectam et cetera. Quantum ad secundum dicit, et viam ejus volet. Hoc dupliciter potest intelligi: ut dicatur primo: et homo directus a Deo volet viam ejus, scilicet Dei; quasi dicat: Deus sic dirigit hominem quod non cogit eum, sed facit eum recte et eligere bonum, et id quod est Dei. Phil. 2: qui operatur in nobis et velle et perficere. Vel aliter. Et dominus volet, idest acceptabit et remunerabit viam ejus, idest bona opera nostra: Prov. 4: quae a dextris sunt novit dominus. Consequenter cum dicit, cum ceciderit, ostendit bonorum in operibus infructuositatem, quantum ad eorum reparationem: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit ipsam reparationem. Secundo ipsius causam assignat et rationem, ibi, quia dominus supponit manum suam. Dicit ergo, cum ceciderit. Directio viatoris sic est, ut aliquando cadat: sed comprehensoris est non cadere. Viator tamen etsi forte ceciderit, Deus reparat eum: et hoc est quod dicit, non collidetur. Hoc autem potest intelligi de secundo casu, scilicet temporalis adversitatis: 2 Reg. 1: quomodo ceciderunt fortes, nolite annunciare in Geth et cetera. Et sic justus si cadit non collidetur, quia patienter sustinet: Jac. 1: patientia opus perfectum habet et cetera. Sed peccator dum cadit colliditur, quia impatiens est. Vel de casu venialis peccati, quia nullus est qui tale peccatum non committat aliquando: Jac. 3: in multis offendimus omnes. Et sic sensus est. Si ceciderit hoc casu, non collidetur, ut mortaliter peccet; unde dicitur Prov. 24: septies in die cadit justus, et resurgit. Quod si referatur ad casum peccati mortalis, quo aliquando justus cadit, ut David per adulterium et homicidium, et sicut Petrus negando Christum; sic peccatores ex casu colliduntur, dum desperati nolunt ad poenitentiam redire. Unde Eph. 4: desperantes semetipsos tradiderunt et cetera. 2 Cor. 12: lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam et cetera. Sed justus non colliditur per desperationem, sed redit ad poenitentiam: unde David dicit, peccavi domino: et dictum est ei, 2 Reg. 12: dominus transtulit peccatum tuum. Item Petrus flevit amare, Matth. 26. Mich. 7: non laeteris inimica mea, quia cecidi, consurgam. Ratio autem quod non colliditur, est, quia dominus supponit manum suam, scilicet gratiae confortantis eum: Ezech. 13: manus domini erat mecum confortans me: Ps. 138: et tenebit me dextera tua.

[87168] Super Psalmo 36 n. 18 Deinde cum dicit, junior fui, ostendit experimento quod bona justorum sunt fructuosa, sed non malorum. Et ponit illud diuturnum de duobus. Primo de immunitate bonorum a malis. Secundo de profectu eorum in bono, ibi, tota die. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit immunitatem a malo, quantum ad ipsum justum. Secundo quantum ad semen ejus, ibi, nec semen ejus. Circa primum duo facit. Primo enim ponit diuturnitatem experimenti. Secundo ipsum experimentum, ibi, non vidi. Dicit ergo, junior fui. Ac si diceret ei aliquis: unde habes haec omnia quae dicis de bonis justorum et cetera. Respondet, quia ab experimento, junior fui et cetera. Hoc dupliciter potest exponi. Primo de aetate corporali secundum quod homo primo floret in juventute, et postea senex fit: Ps. 89: mane floreat, et transeat. Sed contra hoc dicit Augustinus, tu David, semper fuisti in terra tua: et si in illa non fuit justus derelictus, non tamen est mirum si alibi est derelictus. Et ideo vult Augustinus quod loquatur in persona Ecclesiae. Et haec habet aetatem pueritiae in Abel, juventutis in patriarchis, senectutis in apostolis, senectam in fine mundi. Praetermittit duas medias aetates, et ponit extremas: et sic fuit a principio mundi, et erit usque ad finem. Et haec distinctio ponitur Gal. 4. Vel potest intelligi de spiritualitate: quia quamdiu homo delectatur in puerilibus et vanis, sic est puer mente; sed quando delectatur in maturis, fit senex. Et haec distinctio ponitur 1 Cor. 13: cum essem parvulus, loquebar et cetera. Cum autem factus sum et cetera. Et ideo dicit: sive in statu puerili, sive in statu senectutis, hoc judicavi, quod scilicet ipse justus sit immunis a malis, et quantum ad se, et quantum ad semen ejus. Ideo ostendit dicens, non vidi justum derelictum, quantum ad se. Si hoc referatur ad bona temporalia, non videtur hoc verum, quia de justis dicitur Hebr. 11, egentes, angustiati et cetera. Respondeo. Dicendum, quod licet subtrahantur eis bona temporalia, non tamen deseruntur a Deo, quia totum hoc cedit in bonum eorum, vel pro bonis, vel ut tollatur causa alicujus mali, ut dicit Augustinus: Matth. 6: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia, scilicet spiritualia, adjicientur vobis. Verum est, sed si Deus videt expedire ad nostram salutem. Quantum ad semen ejus dicit: nec semen ejus quaerens panem: Exod. 20: ego sum Deus Zelotes, reddens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea: Luc. 1: misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Et ideo sicut ipsi non derelinquuntur, ita nec semen eorum. Et potest referri ad panem temporalem, quantum ad vetus testamentum; sed secundum spiritualem intellectum panis iste intelligitur participatio Christi, scilicet veritas, sapientia et justitia: Joan. 6: ego sum panis vivus et cetera. Hic est panis qui dat delicias regibus, Gen. 49. Et dicit, quaerens panem, quia iste panis praesto est quaerentibus eum. Sed contra: Abraham justus fuit et Isaac: Ismael autem et Esau, qui fuerunt filii justorum, non habent spiritualem panem. Respondeo. Apostolus solvit, quod filii promissionis computantur filii justorum. Ergo semen est ille qui imitatur eum. Unde tam filii carnales qui imitantur patres in bono, quam discipuli qui imitantur magistrum, sunt semen spirituale, scilicet illi qui imitantur eorum doctrinam in opere. Tota die. Hic ostendit aliud signum experientiae, sive aliud experimentum, et dicit quod aliud quod expertus de viro justo est quia tota die, idest toto tempore vitae suae, miseretur, miseriis aliorum, et commodat, scilicet spiritualia et temporalia: Ps. 111: jucundus homo qui miseretur et commodat: vel actu, vel promptitudine. Et ideo, semen illius in benedictione erit: Gen. 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et cetera.

[87169] Super Psalmo 36 n. 19 Declina a malo. Supra ostendit Psalmista quod bona justorum sunt meliora quantum ad fructum; hic autem prorumpit in exhortationem ad illa. Circa hoc duo facit. Primo enim ponitur exhortatio ad ista. Secundo ponitur fructus, ibi, dominus amat. Justitia habet duas partes: recedere a malo, et facere bonum. Et ideo dicit, declina a malo, et fac bonum. Hae autem duae partes justitiae correspondent praeceptis legis: justitia enim regulatur lege. In lege sunt quaedam praecepta affirmativa, quae implentur faciendo bonum; et quaedam sunt negativa, quae implentur declinando a malo. Item per haec duo perficitur naturalis inclinatio appetitus, cujus sunt duo objecta; scilicet bonum et malum; quia appetitus naturaliter tendit in bonum, et refugit malum falsum. Sed dicit, declina a malo. Est autem duplex malum. Unum, quod facit homines malos, et hoc vere dicitur malum. Aliud malum est, quod non facit homines malos, scilicet malum poenae. Primum est peccatum; et de hoc intelligitur cum dicit, declina a malo, idest a peccato: Eccl. 9: non zeles hominem in peccato suo. Et non dicit quod non faciat malum, quia in hoc intelligitur sola negatio, sed, declina a malo, ut scilicet voluntatem faciendi non habeat. Isa. 1: quiescite agere perverse, discite benefacere. Haec duo frequenter introducuntur in sacra Scriptura. Sed quandoque praemittitur bonum, sicut ibi, Ps. 44: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quandoque praemittitur vitatio mali, sicut Isa. 7: ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Et ratio est, quia duplex est ordo. Unus scilicet intentionis; et secundum hunc ordinem semper prius debet praemitti bonum quam vitatio mali, quia ad hoc vitat malum, ut faciat bonum. Alius est ordo executionis: et secundum hunc ordinem prius praecipitur ut vitet malum: quia omnes nascimur filii irae; et non possumus fieri justi nisi expellamus malum. Et inhabita in saeculum saeculi. Hic ponitur fructus justitiae; quasi dicat: si declinaveris a malo, et feceris bonum, inhabitabis, sed non dicit explicite ubi, sed quantum, quia in saeculum saeculi. Sed est sensus, inhabita, quasi intus habita. Sensibilia dicuntur exteriora bona, quia exteriori sensu capiuntur. Interiora bona sunt spiritualia et intelligibilia. Cum ergo dicit, inhabita, dicit intra possessionem spiritualium bonorum habitabis: Cant. 1: introduxit me rex in cellaria sua. Et dicit, in saeculum saeculi, idest in perpetuum: Exod. 15: introduces eos, et plantabis, et cetera. Quia dominus amat judicium. Hic ponitur ratio quare inhabitet in saeculum saeculi; quasi dicat, ideo inhabitabit, quia hoc statutum est ex divino judicio. Probat hoc, scilicet quod inhabitet semper et libenter, quia dominus amat judicium: Isa. 61: ego dominus diligens judicium. Et inducitur quod hic dicitur, duplici ratione: quia sic est ratio ejus quod dicit, declina a malo etc. ut scilicet sis, scilicet imitator Dei, quia dominus amat judicium; et hoc est declinare a malo et facere bonum. Vel ad hoc refertur, inhabita in saeculum saeculi, quia hoc justum est. Et Deus amat judicium. Justum enim est ut si homo non velit relinquere Deum, non relinquatur ab eo, qui est aeternus. Et ideo non relinquentur ab eo justi, qui volunt esse cum eo. Et ideo dicit, non derelinquet sanctos suos. Et ex hoc sequitur quod, in aeternum conservabuntur, quia aeternus est et potens: Ps. 11: tu, domine, servabis nos et custodies nos et cetera. Isa. 33: non rumpentur funiculi.

[87170] Super Psalmo 36 n. 20 Injusti. Hic ponitur forma judicii, quae erit bonis et malis. Primo ergo ponit quid dabitur malis in judicio. Secundo, quid bonis, ibi, justi. Malis immittet punitionem: quia, injusti punientur: Eccl. 21: in finem illorum, scilicet peccatorum, Inferni et tenebrae et poena: 2 Thes. 1: dabunt poenas in interitu aeternas. Item exterminationem, quia semen impiorum peribit. Hic loquitur secundum existimationem hominum. Mali autem cum moriuntur, credunt saltem in filiis vivere. Sed dicit quod semen eorum peribit, idest vel carnales filii qui proprie imitantur eorum malitiam, vel sectatores falsae doctrinae aliquorum, sicut semen Arii. Justis autem duo retribuet: contra punitionem dabit remunerationem; unde dicit, justi autem hereditabunt terram, quasi hereditate eam possidentes: Ps. 68: hereditate acquirent eam et cetera. 1 Petr. 1: regeneravit nos in spem vivam. Contra exterminationem hereditatem, quia, inhabitabunt in saeculum saeculi super eam, idest in hac terra viventium semper erunt.

[87171] Super Psalmo 36 n. 21 Os justi meditabitur. Hic ostendit, quod bona justorum majora sunt, quantum ad usum virtutis, quia injusti habent os pronum ad malum. Primo ergo agit de spiritualibus bonis justorum. Secundo de perversitate malorum, ibi, considerat. Circa primum duo facit. Primo enim ponit spiritualia justorum praeeminentia. Secundo ponit fructum ipsorum bonorum, ibi, non supplantabuntur. Bona spiritualia in duobus consistunt: scilicet prout sunt in ore et prout sunt in corde. In ore justi non est nisi bonum et veritas: Eph. 4: deponentes mendacium, loquimini veritatem. Est autem duplex veritas: et utraque habet justi praemia. Prima est de divinis. Secunda est de humanis. Quantum ad primum dicit, os justi meditabitur sapientiam. Sed non videtur bene dicere: quia meditari est actus cordis, non oris. Respondeo dicendum, quod meditabitur, idest meditata loquetur, vel modulabitur. Et multiplicare aliqui meditantur sapientiam. Quidam meditantur Christum, qui est sapientia Dei patris saltem credendo: Deut. 4: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Quidam acquiescendo cum intelligentibus: Eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris. Quidam in ea psallendo; Colos. 3: psallentes in cordibus vestris domino: Prov. ult.: os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Sed os justi meditabitur sapientiam docendo: 1 Cor. 2: sapientiam loquimur inter perfectos. Origenes autem dicit: imperiti pessimum vitium habent, ut superfluos eos dicant, qui studium doctrinae impendunt: imitantes rerum vocabula, eorum studium contemnunt, loquacitatem suam, inertiam et imperitiam approbantes. Quantum ad secundum dicit, et lingua ejus. Hoc tripliciter exponitur, lingua ejus loquetur judicium, idest cum judicio et discretione sermonem proferet: Ps. 111: disponet sermones ejus in judicio: Eccl. 21: verba prudentum statera ponderabuntur. Alio modo secundum quod refertur ad judices: quia judex, sive os justi, sive lingua judicis, justum judicium loquitur in sententiando. Vel lingua justi loquetur de judiciis Dei: et convertet peccatores ad poenitentiam ex consideratione divini judicii: Job 19: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Sed quare dicit in futuro, meditabitur, et loquetur? Respondeo dicendum, quod loquitur in futuro, ut designet continuitatem meditationis; quasi dicat: continue loquitur et meditatur. Vel dicit hoc de futuro, quia modo modicum quid de sapientia possumus loqui, sed in futuro poterimus magna meditari de sapientia, et plura loqui de judiciis Dei. Sed contingit quod aliquis non habet in corde quod loquitur ore: Matth. 15: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Non sic de viro justo: sed sicut loquitur, ita habet in corde: quia infixam habet in memoria per meditationem, et in voluntate per amorem, legem Dei. Propter hoc dicit, lex Dei ejus in corde ipsius, idest legem et judicium loquitur et meditatur. Et ideo, non supplantabuntur gressus ejus. Et ponit hic fructum bonorum operum, quia non deficient neque fraudabuntur: quia qui habet sacram Scripturam et legem Dei in corde, non decipitur a Diabolo: Ps. 118: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Nam lex est lucerna: et ideo qui sciunt eam, non offendunt.

[87172] Super Psalmo 36 n. 22 Considerat peccator. Hic agit de consideratione malorum. Et primo ponit cogitationes malorum contra bonos. Secundo defensionem bonorum. Dicit ergo, considerat peccator justum, scilicet insidiose, quomodo possit nocere. Ps. 21: ipsi vero consideraverunt. Prov. 24: ne insidieris et quaeras impietatem in domo justi. Et quaerit mortificare eum. Ubi ostenditur ejus crudelitas, vel intentio. Prov. 1: pedes ejus ad malum currunt, et festinat et cetera. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Sed justi defenduntur. Primo, quia evadunt eorum persecutionem; unde dicit, dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus; quia licet ad horam impii habeant potestatem super justos, non tamen semper. Psal. 124: non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum et cetera. Secundo, quia liberantur divino judicio. Unde dicit, quod non solum hic liberantur, sed nec damnabuntur. Cum judicabitur illi, idest justo, idest ad utilitatem justi. Vel, illi, idest peccatori condemnabitur. Matth. 12: resurgent in judicio, idest in condemnationem.

[87173] Super Psalmo 36 n. 23 Expecta. Multa locutus est Psalmista in praemissis ad commendationem justorum et dejectionem malorum: et haec omnia retulit ad hoc ut sequamur justitiam, et declinemus malum; hic autem inducit exhortationem ad justitiam. In duobus servatur justitia: scilicet in his quae sunt ad Deum, et in his quae sunt ad proximum. Circa hoc ergo tria facit. Primo proponit exhortationem; secundo ostendit praemium, ibi, et exaltabit te; tertio probat quoddam quod proposuit ibi, vidi impium. Ordinat ergo exhortando ad Deum. Primo per expectationem; secundo per obedientiam. Dicit ergo, expecta dominum: ubi dicit duo. Primo, quod si aliquam molestiam pateris, non statim desperes, nec turberis contra Deum, sed expecta quousque succurrat. Ps. 39: expectans expectavi dominum, et intendit mihi. Et sic hortatur ad sapientiam. Secundo hortatur ad longanimitatem; quasi dicat, si nondum remuneratus es de bonis tuis, non frangaris, sed expecta remunerationem. Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum et cetera. Jac. 3: expectat agricola pretiosum fructum terrae patienter ferens. Et custodi vias ejus. Expectatio est in malis, custodia est in bonis. Custodi ergo vias, scilicet charitatis et praeceptorum, et serva cum diligentia. Prov. 4: omni custodia serva et cetera. Job 23: vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi. Ps. 118: scrutabor legem tuam et cetera. Et exaltabit te. Hic ponitur praemium sive fructus, hoc est fructum bonorum, ut ab eo exaltentur. Eccl. 15: exaltabit illum apud proximos suos. Sap. ult.: in omnibus honorasti populum. Et ad quid? Ut haereditate capias terram. Mirum est quod dicit: cum terra sit infima, quomodo exaltabit, ut capias eam? Et dicendum quod terra de qua loquitur, est terra viventium: et haec est in alto, quasi stabilitas aeternorum et spiritualium bonorum: et ad hanc non pervenit, quamdiu mens jacet in imis, sed oportet quod exaltetur. Isa. 58: sustollam te super altitudinem terrae. Vel etiam potest intelligi de ista terra. Illi ergo hereditate capiunt terram, qui terrae dominantur: et tales sunt qui habent cor elevatum a terra, quia non habent cor pressum ad terram, sicut sunt servi terrae et possessio terrae. Et ideo oportet, ad hoc quod capiant eam, ut exaltentur. Prov. 4: glorificaberis ab ea, cum eam et cetera. Cum perierint peccatores videbis. Isti laetabuntur de perditione malorum. Psal. 17: laetabitur justus, cum viderit vindictam et cetera. Job 22: videbunt justi, et laetabuntur. Sed non propter perditionem impiorum, quia Deus non propter ipsam laetatur. Sap. 1: non laetatur in perditione virorum: sed de divina justitia. Isa. ult.: egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Item de divina misericordia ipsis exhibita, qua sunt liberati a malis, sive a poenis damnatorum. Et ad hoc videndum oportet quod sit etiam exaltatus: quia si es deprehensus, non videbis perditionem ipsorum. Psalm. 72: hoc labor est ante me, scilicet facta peccatorum, donec et cetera.

