CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Sententia libri Metaphysicae
liber XI

Thomas de Aquino cum Aristotele et Platone a Benozzo Gozzoli depictus (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1950 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 11
Lectio 1

[83717] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 1 Quia particulares scientiae quaedam eorum quae perscrutatione indigent praetermittunt, necesse fuit quamdam scientiam esse universalem et primam, quae perscrutetur ea, de quibus particulares scientiae non considerant. Huiusmodi autem videntur esse tam communia quae sequuntur ens commune (de quibus nulla scientia particularis considerat, cum non magis ad unam pertineant quam ad aliam, sed ad omnes communiter), quam etiam substantiae separatae, quae excedunt considerationem omnium particularium scientiarum. Et ideo Aristoteles huiusmodi scientiam nobis tradens, postquam perscrutatus est de communibus, accedit ad tractandum specialiter de substantiis separatis, ad quarum cognitionem ordinantur non solum ea quae in hac scientia tractata sunt, sed etiam quae in aliis scientiis tractantur. Et ideo ad manifestiorem considerationem de substantiis separatis habendam, primo sub quodam compendio recolligit ea quae dicta sunt tam in hoc libro, quam in libro physicorum, utilia ad cognitionem substantiarum separatarum. Secundo de ipsis substantiis separatis inquirit, circa medietatem sequentis libri, ibi, sed quoniam tres sunt substantiae. Prima pars dividitur in duas. In prima recolligit ea quae praecedunt considerationem substantiae. In secunda recolligit ea quae ad considerationem substantiae pertinent, ibi (in principio sequentis libri), de substantia quidem theorica. Tria autem praemiserat ante considerationem substantiae. Primo moverat dubitationes in tertio libro, quas in hoc primo recolligit. Secundo determinaverat ea quae ad considerationem huius scientiae pertinent, in quarto libro, quae et hic secundo loco recolligit, ibi, quoniam autem philosophi scientia. Tertio determinat de ente imperfecto, scilicet de ente per accidens, et de motu, et infinito, et de quibus partim determinaverat in secundo et sexto huius, partim in tertio physicorum. Et de his in tertio loco hic recolligit, ibi, quoniam autem simpliciter ens et cetera. Prima pars dividitur in duas. Primo movet dubitationem circa considerationem huius scientiae. In secunda circa res, de quibus in hac scientia determinatur, ibi, adhuc unum oportet poni. Circa primum duo facit. Primo inquirit quomodo sit consideratio huius scientiae circa principia et substantias. Secundo circa quae principia, et circa quas substantias, ibi, sed nec circa dicta a physicis. Circa primum duo facit. Primo dubitationes movet de consideratione huius scientiae circa principia. Secundo de consideratione huius scientiae circa substantias, ibi, adhuc utrum omnium substantiarum. Circa primum tria facit. Primo supponit considerationem huius scientiae esse circa principia, dicens, quod manifestum est ex primo libro, in quo disputavit contra ea quae alii philosophi dixerunt de primis rerum principiis, quod sapientia est scientia quaedam circa principia. Ostensum est enim in prooemio istius libri, quod sapientia considerat causas altissimas et maxime universales, et est nobilissima scientiarum.

[83718] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 2 Secundo ibi, dubitabit autem movet quaestionem de consideratione huius scientiae quae sapientia dicitur, circa principia rerum; dicens quod aliquis potest dubitare, utrum oporteat sapientiam quae considerat principia, esse unam scientiam aut multas.

[83719] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 3 Et si dicatur quod est una, videtur hoc esse in contrarium, quia plura, de quibus consideratur in una scientia, sunt contraria, eo quod unum contrariorum est ratio ad cognoscendum alterum, propter hoc videntur sub una arte cadere. Sed principia rerum, cum sint plura, non sunt contraria, alioquin non possent convenire in uno principiato. Sapientia ergo quae est de principiis, non videtur esse una scientia. Si vero dicatur quod non est una, sed plures, non est eas assignare.

[83720] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 4 Est autem veritas quod sapientia est una scientia, quae tamen considerat plura principia, inquantum reducuntur ad unum genus, quia et hac ratione contraria sub una scientia cadunt, inquantum sunt unius generis.

[83721] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 5 Tertio ibi, adhuc speculari movet dubitationem de consideratione huius scientiae circa principia demonstrationis; dicens, quod adhuc dubitabile est, utrum speculari principia demonstrativa, ut, omne totum est maius sua parte, et similia, sit unius scientiae, aut plurium. Et si dicatur quod unius, videtur difficile assignare, quare magis sit istius scientiae quam alicuius alterius, cum omnes scientiae communiter eis utantur. Si autem detur quod sit plurium scientiarum, videbitur difficile assignare plures scientias tales.

[83722] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 6 Est autem veritas, quod una scientia principaliter considerat ista principia, ad quam consideratio pertinet communium, qui sunt termini illorum principiorum, sicut ens et non ens, totum et pars, et alia huiusmodi; et ab ea aliae scientiae huiusmodi principia accipiunt.

[83723] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit adhuc utrum movet dubitationes de consideratione huius scientiae circa substantias. Et quaerit duo. Primo utrum haec scientia consideret de omnibus substantiis, aut non. Et si detur quod non, difficile est assignare de quibus substantiis consideret, et de quibus non. Et si detur quod de omnibus consideret, cum sit una, remanet dubium, quomodo eadem scientia possit esse de pluribus, cum una scientia sit unius.

[83724] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 8 Et veritas est, quod haec scientia est de omnibus substantiis, licet de quibusdam principalius, scilicet de substantiis separatis, inquantum omnes conveniunt in uno genere, quod est ens per se.

[83725] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 9 Secundo ibi, adhuc utrum quaerit utrum demonstratio sit solum circa substantias, aut etiam circa accidentia. Si enim demonstratio proprie esset circa accidentia, quia ad demonstrationem pertinet concludere per se accidentia de substantiis, non erit demonstratio circa substantias. Sed si dicatur, quod alia demonstrativa scientia est substantiarum, et alia accidentium per se, quaerendum restat quae sit utraque earum, et si utraque earum sit digna nomine sapientiae. Quia ex una parte videtur quod illa quae circa accidentia sit sapientia, quia demonstratio proprie est accidentium, et demonstrativa scientia certissima est. Et sic videtur quod sapientia sit demonstrativa quae est circa accidentia. Ex alia parte videtur quod sit circa substantias; quia cum substantia sit prima in entibus, scientia quae est circa substantias videtur esse prima.

[83726] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 10 Est autem veritas quod sapientia substantias et accidentia considerat, inquantum conveniunt in ente, quod est eius subiectum; sed substantias principaliter, sicut per se prima entia, et de his accidentia demonstrat.

[83727] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 11 Deinde cum dicit sed non movet quaestiones magis speciales de consideratione huius scientiae. Et primo circa quas substantias sit consideratio huius scientiae. Secundo circa quae principia, ibi, dubitabit autem utique. Circa primum movet quatuor quaestiones. Et prima quaestio pertinet ad causas substantiarum sensibilium; dicens, quod non videtur ponendum hanc scientiam quam quaerimus, circa quatuor genera causarum, de quibus dictum est in libro physicorum; quia maxime videretur esse circa causam finalem, quae est potissima inter alias. Sed non videtur esse haec scientia circa id cuius gratia, idest circa causam finalem: quia finis habet rationem boni. Bonum autem consistit in operationibus, et in his quae sunt in motu. Unde in immobilibus, sicut in mathematicis, nihil demonstratur per causam finalem. Et manifestum est quod finis est quod primum movet. Movet enim efficientem. Primum autem movens non videtur esse in rebus immobilibus.

[83728] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 12 Est autem veritas, quod haec scientia considerat dicta genera causarum, et praecipue causam formalem et finalem. Et ulterius finis qui est primum movens, est omnino immobile, ut infra ostendetur.

[83729] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 13 Secundo ibi, totaliter autem movet quaestionem de consideratione substantiarum sensibilium; et quaerit, utrum haec scientia sit circa substantias sensibiles, aut non. Si enim sit circa substantias sensibiles, non videtur differre a scientia naturali: si autem circa alias substantias, difficile est assignare circa quas alias. Aut enim est circa species, idest circa ideas, quas Platonici posuerunt; aut est circa mathematica, quae etiam quidam posuerunt esse media inter ideas et substantias sensibiles, sicut sunt superficies, et lineae, et figurae, et alia huiusmodi. Sed manifestum est per superiores libros, quod species non sunt, idest ideae separatae, et de mathematicis statim quaeretur.

[83730] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 14 Est autem veritas huius quaestionis, quod ista scientia determinat de substantiis sensibilibus, inquantum sunt substantiae, non inquantum sunt sensibiles et mobiles. Hoc enim proprie pertinet ad naturalem. Sed propria consideratio huius scientiae est de substantiis, quae non sunt ideae, nec mathematica separata, sed primi motores, ut infra patebit.

[83731] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 15 Tertio ibi, attamen dubitationem movet tertiam dubitationem ex incidenti. Quia enim dixerat manifestum esse quod non sunt species separatae, movet dubitationem de mathematicis, utrum sint separatae. Et ostendit primo quod non: quia si aliquis ponat species separatas, et mathematica separata praeter substantias sensibiles, quare non est ita in omnibus quae habent species, sicut in mathematicis? Ut sicut mathematica ponitur media inter species et sensibilia, quasi quaedam tertia entia praeter species et particularia quae sunt hic, ut linea mathematica praeter speciem lineae et lineam sensibilem, ita poneretur tertius homo, et tertius equus praeter auton, idest per se hominem, et per se equum, quae appellabant Platonici ideas, et equum et hominem singulares. Sed in his Platonici media non ponebant, sed solum in mathematicis.

[83732] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 16 Postea vero cum dicit si autem obiicit in contrarium: quia si non sunt mathematica separata, difficile est assignare circa quae mathematicae scientiae negocientur. Non enim negociari videntur circa sensibilia inquantum huiusmodi; quia in istis sensibilibus non sunt tales lineae et tales circuli, quales scientiae mathematicae quaerunt. Unde videtur necesse ponere quasdam lineas et quosdam circulos separatos.

[83733] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 17 Est autem veritas, quod mathematica non sunt separata a sensibilibus secundum se, sed solum secundum rationem, ut supra ostensum est in sexto, et infra declarabitur.

[83734] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 18 Et quia hanc dubitationem ex incidenti interposuerat de separatione mathematicorum ea occasione, quia dixerat manifestum esse, quod species non sunt separatae: consequenter cum dicit, neque etiam circa mathematica, redit ad quaestionem principalem, qua quaerebatur circa quas substantias sit ista scientia. Et cum ostenderit quod non sit circa species, quia species non sunt separatae, nunc ostendit eadem ratione, quod non est circa mathematica, quia nec ipsa sunt separata, scilicet secundum esse. Sed non videtur esse circa sensibiles substantias, cum sint corruptibiles et in motu existentes.

[83735] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 19 Est autem veritas huius quaestionis, quae supra posita est.

[83736] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 20 Quartam dubitationem ponit ibi, totaliter autem et quaerit cuius scientiae sit dubitare de materia mathematicarum scientiarum, idest inquirere de quibus mathematicae considerent. Non enim hoc est scientiae naturalis, propter hoc quod totum negocium naturalis philosophiae est circa ea, quae habent in seipsis principium motus et quietis, quae naturalia dicuntur. Unde de hac dubitatione se non intromittit. Similiter etiam consideratio huius dubitationis non videtur pertinere ad illam scientiam, quae intendit de demonstratione et scientia mathematicorum, quae dicitur mathematica scientia; quia huiusmodi scientia praesupponit huiusmodi materiam, sive huiusmodi subiectum; et circa ipsum aliqua inquirit. Unde relinquitur quod ad hanc philosophiam pertineat considerare, de quo tractant scientiae mathematicae.

[83737] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 21 Deinde cum dicit dubitabit autem inquirit circa qualia principia sit consideratio huius scientiae. Et circa hoc movet tres quaestiones. Primo enim quaerit, utrum haec scientia sit circa principia, quae a quibusdam elementa dicuntur. Quod videtur ex hoc, quod omnes ponunt huiusmodi principia esse inexistentia, idest intrinseca composito. Et ita oportet ad cognitionem compositorum, quod ipsa cognoscantur. Sed ex alia ratione videtur, quod ista scientia sit magis universalium, quia omnis ratio et omnis scientia videtur esse universalium et non extremorum, idest particularium, ad quae divisio communium terminatur: et sic videtur, quod ista scientia maxime sit priorum generum.

[83738] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 22 Et veritas est, quod haec scientia praecipue considerat communia; non tamen quod communia sint principia, sicut Platonici posuerunt. Considerat autem et principia intrinseca rerum, sicut materiam et formam.

[83739] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 23 Secundo ibi, haec autem movet secundam dubitationem. Videtur enim ex una parte, quod unum et ens sint principia et genera, quia haec maxime videntur continere omnia suo ambitu communitatis. Et maxime videntur esse principia, quia sunt prima naturaliter, quia eis interemptis interimuntur alia. Omnia enim sunt ens et unum: unde si auferatur unum et ens, omnia alia auferuntur; sed non convertitur. Et sic videntur esse prima naturaliter, cum prius naturaliter dicatur a quo non convertitur consequentia essendi.

[83740] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 24 Ex alia parte videtur, quod unum et ens non sint genera, et per consequens nec principia, si genera sunt principia. Nulla enim differentia participat actu genus; quia differentia sumitur a forma, genus autem a materia. Sicut rationale a natura intellectiva, animal a natura sensitiva. Forma autem non includitur in essentia materiae actu, sed materia est in potentia ad ipsam. Et similiter differentia non pertinet ad naturam generis, sed genus habet differentiam potestate. Et propter hoc differentia non participat genus; quia cum dico rationale, significo aliquid habens rationem. Nec est de intellectu rationalis quod sit animal. Illud autem participatur, quod est de intellectu participantis. Et propter hoc dicitur, quod differentia non participat genus. Nulla autem posset differentia sumi, de cuius intellectu non esset unum et ens. Unde unum et ens non possunt habere aliquas differentias. Et ita non possunt esse genera, cum omne genus habeat differentias.

[83741] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 25 Est autem veritas, quod unum et ens non sunt genera, sed sunt omnibus communia analogice.

[83742] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 26 Tertiam quaestionem ponit ibi, adhuc autem et est dubitatio, utrum principia sint magis genera quam species. Et primo ostendit quod species magis sint principia quam genera; quia quod est simplicius, est magis principium. Sed species videntur esse simpliciores. Sunt enim indivisibilia, ad quae terminatur divisio generis formalis. Sed genera in plura et differentia specie dividuntur: ergo magis videntur principia esse species quam genera. Sed ex ea parte qua genera constituunt species, et non e converso, videntur genera esse magis principia. Hoc enim est de ratione principii, quod eo remoto alia removentur.

[83743] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 1 n. 27 Est autem veritas quod universalia sunt principia, scilicet in cognoscendo; et sic genera magis sunt principia, quia simpliciora. Et quod dividantur in plura quam species, hoc est, quia continent plura in potentia. Sed species continent plura in actu. Unde sunt magis divisibiles per modum resolutionis compositi in simplicia.


Lectio 2

[83744] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 1 Postquam movit dubitationem de consideratione huius scientiae, hic movet dubitationem de his quae in hac scientia considerantur. Et primo de substantiis. Secundo de principiis, ibi, adhuc autem siquidem est. Circa hoc movet duas dubitationes: quarum prima est, utrum oporteat aliquid poni in rerum natura existere praeter singularia, aut non. Et si dicatur quod non, videtur sequi, quod haec scientia, quae nunc quaeritur, sit singularium, et quaelibet alia. Sed hoc videtur impossibile; quia singularia sunt infinita, et infinitorum non est scientia. Si autem dicatur, quod aliquid existit praeter singularia, oportet quod sint vel genera, vel species; et sic haec scientia esset de generibus vel speciebus. Sed quare hoc sit impossibile, dictum est prius; quia nec genera nec species videntur esse principia, cum tamen haec sit scientia de principiis.

[83745] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 2 Et veritas haec est, quia nihil est in rerum natura praeter singularia existens, sed tantum in consideratione intellectus abstrahentis communia a propriis.

[83746] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 3 Secundam dubitationem ponit ibi, etenim et est utrum sit aliqua substantia separabilis praeter sensibiles substantias, quae sunt hic et nunc. Et haec quaestio necessaria est hic ad quaerendum; quia si nihil est praeter sensibilia, tunc sola sensibilia sunt entia. Et, cum sapientia sit scientia entium, sequitur quod sapientia sit circa sola sensibilia, cum tamen in hac scientia videamur quaerere quamdam aliam naturam separatam. Et sic ad propositum huius scientiae pertinet quaerere, si est aliquid separatum a sensibilibus, vel non. Et quicquid horum detur, sequitur alia quaestio.

[83747] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 4 Et ideo consequenter dicit adhuc autem movet quaestionem quae videtur sequi, si ponatur aliquid separabile a sensibilibus; quae quidem quaestio est, utrum praeter omnes substantias sensibiles sit aliquid separabile, aut praeter quasdam tantum. Si praeter quasdam tantum, difficile est assignare rationem praeter quales substantiarum sensibilium oportet ponere substantiam separatam, et praeter quales non. Non enim videtur esse ratio aliqua, quare praeter homines et equos sensibiles sit homo et equus separatus, et non similiter de aliis animalibus, et etiam de aliis inanimatis. Si autem praeter omnia sensibilia sit aliqua substantia separata, sequitur quod oporteat ponere aliquas substantias separatas, perpetuas, aequales numero substantiis sensibilibus et corruptibilibus; ut scilicet, sicut est homo corruptibilis, ita sit homo incorruptibilis, et equus, et bos, et etiam in rebus naturalibus aliis. Et hoc videtur cadere in irrationabilia.

