CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Metaphysicae
liber XII

Thomas de Aquino cum Aristotele et Platone a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1950 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Liber 12
Lectio 1

[83987] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 1 Postquam philosophus in praecedenti libro recollegerat quae ante dicta erant tam in hoc libro quam in libro physicorum de entibus imperfectis, in hoc libro intendit recolligere quae dicta sunt de ente simpliciter idest, de substantia, tam in septimo et in octavo huius, quam etiam in primo physicorum, et addere id quod deest ad complendam considerationem de substantiis. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod ad istam scientiam pertinet considerare praecipue de substantia. In secunda de substantia determinat, ibi, substantiae vero tres. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; dicens quod in hac scientia est theoria, idest consideratio principalis de substantia. Nam cum ista scientia, utpote prima, et quae sapientia dicitur, principia prima entium inquirat, necesse est quod in hac scientia inquirantur principaliter principia et causae substantiarum. Nam ista sunt principia entium prima. Quomodo autem differant principium et causa, in quinto habitum est.

[83988] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 2 Etenim et si probat propositum quatuor modis. Primo per hoc quod substantia est prior aliis entibus. Unde scientia prima, de primo ente debet principaliter determinare. Quod autem substantia sit prima inter omnia entia, manifestat per simile in rebus sensibilibus, in quibus invenitur ordo inter aliqua dupliciter. Uno modo secundum quod partes alicuius totius habent ordinem adinvicem, sicut in animali pars prima est cor, et in domo fundamentum. Alio modo secundum quod aliqua sunt consequenter se habentia, ex quibus non fit unum vel continuitate vel contactu. Sicut in exercitu dicitur prima acies, et secunda acies. Sicut igitur in aliquo toto est aliqua prima pars, et sicut iterum in his quae consequenter se habent, est aliquod primum, ita substantia est primum inter omnia alia entia. Et hoc est quod dicit, quod si omne, idest universitas entium sit quoddam totum, substantia est prima pars, sicut fundamentum in domo. Et si entia se habent sicut ea quae sunt consequenter, ita etiam substantia erit primum, et deinde quantitas, et qualitas, et alia genera.

[83989] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 3 Averrois autem non attendens hoc secundum similitudinem dici, quia consideravit non posse cadere in alicuius mentem, quod omnia alia genera entium essent sicut partes unius totius continui, divertit a plano sensu literae in aliam expositionem, dicens per haec duo Aristotelem intendisse duplicem habitudinem quam contingit opinari in entibus; scilicet vel quod habeant se sicut ea quae sunt unius naturae et unius generis, quod esset si ens esset commune genus eorum vel qualitercumque communitatem habens ad ea. Et hoc intelligit cum dicit, si ut totum quoddam. Vel quod habeant se adinvicem sicut quae in nullo communi conveniunt. Et hoc intellexit cum dixit, et si in eo quod consequenter et cetera. Utrolibet enim modo sequitur quod substantia sit prior aliis entibus.

[83990] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit similiter autem secundo modo probat idem; dicens, quod quantitas et qualitas et huiusmodi non sunt simpliciter entia, ut infra dicetur. Nam ens dicitur quasi esse habens, hoc autem solum est substantia, quae subsistit. Accidentia autem dicuntur entia, non quia sunt, sed quia magis ipsis aliquid est; sicut albedo dicitur esse, quia eius subiectum est album. Ideo dicit, quod non dicuntur simpliciter entia, sed entis entia, sicut qualitas et motus.

[83991] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 5 Nec est mirum, si accidentia dicuntur entia, cum non sint simpliciter entia, quia etiam privationes et negationes dicuntur quodammodo entia, sicut non album et non rectum. Dicimus enim quod non album est; non quia non album esse habeat, sed quia subiectum aliquod est albedine privatum. Hoc igitur commune est inter accidentia et privationes, quia de utrisque dicitur ens ratione subiecti. Sed in hoc differunt, quia subiectum secundum accidentia habet esse aliquale, secundum vero privationes non habet esse aliquale, sed est deficiens ab esse.

[83992] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 6 Sic igitur, cum accidentia non sint simpliciter entia, sed solum substantiae, haec scientia, quae considerat ens inquantum est ens, non considerat principaliter accidentia, sed substantias.

[83993] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit amplius nihil tertio modo probat, quia scilicet alia entia non possunt separari a substantia. Accidentia enim non possunt esse nisi in subiecto. Et ideo in consideratione substantiae includitur consideratio accidentium.

[83994] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit testantur autem quarto probat idem, dicens, quod etiam philosophi antiqui testantur ipso facto, quod philosophi consideratio est de substantiis; quia quaerentes causas entis, quaerunt causas substantiae solum. Et hoc fecerunt et quidam moderni, sed tamen differenter. Non enim quaerebant principia et elementa et causas eodem modo, sed diversimode. Nam moderni, scilicet Platonici, dicunt universalia magis esse substantias quam particularia. Dicunt enim, genera, quae sunt universalia, magis esse principia et causas substantiarum quam particularia. Et hoc ideo, quia logice inquirebant de rebus. Universalia enim, quae secundum rationem sunt abstracta a sensibilibus, credebant etiam in rerum natura abstracta fore, et principia particularium. Sed antiqui philosophi ut Democritus et Empedocles, posuerunt substantias et principia rerum esse particularia, ut ignem et terram; non autem hoc commune, quod est corpus.


Lectio 2

[83995] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 1 Postquam ostendit quod consideratio philosophi principaliter de substantiis est, hic incipit de substantiis determinare: et dividitur in partes duas. In prima dividit substantiam. In secunda de partibus divisionis determinat, ibi, sensibilis vero substantia. Dicit ergo primo, quod tres sunt substantiae. Una quidem est sensibilis, quae in duo genera dividitur. Nam substantiarum sensibilium quaedam sunt sempiternae, scilicet corpora caelestia, quaedam vero sunt corruptibiles. Substantia vero sensibilis et corruptibilis nota est omnibus, sicut sunt plantae et animalia.

[83996] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 2 Sed alia substantia sensibilis, scilicet sempiterna, est cuius principia quaerere intendimus in hoc libro; scilicet si unum sit eorum principium vel multa. Hoc enim inquiret considerando de substantiis separatis, quae sunt principia moventia et fines corporum caelestium, ut infra patebit. Ponit autem hic large elementa loco principiorum. Nam elementum proprie non est nisi causa intrinseca.

[83997] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 3 Tertium vero genus est substantiae immobilis, quae non est sensibilis. Et haec non est omnibus manifesta, sed quidam ponunt eam esse separabilem a sensibilibus. Quorum opinio diversificatur. Quidam enim dividunt substantiam separabilem in duo genera: scilicet in species, quas vocant ideas, et mathematica. Sicut enim invenitur secundum rationem duplex modus separationis: unus quo separantur mathematica a materia sensibili, alius quo separantur universalia a particularibus: ita et secundum rem ponebant et universalia esse separata, quae dicebant species, et etiam mathematica. Sed quidam haec duo, scilicet species et mathematica, in unam naturam reducebant. Utrique igitur hi erant Platonici. Sed alii, scilicet Pythagorici, non ponebant species, sed solum mathematica.

[83998] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 4 Inter haec autem tria genera substantiarum hoc differt: quia substantiae sensibiles, sive sint corruptibiles sive perpetuae, pertinent ad considerationem naturalis philosophiae, quae determinat de ente mobili. Huiusmodi enim substantiae sensibiles sunt in motu. Substantia autem separabilis et immobilis pertinet ad considerationem alterius scientiae, et non ad eamdem, si tamen nullum principium sit commune utrisque substantiis: quia si in aliquo conveniant, pertinebit utrarumque substantiarum consideratio ad illam scientiam, quae illud commune considerat. Et ideo naturalis scientia considerat solum de substantiis sensibilibus, inquantum sunt in actu et in motu. Et ideo tam de his etiam quam de substantiis immobilibus considerat haec scientia, inquantum communicant in hoc quod sunt entia et substantiae.

[83999] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit sensibilis vero determinat de praemissis substantiis. Et primo de substantia sensibili. Secundo de substantiis immobilibus, ibi, sed quoniam tres sunt. Prima dividitur in duas. In prima inquirit principia substantiae sensibilis. In secunda inquirit utrum sint eadem principia substantiae et aliorum generum, ibi, causae vero et principia. Circa primum duo facit. Primo inquirit de materia. Secundo de forma, ibi, tres vero causae et tria principia. Circa primum duo facit. Primo determinat veritatem de materia. Secundo solvit dubitationem, ibi, dubitabit autem aliquis ex quo. Circa primum duo facit. Primo enim manifestat materiam esse in sensibilibus, et quale ens sit. Secundo, quomodo diversimode invenitur in diversis substantiis sensibilibus, ibi, omnia vero materiam habent. Circa primum duo facit. Primo quod dictum est. Secundo solvit argumentum ex quo aliqui antiqui negaverunt generationem, ibi, quoniam autem duplex. Circa primum duo facit. Primo ostendit materiam esse in sensibilibus. Secundo vero ostendit quale ens sit materia, ibi, si itaque transmutationes. Dicit ergo primo, quod substantia sensibilis est mutabilis, ut dictum est. Omnis autem mutatio est ex oppositis, aut ex mediis, ut supra ostensum est. Non autem est mutatio ex quibuscumque oppositis: fit enim album ex non albo, non tamen ex quolibet non albo: nam vox est non album; sed corpus non fit album ex voce, sed ex non albo, quod est nigrum vel medium. Et ideo dicit quod mutatio fit ex opposito, quod est contrarium. Nec est instantia de substantia in qua fit mutatio, cum tamen substantiae nihil sit contrarium; quia in substantia est privatio quae quodammodo computatur inter contraria, ut in decimo ostensum est.

[84000] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 6 Quia igitur omnis mutatio est de contrario in contrarium, necesse est subesse aliquod subiectum, quod possit mutari de contrario in contrarium. Et hoc philosophus probat dupliciter. Primo quidem, quia unum contrariorum non transmutatur in alterum; non enim ipsa nigredo fit albedo. Unde, si debeat fieri transmutatio de nigro in album, oportet aliquid esse praeter nigredinem quod fiat album.

[84001] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 7 Alio modo probat idem ex hoc, quod in qualibet transmutatione invenitur aliquid manens; sicut in transmutatione, quae est de nigro in album, corpus manet; aliud vero, scilicet contrarium, ut puta nigrum, non manet. Unde manifestum est, quod materia est aliquid tertium praeter contraria.

[84002] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit si itaque ostendit cuiusmodi ens sit materia; et dicit, quod transmutationes sunt quatuor: generatio quidem et corruptio simplex secundum substantiam; et augmentum et diminutio secundum quantitatem; alteratio secundum passionem, quae est tertia species qualitatis; latio, idest loci mutatio, secundum ubi. Et manifestum est, quod omnes istae transmutationes erunt secundum contrarietates, quae sunt secundum unumquodque horum generum: ut puta, alteratio in contrarietatem qualitatis; augmentum in contrarietatem quantitatis, et sic de aliis. Et ita, cum in qualibet transmutatione sit quoddam tertium praeter contrarium, quod dicitur materia, necesse est, quod id quod transmutatur, sive subiectum transmutationis, quantum est de se, sit in potentia ad utrumque contrarium. Aliter enim non esset susceptivum utriusque, nec posset de uno in aliud transmutari. Sicut igitur corpus, quod transmutatur de albedine in nigredinem, inquantum est corpus, est in potentia ad utrumque, ita materia in generatione substantiae, quae est subiectum generationis et corruptionis, quantum est de se, est in potentia ad formam et privationem, nec formam nec privationem, quantum est de se, actu habens.

[84003] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit quoniam autem hic philosophus secundum veritatem determinat de ipsa materia. Circa quod duo facit. Primo solvit dubitationem. Secundo ostendit quomodo aliqui antiqui dixerunt simile praedictae solutioni, ibi, et hoc est Anaxagorae. Solvit autem hanc dubitationem antiquorum naturalium philosophorum, qui removebant generationem propter hoc, quod non credebant quod posset aliquid fieri ex non ente, quia ex nihilo fit nihil; nec etiam ex ente, quia sic esset antequam fieret.

[84004] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 10 Hanc ergo dubitationem philosophus solvit, ostendendo qualiter aliquid fit ex ente et ex non ente; dicens, quod duplex est ens, scilicet ens actu, et ens potentia. Omne igitur, quod transmutatur, transmutatur ex ente in potentia in actu ens; sicut cum aliquid alteratur ex albo in potentia in actu album. Et similiter est in motu ipsius augmenti et decrementi; quia transmutatur aliquid de potentia magno vel parvo, in actu magnum vel parvum. Unde et in genere substantiae fiunt omnia ex non ente et ente. Ex non ente quidem secundum accidens, inquantum fit aliquid ex materia subiecta privationi, secundum quam dicitur non ens. Sed per se fit aliquid ex ente, non autem in actu, sed in potentia, scilicet ex materia, quae est ens in potentia, ut supra ostensum est.

[84005] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 11 Sciendum est autem, quod praedictae positioni antiquorum naturalium negantium generationem et dicentium, quod generatio non est aliud quam alteratio, voluerunt obviare quidam posteriores dicentes generationem esse per segregationem ab aliquo mixto et confuso.

[84006] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 12 Philosophus ergo tertio cum dicit et hoc est ostendit quod etiam omnes sic dicentes, aliquid simile praedictae positioni dicere voluerunt, sed non attingunt. Dicit ergo quod hoc, scilicet materia quae est ens in potentia ad omnia, esse illud unum quod Anaxagoras posuit. Dicebat enim quod omne quod generatur ex aliquo, est in eo ex quo generatur. Et sic a principio omnia erant mixta in quodam uno, nesciens distinguere inter potentiam et actum. Sed dignius est ponere materiam, in qua omnia sunt in potentia, quam ponere omnia simul in actu, ut videtur ex verbis Anaxagorae. Et hoc est quod Empedocles dixit, quod a principio omnia erant mixta et confusa per amicitiam, et postea lis segregavit. Et similiter Anaximander dixit, quod in uno confuso praeexstiterant omnia contraria. Et Democritus etiam dixit, quod omnia, quae fiunt, prius erant in potentia, sed non in actu. Unde manifestum est, quod omnes isti philosophi tetigerunt quodammodo materiam, sed non perfecte ad eam pervenerunt.

[84007] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit omnia vero ostendit, quod non eodem modo materia est in omnibus substantiis sensibilibus; dicens, quod quaecumque transmutantur, oportet quod habeant materiam, sed aliam et aliam. Ea enim quae transmutantur secundum substantiam, idest quae generantur et corrumpuntur, habent materiam, quae est subiectum generationis et corruptionis; quae scilicet de se est in potentia ad formas et ad privationes. Sed corpora caelestia, quae sunt sempiterna et ingenerabilia, sed mobilia secundum locum, habent quidem materiam, sed non quae est subiectum generationis, aut quae sit in potentia ad formam et privationem, sed quae est in potentia ad terminos motus localis qui sunt, unde incipit motus, et quo motus intendit.

[84008] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 14 Deinde cum dicit dubitabit autem solvit quamdam dubitationem circa praedeterminata; dicens, quod aliquis potest dubitare, cum generatio sit transmutatio de non ente in ens, ex quo non ente in ens fit generatio. Dicitur enim non ens tripliciter. Uno modo quod nullo modo est; et ex tali non ente non fit generatio, quia ex nihilo nihil fit secundum naturam. Alio modo dicitur non ens ipsa privatio, quae consideratur in aliquo subiecto: et ex tali non ente fit quidem generatio, sed per accidens, inquantum scilicet generatio fit ex subiecto, cui accidit privatio. Tertio modo dicitur non ens ipsa materia, quae, quantum est de se, non est ens actu, sed ens potentia. Et ex tali non ente fit generatio per se. Et hoc est quod dicit, quod si aliquod non ens est ens in potentia, ex tali, scilicet non ente, fit generatio per se.

[84009] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 15 Quamvis autem generatio fiat ex non ente quod est in potentia, non tamen fit quodlibet ex quocumque; sed diversa fiunt ex diversis materiis. Unumquodque enim generabilium habet materiam determinatam ex qua fit, quia formam oportet esse proportionatam materiae. Licet enim materia prima sit in potentia ad omnes formas, tamen quodam ordine suscipit eas. Per prius enim est in potentia ad formas elementares, et eis mediantibus secundum diversas proportiones commixtionum est in potentia ad diversas formas: unde non potest ex quolibet immediate fieri quodlibet, nisi forte per resolutionem in primam materiam.

[84010] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 16 Et hoc est contra Anaxagoram qui posuit quod quodlibet fit ex quolibet. Nec ad hoc asserendum sufficit quod posuit omnia esse simul a principio. Oportet enim quod res differant in materia secundum quod diversis diversae sunt materiae. Quomodo enim essent facta infinita, et non unum tantum, si una esset materia omnium secundum positionem Anaxagorae? Posuit enim Anaxagoras esse unum agens, scilicet intellectum. Unde et si materia est una, necesse est etiam quod factum sit unum, scilicet id ad quod materia erat in potentia. Ubi enim est unum agens et una materia, necesse est esse unum factum, ut in decimo habitum est.

[84011] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 2 n. 17 Haec autem ratio procedit contra Anaxagoram inquantum ponebat intellectum indigere materia ad faciendum res. Si autem ponat primum rerum principium intellectum, qui ipsam materiam producat, primum principium diversitatis rerum erit ex ordine apprehenso ab intellectu praedicto, qui secundum quod res diversas producere intendit, instituit materias diversas aptas diversitati rerum.


Lectio 3

[84012] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 1 Postquam philosophus determinavit de materia, hic determinat de forma. Et circa hoc duo facit. Primo determinat de ea secundum se. Secundo per comparationem ad substantiam compositam, ibi, substantiae autem tres sunt et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit formam esse principium; dicens, quod tres sunt causae et tria principia substantiae mutabilis. Duo enim sunt contraria: quorum unum est species, idest forma, et aliud est privatio, quae quodammodo est contrarium; tertium autem est materia. Iam enim ostensum est, quod in omni transmutatione oportet esse subiectum, et duo contraria. Unde necesse est quod in generatione substantiae haec requirantur.

[84013] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 2 Secundo ibi, postea quia ostendit, quod forma non generatur, sicut nec materia; dicens quod materia nec species fit, idest generatur. Sed hoc intelligi oportet de ultima materia et de ultima forma. Nam materia aliqua generatur; scilicet quae est subiectum alterationis; est enim substantia composita.

[84014] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 3 Quod autem nec forma ultima nec materia ultima generentur, sic probat. In omni transmutatione oportet esse aliquid subiectum transmutationis, quod est materia, et aliquid a quo transmutatur, quod est principium movens, et aliquid in quod transmutatur, quod est species et forma. Si ergo ipsa forma et materia generentur, puta si non solum generetur hoc totum, quod est aes rotundum, sed etiam ipsa rotunditas, et ipsum aes, sequetur quod tam forma quam materia habeant materiam et formam, et sic ibitur in infinitum in materiis et formis; quod est impossibile. Necesse est itaque stare in generatione, ut scilicet ultima forma et ultima materia non generentur.