[87174] Super Psalmo 36 n. 24 Vidi impium. Hic probat duo circa perditionem peccatorum. Primo ponit prosperitatem ipsorum; secundo perditionem; unde dicit: vidi impium, idest quemcumque peccatorem, superexaltatum, idest supra statum suae conditionis: et supra alios homines, quantum ad statum mundi. Job 21: quare impii vivunt, confortati sunt, roborati divitiis et cetera. Et elevatum sicut cedros Libani. Hic est duplex littera. Vel supra cedros Libani, quae inter omnes arbores majorem altitudinem habet; quasi dicat: excellenter super alios vidi eum. Eccl. 10: positum stultum, idest peccatorem, in dignitate sublimi. Amos 2: altitudo cedrorum quasi altitudo illius, et fortis ipse quasi quercus. Sed quare impii vivunt, est duplex ratio. Una, quia quandoque sublimantur mali propter peccata hominum. Job 34: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Et ideo mali sunt quasi flagella Dei ad populum cum dominantur. Isa. 20: vae Assur virga furoris mei, et baculus ipse est. Alia ratio est, ut mali cum dominantur, gravius pereant. Job 30: elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Unde quandoque in eo quod magis desiderant, magis dejiciuntur. Alia ratio est ad instructionem justorum, ut non multum reputent haec temporalia, quae etiam boni habent et mali, ut dicit Augustinus. Job 21: verumtamen non sunt in manu eorum bona sua, sicut bona animae. Non curo de eis. Item ut juste damnentur, qui abutuntur bonis datis. Isa. 1: filios enutrivi et exaltavi et cetera. Vel hoc potest referri ad haereticum, qui elevatur in suo sensu. Et finaliter dicitur, et transivi. Hic primo ostendit dejectionem peccatoris; secundo ostendit destructionem loci ejus. Dicit autem, transivi. Non dicit, transivit, quasi dicat, transivi ego per considerationem. Exod. 3: transibo, et videbo. Quamdiu homo defigit oculum in rebus mundi, videtur ei quod mali sunt potentes; quando autem mente transit ad spiritualia et Dei judicia, pro nihilo reputat eos. Unde, transivi, per conversionem: quia quamdiu aliquis est saecularis affectu et corpore, placent ei res mundi: sed quando affectu transit ab eis, pro nihilo habet in saeculo abundantes. Psal. 14: ad nihilum deductus est et cetera. Et ideo sancti viri reputantur superbi, quia non appretiantur nec reputant homines propter divitias vel dignitates, si non suppetant eis virtutes; unde sequitur, et ecce non erat etiam in praesenti, quia nihil reputat justus homo gloriam peccatorum, quae videtur aliquid. 1 Mach. 2: gloria hominis peccatoris stercus et vermis est; hodie extollitur et cras non invenietur. Jer. 4: aspexi terram, idest gloriam terrenam, et ecce vacua erat, et nihil. Vel secundum Origenem, non erat, quia quando homo elevatur ad divina, conformatur divino intellectui: et quae sunt futura, sunt ei quasi praesentia. Unde qui videt quod tempus hujus vitae est breve, damnationem impiorum videt quasi praesentem. 1 Cor. 1: elegit Deus quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret. Unde dicit, quaesivi eum, et non est inventus locus ejus, idest dignitates ejus, vel familia et domus ejus; quasi dicat, non solum ipse, sed quicquid ad eum pertinet, destruitur. Job 20: oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus ejus. Vel locus ejus, idest mundus in quo quiescit, quia transit mundus et concupiscentia ejus. 1 Cor. 7: praeterit enim figura hujus mundi.

[87175] Super Psalmo 36 n. 25 Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Hic exhortatur ad justitiam quae est ad proximum: et circa hoc tria facit. Primo ponit exhortationem; secundo praemium, ibi, quoniam sunt; tertio exponit quod dixerat, ibi, salus. Proximo debet homo facere, ut primo ei non noceat; secundo, ut debita reddat. Quantum ad primum dicit, custodi innocentiam, nihil nocendo. Job 22: salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum. Et vide aequitatem. Alia littera habet, directionem, idest rectitudinem et justitiam, vide, idest judica: Job 6: id quod justum est, judicate. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico, hoc est praemium justorum. Origenes dicit, quod quando spiritus separatur a carne, ossa hominis dicuntur reliquiae; ita quando anima recedit, quod remanet, scilicet corpus, dicitur reliquiae: et ideo non solum praemiabitur in anima, sed etiam corpus ejus ad immortalitatem perducetur. 1 Cor. 15. Vel reliquiae dicitur quicquid est homini post hanc vitam, quae sunt multae; quasi dicat, non terminabitur in vita ista, sed etiam in fine vitae sunt alia mala. Unde alia littera habet, extremum vitae ejus est pax. Consequenter ponit damnationem malorum. Mali habent duo. Primo quia ipsi pereunt; secundo, quia nihil dimittunt post eos. Ideo dicit, injusti autem disperibunt. Job 4: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Et simul reliquiae impiorum interibunt. 1 Cor. 2: quae interibunt cum eis in Gehenna. Vel reliquiae, idest omnia quae habuerunt, scilicet divitiae quae pereunt, fama, quae putrescet, semen quod peribit. Job 22: nonne succisa est erectio, et reliquias eorum devorabit ignis? Salus autem justorum. Probat quod reliquiae justorum salvantur. Et primo ostendit in generali quae sunt; secundo ostendit ordinem consequendi eas; tertio causam hujus salutis. Duo sunt in reliquiis: salus in bonis, et ereptio a malis. Quantum ad primum dicit, salus autem justorum a domino est solo, in quo sperant, non ab alio. Origenes dicit, apud dominum; quasi dicat, in nullo creato, sed in solo Deo. Isa. 45: Israel salvatus est in domino salute aeterna. Quantum ad secundum dicit, et protector eorum in tempore tribulationis, scilicet praesentis, ut nec etiam corporaliter opprimantur. 1 Cor. 10: faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere, vel in die judicii, vel in morte. Nahum 1: bonus dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Ordo est quadruplex. Primo adjuvatur ad bene operandum. Unde, adjuvabit, idest cooperabitur. Psal. 120: auxilium meum a domino. Isa. 28: omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Et liberabit, scilicet a malis, et eruet eos a peccatoribus, vel quantum ad praesentem statum, quando justi liberabuntur, et non sequentur peccatorum vias. Psal. 1: beatus vir qui non abiit et cetera. Vel in die judicii, quando segregabit oves ab haedis. Vel a Daemonibus in morte cujuslibet: quia tunc Daemones veniunt, quaerentes si aliquid suum inveniant. Joan. 14: venit princeps mundi hujus. Et finalis salus, quia salvabit eos. Et causa est, quia speraverunt in eo, quia haec salus debetur sperantibus.


Super Psalmo 37

[87176] Super Psalmo 37 n. 1 Supra Psalmista imploravit divinum auxilium contra persecutores, ibi, judica: ostendit etiam eorum nequitiam, ibi, dixit injustus: docuit contemnere prosperitatem impiorum in praedicto Psalmo, noli aemulari; in hoc autem Psalmo confitetur se pro peccatis suis afflictum. Circa hoc ergo facit duo. Primo proponit suam afflictionem. Secundo cautelam in futuro, ibi, dixi, custodiam. Titulus, Psalmus David in rememoratione. Augustinus addidit, in rememoratione sabbati; sed hoc non habetur neque in Hebraeo, neque in Hieronymo. Et est sciendum, quod hic est tertius Psalmus poenitentialium: et diversitates Psalmi referuntur ad diversos actus poenitentiae, et commemorationem peccatorum. Et ideo dicit ad commemorandum, scilicet peccata. Psa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Sed si addatur sabbatum, pertinet ad finem hujus commemorationis, quare scilicet sit affligendum et rememorandum, scilicet propter sabbatum, idest propter quietem repromissam. Isa. 58: si averteris a sabbato pedem tuum, facere etc. usque vocaberis sabbatum delicium, idest quies deliciosa. Dividitur ergo Psalmus in partes duas. In prima petit misericordiam. Secundo exponit miseriam, ibi, quoniam sagittae. Misericordia petitur a judice, cujus poena timetur. Judex primo arguit verbis: Ps. 49: arguam te. Postmodum corrigit factis. Psalmista ergo non petit quod non arguatur, sed quod non in furore; unde dicit, domine, ne in furore tuo arguas me. Furor et ira in Deo non ponunt commotionem: quia Sap. 12: cum tranquillitate judicat. Sed quantum ad effectum dicuntur de Deo, quia furiosus non parcit. Unde petit corripi, sed non in ira; ideo dicit, neque in ira tua corripias me: quia, ut dicitur Prov. 6, zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Unde in furore arguit quando non parcit: sicut Matth. 25: esurivi, et non dedistis et cetera. Item, ite maledicti in ignem aeternum. Unde peto corripi, sed non in furore. Secundo agit de poena judicis. Et est duplex poena. Una est ad exterminationem, et haec infernalis: et hanc petit sibi non infligi, cum dicit, domine ne in furore et cetera. Alia est ad correctionem: et hanc petit sibi infligi. Sed petit quod non corripiatur in ira, ibi, neque in ira tua, idest gravi poena, corripias me: Hier. 10: corripe me, domine: verumtamen in judicio, et non in furore.

[87177] Super Psalmo 37 n. 2 Quoniam sagittae tuae. Misericordia non habet locum nisi ubi est miseria. Et ideo circa hoc duo facit. Primo commemorat multiplicem suam miseriam. Secundo petit divinum auxilium, ibi, ne derelinquas. Miseriam ostendit primo, quam patitur a superiori, scilicet Deo infligente. Secundo ostendit miseriam quam patitur ab interiori, scilicet conscientia remordente, ibi, non est pax. Tertio ab exteriori, scilicet homine contemnente, ibi, amici. Circa primum duo facit. Primo ponit percussionem divinam. Secundo effectum percussionis, ibi, non est sanitas. Hic loquitur ut referatur uno modo ad percussionem tribulationis quam Deus immittit; alio modo ad commotionem contritionis. Primo modo congruunt haec tria. Percussio est gravis ex duobus: scilicet ex hoc quod intima penetrat: et ex hoc homo convertitur. Et quantum ad hoc dicitur primo, quia pervenit usque ad intima: unde dicit, sagittae tuae, idest percussio tua, infixae sunt mihi, scilicet usque ad interiora: Job 6: sagittae domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Secundo, quia hujusmodi percussiones non cito transeunt, sed manent; unde dicit: confirmasti super me manum tuam: Isa. 30: erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet dominus super eum: Heb. 10: horrendum est incidere in manus Dei viventis. Tertio quia sunt graves: et est ratio ejus quod dicit, non in furore, quia jam satis sum sagittatus. Non est sanitas. Hic ponit effectus sagittationis. Caro mea deordinata est, corruptioni et infectioni subjecta: Rom. 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Alio modo de commemoratione contritionis potest intelligi: et sic assignat rationem quare non vult a Deo puniri. Quoniam sagittae. Sagittae Dei verba Dei sunt: Isa. 49: posuit me quasi sagittam electam. Quando autem peccator audit verba Dei, et infiguntur cordi ejus, tunc reponit in corde suo: et tamen eis non compungitur, et ex hoc est dignus furore: quia non est compunctus ex sermonibus Dei. Sed sicut dicit Gregorius, frustra laborat extra lingua praedicatoris, si intus non operatur virtus redemptoris. Et ideo oportet, quod manus Dei infigat has sagittas usque ad intima; et ideo dicit, confirmasti super me manum tuam. In carne mea: Gal. 5: caro concupiscit adversus spiritum et cetera. Quando caro sanitatem habet, spiritus est infirmus: et e converso, scilicet quando spiritus est sanus et fortis, caro est infirma: quia totum enervatur quidquid ad carnem pertinet: Ps. 108: caro mea immutata est propter oleum. Effectus ergo verbi Dei immissi, vel infixi, est quod emarcet concupiscentiam carnis: Col. 3: mortificate membra vestra et cetera. Origenes dicit secundum primam expositionem, a facie, idest a consideratione irae tuae, quia per verba tua consideratur ira futuri judicii. Et ex hoc caro emarcet. Et non est pax ossibus meis. Hic ostendit interiorem miseriam, idest peccatum propter quod patitur tribulationem; quasi dicat, aufertur sanitas carnis prae consideratione irae tuae; sed recognoscendo peccata mea, etiam spiritus concutitur; unde dicit, non est pax ossibus meis, idest spiritui meo: Isa. 57: non est pax impiis, dicit dominus. Et hoc, a facie peccatorum meorum, idest prae multitudine et gravitate peccatorum non possum habere pacem mentis. Sed numquid habes tribulationem? Et dicit quod sic. Unde exposuit se habere. Et primo peccata ponit. Secundo defectum pacis. Tria sunt quae exaggerant peccata: scilicet multitudo peccatorum, gravitas et reiteratio: quia si frequenter peccat, grave est. Dicit ergo quantum ad primum, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Modus loquendi est. Per iniquitates signatur multitudo peccatorum: quia sicut aqua hominem obruit, ita peccata submergunt hominem. Et hoc non facit aqua nisi quando tantum excrescit quod caput excedit. Quasi dicat: sic multiplicatae sunt quod super caput meum ascenderunt. Psalm. 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. 2 Paral. ult. peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea. Et dicit, super caput meum, idest super mentem meam tractam in consensum peccati. Tripliciter se homo habet in peccato. Quandoque est tantum in concupiscentia, et mens resistit; et tunc non attingit caput. Quandoque consentit, sed ex passione; et tunc licet perveniat ad caput, non tamen supergreditur. Sed quando laetantur quod male fecerint et exultant in rebus pessimis (Prover. 2), tunc iniquitates supergrediuntur caput. Quantum ad secundum dicit: sicut onus grave gravatae sunt super me. Dicuntur autem gravare peccata, quia deprimunt more rei gravis. Quanto ergo homo deprimitur, tanto a Deo recedit. Zach. 1: iniquitas sedet super talentum. Isa. 1: populo gravi iniquitate. Alia littera habet: sustulit in altum: quia quandoque peccata gravia inducunt in contemptum, et superbit impius cum pervenerit in profundum peccatorum (Prov. 18). Quantum ad tertium dicit, propter recidivum: putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Cicatrix ex vulnere relinquitur: ita etiam quando quis peccavit, et dimissum est ei peccatum, sed adhuc est pronitas ad peccandum, est quasi cicatrix ex vulnere. Quandoque autem Deus sanat eam per satisfactionem et exercitium bonorum operum. Hier. 30: obducam cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te. Quandoque autem non bene custodimus nos; et sicut per imperitiam medici, quandoque infirmitas generat intus putredinem, et corrumpit membrum, sic est in peccatore: quia quando non curatur peccatum per correctionem, sive per poenitentiam, fit putredo interius, idest delectatio peccati praeteriti; et consentit in aliud simile. Joel. 1: computruerunt jumenta in stercore suo. Ex hoc sequitur corruptio, quando peccatum procedit in actum. Vel corruptio est quando non solum in se sunt putrefacti, sed exhalant per infamiam ad alios, a facie insipientiae meae. Medicus quando curat, per insipientiam suam aliquando vulnus putrefit; sic ex insipientia hominis nescientis sibi bene cavere, patitur recidivum. Prover. 14: errant qui operantur malum.