[83748] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit si autem movet aliam quaestionem, quae videtur sequi, si non sit aliqua substantia separata a sensibilibus. Et est quaestio quid sit primum principium, utrum scilicet materia vel forma: ex his enim duobus componuntur substantiae sensibiles. Videtur enim primo aspectu quod nihil magis possit poni principium quam materia, quae est primum subiectum, et semper manet, sicut primi naturales posuerunt. Sed hoc, ut videtur, non potest esse principium, quia materia non est in actu, sed in potentia. Et ita, cum actus naturaliter sit prior potentia, ut in nono habitum est, videtur quod sit principium species et forma quae est actus.

[83749] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 6 Sed nec forma potest esse principium, ut videtur, quia forma sensibilis videtur esse corruptibilis. Et ita, si forma sensibilis sit primum principium, videtur sequi quod nulla substantia sit perpetua, quae sit separabilis, et secundum se existens. Quod videtur inconveniens: quia a famosis philosophis quaeritur aliquod principium perpetuum et separatum, et aliqua talis substantia: et hoc rationabiliter. Non enim esset ordo perpetuitatis in rebus, nisi esset aliquod principium separabile et perpetuum, quod daret rebus perpetuitatem.

[83750] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 7 Et veritas harum quaestionum est, quod est aliqua substantia separata a sensibilibus; non quidem species rerum sensibilium, ut Platonici posuerunt, sed primi motores, ut infra ostendetur.

[83751] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit adhuc autem movet quaestionem de principiis. Et primo qualia sunt. Secundo quae sunt, ibi, si autem rursus aliquid. Tertio quomodo se habeant adinvicem, ibi, adhuc autem primum principium. Quaerit ergo si sit aliqua substantia separata et principium ut nunc quaerimus, utrum sit aliquod principium omnium, scilicet corruptibilium et incorruptibilium, vel non. Si sit principium aliquod omnium, dubitatio remanet, quare ex eodem principio, quaedam sunt perpetua, quaedam non perpetua. Si autem aliud est principium corruptibilium, et aliud incorruptibilium, adhuc remanet dubitatio, quare, cum principium sit perpetuum, ea quae sunt ex primo non sunt perpetua. Si autem principium sit corruptibile, omne autem corruptibile est generabile, omne autem generabile habet principium, sequitur quod principium corruptibile habeat aliquod principium, et illud, aliud, et sic in infinitum. Quod est impossibile, ut ostensum est supra in secundo.

[83752] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 9 Et veritas est, quod primum principium omnium est incorruptibile. Sed quaedam propter longe distare ab eo sunt corruptibilia, in quibus generatio et corruptio causatur per causam mediam quae est incorruptibilis secundum substantiam, variabilis secundum ubi.

[83753] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit si autem quaerit quae sunt principia. Et primo quaerit de opinione illorum, qui posuerunt principia unum et ens, quia sunt maxime immobilia. Qualitercumque enim varietur aliquid, semper remanet unum et ens.

[83754] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 11 Sed ex eorum opinione consurgit duplex dubitatio. Quarum una est, utrum unum et ens significat hoc aliquid et substantiam. Si enim non, non potuerunt esse separabilia et per se existentia. Sed talia principia quaerimus, quae sint perpetua et separata existentia. Si autem significat hoc aliquid et substantiam, sequitur quod omnia sint substantiae et nihil sit accidens: quia ens praedicatur de omnibus entibus, unum autem praedicatur de quibusdam. Quaedam vero sunt, quae in multitudine consistunt; de quibus vere manifestum est qualiter praedicetur unum. Hoc autem est falsum, quod omnia sint substantiae. Unde videtur quod unum et ens non significent substantiam.

[83755] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 12 Adhuc autem secunda dubitatio quam ponit talis est. Ponentes enim unum principium et substantiam, dicunt, quod ex uno et ex materia generatur numerus tamquam primus effectus. Et hunc, scilicet numerum, dicunt esse substantiam. Sed hoc non videtur esse verum. Quia, si numerus componitur ex uno et materia, oportet quod sit aliquid unum, sicut quod componitur ex anima et materia, oportet quod sit animatum. Sed quomodo dualitas et quilibet aliorum numerorum qui sunt compositi ex multis unitatibus, sunt unum, ut dicunt Platonici? Nec facile est assignare, ut possit dici esse derelictum ab eis, quasi de facili intelligibile.

[83756] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 13 Secundo ibi, si vero prosequitur aliam opinionem de principiis. Quidam enim posuerunt lineas et habita, idest consequenter se habentia ad eas, scilicet superficies, esse principia, quia ponebant corpora componi ex superficiebus et superficies ex lineis. Sed manifestum est, quod huiusmodi non sunt substantiae separabiles et per se existentes, quia sunt quaedam decisiones et divisiones, lineae quidem superficierum, superficies corporum, puncta vero linearum. Et sunt etiam termini eorumdem: puncta, scilicet linearum, et sic de aliis. Punctum enim quod est in extremitate lineae, est terminus lineae. Quod autem significatur actu infra lineam, est decisio lineae. Et similiter est de linea ad superficiem, et de superficie ad corpus. Manifestum est autem, quod termini et decisiones sunt existentia in aliis sicut in subiectis. Unde non possunt esse separabilia. Et sic lineae et superficies non sunt principia.

[83757] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 14 Deinde cum dicit adhuc quomodo inducit aliam rationem; dicens quod non potest opinari quod sit aliqua substantia unitatis et puncti, quia substantia non incipit esse nisi per generationem. Cum autem linea dividitur in actu, ipsa divisio est punctum.

[83758] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 15 Est autem harum quaestionum veritas, quod nec unum nec lineae et superficies sunt principia.

[83759] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 16 Tertio ibi, exhibet autem ponit quaestionem de uno et ente, et de dimensionibus, movet quaestionem de substantiis. Et primo quaerit utrum substantiae sint principia. Et videtur quod non: quia omnis scientia est universalium, et quaelibet scientia est talis universalis, idest alicuius subiecti universalis determinati. Sed substantia non est de numero universalium, sed magis est hoc aliquid separabile, idest per se existens. Et ita videtur quod de substantiis non sit scientia. Sed scientia est circa principia: ergo substantia non est principium.

[83760] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 17 Et veritas est quod, licet universalia non per se existant, tamen naturas eorum quae per se subsistunt est considerare universaliter. Et secundum hoc accipiuntur genera et species in praedicamento substantiae, quae dicuntur secundae substantiae, de quibus est scientia. Quaedam etiam per se existentes sunt principia, quae, quia immateriales, pertinent ad intelligibilem cognitionem, licet excedant intellectus nostri comprehensionem.

[83761] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 18 Adhuc utrum secundo quaerit, utrum sit aliquod principium praeter synolon, idest praeter simul totum quod est compositum, aut non. Et exponit synolon quod est materia, et quod cum materia componitur. Si enim non sit aliquid praeter compositum ex materia et forma, quae autem sunt in materia dicuntur corruptibilia, sequitur quod nihil sit perpetuum. Et si est aliquid praeter compositum, hoc erit species et forma; et remanebit dubitatio in quibus forma separatur, et in quibus non. Manifestum est enim quod in quibusdam forma non separatur. Forma enim domus non separatur a materia. Unde et Platonici non posuerunt ideas rerum artificialium, quia formae rerum artificialium sunt actus, quae non possunt per se existere.

[83762] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 19 Et veritas est quod est aliquid praeter materiam, non tamen forma rerum sensibilium.

[83763] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 20 Deinde cum dicit adhuc utrum quaerit qualiter principia se habeant adinvicem; utrum scilicet omnium principia sint eadem numero, aut specie tantum. Si enim sint eadem numero, sequitur quod omnia sint eadem numero. Si autem non sunt eadem numero, oportebit quaerere causam diversitatis.

[83764] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 2 n. 21 Et veritas est quod, loquendo de principiis extrinsecis, unum numero sunt; cum id quod est primum principium omnium, sit agens et finis. Principia vero intrinseca, scilicet materia et forma, non sunt unum numero omnium, sed secundum analogiam, ut infra ostendetur.


Lectio 3

[83765] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 1 Postquam movit quaestiones, hic incipit colligere ea quae pertinent ad considerationem huius scientiae; et dividitur in duas partes. In prima ostendit de quibus haec scientia considerat. In secunda comparat hanc scientiam ad alias, ibi, omnis autem scientia. Prima dividitur in duas partes. In prima ostendit quod ad hanc scientiam pertinet considerare de omnibus entibus. In secunda, quod ad hanc pertinet considerare de principiis demonstrativis, ibi, quoniam autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod omnium est reductio aliqualiter ad unum. Secundo ostendit quod de omnibus reductis ad unum est consideratio huius scientiae, ibi, quemadmodum autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necessarium est ad praesentem considerationem inquirere, utrum omnia reducantur aliqualiter ad unum; dicens, quod quia scientia philosophiae est de ente inquantum est ens, ita quod considerat de ente secundum universalem rationem entis, et non secundum rationem entis alicuius particularis; cum ens multipliciter et non uno modo dicatur, si ista multiplicitas esset pura aequivocatio, quae non diceretur secundum aliquid commune, non caderent omnia entia sub una scientia, quia non reducerentur aliquo modo ad unum genus. Oportet autem unam scientiam esse unius generis. Sed si ista multiplicitas habeat aliquod commune, omnia entia possunt esse sub una scientia. Unde ad quaestionem qua quaerebatur, utrum ista scientia sit una, cum sit de pluribus et diversis, necessarium est considerare, utrum omnia entia reducantur ad aliquid unum, vel non.

[83766] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 2 Videtur itaque ostendit quod omnia reducuntur ad aliquid unum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat quoddam quod poterat esse dubium, ibi, quoniam autem fiunt. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quod omnium reductio est ad unum. In secunda ostendit ad quod omnia reducantur, ibi, differt autem nihil. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod omnia entia reducuntur ad aliquod unum commune ens. Secundo, quod omnes contrarietates reducuntur ad unam contrarietatem, ibi, quoniam autem contraria omnia et cetera. Dicit ergo primo, quod ens videtur dici modo praedicto, scilicet quod dicatur multipliciter secundum aliquid commune. Quod manifestat per duo exempla, scilicet medicativum et salubre.

[83767] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 3 Utrumque enim eorum dicitur secundum diversos modos, tamen per reductionem ad aliquod unum. Medicativum enim aliquid dicitur multipliciter, secundum quod hoc refertur sic ad medicamentum, et id aliter. Et similiter salubre dicitur multipliciter secundum quod hoc refertur sic ad sanitatem, et id aliter. Utrobique tamen idem est ad quod fit reductio licet diversis modis. Sicut sermo dicitur medicans, eo quod est a scientia medicativa. Cultellus autem dicitur medicativus, eo quod est utilis eidem scientiae sicut instrumentum. Et similiter hoc dicitur salubre, quia est significativum sanitatis, sicut urina. Hoc autem, quia est factivum sanitatis, sicut potio medicinalis. Et similiter est in aliis quae hoc eodem modo dicuntur.

[83768] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 4 Manifestum est enim quod quae sic dicuntur, media sunt inter univoca et aequivoca. In univocis enim nomen unum praedicatur de diversis secundum rationem totaliter eamdem; sicut animal de equo et de bove dictum, significat substantiam animatam sensibilem. In aequivocis vero idem nomen praedicatur de diversis secundum rationem totaliter diversam. Sicut patet de hoc nomine, canis, prout dicitur de stella, et quadam specie animalis. In his vero quae praedicto modo dicuntur, idem nomen de diversis praedicatur secundum rationem partim eamdem, partim diversam. Diversam quidem quantum ad diversos modos relationis. Eamdem vero quantum ad id ad quod fit relatio. Esse enim significativum, et esse effectivum, diversum est. Sed sanitas una est. Et propter hoc huiusmodi dicuntur analoga, quia proportionantur ad unum. Et similiter est de multiplicitate entis. Nam ens simpliciter, dicitur id quod in se habet esse, scilicet substantia. Alia vero dicuntur entia, quia sunt huius quod per se est, vel passio, vel habitus, vel aliquid huiusmodi. Non enim qualitas dicitur ens, quia ipsa habeat esse, sed per eam substantia dicitur esse disposita. Et similiter est de aliis accidentibus. Et propter hoc dicit quod sunt entis. Et sic patet quod multiplicitas entis habet aliquid commune, ad quod fit reductio.

[83769] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quod reductio omnium contrarietatum fit ad unam primam. Quia enim omnium entium fit reductio ad aliquid unum commune, contrarietates autem entium, quae sunt oppositae differentiae, per se consequuntur entia, necesse est quod contrarietates reducantur ad aliquam primam contrarietatem quaecumque sit illa; sive pluralitas et unum, sive similitudo et dissimilitudo, sive quaecumque aliae sint primae differentiae entis. Et huiusmodi contrarietates debent considerari in scientia quae determinat de entibus.

[83770] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit differt autem ostendit quid sit illud commune ad quod fit reductio omnium entium; et dicit quod nihil differt utrum fiat reductio ad ens vel unum. Si enim dicatur quod ens et unum non sunt idem, sed differunt ratione secundum quod unum addit indivisibilitatem supra ens; tamen manifestum est quod adinvicem convertuntur; quia omne unum est aliqualiter ens, et omne ens est aliqualiter unum. Et sicut substantia est proprie et per se ens, ita proprie et per se unum. Quomodo autem unum ad ens se habeat, supra dictum est in quarto et decimo.

[83771] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit quoniam autem removet quamdam dubitationem; dicens, quod omnia contraria pertinent ad considerationem unius scientiae. Et huius ratio potissima videtur esse, quia in omnibus contrariis unum dicitur secundum privationem, quod cognoscitur ex suo opposito. Remanet dubitatio quomodo contraria dicuntur secundum privationem inter quae est medium, cum in oppositis privative non sit medium.

[83772] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 8 Et ad hoc respondendum est quod in talibus contrariis, alterum contrariorum non ponitur privatio quasi tollens totam rationem alterius oppositi; sed quia est privatio ultimae speciei; inquantum scilicet tollit completam rationem totius speciei. Sicut si aliquis dicitur iustus, eo quod est obediens legibus secundum habitum aliquem, non semper dicetur iniustus eo quod sit privatus tota ratione iustitiae, quod in nullo obediat legibus; sed quia persuasus est, ut in aliis deficiat ab obedientia legis. Et sic inest ei privatio iustitiae, inquantum deficit a perfecta ratione iustitiae. Et propter hoc potest habere medium; quia non omnis qui caret iustitia, totaliter iustitia privatur, sed aliqua parte. Et hoc est medium quod diversificatur secundum magis et minus. Et similiter est in aliis contrariis. Sed privatio visus dicitur in hoc, quod totaliter aliquis caret visu. Et ideo inter caecitatem et visionem non est medium.

[83773] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit quemadmodum autem ostendit quod de omnibus entibus reductis ad unum, sit consideratio huius scientiae. Et circa hoc tria facit. Primo exemplo geometriae ostendit, quod ad unam scientiam pertinet considerare omnia quae reducuntur ad ens; dicens quod sicut mathematica habet considerationem circa ea quae sunt ex ablatione, idest circa abstracta, quae quidem abstractio fit non ex hoc quod ponat ea de quibus considerat in rerum natura esse separata a sensibilibus, sed quia considerat ea absque consideratione sensibilium. Speculatur enim mathematica auferens a sua consideratione omnia sensibilia, sicut levitatem, gravitatem, duritiem, mollitiem, caliditatem et frigiditatem, et omnes alias sensibiles contrarietates, et derelinquit in sua consideratione solummodo quantum et continuum, sive sit continuum ad unam tantum dimensionem, ut linea, sive ad duas, ut superficies, sive ad tres, ut corpus; et considerat primo passiones horum inquantum sunt continua, et non secundum aliquid aliud. Non enim considerat passiones superficiei secundum quod est superficies lignea vel lapidea. Et similiter rationes eorum adinvicem. Considerando figuras etiam considerat accidentia quae existunt in figuris, et considerat mensurationes et incommensurationes quantitatum, ut patet in decimo Euclidis, et rationes, idest proportiones earum, ut patet in quinto. Sed tamen de omnibus his est una scientia quae est geometria.

[83774] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 10 Et sicut est de mathematico, ita est de philosopho qui considerat ens, et praetermittit considerare omnia particularia entia, et considerat ea tantum quae pertinent ad ens commune; quae licet sint multa, tamen, de omnibus est una scientia, inquantum scilicet reducuntur omnia in unum, ut dictum est.

[83775] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 11 Secundo ibi, huic enim ostendit cuius scientiae sit praedicta considerare: dicens, quod considerare accidentia entis inquantum est ens, non est alterius scientiae, quam huius philosophiae. Si enim esset alterius, maxime videretur esse naturalis scientiae et dialecticae, quae videntur maxime inter scientias esse communes. Naturalis quidem secundum opinionem antiquorum, qui non ponebant alias substantias, nisi sensibiles: sic enim sequeretur, quod ad naturalem pertineret considerare de omnibus substantiis, et per consequens de omnibus entibus, quae reducuntur ad substantiam. Dialectica autem videtur esse communis, et similiter sophistica, quia considerant quaedam accidentia entibus, scilicet intentiones, et rationes generis et speciei, et alia huiusmodi. Unde relinquitur quod philosophus consideret praedicta inquantum sunt accidentia entis.

[83776] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 3 n. 12 Tertio ibi, quoniam autem ex dictis infert conclusionem principaliter intentam; dicens quod quia ens dicitur multipliciter secundum aliquid unum, et omnia contraria reducuntur ad primam contrarietatem entis, et talia sic reducta in unum possunt cadere sub una scientia, ut dictum est; per hoc solvitur dubitatio prius mota, utrum scilicet multorum differentium genere sit una scientia.


