CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Matthaeum
prooemium

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Prooemium

[85333] Catena in Mt., pr. Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere. Dic civitatibus Iudae: ecce Deus vester; ecce dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur, ecce merces eius cum eo. (Is. 40, 9-10). Evangelii praenuntiator apertus Isaias propheta, evangelicae doctrinae sublimitatem, nomen et materiam breviter comprehendens, evangelicum doctorem ex persona domini alloquitur, dicens super montem excelsum ascende tu, et cetera. Ut autem ab ipso Evangelii nomine sumamus exordium. Augustinus contra Faustum. Evangelii nomen Latine interpretatur bonum nuntium vel bona Annuntiatio; quod quidem cum aliquod bonum annuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc vocabulum obtinuit Annuntiatio salvatoris. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt Evangelistae. Chrysostomus super Matth. Quid enim his bonis nuntiatis fiat aequale? Deus in terra, homo in caelo, amicitia Dei ad nostram facta naturam, prolixum solutum praelium, Diabolus confusus, mors soluta, Paradisus apertus. Et haec omnia super dignitatem nostram, et cum facilitate nobis data sunt, non quia laboravimus, sed quia dilecti sumus a Deo. Augustinus de vera religione. Cum enim omnibus modis medeatur animis Deus, pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia eius ordinantur, nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est, et verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ita enim demonstravit quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit. Augustinus in sermone 9 de nativitate. Demum factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Hoc igitur bonum evangelizandum praenuntiat propheta dicens ecce Deus vester. Leo ad Flavianum. Exinanitio autem illa, qua se invisibilem praebuit, et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non desertio potestatis. Glossa. Ne ergo sic Deus adesse credatur ut fieret aliqua diminutio potestatis, subiungit propheta ecce dominus in fortitudine veniet. Augustinus de doctrina Christiana. Non per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo. Leo in Serm. 19 de passione domini. De ineffabili autem Dei potentia factum est ut dum Deus verus est in carne passibili, conferatur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium, vita per mortem. Augustinus de peccatorum meritis. Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus homines a Diabolo antea tenebantur. Glossa. Quia ergo per virtutem Christi patientis homines a peccato liberati servi facti sunt Dei, sequitur et brachium eius dominabitur. Leo Papa in Serm. 10 de passione. Affuit autem nobis in Christo singulare praesidium, ut in natura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis essentia recepisset; et per id quod non poterat mori, possit id quod mortuum fuerat, suscitari. Glossa. Et sic per Christum nobis immortalis gloriae aditus aperitur, unde sequitur ecce merces eius cum eo; de qua scilicet ipse dicit: merces vestra copiosa est in caelis. Augustinus contra Faustum. Aeternae enim vitae promissio, regnumque caelorum ad novum pertinet testamentum, temporalium vero promissiones testamento veteri continentur. Glossa. Sic ergo quatuor nobis de Christo evangelica doctrina tradit: divinitatem assumentem, humanitatem assumptam, mortem per quam a servitute eripimur, resurrectionem per quam nobis aditus gloriae vitae aperitur; et propter hoc in Ezechiele sub figura quatuor animalium demonstratur. Gregorius super Ezech. Ipse enim unigenitus Dei filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori, ut vitulus; ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit, ut leo; ipse etiam ascendens ad caelos est elevatus, ut aquila. Glossa. In qua ascensione manifeste ostendit suam divinitatem. Matthaeus ergo in homine intelligitur, quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur; Marcus in leone, quia agit de resurrectione; Lucas in vitulo, quia agit de sacerdotio; Ioannes in aquila, scribens sacramenta divinitatis. Ambrosius super Lucam (in praefatione in Lucam, parum ante finem). Et bene accidit, ut quoniam Evangelii huius librum secundum Matthaeum dicimus esse moralem, opinio huius praemitteretur: mores enim proprie dicuntur humani. Figura autem leonis ascribitur Marco, quia a potentiae coepit expressione divinae, cum dixit: initium Evangelii Iesu Christi filii Dei. Ioanni autem figura aquilae, eo quod divinae miracula resurrectionis expressit. Gregorius super Ezech. Haec autem ipsa uniuscuiusque libri evangelica exordia testantur: nam quia ab humana generatione coepit, iure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate verbi coepit, digne per aquilam significatur Ioannes. Augustinus de Cons. Evang. Vel Matthaeus, qui regiam Christi personam maxime commendavit, per leonem significatur; Lucas autem per vitulum, propter victimam sacerdotis; Marcus autem, qui neque stirpem regiam, neque sacerdotalem narrare voluit, et tamen in humanis versatus ostenditur, hominis figura significatur. Haec autem tria animalia: leo, homo, vitulus in terra gradiuntur, unde isti tres Evangelistae in istis maxime occupati sunt quae Christus in carne operatus est. At vero Ioannes velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis cordis oculis intuetur. Ex quo datur intelligi tres Evangelistas circa activam vitam fuisse versatos, Ioannem vero circa contemplativam. Doctores autem Graecorum per hominem intelligunt Matthaeum, quia genealogiam domini secundum carnem descripsit; per leonem vero Ioannem, quia sicut leo suo rugitu cunctis bestiis timorem incutit, sic et Ioannes cunctis haereticis timorem incussit; per vitulum intellexerunt Lucam, quia vitulus sacerdotalis est hostia, et ipse semper circa templum et sacerdotium versatus est; et per aquilam Marcum intellexerunt, quia aquila in Scripturis divinis solet significare spiritum sanctum, qui locutus fuit per ora prophetarum, et ipse a prophetico testimonio exorsus est. Hieronymus super Matth. Circa numerum vero Evangelistarum sciendum est plures fuisse qui Evangelia scripserunt, sicut et Lucas Evangelista testatur dicens: quoniam quidem multi conati sunt ordinare etc., et sicut perseverantia usque ad praesens tempus monimenta declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum haeresum fuere principia, ut est illud iuxta Aegyptios, et Thomam et Matthiam et Bartholomaeum, duodecim quoque apostolorum, et Basilidis, atque Apellis, et reliquorum, quos enumerare longissimum est. Ecclesia autem, quae supra petram domini voce fundata est, quatuor fluminum Paradisi instar eructans, quatuor annulos et angulos habet, per quos quasi arca testamenti et custos legis domini lignis mobilibus vehitur. Augustinus de Cons. Evang. Vel quoniam quatuor sunt partes orbis terrae, per cuius universitatem Christi Ecclesia dilatatur. Alius autem fuit eis ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi fuerunt qui secuti sunt dominum in carne praesentem, docentem audierunt, facientemque viderunt, atque ex eius ore ad evangelizandum sunt missi; sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem dominus elegit, primum ultimumque locum duo tenuerunt: primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant tanquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti, utroque ab eis latere munirentur. Remigius. Matthaeus quidem scripsit in Iudaea sub tempore Caii Caligulae imperatoris; Marcus in Italia, Romae, sub tempore Neronis vel Claudii, secundum Rabanum; Lucas vero in Achaiae Baeotiaeque partibus, rogatus a Theophilo; et Ioannes Ephesi in Asia minori sub tempore Nervae principis. Beda. Sed tamen cum sint quatuor Evangelistae, non tam quatuor Evangelia quam unum quatuor librorum veritati consonum ediderunt. Sicut enim duo versus eamdem prorsus habentes materiam, pro diversitate metri et verborum duo sunt, et tamen non nisi unam continent sententiam, sic Evangelistarum libri, cum sint quatuor, unum continent Evangelium, quia unam doctrinam faciunt de fide Catholica. Chrysostomus super Matth. Sufficiebat autem ut unus Evangelista omnia diceret, sed cum quatuor ab uno ore omnia loquantur, non secundum eadem tempora, neque in eisdem locis convenientes, et ad invicem colloquentes, maxima fit demonstratio veritatis. Et hoc ipsum quod in aliquibus modicis dissonare videntur, maximum signum veritatis est; si enim omnia consonarent, crederent inimici, quod ex placito quodam humano convenientes scripserint quae scripserunt. In principalibus quidem, quae pertinent ad informationem vitae et praedicationem fidei, nequaquam dissonant nec in parvo. Si autem in miraculis hic quidem haec, ille vero illa dixit, hoc te non conturbet; si enim unus omnia dixisset, superfluus esset numerus reliquorum; si omnes diversa, nequaquam consonantiae demonstratio appareret; si autem aliquid de temporibus vel modis differenter annuntiant, hoc nihil impedit eorum quae dicta sunt veritatem, ut infra ostendetur. Augustinus de Cons. Evang. Quamvis autem singuli eorum suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius invenitur; sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit. Glossa. Sublimitas autem evangelicae doctrinae consistit quidem primo in eius excellentissima auctoritate. Augustinus de Cons. Evang. Inter omnes enim divinas auctoritates, quae sanctis litteris continentur, Evangelium