[87178] Super Psalmo 37 n. 3 Miser. Supra dixit Psalmista: non est pax ossibus meis; et ostendit quae sunt sua peccata, quia multa, gravia et reiterata: hic agit de pacis sublatione; et circa hoc duo facit. Primo ponit inquietudinem contra pacem; secundo ponit remedium consolationis et spei, ibi, domine, ante te. Inquietudinem animi sui ostendit dupliciter. Primo quantum ad dejectionem, et quantum ad irascibilem; secundo quantum ad dejectionem cordis, quod pertinet ad commotionem concupiscibilis, ibi, tota die. Circa primum duo facit. Primo proponit causam dejectionis; secundo ipsam dejectionem. Causa dejectionis est, quia miser factus sum, idest miseriam meam ego cognosco. Miseria opponitur felicitati; et ideo in contrariis consistit. Felicitas humana consistit in rebus mundi. Psal. 143: beatum dixerunt populum cui haec sunt. Felicitas vera consistit in haesione ad Deum; et ideo sequitur: immo beatus populus cujus est dominus Deus ejus. Miser ergo est ex hoc quod a Deo avertitur per peccatum. Prov. 14: miseros facit populos peccatum. Iste ergo sciens se separatum a Deo per peccatum, reputat se miserum; et ex hoc dicitur animus ejus dejectus: unde dicit: incurvatus sum. Haec incurvatio potest referri ad depressionem animi, propter gravedinem peccati, quia peccata faciunt sicut grave onus, quod hominem incurvat, et facit terram respicere: ita peccata faciunt inferiora respicere, et non permittunt per affectum tendere ad superiora. Paral. 36: incurvatus sum multo vinculo ferri. Vel potest referri ad humilitatem; quasi dicat: incurvatus sum propter humilitatem, quia cum recognoscit homo peccatum suum, non sapit alta. Luc. 18, de publicano, qui nolebat oculos suos ad caelum levare. Et haec incurvatio non debet esse momentanea, sed in tota vita: unde dicit, usque in finem, scilicet vitae, quamdiu durat corruptio corporis. Rom. 7: infelix ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Consequenter agit de tristitia cordis; et facit tria. Primo proponit tristitiam; secundo tristitiae causam; tertio magnitudinem tristitiae. Dicit ergo: non solum humiliatus sum contra superbiam, sed etiam sum contristatus, contra delectationem peccati; et haec est tristitia bona. 2 Cor. 7: quae enim secundum Deum tristitia est, bona est. Et tangit duo circa tristitiam. Primo, quod oportet esse continuam: unde dicit, tota die. Rom. 9: dolor continuus cordi meo. Psal. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Jer. 9: et plorabo die ac nocte interfectos populi mei. Augustinus: semper doleat, et de dolore gaudeat. Secundo, quia est quaedam tristitia absorbens, quae in desperationem inducit. 2 Corinth. 2: ne forte abundantiore tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Quaedam est aggravans; et haec est accidia, quae sic dejicit, ut non permittat agere bonum. Sed tristitia poenitentis non est sic, sed est cum spe, et exercitio bonorum operum: unde dicit, ingrediebar; idest, in vita et bonis operibus proficiebam. Processus boni est ingressus, quia bona spiritualia ad quae tendit bonus sunt interiora. Phil. 3: quae retro sunt obliviscens (idest bona temporalia, ad quae tendunt peccatores, quae sunt exteriora) ad ea quae priora sunt extendens me ipsum. Prov. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Hic ponitur causa tristitia. Secundum Glos. exponitur, quod per lumbos intelligitur anima. Et dicit, lumbi, quia ibi est delectatio. Et non est sanitas in carne mea; ut ostendat se infirmum intus et extra. Sed melius exponitur aliter, quod affligitur per peccatum cum recognoscit miseriam suam. Miseria autem maxime recognoscitur in corruptione sensualitatis. Rom. 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et subdit: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quasi dicat: ideo cognosco me miserum, et sum contristatus, quia lumbi mei impleti sunt illusionibus. Ad litteram, carnalis delectatio implet me illusionibus, quia Diabolus utitur sensualitate nostra sicut instrumento, et ubi nos debiles conspicit, ibi impugnat nos. Prov. 14: stultis illudit peccatum. Istae autem illusiones variarum rerum ex duplici causa proveniunt. Quandoque ex corruptione, quia caro semper quaerit convenientia sibi, quantum est de se; et nisi spiritus retineat, oportet quod delectetur in eis; et impossibile est quod spiritus semper sit vigil; et ideo oportet quod illudatur. Quandoque proveniunt tales illusiones ex spiritu proprio, quando scilicet aliquis saepe inserit in se tales cogitationes carnales: et hoc est veniale peccatum primo; demum si consentiat, fit mortale; et hoc recognoscit, non quasi ex carne, sed ex se: unde ait: non est sanitas in carne mea. Rom. 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.

[87179] Super Psalmo 37 n. 4 Afflictus. Hic ponit magnitudinem tristitiae. Et primo ponit talem magnitudinem. Secundo ponit signum, ibi, rugiebam. Duo posuit in tristitia. Primum, quod est contristatus. Secundum, quod est incurvatus. Per primum designat tristitiam, per secundum vero dejectionem: et haec duo habet repetere hic. Quantum ad hoc quod est incurvatus, dicit, humiliatus. Quantum ad hoc quod est contristatus dicit, afflictus: et de utroque nimis: et hoc propter magnitudinem mali quod incurrerat, quia peccatum est maximum malum. Et ideo affligitur multis doloribus. Item, propter amissionem magni boni: Jer. 2: vide et scito quam malum est dereliquisse dominum et cetera. Item secundum Origenem propter immutationem status de statu gratiae et virtutis in statum peccati. Boetius: magnum infelicitatis genus est, fuisse felicem: Job 29: quis mihi det, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Signum magnae tristitiae est rugitus: ideo dicit, rugiebam a gemitu cordis mei. Rugitus dicitur esse vox bestiarum, scilicet leonis et ursi, propter vehementiam doloris vel famis. Unde rugitus est vehementia fletus: Job 3: quasi inundantis aquae sic rugitus meus: unde, rugiebam, scilicet amarissime flebam. Sed contingit aliquando quod aliquis flet extra, non tamen ex animi commotione. Sed non sic ego fleo, immo a gemitu cordis mei procedit hic rugitus: Thren. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens: Isa. 59: rugiemus quasi ursi omnes.

[87180] Super Psalmo 37 n. 5 Domine ante te omne desiderium meum. Hic ponitur remedium consolationis. Et primo ostendit quod in Deo solo est consolationis suae remedium. Secundo ostendit, quod hoc est sibi necessarium, quia nihil in se habet de quo consoletur, ibi, cor meum: Oseae 13: perditio tua ex te Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Est autem duplex tristitia. Quaedam tristitia est inducens desperationem; et haec tollit desiderium et gemitum, quia utrumque istorum fit in occulto: ideo desiderium et gemitus interior notum est Deo; unde dicit, domine ante te omne desiderium meum. Ante te approbatum est quod desidero, et ideo spero mihi dari per te: Prov. 70: desiderium suum justis dabitur: Ps. 9: desiderium pauperum exaudivit dominus. Alio modo sic, ante te, idest tibi cognitum est, qui scrutaris corda: 1 Reg. 16: Deus intuetur cor: Prov. 15: perditio et Infernus coram domino; quanto magis corda filiorum hominum? Alio modo sic, ante te etc. idest ad hoc est desiderium meum ut sim ante te: Ps. 41: sitivit anima mea et cetera. Et gemitus meus a te non est absconditus, idest tu approbas eum, vel tu cognoscis eum: Exod. 3: videns vidi afflictionem populi mei et cetera.

[87181] Super Psalmo 37 n. 6 Cor meum conturbatum est. Hic ostendit necessitatem consolationis suae esse a Deo, quia nihil est in eo de quo possit consolari. Tria sunt in homine, scilicet, intellectus, voluntas, et potentia executiva: intellectus dirigit, voluntas imperat, potentia exequitur: et haec tria deficiunt in me. Quia, cor, idest affectus, conturbatum est, idest commotum est tristitia et commotione: Ps. 59: commovisti terram et conturbasti eam et cetera. Vel conturbatum est prae solicitudine mundi. Item virtus executiva dereliquit me, quam habui ante peccatum. Vel loquitur ex persona humani generis. Virtus quam accepi in primo parente, ut non haberem corruptionem interiorem aut exteriorem, dereliquit me, propter peccatum: Isa. 50: non est in me virtus. Et lumen oculorum meorum, idest ratio et mens mea, non est mecum, idest privantur lumine rationis, per quod vitant malum et faciunt bonum. Vel, lumen oculorum meorum, idest Deus, non est mecum propter peccatum, quia peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis. Isa. 59.

[87182] Super Psalmo 37 n. 7 Amici mei et proximi mei. Supra Psalmista diligenter exposuit miseriam suam, quam a superiori et ab inferiori patitur; hic autem miseriam quam patitur ab aequali. Circa hoc duo facit. Primo ostendit quid patiatur ab hominibus. Secundo, qua de causa, ibi, inimici autem mei. Circa primum tria facit. Primo praemittit mala quae patitur ab hominibus. Secundo ostendit patientiam suam in illis, ibi, ego autem. Tertio ostendit patientiae causam, ibi, quoniam in te domine. Ostendit ergo se afflictum ab omni genere hominum: et pulchre, quia ostendit primo, se pati afflictionem ab amicis. Secundo ab inimicis, ibi, et vim faciebant. Amici affligunt dupliciter: persequendo et derelinquendo: quia ex hoc ipso quod non juvant, affligunt. Et qui juxta me. Item amicorum est duplex genus. Quidam sunt soli amici et extranei. Quidam amici et cognati; et ab utrisque dicit se affligi. Quantum ad primum dicit, amici mei. Et potest intelligi, vel ex persona Christi, qui in hoc Psalmo quandoque loquitur pro se, quandoque pro membris; vel ex persona poenitentis. Si legatur ex persona Christi, manifestum est quod Judaei qui sunt proximi, fuerunt adversarii ei: unde dicit, adversum me appropinquaverunt et steterunt. Vel ex persona poenitentis: et tunc Origenes, aliquis in saeculo est inter peccatores, et quamdiu est in peccatis ostendunt ei amicitiam; sed quando deserit mundum et peccatum, tunc peccatores adversantur ei: unde dicit, amici mei, idest qui prius erant amici. Eccl. 6: est amicus qui convertitur ad inimicitiam. Et proximi, idest in carne conjuncti: Mich. 7: inimici hominis domestici ejus: Jerem. 20: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu. Adversum me appropinquaverunt et steterunt. Contingit quod amicus quandoque adversatur in dicto vel facto alicui; sed tamen tantam habet reverentiam ad amicitiam, quod non adversatur ei in facie. Et ideo dicit quod non solum de longe steterunt, sed appropinquaverunt, idest in faciem inimici contradixerunt. Quandoque etiam amicus facto commovetur contra eum, tamen non perseverant. Sed de istis dicit quod steterunt, idest fuerunt mihi adversarii: Ps. 2: astiterunt reges terrae et cetera. Et qui juxta me erant, de longe steterunt. Hic ostendit quomodo est derelictus. Si exponitur de Christo, vere fuit derelictus: Matth. 26: relicto eo omnes fugerunt. Item poenitens derelinquitur, postquam est conversus ad Deum: unde, et qui juxta me erant, idest amici familiaritate vel carne, de longe steterunt: Job 6: ecce non est auxilium mihi in me, necessarii quoque mei recesserunt a me: Ps. 87: elongasti a me amicum et proximum et cetera. Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam. Et non solum est sic ab amicis afflictus, sed etiam ab inimicis. Est autem duplex genus inimicorum. Quidam sunt inimici capitales, et occidunt. Alii sunt qui non sunt capitales, quia non quaerunt occidere: et de utrisque loquitur hic. De primis dicit, vim faciebant qui quaerebant animam meam, idest quaerebant me occidere. Ad litteram dicitur de Christo quem Judaei quaerebant occidere: unde, vim faciebant, idest violentiam inferebant: Prov. 22: ne inferas violentiam pauperi, quia pauper est. Hieronymus, ut vim facerent. Vel, quaerebant, scilicet Daemones, seu amici, qui volebant me inducere in malum postquam conversus sum ad Deum, et vim faciebant mihi. De secundo dicit, et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, idest mendacium contra me dixerunt. Ita accidit de Judaeis contra Christum; qui mendacium loquentes dicebant, Luc. 23: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari. Item, dolos tota die meditabantur, ut caperent eum in sermone, Matth. 22. Item hoc accidit cuilibet poenitenti: quia aliquis poenitens, ut Origenes dicit, confitetur peccatum suum, et si necesse fuerit, agit publicam poenitentiam: et deridetur ab aliis qui perseverant in peccato: Job 12: deridetur justi simplicitas, et dicunt multa vana et falsa contra eum: Psal. 11: vana locuti sunt unusquisque. Et etiam insidiantur, si inveniant aliquid unde confundant eum: Prov. 24: ne insidieris, et ne quaeras impietatem in domo justi.

[87183] Super Psalmo 37 n. 8 Ego autem tamquam surdus. Hic ostendit patientiam a se exhibitam. Et primo ponit patientiam; secundo patientiae effectum, ibi, et factus sum sicut homo. Homines quando affliguntur, nisi patienter portent, primo commoventur in animo, deinde deordinantur in verbis. Sed remedium quod non commoveatur in animo est, quod sit sicut surdus non audiens verba iniqua. Et ideo dicit, ego autem tamquam surdus non audiens, idest audire me fingebam: Eccl. 1: usque ad tempus sustinebit patiens. Item ibidem 28: sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Et remedium quod non deordinetur in verbo est, quod sit sicut mutus: Ps. 38: obmutui et humiliatus sum et cetera. Unde dicit, et sicut mutus non aperiens os suum. Et hoc maxime fecit Christus, ut dicitur Matth. 27: et non respondit ei verbum, ita ut miraretur praeses vehementer: Isa. 53: tamquam ovis ad occisionem ducetur et cetera. Sic etiam facere debent viri justi: Ps. 38: posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me. Et factus sum sicut homo non audiens. Hic ponitur effectus patientiae; sed hoc est contra opinionem malorum, qui hoc imputant ignaviae, non virtuti. Et dicit, factus sum, scilicet opinione, sicut homo non audiens, et non virtuosus. Unde de Christo dicitur mihi non loqueris, Joan. 19. Et non habens in ore suo redargutiones, idest ac si non sit sapiens ad respondendum. Unde de Christo dicitur Luc. 23, quod illusit ei et despexit eum Herodes.

[87184] Super Psalmo 37 n. 9 Quoniam in te domine speravi. Hic ponitur causa patientiae, quae est triplex. Ex parte Dei, ex parte inimicorum, et ex parte sui. Et ex parte Dei causa patientiae est, quod tota causa relinquitur Deo. Mihi vindictam, et ego retribuam, Hebr. 10. Et ideo dicit, ego autem in te speravi domine; quasi dicat, in te est causa mea: Hier. 17: spes mea tu. Et quid speras de Deo? Dixi, tu exaudies me domine, Deus meus. Origenes: quandoque homo orat Deum, et non exauditur, quia ipse non audit eum praecipientem: Prov. 28: qui declinat aures ne audiat legem, oratio ejus fiet execrabilis; sed qui obedit Deo et legi, tunc exauditur: Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Deus autem maxime praecepit patientiam: Matth. 5: si quis te percusserit in una maxilla et cetera. Et ideo illi exaudiuntur a Deo, qui noverunt pro inimicis orare, ut Ecclesia facit; unde dicit Jer. 13: si steterint Moyses et Samuel coram me etc. quia isti in veteri testamento oraverunt pro inimicis, non est anima mea ad populum istum, idest non exaudiam eos pro populo isto; quasi dicat: ideo quia patienter sustineo, tu exaudies me.

[87185] Super Psalmo 37 n. 10 Quia. Supra posuit Psalmista mala quae passus est ab hominibus; et ostendit etiam patientiam suam, assignavitque unam rationem patientiae ex parte Dei; hic autem assignat rationem patientiae ex parte inimicorum. Contingit aliquando ex Dei misericordia, quod qui patitur tribulationem aliquam, sustinet mala quae ab aliis inferuntur, ut pacem cum inimicis habeat: Prov. 16: cum placuerint domino viae ejus, inimicos ejus convertet ad pacem: Job 5: bestiae terrae pacificae erunt tibi. Et hoc etiam naturale est: quia nullus est ita saevus sive crudelis, quod quando videt aliquem humiliatum, affligat eum ulterius. Canis etiam non mordet hominem jacentem. Quando ergo aliquis resistit inimico, concitat inimicum ad nocendum sibi, et Deus non juvat: Psal. 7: si reddidi retribuentibus mihi mala et cetera. Et ideo assignat hic rationem patientiae, quae est ne veniat in manibus eorum: et circa hoc duo facit. Primo commemorat de hostibus gaudium corporis. Secundo insultationem eorum. Dicit ergo, dixi, ne quando supergaudeant mihi inimici mei: si nollet me defendere Deus, non intueretur me, et sic superarent me hostes et gauderent. Quantum ad secundum dicit, et dum commoventur pedes mei. Hieronymus habet, deficio: littera nostra habet, super me magna locuti sunt. Et dum labuntur pedes mei et cetera. Loquentur. Si intelligatur de praeterito, sic est sensus, dixi ne quando et cetera. Potest hoc referri ad experimentum; quasi dicat: expertus sum, quod gauderent. Sed si laberentur pedes mei et cetera. Quidam corruunt; quidam labuntur, sed non corruunt; quidam sunt infirmi. Mali quandoque contra aliquem religiosum insultant, et maxime loquuntur super ipsum. 1 Reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Ps. 11: disperdat dominus universa labia dolosa. Tertia est ratio ex parte sui, scilicet ex parte patientis. Primo proponit promptitudinem animi. Secundo causam. Dicit ergo, quoniam ego in flagella paratus sum. Nullus est impatiens nisi de eo quod invitus sustinet. Quando igitur est paratus ad sustinendum, non est impatiens. Consideranda sunt duo genera hominum. Quidam sunt qui hic non flagellantur, sed reservantur aeterno igni. Ps. 72: in labore hominum non sunt etc. scilicet hic non corripiuntur. Alii sunt qui flagellantur in hoc mundo, quia Deus corripit eos ut filios: Heb. 12: flagellat omnem filium quem recipit. Gregorius: signum aeternae reprobationis est, quando Deus nullum flagellum dat homini in mundo. Sic et Ambrosius noluit hospitari in domo illius, qui semper fuerat in prosperitate. Et ideo dicit, quoniam ego in flagella paratus sum. Primo ponit dolorem. Secundo doloris causam. Est autem consuetudo, quod quando aliquis patitur gravem dolorem, sustinet alium dolorem, ut liberetur ab alio graviori: sicut quando homo sustinet extractionem dentis, ut liberetur a dolore dentium. Et ideo dicit, sum paratus ad flagella, quia habeo alium dolorem quem volo curare. Et ideo dicit, dolor meus, scilicet de peccatis, in conspectu meo semper: Rom. 9: dolor continuus cordi meo: Thre. 1: o vos omnes qui transitis per viam et cetera. Et hic dolor est major omni dolore: non quidem sensu, sed secundum rei veritatem. Augustinus dicit quod omnes afflictiones animae causantur ex amore: homo delectatur in eo quod amat, et timet contrarium ejus quod amat, et dolet similiter. Ergo quanto major est amor, tanto est major dolor de contrario. Sed minima caritas est maximus amor. Ergo dolor de peccato est maximus; sed non magis sentitur, quia appetitus sensitivus non movetur nisi ex apprehensione sensibilium, nisi per redundantiam rationis. Et inde est quod homo plus sentit dolorem de aliquibus aliis rebus quam de peccato: tamen secundum rationem plus vellet sustinere eum quam dolorem de peccato. Causa hujus doloris magni est peccatum; et ideo dicit.