[84015] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 4 Postea quia tertio dicit, quod res acquirunt formam ex agentibus similibus; dicens, quod quaecumque substantia fit ex agente univoco, idest simili secundum formam. Omnes enim substantiae, quae generantur, generantur aut a natura, aut ab arte, aut a fortuna, aut automato, idest casu, idest per se vano. Differt autem ars a natura, quia ars est principium agendi in alio, natura autem est principium actionis et motus in eo in quo est. Manifestum est autem, quod ea quae generantur ab arte, fiunt ex sibi simili. Aedificator enim, per formam domus quam habet in mente, facit domum quae est in materia. Et idem etiam apparet in natura; quia homo generat hominem. In quibusdam autem hoc non videtur. Non enim generantur ex sibi similibus in specie; sicut calidum in corporibus inferioribus generatur a sole non calido. Sed licet non sit similitudo secundum speciem, oportet tamen esse aliquam similitudinem, sed tamen imperfectam; quia materia inferiorum non potest pertingere ad perfectam similitudinem superioris agentis. Et cum ita sit in his quae fiunt ab arte et natura, manifestum est quod unumquodque generatur a suo simili.

[84016] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 5 Nam reliquae causae, scilicet fortuna et casus, sunt quasi defectus et privationes naturae et artis. Nam fortuna est intellectus agens praeter intentionem, et casus natura agens praeter intentionem. Unde ea quae fiunt a fortuna et casu, non assimilantur suis agentibus, cum fortuna et casus non sint causae per se, sed per accidens: et ideo quodammodo animalia, quae generantur ex putrefactione, videntur fieri casu, inquantum non fiunt ex sibi similibus secundum speciem. Neque etiam habent causam determinatam agentem in istis inferioribus, sed solum causam agentem superiorem.

[84017] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit substantiae autem determinat de forma per comparationem ad substantiam compositam; et circa hoc tria facit. Primo dividit substantiam in materiam et formam et compositum, dicens quod substantiae sunt tres. Materia, quantum ad id quod apparet, videtur esse substantia et hoc aliquid. Unde primi naturales solam materiam posuerunt esse substantiam. Et hoc ideo quia viderunt quod in artificialibus quae fiunt per contactum, et non per naturalem unionem, sola materia et subiectum videtur esse substantia: nam formae artificiales sunt accidentia. Item natura rei videtur esse substantia et hoc aliquid; natura autem rei est in quam terminatur naturalis generatio, idest forma, quae est quasi habitus quidam. Item tertia substantia est illa, quae componitur ex materia et forma, sicut sunt singularia, ut Callias et Socrates.

[84018] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 7 Secundo ibi, in quibusdam dicit, quod in aliquibus formis manifestum est, quod non sunt praeter substantiam compositam; sicut forma domus non est praeter materiam. Forma enim domus est accidens, et materia domus est substantia: accidens autem non est nisi in substantia.

[84019] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 8 Sed hoc dico, nisi accipiatur forma domus, ut ars, idest prout est in mente artificis. Sic enim est praeter materiam. Sed harum formarum artificialium prout sunt in mente artificis, nec est generatio nec corruptio. Domus enim, quae est sine materia in anima, et sanitas, et omnia huiusmodi, alio modo incipiunt esse et desinunt quam per corruptionem et generationem; scilicet per disciplinam, aut per inventionem.

[84020] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 9 Sed, si aliquae formae sunt praeter substantiam compositam, hoc erit verum in formis naturalibus, quae substantiae sunt. Unde Plato non male dixit, quod species, idest formae separatae, sunt formae quae sunt per naturam. Dico autem quod non simpliciter bene dixit, sed si sunt species aliae aliquae ab istis sensibilibus, quae sunt caro, caput et huiusmodi, quae sunt materia ultima substantiae particularis compositae, quae est maxime substantia.

[84021] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 10 Tertio ibi, moventes quidem ostendit, quod formae universales non sunt praeter substantiam compositam; et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum, assignans differentiam inter causas formales et causas moventes. Et dicit, quod causae moventes praeexistunt rebus factis. Et hoc necessarium est; quia causae moventes sunt principia motus, qui terminatur ad rem factam. Sed causa formalis, quae est causa quasi ratio rei, simul incipit esse cum re cuius est forma. Tunc enim incipit esse sanitas, quando homo sanatur; et tunc incipit esse figura sphaerae aereae, quando fit sphaera aerea. Unde manifestum est, quod formae non sunt separatae a substantiis compositis; quia si essent separatae, oporteret quod essent sempiternae, cum non sint talium per se neque generatio, neque corruptio, ut ostensum est: et sic praeessent substantiis his, quarum sunt formae.

[84022] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 11 Sed quamvis formae non praeexistant substantiis compositis, perscrutandum tamen est, si aliqua forma remaneat posterius, corrupta substantia composita. In quibusdam enim formis nihil prohibet quod remaneant post substantiam compositam. Puta, si dicamus animam esse talem. Non tamen omnis anima, sed solus intellectus. Forsitan enim impossibile est omnem animam esse talem, ut remaneat corrupto corpore; quia aliae partes animae non habent operationem sine organis corporeis, intellectus autem non operatur per organum. Dicit autem, forsan, quia non erat praesentis intentionis hoc demonstrare, sed hoc pertinet ad scientiam de anima. Et sicut aliae partes animae ab intellectu non remanent post substantiam compositam, ita etiam nec aliae formae rerum corruptibilium.

[84023] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 12 Considerandum autem hanc sententiam esse Aristotelis de anima intellectiva quod non fuerit ante corpus, ut Plato posuit, neque etiam destruitur destructo corpore, ut antiqui naturales posuerunt, non distinguentes inter intellectum et sensum. Non enim excipit animam intellectivam a generalitate aliarum formarum, quantum ad hoc quod formae non praeexistunt substantiis compositis; sed solum quantum ad hoc quod non remanent post substantias compositas.

[84024] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 13 Ex quo etiam patet quod non potest hoc depravari, sicut quidam depravare conantur dicentes intellectum possibilem tantum, vel agentem tantummodo esse incorruptibilem. Tum quia ponunt intellectum, quem dicunt esse incorruptibilem, sive sit intellectus possibilis sive agens, esse quamdam substantiam separatam, et sic non est forma. Tum etiam quia si sit forma, sicut remanet corrupto corpore, ita etiam praeexistit corpori. Et quantum ad hoc non esset differentia inter ponentes intellectum separatum esse formam hominis, et ponentes species separatas esse formas rerum sensibilium. Quod Aristoteles hic excludere intendit.

[84025] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 3 n. 14 Palam itaque secundo excludit rationem propter quam ponebant ideas separatas. Ad hoc enim dicebant Platonici esse necessarium ponere ideas, ut substantiae particulares sensibiles ad earum similitudines formarentur. Sed hoc non est necessarium; quia in istis inferioribus invenitur causa sufficiens formationis omnium eorum quae fiunt. Nam agens naturale agit sibi simile. Homo enim generat hominem; non quidem universalis singularem, sed singularis singularem. Unde non est necessarium ponere hominem universalem esse separatum, a quo hic homo singularis formam speciei accipiat vel participet. Et similiter manifestum est in his quae fiunt secundum artem; quia ars medicinalis est quaedam ratio sanitatis et similitudo in anima, ut etiam supra ostensum est.


Lectio 4

[84026] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 1 Postquam philosophus determinavit de principiis substantiae sensibilis, nunc intendit inquirere utrum sint eadem principia substantiarum et aliorum generum, aut alia et alia. Manifestum enim est, quod si sunt eadem, assignatis principiis substantiae, assignata sunt principia omnium aliorum generum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit veritatem. Secundo subiungit inquisitionem de veritate proposita, ibi, dubitabit autem quis. Tertio recapitulando recolligit veritatem, ibi, quaerere. Dicit ergo primo, quod quodammodo sunt alia aliorum et principia et causae, et quodammodo sunt eadem omnium, secundum universalitatem, et secundum proportionem.

[84027] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit dubitabit autem inquirendo discutit veritatem praemissam; et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad quaestionem, ibi, sed si eadem, inconveniens. Tertio determinat veritatem, ibi, at ut dicimus. Dicit ergo primo, quod dubitatio est, utrum substantiarum, et eorum quae sunt ad aliquid, et similiter aliorum praedicamentorum, sint eadem principia, aut alia et alia.

[84028] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 3 Et ponit specialiter de ad aliquid, quia ea quae sunt ad aliquid, remotiora videntur esse a substantia quam alia genera, ex eo quod sunt debilioris esse. Unde et substantiae inhaerent mediantibus aliis generibus, sicut aequale et inaequale, duplum et dimidium, mediante quantitate. Movens autem et motum, pater et filius, dominus et servus, mediante actione et passione. Et hoc ideo, quia substantia est per se existens; quantitas autem et qualitas sunt entia in alio; sed relativa non solum sunt in alio, sed ad aliud.

[84029] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit sed inconveniens obiicit ad propositam quaestionem; et ponit duas rationes ad ostendendum, quod non sunt eadem principia substantiae et aliorum generum. Quarum prima talis est. Si eadem sint principia substantiae et aliorum generum, aut oportet quod illa principia eadem sint praeter substantiam et alia genera, aut oportet quod sint in genere substantiae, vel in aliquo alio genere.

[84030] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 5 Sed non potest dici, quod sint extra substantiam et alia praedicamenta; quia oportet quod essent priora tam substantia quam aliis praedicamentis. Prius enim est principium his quae sunt a principio. Cum ergo id quod est prius, inveniatur esse communius, sicut animal est prius homine, sequitur, si aliquid est prius substantia et aliis generibus, quod aliquid sit commune substantiis et aliis generibus, et praecipue secundum opinionem Platonicorum, qui posuerunt universalia esse principia, et unum et ens quasi communissima esse principia omnium.

[84031] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 6 Neque etiam potest dici, quod principia communissima omnium generum sint in genere substantiae, aut in genere ad aliquid, vel in aliquo alio genere. Cum enim principia sint homogenea his quae sunt ab eis, non videtur possibile quod substantia sit principium eorum quae sunt ad aliquid, aut e converso. Non igitur eadem sunt principia substantiae et aliorum generum.

[84032] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 7 Secundam rationem ponit ibi, amplius quomodo quae talis est. Nullum elementum est idem cum eo quod ex elementis est compositum: quia nihil est causa aut elementum suiipsius; sicut huius syllabae ba, elementum est haec litera b aut a.

[84033] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 8 Et quia videbatur hoc habere instantiam in principiis a Platone positis, quae sunt unum et ens, eo quod unumquodque principiatorum est unum et ens; ideo consequenter hoc excludit, dicens, quod neque etiam intellectualium elementorum, quae sunt unum et ens, possibile est aliquod esse idem cum his quae sunt ex elementis. Vocat autem ea intellectualia, quia universalia intellectu percipiuntur, et quia Plato ea ponebat separata a sensibilibus.

[84034] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 9 Et quod huiusmodi elementa sint alia ab eis quorum sunt elementa, probat, quia huiusmodi elementa, idest unum et ens, insunt singulis compositorum ex eis, nullum autem compositorum ex eis inest aliis. Unde patet, quod et ista elementa differunt ab his quae sunt composita ex eis. Si igitur verum est quod elementa non sunt idem cum his quae sunt ex elementis, si eadem sunt elementa substantiarum et aliorum generum, consequitur, quod nihil eorum sit in genere substantiae, neque in aliis generibus. Sed hoc est impossibile; quia necesse est omne quod est, esse in aliquo genere: non igitur possibile est, quod sint eadem principia omnium.

[84035] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit at ut dicimus solvit propositam dubitationem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod eadem sunt principia omnium proportionaliter. Secundo, quod eadem sunt universaliter, ibi, adhuc autem videre et cetera. Haec enim duo supra posuerat, dicens quod principia sunt eadem omnium universaliter et secundum proportionem. Prima pars dividitur in duas partes, secundum quod duos modos assignat, quibus proportionaliter sunt eadem principia omnium. Secunda incipit, ibi, amplius autem alio modo. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo proportionaliter sunt eadem. Secundo quomodo et simpliciter sint eadem principia omnium prima, ibi, amplius autem praeter haec. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod proportionaliter sunt eadem principia omnium quantum ad causas intrinsecas. Secundo quantum ad causas intrinsecas et extrinsecas simul, ibi, quoniam autem non solum. Dicit ergo primo, quod quodammodo est verum dicere omnium eadem principia, et quodammodo non.

[84036] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 11 Et hoc ostendit dicens: sicut si ponamus quod sensibilium corporum sit principium, tamquam species et forma calidum, et tamquam privatio frigidum, et materia sensibilium corporum sit id quod est secundum se in potentia ad haec duo. Nam materia secundum se sumpta est principium susceptivum formae et privationis. Dicit autem, forsan, quia calidum non est forma substantialis corporum sensibilium, neque frigidum est privatio, sed ambo sunt qualitates. Utitur tamen eis tamquam forma et privatione in genere substantiae ad maiorem manifestationem. Unde subiungit, quod et huiusmodi principia sunt substantiae, non sicut species in genere, sed sicut principia.

[84037] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 12 Et iterum illa quae sunt ex his, quorum haec sunt principia, scilicet ignis et aqua: ac si intelligamus quod ignis componatur ex calido, sicut forma et propria materia, et aqua ex frigido, sicut ex privatione et materia. Aut etiam si aliquid unum fit ex calido et frigido commixtis, eorum sunt praedicta principia, scilicet calidum et frigidum et materia eorum; quia necesse est id quod fit ex calido et frigido, esse aliquid diversum ab illis, scilicet calido et frigido, et a primis corporibus, quorum imaginamur haec esse formas.

[84038] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 13 Sic igitur horum, scilicet simplicium corporum, et compositorum ex eis, sunt eadem principia et elementa. Sed aliorum sunt alia proxima principia. Non autem omnium sunt eadem nisi proportionaliter. Sicut si aliquis dicat quod sicut praedicta tria, scilicet calidum et frigidum et subiectum eorum, se habent in generatione corporum simplicium ut forma et privatio et materia, ita in quolibet alio genere illa tria sunt, quae se habent ut forma, privatio et materia; sed ista diversa sunt in diversis generibus. Sicut in genere colorum, album est sicut species, nigrum sicut privatio, et superficies sicut materia et subiectum. Et in genere distinctionis temporum, lumen est sicut species, tenebrae sicut privatio, aer sicut materia et subiectum. Ex quibus tribus principiis constituuntur dies et nox.

[84039] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 14 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit idem in causis intrinsecis et extrinsecis. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod computando tam causas intrinsecas quam extrinsecas, sunt quatuor proportionaliter omnium. Secundo, quomodo reducuntur ad tres, ibi, quoniam vero movens. Dicit ergo primo, quod quia non solum sunt causae ea quae dicta sunt intrinseca rei, sed etiam ea quae sunt extra rem, sicut movens, manifestum est quod principium et elementum differunt. Nam principium proprie dicitur quod est extra sicut movens. Nam ab eo est principium motus. Elementum autem proprie dicitur causa intrinseca ex qua constituitur res.

[84040] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 15 Sed ambo dicuntur causae, scilicet tam principia extrinseca quam intrinseca. Et principium quodammodo dividitur in ea, scilicet intrinsecas causas et extrinsecas. Sunt enim quaedam principia intrinseca, ut in quinto ostensum est. Sicut fundamentum est principium domus secundum materiam, et animal hominis secundum formam. Sed id quod est movens, aut sistens, idest quiescere faciens, est principium quoddam, sed non est elementum; quia elementum est ex eo quo fit aliquid, et est in eo, ut habitum est in quinto.

[84041] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 16 Sic igitur manifestum est quod secundum analogiam, idest proportionem, tria sunt elementa omnium; idest materia, forma et privatio. Dicuntur enim privationes esse elementum non per se, sed per accidens, quia scilicet materia cui accidit, est elementum. Materia enim sub una forma existens, habet in se privationem alterius formae. Sed causae et principia sunt quatuor, ut addamus tribus elementis causam moventem. Non facit autem mentionem de causa finali, quia finis non est principium nisi secundum quod est in intentione moventis.

[84042] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 17 Sic igitur causae et principia omnium secundum analogiam sunt quatuor; scilicet materia, et forma, et privatio, et principium movens. Non tamen haec sunt eadem in omnibus, sed alia in aliis. Sicut enim supra dictum est, quod species et materia et privatio sunt alia in aliis, ita etiam prima causarum, quae est quasi movens, est alia in aliis.

[84043] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 18 Et hoc manifestat per exemplum. Sicut in sanatis sanitas est sicut forma, infirmitas sicut privatio, corpus sicut materia; sicut movens autem ars medicinalis. In aedificativis autem est species domus sicut forma, inordinatio talis, idest opposita ordini quem requirit domus, est privatio, lateres autem sicut materia, movens autem est ars aedificatoria. Et sic in ista quatuor dividitur principium.

[84044] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 19 Deinde cum dicit quoniam autem reducit praedicta quatuor ad tria, eo quod movens et forma reducuntur in idem specie tam in artificialibus quam in naturalibus. Dicit ergo quod quia movens in naturalibus est homo, inquantum habet formam, et in his quae fiunt a mente sive intellectu movens est species concepta ab intellectu, aut etiam contrarium speciei per cuius remotionem species inducit; manifestum est, quod quodammodo tres erunt causae, inquantum movens et forma sunt idem specie, quodam vero modo erunt quatuor, inquantum scilicet differunt numero. Sanitas enim aliqualiter est ipsa ars medicinalis. Et forma domus quodammodo est ipsa ars aedificatoria, inquantum scilicet ipsa ars est similitudo quaedam et ratio formae quae est in materia. Et similiter in rebus quae generantur, in generante invenitur similitudo formae generati. Homo enim generat hominem.

[84045] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 20 Deinde cum dicit amplius autem ostendit quod, licet prima principia non sint eadem in omnibus secundum rem, sed solum secundum proportionem, prima tamen principia sunt simpliciter eadem omnium. Et hoc ostendit quantum ad tria. Primo quidem quantum ad hoc quod inter causas quatuor assignatas, movens est causa prima, quia movens est quod facit esse formam vel privationem in materia. In genere autem moventium, est devenire ad aliquod unum movens, ut ostensum est in libro octavo physicorum. Id igitur primum movens unum et idem, est primum principium omnium.

[84046] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 21 Secundo ibi, quoniam autem ostendit idem secundum aliud. Entium enim quaedam sunt separabilia, scilicet substantiae; alia sunt inseparabilia, scilicet accidentia, quia passiones et motus et huiusmodi accidentia non possunt esse sine substantiis. Unde manifestum est quod principia prima in genere substantiae sunt etiam causae omnium aliorum generum, non solum quantum ad primam causam moventem, sed etiam quantum ad causas intrinsecas. Nam materia et forma substantiae, sunt causae accidentium.

[84047] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 22 Tertio ibi, deinde erunt ostendit ulterius, quod etiam in genere substantiae est devenire in aliqua prima. Nam prima principia in genere substantiarum sunt substantiae viventes animatae, secundum opinionem Aristotelis ponentis caelestia corpora animata. Et sic prima principia in genere substantiae ut materia et forma, erunt anima et corpus, vel etiam corpus et intellectus vel desiderium, nam anima corporis caelestis, si sit animatum, non habet alias partes animae nisi intellectum et appetitum. Aliae enim partes ordinantur ad conservationem corporum generabilium et corruptibilium. Intellectus etiam et desiderium habet rationem causae moventis.

[84048] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 23 Deinde cum dicit amplius autem ponit alium modum, secundum quem sunt eadem principia omnium proportionaliter: et dicit, quod alio modo sunt eadem principia omnium proportionaliter, ita quod dicamus quod actus et potentia sunt principia omnium.

[84049] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 24 Sed in hoc est differentia quantum ad duo. Uno quidem modo, quia alia potentia et alius actus sunt principia in diversis rebus. Alio modo, quia aliter invenitur potentia et actus in quibusdam, et aliter in aliis.