Lectio 4

[83777] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 4 n. 1 Postquam philosophus ostendit quomodo consideratio huius scientiae est circa entia, et ea quae consequuntur ens inquantum huiusmodi; hic ostendit quomodo consideratio huius scientiae est de primis principiis demonstrationis. Et dividitur in duas partes. In prima ostendit quod ad hanc scientiam pertinet considerare de his. In secunda determinat de quodam principio demonstrationis quod est inter alia primum, ibi, est autem quoddam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum ex consideratione scientiae mathematicae. Secundo ex consideratione scientiae naturalis, ibi, eodem autem. Utitur autem in prima parte tali ratione. Quaecumque communia a scientiis particularibus accipiuntur particulariter, et non secundum quod sunt in sua communitate, pertinent ad considerationem huius scientiae. Sed prima principia demonstrationis accipiuntur a mathematica et ab aliis particularibus scientiis particulariter tantum: ergo eorum consideratio secundum quod sunt communia, pertinet ad hanc scientiam, quae considerat de ente inquantum est ens.

[83778] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 4 n. 2 Dicit ergo quod mathematicus utitur principiis communibus proprie, idest secundum quod appropriantur suae materiae. Oportet autem quod ad primam philosophiam pertineat considerare principia huiusmodi secundum suam communitatem. Sic enim accepta sunt principia suiipsorum secundum quod sunt alicui materiae particulari appropriata. Et hoc quod dixerat manifestat per exemplum.

[83779] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 4 n. 3 Nam hoc principium: si ab aequalibus aequalia demas, quae relinquuntur aequalia sunt, est commune in omnibus quantis, in quibus inveniuntur aequale et inaequale. Sed mathematica assumunt huiusmodi principia ad propriam considerationem circa aliquam partem quanti, quae est materia sibi conveniens. Non est enim aliqua mathematica scientia, quae consideret ea quae sunt quantitatis communia, inquantum est quantitas. Hoc enim est primae philosophiae. Sed considerant mathematicae scientiae ea quae sunt huius vel illius quantitatis, sicut arithmetica ea quae sunt numeri, et geometria ea quae sunt magnitudinis. Unde arithmeticus accipit praedictum principium, secundum quod pertinet ad numeros tantum; geometra autem secundum quod pertinet ad lineas vel ad angulos. Non autem considerat geometra hoc principium circa entia inquantum sunt entia; sed circa ens inquantum est continuum, vel secundum unam dimensionem ut linea, vel secundum duas ut superficies, vel secundum tres ut corpus. Sed philosophia prima non intendit de partibus entis inquantum aliquid accidit unicuique eorum; sed cum speculatur unumquodque communium talium, speculatur circa ens inquantum est ens.

[83780] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit eodem autem ostendit idem ex consideratione naturalis scientiae; dicens, quod eodem modo se habet naturalis scientia quantum ad hoc sicut et mathematica; quia naturalis scientia speculatur accidentia entium, et principia, non inquantum sunt entia, sed inquantum sunt mota. Sed prima scientia est de his secundum quod sunt entia, et non secundum aliquid aliud. Et ideo naturalem scientiam et mathematicam oportet partes esse primae philosophiae, sicut particularis scientia pars dicitur esse universalis.

[83781] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 4 n. 5 Quod autem huiusmodi principia communia pertineant ad considerationem primae philosophiae, huius ratio est quia cum omnes primae propositiones per se sint, quorum praedicata sunt de ratione subiectorum; ad hoc quod sint per se notae quantum ad omnes, oportet quod subiecta et praedicata sint nota omnibus. Huiusmodi autem sunt communia, quae in omnium conceptione cadunt; ut ens et non ens, et totum et pars, aequale et inaequale, idem et diversum, et similia quae sunt de consideratione philosophi primi. Unde oportet, quod propositiones communes, quae ex huiusmodi terminis constituuntur, sint principaliter de consideratione philosophi primi.


Lectio 5

[83782] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 1 Postquam ostendit philosophus quod principia communia demonstrationis sunt principaliter de consideratione huius philosophiae, hic determinat de primo principio inter ea. Necesse est enim quod sicut omnia entia reducuntur ad aliquod primum, ita oportet quod principia demonstrationis reducantur ad aliquod principium, quod principalius cadit in consideratione huius philosophiae. Hoc autem est, quod non contingit idem simul esse et non esse. Quod quidem ea ratione primum est, quia termini eius sunt ens et non ens, qui primo in consideratione intellectus cadunt.

[83783] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 2 Dividitur autem haec pars in duas. In prima determinat veritatem circa illud principium. In secunda excludit errorem, ibi, ad dicentem autem. Circa primum duo facit de isto principio. Primo dicit quod est quoddam principium demonstrativum in entibus circa quod non contingit mentiri, scilicet secundum interiorem rationem. Sed necessarium est semper facere contrarium, scilicet dicere verum circa ipsum. Et hoc principium est, quod non contingit idem esse et non esse secundum unum et idem tempus, et aliis conditionibus servatis quae consueverunt in contradictione apponi, scilicet secundum idem, simpliciter, et alia huiusmodi. Impossibile enim est quod aliquis opinetur hoc principium esse falsum: opinaretur enim contradictoria esse simul vera, et sic idem haberet simul contrarias opiniones: nam contrariae opiniones sunt quae sunt de contrariis. Sicut opinio, qua quis opinatur Socratem sedere, est contraria opinioni, qua quis opinatur eum non sedere.

[83784] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 3 Et de talibus secundo dicit, quod de praedicto principio et similibus non potest esse simpliciter demonstratio, sed potest esse demonstratio ad hominem. Quod autem non possit simpliciter demonstrari, probat ex hoc, quod non contingit facere syllogismum ad hoc principium demonstrandum ex aliquo principio magis noto; quod oporteret si contingeret illud principium simpliciter demonstrare. Sed ad hominem contingit hoc principium demonstrare, qui concedit aliquid aliud, licet minus notum, et hoc negat.

[83785] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 4 Deinde cum dicit ad dicentem excludit opinionem negantium illud principium; et dividitur in partes duas. Primo disputat contra negantes hoc principium. Secundo ostendit quomodo ad hanc opinionem possit responderi, ibi, solvetur autem. Circa primum, duo facit. Primo disputat contra negantes hoc principium simpliciter. Secundo descendit ad speciales opiniones, ibi, cito autem. Circa primum duo facit. Primo ponit modum disputandi contra hunc errorem; dicens, quod ille, qui contra ponentem contradictorias propositiones esse veras, vult ostendere quod sit falsum, debet sumere aliquid tale quod idem sit huic principio,- scilicet non contingere idem esse et non esse, secundum idem tempus,- sed non videatur idem. Si enim videretur idem, non concederetur ab adversario. Si autem non esset idem, non posset concludere propositum, quia huiusmodi principium non potest ex notioribus ostendi. Et ideo hoc solum modo potest sumi demonstratio contra dicentem, quod contradictoria verificantur de eodem; ut scilicet illud quod sumitur sit idem conclusioni, sed non videatur idem.

[83786] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 5 Futuros itaque secundo procedit ad disputandum contra praedictum errorem. Et circa hoc facit tres rationes. Quarum prima est, quod si duo homines debeant adinvicem communicare rationem, ut scilicet unus alteri rationem suam communicet disputando, oportet unum ipsorum intelligere aliquid, quod ab alio dicitur: quia si hoc non esset, non communicarent adinvicem in sermone secundum rationem. Et ita frustra acciperetur disputatio contra eum, qui hoc negaret.

[83787] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 6 Si autem unus ex eis intelligeret quod alius dicit, oportet quod unumquodque nominum quae proferuntur, sit notum in sua significatione; et per consequens, quod significet aliquid, et non multa, sed solum unum. Et si significet multa, quod manifestetur ad quod illorum multorum significandum utatur nomine; alias nesciret unus, quid alius vellet dicere.

[83788] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 7 Hoc igitur supposito, quod nomen significet unum, manifestum est, quod ille, qui dicit esse hoc, et non est hoc, puta quod Socrates est homo, et non homo, illud unum quod attribuit Socrati, quod scilicet est homo, negat cum adiungit quod non est homo: et sic negat iam quod primo significavit. Unde relinquitur quod nomen non significet id quod significat, quod est impossibile. Sequitur ergo quod si nomen aliquid determinate significat, quod impossibile est contradictionem verificari de eodem.

[83789] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 8 Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si nomen significet aliquid, et hoc quod significatur per nomen verificatur de eodem de quo primo praedicatur nomen, necesse est hoc inesse ei, de quo praedicatur nomen, dum propositio vera fuit. Manifestum est enim quod haec conditionalis est vera - si Socrates est homo, Socrates est homo. Omnis autem conditionalis vera est necessaria. Unde necesse est, quod si consequens sit verum quod antecedens sit verum; quoniam concluditur quod necesse est quamlibet propositionem esse veram dum vera est. Sed quod est aliquando non contingit tunc non esse, quia necesse esse et non contingens non esse aequipollent. Ergo dum haec est vera - Socrates est homo - non contingit hanc esse veram - Socrates non est homo. Et sic patet quod non contingit oppositas affirmationes et negationes simul verificari de eodem.

[83790] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 9 Tertiam rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si affirmatio non est vera magis quam negatio ei opposita, ille qui dicit Socratem esse hominem, non magis verum dicit quam ille qui dicit Socratem non esse hominem. Sed manifestum est, quod ille qui dicit hominem non esse equum, aut magis verum dicit, aut non minus, quam ille, qui dicit hominem non esse hominem. Ita ergo per locum a simili vel a minori, verum dicet, qui hominem dicet non esse equum. Sed, si opposita contradictorie sunt simul vera: si haec est vera - homo non est equus,- et haec erit vera - homo est equus. Et ita sequitur, quod homo sit equus et quodcumque aliud animalium.

[83791] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 10 Sed, quia posset aliquis calumniari praedictas rationes, ex hoc quod ea quae assumuntur in eis sunt minus nota quam conclusio quae intenditur; ideo respondet dicens quod nulla praedictarum rationum est demonstrativa simpliciter, sed tamen potest esse demonstratio ad hominem qui ponit hanc rationem, quem oportebit concedere ea quae assumuntur, licet sint minus nota simpliciter quam id quod negat.

[83792] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 11 Deinde cum dicit cito autem excludit praedictum errorem descendendo ad speciales opinantes. Et primo ad Heraclitum. Secundo ad Protagoram, ibi, simile autem. Ponebat autem Heraclitus duo, scilicet quod affirmatio et negatio sit simul vera. Ex quo sequebatur quod omnis propositio tam affirmativa quam negativa sit vera. Item ponebat quod inter affirmationem et negationem sit aliquod medium. Et sic sequebatur quod contingeret neque affirmationem neque negationem esse veram. Et per consequens omnem propositionem esse falsam.

[83793] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 12 Primo ergo inducit rationem contra primum. Secundo contra secundum, ibi, adhuc autem. Dicit ergo, quod de facili aliquis hoc modo disputando ad hominem coget ipsum Heraclitum, qui fuit auctor huius propositionis, confiteri quod oppositae propositiones non verificantur de eodem. Videtur enim hanc opinionem accepisse quod verificentur de eodem, ex hoc quod non intellexit seipsum quid diceret. Hoc autem modo cogeretur negare quod dicit: quia si illud quod dictum est ab eo, verum est, scilicet quod contingat idem secundum unum et idem tempus esse et non esse, sequitur quod hoc ipsum non erit verum. Sicuti enim si divisim accipiantur affirmatio et negatio, non magis vera est affirmatio quam negatio, ita et si accipiantur affirmatio et negatio simul tamquam ex eis una affirmatio fiat, non erit minus negatio vera huius totius compositi ex affirmatione et negatione, quam ipsa tota affirmatio opposita. Manifestum est enim quod contingit aliquam propositionem copulativam esse veram, sicut aliquam simplicem propositionem, et contingit accipere eius negationem. Sive autem illa copulativa componatur ex duabus affirmativis, sicut cum dicitur - Socrates sedet et disputat,- sive ex duabus negativis, sicut cum dicitur - verum esse Socratem non esse lapidem neque asinum,- sive ex affirmatione et negatione, ut cum dicitur,- verum est Socratem sedere et non disputare,- semper tamen copulativa verificata sumitur in virtute unius affirmativae. Et ille qui dicit eam esse falsam, assumit negationem quasi totius copulativae. Qui ergo dicit simul esse verum, hominem esse et non esse, assumit hoc ut quamdam affirmationem; et hoc non esse verum est eius negatio. Si ergo affirmatio et negatio est simul vera, sequitur quod haec etiam negatio sit vera, qua dicitur non esse verum, scilicet quod affirmatio et negatio sint simul vera. Oportet enim, si aliqua negatio est simul vera cum affirmatione sibi opposita, quod omnis negatio sit simul vera cum affirmatione sibi opposita. Eadem enim est ratio in omnibus.

[83794] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 13 Deinde cum dicit adhuc autem inducit rationem contra hoc, quod ponebatur quod nulla affirmatio sit vera. Si enim nihil contingat verum affirmare, qui autem dicit nullam affirmationem veram esse, aliquid affirmat, hoc scilicet quod verum sit nullam affirmationem esse veram; ergo hoc ipsum falsum erit. Et si aliquid affirmative dictum verum sit, removebitur opinio talium qui contra omnia instant. Et qui ista positione utuntur, auferunt totaliter disputationem; quia si nihil est verum, non potest aliquid concedi ex quo disputatio possit procedere. Et si affirmatio et negatio sint simul vera, non erit significare aliquid per sermonem, ut supra dictum est. Et sic cessabit disputatio.

[83795] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 5 n. 14 Deinde cum dicit simile autem descendit ad opinionem Protagorae: et dicit quod id quod dictum est a Protagora, simile est dictis ab Heraclito, et ab aliis qui ponunt affirmationem et negationem simul esse veram. Dicit enim Protagoras quod homo est mensura omnium rerum, scilicet secundum sensum et intellectum, ut in nono dictum est: quasi esse rei sequatur apprehensionem intellectus et sensus. Et sic qui dicit hominem esse mensuram omnium, nihil aliud dicit quam hoc esse verum quod videtur unicuique. Quo posito sequitur quod idem sit et non sit, et quod idem simul sit bonum et malum. Et simile est in aliis oppositis, eo quod multoties videtur hominibus aliquibus aliquid esse bonum, et aliis videtur contrarium, et ipsum videri est mensura rerum secundum opinionem Protagorae; ut scilicet intantum sit verum rem esse, inquantum videtur.


Lectio 6

[83796] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 1 Postquam philosophus disputavit contra ponentes contradictoria simul verificari de eodem, hic ostendit quomodo haec ratio possit ab eorum mentibus removeri. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit propositum. In secunda inducit quaedam corollaria ex dictis, ibi, quare manifestum. Prima pars dividitur in partes duas. In prima ostendit quomodo praedicta ratio in aliquibus solvi possit. In secunda ostendit in quibus possit solvi, et in quibus non, ibi, ad habentes quidem igitur. Circa primum, tria facit. Primo proponit modum quo praedicta ratio in aliquibus solvi possit; dicens quod dubitatio praedicta ex qua aliqui moventur ad ponendum contradictoria simul verificari de eodem, poterit solvi, si quis consideret unde principium sumpsit haec positio.

[83797] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 2 Secundo ibi, videtur enim assignat duplex principium praedictae positionis: dicens quod quibusdam videtur quod principium dictae opinionis sit ex opinione naturalium philosophorum, qui posuerunt aliquid non fieri ex non ente. Aliis autem videtur quod principium sumpserit ex hoc quod non omnes eadem iudicant de eisdem. Sed quibusdam videtur hoc esse delectabile, et aliis contrarium. Ex hoc enim sequitur quod opposita sint simul vera, si quis credat quod omne quod videtur alicui sit verum.

[83798] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 3 Tertio ibi, nihil enim manifestat quomodo ex praemissis duobus principiis dicta opinio sequatur, et quomodo solvatur. Et primo quomodo sequatur ex opinione naturalium physicorum. Secundo quomodo sequatur dicta opinio ex eo quod creditur, quodcumque videtur esse verum, ibi, sed et similiter. Dicit ergo primo, quod fere omnium eorum, qui de natura tractaverunt, commune dogma est, quod nihil fit ex non ente; sed omne quod fit, fit ex ente. Manifestum est etiam, quod aliquid fit non album ex eo quod est perfecte album: non autem fit album ex non albo. Ulterius etiam manifestum est, quod non album, fit ex eo, quod non est non album. Quod exinde patet, quod id quod non est non album fit non album, sicut quod non est nigrum fit nigrum. Sic igitur illud, ex quo fit non album, est album, et non est non album. Quod non potest intelligi tamquam penitus sit non ens non album; quia sic videretur sequi quod aliquid fieret simpliciter ex non ente. Sicut, si diceremus quod ignis fit ex non igne, quomodo intelligebant, quod illud, quo fit ignis, sit penitus non ignis. Sic enim videbatur eis, quod sequeretur, quod fieret aliquid ex non ente. Et propter hoc ponebant quod in eo ex quo fit ignis, erat ignis latens; ut patet ex opinione Anaxagorae, quae ponitur in primo physicorum. Similiter credebant, quod si aliquid fit non album ex eo quod non est non album, quod nihilominus non album praeexisteret in eo ex quo fit non album, ut dictum est. Sequebatur etiam secundum eos, quod illud ex quo fit non album, esset album et non album simul: nisi ponatur quod aliquid fiat ex non ente.

[83799] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 4 Sed hanc dubitationem, ut ait philosophus, non difficile est solvere. Expositum enim est in primo physicorum, quomodo aliquid fiat ex ente, et quomodo ex non ente. Dictum est enim quod aliquid fit ex non ente in actu, et ente in actu per accidens. Sed ex materia quae in potentia est, fit aliquid per se. Accidit enim factioni quod materia ex qua fit aliquid, fuerit subiecta formae et privationi. Et sic non oportet, quod id ex quo aliquid fit, simul sit ens et non ens in actu; sed quod de se sit potentia ad ens et non ens, idest ad formam et privationem.