[87186] Super Psalmo 37 n. 11 Quoniam iniquitatem. Quasi dicat: ideo doleo, quia peccatum meum considero, et intantum ut aliis manifestem. Unde, ego annuntiabo, idest aliis manifestabo, in quo maximum remedium sentio, quod maxime fit in confessione, quae laetificat confitentem: Prov. 28: qui abscondit scelera sua et cetera. Jac. ult.: confitemini alterutrum et cetera. Secundo ponitur peccati satisfactio contra illos, qui sic confitentur ut non satisfaciant: Isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos et cetera. Job 23: considerans eum timore solicitor. Et ponuntur hic tres partes poenitentiae. Dolor refertur ad contritionem. Iniquitatem meam etc. ad confessionem. Cogitabo, idest satisfaciam, pro peccato meo, ad satisfactionem. Inimici autem mei vivunt et cetera. Hic ponitur ratio misericordiae, scilicet prosperitas inimicorum; et ponit causam quantum ad tria. Primo quantum ad cordis stabilitatem, ibi, vivunt. Secundo quantum ad potestatis magnitudinem, ibi, et confortati sunt. Tertio quantum ad multitudinem, ibi, et multiplicati sunt. Dicit ergo, inimici mei vivunt. Et continuat. Sic Origenes: poenitens aliquando si dimitteretur in pace, cogitaret de peccato in poenitentia; sed tot tribulationes contra eum insurgunt, quod videtur sibi quod debeat se defendere: tamen iste dicit quod licet vivant et prosperentur inimici mei, non tamen dimitto dolorem de peccatis: non enim debet homo resilire a poenitentia. Christus multos habuit inimicos, et habet: Psal. 119: odio habuerunt me gratis. Et Deus habet inimicos: Joan. 15: odio habuerunt me et patrem meum. Et alii justi multos habent inimicos qui non vivunt sine flagello. Et confortati sunt, idest habent magnam potestatem, idest sunt nimis potentes, et multiplicati sunt qui oderunt me inique, idest injuste, quia persequuntur me propter justitiam quam sequebar. Qui retribuunt mala pro bonis. Est autem quadruplex retributio. Una est, quae retribuit bonum pro bono; alia quae retribuit malum pro malo: et istae sunt communes bonis et malis, quia etiam bonus malum poenae pro malo culpae tribuit: alia est, quae retribuit bona pro malis: et haec est proprie bonorum: quarta est, quae retribuit malum pro bono, et haec est inimicorum. Jer. 18: numquid redditur pro bono malum? Detrahebant mihi: Rom. 1: detractores Deo odibiles. Triplex est detractio: quarum una est mala, quando detrahit homo homini de peccato, etiam si peccata sint occulta, quia non sunt occulta publicanda per modum detractionis. Alia est pejor quando detrahit de falso. Pessima, quando detrahit non homini, sed virtuti: videlicet si dicas castitatem malam esse. Et sic est in proposito, quia sequebar bonitatem, detrahebant mihi: Isa. 5: vae qui dicunt malum bonum et bonum malum: Dan. 6: non invenerunt occasionem Danieli nisi in lege. Glossa: felix conscientia, cui non potest imponi nisi quod servat legem Dei sui.

[87187] Super Psalmo 37 n. 12 Ne derelinquas me domine. Hic ponitur oratio: et petit removeri quod timet, et petit sibi praestari quod amat, ibi, intende in adjutorium meum. Hic petit non amoveri, scilicet praesentiam Dei; unde dicit, ne derelinquas me, domine Deus meus, scilicet in tribulatione: Psalm. 90: cum ipso sum in tribulatione: Deuter. 31: dominus Deus tuus est, non dimittet te. Et si ad modicum videaris me derelinquere, tamen omnino, ne discesseris a me, quia timeo quod per me non possim subsistere: Isaiae 54: misericordia mea non recedet a te. Intende in adjutorium meum, idest adjuva me ut proficiam. Et nota quod istum versiculum dicit Ecclesia in principio omnium horarum, quia versiculus iste valet contra omnes tentationes. Unde cum incipimus orare, Diabolus tentat nos: propter quod petit auxilium: ideo dicit, intende, quia tu es Deus dator et conservator salutis meae: Psalm. 143: qui das salutem regibus et cetera.


Super Psalmo 38

[87188] Super Psalmo 38 n. 1 Psalmista confessus est se passum afflictionem suam pro peccato suo; hic autem promittit cautelam in posterum. Titulus talis est, in finem canticus David pro Idithum. Et hoc non est novum, licet sit novus titulus: quia ut habetur in historia 1 Paral. 15, quando David arcam foederis quae fuerat capta a Philistaeis reduxit, quatuor millia cantorum instituit, qui Psalmos canerent; quos posuit intus, quos Asaph, Itamar, et Idithum vocavit, et hic ponitur in titulo. Et sicut Origenes dicit, haec consuetudo erat etiam apud Graecos, quod si aliquando aliqui poetae erant qui carmina recitabant in populo, si non erant ab ipsis recitantibus facta, sed ab aliis, victoria non dabatur recitatori, sed poetae. Sic etiam fit de Psalmis; nam omnes Psalmos fecit David, et quosdam ipse cantavit coram arca, ut habetur 2 Reg. 6: quosdam dabat aliis cantandos: et ideo illi quibus dabantur, erant quasi cantores, et eis intitulantur: tum propter dignitatem, quia fuerunt prophetae, tum propter mysterium. Unde hoc competit mysterio Idithum, quod interpretatur intus vir sciens, vel transiliens; et signat transilientem vanitatem mundi, de qua multum in hoc Psalmo agitur. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima ponit cautelam quam habet ad evadendum pericula. In secunda ostendit necessitatem cautelae, ibi, ecce mensurabiles. Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam. Secundo ostendit periculum ex ea incidens, ibi, obmutui. Circa primum duo facit. Primo praemittit cautelam. Secundo ponit rationem cautelae, ibi, posui ori meo. In cautela consideranda sunt tria: scilicet cavendi propositum; unde ait, dixi, idest cum deliberatione in corde meo statui et proposui: Eccl. 2: dixi in corde meo, vadam et affluam deliciis. Secundo considerandum est quid proponat: quia, custodiam vias meas, idest processus meos. Et debet homo custodire vias Dei ut imitetur: Job 23: vestigia ejus sequutus est pes meus. Viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. Item debet custodire vias suas ne erret: Deut. 4: custodite vias vestras et studia vestra. Tertio considerandus est fructus qui ex hoc sequitur: ut non delinquam in lingua mea. Homo debet diligenter se custodire ab omnibus peccatis, et praecipue a peccato linguae, quia faciliter in eis prolabitur: lingua enim est mobilis, et de facili prorumpit in malum. Vel alia ratio est, quia lingua est immediatum organum ad interiorem conceptum cordis explicandum. Unde quam cito verbum est in corde, est in lingua; et ideo oportet diligenter custodiri. Consequenter ponitur ratio hujus custodiae, posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; quasi dicat: haec est ratio quare sic custodio vias meas, quia semper adversarius est contra me. Alibi dictum est, quod homo ponat custodiam cordi: Prov. 4: omni custodia serva cor tuum; hic dicit quod ponat custodiam ori, quod non claudatur totaliter, sed debet custodiri, idest servari a malis verbis quantum ad tempus, et quantum ad ea quae dicit: Eccl. 8: omni negotio tempus est, et opportunitas. Et quare posui ori meo custodiam? Cum consisteret peccator adversum me. Hoc exponitur tripliciter. Unus sensus est: adversum me, ad insidiandum; et tunc magis necessaria est cautela: Eccl. 5: si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum: Matth. 22: ut caperent eum in sermone. Secundus sensus est: adversum me, ad injuriandum vel impugnandum: quia etiam tunc cum impugnat, debes tibi cavere, quia ibi est virtus: 1 Petri 2: cum malediceretur, non maledicebat. Tertius sensus est. Adversum me, idest in conspectu meo, ut instruatur: et tunc necessaria est cautela ne omnia omnibus proferat. Quaedam enim sunt proferenda justis, quae non sunt dicenda peccatoribus: 1 Cor. 3: non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: Matthaei 7: nolite sanctum dare canibus; quasi dicat: posui custodiam ne secreta doctrinae propalarem peccatoribus. Obmutui. Hic ponit periculum cautelae in quod posset incidere; propter quod dicit: videns peccatores impugnantes contra me, proposui omnino tacere; unde dicit, obmutui, idest penitus tacui. Sed quandoque contingit quod propter cautelam aliquis indiscrete tacet aliquando: et aliquando aliquis tacet exterius, et turbatur interius. Eccl. 33: praecordia fatui quasi rota praecurrens. Sed iste non turbatur interius; ideo dicit, humiliatus sum, scilicet intus, sed periculum est: quia dum volui tacere a malis, silui etiam a bonis: vel a bonis verbis, quae non dixi: vel a bonis hominibus, quibus nolui loqui. Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei et cetera. Unde sequitur: et dolor meus renovatus est; quasi dicat: prius dolui de indiscreta locutione, modo doleo de indiscreta taciturnitate; quasi dicat: innovavit me dolor. Sed adhibetur remedium internae charitatis; et ideo dicit: concaluit cor meum intra me, idest concitatus est calor charitatis in corde meo. Prov. 6: numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta ejus non ardeant? Sic impossibile est quod homo abscondat verba Dei, cum inflammatur cor charitate. Psal. 118: ignitum eloquium tuum et cetera. Causa autem hujus concitationis est meditatio de divinis; unde dicit: et in meditatione mea exardescet ignis. Nihil amatur nisi bonum et pulchrum. Unde in exterioribus amoribus visio corporalis est causa amoris. Et ideo si vis accedere ad spiritualia, oportet quod accendatur cor tuum amore Dei. Effectus concitationis est, quia qui proposuit tacere, movetur ad loquendum; unde dicit, locutus sum. Act. 2: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui. Gregorius: spiritus quos replet, ardentes pariter et loquentes facit. Job 4: conceptum sermonem quis retinere potest? Simile dicitur Hier. 20: factus est sermo domini et cetera. Et dixi, non loquar ultra etc. et sequitur, et factus est in corde meo quasi ignis. Vel exponitur secundum Glossam, obsurdui, idest factus sum surdus. Deus non dat gratiam homini nisi utatur illa; et ideo quando quis per negligentiam gratia sibi data non utitur, Deus aufert ei, ut patet de talento. Luc. 19: auferte ab eo mnam, et date ei qui decem mnas habet. Et ideo dicit, obsurdui et humiliatus sum, idest dejectus; et tunc non sonat in virtutem, sed delictum: et ideo dicit, concaluit cor meum prae solicitudine. Origenes exponit aliter: dixi, custodiam vias meas. Punctus. Ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam. Et post, dum consisteret peccator adversum me, obmutui. Est autem triplex genus hominum. Quidam in tribulationibus positi maledicunt persequentibus se; quidam benedicunt; quidam sunt medii, qui saltem perveniunt ad hoc quod tacent. Ita evasit gradum primum, quia posuit ori suo custodiam, et non maledicebat. Sed quia obmutuit, et non benedicebat, evasit secundum gradum, quia sentiebat dolorem, et aestuabat intra prae indignatione et cetera.

[87189] Super Psalmo 38 n. 2 Hic convertit se ad Deum, et exardescit. Locutus sum in lingua mea: notum fac mihi, domine, finem meum et numerum dierum meorum. Ponitur hic duplex petitio. Prima, ibi, notum fac mihi domine finem meum. Finis accipitur hic Christus. Rom. 10: finis legis Christus. Et dicit, domine notifica mihi Christum. Alia petitio est, ibi, notum fac mihi numerum dierum meorum, idest volo considerare qualis sit vita praesens, ut possim eam comparare ad finem illum: quia isti dies sunt mali, pauci et imperfecti; illi autem sunt perfectissimi: et tunc scitur quod, non sunt condignae passionis hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, ut dicitur Rom. 8. Et sic, sciam quid desit mihi, idest quomodo sum imperfectus ad illam vitam. Origenes dicit, quod finis sumitur hic pro perfectione. Quaelibet enim ars habet finem quem intendit, qui est perfectio ejus; et sic dicit, notum fac mihi finem meum, idest quae sit summa perfectionis via, in qua vis me ambulare. Psalm. 118: omnis consummationis vidi finem. Et numerum dierum meorum: idest opera mea, quae sunt dies; quasi dicat: fac me recte judicare opera mea quantum valent. Et hoc, ut sciam quid desit mihi, scilicet a perfectione. Vel potest exponi simpliciter de fine vitae: quia, sicut dicitur Eccl. 7, in omnibus operibus tuis memorare novissima tua. Et numerum dierum meorum etc. idest quantum vivam, ut praeparem me ad poenitentiam.

[87190] Super Psalmo 38 n. 3 Ecce mensurabiles posuisti. Supra memoravit Psalmista cautelam exhibitam per silentium, periculum ex silentio imminens, et remedium, quo periculo subvenitur; hic autem ostendit necessitatem cautelae praedictae, quae sumitur ex miseria praesentis vitae: et circa hoc duo facit. Primo describit praesentis vitae miseriam. Secundo contra eam petit remedium, ibi, et nunc quae est. Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hujus vitae quantum ad ipsam vitam. Secundo quantum ad vitae occupationem, ibi, verumtamen in imagine. Circa primum duo facit. Primo describit miseriam hanc quantum ad vitam. Secundo rationem assignat, ibi, verumtamen universa. Miseriam hujus vitae ostendit quantum ad ejus brevitatem, et quantum ad ejus debilitatem. Quantum ad primum dicit, domine petivi, ut annuntiares mihi numerum dierum meorum. Sed nunquid sunt numerabiles dies mei? Ita, quia, ecce mensurabiles posuisti dies meos. Homo est sic conditus, quod si nunquam peccasset, non moreretur, et ita dies ejus non mensurarentur; sed peccando moritur, et sic numerari possunt. Job 14: breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Sed esto quod vita esset brevis, et posset esse ita pretiosa quod multum reputanda esset: tamen hoc nihil est: quia substantia mea et natura mea et vita mea tanquam nihilum ante te est, idest in comparatione tui; licet aliquid videatur esse in comparatione creaturarum infimarum. Isa. 40: omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Potest autem dici sic: substantia mea, idest dum considero illud quod est ante te, idest bona aeterna, quae dabis sanctis, substantiam meam nihil reputo. Vel sic. Qui considerant res hujus mundi ante te, idest oculo divino, nihil reputant eas.

[87191] Super Psalmo 38 n. 4 Verumtamen universa. Hic assignat rationem secundum litteram. Universa, secundum litteram nostram, vel est nominativi casus singularis numeri, vel est nominativi casus neutri generis, et pluralis numeri. Si secundo modo, sic est sensus, verumtamen universa; quasi dicat, non est enim mirum si vita hominis est nihil ante te, quia, universa, idest inferiora omnia sunt vanitas. Et ideo Hieronymus habet, omnia enim vanitas, ut sit quasi ratio praecedentium. Eccl. 1: omnia vanitas. Et dicuntur vanitas, quia vanitas opponitur soliditati et stabilitati: omnia enim quae sunt in mundo, sunt subjecta mutabilitati, et ideo sunt vana: et etiam inter ea, omnis homo vivens est subjectus mutabilitati, et sic est vanitas. Rom. 8: vanitati enim creatura, idest homo, subjecta est non volens. Vel secundum litteram. Universa, si sit singularis numeri, sic est sensus, universa vanitas, idest omnis vanitas, est omnis homo vivens, idest est in omni homine mundane vivente. Vanus dicitur homo ex hoc quod sequitur res mutabiles Jer. 2: ambulaverunt post vanitates, et vani facti sunt. Vel sic, omnis homo vivens, idest carnaliter: est omnis, idest perfecta vanitas.