[84050] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 25 Et hoc secundum primo manifestat; dicens, quod in quibusdam idem quandoque est in actu et quandoque in potentia; ut patet in omnibus generabilibus et corruptibilibus et mobilibus et contingentibus: sicut vinum et caro et homo, quandoque sunt in actu, quandoque etiam in potentia. Quaedam vero semper sunt in actu, sicut substantiae sempiternae.

[84051] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 26 Et quia dixerat hunc modum, quo proportionaliter sunt principia eadem omnium, esse alium modum a praeassignato, consequenter ostendit quomodo reducantur in idem. Et hoc est quod dicit, quod haec, scilicet actus et potentia, cadunt in praedictas causas, quae sunt forma, privatio, et materia, et movens: quia forma est actus, sive sit separabilis a composito, ut Platonici posuerunt, sive etiam sit aliquid compositum ex ambobus, scilicet materia et forma. Et similiter privatio est quodammodo actus, ut tenebrae, aut laborans, idest infirmum: materia vero est in potentia, quia ipsa secundum se potest fieri sub ambobus, scilicet sub forma et privatione. Sic igitur manifestum est, quod actus et potentia in idem redeunt cum materia et forma et privatione; et quod actus et potentia in diversis uno modo differunt: quia non similiter est in omnibus, sed aliter et aliter.

[84052] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 27 Et quia dixerat quod non solum aliter est potentia et actus in diversis, sed etiam sunt alia in aliis, hoc consequenter exponit, dicens, quod alio modo potentia et actus differunt in diversis, quorum non est eadem materia, quae est potentia, et quorum non est eadem species, quae est actus, sed diversa. Sicut hominis causa ut materia, elementa, scilicet ignis etc., et causa ut forma, species propria, scilicet anima; et causa movens est aliquod extrinsecum; sicut pater est causa movens propinqua, et causa remota sol, et obliquus circulus, idest zodiacus in quo movetur sol, et alii planetae, qui suo motu causant generationem in istis inferioribus. Huiusmodi autem causae extrinsecae neque sunt materiae neque formae neque privatio, neque aliquid conforme eis, aut eiusdem speciei, ut possit dici quod reducuntur ad has causas sicut actus et potentia; sed sunt in alio genere causae, quia sunt moventia, et ipsa etiam reducuntur in actum. Alia vero ab homine habent materiam aliam propriam, et aliam formam propriam, et aliquod agens proprium.

[84053] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 28 Deinde cum dicit adhuc autem quia iam ostensum est, quod sunt eadem principia omnium proportionaliter, vult ostendere quomodo sunt omnium eadem universaliter. Utrumque enim supra dictum fuit. Dicit ergo, quod oportet videre quomodo principia aliqua dicuntur universaliter, et aliqua non universaliter. Et prima principia maxime universaliter significata sunt actus et potentia; nam haec dividunt ens inquantum huiusmodi. Haec autem dicuntur principia universalia, quia universaliter significantur et intelliguntur; non ita quod ipsa universalia subsistentia principia sint, ut Platonici posuerunt, quia singularium non potest esse aliquod principium nisi singulare; universale enim principium est effectus universaliter accepti, ut homo hominis. Sed, cum non sit aliquis homo universaliter subsistens, non erit aliquod principium universale hominis universalis, sed solum hoc particulare huius particularis, sicut si Peleus Achillis est pater, tui vero, pater tuus. Et haec litera b huius syllabae ba, sed b universaliter acceptum, est principium eius quod est ba, universaliter accepti. Sic igitur principia universaliter significata sunt eadem omnium.

[84054] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 29 Deinde inducit alium modum, secundum quem principia substantiarum sunt universaliter omnium, inquantum accidentia ex substantiis causantur. Sicut autem actus et potentia sunt universaliter principia omnium, quia consequuntur ens commune, ita oportet quod secundum quod descendit communitas principiatorum, descendat communitas principiorum. Eorum enim quae non sunt in eodem genere, puta colorum, sonorum, substantiarum et quantitatis, sunt aliae causae et elementa, ut dictum est, praeterquam quod proportionaliter sint eadem omnium. Eorum autem, quae sunt in eadem specie, sed diversa secundum numerum, sunt diversa principia, non specie, sed numero. Sicut aliud est materia tua, et forma et movens, et aliud mea. Sed secundum universalem rationem sunt eadem. Nam anima et corpus sunt materia et forma hominis. Huius autem hominis, haec anima et hoc corpus.

[84055] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 30 Deinde cum dicit quaerere vero recapitulat ea quae dicta sunt in hoc capitulo. Dicit ergo, quod quaerere utrum sint eadem principia et elementa generum et ad aliquid et qualitatum et aliorum generum, aut diversa, est quaerere de multipliciter dictis; quia diversorum non sunt eadem principia, sed diversa, nisi quodammodo.

[84056] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 31 Omnium enim quodammodo sunt eadem principia, aut secundum proportionem; sicut si dicamus, quod in quolibet genere inveniuntur aliqua quae se habent ut materia et forma et privatio et movens; aut eo quod causae substantiarum sunt causae omnium, quia destructis eis, alia destruuntur. Aut quia principia sunt endelechia, idest actus et potentia. Istis autem tribus modis sunt eadem principia omnium.

[84057] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 32 Alio autem modo sunt diversa principia; quia contraria, quae sunt principia rerum, et ipsa materia, non univoce dicuntur, quia non sunt genera; nec etiam dicuntur multipliciter quasi aequivoca; et ideo non possumus dicere quod sunt eadem simpliciter, sed secundum analogiam.

[84058] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 4 n. 33 Ultimo autem concludit quod dictum est, quot sunt principia sensibilium, et quomodo sunt eadem aut diversa.


Lectio 5

[84059] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 1 Postquam philosophus ostendit quae sunt principia substantiae sensibilis, hic incipit determinare de substantiis immobilibus a materia separatis. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de huiusmodi substantiis secundum propriam opinionem. In secunda secundum opinionem aliorum, sequenti libro, ibi, de sensibili quidem igitur substantia. Prima in duas. In prima ostendit esse aliquam substantiam sempiternam, immobilem, a materia separatam. In secunda inquirit conditionem huius substantiae, ibi, movet autem. Circa primum tria facit. Primo ostendit esse aliquam substantiam sempiternam. In secunda pertractat quamdam quaestionem ex dictis occasionatam, ibi, quamvis dubitatio. Tertio ex solutione quaestionis motae procedit ad manifestationem veritatis prius inventae, ibi, quare non fuit infinito tempore. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam. Secundo ostendit qualem oportet esse illam substantiam, ibi, sed si fuerit motivum. Dicit ergo primo, quod supra dictum est, quod tres sunt substantiae: quarum duae sunt substantiae naturales, quia sunt cum motu: una sempiterna, ut caelum; alia corruptibilis, ut plantae et animalia; et praeter has, est tertia, quae est immobilis, quae non est naturalis: de hac dicendum est nunc. Ad cuius considerationem oportet prius ostendere, quod necesse est esse aliquam substantiam, sempiternam, immobilem. Quod sic probat.

[84060] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 2 Substantiae sunt primae inter entia, ut supra ostensum est. Destructis autem primis nihil remanet aliorum. Si igitur nulla substantia est sempiterna, sed omnes sunt corruptibiles, sequetur quod nihil sit sempiternum, sed omnia sint corruptibilia, idest non semper existentia. Sed hoc est impossibile, ergo necesse est esse aliquam substantiam sempiternam.

[84061] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 3 Quod autem impossibile sit nihil esse sempiternum, probat ex hoc, quod impossibile est motum fieri aut corrumpi, idest de novo incepisse, aut quandoque totaliter desiturum esse. Ostensum est enim in octavo physicorum, quod motus est sempiternus simpliciter. Et videtur impossibile quod tempus non sit sempiternum. Quia, si tempus aliquando incepit, aut aliquando desinet, sequetur quod prius fuerit non esse temporis quam tempus; et iterum, quod posterius erit non esse temporis quam tempus. Sed hoc non potest esse, ut videtur; quia non est possibile esse prius et posterius nisi sit tempus, cum nihil aliud sit tempus, nisi numerus prioris et posterioris in motu: et sic sequeretur, quod tempus fuerit antequam inciperet esse, et quod sit postquam esse desierit. Videtur igitur necesse esse quod tempus sit sempiternum.

[84062] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 4 Et si tempus est continuum et sempiternum, necesse est quod motus sit continuus et sempiternus: quia motus et tempus, aut sunt idem, ut quidam posuerunt, aut tempus est aliqua passio motus, ut rei veritas habet. Est enim tempus numerus motus, ut patet in quarto physicorum. Sed tamen non est accipiendum de omni motu, quod possit esse sempiternus et continuus. Non enim hoc potest esse verum nisi de motu locali. Et inter motus locales, solum de motu circulari, ut probatur in octavo physicorum.

[84063] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 5 Deinde cum dicit at vero si ostendit cuiusmodi substantiam necesse est esse sempiternam; et circa hoc tria facit. Primo, quod ad sempiternitatem motus sustinendam, necesse est ponere substantiam sempiternam semper moventem vel agentem; dicens, quod cum necesse sit, si motus est sempiternus, quod sit substantia motiva et effectiva sempiterna, ulterius oportet quod sit movens et agens in actu semper; quia si esset motiva aut effectiva, idest potens movere et efficere motum, et non agens in actu, sequeretur quod non esset motus in actu. Non enim est necessarium, si habeat potentiam movendi, quod moveat in actu: contingit enim id quod habet potentiam agendi non agere; et ita motus non erit sempiternus. Ad hoc igitur, quod motus sit sempiternus, necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam moventem et agentem in actu.

[84064] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 6 Ex quo consequenter concludit, quod nihil prodest opinio Platonis ponentis substantias sempiternas, quae est insufficiens ad sustinendum sempiternitatem motus. Non enim ad hoc sustinendum prodest, si fingamus aliquas substantias separatas sempiternas, nisi in eis sit aliquod principium habens potentiam ad transmutandum, quod non videtur convenire speciebus. Species enim nihil aliud ponebant quam universalia separata: universalia autem, inquantum huiusmodi, non movent. Nam omne principium activum vel motivum est aliquod singulare, ut supra dictum est. Sic igitur nec species sunt sufficientes ad sempiternitatem motus servandam, nec alia substantia separata praeter species, sicut quidam posuerunt mathematica separata: quia nec etiam mathematica, inquantum huiusmodi, sunt principia motus. Et si non sit aliqua substantia sempiterna agens, non est motus sempiternus; quia motus principium est aliqua substantia sempiterna movens et agens.

[84065] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 7 Secundo ibi, adhuc neque ostendit ulterius, quod oportet ad sempiternitatem motus, quod non solum sit aliqua substantia sempiterna movens et agens, sed etiam quod eius substantia sit actus. Dicit ergo, quod neque est sufficiens ad sempiternitatem motus, si substantia sempiterna agat, sed tamen secundum suam substantiam sit in potentia; sicut si ponamus prima principia esse ignem aut aquam secundum positionem antiquorum naturalium: non enim poterit esse motus sempiternus. Si enim sit tale movens, in cuius substantia admiscetur potentia, contingit id non esse. Quia quod est in potentia contingit non esse. Et per consequens continget quod motus non sit, et sic motus non erit ex necessitate, et sempiternus. Relinquitur ergo, quod oportet esse aliquod primum principium motus tale cuius substantia non sit in potentia, sed sit actus tantum.

[84066] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 8 Tertio ibi, amplius igitur concludit ulterius, quod oportet huiusmodi substantiam esse immaterialem. Dicit ergo, quod amplius ex praedictis sequitur, quod huiusmodi substantias, quae sunt principia motus sempiterni, oportet esse sine materia. Nam materia est in potentia. Oportet igitur eas esse sempiternas, si aliquid aliud est sempiternum, utpote motus et tempus. Et sic sequitur quod sint in actu.

[84067] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 9 Hoc autem ultimo concludit propter dubitationem quam consequenter inducet. Ex hoc igitur processu manifestum est quod Aristoteles hic firmiter opinatus est et credidit necessarium fore, quod motus sit sempiternus et similiter tempus. Aliter enim non fundasset super hoc intentionem suam de inquisitione substantiarum immaterialium.

[84068] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 10 Sed tamen sciendum quod rationes ab eo inductae in octavo physicorum, ex quarum suppositione hic procedit, non sunt demonstrationes simpliciter, sed probabiles rationes. Nisi forte sint demonstrationes contra positiones antiquorum naturalium de inceptione motus, quas destruere intendit.

[84069] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 11 Et praetermissis aliis rationibus quas hic non tangit, manifestum est quod ratio quam hic posuit ad probandum sempiternitatem temporis, non est demonstrativa. Non enim, si ponimus tempus quandoque incepisse, oportet ponere prius nisi quid imaginatum. Sicut cum dicimus quod extra caelum non est corpus, quod dicimus extra, non est nisi quid imaginatum. Sicut igitur extra caelum non oportet ponere locum, quamvis extra videatur locum significare, ita non est necessarium quod tempus sit prius quam incipiat vel postquam desinet, licet prius et posterius videantur tempus significare.

[84070] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 5 n. 12 Sed quamvis rationes probantes sempiternitatem motus et temporis non sint demonstrativae et ex necessitate concludentes, tamen ea quae hic probantur de sempiternitate et immaterialitate primae substantiae, ex necessitate sequuntur. Quia si non fuerit mundus aeternus, necesse est quod fuerit productus in esse ab aliquo praeexistente. Et si hoc non sit aeternum, oportet iterum quod sit productum ab aliquo. Et cum hoc non possit procedere in infinitum, ut supra in secundo probatum est, necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam, in cuius substantia non sit potentia, et per consequens immaterialem.


Lectio 6

[84071] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 1 Movet quamdam dubitationem circa praedeterminata. Et est dubitatio, utrum actus sit simpliciter prior potentia, ut possit poni primum principium rerum esse tale, cuius substantia sit actus. Et circa hoc tria facit. Primo ponit rationem ad ostendendum falsum, scilicet quod potentia sit prior actu. Secundo ponit rationem in contrarium, ibi, at vero si hoc, nihil erit. Tertio solvit dubitationem, ibi, potentiam quidem igitur. Dicit ergo primo, quod dictum est, quod substantia sempiterna est actus, quamvis de hoc sit dubitatio. Videtur enim potentia simpliciter esse prior actu: nam prius est a quo non convertitur consequentia essendi. Hoc autem modo videtur potentia se habere ad actum: quia omne agens videtur posse agere, sed non omne quod potest agere agit; quare videtur quod potentia sit prior actu.

[84072] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit at vero si ponit rationem in contrarium. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem ducentem ad impossibile: dicens, quod si potentia sit simpliciter prior actu, sequitur quod aliquando nihil sit: contingens est enim id quod potest fieri, sed nondum fit. Et ita, si prima entia sunt in potentia, sequitur quod non sunt actu: et sic nihil aliorum erit.

[84073] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 3 Et hoc quidem contingit dupliciter. Uno modo secundum opinionem quorumdam antiquorum, qui vocabantur poetae theologi, sicut fuit Orpheus, et quidam alii, qui ponebant mundum esse generatum ex nocte, idest simplici privatione praeexistente. Alio modo secundum posteriores naturales, sicut physici naturales, et eos sequentes, qui cum viderent quod secundum naturam nihil fit ex nihilo, posuerunt omnia esse simul in quadam confusione, quam vocabant chaos, sicut posuit Anaxagoras: et sic ponebant omnia esse in potentia, non autem in actu.

[84074] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 4 Sed, sive hoc modo, sive illo dicatur, sequitur idem impossibile, si potentia simpliciter sit prior actu. Illa enim quae sunt in potentia tantum, sive sint omnino sub privatione, sive sint in quadam confusione, non poterunt moveri, ut reducantur in actum, nisi sit aliqua causa movens in actu existens; quia materia in artificialibus non movet seipsam, sed ipsam movet agens, scilicet tectonica, idest ars. Nec menstrua, quae sunt materia in generatione animalis, movent seipsa, sed movet ea genitura, idest semen animalis. Nec terra, quae est materia in generatione plantarum, movet seipsam, sed movent eam spermata, idest semina plantarum.

[84075] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 5 Secundo ibi, propter quod ostendit quomodo huic rationi quidam physici consenserunt. Dicit ergo, quod propter hanc rationem quidam philosophi posuerunt semper actum existentem, scilicet Leucippus socius Democriti, et Plato. Dixerunt enim motum semper fuisse etiam ante mundum. Secundum quidem Leucippum in atomis per se mobilibus, ex quibus ponebat mundum constitui. Secundum Platonem vero in elementis, quae dicebat ante constitutionem mundi mota fuisse motibus inordinatis, sed postea a Deo fuisse ea reducta ad ordinem.

[84076] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 6 Sic igitur quantum ad hoc videntur bene dixisse, quod posuerunt semper fuisse motum. Sed in hoc defecerunt, quia non dixerunt quis motus semper fuerit, nec causam motus assignaverunt, nec simpliciter narrando, nec suae positionis causam assignando, cum tamen nihil moveatur ut contingit, idest sine aliqua causa certa. Sed semper oportet aliquid existere, quod est causa motus. Sicut nunc videmus, quod quaedam moventur hoc modo a natura, aut a violentia, aut ab intellectu, aut aliqua alia causa. Deinde debuerunt etiam assignare, qualis sit prima causa motus, utrum natura, sive violentia, sive intellectus; multum enim differt quodcumque horum ponatur causa motus. Sed nec Plato potest excusari, propter hoc, quod posuit principium motus esse aliquid movens seipsum, quod dicebat esse animam: sed anima secundum ipsum non fuit ante constitutionem mundi, sed fuit post illam inordinationem motus. Fuit enim facta simul cum caelo, quod ponebat animatum. Et sic anima non poterit esse principium illius motus inordinati.

[84077] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit potentiam quidem solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo remittit ad hoc quod determinatum est in nono de ordine potentiae ad actum; dicens, quod opinari potentiam esse priorem actu, quodam modo bene dicitur, et quodam modo non. Et quomodo hoc sit, dictum est in nono. Ibi enim dictum est, quod actus simpliciter est prior potentia; sed in uno eodem quod movetur de potentia in actum, potentia praecedit actum tempore, quamvis actus sit prior natura et perfectione.

[84078] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 8 Secundo ibi, quod autem confirmat solutionem per positiones quorumdam philosophorum; dicens, quod hoc quod actus sit simpliciter prior, testatur Anaxagoras, quia posuit primum principium movens esse intellectum. Intellectus enim actus quidam est. Et etiam Empedocles, qui posuit causas moventes litem et amicitiam. Et Leucippus et Plato, qui posuerunt semper motum fuisse.

[84079] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 9 Deinde cum dicit quare non ex determinatione quaestionis praemissae manifestat quod prius ostensum est. Et circa hoc tria facit. Primo concludit ex praemissis perpetuitatem generationis. Secundo ex perpetuitate generationis concludit perpetuitatem motus caeli, ibi, si itaque quidem semper. Tertio ex perpetuitate motus caeli concludit perpetuitatem primi moventis immobilis, ibi, est igitur aliquid et quod movet. Dicit ergo primo, quod si actus simpliciter est prior potentia, sequitur, quod falsa sit opinio antiquorum naturalium, qui existimantes potentiam simpliciter esse actu priorem, posuerunt omnia in infinito tempore prius fuisse in potentia, in quadam confusione, quam appellabant chaos. Falsa etiam erit opinio poetarum theologorum, qui propter eamdem existimationem posuerunt infinito tempore prius fuisse simplicem rerum privationem quam res actu esse inciperent. Quam quidem rerum privationem noctem appellabant, propterea forte, quia inter qualitates et formas sensibiles, lux communior et prior invenitur, cum ipsi nihil praeter sensibilia esse arbitrentur. Privatio autem lucis nox est. Utraque igitur opinio falsa est, si actus est prior potentia.