[83800] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit sed et similiter removet praedictam opinionem secundum quod causatur ex alio principio, quod est, opinari omne, quod videtur, esse verum. Et primo, removet hoc principium. Et secundo causam eius, ibi, totaliter autem. Dicit ergo primo, quod sicut stultum est propter praedicta opinari quod contradictoria simul verificantur de eodem, similiter etiam est stultum attendere, idest assentire praedictis utrisque opinionibus philosophorum dubitantium contra seipsos. Manifestum est enim quod necesse est alterum eorum mentiri.

[83801] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 6 Et hoc palam est ex his, quae apparent secundum sensum. Nunquam enim idem videtur his quidem dulce, aliis amarum, nisi in alteris eorum sit aliqua corruptio, aut privatio secundum organum sensus, et secundum virtutem, quae iudicat de saporibus. Huiusmodi autem corruptione in alteris eorum existente, existimandum est alteros eorum esse mensuram, idest accipiendum est eorum iudicium quasi regulam et mensuram veritatis, illorum scilicet in quibus non est corruptio: non autem hoc putandum est de alteris, in quibus est corruptio.

[83802] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 7 Et sicut hoc manifestum est in cognitione sensus, similiter dicendum est in bono et malo, in pulchro et turpi, et huiusmodi omnibus quae per intellectum cognoscuntur. Si enim quibusdam videatur secundum intellectum hoc esse bonum, aliis autem malum, standum est eorum iudicio in quibus non est aliqua corruptio secundum intellectum, nec ex prava consuetudine, neque ex prava affectione, neque ex aliqua huiusmodi causa. Nam si quis dicat quod nihil minus dignum est credere his quam illis, nihil hoc differt quam si diceret, quod ea quae apparent hominibus ponentibus sub visu digitum, idest moventibus oculum digito, et ex hoc facientibus quod id quod est unum videantur duo, quod propter hoc oporteat esse duo, quia apparent tot; et iterum oporteat esse unum, quia quando aliquis non movet oculum, apparet unum id quod est unum. Manifestum est enim, quod iudicandum est de unitate rerum, secundum id quod visus iudicat, nulla extranea passione existente in eo; non autem secundum quod iudicat ex praedicta passione. Sic autem iudicat unum esse duo, quia species unius visibilis duobus modis redditur organo visus quando movetur, et secundum utriusque dispositionem pervenit ad organum sensus communis, quasi essent duo visa.

[83803] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 8 Deinde cum dicit totaliter autem excludit causam, propter quam ponebant omne quod videtur esse verum. Hoc enim ponebant aliqui, quia existimabant res omnes esse in continuo fluxu, et quod nulla natura esset in rebus fixa et determinata. Et sic sequebatur, quod rem esse talem non erat nisi videri.

[83804] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 9 Contra hoc ergo ponit quinque rationes. Quarum prima talis est, quod totaliter inconveniens est sumere iudicium de tota veritate ex hoc, quod ista sensibilia quae sunt prope, scilicet vicina nobis, permutantur et nunquam permanent. Oportet autem magis venari verum ex his, quae semper se habent eodem modo, et non patiuntur aliquam permutationem quantum ad substantiam suam, licet appareat in eis motus secundum locum. Talia enim sunt quae continent mundum, scilicet corpora caelestia; ad quae comparata haec corpora corruptibilia, quasi nullius sunt quantitatis, ut mathematici probant. Corpora autem caelestia sunt semper eadem, et non videntur quandoque talia, et alia vice alia; sed nulla permutatione participant, quae scilicet sit in eorum substantia.

[83805] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 10 Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si motus est in istis inferioribus, oportet quod id quod movetur sit aliquid; et etiam oportet, quod id quod movetur, moveatur ex aliquo, et etiam ad aliquid. Unde oportet id, quod movetur, adhuc esse in eo ex quo movetur, et nondum esse in eo ad quod movetur, sed moveri ad ipsum et continue fieri in ipso. Et sic aliqua affirmatio determinate est vera, et aliqua negatio; et non oportebit quod contradictio verificetur de eodem, quia secundum hoc nihil moveretur. Si enim idem foret esse in termino ad quem, et non esse, nulla ratio esset quare moveretur ad terminum ad quem aliquid quod nondum est in illo, quia iam esset ibi.

[83806] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 11 Tertiam rationem ponit ibi, et si secundum ad cuius evidentiam sciendum est, quod Heraclitus videns aliquid augeri longo tempore, puta per unum annum secundum aliquam determinatam quantitatem, et modicam, existimavit quod qualibet parte illius temporis aliquod augmentum fieret, sed insensibile propter parvitatem quantitatis, quae augetur. Et ex hoc inductus fuit ad credendum, quod omnes res, etiam quae videntur quiescentes, etiam insensibiliter moverentur continue, sed post longum tempus sensibiliter eorum motus appareret. Est autem hoc falsum quod de augmento opinabatur. Non enim continue fit augmentum, ita quod in qualibet temporis parte aliquid crescat; sed disponitur ad augmentum corpus per aliquod tempus, et tunc crescit, ut Aristoteles expressius manifestat in octavo physicorum.

[83807] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 12 Dicit ergo, quod si corpora praesentia hic apud nos continue fluunt et moventur secundum quantitatem, et si hoc aliquis vellet concedere, licet non verum sit, non est ratio quare non possit aliquid moveri secundum quantitatem. Videtur enim quod non parum haec opinio, quae ponit contradictiones simul esse eiusdem, procedat ex eo quod existimat quod quantum non remanet in corporibus; et sic opinantur quod id sit et non sit simul quadricubitum. Sed substantia rei determinatur secundum quale, idest secundum aliquam formam. Quale autem est determinatae naturae in rebus, etsi quantum sit indeterminatum propter motum, ut dictum est.

[83808] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 13 Quartam rationem ponit ibi, adhuc propter quae talis est. Si in rebus nihil est fixum, neque quantum ad esse, neque quantum ad non esse, propter quid deferunt hunc cibum, quem medicus iubet, et non alium? Secundum enim dictam opinionem, quid magis est panis, vel non panis? Quasi diceret: non magis praedicatur de eo affirmatio quam negatio. Et sic nihil differt quod comedat vel non comedat. Sed nos videmus quod ipsi offerunt hunc cibum, quem medicus iubet, quasi habentes verum iudicium de ipso cibo, et quasi hic cibus vere sit ille cibus, de quo medicus iubet. Hoc autem non oporteret, si nulla natura sic per certitudinem maneret in sensibilibus, sed omnia semper moverentur et fluerent.

[83809] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 14 Quintam rationem ponit ibi, adhuc si quae talis est. Cum secundum opinionem praedictam ponatur, quod propter continuam mutationem quae est in rebus, non sit aliqua veritas in rebus fixa; si sit verum esse quod est videri, necesse est dicere quod nos homines qui de rebus aliis iudicamus, aut sumus in motu, aut non.

[83810] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 15 Si enim semper alteramur, et nunquam permanemus eodem modo nos habentes, non est mirabile si res non eodem modo videntur se habere nobis, sicut accidit infirmis. Quia enim transmutati sunt, et non in eadem dispositione se habent sicut quando sani erant, non videntur eis sensibilia quae percipiunt per sensum qualia videbantur eis ante infirmitatem. Nam eis, qui habent gustum infectum, etiam quae sunt dulcia videntur amara vel insipida. Et simile est in aliis sensibilibus. Non tamen propter haec sensibilia sunt permutata; sed faciunt alias impressiones infirmis, propter hoc quod sensus eorum alio modo se habent. Si ergo nos homines in continua transmutatione existentes, de rebus aliis diversimode iudicamus, non est hoc imputandum rebus, sed nobis ipsis.

[83811] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 16 Si autem nos non permutamur, sed semper permanemus eodem modo nos habentes: ergo in rebus erit aliquid permanens, et per consequens aliqua veritas determinata, de qua possumus praecise diiudicare. Non enim solum iudicamus de rebus aliis, sed etiam de natura humana.

[83812] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 17 Deinde cum dicit ad habentes ostendit a quibus praedicta opinio removetur, et a quibus non; et dicit, quod si qui incidunt in praedictas opiniones non propter aliquam rationem, ita quod ex pertinacia non concedant aliquid neque inquirant rationem eorum quae dicuntur, sed pertinaciter inhaerent his, quae opinabantur, non facile est eis solvere huiusmodi opinionem. Omnis enim ratio et demonstratio fit hoc modo; scilicet concedendo et exquirendo rationem alicuius dicti. Sed illi qui nihil concedunt, interimunt disputationem et omnem argumentativam rationem. Unde ad eos non potest haberi sententia ratiocinationis, per quam a suo errore tollantur.

[83813] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 18 Sed si aliqui sunt, qui dubitant propter aliquos defectus, puta, quia non bene aliqua intelligunt, facile est obviare tali errori, solvendo ea quae faciunt in eis dubitationem. Et hoc palam ex praedictis, in quibus solvit dubitationes, quae poterant ad praedictam positionem inducere.

[83814] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 19 Deinde cum dicit quare manifestum inducit tria corollaria ex dictis. Quorum primum est, quod manifestum est ex praedictis, quod oppositae propositiones non verificantur de eodem secundum unum et idem tempus. Et per consequens ex hoc patet, quod neque etiam contraria possunt simul verificari de eodem. Et hoc ideo, quia omnis contrarietas dicitur secundum privationem; semper enim alterum contrariorum est privatio. Et hoc palam est, siquis velit rationes contrariorum reducere ad primum principium. De ratione enim nigri est privatio albi. Cum igitur privatio sit quaedam negatio habens subiectum determinatum, manifestum est, quod si contraria de eodem verificarentur, oporteret quod affirmatio et negatio simul verificarentur de eodem.

[83815] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 20 Non solum autem duo contraria non possunt simul verificari de eodem; sed etiam nullum medium possibile est praedicari de uno et eodem, de quo praedicatur alterum extremorum. Ex his enim quae dicta sunt in decimo, manifestum est quod medium inter contraria est habens privationem utriusque extremorum; sive sit nominatum uno nomine, sive pluribus, sive innominatum. Unde medium inter album et nigrum, ut puta rubeum vel citrinum, habet in sui ratione quod neque sit album neque nigrum. Si quis igitur, aliquo subiecto existente albo, dicat ipsum esse rubeum, simul dicit ipsum esse neque album neque nigrum. Et ita mentitur. Sequitur enim quod id subiectum, simul album sit et non sit. Quod si verum est de illo subiecto, quod sit neque album neque nigrum, oportet quod verificetur de eodem altera pars copulativae, quae contradictoria est eius quod est album esse. Et ita sequitur quod si medium et extremum verificatur de eodem, quod contradictoria de eodem verificentur.

[83816] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 21 Secundum corollarium ponit ibi neque enim concludit enim quod si affirmatio et negatio non sit simul vera, quod neque opinio Heracliti est vera, neque opinio Anaxagorae. Et quidem de opinione Heracliti patet ex dictis. Unde hoc manifestat de opinione Anaxagorae; dicens, quod si non sit falsa opinio Anaxagorae, sequitur contraria praedicari de eodem. Et per consequens contradictoria. Quod sic patet. Ponebat enim Anaxagoras quodlibet fieri ex quolibet, et omne quod fit, ex aliquo fit. Unde non cogebatur ponere aliquid fieri ex nihilo, et sic ponebat quodlibet esse in quolibet. Cum igitur poneret partem cuiuslibet esse in quolibet, puta partem carnis esse in osse, et partem albi in nigro, et e converso; sequitur quod totum non magis erit dulce quam amarum. Et simile est de aliis contrarietatibus. Et hoc, si pars cuiuslibet est in quolibet toto non solum in potentia, sed in actu et separatim. Hoc autem addidit, quia id quod fit ex aliquo oportet praeexistere in eo potentia, non actu. Et sic contraria praeexistunt in eodem in potentia, non in actu. Et hoc non est esse separatim contraria in aliquo, quia eadem est potentia contrariorum. Sed Anaxagoras nesciebat distinguere inter potentiam et actum.

[83817] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 6 n. 22 Tertium corollarium ponit ibi, similiter autem. Concludit enim ex praedictis falsam esse utramque opinionem: et illorum qui dixerunt omnes propositiones esse veras; et illorum qui dixerunt omnes falsas. Et hoc manifestum est propter multa difficilia et gravia consequentia ad has opiniones quae collectae sunt, et hic, et superius in quarto. Et specialiter propter hoc, quia si omnes propositiones sunt falsae: qui autem dicit - omnis propositio est falsa - quamdam propositionem dicit. Unde non dicet verum. Et similiter, si omnes propositiones sint verae, ille qui dicit omnes esse falsas, non mentietur, sed dicet verum. Propter quod destruitur positio ponentis omnia esse vera.


Lectio 7

[83818] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 1 Postquam philosophus ostendit de quibus sit consideratio huius scientiae, hic comparat istam scientiam ad alias. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid sit proprium particularium scientiarum. Secundo ostendit differentiam particularium scientiarum adinvicem, ibi, quoniam autem est quaedam. Tertio comparat istam ad alias, ibi, quoniam autem est quaedam entis scientia. Circa primum duo facit, secundum duo, quae dicit pertinere ad particulares scientias. Dicit ergo primo, quod omnis scientia particularis quaerit aliqua principia et causas, circa proprium scibile quod sub ipsa continetur. Dicit autem - aliqua principia et causas,- quia non omnis scientia considerat omne genus causae.

[83819] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 2 Et ponit exemplum de medicativa quae est circa sanitatem, et de exercitativa quae est circa exercitia ordinata ad bonam valetudinem corporis; et similiter de qualibet scientia alia, sive sit factiva idest practica, sive doctrinalis idest theorica; quia unaquaeque harum scientiarum particularium circumscribit et accipit sibi aliquod determinatum genus entis, circumscribens illud et dividens ab aliis entibus, et de illo solo determinans. Negociatur enim circa hoc genus entis quasi circa aliquod ens, sed non inquantum est ens. Sed hoc, scilicet considerare de ente inquantum est ens, pertinet ad quamdam scientiam quae est alia praeter omnes scientias particulares.

[83820] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 3 Secundo ibi, dictarum autem ponit aliud pertinens ad particulares scientias; dicens quod unaquaeque praedictarum scientiarum particularium supponit aliqualiter quod quid est, in quocumque genere consideretur. Unde et in primo posteriorum dictum est, quod de subiecto oportet supponere, et quia est, et quid est. Et hoc supposito, scilicet quod quid est, quo quaelibet scientia utitur tamquam medio ad demonstrandum aliqua sicut passiones et huiusmodi, tentat demonstrare aut debilius aut certius, quia in quibusdam scientiis est certior modus demonstrandi sicut in mathematicis, in quibusdam autem debilior sicut in naturalibus.

[83821] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 4 Et quia dixerat quod aliae scientiae aliqualiter supponunt quod quid est, ideo subiungit quod quaedam scientiae sumunt quod quid est per sensum, inquantum ex accidentibus sensibilibus deveniunt in cognitionem essentiae rei. Quaedam vero sumunt quod quid est, supponentes ab aliis scientiis, sicut particulares ab universalibus.

[83822] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 5 Et sic manifestum est quod in scientiis particularibus non est demonstratio de substantia rei, nec de eo quod quid est. Utrumque igitur horum de quibus particulares scientiae non se intromittunt, pertinet ad universalem scientiam, idest considerare de substantia et ente et quidditate rei.

[83823] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit differentiam particularium scientiarum abinvicem. Et primo scientiae naturalis ad scientias operativas. Secundo scientiae mathematicae ad naturalem, ibi, quoniam autem quod quid est. Dicit ergo primo, quod cum sit quaedam particularis scientia de natura, oportet quod sit altera a practica, idest activa et factiva. Omnis enim scientia operativa, vel est activa, vel factiva.

[83824] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 7 Ad quam differentiam cognoscendam sumendum est, quod supra in nono habitum est, scilicet quod agere et facere differunt. Nam agere proprie dicitur secundum operationem quae permanet in agente, et non transit in materiam exteriorem; sicut intelligere et sentire et huiusmodi. Facere autem est secundum operationem transeuntem in materiam exteriorem, quae permutatur; sicut calefacere, secare et alia. Est ergo scientia activa, ex qua instruimur ad recte exercendum operationes, quae actiones dicuntur; sicut est scientia moralis. Factiva autem scientia est, per quam recte aliquid facimus; sicut ars fabrilis, et alia huiusmodi.

[83825] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 8 Ab utraque autem harum operativarum scientiarum scientia naturalis altera est; quia factivae scientiae non habent principium motus in facto, sed in faciente. Et hoc principium est sicut ars, quae est principium sicut dirigens, sive potentia aliqua quae est principium sicut exequens. Et similiter scientiae practicae, idest activae, non habent principium motus in eo in quod agitur, sed magis in agentibus.

[83826] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 9 Sed illa quae pertinent ad considerationem scientiae naturalis, sunt habentia principium motus in ipsis, cum natura sit principium motus in eo in quo est. Manifestum est igitur quod scientia naturalis non est activa neque factiva, sed speculativa. Necesse est enim quod scientia naturalis cadat in unum aliquod horum generum, scilicet activa vel factiva vel speculativa. Unde, si non sit activa vel factiva, sequitur quod sit speculativa.

[83827] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit differentiam mathematicae ad naturalem; et dicit, quod cum ita sit quod necessarium sit unicuique scientiarum cognoscere aliqualiter quod quid est, et uti eo quasi principio ad demonstrandum, oportet quod secundum diversum modum definitionis diversificentur scientiae. Et ita ad cognoscendum qualiter scientia naturalis differat ab aliis, oportet non latere quem modum servet naturalis in definiendo, et qualiter sit sumenda definitio in scientia naturali; utrum scilicet sicut definitur simum, aut sicut definitur concavum.