[87192] Super Psalmo 38 n. 5 Verumtamen in imagine. Hic ostendit miseriam conditionis humanae, quantum ad occupationem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod aliquid sit in homine quod vanitati debet resistere. Secundo ostendit in generali vanitatem occupationis ejus, ibi, sed frustra. Tertio ostendit hoc idem in speciali, ibi, thesaurizat. Dicit ergo, omnis homo vanitas; tamen aliquid est in homine fixum, quod semper manet in eo dum transit; et hoc est imago. Et potest hoc tripliciter exponi. Uno modo de imagine Dei, quae est inquantum homo est praeditus ratione. Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et haec imago debet resistere vanitati; scilicet ratio, et debet eam, scilicet vanitatem, excludere. Et hoc est quod ait. Quamvis homo sit subjectus vanitati, semper tamen est praeditus ratione. Sed quia non determinatur hic cujus sit imago, ideo nota hic duplicem imaginem: unam caelestis hominis, aliam vero hominis terreni. 1 Cor. 15: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Dico ergo quod omnis homo est vanitas; tamen omnis homo pertransit in aliquam imaginem, quia, vel per bona opera repraesentat in se imaginem hominis caelestis, vel per mala imaginem terreni. Vel aliter. Imago importat similitudinem. Cursus autem vitae istius dirigitur per aliquam cognitionem, quia affectus movetur secundum cognitum. Est autem duplex cognitio. Una, qua cognoscitur veritas: et haec est certa. Alia est per verisimilitudinem: et haec est quasi cognitio imaginis: quia non attingit ad ipsam veritatem, sed ad similitudinem veritatis. Si homo attingeret ad ipsam veritatem sicut est, non turbaretur, quia consideraret conditionem hujus vitae, et quid erimus post hanc vitam; et sic non occuparetur in ista vita, sed ad ea quae sunt in alia vita tenderet. Et ideo Hieronymus habet, quantum ad imaginem pertransit homo, tantum turbatur, idest quantum deficit homo a vera cognitione veritatis, tantum turbatur per occupationem hujus vitae, sive in bonis sive in malis. Luc. 10: Martha, Martha, solicita es, et turbaris erga plurima. Quando ergo facit bona opera, tunc non turbatur frustra; sed quando non occupat se in bonis, tunc frustra turbatur: Isa. 49: vane consumpsi fortitudinem meam. Et ponit exemplum de occupatione quae conturbat homines, quae est occupatio avaritiae; haec autem maxime conturbat homines. Concupiscentia autem ad horam occupat homines, similiter et ira. Sed, ut dicitur Eccl. 5, avarus non impletur pecunia; et ideo de eo ponit exemplum dicens, thesaurizat et ignorat cui congregabit ea, idest congregat thesauros superfluos in hac vita. Matth. 6: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, scilicet vane et frustra, quia ignoratis cui congregatis ea. Sibi non, quia Job 27: dives cum dormierit, nihil secum affert. Ergo aliis, sed nescit cui; quia aliquando non congregat pueris, quia non remanent post eum; et si remanent, non tamen scit quales sint, quia aliquando sunt contra parentes.

[87193] Super Psalmo 38 n. 6 Et nunc quae est expectatio mea et cetera. Hic petit Dei auxilium contra miseriam. Et primo ponit fiduciam, ex qua oratio sua procedit. Secundo proponit orationem, ibi, ab omnibus iniquitatibus. Tertio petit eam exaudiri, ibi, exaudi. Quandoque homo est in miseria: et tunc aut confidit liberari per se, aut per alium. Si confidit liberari per se, non expectat alium, sed in seipsum habet subsidium. Si per alium, tunc expectat, quia sperat per alium juvari. Sic est in ista miseria, quia breves dies sunt, et non confidit in se, sed dicit cum Job 6: ecce non est auxilium mihi in me; sed expectat auxilium a Deo; unde dicit, quae est expectatio mea? Nonne dominus; quasi dicat: solus potest me liberare, quia ipse solus est super omnem veritatem, qui solus est veritas. Isa. 30: beati omnes qui expectant eum. In expectatione etiam mora est; quasi dicat: ego praestolabor. Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, et substantia mea apud te est. Hic ponitur ratio fiduciae, quam habet de Deo. Naturale est quod homo confidet de Deo apud quem collocat quod habet. Qui ergo totum quod habet, ponit in Deo, potest confidere de Deo. Et ideo dicit: substantia mea apud te est; quasi dicat: etsi in me nihil sim; tamen quicquid spero me esse, et quicquid habeo, est in te: Hebr. 10: cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Matth. 6: thesaurizate vobis thesauros in caelo. 2 Tim. 1: scio cui credidi, et certus sum. Glossa exponit de Christo. Substantia mea apud te est, idest tu Christe sumes de mea carne, quia factus est ex semine David secundum carnem, Rom. 1.

[87194] Super Psalmo 38 n. 7 Ab omnibus. Supra Psalmista posuit fiduciam habitam de Deo, cum dixit, et nunc quae est expectatio mea etc.: hic autem proponit Deo suam petitionem: et circa hoc tria facit. Primo petit a Deo remotionem culpae. Secundo petit remotionem poenae. Tertio assignat rationem conjunctionis harum petitionum. Secundo, ibi, amove. Tertio, ibi, propter iniquitatem. Circa primum duo facit. Primo petit petitionem. Secundo allegat meritum exauditionis, ibi, opprobrium. Dicit ergo, ab omnibus iniquitatibus meis et cetera. Ubi sciendum est, quod haec petitio commendabilis est propter rem petitam, quae necessaria est, scilicet liberari a peccato. Job 11: si iniquitatem quae in manu tua est, abstuleris a te, et non permanserit in tabernaculo tuo, in justitia tunc levare poteris faciem absque macula. Secundo, quia petit non meritis propriis, sed petit sibi dari a Deo. Isa. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Tertio, quia petit ab omnibus liberari; quia impium est a Deo petere veniam de peccatis, a quo tota liberatio non speratur. Joan. 7: totum hominem sanum feci in sabbato: unde dicit, ab omnibus iniquitatibus meis eripe me, quasi, non peto liberari ab uno solo peccato, sed ab omnibus. Ezech. 36: mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Ps. 24: dimitte omnia peccata mea. Meritum sumitur ex parte patientis. Tob. 3: omnia peccata hominum in tribulatione dimittis. Et ideo primo ostendit quod sustinet; secundo ostendit patientiam quam habuit; tertio assignat causam. Dicit ergo, opprobrium insipienti dedisti me: quod potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut opprobrium sit poena sibi inflicta a Deo: quia sicut proprium praemium virtuosi est honor, ita poena peccati est opprobrium. Mal. 2: scandalizastis plurimos in lege. Alio modo, quod Deus causaverit eam, idest patientiam, non opprobrium; sed causam opprobrii ex hoc, quod jam incipitur contemnere terrena, quod stulti et insipientes reputant opprobrium propter patientiam quam ago. Patientiam quam habuit, ostendit cum dicit, obmutui. Signum patientiae est, quod homo, cum verba opprobrii inferuntur ei, non reddit malum pro malo, sicut Christus, 1 Pet. 2, cum malediceretur non maledicebat. Et ideo dicit, obmutui et non aperui os meum. Et potest ad duo referri. Uno modo, ut cum dicit, non aperui, designet continuationem patientiae: quia licet aliquis ad horam videatur patiens et taceat, postea impatiens factus loquitur valde. Isa. 53: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et tamquam agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Ps. 37: ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum: quasi dicat: habui patientiam. Vel, obmutui, ab opprobriis contra proximum, et non aperui os meum, contra Deum. Causa est, quoniam tu fecisti. Et potest referri ad hoc quod dicitur, opprobrium. Causa quod sustineat patienter injurias, est quando cogitat quod divino judicio fit sibi hoc. Hoc fecit David cum dixit 2 Reg. 16: dimitte eum ut maledicat. Prov. 3: disciplinam domini, fili mi non dimittas, ne deficias cum ab eo corripieris. Vel potest referri ad hoc quod dicit, obmutui quoniam tu fecisti, scilicet patientiam. Secunda petitio sua est de amotione poenae. Et primo ponit petitionem; secundo rationem petitionis. Dicit, amove a me plagas tuas, idest flagella tua: et potest dupliciter exponi. Vel de corporalibus flagellis: et haec sunt exteriora, sicut flagella ceteraeque adversitates, quibus homo ponitur pro peccatis suis a Deo. Jerem. 30: plaga inimici percussi te. Ergo haec flagella amove a me. Item sunt plagae spirituales, idest interiores, sicut remorsus conscientiae. Ps. 49: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Et has petit removeri. Secundum autem Origenem, causa hujus petitionis est a fortitudine. Flagellatio exterior multum utilis est inquantum patienter sustinetur; sed quando non fertur patienter, sed deficit et desperat se, sunt nocivae. 2 Cor. 2: consolemini eum ne abundantiori tristitia absorbeatur. Et ideo timens hoc, petit removeri plagas, quia defecit a fortitudine, idest a violentia percussionis. Isa. 8: in forti manu erudivit me. 1 Reg. 5: fiebat manus domini gravissima. Deficit homo tripliciter in flagellis. Unus modus est communis bonis et malis; qui est corporalis. Psal. 89: et in ira tua defecimus. Alius est impatientiae; et hic est malorum. Job 4: nunc venit super te plaga et defecisti. Alius modus est bonorum, quo quis deficit a se, et tendit in Deum. Ps. 118: defecit in salutare tuum anima mea. Et quolibet istorum modorum potest intelligi quod dicitur hic; quasi dicat: ideo peto quod amoveas a me flagella tua, quia sum correptus quoad tertium modum defectionis: quia, ego defeci a fortitudine manus tuae in increpationibus. Vel quia despero, quoad secundum modum. Vel quia non possum sustinere, quoad primum modum. Nec est vis si dicatur, secundum aliam litteram, in increpationibus ego defeci et cetera. Propter iniquitatem corripuisti hominem. Haec est ratio quare proponit duplicem petitionem: quia primo removetur causa, et postea removetur effectus. Culpa est causa plagarum: et ideo dicit, quod homo flagellatur propter peccata. Unde dicit, tu corripuisti, idest flagellasti hominem, propter iniquitatem, idest propter peccata sua. Et ideo primo petit removeri peccata, quia poenae futurae sunt ad damnationem, sed poenae hujus vitae ad purgationem, quantum est de se, et sunt ad correptionem. Psal. 31: multa flagella peccatoris. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Hic ponitur modus sive terminus correctionis, tabescere, idest desiccare. Potest ergo exponi corporaliter, quando refertur ad tribulationem corporalem; quia humiditas et pinguedo corporalis desiccatur, et sic vita tabescit. Job 33: tabescet caro ejus. Item ibidem: consumpta est caro ejus a suppliciis. Alio modo, ut referatur ad animam. In homine spiritualiter est duplex pinguedo. Una mala per delectationes corporales. Deut. 32: impinguatus est, dereliquit Deum factorem suum: et ab hac pinguedine desiccare bonum est; et hoc est quod dicit, tabescere fecisti, idest desiccasti, animam meam sicut araneam, ab amore carnalium rerum: quia aranea est animal calidum, et non est pingue, quia facit subtilissima fila; ita anima separata a carnalibus delectationibus, inhaeret per affectum rebus invisibilibus, et facit operationes et affectiones invisibiles. 2 Cor. 4: non contemplantibus nobis quae videntur et cetera. Vel, tabescere, idest desiccare a pinguedine devotionis, sicut dicit Psal. 62: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et haec est mala desiccatio. Hoc fit, quia anima efficitur indevota, et inhaeret peccatis, et caret pinguedine devotionis sicut aranea. Item tela araneae est fragilis, ita cogitationes peccatorum sunt vanae. Isa. 59: telas araneae, idest inutilia et vana, texerunt, idest fecerunt. Item aranea tantum emittit de filis illis, quod moritur; ita homines moriuntur spiritualiter propter peccata quae faciunt. Jac. 1: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. Et legitur sic. Animam ejus existentem, sicut araneam, fecisti tabescere, idest desiccare bona siccitate. Verumtamen vane conturbatur omnis homo. Hic est defectus correptionis; quia licet faciat sic tabescere, tamen multi manent in malitia sua, vel redeunt ad malum. Et quod aliqui non conturbantur vane, hoc non est inquantum sunt homines, sed inquantum sunt elevati a Deo a rebus terrenis ad considerationem caelestium.

[87195] Super Psalmo 38 n. 8 Exaudi orationem meam domine, et deprecationem et cetera. Hic petit suam petitionem admitti: ubi petit ut exaudiatur. Et ponit tria, quae faciunt acceptam petitionem Deo. Primum est elevatio mentis in Deum: et haec est oratio, quae est ascensus mentis in Deum: unde dicit, exaudi orationem meam domine. Psal. 68: ego vero orationem meam ad te domine. Secundum est continuatio petendi: et hoc cum dicit, et deprecationem meam. Jac. ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertium est lacrymarum multitudo: et hoc ostendit cum dicit, auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas. Hic ponitur signum exauditionis: unde petit quod Deus non sileat. Dicitur autem aliquando Deus silere, quantum ad malos, quando eos non punit; sicut dicitur Isa. 42: tacui, semper silui, patiens fui et cetera. Ne sileas, idest ne taceas a punitione. Item aliquando silet non consolando bonos: et sic dicit, ne sileas, animae meae: sed dic animae meae: salus tua ego sum, Ps. 34. Et hoc facit Deus in vita ista, cum dicit peccatori: remittuntur tibi peccata tua. Luc. 5. Et etiam in futuro, quando dicet, venite benedicti patris mei et cetera. Matth. 25. Hieronymus habet: ad lacrymas meas non obsurdescas, et continuatur cum praecedentibus. Quoniam advena ego sum apud te. Hic assignat rationem suae petitionis; quasi dicat: hoc praecepit Deus, Exod. 22, scilicet quod exaudiantur advenae. Et quia ego sum advena; justum est quod exaudias me. Ego dimisi mundum, et ad te confugi, et sum apud te sicut advena, quia in mundo isto non habeo mansionem manentem, sed sum sicut peregrinus tendens alibi, scilicet ad patriam vitae aeternae, sicut omnes patres mei, fuerunt. Multi enim sunt advenae in mundo isto non habentes affectum ad res mundanas. Sicut omnes patres mei, scilicet sancti qui peregrini fuerunt, ut apostolus dicit 2 Cor. 5: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. 1 Tim. 6: remitte mihi. Hic petit accelerationem exauditionis; quasi dicat: celeriter fiat quod peto. Et primo ponit effectum petitionis; secundo tempus determinat; unde dicit, remitte mihi, scilicet peccata: quia (Ps. 31), beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et hoc ut hic, refrigerer, scilicet a peccato, sive a poena quam malignus intendit. Sap. 4: justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Et hoc facias, scilicet quod remittas mihi, priusquam abeam, idest antequam recedam ab hoc mundo: quia ibi non est remissio. Job 10: antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et cetera. Et amplius non ero. Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo sic, remitte etc., quia postquam abiero, non ero in statu, ubi possint peccata dimitti. Job 7: non revertetur oculus meus ut videat bona, scilicet praesentia. Alio modo sic, remitte etc., quia si abeam ex hoc mundo nisi remiseris peccata, non ero in bono esse amplius. Job 18: habitent in tabernaculo ejus socii ejus, qui non sunt.


Super Psalmo 39

[87196] Super Psalmo 39 n. 1 Psalmista in Psalmis praecedentibus invocavit divinum auxilium contra malitiam malorum, et ostendit propositum suae cautelae; hic autem agit de fiducia divini auxilii; et circa hoc duo facit. Primo describit ipsam fiduciam; secundo agit de misericordia quae est causa fiduciae, ibi, Ps. 40: beatus qui intelligit. Circa primum duo facit. Primo commemorat fiduciam quam habet de Deo, continuando se ad praeterita; secundo petendo futura, ibi, tu autem, domine. Circa primum duo facit. Primo commemorat fiduciam, quam habet de Deo, recitando praeterita beneficia; secundo ostendit misericordiam Dei per quam benefacit, ibi, multa fecisti. Psalmus iste mystice agit de mutatione veteris testamenti in novum. Titulus, in finem Psalmus David. In aliis Psalmis finis accipitur pro Christo. Rom. 10: finis legis Christus. Hic finis accipitur pro novo testamento, quod est finis veteris. 1 Tim. 1: finis praecepti est caritas. Circa primam partem tria commemorat. Primo efficaciam fiduciae in generali. Secundo tangit eam in speciali, ibi, statuit. Tertio ostendit hanc esse in aliis, ibi, videbunt. Circa primum duo facit. Primo tangit fiduciam, ostendens eam efficacem. Secundo fiduciae signum. Dicit ergo, expectans. Haec littera intelligitur quod David in persona sua multoties expectavit divinum auxilium. Sed quia loquitur in persona Ecclesiae, melius est ut de humano genere expectante gratiam novi persona testamenti accipiatur. Et dicit, expectans expectavi dominum, ut ostendat continuationem: quia licet tardaret, non tamen defecit: Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet. Et sic debet quilibet justus homo semper in fiducia Dei manere, quia non deficit sperantibus in se. Vel refertur ad diversos status expectantium: quia patriarchae et prophetae et omnes alii expectaverunt, ut satis communiter tenetur. Exteriori expectationi adjungit intentionem, cum dicit, et intendit mihi: quia licet Deus omnes audiat, non tamen omnibus intendit, quia non omnes sunt ordinati ad bonum; et ideo, intendit mihi, idest ad utilitatem meam. Signum fiduciae est deprecatio: quia nullus finaliter rogat nisi quia sperat exaudiri. Et ideo dicit, et exaudivit preces meas: Ps. 142: respexit in orationem humilium, et eduxit me de lacu miseriae. Hic ponit in speciali efficaciam fiduciae in quibus est exauditus. Et tangit tria. Primo liberationem a malis. Secundo collationem bonorum, ibi, et statuit. Tertio gratiarum actionem utriusque, ibi, et immisit. Est autem duplex malum quod refugiunt homines: scilicet malum miseriae, et poenalitatis. Quantum ad primum dicit, eduxit me de lacu miseriae. Et potest hoc etiam referri ad miseriam temporalem in qua aliquando fuit David. Et dicitur lacus miseria temporalis, propter ejus profunditatem et multiplicitatem. Potest etiam referri ad miseriam culpae: quia, miseros facit populos peccatum, Prov. 14. Et potest utrumque reduci ad culpam vitiorum carnalium, cum dicit, de lacu miseriae, idest de profundo peccatorum carnalium. Vel potest referri ad spiritualia peccata, quibus homo justus involvitur peccatis; unde dicit, de luto faecis. Ad peccata carnalia referendo non dicit lutum simpliciter, sed faecis, vel fimi secundum Hieronymum, quia lutum in terra non corrupta non est faex nec foetidum et abominabile. Vel lacus miseriae, idest Infernus de quo sancti educti sunt a Christo. Et lutum est opprobrium, de quo sancti sunt educti, in quo detinebantur a Daemonibus. Consequenter agit de collatione bonorum, in quo duo laudabilia ponit. Primo ut homo in bonis firmetur; et quantum ad hoc dicit, statuit super petram pedes meos, idest affectus meos quibus procedendum est in via spirituali. Petra dicitur fundamentum divini auxilii: 2 Reg. 22: dominus petra mea. Vel petra dicitur Christus; 1 Cor. 10: petra autem erat Christus. Et sic firmavit supra petram, idest divinum auxilium. Vel supra Christum pedes meos, idest affectus meos. Secundum est, ut in bonis proficiat; et quantum ad hoc dicit, et direxit gressus meos, idest praevenit me ad meliora: Prov. 16: cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus ejus. Consequenter gratias agit: quasi dicat: hoc ipsum quod laudamus est supra vires meas, quia est major omni laude: unde Deum digne laudare est a Deo, idest ipse, immittit in os meum canticum novum: 2 Cor. ult.: an experimentum quaeritis eorum quae in me loquitur Christus? Canticum novum, idest de novis beneficiis; et sunt haec: scilicet incarnationis opus: Hier. 31: novum fecit dominus super terram: femina circumdabit virum. Item novus liberationis modus: Hebr. 9: per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Et immisit dominus novum, canticum in os meum, quia novum canticum, idest novum testamentum: Isa. 55: feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles: Apoc. 14: nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, quia novus rex, nova lex, nova gaudia. Homines veteris testamenti cantabant vetera cantica, oculum pro oculo, animam pro anima. Ad Inferos quoque descendebant: quia conclusa erat eis janua regni, prohibente Cherubim aditum Paradisi, in cujus manu erat acuta rhomphaea. Sed omnes homines novae legis cantant canticum novum, quod novus homo Christus attulit: Apoc. 21: ecce nova facio omnia. Novus ergo populus nova cantat: scilicet de incarnatione domini, de resurrectione, de ascensione, de nativitate, et aliis hujusmodi. Unde in his praecipuis solemnitatibus ministri Ecclesiae induti albis, vel sericis ornamentis, cantant et legunt, ut novum canticum nemo nisi innovatus cantare praesumat. Canticum dico, non de vanitate, non de turpibus, sed quod placet Deo: unde dicit, hymnum; vel carmen quod placet Deo nostro, idest laudem Deo: Psal. 114: te decet hymnus, Deus, in Sion: Eph. 5: cantantes et psallentes in cordibus vestris Deo.