[84080] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 10 Sed cum videamus ea quae generantur, de potentia ad actum procedere, necesse erit dicere, quod eadem quae actu esse incipiunt post potentiam, semper fuerunt aliquo modo,- vel secundum circularem generationem, prout ponuntur ea quae generantur, prius fuisse eadem non secundum numerum, sed secundum speciem, quod quidem fuit secundum circularem generationem. Nam ex terra humectata resolvuntur vapores, ex quibus generatur pluvia, per quam iterum humectatur terra. Similiter ab homine procedit sperma, et generatur iterum homo; et sic ea quae fiunt reiterantur eadem specie propter circularem generationem. Aut etiam ea quae post potentiam fiunt in actu, eadem fuerunt semper aliter, sicut posuit Anaxagoras quod praeextiterunt actu in his ex quibus generantur.

[84081] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 11 Deinde cum dicit si itaque ex perpetuitate generationis concludit perpetuitatem motus caelestis. Supposito igitur, quod non sit aliquis alius motus, quo ea quae procedunt de potentia ad actum, semper eadem fuerint, nisi secundum circuitum generationis, ex his quae in scientia naturali ostensa sunt, et praecipue in secundo de generatione, concludit, quod si aliquid permanet idem per circuitum generationis, oportet et aliquid semper manere idem numero, quod similiter agat ad hoc, quod causet perpetuitatem: non enim potest esse causa perpetuitatis quae invenitur in generatione et corruptione, aliquid unum eorum quae generantur et corrumpuntur, quia nullum eorum semper est, neque etiam omnia, cum non simul sint, ut ostensum est in octavo physicorum. Relinquitur igitur, quod oportet aliquid esse perpetuum agens, quod semper uniformiter agat ad perpetuitatem causandam. Et hoc est primum caelum, quod movetur et resolvit omnia motu diurno.

[84082] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 12 Sed quia illud, quod semper eodem modo operatur, non causat nisi aliquod semper eodem modo se habens; in his autem quae generantur et corrumpuntur, apparet quod non semper se habent eodem modo, quia quandoque generantur, et quandoque corrumpuntur; si ergo debet esse generatio et corruptio in istis inferioribus, necesse est ponere aliquod agens, quod aliter se habeat in agendo: et hoc quidem agens dicit esse corpus quod movetur secundum circulum obliquum, qui dicitur zodiacus. Quia, cum hic circulus declinat ad utramque partem ab aequinoctiali, illud, quod movetur secundum circulum per zodiacum, oportet quod sit quandoque magis propinquum et quandoque magis remotum: et secundum hoc sua propinquitate et remotione causat contraria. Videmus enim quod ea, quae appropinquante sole ad nos, generantur, recedente sole, corrumpuntur. Sicut herbae, quae in vere nascuntur, et in autumno siccantur. Moventur enim in circulo zodiaco et sol et alii planetae. Sed et stellae fixae dicuntur moveri super polos zodiaci, et non super polos aequinoctiales, ut Ptolomaeus probat. Ex harum autem motu causatur generatio et corruptio omnium quae generantur et corrumpuntur, sed magis evidenter ex motu solis.

[84083] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 13 Hoc ergo movens quod aliter agit, necesse est quod quodam modo agat secundum se, idest ex propria virtute, inquantum causat diversitatem generationis et corruptionis; quodam vero modo secundum aliud idest ex virtute alterius, inquantum causat perpetuam generationem et corruptionem. Aut ergo oportet quod agat secundum aliquid alterum, idest virtute alicuius alterius, aut secundum primum, idest virtute primi, quod semper similiter agit. Et cum non sit aliquod alterum assignare, ex cuius virtute causet perpetuitatem, necesse est quod secundum hoc quod similiter agit, idest virtute eius, perpetuitatem generationis et corruptionis causet. Id enim, scilicet primum quod semper similiter agit, est causa ipsi, quod aliter et aliter agit: quia id quod aliter et aliter agit, perpetuo agit: id vero quod semper similiter agit, est causa perpetuitatis cuiuslibet motus: sic igitur est causa perpetuitatis eius, quod agit aliter et aliter, ut scilicet perpetuo sic agat; et illi etiam, quod ex eo causatur, scilicet generationi et corruptioni perpetuae. Ex quo patet, quod secundum agens, scilicet quod aliter et aliter agit, agit in virtute primi agentis, idest primi caeli sive primi orbis, quod semper similiter agit.

[84084] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 14 Sic ergo patet, quod primum agens, quod semper similiter agit, est potius et dignius, quia ipsum est causa eius quod est semper esse similiter, idest perpetuitatis. Sed eius, quod est esse aliter et aliter, causa est alterum agens, quod aliter et aliter agit. Eius vero, quod est aliter et aliter se habere, quod est generationem et corruptionem esse perpetuam: manifestum est, quod sunt causa ambo coniunctim, scilicet et primum quod semper similiter agit, et secundum quod aliter et aliter agit.

[84085] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 15 Ex hoc autem concludit quod si sic se habent motus caeli, quod ex eis potest causari perpetuitas generationis et corruptionis in istis inferioribus, non oportet quaerere aliqua alia principia, scilicet ideas, sicut Platonici posuerunt, vel amicitiam et litem, sicut posuit Empedocles: quia per hunc modum convenit assignare causam perpetuitatis generationis et corruptionis.

[84086] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 16 Et si iste modus non ponatur, sequentur inconvenientia, ad quae deducti sunt primi philosophantes, scilicet quod omnia fiant ex nocte, idest ex simplici privatione, aut quod omnia simul fuerint, vel quod aliquid fiat ex non ente.

[84087] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 17 Manifestum est ergo, quod praedicta positione servata, scilicet quod sit perpetua generatio et corruptio causata a motu caeli perpetuo, solventur praedicta inconvenientia; et sequetur, quod aliquid semper moveatur motu qui non cessat, qui est motus circularis. Et hoc non solum apparet ratione, sed ex ipso effectu et per sensum: unde necesse est, quod primum caelum, eo quod semper hoc motu movet, sit sempiternum.

[84088] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 18 Deinde cum dicit est igitur concludit ex praedictis perpetuitatem motoris immobilis. Cum enim omne quod movetur, ab alio moveatur, ut in physicis probatum est; si caelum est perpetuum, et motus est perpetuus, necesse est aliquod esse movens perpetuum. Sed quia in ordine mobilium et moventium inveniuntur tria, quorum ultimum est quod movetur tantum, supremum autem est movens quod non movetur, medium autem est quod movetur et movet; necesse est, quod ponatur aliquod sempiternum movens quod non movetur. Probatum est enim in octavo physicorum, quod cum non sit abire in infinitum in moventibus et motis, oportet devenire in aliquod primum movens immobile: quia et si deveniatur in aliquod movens seipsum, iterum ex hoc oportet devenire in aliquid movens immobile, ut ibi probatum est.

[84089] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 6 n. 19 Si autem primum movens est sempiternum et non motum, oportet quod non sit ens in potentia; quia quod est ens in potentia natum est moveri;- sed quod sit substantia per se existens, et quod eius substantia sit actus. Et hoc est quod supra concluserat. Sed necesse fuit movere dubitationem quae erat apud antiquos, ut ea soluta ostenderetur expressius, quo ordine necesse est pervenire ad primum ens, cuius substantia est actus.


Lectio 7

[84090] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 1 Postquam philosophus ostendit aliquam substantiam esse sempiternam, immaterialem et immobilem, cuius substantia est actus, procedit ad inquirendum conditionem ipsius substantiae. Et circa hoc tria facit. Primo inquirit de perfectione huius substantiae. Secundo de unitate et pluralitate ipsius, ibi, utrum vero una ponenda. Tertio de operatione eius, ibi, quae vero circa intellectum. Circa primum duo facit. Primo ostendit perfectionem praedictae substantiae. Secundo ostendit eam esse incorpoream, ibi, ostensum autem est. Circa primum duo facit. Primo ostendit perfectionem dictae substantiae. Secundo excludit opinionem contrariam, ibi, quicumque autem putant. Circa primum duo facit. Primo ostendit secundum quem modum movens immobile moveat. Secundo ex hoc ostendit ea quae ad perfectionem eius pertinent, ibi, intelligibilis autem altera. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit, quod sit primum movens non motum, necesse est quod sic moveat sicut desiderabile et intelligibile. Haec enim sola, scilicet desiderabile et intelligibile, inveniuntur movere non mota.

[84091] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 2 Quod sic patet. Est enim duplex motus: naturalis et voluntarius, sive secundum appetitum. Movens autem motu naturali, de necessitate movetur, cum movens naturaliter sit generans et alterans. Nam etiam gravia et levia secundum locum moventur per se a generante. Generans autem et alterans immediate, oportet quod aliter et aliter se habeant. Unde etiam supra dictum est, quod id quod causat generationem et corruptionem agit aliter et aliter. In motu autem qui est secundum voluntatem et appetitum, voluntas, et appetitus se habent sicut movens motum, ut patet in tertio de anima. Unde relinquitur quod solum id quod movet sicut appetibile, sit movens non motum.

[84092] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 3 Dicitur autem primum movens movere sicut appetibile, quia motus caeli est propter ipsum, sicut propter finem, causatus ab aliquo proximo movente quod movet propter primum movens immobile, ut assimilet se ei in causando, et explicet in actum id quod est virtute in primo movente. Non enim est motus caeli propter generationem et corruptionem inferiorum sicut propter finem, cum finis sit nobilior eo quod est ad finem. Sic igitur primum movens movet sicut appetibile.

[84093] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 4 Sed apud nos aliud est quod movet sicut desiderabile, et aliud quod movet sicut intelligibile bonum; cum tamen utrumque moveat sicut movens non motum. Et hoc praecipue apparet in eo qui est incontinens. Nam secundum rationem movetur ab intelligibili bono. Secundum autem vim concupiscibilem movetur ab aliquo delectabili secundum sensum, quod videtur bonum, cum non sit bonum simpliciter, sed solum secundum quid. Sed non potest esse huiusmodi diversitas in primo intelligibili et primo desiderabili. Sed oportet quod primum intelligibile et primum desiderabile sint eadem. Et hoc ideo, quia concupiscibile quod non est intelligibile bonum, est apparens bonum. Primum autem bonum oportet quod sit voluntabile, idest appetibile appetitu intellectuali. Nam voluntas in intellectu est, et non in appetitu concupiscentiae tantum. Et hoc ideo, quia quod appetitur secundum concupiscentiam videtur bonum, eo quod desideratur. Nam concupiscentia pervertit iudicium rationis, ut ei videatur bonum quod est delectabile. Sed illud quod appetitur appetitu intellectuali, desideratur, quia videtur bonum secundum se. Huiusmodi enim appetitus principium est intelligentia, idest actus intellectus qui movetur quodammodo ab intelligibili. Sic igitur patet quod concupiscibile non est bonum nisi quod desideratur secundum rationis dictamen. Non ergo potest esse primum bonum; sed solum illud quod, quia bonum est, movet desiderium, quod est appetibile et intelligibile simul.

[84094] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit intelligibilis autem quia ostenderat primum movens esse intelligibile et appetibile, restat modo ostendere ex hoc, quomodo in primo movente perfectio invenitur. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit ex ratione intelligibilis et appetibilis perfectionem ipsius secundum se. Secundo per comparationem ad primum mobile, ibi, movet autem ut amatum. Tertio per comparationem ad id quod appetit et intelligit ipsum, ibi, deductio autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit perfectionem primi moventis ex eo quod est intelligibile. Secundo ex eo quod est appetibile, ibi, at vero quod bonum et cetera. Dicit primo, quod sicut moventia et mota habent suam coordinationem, ita intelligibilia habent suam coordinationem: quam quidem coelementationem intelligibilem vocat, eo quod unum intelligibile est primum principium intelligendi alterum, sicut etiam unum movens, alteri est causa movendi.

[84095] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 6 Sicut igitur ex ordinatione moventis et moti, ostensum est, quod primum movens est substantia simplex et actus, ita etiam invenitur idem ex ordinatione intelligibilium. Manifestum est enim quod inter intelligibilia substantia est prima, eo quod accidentia non intelligimus nisi per substantiam, per quam definiuntur: et inter substantias prius est intelligibile simplex quam compositum: nam simplicia clauduntur in intellectu compositorum. Et inter simplicia, quae sunt in genere substantiae, actus est prius intelligibile quam potentia: nam potentia definitur per actum. Relinquitur igitur, quod primum intelligibile sit substantia simplex, quae est actus.

[84096] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 7 Et ne videatur incidere in opinionem Platonis, qui posuit primum principium rerum ipsum unum intelligibile, ostendit consequenter differentiam inter unum et simplex: et dicit, quod unum et simplex non idem significant, sed unum significat mensuram, ut in decimo ostensum est; simplex autem significat dispositionem, secundum quam aliquid aliqualiter se habet, quia videlicet non est ex pluribus constitutum.

[84097] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit at vero ostendit idem ex ratione appetibilis: dicens, quod hoc, quod est bonum per se elegibile, secundum eamdem ordinationem se habet. Nam illud quod est prius in genere intelligibilium, est etiam melius in genere appetibilium, aut aliquid ei proportionaliter respondens. Quod quidem dicit, quia intelligibilia actu sunt secundum quod sunt in intellectu, appetibilia autem secundum quod sunt in rebus. Bonum enim et malum in rebus sunt, ut in sexto dictum est.

[84098] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 9 Sic igitur, sicut ratio intelligibilis substantiae est prior quam ratio intelligibilis accidentis, sic se habent bona, quae proportionaliter respondent his rationibus. Sic igitur optimum erit substantia simplex, quae est actus, quod est primum inter intelligibilia. Et sic manifestum est, quod primum movens idem est quod primum intelligibile et primum appetibile, quod est optimum.

[84099] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 10 Sed quia appetibile et bonum habent rationem finis, finis autem non videtur esse in rebus immobilibus, ut in obiectionibus tertii libri actum est, ideo hanc dubitationem removet; et dicit, quod haec divisio, qua distinguitur quot modis dicitur finis, ostendit, quod cuius causa, idest finis, aliquo modo potest esse in immobilibus. Dupliciter autem potest esse aliquid finis alterius. Uno modo sicut praeexistens; sicut medium dicitur finis praeexistens motus gravium, et huiusmodi finem nihil prohibet esse in immobilibus: potest enim aliquid tendere per suum motum ad participandum aliqualiter aliquo immobili: et sic primum movens immobile potest esse finis. Alio modo dicitur aliquid esse finis alicuius, sicut quod non est in actu, sed solum in intentione agentis, per cuius actionem generatur, sicut sanitas est finis operationis medicinae; et huiusmodi finis non est in rebus immobilibus.

[84100] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 11 Deinde cum dicit movet autem comparat primum movens immobile ad primum mobile; dicens, quod cum primum movens immobile moveat quasi amatum, necesse est, quod aliquid sit primo motum ab ipso, per quod movet alia; et hoc est primum caelum. Quia igitur supponimus, quod motus sit sempiternus, oportet, quod illud, quod primo movetur, sempiterne moveatur, et per ipsum moveantur alia. Dicitur autem melius quasi amatum quam quasi desideratum, cum desiderium sit eius quod nondum habetur, sed amor etiam habiti est.

[84101] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 12 Et si oportet quod sempiterne moveatur, necesse est quod non contingat aliter et aliter ipsum se habere; sed ut sit semper in eadem dispositione secundum substantiam. Unde necesse est, quod primus motus, quo movetur primum mobile, sit latio, idest motus localis; quia quod movetur secundum alios motus, idest generationem et corruptionem, augmentum et diminutionem, et alterationem, necesse est quod aliter et aliter se habeat, secundum aliquid quod in ipso est, scilicet secundum substantiam, quantitatem et qualitatem: sed quod movetur secundum loci mutationem habet quidem se aliter et aliter secundum locum, qui est extrinsecus locato, sed non secundum substantiam, vel secundum aliquam intrinsecam dispositionem substantiae.

[84102] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 13 Cum igitur primum mobile habeat se aliter et aliter secundum locum, et non secundum substantiam, oportet quod primum movens, quod est immobile et semper actu ens, nullo modo possit aliter et aliter se habere, quia non potest moveri. Moveretur enim maxime secundum primum motum. Primus autem motuum est loci mutatio. In hoc autem genere, primus motus est motus circularis: hoc autem motu non movetur, cum hoc motu moveat. Primum enim movens non movetur illo motu, quo movet, sicut primum alterans non alteratur: non igitur movetur circulariter: et per consequens nullo modo potest moveri: et sic non potest aliter et aliter se habere: unde sequitur, quod primus motus sit existens in mobili ex necessitate: hoc enim est necessarium, quod non potest non esse. Sed ex necessitate est, non sicut ea quae sunt per violentiam, sed necessitas eius est ipsum bene se habere, et eius movens est principium motus, scilicet ut desideratum et finis.

[84103] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 14 Et quod talis sit eius necessitas, manifestum est ex divisione necessarii: necessarium enim tribus modis dicitur. Uno modo quod est per violentiam, quia scilicet non potest non accidere propter impetum inferentis violentiam. Alio modo dicitur, sine quo non est aliquid bene: seu quia sine eo nullo modo potest esse finis: sicut cibus necessarius est ad vitam animalis, sive quia sine eo non est aliquid perfecte se habens; sicut equus est necessarius ad iter, quia sine eo non faciliter itur. Tertio modo dicitur necessarium quod non convenit aliter et aliter se habere sed simpliciter et secundum se necessarium est.

[84104] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 15 Cum ergo dicitur quod caelum ex necessitate movetur, non potest dici, quod huiusmodi sit necessitas violentiae, quia in rebus incorruptibilibus non est aliquid extra naturam; quae autem sunt violenta sunt extra naturam. Similiter non potest esse necessitas absoluta, quia primum mobile est movens seipsum, ut probatur in octavo physicorum; quod autem seipsum movet in seipso habet moveri et non moveri. Relinquitur ergo, quod necessitas primi motus sit necessitas ex fine, inquantum sine perpetuitate talis motus non convenit esse convenientem ordinem ad finem.

[84105] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 16 Ex hoc igitur principio, quod est primum movens sicut finis, dependet caelum, et quantum ad perpetuitatem substantiae suae, et quantum ad perpetuitatem sui motus; et per consequens dependet a tali principio tota natura, eo quod omnia naturalia dependent a caelo, et a tali motu eius.

[84106] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 7 n. 17 Attendendum est autem, quod cum Aristoteles hic dicat, quod necessitas primi motus non est necessitas absoluta, sed necessitas, quae est ex fine, finis autem principium est, quod postea nominat Deum, inquantum attenditur per motum assimilatio ad ipsum: assimilatio autem ad id quod est volens, et intelligens, cuiusmodi ostendit esse Deum, attenditur secundum voluntatem et intelligentiam, sicut artificiata assimilantur artifici, inquantum in eis voluntas artificis adimpletur: sequitur quod tota necessitas primi motus subiaceat voluntati Dei.