[83828] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 11 Definitio autem simi est cum materia sensibili. Sed definitio concavi est sine materia sensibili. Quia enim simitas non est nisi circa determinatam materiam sensibilem, quia non est nisi in naso: propter hoc ratio simi oportet quod accipiatur cum materia sensibili. Haec est enim definitio simi simus est nasus concavus. Sed in definitione concavi sive curvi non ponitur aliqua materia sensibilis. Sicut igitur in definitione simi ponitur materia sensibilis, ita oportet quod in definitione carnis et oculi, et aliarum partium, reddatur materia sensibilis. Et similiter est de aliis rebus naturalibus.

[83829] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 12 Et ex hoc accipitur differentia inter mathematicam et scientiam naturalem; quia naturalis scientia est de his in quorum definitionibus ponitur materia sensibilis. Mathematica vero est de aliis, in quorum definitionibus non ponitur materia sensibilis, licet habeant esse in materia sensibili.

[83830] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 13 Deinde cum dicit quoniam autem comparat istam scientiam ad alias scientias particulares. Et circa hoc tria facit. Primo comparat istam scientiam ad alias scientias particulares, quantum ad modum separationis. Secundo quantum ad nobilitatem, ibi, optimum quidem genus et cetera. Tertio quantum ad universalitatem, ibi, dubitabit autem. Dicit ergo primo, quod est quaedam scientia de ente inquantum est separabile; non enim solum pertinet ad hanc scientiam determinare de ente in communi, quod est determinare de ente inquantum est ens; sed etiam pertinet determinare de entibus separatis a materia secundum esse. Unde considerandum est, utrum ista scientia ad quam pertinent haec duo, sit eadem cum scientia naturali, aut altera ab ea.

[83831] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 14 Et quod sit altera, manifestat: quia scientia naturalis est circa ea quae habent in seipsis principium motus; et sic oportet quod naturalia habeant determinatam materiam, quia nihil movetur nisi quod habet materiam. Sed mathematica speculatur circa immobilia; quia ea quorum ratio accipitur sine materia sensibili, oportet quod eodem modo eorum ratio sit sine motu, cum motus non sit nisi in sensibilibus.

[83832] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 15 Sed haec de quibus considerat mathematica, non sunt separabilia a materia et motu secundum esse, sed solum secundum rationem. Oportet igitur quod circa illud ens, quod est separatum a materia et motu secundum esse et omnino immobile, sit quaedam scientia alia, et a mathematica, et a naturali.

[83833] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 16 Et hoc dico si tamen sit aliqua talis substantia praeter sensibilia, quae sit omnino immobilis. Et hoc dicit, quia nondum est probatum aliquam talem substantiam esse. Sed hoc ostendere intendit.

[83834] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 17 Si autem est aliqua talis natura in entibus, scilicet quae sit separabilis et immobilis, oportet quod talis natura sit alicubi, idest quod attribuatur alicui substantiae. Et id quod habet istam naturam erit quoddam divinum, et quoddam principalissimum omnium; quia quanto aliquid est simplicius et formalius in entibus, tanto est nobilius et prius et magis causa aliorum. Et sic patet quod haec scientia quae considerat huiusmodi entia separabilia, debet vocari scientia divina, et scientia de primis principiis.

[83835] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 18 Et ex hoc ulterius concludit, quod tria sunt genera speculativarum scientiarum: scilicet naturalis quae considerat ea mobilia, quae in sui definitione materiam sensibilem recipiunt; et mathematica quae considerat immobilia, quae non recipiunt materiam sensibilem in sui definitione, licet habeant esse in materia sensibili; et theologia quae est circa entia penitus separata.

[83836] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 19 Deinde cum dicit optimum quidem comparat istam ad alias secundum nobilitatem; et dicit, quod scientiae speculativae sunt nobilissimae inter omnes alias scientias, quia in eis quaeritur scire propter seipsum, in scientiis autem operativis quaeritur scire propter opus. Et in scientiis speculativis ultima, scilicet theologia, cum sit circa nobiliora entia, est nobilior. Tanto enim unaquaeque scientia nobilior est, quanto eius scibile nobilius fuerit.

[83837] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 20 Deinde cum dicit dubitabit autem comparat istam scientiam ad alias quantum ad universalitatem; et dicit: dubitabile est, utrum istam scientiam, quae est circa entia separabilia, oporteat poni universalem scientiam entis, inquantum est ens, aut non: et ostendit, quod sic, quasi per divisionem.

[83838] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 7 n. 21 Manifestum est enim, quod praedictae scientiae operativae non sunt universales. Et ideo eas praetermittit. Sed inter speculativas scientias, manifestum est, quod quaelibet mathematicarum scientiarum est circa unum aliquod genus determinatum: universalis autem scientia communiter de omnibus est: unde nulla mathematicarum scientiarum est communis omnium entium. Sed de naturali manifestum est; quia si naturales substantiae, quae sunt substantiae sensibiles et mobiles, sunt primae inter entia, oportet quod naturalis scientia sit prima inter scientias; quia secundum ordinem subiectorum, est ordo scientiarum, ut iam dictum est. Si autem est alia natura et substantia praeter substantias naturales, quae sit separabilis et immobilis, necesse est alteram scientiam ipsius esse, quae sit prior naturali. Et ex eo quod est prima, oportet quod sit universalis. Eadem enim est scientia quae est de primis entibus, et quae est universalis. Nam prima entia sunt principia aliorum.


Lectio 8

[83839] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 1 Postquam philosophus recollegit ea quae praedicta erant de consideratione huius scientiae, hic incipit recolligere ea quae dicta sunt tam in sexto huius, quam in libro physicorum de ente imperfecto. Et primo de ente per accidens. Secundo de motu, ibi, est autem. Circa primum duo facit. Primo ponit ea quae dicta sunt de ente per accidens. Secundo ea quae dicta sunt de causa per accidens, ibi, quod autem gratiae huius. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio; dicens quod quia ens simpliciter, idest communiter acceptum multis modis dicitur, inter quos unus modus est secundum quod dicitur ens per accidens, ut puta cum dicimus musicum esse album, quae quidem in quinto superius manifesta sunt: prius quam dicatur de ente per se, considerandum est de ente per accidens; ut huiusmodi ente remoto, absolutior fiat sermo de ente per se.

[83840] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit quod quidem secundo prosequitur quod proposuit. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod ad nullam scientiam pertinet considerare de ente per accidens. Secundo removet huiusmodi ens, et ens quod significat veritatem propositionis, a consideratione huius scientiae, ibi, quod autem ut vere. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod nulla scientia considerat de ente per accidens. Secundo, quod nec considerare potest, ibi, quod autem neque contingens. Circa primum duo facit. Primo inducendo manifestat quod nulla scientia considerat de ente per accidens; dicens manifestum esse quod nulla scientia tradita a nobis negociatur circa accidens.

[83841] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 3 Non autem accipitur hic accidens pro eo quod est in aliquo genere accidentis, sicut albedo est quoddam accidens. Sunt enim multae scientiae quae circa huiusmodi accidentia sunt; quia huiusmodi accidentia, et secundum se habent speciem quamdam et causas determinatas in subiecto; et accidentia dicuntur, quia non per se, sed in alio habent esse. Accipitur autem hic accidens pro ente per accidens; sicut album esse musicum est per accidens. Huiusmodi enim neque aliquam speciem habent in se, neque aliquam causam determinatam. Et circa huiusmodi ens non negociatur aliqua scientia. Et hoc manifestat inducendo.

[83842] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 4 Ars enim aedificativa non considerat quid per accidens eveniat habitantibus in domo quam facit, utrum accidat eis aliquod triste, aut habitabunt ibi contrarie, idest prospere. Hoc enim accidit domui. Similiter ars textiva non considerat quid accidat utentibus panno texto; neque coriaria quid accidat utentibus calceis; neque coquinaria de his quae per accidens se habent ad cibum, puta quis eo utatur ad superfluitatem vel ad necessitatem tantum. Sed unaquaeque harum scientiarum considerat id quod solum est proprium sibi, et subiectum, et per se accidentia eius. Et in hoc est finis considerationis cuiuslibet scientiae.

[83843] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 5 Secundo ibi, neque inquantum assignat causam quare nulla scientia considerat ea quae per accidens sunt. Ratio enim est, quia quod per accidens est, non est proprie ens, sed magis non ens, sicut non est per se et proprie unum. Nam unum et ens convertuntur. Omnis autem scientia est de ente. Unde relinquitur quod nulla scientia sit de eo quod est per accidens.

[83844] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 6 Dicit ergo, quod musicus est etiam grammaticus, non inquantum est musicus. Et si contingat de aliquo qui sit musicus, quod fiat grammaticus, non simul factus est ambo, grammaticus scilicet et musicus, cum prius non fuerit utrumque. Sed si aliquod ens est modo, et non fuit semper ens, oportet quod sit factum. Si igitur hoc quod dico - musicus est grammaticus - est quoddam ens, cum non semper fuerit, sequitur quod simul sit utrumque factum, scilicet musicum et album; quia cuiuslibet entis est aliqua generatio. Unde, cum non simul facta sint, manifestum est quod hoc totum quod est musicum grammaticum, non est aliquod unum et ens.

[83845] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 7 Nec est instantia de hoc quod in generatione substantiarum praeexistit materia, quae est ingenita; quia forma non fit proprie, sed compositum, ut in septimo probatum est. Materia autem praeexistit non quasi ens actu, sed potentia tantum. Hic autem musicus praeexistit in actu. Cum igitur ille qui erat musicus fit grammaticus, est generatio grammatici tantum, non autem totius, quod est musicum grammaticum. Unde hoc totum non est aliquid unum et ens.

[83846] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 8 Et propter hoc, nulla scientia, quae est vere scientia, et certitudinem habet, considerat de ente per accidens. Sed sola sophistica circa ipsum negociatur, et ad decipiendum utitur eo quod est per accidens, ac si per se esset. Unde fit fallacia accidentis, quae est efficacissima ad decipiendum etiam sapientem, ut dicitur in primo elenchorum. Unde Plato non male dixit, dicens quod versatur circa non ens, quia versatur circa ens per accidens.

[83847] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 9 Deinde cum dicit quod autem ostendit, quod etiam non possit esse consideratio alicuius scientiae de ente per accidens; et hoc dupliciter facit. Primo ex definitione de ente per accidens; dicens quod manifestum erit, quod non contingit esse scientiam de ente per accidens, si consideremus quid sit ens per accidens. Ad quod considerandum utitur quadam divisione trimembri: dicens quod eorum quae dicuntur esse, quaedam sunt semper et ex necessitate: non quidem secundum quod necessitas pro violentia sumitur, sed secundum quod utimur necessitate in demonstrationibus, puta dicentes necessarium esse quod triangulus habet tres angulos aequales duobus; sic enim necessarium dicimus quod impossibile est non esse. Quaedam vero sunt ut in pluribus, sicut quod homo nascatur cum quinque digitis in manibus: hoc enim non semper est ex necessitate, cum contingat aliquem nasci cum sexto digito; sed est ut in pluribus. Quaedam vero nec sunt ut in pluribus, neque semper ex necessitate, sed contingenter eveniunt; sicut si frigus fiat sub cane, idest in diebus canicularibus. Sed non semper et ex necessitate neque in pluribus, sed tamen quandoque accidit etiam huiusmodi ens. Quia autem raro accidit, et non semper et ex necessitate, neque ut in pluribus, vocatur ens per accidens.

[83848] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 10 Quae enim semper vel in pluribus contingunt, vel ita se habent quod unum est causa alterius; vel ambo reducuntur in unam causam quae per se est causa utriusque. Et utroque modo contingunt. Si quidem causa indeficienter producit effectum suum, erit quod dicitur ex necessitate. Si autem possunt deficere propter aliquod impedimentum, erit ut in pluribus.

[83849] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 11 Si autem ita sit quod duorum unum non sit causa alterius, neque habeant unam causam per se communem, quae coniungat ea simul, eorum coniunctio erit raro. Sicut in hoc quod dico musicum aedificare. Nam aedificationis causa non est a musica, sed ab arte aedificativa, quae est omnino alia a musica. Similiter est in praemisso exemplo. Nam quod sit fervor caloris sub cane, est a sole appropinquante nobis. Quod autem sit frigus, est ex aliqua alia causa, puta ex Saturno, aliquo modo coniuncto soli. Unde hoc est per accidens, quod sole dies caniculares faciente, frigus sit.

[83850] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 12 Sic igitur manifestum est quod est ens per accidens; quia neque quod est in maiori parte, neque quod est semper. Omnis autem scientia est de eo quod semper, aut in plus, ut probatum est in primo posteriorum. Unde manifestum est, quod scientia non potest esse de eo quod est per accidens.

[83851] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 13 Secundo ibi, quod autem inducit, ad idem manifestandum, quod ens per accidens non habet causas et principia talia, qualia habet ens per se; et sic de eo non potest esse scientia, cum omnis scientia sit ex principiis et causis. Quod quidem sic probat. Quia si ens per accidens haberet per se causas, omnia essent ex necessitate. Entia enim per se talem causam habent, qua posita, de necessitate sequitur effectus. Et si aliqua causa sit ad quam non de necessitate sequitur effectus, sed ut in pluribus, hoc est propter impedimentum, quod per accidens contingit. Et sic, si ens per accidens tollatur a rebus, omnis causa per se, de necessitate inducet suum effectum. Sic ergo si ens per accidens de necessitate habet causam per se, qua posita ex necessitate sequitur effectus, licet forte eam poni non sit necessarium, nihilominus tamen sequitur quod omnia ex necessitate eveniant. Quod sic patet.

[83852] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 14 Sit enim aliquid praeteritum vel praesens quod sit causa futuri effectus. Hoc quidem iam positum est. Sed posita causa, ut tu dicis, ex necessitate sequitur effectus. Si igitur hoc praesens vel praeteritum, quod iam positum est, est causa huius entis futuri, et illud alterius, non quocumque modo, sed ita quod ex necessitate sequatur effectus. Posita enim causa, ex necessitate erit illud cuius causa iam posita est, et hoc usque ad ultimum causatum. Sed hoc ponebatur esse per accidens. Et sic quod ponebatur per accidens, erit ex necessitate. Unde sequitur quod omnia sint ex necessitate, et quod a rebus auferatur, quod ad utrumque contingit, idest quod est casuale fortuitum, et accidere, idest ens per accidens. Et fieri et non fieri, idest possibile esse et non esse, vel fieri et non fieri.

[83853] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 15 Sed quia posset aliquis obviare huic rationi, dicendo, quod causa futurorum contingentium non est iam posita ut praesens et praeterita, sed adhuc est contingens ut futura, et propter hoc effectus sunt adhuc contingentes, consequenter hanc obviationem removet, ibi, et si non existens, dicens quod eadem inconvenientia accident, si ponatur quod causa futurorum contingentium non sit iam ens quasi praesens vel praeterita, sed quae in fieri et quasi futura. Sequitur enim quod omnia ex necessitate accidant sicut et prius. Si enim causa illa futura sit, oportet quod sit futura in aliquo tempore determinato, et determinate distincto a praesenti nunc; puta cras. Si ergo eclipsis, quae est per se causa quorumdam futurorum accidentium, sit futura cras, et omne quod fit, fit ex aliqua causa, oportet quod ipsa eclipsis, quae est futura cras, fiat si hoc fuerit, idest propter aliquid praeexistens, et hoc iterum propter aliud; et sic semper propter anticipationem, vel ablationem causarum, auferetur aliquid a tempore, quod est inter praesens nunc et eclipsim futuram. Unde, cum illud tempus sit finitum, et omne finitum consumatur ablato quodam, quandoque erit devenire ad aliquam causam nunc existentem. Quare, si illa iam ponitur, omnes futuri effectus consequuntur ex necessitate. Et ita omnia ex necessitate evenient. Ergo, cum hoc sit impossibile, manifestum est quod ea quae sunt per accidens, non habent causam determinatam, qua posita, ex necessitate consequantur. Ea autem omnia quae circa hoc dici possunt, supra in sexto posita sunt.

[83854] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 16 Deinde cum dicit quod autem ostendit, quod ens per accidens, et ens quod significat veritatem propositionis, praetermittendum est in ista scientia; dicens, quod est quoddam ens quod est ut vere ens, idest quod significat veritatem propositionis, quae in compositione consistit, et est per accidens. Sed primum consistit in compositione intellectus, et est quaedam passio circa operationem animae. Unde huiusmodi entis non quaeruntur principia in scientia, quae considerat de ente quod est extra animam, et est separabile, ut supra dictum est. Aliud autem, scilicet ens per accidens, non est necessarium, sed indeterminatum; et ideo non habet causam ordinatam; sed eius sunt infinitae causae et non habentes ordinem adinvicem. Et ideo de tali ente non considerat ista scientia.

[83855] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 17 Deinde cum dicit quod autem colligit hoc quod dictum est de causa per accidens, scilicet de fortuna, in secundo physicorum. Et dicit hic quatuor circa fortunam. Primo quid sit. Et ad hoc investigandum praemittit, quod id quod est gratia huius, idest aliquid esse propter finem, invenitur et in his quae sunt secundum naturam, et in his quae sunt ab intellectu. Et hoc manifestum est in secundo physicorum. Et adiungit quod fortuna est in his quae fiunt propter aliquid, sed secundum accidens. Sicut enim invenitur ens per se et ens per accidens, ita et causa per se et causa per accidens. Sic igitur fortuna est causa per accidens in his quae fiunt gratia huius, idest propter finem, non quidem a natura, sed secundum electionem. Sicut si aliquis eligat fodere in agro ut plantet arborem, et invenit thesaurum, hoc dicimus esse per accidens, quia est praeter intentionem. Et hoc est a fortuna.

[83856] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 18 Secundo ibi, propter quod ostendit in quibus sit fortuna; et dicit, quod cum electio non sit nisi a mente vel intellectu, oportet, quod circa eadem sit fortuna et intellectus. Unde in rebus carentibus ratione non est fortuna, sicut plantae, lapides et bruta animalia. Neque etiam est in pueris qui carent usu rationis.

