CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Catena aurea in quatuor Evangelia
Expositio in Matthaeum
dedicatio

Thomas de Aquino in Crucifixione a Fra Angelico depicta

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Dedicatio

[85332] Catena in Mt. , dedicatio Sanctissimo ac reverendissimo patri domino Urbano, divina providentia Papae quarto, frater Thomas de Aquino, ordinis fratrum praedicatorum, cum devota reverentia, pedum osculo beatorum. Fons sapientiae unigenitum Dei verbum praesidens in excelsis, per quod pater sapienter fecerat et suaviter disposuerat universa, in fine temporum carnem sumere voluit, ut sub tegumento naturae corporeae, splendorem eius humanus intuitus posset inspicere, quem in celsitudine maiestatis divinae attingere non valebat. Diffuderat siquidem radios suos, sapientiae videlicet suae indicia, super omnia opera quae creavit; quodam vero ampliori privilegio imaginem propriam hominum animabus impresserat, quam tamen diligentius expresserat in cordibus ipsum amantium secundum sui muneris largitatem. Sed quid est hominis anima in tam immensa creatura, ut divinae sapientiae vestigia possit comprehendere ad perfectionem? Quinimmo et sapientiae lux infusa hominibus per peccati tenebras et occupationum temporalium caligines fuerat obumbrata; et intantum est quorumdam cor insipiens obscuratum, ut Dei gloriam in idola vana converterent, et quae non conveniunt facerent, in sensum reprobum incidentes. Divina vero sapientia, quae ad sui fruitionem hominem fecerat eum sui inexpertem esse non sinens, totum se in humanam naturam contulit, eam modo sibi assumendo mirabili, ut errantem hominem ad se totaliter revocaret. Huius igitur sapientiae claritatem nube mortalitatis velatam, primus apostolorum princeps fide conspicere meruit, et eam constanter absque errore et plenarie confiteri, dicens tu es Christus filius Dei vivi. O beata confessio, quam non caro et sanguis, sed pater caelestis revelat. Haec in terris fundat Ecclesiam, aditum praebet in caelum, peccata meretur solvere, et contra eam portae non praevalent Inferorum. Huius igitur fidei ac confessionis heres legitime, sanctissime pater, pio studio mens vestra invigilat, ut tantae sapientiae lux fidelium corda perfundat et haereticorum confutet insanias, quae portae Inferorum merito designantur. Sane si, secundum Platonis sententiam, beata censetur respublica cuius rectores operam sapientiae dare contigerit, illi siquidem sapientiae quam imbecillitas intellectus humani erroribus plerumque commaculat, quanto magis sub vestro regimine beatus censeri potest populus Christianus, ubi tanta diligentia excellentissimae illi sapientiae curam impenditis, quam Dei sapientia carnalibus membris induta et verbis docuit et operibus demonstravit? Et huius siquidem diligentiae studio vestrae sanctitati complacuit mihi committere Matthaei Evangelium exponendum, quod iuxta propriam facultatem executus, sollicite ex diversis doctorum libris praedicti Evangelii expositionem continuam compilavi, pauca quidem certorum auctorum verbis, ut plurimum ex Glossis adiiciens, quae, ut ab eorum dictis possent discerni, sub Glossae titulo praenotavi. Sed et in sanctorum doctorum dictis hoc adhibui studium, ut singulorum auctorum nomina, nec non in quibus habeantur libri assumpta testimonia describantur, hoc excepto quod libros et expositionem supra loca quae exponebantur, non oportebat specialiter designari: puta, sicubi nomen inveniatur Hieronymi, de libro mentione non facta, datur intelligi quod hoc dicat super Matthaeum, et in aliis ratio similis observetur, nisi in his quae de commentario Chrysostomi super Matthaeum sumuntur, oportuit inscribi in titulo super Matthaeum, ut per hoc ab aliis quae sumuntur de ipsius homiliario distinguantur. In assumendis autem sanctorum testimoniis, plerumque oportuit aliqua rescindi de medio ad prolixitatem vitandam, nec non ad manifestiorem sensum vel, secundum congruentiam expositionis, litterae ordinem commutari; interdum etiam sensum posui, verba dimisi, praecipue in homiliario Chrysostomi, propter hoc quod est translatio vitiosa. Fuit autem mea intentio in hoc opere non solum sensum prosequi litteralem, sed etiam mysticum ponere; interdum etiam errores destruere, nec non confirmare Catholicam veritatem. Quod quidem necessarium fuisse videtur, quia in Evangelio praecipue forma fidei Catholicae traditur et totius vitae regula Christianae. Prolixum igitur praesens opus non videatur alicui. Fieri enim non potuit ut haec omnia sine diminutione prosequerer, et tot sanctorum sententias explicarem, omnimoda brevitate servata. Suscipiat itaque vestra sanctitas praesens opus, vestro discutiendum corrigendumque iudicio, vestrae sollicitudinis et obedientiae meae fructum, ut dum a vobis emanavit praeceptum et vobis reservetur finale iudicium, ad locum unde exeunt flumina revertantur.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264