Lectio 8

[84107] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 1 Hic philosophus comparat primum quod movet sicut intelligibile et desiderabile, ad id quod intelligit et desiderat ipsum: necesse est enim, si primum movens movet sicut primum intellectum et desideratum, quod primum mobile desideret et intelligat ipsum. Et hoc quidem verum est secundum opinionem Aristotelis, inquantum caelum ponitur animatum anima intelligente et desiderante. Circa hoc igitur tria facit. Primo ostendit delectationem sequi animam caeli desiderantem et intelligentem ex primo movente desiderato et intellecto; dicens, quod quaedam deductio est, idest delectabilis dispositio ipsius desiderantis et intelligentis primum intelligibile, qualis optima potest esse nobis aliquo parvo tempore. Est enim intelligens et desiderans semper in tali dispositione delectabili, quod nobis est impossibile, scilicet quod semper simus in illa delectabili et optima dispositione.

[84108] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 2 Hoc autem quod dictum est, consequenter ostendit cum dicit quoniam est. Quia scilicet in actu huius desiderantis et intelligentis primum principium est delectatio. Delectatio enim consequitur operationem connaturalem alicuius intelligentis et desiderantis, ut patet in decimo Ethicorum. Et signum huius est, quia delectatio maxime est in vigilia et sensu actuali, et intelligentia. Habent enim se intellectus et sensus in actu ad sensum et intellectum in potentia, sicut vigilia ad somnum. Et quod ista sint maxime delectabilia, patet ex hoc, quod alia non sunt delectabilia, nisi propter hoc. Species enim in memoria sunt delectabiles, inquantum praeteritas vel futuras operationes delectabiles ingerunt animis ut praesentes.

[84109] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 3 Quia igitur in actu sensus et intellectus delectatio consistit, manifestum est, quod intelligentia, idest actus intellectus inquantum huiusmodi, est eius quod est secundum se optimum. Bonum enim intelligibile excedit bonum sensibile, sicut bonum immobile et universale bonum mutabile et particulare. Etiam sequitur quod delectatio, quae est in actu intellectus, sit eminentior delectatione quae est in actu sensus. Et per consequens oportet quod maxima et perfectissima intelligentia sit maxime optimi; et ita sequitur maxima delectatio. Sic igitur manifestum est, quod in illa intelligentia, qua intelligitur primum movens, quod etiam est primum intelligibile, est maxima delectatio.

[84110] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit seipsum autem ostendit, quod in primo intelligibili est adhuc perfectior intelligentia et delectatio quam in intelligente et desiderante ipsum. Et dicit, quod hoc est de ratione intellectus, quod intelligat seipsum inquantum transumit vel concipit in se aliquid intelligibile; fit enim intellectus intelligibilis per hoc quod attingit aliquod intelligibile. Et ideo, cum ipse intellectus fiat intelligibilis concipiendo aliquod intelligibile, sequetur quod idem sit intellectus et intelligibile.

[84111] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 5 Quomodo autem intellectus attingat intelligibile exponit. Intellectus enim comparatur ad intelligibile sicut potentia ad actum, et perfectibile ad perfectionem: et sicut perfectibile est susceptivum perfectionis, ita intellectus est susceptivus sui intelligibilis. Intelligibile autem proprie est substantia; nam obiectum intellectus est quod quid est; et propter hoc dicit, quod intellectus est susceptivus intelligibilis et substantiae. Et quia unumquodque fit actu inquantum recipit intelligibile: hoc autem est esse actu in genere intelligibilium, quod est esse intelligibile. Et, quia unumquodque inquantum est actu, est agens, sequitur quod intellectus inquantum attingit intelligibile, fiat agens et operans, idest intelligens.

[84112] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 6 Sed sciendum est quod substantiae materiales non sunt intelligibiles actu, sed potentia; fiunt autem intelligibiles actu per hoc quod mediantibus virtutibus sensitivis earum similitudines immateriales redduntur per intellectum agentem. Illae autem similitudines non sunt substantiae, sed quaedam species intelligibiles in intellectu possibili receptae. Sed secundum Platonem, species intelligibiles rerum materialium erant per se subsistentes. Unde ponebat, quod intellectus noster fit intelligens actu per hoc quod attingit ad huiusmodi species separatas per se subsistentes. Sed secundum opinionem Aristotelis, intelligibiles species rerum materialium non sunt substantiae per se subsistentes.

[84113] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 7 Est tamen aliqua substantia intelligibilis per se subsistens, de qua nunc agit. Oportet enim esse primum movens substantiam intelligentem et intelligibilem. Relinquitur igitur, quod talis est comparatio intellectus primi mobilis ad illam primam intelligibilem substantiam moventem, qualis est secundum Platonicos comparatio intellectus nostri ad species intelligibiles separatas, secundum quarum contactum et participationem fit intellectus actu, ut ipse dicit. Unde intellectus primi mobilis fit intelligens in actu per contactum aliqualem primae substantiae intelligibilis.

[84114] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 8 Propter quod autem unumquodque tale, et illud magis. Et ideo sequitur quod quicquid divinum et nobile, sicut est intelligere et delectari, invenitur in intellectu attingente, multo magis invenitur in intelligibili primo quod attingitur. Et ideo consideratio eiusdem, et delectabilissima est et optima. Huiusmodi autem primum intelligibile dicitur Deus. Cum igitur delectatio, quam nos habemus intelligendo, sit optima, quamvis eam non possimus habere nisi modico tempore, si Deus semper eam habet, sicut nos quandoque, mirabilis est eius felicitas. Sed adhuc mirabilior, si eam habet potiorem semper, quam nos modico tempore.

[84115] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit et vita autem tertio, quia dixerat quod Deo competit consideratio, ostendit quomodo se habeat ad eam. Et dicit quod Deus est ipsa vita. Quod sic probat: actus intellectus, idest intelligere, vita quaedam est, et est perfectissimum quod est in vita. Nam actus, secundum quod ostensum est, perfectior est potentia. Unde intellectus in actu perfectius vivit quam intellectus in potentia, sicut vigilans quam dormiens. Sed illud primum, scilicet Deus, est ipse actus. Intellectus enim eius est ipsum suum intelligere. Alioquin compararetur ad ipsum ut potentia ad actum. Ostensum autem est supra, quod eius substantia est actus. Unde relinquitur quod ipsa Dei substantia sit vita, et actus eius sit vita ipsius optima et sempiterna, quae est secundum se subsistens. Et inde est quod in fama hominum dicitur quod Deus est animal sempiternum et optimum. Vita enim apud nos in solis animalibus apparet manifeste. Inde est ergo quod dicitur animal, quia vita competit ei. Quare manifestum est ex praemissis, quod vita et duratio continua et sempiterna inest Deo, quia Deus hoc ipsum est quod est sua vita sempiterna; non quod aliud sit ipse, et vita eius.

[84116] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 10 Deinde cum dicit quicumque autem excludit opinionem attribuentium imperfectionem primo principio; dicens, quod non recte existimant quicumque non ponunt optimum et nobilissimum inveniri in primo principio, ut Pythagorici et Leucippus: qui ex hoc movebantur, quod principia animalium et plantarum sunt quaedam causae boni et perfectionis: sed bonum et perfectum non invenitur in principiis, sed in his quae producuntur ex eis: sicut semina, quae sunt principia animalium et plantarum imperfecta, sunt ex aliquibus aliis prioribus perfectis.

[84117] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 11 Hoc igitur solvit interimendo motivum eorum. Sperma enim non est primum simpliciter, sed aliquid perfectum; ut si quis dicat hominem esse priorem spermate, non quidem eum qui dicitur nasci ex spermate, sed alterum ex quo sperma resolvitur. Probatum est enim supra, quod actus simpliciter est prior potentia, licet in uno et eodem, ordine generationis et temporis, potentia praecedat actum.

[84118] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 12 His autem habitis, epilogando concludit manifestum esse ex dictis, quod est aliqua substantia sempiterna et immobilis, separata a sensibilibus.

[84119] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 13 Deinde cum dicit ostensum est prosequitur quaedam, quae adhuc consideranda restant de praedicta substantia. Et primo ostendit, quod est incorporea; dicens, quod ostensum est in octavo physicorum, quod huiusmodi substantia nullam magnitudinem potest habere, sed est impartibilis et indivisibilis.

[84120] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 14 Cuius breviter resumit probationem, dicens, quod huiusmodi substantia movet in infinito tempore, cum primus motus sit sempiternus, ut supra dixit. Ex hoc autem sequitur quod eius virtus sit infinita. Videmus enim in moventibus inferioribus, quod quanto aliquid est maioris virtutis, tanto virtus se extendit ad diuturniorem operationem. Nullum autem finitum potest habere potentiam infinitam. Unde sequitur, quod propter hoc praedicta substantia non habebit magnitudinem finitam. Magnitudinem autem infinitam habere non potest, quia nulla magnitudo est infinita, ut supra probatum est. Quia igitur omnis magnitudo vel est finita vel infinita, relinquitur quod praedicta substantia sit omnino absque magnitudine.

[84121] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 15 Non autem virtus huius substantiae dicitur infinita privative, secundum quod infinitum congruit quantitati; sed dicitur negative, prout scilicet non limitatur ad aliquem determinatum effectum. Non autem potest dici virtus caelestis corporis infinita, etiam si infinito tempore moveat inferiora corpora; quia non movet nisi motum. Et ita influentia est ex primo movente. Sed nec etiam potest dici quod in corpore caelesti sit virtus infinita, etsi infinito tempore esse habeat; quia in eo non est virtus activa sui esse, sed solum susceptiva. Unde infinita eius duratio ostendit virtutem infinitam exterioris principii. Sed ad hoc quod ipsum suscipiat incorruptibile esse ab infinita virtute, requiritur quod in ipso non sit principium corruptionis, neque potentia ad non esse.

[84122] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 16 At vero secundo, quia supra ostenderat quod primum movens non movetur motu locali, ostendit consequenter quod nec etiam aliis motibus; dicens, quod etiam impossibile est esse alterabile primum movens. Ostensum enim est supra, quod non movetur motu locali. Omnes autem alii motus sunt posteriores isto motu, qui est secundum locum. Remoto igitur primo necesse est removeri posteriora. Unde quicquid invenitur moveri aliis motibus, movetur motu locali.

[84123] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 8 n. 17 Ultimo autem concludit, quod manifestum est quod praedicta se habeant, sicut determinatum est.


Lectio 9

[84124] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 1 Postquam philosophus ostendit perfectionem substantiae immaterialis, hic inquirit de unitate vel multitudine eius. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit necessitatem pertractandi hanc quaestionem, quia ab aliis nihil de hoc determinate dictum est. Secundo ostendit quod sunt plures, ibi, nobis autem ex suppositis. Tertio ostendit quot sunt, ibi, pluralitatem vero lationum. Dicit ergo primo, quod non oportet latere utrum sit ponendum unam solam substantiam talem, scilicet sempiternam, immaterialem, aut plures; et si plures, quot sunt: sed etiam oportet commemorare negationes aliorum, idest quod alii nihil dixerunt, quod sit manifestum et planum, de pluralitate harum substantiarum.

[84125] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 2 Quod sic patet. Ponentes enim substantias immateriales maxime fuerunt qui posuerunt ideas. Opinio autem de ideis secundum id quod sunt, non habet rationem alicuius certae pluralitatis, quia ideae ponuntur omnium rerum quae communicant in aliquo communi. Sed quia ponentes ideas dixerunt eas esse numeros, ex parte numerorum aliqua ratio haberi poterat pluralitatis. Sed tamen de pluralitate numerorum non semper eodem modo disserebant: sed quandoque dicebant species numerorum esse infinitas. Quod quidem verum est, quantum ad ipsam propriam numerorum rationem, quia semper unitas addita, aliam speciem numeri facit. Unde, cum in infinito additio fieri possit in numeris, in infinitum species numerorum multiplicantur. Quandoque autem dicuntur species numerorum determinari usque ad decem; et hoc quantum ad numerorum nominationem. Namque omnes numeri supra decem, videntur esse secundum nomen alicuius primi numeri aliqualiter iterati. Sed non possunt ostendere per determinatam rationem, quare sit tanta pluralitas numerorum, scilicet usque ad decem, et non plus neque minus. Nec est mirum, cum ista determinatio specierum non sit secundum rem, sed secundum nomen. Assignant autem alii hanc rationem, quia numerus denarius generatur ex progressione numerorum usque ad quaternarium, qui est primus numerus quadratus. Unum enim et duo sunt tria; quibus si tria addantur fiunt sex, quatuor autem additis consurgunt decem.

[84126] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit nobis autem ostendit, quod necesse est esse plures huiusmodi substantias. Et circa hoc duo facit. Primo resumit quod ostensum est de primo principio dicens, quod, cum alii nihil dixerint demonstrative de pluralitate substantiarum separatarum, nobis dicendum est de hoc per ea quae sunt supposita et determinata prius. Dictum est enim supra, quod primum principium entium est quoddam quod non movetur, neque secundum se, neque secundum accidens, sed movet unum motum, qui est primus et sempiternus. Quia enim omne quod movetur, necesse est ab aliquo moveri, ut probatum est in octavo physicorum, necesse est, quod primum movens sit omnino immobile, et sempiternus motus sit a sempiterno motore, et unum motum ab uno motore.

[84127] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 4 Deinde cum dicit videmus autem secundo ostendit, quod post primum principium necesse est ponere plures substantias immateriales sempiternas; dicens, quod praeter simplicem motum localem universi, qui est motus diurnus, quo totum caelum revolvitur, et est uniformis, et est simplicissimus, quem motum causat prima substantia immobilis, videmus aliquos motus locales planetarum, qui etiam sunt sempiterni, quia corpus circulare, scilicet caelum, est sempiternum: unde sempiternitas motus non tollitur per corruptionem mobilis. Et est instabile, idest non potest quiescere: unde motus iste non intercipitur quiete. Et ista probata sunt in scientia naturali, tam in libro physicorum quam in libro de caelo. Unde necesse est quod quilibet horum motuum moveatur a motore per se immobili et a substantia sempiterna.

[84128] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 5 Quod quidem ideo necesse est, quia astra sempiterna sunt, et substantiae quaedam sunt: unde oportet quod movens ea, etiam sempiternum sit et substantia: movens enim est prius moto; et quod est prius substantia, necesse est esse substantiam. Unde manifestum est quod necesse est, quot sunt lationes astrorum, tot esse substantias, quae sunt naturaliter sempiternae, et secundum se immobiles et sine magnitudine, propter causam supra assignatam, quia scilicet movent tempore infinito, et sic per consequens virtute infinita. Manifestum est igitur, quod sunt aliquae substantiae immateriales secundum numerum motuum astrorum, et quod earum etiam ordo est secundum ordinem eorumdem motuum.

[84129] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 6 Considerandum est autem quod post primam lationem Aristoteles non computat nisi lationes planetarum, quia eius tempore nondum erat deprehensus motus stellarum fixarum. Unde existimavit, quod octava sphaera, in qua sunt stellae fixae, esset primum mobile, et motor eius esset primum principium. Sed postea deprehensus est ab astrologis motus stellarum fixarum in contrarium primi motus: unde necesse est quod supra sphaeram stellarum fixarum sit alia circumdans totum, quae revolvit totum caelum motu diurno; et hoc est primum mobile, quod movetur a primo motore secundum Aristotelem.

[84130] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 7 Sed Avicenna posuit quod primum mobile movetur immediate non a primo principio, sed ab intelligentia a primo principio causata. Cum enim primum principium sit unum simpliciter, existimavit quod ab eo non potest causari nisi unum, quod est intelligentia prima, in qua quidem incidit aliqua pluralitas potentiae et actus, secundum quod acquirit esse ab eo. Comparatur enim ad id, a quo dependet secundum suum esse, sicut potentia ad actum. Sic igitur prima intelligentia potest immediate causare plura. Nam secundum quod intelligit se prout habet aliquid de potentia, causat substantiam orbis, quem movet. Secundum autem quod se intelligit prout habet in actu esse ab alio, causat animam sui orbis. Secundum autem quod intelligit suum principium, causat intelligentiam sequentem, quae movet inferiorem orbem, et deinceps usque ad sphaeram lunae.

[84131] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 8 Sed hoc non habet necessitatem. Nam causa agens non est in illis substantiis superioribus sicut in rebus materialibus, ut necesse sit ex uno tantum unum causari, quia causa et causatum in eis sunt secundum esse intelligibile. Unde secundum plura quae possunt intelligi ab uno, possunt ab uno plura causari. Et satis conveniens videtur, ut primus motus rerum corporalium, a quo omnes alii dependent, habeat pro causa principium immaterialium substantiarum, ut sit quaedam connexio et ordo sensibilium et intelligibilium. De hoc autem quod philosophus dicit, quod ordo substantiarum separatarum est secundum ordinem motuum et mobilium, potest esse dubitatio. Nam sol maior est quantitate inter omnes planetas, et eius effectus magis apparet in rebus inferioribus; et etiam motus aliorum planetarum ordinantur per motum solis, et quodammodo consequuntur ipsum. Unde videtur quod substantia quae movet solem, sit nobilior substantiis quae movent alios planetas, cum tamen sol non sit super omnes alios planetas. Sed cum in corporibus id quod est continens sit formalius et per hoc dignius et perfectius, et comparetur ad corpus contentum, sicut ad partem totum, sicut dicitur in quarto physicorum, necessarium est quod, cum sphaera superioris planetae contineat sphaeram inferioris, quod planeta superior, ad quem ordinatur tota sua sphaera, sit altioris et universalioris virtutis quam planeta inferior, et diuturniores operetur effectus, utpote propinquior existens primae sphaerae, quae per suum motum causat sempiternitatem, ut supra dictum est. Et inde est quod, sicut dicit Ptolemaeus in quadripartito, effectus Saturni coaptantur ad universalia loca et tempora, Iovis ad annos, Martis, solis, Veneris et Mercurii ad menses, lunae autem ad dies.

[84132] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 9 Et inde est quod effectus planetarum apparent in istis inferioribus secundum ordinem eorumdem. Nam primi tres superiores videntur ordinari ad ea quae pertinent ad existentiam rei secundum seipsam: nam ipsa stabilitas esse rei attribuitur Saturno, perfectio autem rei et bona habitudo correspondet Iovi. Virtus autem rei, secundum quod se contra nociva tuetur et ea propellit, correspondet Marti. Tres vero planetae alii videntur proprium effectum habere ad motum ipsius rei existentis, ita quod sol sit ut universale principium motus: et propter hoc eius operatio in motionibus inferioribus maxime apparet. Venus autem videtur quasi proprium effectum habere magis determinatum, idest generationem, per quam aliquid consequitur speciem, et ad quam scilicet omnes motus alii ordinantur in istis inferioribus. Mercurius autem videtur proprium effectum habere in multiplicatione, idest distinctione individuorum in una specie; et propter hoc varios habet motus. Et ipse etiam cum naturis omnium planetarum miscetur, ut astrologi dicunt. Lunae autem proprie competit immutatio materiae, et dispositio ipsius ad recipiendum omnes impressiones caelestes: et propter hoc videtur quasi esse deferens impressiones caelestes, et applicans inferiori materiae.

[84133] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 10 Sic igitur quanto corpus caeleste est superius, tanto habet universaliorem, diuturniorem et potentiorem effectum. Et cum corpora caelestia sint quasi instrumenta substantiarum separatarum moventium, sequitur quod substantia quae movet superiorem orbem sit universalioris conceptionis et virtutis; et per consequens oportet quod sit nobilior.

[84134] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit pluralitatem vero inquirit quot praedictae substantiae sint; et dividitur in duas partes. In prima inquirit primo numerum motuum caelestium. In secunda ex hoc concludit numerum substantiarum moventium, ibi, quare et substantia et principium. Circa primum duo facit. Primo ostendit unde accipiendus sit numerus motuum caelestium. Secundo ponit circa hoc opiniones diversas, ibi, Eudoxus quidem. Dicit ergo primo, quod pluralitatem lationum, sive motuum caelestium, oportet considerare ex astrologia, quae maxime propria est ad hoc inter scientias mathematicas. Ipsa namque sola inter eas speculatur de substantia sensibili et aeterna, scilicet de corpore caelesti. Aliae vero scientiae mathematicae de nulla substantia considerant, sicut de arithmetica patet, quae est circa numeros, et de geometria quae circa magnitudines est: numerus autem et magnitudo, sunt accidentia.