[83857] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 19 Tertio ibi, causae autem ostendit, quod fortuna est incerta; dicens, quod infinitae sunt causae, a quibus aliquid potest fieri a fortuna, sicut patet in exemplo posito. Potest enim aliquis invenire thesaurum fodiens in terra, vel ad plantandum, vel ad faciendum sepulchrum, et propter infinita alia. Et quia omne infinitum est ignotum, ideo fortuna est incerta humanae cognitioni. Et dicitur esse causa secundum accidens. Nullius autem est causa simpliciter et per se.

[83858] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 20 Quarto ibi, bona autem ostendit qualiter fortuna dicitur bona vel mala; et dicit quod dicitur bona vel mala ex eo quod bonum et malum fortuito evenit. Sed si sit magnum bonum quod fortuito evenit, dicitur eufortunium. Si sit magnum malum, dicitur infortunium.

[83859] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 8 n. 21 Quinto ibi, quoniam autem ostendit quod fortuna non est prima causa rerum. Nullum enim per accidens est prius his quae sunt secundum se. Unde neque causa per accidens est prior ea quae est per se. Et sic, si fortuna et casus quae sunt causae per accidens, sint causa caeli, oportet quod per prius sint causae intellectus et natura, quae sunt causae per se.


Lectio 9

[83860] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 1 Postquam determinavit philosophus de ente per accidens, hic determinat de motu. Et dividitur in partes tres. In prima determinat de motu secundum se. In secunda de infinito quod est quaedam passio motus et aliorum continuorum, ibi, infinitum autem. In tertia determinat de divisione motus in suas species, ibi, praetermittatur autem. Prima dividitur in partes duas. In prima ostendit quid sit motus. In secunda ostendit in quo sit, ibi, et quod est in mobili. Circa primum tria facit. Primo praemittit quaedam quasi necessaria ad definiendum motum. Secundo distinguit ipsum, ibi, diviso autem et cetera. Tertio probat definitionem bene esse assignatam, ibi, quod autem bene. Circa primum ponit quatuor, ex quibus concludit quintum. Quorum primum est, quod ens dividitur per actum et potentiam. Et hoc est quod dicit, quod entium quoddam est actu, sicut primum movens, quod Deus est; quoddam potentia tantum, ut materia prima, quoddam potentia et actu, sicut omnia intermedia. Vel esse actu tantum dicit id quod iam perfecte habet formam, puta quod perfecte iam est album. Est autem potentia tantum, quod nondum habet formam; puta, quod nullo modo est album. Actu autem et potentia est, quod etsi nondum perfecte habet formam, est tamen in moveri ad formam.

[83861] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 2 Secundum est quod ens dividitur per decem praedicamenta: et hoc est quod dicit, quod entium quoddam est per se, idest substantia; quoddam est quantum, quoddam quale, et sic de aliis generibus.

[83862] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 3 Tertium est quod motus non habet aliquam aliam naturam separatam a rebus aliis; sed unaquaeque forma secundum quod est in fieri, est actus imperfectus qui dicitur motus. Hoc enim ipsum est moveri ad albedinem, quod est albedinem incipere actu fieri in subiecto. Sed non debet esse in actu perfecto. Et hoc est quod dicit quod motus non est aliquid praeter res; omne enim quod mutatur, mutatur secundum praedicamenta entis. Et sicut non est aliquid commune decem praedicamentis quod sit genus eorum, ita non est aliquod genus commune omnium motuum. Et propter hoc motus non est aliquod unum praedicamentum distinctum ab aliis praedicamentis; sed sequitur alia praedicamenta.

[83863] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 4 Quartum est quod in unoquoque genere invenitur aliquid dupliciter, scilicet secundum perfectionem et imperfectionem; sicut in genere substantiae unum est ut forma, et aliud ut privatio. Et in genere qualitatis hoc est, quod est perfectum, ut album quod habet perfectum colorem, et hoc est ut nigrum, quod est imperfectum in genere coloris. Et in quantitate unum est perfectum quod dicitur magnum, et aliud imperfectum quod dicitur parvum. Et in ubi in quo est locatio, idest motus localis, est sursum et deorsum, et grave et leve, secundum quod grave dicitur quod actu subsidet, et leve quod actu supereminet. Et horum unum est ut perfectum, et aliud ut imperfectum. Et ratio huius est, quia omnia genera dividuntur per contrarias differentias; contrariorum autem semper alterum est ut perfectum, alterum ut imperfectum.

[83864] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 5 Ex his quatuor concludit quintum; scilicet quod tot sunt species motus et permutationis quot sunt species entis. Quod quidem non dicit eo quod in quolibet genere entis sit motus; sed quia sicut ens dividitur per actum et potentiam, per substantiam et quantitatem, et huiusmodi, et secundum perfectum et imperfectum, ita et motus. Et hoc sequitur ex eo quod dictum est, quod motus non est praeter res. Quomodo autem differant permutatio et motus, infra dicetur.

[83865] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 6 Deinde cum dicit divisio autem definit motum. Et primo ponit definitionem ipsam, dicens, quod cum ens secundum unumquodque genus entis dividatur per potentiam et actum, motus dicitur esse actus eius, quod est in potentia inquantum huiusmodi.

[83866] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 7 Secundo ibi, quod autem exponit positam definitionem. Et circa hoc duo facit. Primo exponit id quod ponitur in definitione ex parte subiecti motus. Secundo id quod ponitur in definitione quasi genus motus, ibi, quod quidem enim est. Circa primum duo facit. Primo exponit hanc particulam eius, quod est in potentia. Secundo hanc, inquantum huiusmodi, ibi, dico autem inquantum. Dicit ergo primo, quod ex hoc manifestum est verum esse, motum esse hoc quod dictum est. Manifestum est enim quod aedificabile significat aliquid existens in potentia. Et ista potentia significatur esse reducta in actum per hoc quod dicitur aedificari. Et iste actus vocatur aedificatio. Et similiter in omnibus aliis motibus, ut in ambulatione et alteratione et huiusmodi. Dicitur autem aliquid moveri, cum huiusmodi fiat in actu, et huiusmodi fuerit in potentia, et non prius nec posterius. Cum ergo ita sit, sequetur, quod motus est alicuius existentis in potentia, cum sit reductum ad actum. Et hoc dico, scilicet quod sit reductum ad actum, inquantum est mobile; nam mobile dicitur aliquid per hoc, quod est in potentia ad moveri; et sic reducitur huiusmodi potentia in actum quando movetur actu: non autem habet reduci in actum per motum id quod in potentia est inquantum ipsum, idest secundum id quod actu est, et secundum seipsum. Nam hoc etiam est in actu antequam incipiat moveri. Neque etiam reducitur ad actum per motum, secundum quod est in potentia ad terminum motus, qui dum movetur adhuc remanet in potentia ad terminum motus. Sed solum per motum reducitur aliquid de potentia in actum, de illa potentia quae significatur cum dicitur aliquid esse mobile, idest potens moveri.

[83867] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit dico autem exponit hanc particulam positam in definitione motus; scilicet inquantum huiusmodi, vel inquantum tale. Ad cuius expositionem dicit quod aes est in potentia ad statuam. Et sic idem est subiectum aes, et aes in potentia ad statuam. Tamen non est idem ratione. Sed alia est ratio aeris inquantum aes, et alia est ratio aeris inquantum habet aliquam potentiam. Et hoc est quod dicit quod non est idem aeri esse, et alicui potentiae. Si enim esset idem simpliciter secundum rationem, tunc, sicut motus est actus aeris inquantum est aes in potentia, ita esset actus aeris inquantum est aes. Sed non est idem secundum rationem aes et potentia aeris. Et hoc manifestum est in potentia contrariorum; quia posse sanari et posse laborare, idest infirmari, non est idem secundum rationem: ratio enim potentiae sumitur ex actu. Unde, si posse sanari et posse infirmari esset idem secundum rationem, sequeretur, quod idem esset infirmari et sanari, quod est impossibile. Sic igitur non est eadem potentia ad utrumque contrariorum secundum rationem potentiae, sed est eadem subiecto; idem enim est subiectum quod potest esse sanum et languens; sive illud subiectum sit quicumque humorum in corpore animalis, sive sanguis, qui est naturalior et magis proprius vitae et animalium nutrimento, possit esse causa sanitatis et aegritudinis. Quia ergo posse sanari et posse infirmari non est idem secundum rationem, manifestum est quod neutrum horum est idem secundum rationem cum suo subiecto; quia quae uni et eidem per se sunt eadem, sibiinvicem sunt eadem per se. Quia ergo non est idem secundum rationem aes, et aes in potentia ad statuam, sicut neque color et visibile, quod est potens videri, ideo necessarium fuit quod in definitione motus, dicto quod est actus existentis in potentia, adderetur, inquantum huiusmodi.

[83868] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit quod quidem exponit id quod ponitur in definitione motus tamquam genus; dicens manifestum esse quod hoc sit motus, quia dico motus tunc est, quia tunc accidit moveri quando hic, idest actu existentis in potentia fuerit actu, et neque prius neque posterius. Manifestum est enim quod unumquodque mobilium contingit aliquando esse actu, aliquando non. Sicut aedificabile inquantum aedificabile, quandoque est in potentia, et quandoque est in actu. Dicit autem quod aedificabile inquantum aedificabile, quia materia domus est ad duo in potentia; scilicet ad formam domus et ad hoc quod aedificetur. Et quod ad utrumque contingit esse quandoque in potentia quandoque in actu. Sed potentia quae est in materia domus ad hoc quod aedificetur, significatur in hoc quod dicitur aedificabile. Tunc ergo aedificabile inquantum aedificabile fit actu, quando aedificatur. Et sic aedificatio est actus aedificabilis, inquantum aedificabile.

[83869] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 10 Quod sic probat: quia materia domus non est in potentia nisi ad duos actus; scilicet ad aedificationem domus et ad formam. Aedificabile autem significat quamdam potentiam in materia domus existentem. Oportet igitur, cum omni potentiae respondeat aliquis actus, quod potentiae significatae per hoc quod dico aedificabile, respondeat alter duorum actuum; scilicet vel forma domus, vel aedificatio. Sed non est actus aedificabilis inquantum aedificabile forma domus; quia adveniente forma domus non est adhuc aedificabile, sed est iam aedificatum. Sed aedificabile est actu, quando aedificatur actu. Necesse est igitur quod aedificare sit actus aedificabilis. Aedificare autem est quidam motus; et sic motus est actus aedificabilis. Et eadem ratio est de omnibus aliis motibus. Unde manifestum est quod motus est actus existentis in potentia.

[83870] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit quod autem probat definitionem positam esse bene assignatam. Et primo ponit probationem in generali; dicens quod manifestum est motum esse bene definitum, ex his quae alii dixerunt de motu definientes ipsum. Et iterum ex eo quod non potest de facili aliter definiri. Non enim potest poni in alio genere nisi in genere actus.

[83871] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 12 Secundo ibi, palam autem ponit ea quae alii dixerunt de motu, dicens quod quidam dixerunt motum esse alteritatem, et quidam inaequalitatem, et quidam non ens. Forte ideo quia illud quod movetur recedit ab eo quod prius erat, et dum movetur semper alio et alio modo se habet, et magis appropinquat ad terminum.

[83872] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 13 Tertio ibi, quorum nullum ostendit praedictas definitiones non esse convenientes. Neque enim conveniunt motui ex parte subiecti, quod movetur. Si enim motus esset non ens, vel inaequalitas, vel alteritas, sequeretur quod omne non ens, vel alterum, vel inaequale moveretur: sed nullum horum necesse est moveri: non est igitur motus quod dictum est. Idem etiam apparet ex parte terminorum motus, qui sunt terminus a quo, et terminus ad quem. Non enim magis est motus ad non ens vel inaequalitatem, vel alteritatem, quam ad opposita horum; neque magis est motus ex his, quam ex oppositis. Contingit enim moveri ex non ente ad ens, et e converso; et de alteritate ad similitudinem, et de inaequalitate ad aequalitatem et e converso.

[83873] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 14 Quarto ibi, causa autem ostendit quare praedicto modo definierunt motum; dicens quod ista est causa quare posuerunt motum in praedicta quasi genera, quia motus videtur esse aliquid indeterminatum, et illa sunt indeterminata quae sunt privativa. Et ideo motum posuerunt quasi privationem quamdam.

[83874] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 15 Et sciendum quod, sicut in primo huius dictum est, Pythagorici posuerunt duos ordines: in quorum uno quem dicebant ordinem bonorum, posuerunt illa quae videbantur perfectionem habere, sicut lucem, dextrum, masculum, quietem et huiusmodi. In alio autem ordine quem sub malo constituebant, posuerunt tenebras, sinistrum, feminam, motum et huiusmodi. Et omnia huiusmodi dicebant esse indeterminata et privativa, quia nullum istorum videbatur significare neque hoc, idest substantiam, neque tale, idest qualitatem, neque aliquod aliud praedicamentorum.

[83875] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 16 Quinto ibi, cur autem dicit causam, quare motus inter indeterminata ponatur: et dicit, quod causa huius est, quia motus neque poterat poni in genere potentiae, neque in genere actus. Si enim esset in genere potentiae, sequeretur quod quicquid est in potentia ad aliquid, puta ad esse quantum, moveretur ad illam quantitatem: sed hoc non est necessarium, quia etiam antequam incipiat aliquid moveri ad quantitatem, est in potentia ad quantitatem illam. Neque etiam movetur quando iam actu est quantum secundum illam quantitatem, ad quam erat in potentia; sed tunc iam terminatus est motus.

[83876] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 17 Sed oportet, quod motus sit actus quidam, ut supra probatum est: sed est actus imperfectus. Et huius causa est, quia illud cuius est actus, est imperfectum, et hoc est ens possibile sive ens potentia. Si enim esset actus perfectus, tolleret totam potentiam, quae est in materia ad aliquid determinatum. Unde actus perfecti non sunt actus existentis in potentia, sed existentis in actu. Motus autem ita est existentis in potentia, quod non tollit ab eo potentiam. Quamdiu enim est motus, remanet potentia in mobili ad id quod intendit per motum. Sed solum potentia quae erat ad moveri tollitur per motum; et tamen non totaliter; quia id quod movetur, adhuc in potentia est ad moveri, quia omne quod movetur, movebitur, propter divisionem motus continui, ut probatur in sexto physicorum. Unde relinquitur, quod motus est actus existentis in potentia: et sic est actus imperfectus et imperfecti.

[83877] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 18 Et propter hoc difficile est accipere quid sit motus. Videtur enim quod aut necesse sit ponere motum in genere privationis, sicut patet ex praemissis definitionibus, aut in genere potentiae, aut in genere actus simplicis et perfecti; quorum nullum contingit esse motum. Unde relinquitur quod motus sit id quod dictum est; scilicet actus; et quod non dicatur actus perfectus. Quod quidem difficile est videre, sed tamen contingens est esse, quia hoc posito nullum sequitur inconveniens.

[83878] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 19 Quidam autem definierunt dicentes, quod motus est exitus de potentia in actum, non subito. Sed erraverunt; quia necesse est quod in definitione exitus ponatur motus, cum sit species motus. Et similiter in definitione eius quod est subito, ponitur tempus; et in definitione temporis motus.

[83879] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 20 Deinde cum dicit et quod est ostendit in quo sit motus; et primo ostendit quod in mobili: quia omnis actus est in eo cuius est actus. Sed motus est actus mobilis a movente causatus. Unde relinquitur quod sit in mobili. Et quod sit actus mobilis, ex superioribus patet.

[83880] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 21 Secundo ibi, et motivi actus ostendit qualiter se habeat motus ad movens: et proponit duo: scilicet quod motus est actus motivi: et quod non est alius motus qui est actus motivi, et qui est mobilis: oportet enim motum esse actum amborum.

[83881] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 22 Tertio ibi, et motivum primum eorum duorum probat: scilicet quod motus sit motivi actus. Illud enim actus est alicuius, quo fit actu. Sed motivum dicitur ex eo quod est potens movere; movens autem in operari, idest in eo quod est esse actu; et ita, cum movens dicatur propter motum, motus erit actus motivi.

[83882] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 23 Quarto ibi, sed est activum probat secundum propositorum: scilicet quod unus motus sit actus motivi et mobilis, hoc modo. Dictum est enim quod motus est actus motivi inquantum facit motum. Est autem mobilis inquantum fit in eo motus: sed motivum facit illum motum qui est in mobili et non alium. Et hoc quod est dicit quod movens est activum mobilis. Unde relinquitur quod unus motus sit actus et moventis et mobilis.

[83883] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 24 Quinto ibi, quemadmodum eadem manifestat hoc per exempla: et dicit quod una est distantia duorum ad unum et unius ad duo. Sed differt ratione. Propter quod diversimode significatur: scilicet per duplum et dimidium. Similiter una est via ad ascendendum et descendendum, sed differt ratione. Et propter hoc dicuntur hi ascendentes et illi descendentes. Et ita est de movente et moto. Nam unus motus secundum substantiam est actus utriusque, sed differt ratione. Est enim actus moventis ut a quo, mobilis autem ut in quo; et non actus mobilis ut a quo, neque moventis ut in quo. Et ideo actus moventis dicitur actio, mobilis vero passio.

[83884] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 9 n. 25 Sed si actio et passio sunt idem secundum substantiam, videtur quod non sint diversa praedicamenta. Sed sciendum quod praedicamenta diversificantur secundum diversos modos praedicandi. Unde idem, secundum quod diversimode de diversis praedicatur, ad diversa praedicamenta pertinet. Locus enim, secundum quod praedicatur de locante, pertinet ad genus quantitatis. Secundum autem quod praedicatur denominative de locato, constituit praedicamentum ubi. Similiter motus, secundum quod praedicatur de subiecto in quo est, constituit praedicamentum passionis. Secundum autem quod praedicatur de eo a quo est, constituit praedicamentum actionis.