[87197] Super Psalmo 39 n. 2 Videbunt multi. Hic ponitur utilitas in aliis, scilicet in aliorum conversione. Et primo ponit ipsam utilitatem. Secundo ponit fructum ejus, ibi, beatus vir. Hic est ordo conversionis. Primo oportet, quod homo videat illud ad quod debet converti; unde dicit, videbunt multi, scilicet Christum natum. Multi priores populi qui eum expectaverunt viderunt: Baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Vidit eum Simeon, qui recepit eum in templo, et multi alii: Luc. 2: viderunt oculi mei salutare tuum. Et Luc. 10: multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Vel viderunt multi miracula Christi: Luc. 5: vidimus mirabilia hodie. Et hoc, vel per fidem, vel per oculos. Secundo oportet quod timeat illum ad quem debet converti: unde dicit, et timebunt: Eccl. 1: qui sine timore est, non poterit justificari, quia timor domini expellit peccatum. Tertium est spes: Rom. 8: spe enim salvi facti sumus. Nisi enim adesset spes timori, homo fugeret a Deo. Et ideo oportet quod sit timor quo fugiat peccatum, et spes qua accedat ad Deum. Fructus erit beatitudo; unde dicit, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. Et primo ponitur fructus, qui est beatitudo, et quibus debetur, quia illis qui Deo inhaerent. Et ideo ponit primo veram opinionem, et excludit falsam. Vera opinio est, quod beatitudo non est nisi in illis, qui spem habent in eo: Isa. 30: beati omnes qui expectant eum; et ideo dicit, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus. Hoc nomen Jesus est vera spes, quia in ipso est salus. Unde ille est beatus, qui non temporalia expectat ab eo, sed salutem aeternam quam nomen ejus indicat. Unde qui expectant salutare Dei, illi beatificantur. Vel, beatus vir cujus est nomen domini spes ejus, idest cujus spes est invocatio nominis domini: Ps. 19: hi in curribus et hi in equis; nos autem in nomine domini Dei nostri invocabimus. Falsa opinio est, quod beatitudo consistat in rebus temporalibus vel in cultu idolorum: et hoc excludit cum dicit, non respexit in vanitate, idest in res temporales et voluptates: in quo includuntur omnia ad voluptates et temporalia pertinentia: Eccl. 1: vanitas vanitatum et cetera. Secundum excludit, cum dicit, insanias falsas, idest culturas idolorum, in quibus falsa quaedam finguntur, quod homines fierent dii. Item sunt ibi lasciviae multae et immunditiae, et crudelitates exercentur: Sap. 14: dum laetantur insaniunt. Item erant falsae, quia erant in falsitate, et non super virtutem divinam fundatae, quibus non conveniebat: Amos 3: congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus. Ad hanc pertinent omnes vanae et noxiae superstitiones, sicut nigromantia, divinationes, et auguria. Vel insania dicitur iracundia, rixa, vel vana spectacula ludorum.

[87198] Super Psalmo 39 n. 3 Multa fecisti. Supra Psalmista ex parte Christi vel Ecclesiae fiduciam suam exposuit: et effectus ejus, scilicet multiplicia Dei beneficia; hic autem ostendit causam hujus fiduciae: scilicet unde motus sit ad confitendum et spem ex meritis proveniens. Et ita causa fiduciae sunt multa bona temporalia, quae etiam sunt retributiones quaedam quas homo retribuit Deo pro beneficiis: Ps. 115: quid retribuam domino et cetera. Et ideo utroque modo exponitur hoc: quia meritum Christi est causa fiduciae, et retributio meritorum. Et hoc consistit in praedicatione divinae veritatis: et circa hoc tria facit. Primo proponit meritorium actum, scilicet Annuntiationem divinorum operum. Secundo ponit causam annuntiandi, ibi, sacrificium. Tertio ponit modum, ibi, annuntiavi justitiam tuam. Circa primum tria facit. Primo ostendit misericordiam suam esse copiosam ad annuntiandum. Secundo manifestat causam sive necessitatem Annuntiationis, ibi, multiplicati. Materia Annuntiationis est copiosa. Et primo quantum ad multiplicitatem divinorum operum, quia, multa fecisti. Et in operibus naturae: Job 9: qui facit mirabilia et inscrutabilia: Ps. 138: mirabilia opera tua et cetera. Et ad mirabilia facienda est ipse per se sufficiens, quia non est ab alio instructus, sed per suas cogitationes. Unde dicit, et cogitationibus tuis, scilicet per ordinationes suae sapientiae: Ps. 103: omnia in sapientia fecisti: Job 26: cui dedisti consilium? Numquid Deo? Rom. 2: quis consiliarius ejus fuit? Est magnus in opere et sufficiens. Item in utroque excellens, quia in opere miraculorum, quando Petrum super mare fecit ambulare, et alia mirabilia multa quae hic possunt adaptari. Et nullus potest comparari operibus ejus, nec cogitationibus ejus; unde dicit, non est qui similis sit tibi: Ps. 85: quis similis tui in diis domine etc. quoad primum: Isa. 55: sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris, quoad secundum. Sic ergo habes materiam affluentem ad praedicandum; unde, subdit, annuntiavi et locutus sum. Et dicit, annuntiavi, in quo designat manifestationem divinorum operum, et locutus sum; quasi dicat, expressius dixi verbo quam nutu. Vel designat ordinem praedicationis. Vel, annuntiavi, ego Christus per prophetas, et locutus sum, ego ipse in propria persona: Isa. 52: ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Necessitas praedicandi fuit multitudo malorum, quia multiplicati sunt super numerum bonorum. Et ideo ad hoc ut minuantur mali et augeantur boni, oportet quod nuntietur eis: Matth. 7: arcta est via quae ducit ad vitam, et lata est quae ducit ad perditionem. Vel, multiplicati sunt super numerum: Eccl. 1: stultorum infinitus est numerus. Vel aliter, ut significet effectum praedicationis, idest multiplicati sunt boni per praedicationem, super numerum aestimatum: Deut. 1: addat dominus ad numerum istum millia millium: Isa. 54: multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Hieronymus habet aliter, multa fecisti, Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas, pro nobis, idest ad nostram salutem: Jer. 29: ego cogito cogitationes pacis. Non inveni ordinem coram te (item Hieronymus). Et est dictum illud, quod non est similis tibi. Et sequitur: si annuntiare et enarrare voluero, plura sunt quam annuntiari queant: quasi dicat, plura sunt quam possint numerari. Et sic etiam Hieronymus ponit divinorum operum effectus cum dicit, multiplicati sunt super numerum.

[87199] Super Psalmo 39 n. 4 Sacrificium et oblationem noluisti. Hic assignat rationem, quare hanc recompensationem reddit Deo pro beneficiis vel quare praedicavit. Et hanc causam assignat dupliciter. Primo ponit pro causa voluntatem divinam. Secundo suum propositum, ibi, tunc dixi. Circa primum sciendum est, quod in veteri testamento pro beneficiis a Deo receptis offerebantur aliqua sacrificia; et in generali quatuor erant genera eorum quae offerebantur Deo. Omne enim sacrificium est oblatio: sed non omnis oblatio est sacrificium: quia sacrificium importat factionem sacri. Unde, cum in oblatione nihil est aliud nisi quod in usum sacerdotis venit, est pura oblatio; quando aliquid aliud fit inde, puta quod comburebatur, tunc vocabatur sacrificium. Fiebat autem in veteri testamento triplex sacrificium. Unum vocabatur dignissimum, quod dicebatur holocaustum. Secundum sacrificium pro peccato. Tertium victima, vel hostia pacificorum. Et primum totum incendebatur; et hoc erat acceptissimum: et dicitur ab holon, quod est totum. De hostia pro peccato una pars incendebatur; et alia cedebat in usum sacerdotis: et nihil veniebat in usum offerentis: quia dabant eam pro peccato; nisi forte in duobus casibus: vel quando offerebatur pro peccato sacerdotis, tunc totum comburebatur, quia nihil inde fiebat. Item quando offerebatur pro toto populo, quia inter eos etiam erat sacerdos. Victima autem dividebatur in tres partes: nam una offerebatur Deo, alia dabatur sacerdotibus, alia dabatur offerentibus. Et omnia ista tangit hic. Hostiam pacificorum tangit cum dicit, sacrificium. Oblationem simplicem tangit cum dicit, et oblationem noluisti. Holocausta tangit cum dicit, holocausta et pro peccato; quasi dicat; fecisti multa beneficia mihi, et ego volui tibi retribuere: non tamen sacrificia et hujusmodi: quia tu noluisti ea tempore novi testamenti, quia tunc figura cessavit, et alia sacrificia erant figurae veri sacrificii, scilicet Christi. Et ideo post Christum destructum est templum, et cessaverunt sacrificia. Unde et Judaei etiam pauca servant hodie de illis, scilicet circumcisiones in signum: vel noluisti, idest non per se acceptasti in bonis operibus quae homo facit: quaedam enim sunt Deo accepta propter se, ut opus justitiae, charitatis, fidei et virtutis: et hoc Deut. 10: nunc, Israel, quid dominus Deus tuus petit a te? Nisi ut timeas dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias domino Deo tuo, in toto corde tuo, et in tota anima tua. Sed oblationes non acceptat propter se: Ps. 49: numquid manducabo carnes et cetera. Non. Sed quid? Ibid.: immola Deo sacrificium laudis et cetera. Quare ergo fuerunt ordinata in lege? Respondeo. Propter duo: videlicet in figura futuri sacrificii. 1 Cor. 10: omnia in figura contingebant illis: et ad cautelam, ut non offerrent ea idolis, declinantes ad idolatriam existentes in medio gentium, ad quam proni erant filii Israel in principio legis. Sed in Exodo non fit mentio de sacrificiis, nisi postquam lapsus populus adoravit vitulum: Hier. 7: non sum locutus patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocautomatum et victimarum. Secus est de sacrificio novi testamenti quod continet ipsum Christum, qui per se Deo est acceptus. Aures autem perfecisti mihi. Alia littera habet, corpus. Et sic apostolus inducit Hebr. 10: corpus autem aptasti mihi. Et sic est sensus: et ideo voluisti sacrificium aliud novi testamenti, quia venit aliud sacrificium. Dedisti enim mihi corpus, ut offerrem per sanctum sacrificium. Vel, perfecisti, idest perfectum sine macula corpus mihi tribuisti. Vel, aptasti, idest unisti mihi. Vel, aures perfecisti mihi. Vel, fodisti: et concordat cum praecedentibus, quia magis vult nos offerre sacrificium labiorum, idest praedicationum operum Dei, quam animalium. Et ideo dicit, aures etc.: quasi dicat, istud requiris a me quod principaliter dedisti mihi, scilicet virtutem percipiendi sapientiam. Et ideo hoc requiris ut ostendam sapientiam, quam ad hoc accepimus, ut enarremus et praedicemus: Isa. 50: dominus aperuit mihi aures. Et non postulasti, idest non accepisti, holocaustum et pro peccato. Vel non postulasti, hostiam etiam pro peccato: Isa. 1: holocausta arietum, et adipem pinguium, vitulorum et sanguinem et agnorum et hircorum nolui. Et ut etiam dicitur, hoc holocaustum est Deo acceptum. Sed quando holocaustum est tantum sacrificium simplex, tunc est sicut quando facimus bona opera. Si autem omnia opera fiant propter Deum, tunc est holocaustum. Et si nos aliquo tempore servamus continentiam, est sacrificium; si perpetuam virginitatem, tunc est holocaustum: quia opera perfectionis sunt, ideo sunt Deo acceptissima. Tunc dixi, ecce venio. Hic assignat causam praedicationis divinorum operum ex parte sua, ostendendo suum propositum. Et primo ostendit suum propositum. Secundo ostendit illud esse conforme divinae voluntati, ibi, in capite. Haec verba forte vellet aliquis exponere de David, et continuare sic; quasi dicat, ecce venio, spirituali accessu ad te: et, in capite libri scriptum est de me. Caput in tribubus Israel constitui te. Sed quia apostolus exponit de Christo, et nos etiam exponamus de eo. Et ideo cum dicit, tunc, designat causam et necessitatem adventus Christi: quia sacrificia veteris testamenti non erant Deo accepta: quia Hebr. 7: neminem ad perfectum adduxit lex. Et impossibile est per sanguinem taurorum et hircorum auferri peccata. Hebr. 10. Et ideo necessarium erat, ut verum sacrificium veniret, et manifestaretur. Et ideo dicit, ecce venio, scilicet per incarnationem. Et dicit, ecce, quasi dicat in promptu sum propter propinquitatem: Isa. 14: prope est ut veniat tempus ejus: Psalm. 79: excita potentiam tuam, et veni. Et hoc propositum est conforme voluntati divinae; unde dicit, in capite libri. Liber Christus est. Liber est instrumentum, in quo sunt conceptiones cordis; in Christo autem sunt conceptiones intellectus divini: Col. 2: in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi. Caput libri est Deus pater: 1 Cor. 11: caput Christi Deus. Ergo in capite libri, idest in voluntate Dei patris scriptum est, scilicet ordinatum est de me, quod veniam. Vel aliter. Est liber praedestinationis qui est liber vitae: Psalm. 68: deleantur damnati de libro vitae, sive viventium. In hoc libro sunt scripti omnes salvandi, sed per ordinem: quia in capite hujus libri scriptus est salvator, et omnes sunt scripti per eum: Rom. 8: quos praedestinavit conformes fieri imaginis filii ejus et cetera. Eph. 1: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti: quasi dicat: non est scriptum de Christo sicut de aliis, sed in capite libri. Vel in capite libri Psalmorum, quia primus Psalmus scriptus est de Christo. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et cetera. Sic ergo ostendit propositum suum accedendi. Consequenter ostendit propositum obediendi, secundum quod homo. Sunt autem in homine duo principaliter: scilicet voluntas et intellectus. Voluntas hominis debet subjici voluntati divinae, et intellectus debet dirigi secundum legem Dei. Et ideo dicit, o Deus meus, pater, inquantum Deus. Vel Deus meus, inquantum homo, volui ut faciam voluntatem tuam, quae est etiam voluntas mea, inquantum Deus: vel Deus meus, inquantum homo: volui ut faciam voluntatem tuam, quae est etiam voluntas mea inquantum Deus. Luc. 22: non mea voluntas, sed tua fiat. Item intellectus meus dirigitur secundum te: unde dicit, et legem tuam in medio cordis mei; et dicit, in medio, quia perfecte cognoscit rationes divinas.