[84135] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 12 Quod autem sunt plures motus corporum quae feruntur in caelo, scilicet planetarum, manifestum est his, qui parum attingunt de scientia astrologiae, quia unumquodque astrorum errantium, idest planetarum, movetur pluribus lationibus et non una tantum. Dicuntur autem planetae astra errantia, non quia irregulariter moveantur, sed quia non semper servant eamdem figuram et positionem ad alias stellas, sicut illae adinvicem, quae propter hoc fixae dicuntur.

[84136] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 13 Quod autem sint plures motus huiusmodi astrorum, tribus modis deprehenditur. Est enim aliquis motus apprehensus a vulgo visu. Est et alius motus qui non deprehenditur nisi instrumentis et considerationibus. Et horum motuum quidam comprehenduntur longissimis temporibus, et quidam parvis. Est etiam tertius motus, qui declaratur ratione; quia motus stellarum errantium, invenitur quandoque velocior, quandoque tardior; et quandoque videtur esse planeta directus, quandoque retrogradus. Et, quia non potest esse secundum naturam corporis caelestis, cuius motus debet esse omnino regularis, necessarium fuit ponere diversos motus, ex quibus haec irregularitas ad debitum ordinem reducatur.

[84137] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 9 n. 14 Quot autem sint motus planetarum, nos nunc dicemus ea quae circa haec mathematici dicunt, ut circa haec reddamur attenti, ut aliqua pluralitas determinata mente concipiatur a nobis. Reliquum vero quod non dicetur oportet quod per nos ipsos quaeramus; vel quod in hoc suadeamur ab his qui hoc quaerunt, et si aliquid appareat postmodum per ea quae modo dicuntur ab his qui de huiusmodi tractant. Sed, quia in eligendis opinionibus vel repudiandis, non debet duci homo amore vel odio introducentis opinionem, sed magis ex certitudine veritatis, ideo dicit quod oportet amare utrosque, scilicet eos quorum opinionem sequimur, et eos quorum opinionem repudiamus. Utrique enim studuerunt ad inquirendam veritatem, et nos in hoc adiuverunt. Sed tamen oportet nos persuaderi a certioribus, idest sequi opinionem eorum, qui certius ad veritatem pervenerunt.


Lectio 10

[84138] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 1 Ponit opiniones astrologorum sui temporis de numero motuum planetarum. Et primo opinionem Eudoxi. Secundo opinionem Calippi, ibi, Calippus autem. Sciendum est igitur circa primum, quod Plato caelestibus motibus attribuens indefectibiliter circularitatem et ordinationem, mathematicas suppositiones fecit, per quas suppositiones possent salvari quae circa erraticas apparent, sustinendo, quod motus planetarum sunt circulares et regulares ordinati. Et Pythagorici quidem ad reducendum in debitum ordinem irregularitatem, quae apparet in motibus planetarum ex statione et retrogradatione, velocitate, et tarditate, et diversa apparentia quantitatis, posuerunt motus planetarum esse in sphaeris eccentricis, et in circulis parvis qui dicuntur epicycli; quam etiam opinionem Ptolemaeus prosequitur.

[84139] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 2 Videtur autem ex huius suppositione sequi aliquid contrarium his quae demonstrantur in scientia naturali: non enim omnis motus erit vel ad medium vel a medio, vel circa medium mundi. Iterum sequitur, quod sphaera continens sphaeram eccentricam, vel non sit aequalis spissitudinis, vel quod sit aliquid vacuum inter unam sphaeram et aliam, vel quod sit aliquod corpus praeter substantiam sphaerarum intercidens, quod non erit corpus circulare, nec habebit aliquem motum proprium.

[84140] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 3 Ex positione autem epicyclorum ulterius sequitur, vel quod sphaera, per quam movetur epicyclus, non sit integra et continua, vel quod sit divisibilis et rarefactibilis et condensabilis ad modum quo aer dividitur et inspissatur et rarescit aliquo corpore moto. Sequitur etiam, quod ipsum corpus stellae movetur per seipsum, et non solum ad motum orbis; et quod ex motu corporum caelestium perveniat sonus, quod Pythagorici consenserunt.

[84141] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 4 Sed tamen omnia huiusmodi sunt contra ea quae determinata sunt in scientia naturali. Unde ad haec evitanda Eudoxus hoc videns, posuit cuique planetae sphaeras plures concentricas mundo, quarum unaquaque habet motum proprium, et ex omnibus illis motibus causatur id quod apparet de motu planetarum. Posuit igitur Eudoxus motum tam solis quam lunae esse in tribus sphaeris.

[84142] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 5 Primus enim tam solis quam lunae, qui est motus diurnus, quo revolvuntur ab oriente ad occidentem, et hunc motum dicit esse astrorum planorum, idest stellarum sine errore, scilicet fixarum; quia sicut supra dictum est, cum nondum esset deprehensus motus stellarum fixarum, qui est ab occidente in orientem, esse contrarium motui primo, putabatur, quod motus diurnus esset proprius octavae sphaerae, quae est sphaera stellarum fixarum. Non autem putabatur, quod sola prima sphaera sufficeret ad deferendas omnes sphaeras planetarum motu diurno, sicut Ptolemaeus ponit: sed ponebat quod quilibet planeta habeat propriam sphaeram, quae revolveret ipsum motu diurno. Ad hunc ergo motum causandum ponebat primam sphaeram solis et lunae.

[84143] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 6 Secundam autem sphaeram ponebat ad causandum motum solis et lunae, qui est per medium zodiaci, qui vocatur motus longitudinis, secundum quem movetur tam sol quam luna de occidente in orientem contra motum firmamenti.

[84144] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 7 Tertiam autem sphaeram ponebat ad causandum illum motum, qui obliquatur secundum latitudinem animalium, quae figurantur in zodiaco, prout quandoque est Australior, quandoque borealior videtur planeta a media linea zodiaci. Sed hic motus latitudinis magis apparet, et secundum maiorem diversitatem, in luna quam in sole. Et ideo subiungit, quod in maiori latitudine tam obliquatur motus secundum quem fertur luna, quam motus secundum quem fertur sol. Et quidem lunae Ptolemaeus ponit motum latitudinis, non autem solis. Posuit igitur Eudoxus tertium motum, ut Simplicius dicit, quia opinabatur quod etiam sol declinaret a media linea zodiaci versus duos polos; et hoc suspicabatur eo quia non semper in eodem loco sol oritur in tropicis aestivis et hiemalibus. Si autem in uno et eodem tempore fieret restitutio longitudinis et latitudinis sufficeret ad hoc una sphaera per obliquitatem maximi circuli, secundum quam sol movetur. Sed, quia non sic se habet, sed in alio tempore pertransit circulum per longitudinem, in alio vero tempore restitutio fit latitudinis, necesse fuit ad hoc ponere tertiam sphaeram. Hanc autem tertiam sphaeram ponebat in sole revolvi versus eamdem partem cum secunda, sed circa axem alterum, et super alios polos. In luna autem ad eamdem cum prima sphaera. Sed in utroque ponebat motum huius tertiae sphaerae esse tardiorem, quam secundae.

[84145] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 8 Sed aliorum quinque planetarum motum cuiuslibet posuit in quatuor sphaeras; ita quod prima sphaera et secunda est eiusdem rationis cum prima et secunda solis et lunae; quia motus primus, quem ponebat esse stellarum fixarum, et motus secundus, qui est per medium zodiaci secundum longitudinem, apparet communiter in omnibus planetis.

[84146] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 9 Deinde unicuique planetarum ponebat tertiam sphaeram ad causandum motum latitudinis, cuius polos, circa quos revolvitur, ponebat esse in media linea zodiaci. Sed quia ponebat omnes sphaeras esse concentricas, ex quo zodiacus transibat per polos circuli maximi tertiae sphaerae, sequebatur e converso, quod circulus maximus tertiae sphaerae transiret per polos zodiaci. Unde sequebatur quod motus tertiae sphaerae deferret planetam usque ad polos zodiaci, quod nunquam videtur.

[84147] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 10 Et ideo necesse fuit quod poneret quartam sphaeram, quae ipsum planetam ferret, quae revolvitur in contrarium tertiae, ab oriente scilicet ad occidentem aequali tempore, unde impedit ne plus divertatur secundum latitudinem a zodiaco. Et hoc est quod dicit, quod quartum motum stellae dicebat esse secundum quemdam circulum obliquatum ad medium tertiae sphaerae, hoc est ad maximum circulum eius.

[84148] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 11 Si igitur cum quolibet quinque planetarum posuerit quatuor sphaeras, sequitur quod quinque planetarum sunt viginti sphaerae. Quibus si addantur tres solis et tres lunae, erunt omnes viginti sex, ita quod intelligatur corpus cuiuslibet planetae esse defixum in ultima sphaerarum suarum.

[84149] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 12 Calippus autem. Ponit opinionem Calippi de pluralitate sphaerarum. Fuit autem Calippus, ut Simplicius dicit, cum Aristotele Athenis conversatus, cum eo ea quae ab Eudoxo inventa fuerant, corrigens et supplens. Posuit ergo Calippus eamdem rationem sphaerarum sicut Eudoxus, et exposuit positiones sphaerarum per ordinem distantiarum, tum quia ordinabat planetas sicut Eudoxus, tum quia ordinabat motus et sphaeras sicut et ille.

[84150] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 13 Conveniebat etiam cum Eudoxo in pluralitate sphaerarum Iovis et Saturni, quia utrisque eorum dabat quatuor sphaeras; sed ipse existimabat esse apponendas sphaeras duas tam soli quam etiam lunae, si quis velit reddere rationem eorum quae apparent de motibus eorum. Videtur autem has duas addidisse ad causandum velocitatem et tarditatem, quae apparet in motibus eorum; ita quod sol habeat quinque sphaeras, et luna similiter quinque. Et reliquis planetis Marti, Veneri et Mercurio, addebat singulis unam sphaeram, ita etiam quod quilibet eorum haberet quinque sphaeras. Forte autem addebant hanc sphaeram ad causandum retrogradationem et stationem, quae apparet in his stellis. Istae igitur sphaerae vocabantur ferentes, quia secundum eas ferebatur corpus planetae.

[84151] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 14 Sed praeter has ponebant alias, quas vocabant revolventes. Ad ponendum autem eas hac necessitate videbantur induci, quia ultima sphaera superioris planetae, puta Saturni, participabat motum omnium superiorum, ita quod in aliquo deficiebat a motu primae sphaerae. Unde et prima sphaera Iovis, cuius Poli infiguntur aliquo modo in ultima sphaera Saturni, participabat aliquid de motu sphaerarum Saturni, et sic non uniformiter movebantur motu diurno, sicut prima sphaera Saturni. Necessarium igitur videbatur ponere aliam sphaeram revolventem ipsam, ut restitueret id quod auferebatur ei de velocitate ex superioribus sphaeris. Et eadem ratione oportebat ponere aliam sphaeram revolventem secundam sphaeram Iovis, et tertiam sphaeram revolventem tertiam sphaeram Iovis. Non autem oportebat ponere aliquam revolventem quartam sphaeram, quia motus quartae sphaerae, in qua erat astrum infixum, debebat esse compositus ex omnibus superioribus motibus. Sic igitur Iupiter habet quatuor sphaeras deferentes et tres revolventes. Et similiter alii planetae habent tot sphaeras revolventes, quot deferentes, una minus.

[84152] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 15 Hoc est ergo quod dicit, quod necesse est, si omnes sphaerae simul ordinatae debeant reddere et causare illud quod apparet de motu planetarum secundum quemlibet planetarum, ponere praeter supra dictas deferentes alias sphaeras revolventes, et ad idem restituentes primam sphaeram inferius ordinati astri, una pauciores. Et sic solum convenit quod motus planetarum compleant omnia quae apparent de eis.

[84153] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 16 Quare igitur sphaerae deferentes, quae quidem sunt Saturni et Iovis, sunt octo, cum uterque eorum ponatur habere quatuor sphaeras: quae sunt aliorum quinque planetarum, viginti quinque, quia quilibet eorum habet quinque sphaeras: harum autem sphaerarum illae solae non revolvuntur, quae sunt in fine, in quibus ordinatur astrum, sequitur quod revolventes priorum duorum planetarum, scilicet Saturni et Iovis, sunt sex. Revolventes autem posteriorum quatuor sunt sexdecim. Sed cum post Saturnum et Iovem sint alii quinque, manifestum est quod unum eorum praetermittit, scilicet vel Martem, vel Mercurium: ut quod dicit posteriorum quatuor referatur ad quatuor infimos: vel praetermittit lunam, ut referatur ad quatuor immediate sequentes. Praetermittit autem, vel ex errore, qui interdum accidit in numeris; vel propter aliam rationem, quae nos latet: quia scripta Calippi non inveniuntur, ut Simplicius dicit. Sic igitur numerus omnium sphaerarum deferentium et revolventium sunt quinquaginta quinque.

[84154] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 17 Sed quia de hoc poterat esse dubium, utrum lunae et soli sint addendae duae sphaerae, quas Calippus addit: vel quod utrique sint dandae duae sphaerae solum, ut posuit Eudoxus, ideo dicit quod si aliquis non addit soli vel lunae illos duos motus quos addit Calippus, sequitur quod omnes sphaerae erunt quadraginta septem; subtraherentur enim a praedicto numero quatuor deferentes, duae solis, duae lunae, et totidem revolventes. Remotis autem octo de quinquaginta quinque, remanent quadraginta septem.

[84155] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 18 Sed attendendum quod si supra, cum dixit revolventes posteriores quatuor, esse sexdecim, praetermisit lunam, remotis duabus deferentibus lunae et duabus solis, non removebuntur quatuor revolventes, sed solum duae, si sphaerae lunae non habent revolventes: et sic a prima pluralitate sphaerarum subtrahuntur sex sphaerae, quatuor deferentes et duae revolventes: unde sequitur quod sphaerae omnes sint quadraginta novem. Et sic non videtur quod Aristoteles voluerit praetermittere lunam sed magis Martem: nisi aliquis dicat Aristotelem oblitum fuisse quod lunae posuerit sphaeras revolventes, idcirco errorem in numero accidisse, quod non videtur probabile.

[84156] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 19 Ultimo ergo concludit tantam esse pluralitatem sphaerarum quanta dicta est.

[84157] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 20 Deinde cum dicit quare et substantias concludit ex numero motuum caelestium, numerum substantiarum immaterialium; et circa hoc tria facit. Primo concludit propositum. Secundo excludit quaedam, quae possent debilitare illationem praemissam, ibi, si autem nullam possibile. Tertio comparat id quod ostensum est de substantiis separatis, ad opiniones antiquas, et ad opiniones vulgares, quae de his suo tempore habebantur, ibi, tradita autem sunt. Dicit ergo primo, quod cum tanta sit pluralitas sphaerarum et motuum caelestium, quanta dicta est, rationabile est opinari tot esse substantias immateriales et principia immobilia, et etiam tot esse principia sensibilia, idest corpora caelestia. Dicit autem rationabile, ut insinuet hoc probabiliter concludi, non autem ex necessitate. Unde subiungit quod ipse relinquit id quod est necessarium circa hoc illis qui sunt fortiores et potentiores ad hoc inveniendum quam ipse esset.

[84158] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 21 Deinde cum dicit si autem hic philosophus excludit ea ex quibus praedicta conclusio debilitari posset; et sunt tria. Quorum primum est. Quia posset aliquis dicere quod sunt quaedam substantiae separatae, quibus non respondent aliqui motus in caelo.

[84159] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 22 Ad quod excludendum dicit, quod si non est possibile quod sint aliqui motus in caelo, qui non ordinentur ad motum alicuius astri, et iterum si oportet omnem impassibilem substantiam quae est sortita optimum secundum se, idest quae habet suam perfectionem sine motu, opinari esse finem alicuius motus, non erit aliqua natura impassibilis et immaterialis, praeter eas, quae sunt fines caelestium motuum; sed necesse erit hunc esse numerum substantiarum separatarum, qui est numerus caelestium motuum.

[84160] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 23 Sed tamen primum non est necessarium, scilicet quod omnis substantia immaterialis et impassibilis sit finis alicuius motus caelestis. Potest enim dici quod sunt aliquae substantiae separatae altiores, quam ut sint proportionatae quasi fines caelestibus motibus; quod ponere non est inconveniens. Non enim substantiae immateriales sunt propter corporalia, sed magis e converso.

[84161] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 24 Deinde cum dicit sed alias removet secundum quod posset debilitare praedictam illationem. Posset enim aliquis dicere, quod sunt multo plures lationes in caelo, quam quae numeratae sunt, quae tamen non possunt deprehendi, eo quod ex eis non accidit aliqua diversitas in motu alicuius corporum caelestium quae visu percipiuntur et dicuntur astra.

[84162] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 25 Et ad hoc excludendum similiter etiam dixerat, quod nulla latio potest esse in caelo, quae non ordinetur ad lationem alicuius astri. Hoc est etiam quod nunc dicit, quod impossibile est esse alias lationes in caelo, praeter illas ex quibus accidit diversitas in motu astrorum; sive sint illae quae dictae sunt, sive aliae aut totidem aut plures aut pauciores.

[84163] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 26 Et hoc probabiliter accipi potest ex corporibus quae feruntur: si enim omne ferens est propter id quod defertur, et omnis latio est alicuius quod fertur, non potest esse aliqua latio quae sit propter seipsam, vel propter aliam lationem tantum; sed oportet quod omnes lationes sint causa astrorum. Alioquin si latio propter aliquam lationem est, eadem ratione et illam oportebit esse propter aliam. Et cum non sit procedere in infinitum, sequitur quod finis omnis lationis sit aliquod caelestium corporum, quae deferuntur sicut astra: unde impossibile est esse aliquem motum in caelo, ex quo non possit percipi aliqua diversitas in aliquo astro.

[84164] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 27 Quod autem hic excludit tertium, per quod posset dicta conclusio infirmari. Posset enim aliquis dicere, quod sint plures mundi, et in quolibet sint tot sphaerae et motus, quot in isto, vel plures: et sic necesse est ponere plures substantias immateriales.

[84165] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 28 Sed hoc excludit dicens manifestum esse quod sit unum caelum tantum. Quia si essent plures secundum numerum, et in eadem specie, sicut sunt plures homines, oporteret etiam quod simile iudicium esset de primo principio uniuscuiusque caeli, quod est movens immobile, sicut dictum est. Oporteret enim quod plura prima principia essent specie unum et numero multa.

[84166] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 29 Sed hoc est impossibile; quia quaecumque sunt unum specie et plura numero, habent materiam. Non enim distinguitur secundum rationem et formam, quia omnium individuorum est communis ratio utpote quae est hominis. Unde relinquitur quod distinguantur per materiam. Et sic Socrates est unus non solum secundum rationem, ut homo, sed etiam secundum numerum.

[84167] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 30 Sed primum principium cum sit quod quid erat esse, idest sua essentia et ratio, non habet materiam, quia eius substantia est endelechia, idest actus, materia autem est in potentia. Relinquitur igitur quod primum movens immobile sit unum, non solum ratione speciei, sed etiam numero. Oportet igitur quod primus motus sempiternus, qui ab eo causatur, sit unus tantum, et per consequens sequitur quod caelum sit unum tantum.