Lectio 10

[83885] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 1 Postquam philosophus determinavit de motu, hic determinat de infinito, quod est passio motus et cuiuslibet quanti universalis. Et circa hoc tria facit. Primo distinguit quot modis dicitur infinitum. Secundo ostendit quod non est infinitum actu, ibi, separabile quidem. Tertio quomodo infinitum invenitur in diversis, ibi, infinitum autem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quot modis dicitur infinitum in actu. Secundo quot modus dicitur infinitum in potentia, ibi, adhuc autem appositione. Circa primum considerandum est, quod omne finitum dividendo pertransitur. Unde infinitum proprie est, quod mensurando pertransiri non potest. Tot ergo modis dicitur infinitum, quot modis dicitur intransibile.

[83886] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 2 Utrumque autem dicitur quatuor modis: quorum primus est secundum quod infinitum sive intransibile dicitur quod non potest transiri mensurando, eo quod non est natum secundum suum genus pertransiri, sicut dicimus punctum, aut unitatem, aut aliquid quod non est quantum et mensurabile, esse infinitum seu intransibile; per quem modum vox dicitur invisibilis, quia non est de genere visibilium.

[83887] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 3 Secundo modo dicitur infinitum vel intransibile quod nondum est pertransitum, licet inceptum sit pertransiri: hoc enim est quod dicit habens transitionem imperfectam.

[83888] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 4 Tertius modus est secundum quod dicitur infinitum vel intransibile quod vix transitur. Ut si dicamus profunditatem maris infinitam, vel altitudinem caeli, vel aliquam viam longam immensurabilem seu intransibilem seu infinitam: quia excedit vires mensurantis, licet in se sit transibilis.

[83889] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 5 Quartus modus est secundum quod dicitur infinitum illud quod natum est habere transitionem aut terminum secundum suum genus, sed non habet. Puta si sit linea aliqua interminata. Et hoc est vere et proprie infinitum.

[83890] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 6 Secundo ibi, adhuc appositione ostendit quot modis dicitur infinitum in potentia; et dicit quod dicitur infinitum uno modo appositione sicut numerus. Semper enim cuilibet numero dato est apponere unitatem, et sic numerus est augmentabilis in infinitum.

[83891] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 7 Alius modus secundum quod infinitum dicitur ablatione et divisione, secundum quod magnitudo dicitur divisibilis in infinitum.

[83892] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 8 Tertius modus contingit utrinque; sicut tempus dicitur infinitum et divisione, quia continuum est, et appositione, quia numerus est. Et similiter etiam in motu infinitum est.

[83893] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 9 Deinde cum dicit separabile quidem ostendit, quod non sit infinitum in actu. Circa quod sciendum est, quod Platonici posuerunt infinitum separatum a sensibilibus, et posuerunt ipsum esse principium. Naturales autem philosophi posuerunt infinitum in rebus sensibilibus; non ita quod ipsum infinitum esset substantia, sed quod esset accidens alicui corpori sensibili. Primo ergo ostendit quod non est infinitum separatum. Secundo, quod non est infinitum actu in sensibilibus, ibi, quod autem in sensibilibus. Circa primum ponit tres rationes. Quarum prima est: quod si ipsum infinitum est quaedam substantia per se existens, et non accidens alicui subiecto, oportet quod ipsum infinitum sit absque magnitudine et multitudine, quia magnitudo et numerus sunt subiectum infiniti. Si autem est sine magnitudine et multitudine, oportet quod sit indivisibile; quia omne divisibile, aut est magnitudo, aut multitudo. Si autem est indivisibile, non est infinitum nisi primo modo, sicut vox dicitur invisibilis: quo modo non inquirimus nos nunc, nec ipsi; sed de infinito intransibili secundum quartum modum. Ergo, de primo ad ultimum, si infinitum sit substantia separata per se existens, non erit vere infinitum. Et sic ista positio destruit seipsam.

[83894] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 10 Secundam rationem ponit ibi, adhuc quomodo quae talis est. Infinitum est passio numeri et magnitudinis. Sed numerus et magnitudo non sunt per se existentia separata, ut in primo ostensum est, et infra ostendetur: ergo multo minus infinitum separatum est.

[83895] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 11 Tertiam rationem ponit ibi, adhuc si quae talis est. Si infinitum ponitur separatum a sensibilibus, aut ponitur ut substantia per se existens, aut ut accidens inhaerens alicui subiecto separato, puta magnitudini, aut numero, quae sunt separata secundum Platonicos. Si autem ponatur esse accidens, tunc ipsum infinitum non erit principium entium inquantum hoc est infinitum, sed magis subiectum infiniti. Sicut principium locutionis non dicitur invisibile, sed vox, quamvis vox sit sic invisibilis.

[83896] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 12 Si autem infinitum sit substantia, et non praedicetur de aliquo subiecto, etiam manifestum est quod non potest esse actu infinitum. Aut enim est divisibile, aut indivisibile. Si autem est divisibile, et infinitum hoc ipsum quod est infinitum est substantia, oportet quod quaelibet pars eius accepta sit infinita, quia idem est infinito esse et infinitum, si infinitum est substantia, id est si infinitum praedicat propriam rationem eius quod est infinitum. Unde, sicut quaelibet pars aquae est aqua, et quaelibet pars aeris est aer, ita quaelibet pars infiniti est infinita, si infinitum est substantia divisibilis. Quare oportet dicere, quod aut sit indivisibile infinitum, aut sit divisibile in multa infinita. Sed hoc est impossibile, quod multa infinita constituant unum infinitum: quia infinitum non est maius infinito: omne autem totum maius est sua parte.

[83897] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 13 Relinquitur igitur, quod infinitum sit indivisibile. Sed impossibile est quod id quod est indivisibile sit actu infinitum, quia infinitum oportet esse quantum. Relinquitur igitur quod non sit substantia, sed accidens. Sed si est accidens, non est principium ipsum infinitum, sed illud cui accidit, ut dictum est, sive sit aer, ut quidam naturales posuerunt, sive sit par, ut posuerunt Pythagorici. Relinquitur igitur quod infinitum non possit esse substantia simul et principium entium. Et ultimo concludit quod haec inquisitio est universalis excedens naturalium considerationem.

[83898] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 14 Deinde cum dicit quod autem probat quod infinitum actu non sit in sensibilibus. Et primo probat hoc per rationes probabiles. Secundo per rationes naturales, ibi, naturaliter autem. Dicit ergo primo, quod manifestum est quod infinitum actu non est in sensibilibus. Et ostendit duo. Dicit ergo primo, quod in sensibilibus non est corpus infinitum. De ratione enim corporis est, quod sit superficie determinatum. Sed nullum corpus determinatum superficie est infinitum: ergo nullum corpus est infinitum, neque sensibile, idest naturale, neque intellectuale, idest mathematicum.

[83899] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 15 Secundo ibi, neque numerus dicit quod in sensibilibus non est numerus infinitus hoc modo. Omnis numerus et omne habens numerum est numerale. Sed nullum numerale est infinitum, quia numerale est pertransibile numerando: ergo nullus numerus est infinitus.

[83900] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 16 Hae autem rationes non sunt naturales, quia non sumuntur ex principiis corporis naturalis, sed ex quibusdam principiis communibus et probabilibus, non ex necessariis: quia qui poneret corpus infinitum, non poneret ipsum terminari superficie. Hoc enim est de ratione corporis finiti. Et qui poneret multitudinem infinitorum, non poneret eam numerum, quia numerus est multitudo mensurata per unum, ut in decimo habitum est. Nullum autem mensuratum infinitum est.

[83901] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 17 Deinde cum dicit naturaliter autem ostendit quod non sit infinitum in actu in sensibilibus, per rationes naturales. Et primo ex parte activi et passivi. Secundo ex parte loci et locati, ibi, adhuc sensibile. Activum autem et passivum, locus et locatum sunt proprietates corporis naturalis, inquantum huiusmodi. Et ideo dicit, quod istae rationes sunt naturales. Dicit ergo primo, quod si corpus aliquod sensibile et infinitum, aut erit corpus simplex, aut erit corpus compositum, sive mixtum.

[83902] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 18 Et primo ostendit, quod corpus compositum non possit esse infinitum, supposito quod corpora simplicia, quae sunt elementa corporum compositorum, sunt finita multitudine. Quod ita probat: quia oportebit quod vel omnia sint infinita in quantitate, aut quod unum sit infinitum, alia finita. Aliter enim non posset componi corpus infinitum ex elementis multitudine finitis.

[83903] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 19 Non autem potest esse quod unum eorum sit infinitum et alia finita; quia in corpore mixto oportebit aliqualiter adaequari contraria, ad hoc, quod corpus mixtum conservetur. Aliter enim unum eorum quod esset excedens, corrumperet alia. Si autem unum sit infinitum, et alia finita, non est aequalitas, cum non sit proportio infiniti ad finitum. Unde corpus mixtum non poterit consistere, sed infinitum corrumpet alia.

[83904] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 20 Sed quia posset aliquis dicere, quod corpus quod est finitum quantitate est potentius virtute, et ita fit aequalitas; puta si quis dicat quod in corpore mixto sit aer infinitus et ignis finitus: ideo subiungit, quod quamvis virtus unius corporis quod ponitur infinitum, deficiat a virtute alterius cuiuscumque, quod ponitur finitum, nihilominus finitum corrumperetur ab infinito. Corporis enim finiti necesse est esse virtutem finitam; et ita ignis finitus habebit virtutem finitam. Si ergo abscindatur ab aere infinito, aer aequalis igni habebit minorem virtutem, quam habeat totus aer infinitus, proportionatam tamen virtuti ignis. Sit ergo virtus ignis centupla virtuti aeris. Si ergo accipiamus centuplum de aere ab aere infinito, habebit aequalem virtutem cum igne; et ita totus aer infinitus habebit maiorem virtutem infinitam quam ignis, et corrumpet ipsum. Non est ergo possibile quod in corpore mixto sit unum elementum infinitum, et alia finita.

[83905] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 21 Similiter non est possibile quod omnia sint infinita; quia corpus est quod distenditur in omnem dimensionem. Infinitum autem est quod habet dimensionem infinitam. Unde oportet quod corpus infinitum habeat ex omni parte dimensionem infinitam. Duo autem corpora non possunt esse simul. Sic ergo duo infinita non possunt coniungi in unum.

[83906] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 22 Secundo ibi, neque unum ostendit, quod non potest esse aliquod corpus simplex infinitum. Non enim est possibile, quod sit corpus simplex praeter elementa, ex quo omnia generantur, sicut quidam posuerunt vaporem: quia unumquodque resolvitur in ea ex quibus componitur: in nullis autem videmus resolvi corpora mixta nisi in quatuor elementa: non est ergo aliquod corpus simplex praeter quatuor elementa.

[83907] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 23 Sed neque ignis, neque aliquod aliud elementorum potest esse infinitum: quia impossibile esset aliquod elementorum esse, praeter id quod esset infinitum, quia illud repleret totum undique. Et etiam si esset aliquod finitum, oporteret quod converteretur in illud infinitum, propter excessum ipsius virtutis; sicut Heraclitus manifeste posuit quod aliquando omnia sint convertenda in elementum ignis, propter nimium excessum virtutis eius.

[83908] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 24 Et eadem ergo ratio est de uno corpore simplici, quod quidem faciunt naturales praeter ipsa elementa. Oportet enim quod habeat quamdam contrariam repugnantiam in ordine ad alia elementa, cum permutatio fiat ex illo uno solo corpore ad alia. Omnis autem rerum permutatio fit ex contrario in contrarium. Cum igitur unum contrariorum corrumpat alterum, sequitur quod si illud corpus quod ponitur praeter elementa sit infinitum, quod corrumpat alia.

[83909] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 25 Praetermittit autem hic philosophus de corpore caelesti, quod est praeter ipsa quatuor elementa, non tamen habet aliquam contrarietatem sive repugnantiam ad ea, nec constituuntur ex eo naturaliter corpora. Non enim naturales philosophi ponentes corpus infinitum actu, pervenerunt in notitiam huius quintae essentiae vel naturae. Sed tamen in libro de caelo Aristoteles probat etiam de corpore caeli quod circulariter movetur, quod non sit infinitum actu.

[83910] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 26 Deinde cum dicit adhuc sensibile ostendit quod non est corpus sensibile infinitum, rationibus acceptis ex parte ipsius loci et locati: et ponit tres. Circa quarum primam praemittit duo necessaria. Quorum primum est, quod omne corpus sensibile est in loco. Et dicit notanter, sensibile, ad differentiam corporis mathematici, cui non attribuitur locus et tactus nisi per similitudinem.

[83911] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 27 Aliud est quod idem est locus naturalis totius et partis, scilicet in quo naturaliter quiescit, et ad quod, scilicet naturaliter movetur. Sicut patet de terra et parte terrae. Utriusque enim locus naturalis est deorsum.

[83912] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 28 His autem duobus positis proponit rationem, ibi, quare siquidem. Et est ratio talis. Si ponatur corpus sensibile infinitum, aut est totum unius speciei, sicut corpora similium partium, sicut aer et terra et sanguis et huiusmodi. Aut erit diversarum specierum in partibus.

[83913] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 29 Si autem est eiusdem speciei quantum ad omnes partes, sequetur, quod aut totum erit immobile et semper quiescens, aut totum semper movebitur. Quorum utrumque est impossibile et repugnans sensui.

[83914] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 30 Sed quod oporteat alterum sequi, ostendit cum dicit, quid enim magis deorsum. Iam enim suppositum est quod idem est locus naturalis totius et partis. Manifestum est etiam quod unumquodque corpus, cum est in loco suo naturali, quiescit. Cum autem est extra naturalem locum suum, naturaliter movetur ad ipsum. Si igitur totus locus in quo est corpus similium partium infinitum, est ei naturalis, oportet quod sit naturalis cuilibet parti; et ita ipsum totum et quaelibet pars quiescit. Si vero non est ei naturalis, ergo et totum et pars erunt extra proprium locum. Et ita totum et quaelibet pars eius movebitur semper.

[83915] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 31 Non enim potest dici quod aliqua pars loci sit naturalis toti et partibus eius, et aliqua pars innaturalis: quia si corpus esset infinitum, et omne corpus esset in loco, oportet quod locus etiam sit infinitus. In loco autem infinito non potest inveniri ratio divisionis, quare aliquid eius sit naturalis locus corporis, et aliud non naturalis locus: quia oportet esse aliquam determinatam proportionem et distantiam loci naturalis ad non naturalem: quod in loco infinito non potest inveniri. Hoc est ergo quod dicit, quod non magis movebitur corpus infinitum aut pars eius, deorsum quam sursum, vel versus quamcumque aliam partem; quia in loco infinito non potest sumi aliqua determinata proportio harum partium.

[83916] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 32 Et ponit exemplum: ut si ponamus terram esse infinitam, non erit assignare rationem, quare magis moveatur vel quiescat hic quam ibi: quia totus locus infinitus est connaturalis similiter ipsius corporis infiniti, quod est in loco. Unde si aliqua pars loci est connaturalis glebae, et similiter alia pars; et si una non est connaturalis, nec alia. Si igitur corpus infinitum sit in loco, obtinebit totum locum infinitum. Et quomodo poterit simul esse quies et motus? Quia si ubique quiescit, non movebitur; aut si movebitur ubique, sequitur quod nihil quiescat.

[83917] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 33 Deinde cum dicit si autem prosequitur philosophus alteram partem disiunctivae, scilicet si totum non est similium partium: dicens, quod primo sequitur, quod corpus omnis, idest totius, si sit partium dissimilium specie, non sit unum nisi in tangendo, sicut acervus lapidum est unus. Quae autem sunt diversarum specierum, non possunt esse continua, sicut ignis et aer et aqua. Et hoc non est esse unum simpliciter.

[83918] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 34 Item si istud totum constat ex dissimilibus partibus specie, aut essent infinita specie, ita scilicet quod sint infinitae species diversae partes totius; aut essent finita specie, ita scilicet quod diversitas specierum quae est in partibus, aliquo certo numero concludatur.

[83919] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 35 Sed quod impossibile sit esse finita elementa secundum speciem, patet ex eo quod in praecedenti ratione est positum. Non enim esset possibile ex partibus numero finitis constitui totum infinitum, nisi vel omnes partes essent infinitae quantitate, quod est impossibile, cum corpus infinitum oporteat ad quamlibet partem infinitum esse, vel saltem quod aliqua pars vel aliquae partes infinitatem habeant. Sequitur igitur quod, si totum est infinitum et partes specie diversae infinitae numero, quod quaedam earum sint infinitae in quantitate, et quaedam finitae: puta si poneretur quod aqua esset infinita, et ignis finitus. Sed hoc ponere inducit corruptionem in contrariis: quia id quod est infinitum, corrumpet alia, ut supra ostensum est. Non est igitur possibile, quod sint finita numero.

[83920] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 36 Sed si sunt infinitae secundum speciem primae partes universi, quas oportet ponere partes simplices, sequitur quod loca erunt infinita, et quod elementa erunt infinita. Quorum utrumque est impossibile. Cum enim unumquodque corpus simplex habeat locum sibi connaturalem diversum a loco corporis alterius secundum speciem, si sint infinita corpora simplicia secundum speciem diversa, sequitur quod etiam sint infinita loca diversa specie. Quod patet esse falsum. Nam species locorum sunt sub aliquo numero determinato, quae sunt sursum et deorsum et huiusmodi. Elementa etiam esse infinita impossibile est; quia sic sequeretur quod essent ignota, et eis ignotis omnia ignorarentur. Si ergo impossibile est elementa esse infinita, necesse est quod loca sint finita, et per consequens quod totum sit finitum.