merito excellit, cuius primi praedicatores apostoli fuerunt, qui dominum Iesum salvatorem nostrum Christum etiam in carne praesentem viderunt; quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum ac praedicandum Evangelium, interesse aliquid utrum illi annuntient qui eumdem dominum hic in carne apparentem secuti sunt, an alii qui ex illis comperta fideliter crediderunt, divina providentia procuratum est per spiritum sanctum ut quibusdam etiam ex illis qui primos apostolos sequebantur non solum annunciandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas. Glossa. Et sic patet quod sublimitas evangelicae auctoritatis a Christo dependet, et hoc designatur in verbis prophetae praemissis, cum dicitur super montem excelsum ascende tu. Mons enim excelsus Christus est, de quo idem Isaias dicit: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, idest super omnes sanctos, qui a monte Christo montes dicuntur, quia de plenitudine eius omnes accepimus. Recte autem ad Matthaeum dicitur supra montem excelsum ascende tu, quia, sicut praedictum est, ipse in propria persona facta Christi vidit et eius doctrinam audivit. Augustinus de quaest. Evang. Illud autem discutiendum est quod solet nonnullos movere, cur ipse dominus nihil scripserit ut aliis de ipso scribentibus necesse sit credere. Sed nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt quod dictante capite cognoverunt. Quicquid enim de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Glossa. Secundo etiam habet evangelica doctrina sublimitatem virtutis, unde apostolus dicit quod Evangelium virtus Dei est in salutem omni credenti. Et hoc ostendit propheta in praemissis verbis, cum dicit exalta in fortitudine vocem tuam, in quo etiam modum evangelicae doctrinae designat in exaltatione vocis, per quam doctrinae claritas datur. Augustinus ad Volusianum. Modus enim ipse quo sancta Scriptura contexitur, est omnibus accessibilis, paucissimis penetrabilis; ea quae aperte continet quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc tam in promptis quam in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursum aperta desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur et parva nutriuntur et magna oblectantur ingenia. Glossa. Sed quia vox exaltata longius auditur, potuit in exaltatione vocis, evangelicae doctrinae publicatio designari: quia non ad unam tantum gentem, sed ad universas nationes praedicanda mandatur. Praedicate, inquit dominus, Evangelium omni creaturae. Gregorius in Evang. Potest enim omnis creaturae nomine natio gentium designari. Glossa. Tertio autem habet evangelica doctrina altitudinem libertatis. Augustinus contra adversarium legis et Proph. In veteri enim testamento, propter temporalium bonorum promissionem, malorumque comminationem, servos parit temporalis Ierusalem, in novo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua lex possit impleri, non magis timore poenae quam dilectione iustitiae, liberos parit Ierusalem aeterna. Glossa. Unde et hanc sublimitatem doctrinae evangelicae propheta designat dicens exalta, noli timere. Restat autem videre quibus et qua de causa hoc Evangelium sit scriptum. Hieronymus super Matth. Matthaeus enim Evangelium in Iudaea Hebraeo sermone edidit, ob eorum maxime causam qui in Ierusalem crediderant ex Iudaeis. Cum enim primo praedicasset Evangelium in Iudaea, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice, quod fratribus a quibus ibat, in memoria dereliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium praedicari, sic et contra haereticos scribi. Chrysostomus super Matth. Corpus autem suae narrationis ordinavit Matthaeus: primum ergo nativitatem, deinde Baptismum, tertio tentationem, quarto doctrinam, quinto miracula, sexto passionem, septimo resurrectionem et ascensionem ipsius; non solum historiam de Christo exponere volens per hoc, verum etiam evangelicae vitae statum docere, quoniam nihil est quod ex parentibus nascimur, nisi iterum per aquam et spiritum renati fuerimus ex Deo. Post Baptismum autem necesse est contra Diabolum stare. Post hoc quasi omni superata tentatione factus idoneus ad docendum, si quidem sacerdos est, doceat, et doctrinam suam bonae vitae quasi miraculis factis commendet; si laicus est, operibus doceat fidem. Deinde necesse est exire nos de hoc stadio mundi et tunc restat ut tentationum victoriam resurrectionis merces sequatur, et gloria. Glossa. Patet igitur ex praemissis Evangelii nomen, evangelicae doctrinae materia, scriptorum Evangelii figura, numerus, tempus, lingua, differentia et ordo, evangelicae doctrinae sublimitas, et quibus hoc Evangelium sit conscriptum et ordo processus ipsius.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264