[84168] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 31 Deinde cum dicit tradita sunt comparat ea quae inventa sunt de substantiis immaterialibus ad opiniones antiquas et ad vulgares. Et dicit, quod ab antiquis philosophis quaedam sunt tradita de substantiis separatis, et dimissa posterioribus per modum fabulae, scilicet quod dii sunt, et quod id quod est divinum, continet totam naturam. Et hoc quidem habetur ex superioribus, si omnes substantiae immateriales vocentur dii. Si autem solum primum principium vocetur Deus, est unus tantum Deus, ut ex praedictis patet. Reliqua vero introducta sunt fabulose ad persuasionem multitudinis, quae non potest capere intelligibilia, et secundum quod fuit optimum ad leges ferendas, et ad utilitatem conversationis humanae, ut ex huiusmodi adinventis persuaderetur multitudini, ut intenderent virtuosis actibus et a vitiis declinarent. Et quid sit fabulose introductum exponit subdens, quod dixerunt deos esse conformes hominibus et quibusdam aliorum animalium. Posuerunt enim fabulose homines quosdam deificatos, et quaedam animalia, et quaedam consequentia istis et alia similia dixerunt. Ex quibus si aliquis hoc solum velit accipere quod primo ostensum est in praehabitis, scilicet quod dii sunt quaedam substantiae immateriales, putabitur esse dictum divine et secundum verisimilitudinem. Et hoc ideo est, quia quaelibet ars et etiam philosophia, saepe fuit inventa secundum possibilitatem humanam, et iterum fuit corrupta, vel propter bella impedientia studium, vel propter inundationes, vel alia huiusmodi excidia.

[84169] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 32 Et hoc necessarium fuit ponere Aristoteli ut possit salvare aeternitatem mundi. Manifestum enim erat quod a quodam certo tempore inceperant homines philosophari et artes adinvenire. Inconveniens autem videbatur, quod infinito tempore fuisset absque his humanum genus. Et ideo dicit quod philosophiae et aliae artes fuerunt multoties inventae et corruptae, et quod opiniones illorum antiquorum quasi reliquiae salvantur usque nunc.

[84170] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 10 n. 33 Et ultimo concludit quod praedicta opinio, idest quae a philosophantibus habita est, post quos destructa fuit philosophia, solum sic manifesta est, scilicet per modum fabulae, ut supra dictum est.


Lectio 11

[84171] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 1 Postquam philosophus determinavit de substantia immateriali quantum ad eius perfectionem et quantum ad eius unitatem, nunc determinat quasdam dubitationes pertinentes ad actionem eius. Ostensum est enim supra, quod prima immaterialis substantia movet sicut intelligibile, et sicut bonum desiderabile. Et ideo dividitur haec pars in duas. In prima determinat quaedam dubia circa primam immaterialem substantiam, quantum ad hoc quod est bonum intelligibile et intellectus. In secunda quantum ad hoc quod est bonum appetibile, ibi, perscrutandum est autem qualiter habet et cetera. Circa primum duo facit. Primo assignat rationem dubitationis circa intellectum primae substantiae. Secundo dubitationem movet et determinat, ibi, nam si non intelligat. Dicit ergo primo, quod ea quae pertinent ad intellectum primae substantiae immaterialis, habent quasdam dubitationes, et videntur oriri ex hoc. Ostenderat enim philosophus quod intellectus intelligens et appetens primum movens, quod movet sicut intelligibile et desiderabile, habet aliquid se dignius, scilicet illud quod intelligitur ab eo, et desideratur. Ostenderat etiam quod ipsum primum intelligibile, est etiam intellectus. Unde posset videri quod pari ratione, haberet aliquid dignius et superius, et quod non esset supremum et optimum: quod est contra ea quae apparent de primo principio. Et ideo dicit hic, quod videtur omnibus apparens, quod principium sit dignissimum. Sed difficultates quaedam emergunt, si quis velit assignare quomodo se habeat ita quod sit dignissimum, idest optimum et perfectissimum.

[84172] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 2 Deinde cum dicit nam si manifestat huiusmodi difficultates. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationes. Secundo praemittit quaedam, quae sunt praenecessaria ad determinationem omnium quaestionum motarum, ibi, palam ergo quod divinissimum et cetera. Tertio solvit dubitationes, ibi, primum quidem. Circa primum duo facit. Primo movet quaestiones principaliter intentas. Secundo movet quamdam quaestionem incidentem, cuius solutio necessaria est ad praemissas quaestiones, ibi, ergo utrum differt. Movet autem primo duas quaestiones. Prima est, quomodo intellectus primi moventis se habeat ad suum intelligere. Secunda, quomodo se habeat ad suum intelligibile, ibi, amplius autem sive intellectus. Sciendum est ergo, quod intellectus ad suum intelligere potest se habere tripliciter. Uno modo quod non conveniat ei intelligere in actu, sed in potentia tantum, vel in habitu. Alio modo quod conveniat ei in actu. Alio modo quod sit ipsum suum intelligere, sive sua intelligentia, quod idem est.

[84173] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 3 Dicit ergo, quod si intellectus primi moventis non intelligat in actu, sed solum in potentia, vel in habitu, non erit aliquid nobile: bonum enim et nobilitas intellectus est in hoc quod actu intelligit; intellectus autem intelligens tantum in potentia vel in habitu, se habet sicut dormiens: nam dormiens habet quidem potentias operum vitae, sed opera vitae non operatur: unde somnus dicitur esse dimidium vitae, et secundum somnum non differt felix ab infelice, virtuosus a vitioso. Si autem intellectus primi intellectus intelligat quidem actu, sed principale eius bonum, quod est operatio eius, sit aliquid aliud ab ipso, quia eius intelligentia, idest operatio intellectualis ipsius non est hoc quod sua substantia, comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, et perfectibile ad perfectionem. Et sic sequitur quod primum intelligens non sit optima substantia: honorabilitas enim et nobilitas inest ei per suum intelligere: nihil autem quod est nobile secundum aliud, est nobilissimum. Sic igitur videtur sequi quod substantia primi intelligentis non sit optima, sive intelligat in potentia tantum, sive in actu; nisi ponatur cum hoc quod sua substantia sit suum intelligere, ut post determinabit.

[84174] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit amplius autem antequam solvat positam quaestionem, movet aliam de intelligibili. Unde dicit, quod sive substantia primi moventis sit intellectus, quasi quaedam potentia intellectiva, sive sit intelligentia, idest actus intellectus, idest intelligere, quod prima quaestio quaerebat, quaerendum restat quid intelligit? Aut enim intelligit seipsum, aut aliquid aliud. Si intelligit aliquid aliud, aut intelligit semper idem, aut oportet quod intelligat aliud et aliud; quandoque, scilicet, hoc, quandoque illud.

[84175] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit ergo utrum antequam solvat praemissas quaestiones, interponit quamdam quaestionem, cuius solutio valet ad determinationem praemissarum. Et est quaestio utrum ad nobilitatem vel perfectionem intellectus aliquid differat, vel nihil, quod intelligatur aliquid bonum et nobile, aut quodcumque contingit.

[84176] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 6 Et quod differat, quodam signo ostendit: quia inconveniens videretur et absurdum, quod aliquis meditetur, et operationem sui intellectus occupet circa quaedam vilia. Quod non esset, si non pertineret ad nobilitatem intellectus nobilitas intelligibilis, sed indifferens esset intelligere nobilia et vilia. Hoc enim omnino est impossibile. Manifestum est enim, quod operationes secundum propria obiecta specificantur. Unde oportet, quod quanto nobilius est obiectum, tanto nobilior sit operatio.

[84177] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit palam ergo praemittit quaedam necessaria ad solutionem principalium quaestionum. Et primo ponit duo: quorum primum concludit ex solutione interpositae quaestionis. Si enim differt ad nobilitatem intellectus intelligere bonum, aut quodcumque contingens, ut dictum est; manifestum est, quod cum primus intellectus sit nobilissimus, quod intelligit aliquid divinissimum et honoratissimum.

[84178] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 8 Secundum, quod determinata est solutio ultimae partis secundae quaestionis principalis. Quaerebatur enim utrum intellectus primi mutaretur de uno in aliud. Et patet quod non mutatur de uno intellecto in aliud; quia cum intelligat divinissimum, si mutaretur in aliud intelligibile, esset eius mutatio in aliquid indignius, quod non competit alicui, nisi tendenti in defectionem et corruptionem. Iterum hoc ipsum quod est transire de uno intellecto in aliud, est quidam motus: unde non potest competere primo moventi, cum sit omnino immobile.

[84179] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit primum quidem solvit prius positas quaestiones. Et primo ponit veritatem primae. Secundo veritatem secundae, ibi, deinde palam et cetera. Veritatem autem primae quaestionis manifestat dicens, quod si substantia primi non est intelligentia, idest ipsum suum intelligere, sed est potentia quaedam intellectiva, rationabile est, idest probabiliter videtur sequi, quod continuatio intelligentiae, idest operationis intellectualis, sit ei laboriosa. Quod enim est in potentia ad aliquid, se habet ad hoc et ad eius oppositum; quia quod potest esse, potest non esse; unde si substantia primi comparatur ad intelligere sicut potentia ad actum, quantum est de ratione suae substantiae, poterit intelligere et non intelligere: non ergo inerit ei ex sua substantia quod continue intelligat.

[84180] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 10 Ut autem non se habeat aliquando sicut dormiens, necesse est quod continuationem intelligentiae adipiscatur ex aliquo alio. Quod autem aliquis adipiscitur, et non habet hoc ex sui natura, probabile est quod sit ei cum labore, eo quod sic invenitur in nobis: nam in continue operando laboramus. Non autem est necessarium; quia quod aliquid acquirit ab alio non est laboriosum, nisi vel ipsum, vel aliquid aliud continuans ipsum, sit contra naturam. Unde licet continuitas motus caeli dependeat ab extrinseco, non tamen caelum movetur cum labore.

[84181] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 11 Fuit igitur Aristoteles hic contentus inducere ad inconveniens quod probabiliter sequitur; quia inconveniens quod ex necessitate sequitur est manifestum, scilicet quod bonum et perfectio primi moventis dependeat ab aliquo superiori; non enim esset primum et optimum.

[84182] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit deinde palam solvit secundam quaestionem. Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem secundae quaestionis. Secundo obiicit in contrarium, ibi, et est intelligentia, et cetera. Tertio solvit, ibi, aut in quibusdam. Dicit ergo primo, quod postquam ostensum est, quod substantia primi non est potentia intellectiva, sed est ipsa intelligentia, ex hoc palam est, quod si primum non intelligit seipsum, sed aliquid aliud, sequitur quod aliquid aliud erit dignius quam primum, idest intellectum ab ipso.

[84183] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 13 Quod sic probat. Ipsum intelligere in actu, quod est intelligentia, convenit alicui etiam intelligenti quodcumque indignissimum. Unde patet quod intelligere aliquod in actu, est fugiendum; quia dignius est quod quaedam non videantur in actu, quam quod videantur. Non autem hoc esset, si intelligentia esset optimum; quia tunc nullum intelligere esset vitandum. Cum ergo aliquod intelligere sit vitandum propter indignitatem intelligibilis, relinquitur quod nobilitas eius, quod est intelligere, dependeat ex nobilitate intelligibilis. Dignius est igitur ipsum intellectum quam ipsum intelligere.

[84184] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 14 Cum igitur ostensum sit quod primum sit suum intelligere, sequitur, si intelligat aliud a se, quod illud aliud erit eo nobilius. Cum igitur ipsum sit nobilissimum et potentissimum, necesse est quod intelligat seipsum, et quod in eo sit idem intellectus et intellectum.

[84185] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 15 Considerandum est autem quod philosophus intendit ostendere, quod Deus non intelligit aliud, sed seipsum, inquantum intellectum est perfectio intelligentis, et eius, quod est intelligere. Manifestum est autem quod nihil aliud sic potest intelligi a Deo, quod sit perfectio intellectus eius. Nec tamen sequitur quod omnia alia a se sint ei ignota; nam intelligendo se, intelligit omnia alia.

[84186] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 16 Quod sic patet. Cum enim ipse sit ipsum suum intelligere, ipsum autem est dignissimum et potentissimum, necesse est quod suum intelligere sit perfectissimum: perfectissime ergo intelligit seipsum. Quanto autem aliquod principium perfectius intelligitur, tanto magis intelligitur in eo effectus eius: nam principiata continentur in virtute principii. Cum igitur a primo principio, quod est Deus, dependeat caelum et tota natura, ut dictum est, patet, quod Deus cognoscendo seipsum, omnia cognoscit.

[84187] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 17 Nec vilitas alicuius rei intellectae derogat dignitati. Non enim intelligere actu aliquod indignissimum est fugiendum, nisi inquantum intellectus in eo sistit, et dum illud actu intelligit, retrahitur a dignioribus intelligendis. Si enim intelligendo aliquod dignissimum etiam vilia intelligantur, vilitas intellectorum intelligentiae nobilitatem non tollit.

[84188] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 18 Deinde cum dicit et est intelligentia obiicit contra veritatem determinatam dupliciter. Primo quidem sic. Primum intelligit seipsum, ut ostensum est, et iterum supra ostensum est, quod primum est sua intelligentia: ergo intelligentia primi non est aliud quam intelligentia intelligentiae. Sed hoc est contra id quod videtur; quia actus sensus, et scientia, et opinio, et meditatio semper videntur esse alterius. Et si aliquando sint suiipsius, sicut cum aliquis sentit se sentire, vel scit se scire, vel opinatur se opinari, vel meditatur se meditari, hoc est quidem praeter opus vel praeter actum principalem: nam hic videtur principalis actio, ut aliquis intelligat intelligibile. Quod autem aliquis intelligat se intelligere intelligibile, hoc videtur esse praeter principalem actum, quasi accessorium quoddam. Unde si intelligere primi non sit nisi intelligentia intelligentiae, videtur sequi quod suum intelligere non sit principalissimum.

[84189] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 19 Deinde cum dicit amplius si aliud secundo obiicit alio modo. Manifestum est, quod aliud est intelligere et intelligi. Et si contingat quod idem subiecto sit intellectus, et ipsum intellectum, non tamen sunt idem ratione. Si ergo primum est suum intelligere, et est ipsum quod intelligitur, quod est optimum, videbitur dubium remanere secundum quid insit ei hoc quod est bene esse eius; utrum scilicet secundum hoc quod est intelligentia, vel secundum quod est intellectum.

[84190] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 20 Deinde cum dicit an in quibusdam solvit positas obiectiones, dicens, quod in quibusdam res scita idem est quod scientia. Et hoc manifestat dividendo scientiam: nam scientia alia est factiva, et alia speculativa. In factivis autem scientiis, res scita sine materia accepta, est ipsa scientia. Sicut patet, quod domus sine materia, prout est in mente aedificatoris, est ipsa ars aedificativa; et similiter sanitas in mente medici est ars medicativa. Et sic patet, quod ars factiva nihil aliud est quam substantia rei factae, et quod quid erat esse eius. Omnis enim artifex procedit in opus ex eo quod considerat quid est quod operari intendit.

[84191] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 21 In speculativis vero scientiis manifestum est, quod ipsa ratio definitiva rei est res scita, et est ipsa scientia sive intelligentia. Per hoc enim est sciens intellectus, per quod habet rationem rei. Cum igitur intellectus in actu et intellectum non sit alterum, in his quaecumque materiam non habent, manifestum est quod in substantia prima, quae maxime remota est a materia, maxime idem est intelligere et intellectum. Et sic una est intelligentia intellecti tantum, et non est aliud intelligentia intellecti, et aliud intelligentia intelligentiae.

[84192] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 22 Deinde cum dicit adhuc autem movet tertiam dubitationem praeter duas prius determinatas. Cum enim ostensum sit, quod primum intelligit seipsum aliquid autem intelligitur dupliciter: uno modo per modum simplicis intellectus, sicut intelligimus quod quid est; alio modo per modum compositi, sicut intelligimus enunciationem: restat igitur quaerendum, utrum primum intelligat seipsum, per modum intellectus simplicis aut compositi. Et hoc est quod dicit, quod restat dubitatio si quod intelligitur a Deo est compositum.

[84193] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 23 Ostendit autem quod non sit compositum, cum dicit, transmutabitur enim: et hoc tripliciter. Primo quidem sic. In omni intellecto composito sunt plures partes, quae seorsum intelligi possunt. Licet enim hoc intellectum compositum, quod est,- homo currit,- prout est unum intellectum compositum, simul intelligatur, tamen partes eius seorsum intelligi possunt. Potest enim intelligi hoc quod est - homo - per se, et hoc quod est - currit. Sic igitur quicumque intelligit aliquod intellectum compositum, potest transmutari intelligendo de una parte in aliam. Si igitur intellectum primum sit compositum, sequitur quod potest transmutari intelligendo de parte in partem. Cuius contrarium supra ostensum est.

[84194] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 24 Deinde cum dicit aut indivisibile secundam rationem ponit, quae talis est. Omne quod non habet materiam, est simplex et indivisibile: sed intellectum primum est immateriale: ergo est simplex et indivisibile.

[84195] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 25 Ponit autem exemplum de humano intellectu. Quod quidem exemplum potest dupliciter intelligi. Uno modo secundum similitudinem, ut intelligatur quod humanus intellectus sit secundum suam essentiam indivisibilis, quia est forma omnino immaterialis.

[84196] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 26 Alio modo, et melius, potest intelligi secundum dissimilitudinem, ut sit sensus quod humanus intellectus intelligit compositum, quia accipit sua intelligibilia a rebus materialibus, quod non est de intellectu primi.

[84197] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 11 n. 27 Deinde cum dicit aut quod tertiam rationem ponit, quae talis est. Intellectus qui est intelligibilium compositorum, habet suam perfectionem non semper, sed in aliquo tempore. Quod sic patet, quia non habet suum bonum in hac parte vel in illa: sed illud quod est optimum eius, est quoddam aliud, quod est in quodam toto. Unde etiam verum (quod est bonum intellectus) non est in incomplexis, sed in complexo. Simplicia autem priora sunt generatione et tempore quam composita: unde illud quod non habet suum bonum in partibus, quae seorsum accipi possunt, sed in toto, quod ex eis constituitur, habet suum bonum per aliquod tempus, et non semper. Sed intelligentia primi, quae est suiipsius, aeternaliter et eodem modo se habet: intellectum ergo primi non est compositum.


Lectio 12

[84198] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 1 Postquam philosophus ostendit qualiter primum movens est intelligens et intelligibile, hic intendit inquirere qualiter primum movens sit bonum et appetibile. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter se habeat bonum in universo secundum opinionem propriam. Secundo secundum opinionem aliorum, ibi, quaecumque vero impossibilia. Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, aut utroque modo et cetera. Oritur autem ista quaestio ex hoc, quod supra dictum est, quod primum movens movet sicut bonum et appetibile. Bonum enim, secundum quod est finis alicuius, est duplex. Est enim finis extrinsecus ab eo quod est ad finem, sicut si dicimus locum esse finem eius quod movetur ad locum. Est etiam finis intra, sicut forma finis generationis et alterationis, et forma iam adepta, est quoddam bonum intrinsecum eius, cuius est forma. Forma autem alicuius totius, quod est unum per ordinationem quamdam partium, est ordo ipsius: unde relinquitur quod sit bonum eius.

[84199] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 2 Quaerit ergo philosophus utrum natura totius universi habeat bonum et optimum, idest finem proprium, quasi aliquid separatum a se, vel habeat bonum et optimum in ordine suarum partium, per modum, quo bonum alicuius rei naturalis est sua forma.