[87200] Super Psalmo 39 n. 5 Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia. Hic ponitur modus annuntiandi. Tria ergo annuntiare debemus de divinis; scilicet opera justitiae, dogmata veritatis, et beneficia divinae misericordiae; et haec tria dicit se nuntiasse. Primo dicit se nuntiasse justitiae opera, annuntiavi justitiam: quam tripliciter annuntiavit sive praedicavit. Primo publice, prompte et pure. Quantum ad primum dicit, in Ecclesia magna. Item in congregatione multorum: Jo. 18: ego palam locutus sum mundo. Vel, in Ecclesia magna, idest in Ecclesia Catholica, quia magna est potestate et firmitate: Matth. 16: portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Et magna diffusione: Mala. 1: ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen tuum. Quantum ad secundum dicit, ecce labia mea non prohibebo; quasi dicat: non cedam prohibentibus: Act. 4: da servis tuis cum fiducia loqui verbum tuum. Quantum ad tertium dicit, tu scisti, idest approbasti intentionem meam: Jer. 18: tu scis omne consilium eorum. Vel, tu scisti, idest ab aeterno praedestinasti: quantum ad Christum, cum dicit, justitiam tuam non abscondi in corde meo. Dogmata veritatis confitetur cum dicit, veritatem tuam. Hanc Christus confessus est ante Pilatum. Joan. 28: in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: Prov. 8: veritatem meditabitur guttur meum. Et salutare tuum dixi, quia per confessionem veritatis homini advenit salus: Joel. 2: omnis qui invocaverit nomen domini, salvus erit. Beneficia misericordiae confitetur, cum dicit, non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam: quia misericordia et veritas se consequuntur; et ideo dicit, veritatem. Non ponitur hic pro veritate doctrinae, sed pro veritate justitiae in promissis: quia Deus verax est. Veritas autem consistit in hoc quod dat quod promittit, quia non est aliter debitor noster nisi inquantum promittit.

[87201] Super Psalmo 39 n. 6 Tu autem domine. Supra Psalmista commemoravit fiduciam quam habet de Deo, quantum ad praeterita; hic autem ponit fiduciam quam habet de Deo quantum ad futura, exprimens eam per orationem: et circa hoc duo facit. Primo proponit orationem in generali. Secundo in speciali, ibi, complaceat. Circa primum duo facit. Primo proponit petitionem. Secundo assignat petendi rationem, ibi, misericordiam tuam. Dicit ergo, annuntiavi justitiam tuam. Sed tu domine ne longe facias miserationes tuas a me. Aliqui jam percipiunt miserationem Dei, qui scilicet fruuntur gratia et gloria; Psal. 118: misericordia domini plena est terra. Alii sunt prope, qui non habent impedimentum misericordiae, sed meritum aliquod: Psalm. 144: prope est dominus omnibus invocantibus eum. Alii sunt in quibus est impedimentum: propterea est longe ab eis. Et ideo peto ne sit longe miseratio tua a me propter mea demerita. Et ideo hujus petitionis est duplex ratio: una fiduciae, quae concepta est ex experientia divinae bonitatis. Alia necessitatis quam patitur. Duo sunt secundum quae Deus subvenit nobis: scilicet misericordia, inquantum largitur nobis aliqua quae etiam non promisit: Rom. 15: gentes autem super misericordia honorare Deum; et veritas, quando reddit vel promissa vel pro meritis. Et ideo ista sunt unita simul: quia semper facit quod promisit, vel abundantius facit. Haec duo sunt homini necessaria: misericordia, ut trahatur ad spem gloriae; et veritas ut confidat. Et hoc non quasi trahamus Deum ad nos ex meritis nostris, sed Deus per ista nos trahit et traxit. Et ideo dicit: misericordia et veritas tua semper susceperunt me. Alia causa est necessitas malorum. Et ponit duplicia mala: scilicet alia illata ab exteriori, alia ab interiori, ibi, comprehenderunt me. Quantum ad primum dicit, quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus, quae scilicet mala inferuntur mihi, et a mundo et ab hostibus: Ps. 117: circumdederunt me sicut apes; et dicit, quorum non est numerus, quia sunt infinita pericula in mundo, et infiniti mali homines: Eccl. 1: infinitus stultorum est numerus. Interiora mala sunt peccata: et haec mala sunt periculosa dupliciter: propter gravitatem, quia comprehenderunt me iniquitates meae, idest peccata mea ligaverunt me suo pondere: Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium, et non potui ut viderem: Sap. 2: excaecavit eos malitia eorum: Isa. 59: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum. Item periculosa sunt propter multitudinem. Unde dicit, multiplicatae sunt super capillos capitis mei. Sicut enim capilli sunt innumerabiles, ita sunt innumerabilia peccata, et maxime venialia: quae si non terreant propter pondus, terrent tamen propter multitudinem. Glossa, si vitasti gravia, cave ne obruaris arena: non quod peccata venialia quomodocumque et quaecumque sint, faciant peccatum mortale; sed quia disponunt ad ipsum: Jac. 3: in multis offendimus omnes. Effectus hujus est distractio cordis: Eccl. 10: muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Et ideo dicit: et cor meum dereliquit me; quasi dicat, si non tollant charitatem, impediunt tamen fervorem, et ita cor distrahitur, ut non sit fervens: 2 Reg. 7: invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. Vel, cor meum dereliquit me, idest non cogitavit quae mihi sunt utilia: Psal. 37: lumen oculorum meorum non est mecum.

[87202] Super Psalmo 39 n. 7 Complaceat tibi domine. Hic ponitur oratio explicite. Et primo explicat orationem quantum ad se. Secundo quanto ad malos, ibi, confundantur. Tertio quantum ad bonos, ibi, exultent et laetentur. Quantum ad se petit ut eruatur a malis: Eccl. 51: eruit sustinentes te. Et ut juvetur ad bona consequenda; quia per providentiam tuam datur auxilium mihi. Et hoc non ex merito meo, sed ex beneplacito tuo. Unde dicit, complaceat. Designatur dignitas personarum quantum ad adversarios cum dicit, ut eruas me, a malis, vel hominibus, vel peccatis. Et nota quod ait, complaceat, non diffidens de misericordia Dei; quasi dicat: si tu vis, potes: et ideo dicit, ad adjuvandum me respice, scilicet in boni operatione: quasi dicat: respice poenitentes in dolore suo. Respectus Dei est auxilium nostrum, confundantur. Hic ponit confusionem adversariorum, quorum quidam sunt capitales, et quaerunt occidere. Quidam, qui non quaerunt occidere, sed laedere. Alii sunt qui quaerunt verbis irridere, vel decipere. Et haec tria genera malorum designantur hic. Et possunt haec referri vel ad bonum vel ad malum: quia duplex est confusio: quaedam confusio est bona, quae est per poenitentiam; Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Alia est confusio per poenam. Ergo cum dicit, confundantur, idest puniantur. Et hoc orat conformando se divinae voluntati, vel justitiae. Vel confundantur, idest poeniteant, et revereantur simul; vel timore poenarum. Quoad primum Sap. 17: cum sit timida nequitia dat testimonium condemnata. Vel timore provocante ad poenitentiam. Et hoc, quia, quaerunt animam meam, ut corporaliter occidant eam. Vel animas, ut in tenebras inducant: Gen. 14: da mihi animas, cetera tolle tibi. Corporales hostes petit ut impediantur; unde dicit, convertantur retrorsum, in bonum, idest sequantur Christum retro eum, Matth. 16: vel in malum, idest decidant ab intentione, ut deficiant. Et erubescant qui cogitant mihi mala, idest qui gaudent de malis meis: Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Contra tres hostes petit accelerationem, quia mora consuevit esse damnosa, Eccl. 8: etenim quia non cito profertur contra malos sententia, filii hominum absque ullo timore perpetrant malum. Et ideo dicit, ferant confestim confusionem suam, idest cito confundantur, quia isti sunt qui applaudendo, dicunt mihi euge, euge, idest, mendaciter gaudent, quantum ad adulatores. Vel, euge, idest irrident, vel insultant. Hieronymus habet sic secundum haec verba vah, sic irridebant Judaei Christo, Matth. 27. Pro bonis petit quod gaudeant de auxilio suo et de liberatione, et laudent Deum: et quantum ad primum dicit, exultent et laetentur omnes quaerentes te. Quantum ad secundum, et dicant semper, magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum. Ubi quatuor ponit, quae conveniunt bonis. Primo, ut diligant salutare Dei, quod est Christus. Luc. 2: viderunt oculi mei salutare tuum. Secundo, ut quaerant dilectionis actus. Can. 3: in lectulo meo quaesivi et cetera. Isa. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Tertio ut gaudeant de invento dilecto: unde, exultent. Habac. ult.: ego autem in domino gaudebo et cetera. Exultatio est quantum ad exteriora signa laetitiae. Quantum ad interius, gaudium, quasi laetitia, et dilatatio cordis. Quarto gratiarum actio et laus; unde dicit, et dicant semper, magnificetur dominus et cetera. Isa. 12: exulta et lauda habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus Israel.

[87203] Super Psalmo 39 n. 8 Ego autem. Hic ponitur causa petitionis. Et primo proponit indigentiam; secundo ponitur auxilium Dei contra eam. Dicit ergo, peto haec omnia: quia per me non possum aliquid facere, quia mendicus sum. Et potest dupliciter legi. Uno modo ad litteram de Christo in persona sua, qui in hoc mundo vivens, et mendicus et pauper fuit. 2 Cor. 8: scitis gratiam domini nostri Jesu Christi, qui cum esset dives, egenus factus est pro nobis, ut ipsius inopia divites essetis. Mendicus dicitur qui ab alio quaerit victum; pauper vero, qui sibi non sufficit. Et haec duo dicuntur de Christo. Luc. 9: filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Vel spiritualiter necesse habeo mendicare a Deo auxilium gratiae, et pauper sum, quia non sufficiunt mihi haec quae habeo. Et ideo quia hoc recognosco, dominus solicitus est mei. Et quia indigeo, tu domine esto adjutor meus. Et propter periculum, ne tardaveris. Matth. 15: domine adjuva me.


Super Psalmo 40

[87204] Super Psalmo 40 n. 1 In praecedenti Psalmo Psalmista ostendit fiduciam, quantum ad Deum; hic autem petit a Deo misericordiam firmantem. Titulus, in finem Psalmus David. Hic titulus manifestus est jam supra, quia scilicet iste Psalmus quem fecit David, ducit nos in finem, idest in Christum: quia agit de passione ejus, quantum ad quaedam. Dicitur tamen in Glossa, quod secundum Hieronymum in originali ejus est titulus, intellectus filiis Core; et est novus titulus in titulis Psalmorum. Est ergo sciendum quod, sicut legitur Num. 16, quando Dathan et Abiron fecerunt schisma contra Moysen pro principatu populi, tunc Core insurrexit contra Aaron pro principatu sacerdotii, et tunc ipse crematus est: non tamen omnes de familia sua in hoc consenserunt, et ideo isti remanserunt, qui non consenserunt ex eis, unde tempore David inter cantores istis data fuerunt ministeria. Et intelligitur, quod iste Psalmus in diebus illis ordinatus fuit ad cantandum. Sed notandum quod in quibus dicitur, intellectus filiis Core, et dicitur secundum litteram in omnibus in quibus ponitur intellectus, datur intelligi quod per illum Psalmum populus incitatur ad intelligendum divina beneficia, vel aliqua secreta, sicut illud, Ps. 93: intelligite insipientes. Et ibi, Ps. 77, attendite popule et cetera. Mystice Core interpretatur Calvaria, et Christus crucifixus in loco Calvariae; et ideo Psalmus iste attribuitur filiis passionis, idest crucis Christi. Et isti sunt qui carnem suam crucifixerunt, ut dicitur Gal. 5. Intentio Psalmistae est, quod petit misericordiam divinam. Dividitur ergo Psalmus iste in partes duas. In prima petit divinam misericordiam in generali; in secunda in speciali, ibi, tu autem domine. Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam; secundo inducit necessitatem misericordiae petendae, ibi, inimici mei. Circa primum duo facit. Primo ostendit quibus debetur misericordia; secundo sentiens in se quod meretur misericordia, petit eam, ibi, ego dixi, quia Matth. 5: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Ergo misericordibus debetur misericordia duplici ratione. Primo ex acceptatione divina: quia Deus misericordiam acceptat, per quam homo imitator est Dei. Luc. 6: estote misericordes et cetera. Secundo ex oratione sanctorum. Eccl. 29: conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec orabit pro te: et hoc facit, ibi, dominus conservet eum. Circa primum praenuntiat meritum; secundo praemium. Dicit ergo, beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Beatus est ille qui est misericors, qui miseretur egeno et pauperi, Prov. 14: qui miseretur pauperi beatus erit; et dicit, qui intelligit: non dicit, qui subvenit: quia, sicut dictum est, debet esse misericors ad modum Dei; sed Deus non expectat quod semper petatur. Unde subvenit desiderio antequam petatur: et ideo ille est vere misericors, qui non solum petentibus subvenit, sed etiam indigenti subvenit priusquam petatur. Job 31: si negavi quod volebant pauperibus, si oculos viduae expectare feci. Egenus est qui indiget ab alio accipere; pauper dicitur ille, qui parum habet. Hieronymus habet, qui considerat etc., idest qui suscipit sibi in cura negotia pauperum. Job 29: oculus fui caeco, et pes claudo. Mystice si referatur ad Christum, beatus Christianus si est filius Core, idest crucis Christi per meditationem, qui intelligit, idest qui habet intellectum reductum in obsequium, intelligens super egenum et pauperem, idest beneficium quod Christus fecit per crucem. Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Primum ponit cum dicit, in die mala liberabit eum dominus. Dies secundum naturam suam sunt boni, quia sunt facti a Deo. Psal. 118: ordinatione tua perseverant dies; sed dicuntur mali propter mala quae in eis contingunt. Eph. 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Et dicit, in die mala, idest in die alicujus malae tribulationis. Est autem multiplex dies mala: scilicet triumphationis. Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis malorum. Summum malorum est damnatio aeterna, quae imminet homini in judicio, vel particulari, scilicet morte, vel in judicio universali, idest in fine mundi. Et illa dies est mala in qua fit talis damnatio, idest dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae et cetera. In hac mala die liberat dominus misericordem. Matth. 25: esurivi et cetera. Venite benedicti etc.: non quod sola misericordia sine aliis virtutibus liberet hominem; sed quia per misericordiam homo satisfacit pro peccatis.

[87205] Super Psalmo 40 n. 2 Dominus conservet. Hic ostendit quomodo meretur misericordiam ex oratione sanctorum, qui orant pro misericordibus. Et ponitur oratio pro misericorde existente in statu prosperitatis; secundo pro existente in statu adversitatis. In statu prosperitatis homo duobus indiget: scilicet ut promoveatur, et conservetur in bono; secundo, ut liberetur a malis. Est autem triplex bonum; scilicet bonum naturae, bonum gratiae et bonum gloriae. Primum scilicet bonum naturae, petit sibi conservari: unde dicit, dominus conservet eum, scilicet in bono habito, scilicet in bono naturae. Psal. 55: conserva me, domine, ne scilicet corruptum sit bonum naturae per peccatum, vel per tribulationes imminentes. Bonum gratiae petit dari, cum dicit, et vivificet eum; per gratiam namque homo habet vitam spiritualem. Haec autem vita consideranda est, et habetur per fidem formatam. Habac. 2: justus meus ex fide vivit. Gal. 2: quod autem vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Etiam sine hac vita, scilicet gratiae, vita nostra est mors. 1 Tim. 5: quae in deliciis vivens mortua est. Quantum ad tertium bonum, scilicet gloriae, dicit, et beatum faciat eum in terra. Si de perfecta beatitudine intelligatur, sic dicitur, in terra, scilicet viventium. Ps. 26: credo videre bona domini in terra viventium. Matth. 5: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Si autem intelligatur de beatitudine hujus vitae, inquantum aliquid aeternum mente sapimus, sicut dicitur Phil. 3: nostra conversatio in caelis est; sic dicitur, beatum faciat eum in terra, hac, scilicet participatione illius beatitudinis, et non tradat eum in animas inimicorum ejus. Hic petit liberari a malis. Inter omnia mala summum malum est incidere in manus inimicorum. Psal. 58: eripe me de inimicis meis, Deus meus, quod inimici ex odio persequuntur et affligunt: unde dicit: ne tradas eum in animas, idest in voluntates inimicorum, quorum est semper odire, quod nihil aliud est, quam velle malum. Quando ergo quis subjicitur malis, traditur in voluntatem inimici. Vel, in animas inimicorum, idest in potestatem Diaboli, et ministrorum ejus.