[84200] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit aut utroque solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod universum habet bonum separatum, et bonum ordinis. Secundo ostendit qualiter partes universi se habent ad ordinem, ibi, omnia vero coordinata. Dicit ergo primo, quod universum habet utroque modo bonum et finem. Est enim aliquod bonum separatum, quod est primum movens, ex quo dependet caelum et tota natura, sicut ex fine et bono appetibili, ut ostensum est. Et, quia omnia, quorum unum est finis, oportet quod in ordine ad finem conveniant, necesse est, quod in partibus universi ordo aliquis inveniatur; et sic universum habet et bonum separatum, et bonum ordinis.

[84201] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 4 Sicut videmus in exercitu: nam bonum exercitus est et in ipso ordine exercitus, et in duce, qui exercitui praesidet: sed magis est bonum exercitus in duce, quam in ordine: quia finis potior est in bonitate his quae sunt ad finem: ordo autem exercitus est propter bonum ducis adimplendum, scilicet ducis voluntatem in victoriae consecutionem; non autem e converso, bonum ducis est propter bonum ordinis.

[84202] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 5 Et, quia ratio eorum quae sunt ad finem, sumitur ex fine, ideo necesse est quod non solum ordo exercitus sit propter ducem, sed etiam quod a duce sit ordo exercitus, cum ordo exercitus sit propter ducem. Ita etiam bonum separatum, quod est primum movens, est melius bonum bono ordinis, quod est in universo. Totus enim ordo universi est propter primum moventem, ut scilicet explicatur in universo ordinato id quod est in intellectu et voluntate primi moventis. Et sic oportet, quod a primo movente sit tota ordinatio universi.

[84203] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 6 Deinde cum dicit omnia vero ostendit qualiter partes universi se habent ad ordinem; dicens, quod omnia quae sunt in universo, sunt aliquo modo ordinata, sed non similiter omnia habent ordinem, scilicet animalia marina, et volatilia, et plantae. Et tamen licet non sint eodem modo ordinata, non ita se habent, quod unum eorum non pertineat ad alterum; sed est aliqua affinitas et ordo unius ad alterum. Plantae enim sunt propter animalia, et animalia sunt propter homines. Et quod omnia sint ordinata adinvicem, patet ex hoc, quod omnia simul ordinantur ad unum finem.

[84204] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 7 Sed quod omnia non sic sint similiter ordinata, manifestatur per quoddam exemplum. In aliqua enim domo vel familia ordinata inveniuntur diversi gradus, sicut sub patrefamilias est primus gradus filiorum, alius autem gradus est servorum, tertius vero gradus est bestiarum, quae serviunt in domo, ut canes, et huiusmodi animalia. Huiusmodi enim gradus diversimode se habent ad ordinem domus, qui imponitur a patrefamilias gubernatore domus. Filiis enim non competit ut faciant aliquid casualiter et sine ordine; sed omnia, aut plura eorum quae faciunt, ordinata sunt. Non autem ita est de servis aut bestiis, quia parum participant de ordine, qui est ad commune. Sed multum invenitur in eis de eo quod contingit, et casualiter accidit. Et hoc ideo quia parvam affinitatem habent cum rectore domus, qui intendit bonum domus commune.

[84205] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 8 Sicut autem imponitur in familia ordo per legem et praeceptum patrisfamilias, qui est principium unicuique ordinatorum in domo, exequendi ea quae pertinent ad ordinem domus, ita natura in rebus naturalibus est principium exequendi unicuique id quod competit sibi de ordine universi. Sicuti enim qui est in domo per praeceptum patrisfamilias ad aliquid inclinatur, ita aliqua res naturalis per naturam propriam. Et ipsa natura uniuscuiusque est quaedam inclinatio indita ei a primo movente, ordinans ipsam in debitum finem. Et ex hoc patet, quod res naturales agunt propter finem, licet finem non cognoscant, quia a primo intelligente assequuntur inclinationem in finem.

[84206] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 9 Sed tamen non similiter omnia ista se habent ad istum finem. Est enim aliquid commune omnibus; quia necesse est quod omnia ad hoc perveniant quod discernantur, idest quod habeant discretas et proprias operationes, et quod etiam secundum substantiam adinvicem discernantur; et quantum ad hoc in nullo deficit ordo. Sed quaedam sunt quae non solum hoc habent, sed ulterius talia sunt, quod omnia, quae sunt in eis communicant ad totum, idest sunt ordinata ad bonum commune totius. Hoc autem invenitur in illis, in quibus nihil est praeter naturam neque casualiter, sed omnia secundum debitum ordinem praecedunt.

[84207] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 10 Manifestum est enim, quod unaquaeque res naturalis, ut dictum est, ordinatur ad bonum commune, secundum suam actionem debitam naturalem. Unde illa quae nunquam deficiunt a sua actione debita et naturali habent omnia sua communicantia ad totum. Illa vero quae aliquando deficiunt ab actione debita et naturali, non habent omnia sua communicantia ad totum, sicut huiusmodi corpora inferiora.

[84208] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 11 Est ergo summa solutionis, quod ordo duo requirit, scilicet ordinatorum distinctionem et communicantiam distinctorum ad totum. Quantum autem ad primum indeficienter est ordo in omnibus; quantum autem ad secundum est quidam ordo indeficienter in aliquibus, quae sunt suprema et proxima primo principio, sicut substantiae separatae et corpora caelestia, in quibus nihil casualiter accidit et praeter naturam: in aliquibus autem deficit, scilicet corporibus, in quibus interdum aliquid accidit casualiter praeter naturam. Et hoc propter remotionem a primo principio semper eodem modo se habente.

[84209] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit quaecumque vero determinat de bono et ordine universi secundum opinionem aliorum; et circa hoc duo facit. Primo manifestat de quo est intentio; dicens, quod oportet dicere quaecumque impossibilia aut absurda accidunt illis qui aliter dicunt de bono et ordine universi, scilicet quam nos. Et oportet dicere etiam qualia dicunt illi qui melius loquuntur, et in quorum dictis pauciores dubitationes apparent.

[84210] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit omnes enim prosequitur suam intentionem; et circa hoc duo facit. Primo ponit opinionem illorum, qui posuerunt principia esse contraria. Secundo eorum qui posuerunt principia esse naturas quasdam separatas, ibi. Amplius si non erunt et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit in quo deficiant illi, qui dicunt principia esse contraria; dicens quod omnes antiqui philosophi posuerunt omnia esse ex principiis contrariis. Et quantum ad tria non recte dixerunt. Neque enim recte dixerunt in hoc, quod posuerunt res esse ex contrariis; neque etiam in hoc quod dixerunt omnia ex contrariis; et tertio defecerunt in hoc quod non dixerunt quomodo ex contrariis res producantur.

[84211] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 14 Secundo ibi, impassibilia namque manifestat quomodo in praedictis tribus defecerunt. Et primo quomodo defecerunt in hoc, quod posuerunt esse res ex contrariis. Secundo in hoc quod posuerunt omnia esse ex contrariis, ibi, amplius autem omnia pravi participatione. Tertio quomodo defecerunt in hoc quod non dixerunt quomodo ex contrariis res sint, ibi, omnes autem contraria dicentes et cetera. Dicit ergo primo, quod non recte dicunt res esse ex contrariis, quia contraria secundum se accepta sunt impassibilia adinvicem: non enim albedo patitur a nigredine, neque e converso. Non autem ex eis posset aliquid unum constitui, nisi adinvicem paterentur, ut sic reducantur ad aliquod medium.

[84212] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 15 Sed haec dubitatio secundum sententiam Aristotelis de facili solvitur. Quia Aristoteles posuit, praeter duo contraria esse tertium principium, quod est materia. Sic ergo unum contrariorum potest pati a reliquo, inquantum materia subiecta uni contrario, ab alio patitur.

[84213] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 16 Sed alii posuerunt materiam esse alterum contrariorum, et non aliquid praeter contraria. Sicut patet de illis, qui posuerunt ista contraria esse principia, inaequale et aequale, unum et multa. Attribuebant enim inaequalitatem et multitudinem materiae, aequalitatem et unitatem formae, sicut patet de opinione Platonis, licet philosophi naturales posuerint contrarium. Sed hoc eorum dictum solvitur eodem modo; quia materia, quae una est, quasi commune subiectum contrariorum, nulli est contraria.

[84214] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 17 Deinde cum dicit amplius autem manifestat philosophus, quomodo defecerunt dicendo omnia esse ex contrariis; et circa hoc duo facit. Primo ostendit inconveniens, quod ex hac positione sequitur. Manifestum est enim quod prima contrariorum genera sunt bonum et malum, quia semper alterum contrariorum est ut privatio, et ita habet rationem mali. Si ergo omnia sunt ex contrariis, sequitur quod omnia participent malo praeter unum, scilicet bonum, quod est principium: nam alterum elementorum ponitur esse bonum, omnia vero alia ponuntur esse ex his duobus principiis. Hoc autem non est verum; quia in corporibus caelestibus et natura substantiarum separatarum non inveniuntur corruptio et malum.

[84215] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 18 Secundo ibi, alii autem ostendit quod positio ponentium omnia ex contrariis, non convenit positioni quorumdam philosophorum. Si enim omnia sunt ex contrariis, sequitur, ut dictum est, quod prima principia sint bonum et malum. Sed quidam non posuerunt bonum et malum esse principia; sed id quod est bonum, esse principium omnibus.

[84216] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 19 Tertio ibi, alii vero ostendit quomodo in ponendo bonum esse principium, defecerunt etiam illi. Et hoc ostendit primo in communi; dicens, quod quidam, licet recte dicerent ponentes bonum esse principium omnium, tamen in hoc defecerunt, quia non determinaverunt quomodo bonum esset principium, utrum scilicet ut finis, aut ut forma, aut ut movens. Haec enim tria habent rationem perfecti et boni; non autem materia, quae non perficitur nisi per formam, unde de ea mentionem non facit.

[84217] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 20 Secundo ibi, inconvenienter autem descendit ad speciales opiniones; et primo ad opinionem Empedoclis; dicens, quod inconvenienter Empedocles ponit bonum esse principium. Ponit enim amorem principium, quasi bonum. Sed amorem dicit esse principium dupliciter. Dicit enim quod est ut movens, inquantum habet unire et congregare: et iterum ponit, quod est principium sicut materia. Probat enim amorem esse partem mixtorum. Corpora enim ponebat esse mixta ex quatuor elementis et amicitia et lite. Licet autem contingat esse principium idem sicut materia et sicut movens, non tamen secundum eamdem rationem. Potest enim ignis esse movens secundum formam et materiale principium secundum materiam: non autem secundum idem: quia movens, inquantum huiusmodi, est in actu, materia autem, inquantum huiusmodi, est in potentia. Restat igitur assignandum secundum quid amor sit materia, et secundum quid est movens, quod ipse non assignat.

[84218] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 21 Aliud autem inconveniens, quod sequitur opinionem Empedoclis, est quod posuit litem esse primum principium incorruptibile. Quae quidem secundum ipsum videtur esse ipsa natura mali: malum autem secundum recte opinantes non ponitur principium esse, sed solum bonum, ut dictum est.

[84219] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 22 Tertio ibi, Anaxagoras autem descendit ad opinionem Anaxagorae; dicens, quod Anaxagoras posuit bonum esse principium primum quasi movens. Dixit enim quod intellectus movet omnia. Sed manifestum est quod semper intellectus movet gratia alicuius, idest propter finem. Quare oportet quod ponat alterum aliquod principium, propter quod intellectus moveat. Nisi forte dicat sicut nos diximus, scilicet quod idem potest esse intellectus et intellectum, et quod intellectus moveat propter seipsum, quod aliquo modo invenitur in his quae agunt per intellectum secundum nos. Ars enim medicinae agit propter sanitatem, et sanitas est quodam modo ipsa ars medicinae, ut supra dictum est.

[84220] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 23 Aliud autem inconveniens sequi videtur contra opinionem Anaxagorae, si sustineatur communis opinio, scilicet quod contraria sunt principia omnium. Secundum hoc enim videbitur inconveniens, quod non facit aliquod principium contrarium bono et intellectui.

[84221] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 24 Deinde cum dicit omnes autem ostendit tertium quod supra posuit, scilicet quod ponentes principia contraria esse, non dicunt quomodo principiata sunt ex contrariis. Et hoc est quod dicit, quod omnes dicentes principia esse contraria non utuntur ad causandum ea quae sunt apparentia in entibus. Nisi aliquis figuret, idest nisi aliquis velit fingere vel figurabiliter dicere.

[84222] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 25 Et primo cum dicit, et quare haec quidem et cetera. Ostendit quod non possunt causare differentiam corruptibilium vel incorruptibilium. Dicit ergo, quod nullus antiquorum philosophorum assignat causam, quare entia quaedam sunt corruptibilia, et quaedam incorruptibilia. Ponunt enim quidam eorum entia omnia esse ex eisdem principiis, scilicet contrariis. Et haec est opinio antiquorum naturalium. Alii vero, scilicet poetae theologi, posuerunt omnia ex non ente. Unde supra dixit, quod generat mundum ex non ente. Et sic, cum eamdem originem utrique assignent omnibus entibus, non possunt causare distinctionem rerum secundum corruptibile et incorruptibile. Et ideo alii, ut ad hoc non cogantur, quod scilicet ponant omnia esse ex non ente, vel quod assignent causam distinctionis rerum, posuerunt omnia esse unum, totaliter a rebus distinctionem tollentes: et haec est opinio Parmenidis et Melissi.

[84223] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 26 Secundo ibi, amplius propter ostendit quod etiam in alio deficiunt, quia scilicet non possunt assignare causam, quare generatio sit sempiterna, nec possunt assignare quae sit universalis causa generationis; neutrum enim contrariorum est universalis generationis causa.

[84224] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 27 Tertio ibi, et duo principia tertium ponit, in quo deficiunt ponentes principia esse contraria. Necesse est enim eis assignare quod alterum contrariorum sit principalius principium, cum semper alterum sit ut privatio. Vel intendit, quod necesse est ponere aliquod principium principalius utroque contrariorum, ex quo ratio assignari possit quare quaedam attribuuntur uni contrariorum sicut principio, et quaedam alteri, utpote quare quodam tempore moveat lis elementa ad separationem, et quodam tempore amicitia ad congregationem.

[84225] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 28 Et hoc etiam accidit ponentibus esse species. Necesse enim est eis ponere aliquod principium principalius speciebus. Manifestum est enim, quod ea quae generantur et corrumpuntur, non semper eodem modo participant speciem. Unde oportet ponere aliquod principium, ex quo assignetur ratio, quare hoc individuum prius participavit, aut modo participat speciem.

[84226] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 29 Deinde cum dicit et aliis ponit quartum inconveniens, quod eis sequitur; dicens, quod necesse est philosophis ponentibus principia esse contraria, quod sapientiae primae et honoratissimae scientiae, sit aliquid contrarium, quia sapientia est de primo principio, ut in primo ostensum est. Unde si primo principio non est aliquid contrarium, quia omnia contraria habent naturam quae est in potentia ad utrumque contrariorum, primum autem principium, secundum nos, est immateriale, ut ex dictis patet: unde relinquitur quod primo principio non sit contrarium aliquid, et quod primae scientiae non sit contraria aliqua scientia, sed solum ignorantia.

[84227] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 30 Deinde cum dicit amplius si descendit ad opinionem ponentium substantias separatas. Et primo ostendit quod inconveniens sequitur non ponentibus eas: et dicit, quod si non sint alia entia praeter sensibilia, non erit primum principium, sicut ostensum est, nec ordo rerum qualis assignatus est, nec generatio perpetua, nec principia qualia supra posuimus; sed semper erit principii principium in infinitum, utpote quod Socrates generetur a Platone et ille ab illo, et sic in infinitum, ut visum est omnibus antiquis philosophis naturalibus. Non enim ponebant aliquod principium universale primum, praeter ista principia particularia et sensibilia.

[84228] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 31 Si autem ostendit quod inconveniens sequitur ponentibus naturas quasdam separatas. Et primo quantum ad eos qui ponebant in huiusmodi naturis connexionem quamdam originis. Secundo quantum ad eos qui hoc non ponebant, ibi, dicentes autem numerum. Circa primum ducit ad quatuor inconvenientia: quorum primum est, quod species et numeri, quae ponebant quidam praeter sensibilia, nullius causae videntur esse. Sed si sint alicuius causae, non videbitur aliquid esse causa motus, quia huiusmodi non videntur habere rationem principiorum moventium.

[84229] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 32 Secundo ibi, adhuc quomodo ducit ad aliud inconveniens. Numerus enim non est magnitudo. Magnitudo autem non est nisi ex magnitudinibus, unde impossibile videtur assignare quomodo magnitudo et continuum sunt ex numeris qui non sunt continui. Non enim potest dici quod numerus causet continuum sicut principium motivum et formale.

[84230] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 33 Tertium ponit ibi, at vero. Dicens quod si species et numeri sunt prima principia, cum in speciebus et numeris non inveniatur contrarietas, sequitur quod non erunt contraria principia prima, quia non ponuntur factiva et motiva. Et sic continget non esse generationem et motum. Quia, si prima principia non sunt moventia, sed posterius causentur ex primis principiis, sequetur quod sunt in potentia priorum principiorum. Quod autem potest esse, potest et non esse. Unde sequitur quod generatio et motus non sunt sempiterna. Sed sunt sempiterna, ut supra positum est. Interimendum est igitur aliud praemissorum, scilicet quod ponebantur prima principia non esse moventia. Et hoc dictum est, scilicet in primo libro, quomodo prima principia sunt moventia.

[84231] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 34 Quartum ponit ibi, adhuc quomodo dicens quod nullus istorum dicere potest, quid faciat unum esse numerum, aut animam et corpus, aut universaliter formam et id cuius est forma, nisi dicat, quod movens hoc facit, sicut nos supra diximus in octavo. Species autem et numeri non habent rationem causae moventis.

[84232] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 35 Deinde cum dicit dicentes autem ostendit quod inconveniens sequatur secundum illos, qui ponunt huiusmodi naturas esse inconnexas; dicens, quod ponentes primum in rebus esse numerum mathematicum, ut Pythagorici posuerunt, et sic consequenter semper aliam naturam habitam, idest consequentem, videlicet quod post numerum, magnitudinem, et post magnitudinem, sensibilia, et dicentes cuiuslibet naturae esse alia et alia principia, sicut quod alia sunt principia numerorum, et alia magnitudinum et alia sensibilium, isti inquam sic dicentes, faciunt substantiam universi esse inconnexam, idest sine ordine, ita quod una pars nihil conferat ad aliam vel ad alteram, sive sit sive non sit. Et similiter faciunt multa principia inconnexa.

[84233] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 36 Et hoc non potest esse, quia entia non volunt male disponi. Dispositio enim entium naturalium est qualis optima potest esse. Et hoc videmus in singulis, quod unumquodque est optimae dispositionis in sua natura. Unde multo magis oportet hoc existimare in toto universo.

[84234] Sententia Metaphysicae, lib. 12 l. 12 n. 37 Sed pluralitas principatuum non est bonum. Sicut non esset bonum quod essent diversae familiae in una domo, quae invicem non communicarent. Unde relinquitur quod totum universum est sicut unus principatus et unum regnum. Et ita oportet quod ordinetur ab uno gubernatore. Et hoc est quod concludit, quod est unus princeps totius universi, scilicet primum movens, et primum intelligibile, et primum bonum, quod supra dixit Deum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264