[87206] Super Psalmo 40 n. 3 Dominus opem. Hic ponitur oratio pro misericorde existente in adversitate. Et primo petit divinum auxilium, sive subsidium; secundo allegat necessitatem hujus. Dicit ergo, dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Petit pro misericorde, sive pro viro justo filio Core simpliciter, quod dominus vivificet eum, et quod beatum faciat eum in terra. Secundo quod conservet eum, et quod non tradat eum in animas inimicorum ejus. Et ex hoc posset aliquis colligere, quod misericors nullo modo affligeretur. Unde ad hoc excludendum dicit, quod quandoque lectus ejus repletur doloribus, et hoc fit ipsi misericordi aliquando ad correctionem. Job 33: increpat quandoque per dolorem in lectulo. Vel ad humiliationem; sicut Paulo datus est stimulus carnis, 2 Cor. 12. Vel ad probationem: Job per totum et Tobiae. Et ideo dicit, dominus opem ferat illi, idest misericordi existenti in tribulatione, super lectum, ad litteram in quo jacet, vel in quo quiescit. 1 Cor. 10: fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis. Et quod feras illi opem, necessitas magna hoc exigit: quia, universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Et loquitur hic ad similitudinem febricitantis, qui non invenit locum in lecto in quo possit quiescere, sed continue se vertit. Et ideo dicit, versasti; quasi dicat, indiget ope, quia tanta est ejus infirmitas, quod continue vertitur per lectum. Et hoc est secundum litteralem sensum; tamen simpliciter omne illud per quod in temporalibus quiescebat, versum est sibi in amaritudinem: quia in eis Deus ponit amaritudinem, ut eis contemptis convertatur ad Deum. Eccle. 2: cumque convertissem me ad universa opera quae fecerant manus meae, vidi in omnibus vanitatem. Et quia misericordi debetur misericordia, ejus misericordiae conscius peto misericordiam. Primo ergo petit misericordiam absolute; secundo ostendit in quo praecipue eam petit; tertio causam petitionis assignat. Dicit ergo, domine, ego dixi miserere mei; quasi dicat: non recurro ad justitiam, sed ad misericordiam, quia non in justitiis nostris est salus. Isa. 64: quasi pannus menstruatae omnes justitiae nostrae. Sed in quo petit misericordiam? Ubi est praecipue miseria. Et hoc datur, scilicet misericordia, ubi est praecipua beatitudo: quia beatitudo non est in rebus corporalibus, quia corporalia ordinantur ad ultimam beatitudinem. Ergo praecipua miseria non est in rebus corporalibus, sed in his quae habent in se contrariam ad beatitudinem dispositionem: sicut in adulteriis, furtis, homicidiis et aliis peccatis: et qui hujusmodi agit, regnum Dei non consequetur, ut apostolus dicit Gal. 5, sed est damnatus: Prov. 14: miseros facit populos peccatum. Peccatum enim deordinavit corpus, et corpus deordinavit animam: Sap. 9: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Et haec sanitas habetur a Deo solo: Sap. 16: non herba neque malagma sanavit eos, sed sermo tuus domine. Et ratio petitionis hujus est, quia peccavi tibi. Sed numquid peccata merentur misericordiam? Non: hoc ergo continuatur sic ut scilicet ly quia designet materiam misericordiae, non meritum. Nulla miseria est, ubi non sit locus misericordiae. Et ideo quia sum miser, peto misericordiam. Vel ut ly quia denotet causam meritoriam: et sic quia confessio peccati est meritum misericordiae, ideo dicit, peto misericordiam, quia confiteor quod peccavi tibi: Prov. 28: qui abscondit et cetera. Qui autem confessus fuerit, misericordiam consequetur. Vel aliter, quia peccavi tibi; quasi dicat: quare peto misericordiam? Quia tu solus es qui potes sanare: quia in te facta est injuria et peccatum, ideo ad te pertinet remissio. Et in omni peccato offenditur Deus. Et cantatur hic versus in tertia, quia fide et operatione Trinitatis remittitur peccatum.

[87207] Super Psalmo 40 n. 4 Inimici mei dixerunt. Supra Psalmista petiit misericordiam sanantem; hic autem ponit necessitatem hujusmodi petitionis, quae causatur ab hostibus: et secundum mysticum sensum, quia litteralis est planus, in loco isto dicuntur ista verba ex persona Christi. Circa quod tria facit. Primo ponit affectionem malorum volentium malum ejus. Secundo ponit studium eorum insidiantium, ibi, et si ingrediebatur. Tertio ponit consilium tractantium, ibi, adversum me, quia inimicus. Primo desiderat offendere. Secundo insidiatur. Tertio cogitat quomodo perficiatur. Dicit ergo, inimici mei dixerunt, in corde, vel in ore, mala mihi: Matth. 12: malus homo de malo thesauro profert etc. et haec verba mala sunt exprimentia desiderium eorum de morte Christi, vel viri justi. Unde dicitur, quando morietur. Hic est modus expressivus desiderii: Ps. 41: quando veniam et apparebo et cetera. Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Et volebant mortem Christi, ut fama ejus, quae tunc erat celebris, extingueretur: Hier. 11: eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. Unde dicunt, et peribit nomen ejus. Sed contrarium accidit: quia per mortem magis exaltatus est, et plures post mortem Christi conversi sunt: Joan. 12: si granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum fructum affert: etsi mali insidiantur bonis, ut extinguatur nomen eorum, sed, ut dicitur Prov. 10: memoria justi cum laudibus. Et hoc peccatores procurant insidiando. Sic ergo ponit primo insidiandi modum. Secundo ostendit insidiarum effectum, ibi, ingrediebatur. Circa primum tria facit. Primo enim proponit dolosum ingressum. Secundo fictum verbum. Tertio insidiosum animum. Dicit ergo, si ingrediebatur ut videret. Hieronymus habet, ut visitaret; quasi dicat, non veniebant causa amicitiae, sed causa explorandi. Sic veniebant principes Judaeorum ut caperent Jesum. Sic etiam post mortem Christi multi ingressi sunt Ecclesiam, ut caperent et insidiarentur sanctis viris. Hoc est quod apostolus dicit Gal. 2: propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram. Quantum ad secundum dicit, vana loquebatur, idest falsa loquebatur populus Judaeorum contra Christum, quia ore verba dulcia simulabat: Matth. 22: magister, scimus quia verax es: et interius moliebatur mortem: Ps. 11: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Quantum ad tertium dicit, cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Animus insidiosus est ille qui congregat verba ex quibus virum justum offendat. Isti enim non faciunt sicut apes quae congregant mel; sed sicut scarabaei qui congregant stercus. Sed boni congregant mel, quia de divina dulcedine alios dulcorant. Et ideo dicit, cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Et dicit, sibi, idest contra se: Prov. 1: ipsi contra sanguinem suum insidiantur. Vel, sibi, idest ad suum desiderium consequendum: quia si eum in aliquo malo comprehenderent, multum gauderent: Eccl. 18: si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis: sic dicebant contra Christum, Matth. 27: recordati sumus quia seductor ille et cetera. Consequenter ostenditur insidiarum effectus, quia egredientes detrahebant; unde dicit, egrediebatur foras, et loquebatur in idipsum. Egrediebatur, vel a simulatione, vel a malitia, vel a familiaritate, vel ab amicitia: quia ante erat et videbatur quasi amicus, et sic loquebatur in idipsum, idest falsum, sicut prius et falsitatis verba. Vel egrediebatur foras a sinu veritatis, vel ab amicitia quam simulabat, vel ab Ecclesia, vel societate Christi: Joan. 6: multi discipulorum abierunt retro.

[87208] Super Psalmo 40 n. 5 Adversum. Hic ostendit malum consilium eorum, quomodo noceant. Et primo ponit consilium inimicorum. Secundo ostendit quod in hoc etiam convenerunt aliqui amici boni, ibi, homo pacis. Et primo ponit ordinem consiliandi, ostendens quod primo conveniunt consiliantes. Secundo discutiunt de quo consiliant. Tertio determinant quid sit faciendum. Et haec tria describit hic. Dicit ergo, omnes inimici mei subsannabant adversum me, Glossa, egrediebatur. Et post sequitur in idipsum et cetera. Et hoc in littera Hieronymi habetur, tamen non est vis. Et dicit, subsannabant, idest silenter loquebantur; et hic est modus specialiter in consiliariis, et maxime de malis consiliis et malis hominibus, qui in occulto hoc faciunt: Lev. 19: non eris criminator nec susurro in populis: Eccl. 28: susurro et bilinguis maledictus et cetera. Et dicit, adversum me. Et ita non sunt bona consilia, sed mala: Ps. 35: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Et ideo cogitabant mala mihi: Ps. 1: beatus vir qui non abiit et cetera. Verbum iniquum constituerunt adversum me, idest injustum. Hoc ergo determinaverunt in eorum Concilio: Joan. 11: expedit vobis ut unus homo moriatur pro populo. Et ex illa hora cogitaverunt et cetera. Matth. 21: hic est haeres, venite occidamus eum: Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum. Hoc verbum iniquum habetur Hier. 18: tu scis, domine, consilium eorum adversum me in malum et mortem. Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Hic ponit rationem eorum pravae determinationis. Ly non, superfluit: quasi dicat, qui dormit, non resurget: quasi dicat, si occiderimus eum, non resurget: Sap. 2: non est qui agnitus sit reversus ab Inferis. Et ideo resurrectionem credebant seductionem. Vel aliter. Numquid qui dormit etc. ut ly non construatur cum ly adjiciet, et sit sensus, ut sint verba Ecclesiae eis insultantis; quasi dicat, vos constituistis eum occidere, sed frustra hoc fecistis, quia resurget; unde dicit, numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Et dicit, dormit, quia etiam hoc dicitur Dan. 12: multi de his qui dormierunt in pulvere terrae evigilabunt: nam simpliciter mors Christi dormitio fuit, quia ipse seipsum posuit in mortem, et mortuus est non per violentiam, sed per propriam voluntatem. Et ideo habuit potestatem sumendi animam virtute divinitatis: 2 Cor. 13: si mortuus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei.

[87209] Super Psalmo 40 n. 6 Etenim homo pacis meae in quo speravi. Supra proposuit Psalmista consilium inimicorum tractantium mortem Christi; hic autem introducit consilium amicorum. Et quia ipse Christus, Joan. 13, istud verbum introducit de Juda, ideo nos de Christo hic exponamus. Ubi duo facit. Primo describitur conditio ejus. Secundo culpa. Conditio personae Judae describitur ex tribus, quae aggravant peccatum: quia amicus, quia familiaris, et quia beneficiatus. Dicit ergo quantum ad primum: etenim homo pacis meae. Dixit supra quod dormivit, id procurante proditore. Vel, verbum iniquum constituerunt adversum me inimici. Sed non est mirum, quia, homo pacis meae, quia Judas inter amicos reputabatur. Haec autem prophetia contigit facto, quia osculo prodidit Christum, quod est signum amicitiae et pacis. Unde dominus dixit Luc. 22: Juda, osculo tradis filium hominis? Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo et cetera. Hier. 20: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu ab omnibus viris qui erant pacifici ei, et custodientes latus meum. Item familiaris erat; unde, in quo sperabam. Sed numquid deceptus est Christus in spe sua? Non. Et ideo dicit, in quo sperabam, idest in quo videbar sperare, idest confidere, quia commiserat ei dispensationem rerum suarum. Vel, in quo sperabam, idest talis conditionis: et ita me habebam ad eum quod debebam sperare in eo. Sed aliquando credit quis sperare in eo quem credit amicum, et de quo deberet confidere, et tamen decipitur: Hier. 9: in omni fratre tuo non habeas fiduciam: Mich. 7: nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Vel, in quo sperabam, in membris meis quae in Christo sperabant: Matth. 25: quod uni ex meis minimis fecistis, mihi fecistis. Quantum ad tertium dicit, qui edebat panes meos, quia Christus cum signo panis eum designavit: Joan. 13: cui intinctum panem porrexero. Et licet Judas ederet panem Christi, tamen perrexit contra eum: Eccl. 29: pascet et potabit ingratos. Vel, panes meos, idest doctrinam meam: Gen. 49: Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Talis panis est panis Christi, qui est pinguis propter dulcedinem doctrinae: Ps. 118: quam dulcia et cetera. Magnificavit super me supplantationem. Ecce peccatum. Hieronymus habet, levavit contra me calcaneum suum. Et loquitur ad similitudinem ejus qui vult aliquem omnino comprimere; quasi dicat: attentavit ut me totaliter contereret. Et diversitas translationum videtur processisse ex aequivoco: quia quod in altum levatur, magnificatur. Vel, magnificavit super me supplantationem, idest fecit magnam supplantationem contra me, quia mortem intulit: Hier. 9: omnis supplantans supplantabitur: Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta.

[87210] Super Psalmo 40 n. 7 Tu autem. Christus jam exposuit in generali suam petitionem; hic autem ostendit in quo misericordiam petat; unde dicit, ipsi conturbaverunt me, sed non restat nisi ut recurram ad Deum; et ideo dicit, tu autem, domine, miserere mei. Misericordia debet esse ubi est miseria; Christus autem factus est particeps miseriae nostrae, non quantum ad culpam, sed quantum ad poenalitatem; et praecipue quantum ad poenam mortis. Et ideo, miserere mei: Ps. 88: misericordiam meam non dispergam ab eo. Sed in quo petit misericordiam, ostendit, cum dicit, resuscita me; quasi dicat, illi dicunt, non adjiciet ut resurgat, sed tu resuscita me. Sed numquid Christus non resurrexit propria virtute, quia dicit resuscita me? Immo videtur quod sic: quia Psalmista dicit in persona Christi, ego dormivi et exsurrexi. Ps. 3. Dicendum, quod Christus secundum quod homo, non habuit potestatem resurgendi, sed secundum virtutem divinitatis, quae est eadem in patre et filio. Et ideo si surrexit potestate patris, surrexit potestate sua. Et petit a patre, ut homo, quod habebat ut Deus, ut ostendat virtute divinitatis hoc fieri. Et retribuam eis. Hic ponit effectum ejus. Duplicem potestatem habuit Christus post resurrectionem, quia in caelo et in terra: et ideo retribuit eis captivitatem temporalem, quia dispersi sunt per mundum, et retribuet eis in futuro damnationem: Joan. 5: potestatem dedit ei judicium facere. Hieronymus habet, resuscita me et retribuam tibi; quasi dicat. Iste fructus resuscitationis, quod resuscitatus adducam multos ad cognitionem nominis tui: Ps. 115: quid retribuam domino et cetera.

[87211] Super Psalmo 40 n. 8 In hoc cognovi. Hic ponit fiduciam exauditionis. Et primo ponit quod Deus voluit eum, idest complacitum fuit paternae voluntati in ipso: unde dicit, quoniam voluisti me: Matth. 3: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui: Isa. 42: complacuit sibi in illo anima mea. Item dicit, non gaudebit inimicus meus super me, idest Judas: et si fuit gavisus in morte, non tamen finaliter gaudebit, quia contristabitur in resurrectione: Mich. 7: ne laeteris inimica mea super me, quia cecidi; consurgam. Et potest haec littera ordinari dupliciter. Uno modo, ut primum sit argumentum secundi; et sit sensus: ex hoc quod considero quod sum tibi acceptus. Alio modo, ut secundum sit causa primi; ut sit sensus: quia inimicus meus non poterit gaudere super me, cognovi quia voluisti me. Sed quia indigebat signo aliquo, dicit, cognovi, idest cognoscere feci, vel quia alii hoc cognoverunt. Me autem propter innocentiam suscepisti et cetera. Hic exauditus gratias agit. Et primo confitetur beneficium. Secundo subjungit laudem, ibi, benedictus. In beneficio confitetur totum quod ad se pertinet. Primo enim proponit meritum. Secundo ostendit resuscitationis beneficium. Tertio resurgentis statum. Quarto exultationem. Quantum ad meritum ejus consideremus ejus innocentiam: unde dicit: me autem suscepisti propter innocentiam. 1 Pet. 2: peccatum non fecit. Psal. 25: ego autem in innocentia mea ingressus sum. Et ex hoc merito dicit se susceptum, sive assumptum. Non dicit hoc de assumptione in unitatem personae, quia illa assumptio non fuit ex meritis ipsius hominis Christi, sed ex mera gratia: unde et spiritus sancti operatione facta est; sed hoc dicit de susceptione ab Inferis, qua surrexit. Psal. 3: tu autem, domine, susceptor meus es. Et dicit, suscepisti, scilicet animam meam ab Inferis; et carnem de sepulcro. Sed qualiter susceptus est? Numquid ad vitam mortalem, ut Lazarus? Non; sed susceptus est ad statum immortalitatis: unde dicit: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum, idest in statu immortalitatis. Roman. 6: Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Et adhuc plus: quia constituit eum ante conspectum suum. Hebr. 9: introivit in ipsum caelum, ut appareat vultui Dei pro nobis. Et hoc in aeternum, idest semper.

[87212] Super Psalmo 40 n. 9 Benedictus dominus. Hic ponit laudem: et circa hoc duo facit. Primo ponit quaedam ex parte laudati; secundo ex parte laudantis. Benedictus. Benedicere nihil aliud est quam dicere bonum. Aliter nos benedicimus Deum, et aliter benedicit nos Deus. Nos benedicimus Deum, recognoscendo bonitatem ejus. Tob. 12: benedicite Deum caeli. Eccli. 43: benedicentes dominum exaltate eum quantum potestis. Deus autem benedicit nos, causando in nobis bonitatem: quia suum dicere est facere. (Psal. 148) dixit enim, et facta sunt. Secundum ostendit cum dicit, dominus. Potestas Dei attenditur secundum duo. Primo secundum opus gubernationis. Sap. 12: tu autem, dominator virtutis cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos; et secundum opus creationis. Et haec duo tangit cum dicit, dominus, ad quem pertinet gubernare; secundo cum dicit, Deus: illud enim omnes opinantur Deum quod est primum principium essendi omnibus. Sed operatio gubernationis habet ministros; in opere autem creationis nullum ministerium potest esse. Unde honor qui debetur gubernatori, potest aliis communicari. Gal. 4: sicut Angelum Dei excepistis me. Et haec dulia est. Sed latria, quae debetur creatori, nulli debetur. Et ideo Glossa dicit: dominus, cui debetur dulia; Deus, cui debetur latria. Et dicit, Israel, idest videntium Deum; quia etsi omnia gubernat, tamen uberem fructum gubernationis, qui est vita, soli fideles consequuntur. Et si omnes colant Deum, tamen cultum latriae soli fideles soli Deo offerunt. Tertium ostendit cum dicit: a saeculo et in saeculum; quia scilicet potestas tua non est corporalis, sed aeterna. Psal. 144: regnum tuum regnum omnium saeculorum. Ex parte laudantis dicit duo: scilicet confessionem oris. Rom. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et hoc facit cum dicit: benedictus Deus et cetera. Item complacentiam affectus. Phil. 4: gaudete in domino. Et ideo dicit, fiat, fiat; quasi dicat: complacet sibi cum bonis ejus: et ingeminat ad significandum hujus complacentiae continuationem. 1 Paral. ult.: domine Deus, custodi hanc voluntatem. In Hebraeo habetur, amen, amen. Et quia amen amen ponitur in fine librorum, credunt quidam quod dividatur liber Psalmorum in multos libros, et compleatur unus hic. Sed non est verum; quia ponitur hic fiat, sive amen, ut sit continuatio voluntatis, non ut sit consummatio operis.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264