[83921] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 37 Deinde cum dicit totaliter autem secundam rationem ponit; dicens, quod cum omne corpus sensibile habeat locum, impossibile est quod aliquod corpus sensibile sit infinitum: hac positione facta, quod omne corpus sensibile habeat gravitatem aut levitatem. Quod quidem verum erat secundum opinionem antiquorum naturalium ponentium corpus infinitum actu: sed ipse opinatur quod sit aliquod corpus sensibile, non habens gravitatem neque levitatem, scilicet corpus caeleste, ut probavit in libro de caelo et mundo. Et ideo hoc induxit sub conditione, quasi ab adversariis concessum, sed non simpliciter verum. Si ergo omne corpus sensibile est grave vel leve, et est aliquod corpus sensibile infinitum, oportet quod sit grave vel leve, et per consequens quod feratur sursum vel ad medium. Definitur enim leve quod fertur sursum, et grave quod fertur ad medium. Sed hoc est impossibile invenire in infinito, neque in toto neque in parte. Non enim invenitur medium in aliquo corpore nisi proportione habita ad extrema in dividendo totum. Infinitum vero non potest dividi secundum aliquam proportionem. Unde non potest ibi inveniri sursum et deorsum, nec extremum et medium.

[83922] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 38 Considerandum autem quod haec ratio valet etiam si ponatur corpus tertium, quod neque est grave neque leve. Tale enim corpus naturaliter movetur circa medium, quod non potest in corpore infinito inveniri.

[83923] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 39 Deinde cum dicit adhuc omne hic philosophus ponit tertiam rationem, quae talis est. Omne corpus sensibile est in loco. Sed loci species sunt sex; scilicet sursum, deorsum, dextrum, sinistrum, ante et retro. Quae quidem impossibile est attribui corpori infinito, cum sint quaedam extrema distantiarum; et sic corpori infinito impossibile est attribuere locum. Non est igitur aliquod corpus sensibile infinitum. Non autem dicit quod sint sex species loci, asserere intendens quod ista loca distinguantur in elementis; quia motus eorum non distinguunt nisi sursum et deorsum; sed quia, sicut ab infinito corpore removentur sursum et deorsum, ita omnes aliae differentiae loci.

[83924] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 40 Quartam rationem ponit ibi totaliter autem. Quae talis est. Omne corpus sensibile est in loco. Sed impossibile est esse locum infinitum; ergo impossibile est esse corpus infinitum. Quomodo autem impossibile sit locum esse infinitum, ex hoc probatur. De quocumque enim praedicatur commune aliquod, oportet praedicari aliquod eorum quae sunt sub illo communi; sicut quod est animal, oportebit quod sit in aliqua specie animalis. Et quod est homo, oportet quod sit aliquis homo. Et similiter quod est in infinito loco oportet quod sit alicubi, idest in aliquo loco. Esse autem in aliquo loco, est esse vel sursum vel deorsum, vel secundum aliquam aliam speciem: quarum nullam possibile est esse infinitam, quia unumquodque horum est terminus alicuius distantiae; ergo impossibile est esse locum infinitum et similiter corpus.

[83925] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 10 n. 41 Deinde cum dicit infinitum autem ostendit quomodo infinitum in potentia in diversis inveniatur; et dicit quod invenitur in magnitudine et motu et tempore; et non univoce praedicatur de eis, sed per prius et posterius. Et semper quod est in eis posterius, dicitur infinitum, secundum quod id quod est prius est infinitum, sicut motus secundum magnitudinem, in quam aliquid movetur localiter, aut augetur, aut alteratur. Et tempus dicitur infinitum secundum motum: quod sic intelligendum est. Infinitum enim divisione, attribuitur continuo, quod primo attribuitur magnitudini, ex qua motus habet continuitatem. Quod manifestum est in motu locali; quia partes in motu locali accipiuntur secundum partes magnitudinis. Et similiter manifestum est in motu augmenti; quia secundum additionem magnitudinis, augmentum attenditur. Sed in alteratione non est ita manifestum. Sed tamen etiam ibi aliqualiter verum est; quia qualitas secundum quam fit alteratio, per accidens dividitur ad divisionem magnitudinis. Et iterum intensio et remissio qualitatis attenditur secundum quod subiectum in magnitudine existens, aliquo modo vel perfectiori vel minus perfecto participat qualitatem. Ad continuitatem autem motus, est et tempus continuum. Nam tempus secundum se, cum sit numerus, non habet continuitatem, sed solum in subiecto. Sicut decem mensurae panni continuae sunt, eo quod pannus quoddam continuum est. Eodem igitur ordine oportet quod infinitum de istis tribus dicatur sicut et continuum.


Lectio 11

[83926] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 1 Postquam philosophus ostendit quid est motus, et determinavit de infinito quod est passio quaedam motus, hic determinat de partibus motus; et dividitur in duas partes. In prima dividit motum in suas partes. In secunda manifestat concomitantia motum et partes eius, ibi, simul secundum locum. Prima dividitur in partes tres, secundum tres divisiones motus, quarum tamen una sub altera accipitur, utpote dividens aliquod membrum praecedentis divisionis. Circa primum duo facit. Primo dividit motum ex parte mobilis. Secundo ex parte moventis, ibi, est autem aliquid. Dicit ergo primo, quod tribus modis aliquid permutatur. Uno modo permutatur aliquid per accidens tantum, quando scilicet aliquid dicitur permutari ex quo illud in quo est, permutatur: sive sit in eo ut accidens in subiecto, sicut musicum dicimus ambulare, sive sit forma substantialis in materia ut anima in moto corpore, sive quaecumque pars moto toto, sive etiam contentum moto continente, ut nauta mota navi.

[83927] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 2 Secundo modo dicitur aliquid permutari simpliciter eo quod aliquid eius permutatur, sicut ea quae moventur secundum partem. Sicut corpus hominis dicitur sanari, quia sanatur oculus. Et hoc quidem est per se moveri, sed non primo modo.

[83928] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 3 Tertio modo dicitur aliquid moveri primo et per se, sicut si aliquod totum moveatur secundum totum, ut si lapis deorsum feratur.

[83929] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit est autem ponit eamdem divisionem ex parte moventis. Dicitur enim movens tripliciter. Uno modo movens secundum accidens, sicut musicus aedificat.

[83930] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 5 Alio modo secundum partem, sicut homo manu vulnerat et percutit.

[83931] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 6 Tertio modo per se, sicut ignis calefacit, et medicus sanat.

[83932] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit est autem ponit secundam divisionem motus, seu mutationis. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad divisionem motus accipiendam. Secundo dividit motionem, ibi, quae autem non secundum accidens. Tertio manifestat divisionem mutationis, ibi, quae quidem igitur non ex subiecto. Dicit ergo primo, quod in qualibet mutatione inveniuntur quinque. Est enim in omni mutatione aliquid quod est primum movens. Secundo est aliquid quod movetur. Tertio est tempus in quo fit mutatio: quia omnis motus est in tempore. Quarto est terminus ex quo incipit motus. Quinto est terminus in quem motus tendit. Non autem dividitur motus sive mutatio in suas species, secundum movens, neque secundum id quod movetur, neque secundum tempus: quia ista sunt communia omni mutationi. Sed dividitur secundum terminos, ex quo, et in quem est motus.

[83933] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 8 Et ideo duo ultimo posita manifestat, dicens, quod species, idest formae et passiones, idest qualitates et locus, sunt termini motuum, quia in ea moventur ea quae mobilia sunt. Et dicit species, propter generationem et corruptionem. Passiones, propter alterationes. Et locum, propter loci mutationem. Et exemplificat de passionibus per scientiam et caliditatem. Sed quia quibusdam videbatur quod caliditas esset idem quod alteratio, et sic sequeretur quod caliditas esset motus et non terminus motus, ideo dicit quod caliditas non est motus, sed calefactio.

[83934] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit quae autem praetermissis duabus partibus primae divisionis, accipit tertiam; et eam subdividit secundum terminos, scilicet mutationem, quae non est per accidens, neque secundum partem: dicens, quod permutatio quae non est secundum accidens, non existit inter quoscumque terminos; sed oportet, quod termini eius sint vel contraria, sicut est mutatio de albo in nigrum; vel intermedia, sicut mutatio de nigro in rubeum et de rubeo in pallidum; aut est mutatio inter contradictoria, sicut de albo in non album, aut e converso. Tacet autem de privative oppositis, quia media sunt inter contradictoria et contraria, et sub eis intelliguntur.

[83935] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 10 Et quod solum inter praedictos terminos fiat permutatio, ostendit per inductionem. Quatuor enim modis possunt variari termini mutationis. Aut ita, quod uterque sit affirmativus, ut si aliquid dicatur mutari ex albo in nigrum; et hoc est quod dicit, ex subiecto in subiectum. Aut ita, quod uterque sit negativus, ut si aliquid dicatur mutari de non albo in non nigrum: et hoc est quod dicitur, ex non subiecto in non subiectum. Aut ita quod terminus a quo sit affirmativus, et terminus ad quem sit negativus, ut si dicatur mutari de albo in non album: et hoc est quod dicit, ex subiecto in non subiectum. Aut ita, quod terminus a quo sit negativus et terminus ad quem affirmativus, ut si dicatur aliquid mutari de non albo in album: et hoc est quod dicit, ex non subiecto in subiectum. Exponit autem quod dixerat subiectum, scilicet id quod affirmative significatur.

[83936] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 11 Harum autem quatuor combinationum, una est inutilis. Non enim est aliqua permutatio de non subiecto in non subiectum. Duae enim negationes, sicut non album, et non nigrum, neque sunt contraria, neque contradictoria, quia non sunt opposita. Possunt enim verificari de eodem. Multa enim sunt, quae neque alba neque nigra sunt. Unde, cum mutatio sit inter opposita, ut in primo physicorum probatum est, relinquitur quod de non subiecto in non subiectum, non sit permutatio. Et sic est necesse solum tres esse permutationes; scilicet duas secundum contradictionem, et unam secundum contrarietatem.

[83937] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit quae quidem manifestat quid sint praedictae tres mutationes; et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod duae earum sunt generatio et corruptio. Secundo ostendit quod neutra earum est motus, ibi, si itaque non ens. Tertio concludit quae mutatio dicatur motus, ibi, quoniam autem omnis motus et cetera. Dicit ergo primo, quod trium praedictarum mutationum illa quae est de non subiecto in subiectum, existens inter contradictorios terminos, vocatur generatio. Sed hoc contingit dupliciter. Quia aut est mutatio de non ente simpliciter in ens simpliciter, et tunc est generatio simpliciter. Et hoc quando mutabile subiectum mutatur secundum substantiam. Aut est de non ente in ens non simpliciter, sed secundum quid, sicut de eo quod non est album, in albo: et haec est generatio quaedam et secundum quid.

[83938] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 13 Illa vero mutatio, quae est de subiecto in non subiectum, dicitur corruptio. Et similiter in hac distinguitur simpliciter et secundum quid sicut in generatione.

[83939] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 14 Deinde cum dicit si itaque ostendit philosophus quod neutra harum mutationum est motus. Et primo ostendit hoc de generatione. Secundo de corruptione, ibi, neque itaque corruptio motus. Dicit ergo primo, quod non ens dicitur multipliciter sicut et ens. Uno enim modo dicitur quod est secundum compositionem et divisionem propositionis. Et hoc, cum non sit in rebus, sed in mente, non potest moveri.

[83940] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 15 Alio modo dicitur ens et non ens secundum potentiam et actum. Et id quod est actu, est simpliciter ens. Quod autem est secundum potentiam tantum, est non ens. Dicit ergo, quod neque contingit moveri hoc non ens, quod quidem est secundum potentiam ens, sed non ens actu, quod est quasi oppositum enti in actu simpliciter.

[83941] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 16 Sed quare dixerit quod est oppositum enti simpliciter, manifestat, cum subdit: quod enim non album. Ens enim in potentia, quod opponitur enti in actu, quod non est ens simpliciter, contingit moveri; quia quod non est non album in actu, aut non bonum in actu, contingit moveri, sed tamen secundum accidens. Non enim ipsum non album movetur, sed subiectum in quo est haec privatio, quod est ens actu. Quod enim est non album, potest esse homo. Sed quod est non ens in actu simpliciter, idest secundum substantiam, nequaquam contingit moveri. Si, inquam, haec omnia vera sunt, impossibile est non ens moveri. Et si hoc verum est, impossibile est generationem esse motum, quia non ens generatur. Est enim generatio, ut dictum est, de non ente in ens. Unde, si generatio simpliciter esset motus, sequeretur quod non ens simpliciter moveretur.

[83942] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 17 Sed huic processui posset aliquis obviare, dicens, quod non ens non generatur nisi per accidens: per se enim generatur id quod est subiectum generationis, idest ens in potentia. Non ens autem significat privationem in materia. Unde non generatur nisi per accidens.

[83943] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 18 Sed hanc obviationem excludit, ibi, si enim et quam maxime. Dicens, quod licet ens non generetur nisi secundum accidens, tamen de eo quod generatur simpliciter, verum est dicere, quod est non ens. Et de quocumque est hoc verum dicere, impossibile est id moveri. Ergo subiectum mutationis impossibile est moveri. Et similiter impossibile est ipsum quiescere, quia non ens simpliciter non movetur neque quiescit. Haec enim inconvenientia accidunt, si quis ponit generationem esse motum.

[83944] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 19 Ad ostendendum autem quod non ens non movetur, subiungit quod omne quod movetur, est in loco, quia motus localis est prior motuum. Non ens autem simpliciter, non est in loco, quia alicubi esset non ens. Igitur non potest moveri: et sic generatio non est motus.

[83945] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 20 Et ex hoc ulterius ostendit quod neque corruptio est motus, ibi, neque itaque corruptio. Quia motui non contrariatur nisi motus vel quies. Sed corruptioni contrariatur generatio. Si ergo corruptio sit motus, oportet quod generatio sit vel motus vel quies. Quod non potest esse, ut ostensum est.

[83946] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 11 n. 21 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quae mutatio dicatur motus; dicens quod omnis motus est aliqua permutatio. Permutationes autem sunt solum tres: quarum duae, quae sunt secundum contradictionem, scilicet generatio et corruptio, non sunt motus. Relinquitur ergo quod sola mutatio, scilicet de subiecto in subiectum, sit motus. Et cum subiecta ista inter quae est motus oporteat esse opposita, necesse est quod sint contraria vel intermedia; quia privatio, licet affirmativa monstretur, sicut nudum, edentulum et nigrum, tamen ad contrarium reducitur, quia privatio est prima contrarietas, ut in decimo ostensum est. Dicit autem nigrum esse privationem non simpliciter, sed inquantum defective participat generis naturam.


Lectio 12

[83947] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 1 Postquam divisit transmutationes in generationem et corruptionem et motum, hic subdividit alterum membrum divisionis, scilicet motum, secundum genera in quibus potest esse motus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit in quibus generibus possit esse motus. Secundo ostendit quot modis dicitur immobile, ibi, immobile autem quod. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, secundum substantiam autem. Tertio concludit principalem intentionem, ibi, quoniam autem neque. Dicit ergo primo, quod cum praedicamenta dividantur per substantiam, qualitatem, et huiusmodi; et in aliis generibus non possit esse motus; erunt igitur tria genera entis in quibus potest esse motus: quae sunt qualitas, quantitas et ubi: loco cuius ponit locum, quia nihil aliud significat esse ubi, nisi esse in loco; et moveri secundum locum, nihil est aliud quam moveri secundum ubi. Non enim motus secundum locum attribuitur subiecto loco, in quo est locus, sed ei quod est in loco.

[83948] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 2 Attendendum est autem quod praetermittere videtur tria genera, scilicet quando, situm et habere. Cum enim quando significet esse in tempore, tempus autem sit numerus motus, eiusdem rationis est non esse motum in genere quando, et non esse motum in genere actionis et passionis, quae significant aliqualiter ipsum motum. Positio vero non addit supra ubi, nisi ordinem partium determinatum, qui nihil aliud est quam determinata relatio partium adinvicem. Habitus etiam importat habitudinem indumenti ad indutum. Et sic eiusdem rationis videtur esse quod non sit motus in situ et habere, et quod non sit in ad aliquid.

[83949] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit secundum substantiam probat propositum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod non sit motus in substantia. Secundo quod non sit motus in ad aliquid, ibi, neque ad aliquid. Tertio quod non est motus in agere et pati, ibi, neque facientis et patientis. Ostendit ergo primo, quod secundum substantiam non potest esse motus, quia motus est mutatio de subiecto in subiectum. Duo ergo subiecta inter quae est motus, sunt contraria aut media. Cum igitur substantiae nihil sit contrarium, relinquitur quod secundum substantiam non possit esse motus, sed generatio et corruptio tantum, quorum termini sunt oppositi secundum contradictionem, et non secundum contrarietatem, ut supra dictum est.

[83950] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 4 Videtur autem hoc quod dictum est substantiae nihil est contrarium, falsum esse, cum ignis manifeste appareat contrarius aquae: et cum Aristoteles in primo de caelo probaverit quod caelum non est corruptibile, quia non habet contrarium; alia vero corpora quae sunt corruptibilia, contrarium habent.

[83951] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 5 Dixerunt igitur quidam, quod toti substantiae compositae, non est aliquid contrarium, quia oportet contrariorum esse unum subiectum; sed formae substantiali nihil prohibet esse contrarium. Dicebant enim quod calor est forma substantialis ignis. Hoc autem non potest esse verum, quia formae substantiales non sunt sensibiles per se. Et iterum manifestum est quod calor et frigus in aliis corporibus sunt accidentia. Quod autem est in genere substantiae, nulli potest accidens esse.

[83952] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 6 Unde alii dixerunt, quod calor et frigus non sunt formae substantiales ignis et aquae, sed tamen eorum formae substantiales sunt contrariae, et recipiunt magis et minus, et sunt quasi mediae inter substantiam et accidens. Sed hoc omnino irrationabiliter dicitur. Nam, cum forma sit principium speciei, si formae ignis et aquae non sunt vere substantiales, neque ignis et aqua sunt verae species in genere substantiae. Non est igitur possibile quod inter substantiam et accidens sit aliquod medium: tum quia sunt diversorum generum, inter huiusmodi autem non cadit medium, ut supra in decimo ostensum est: tum quia etiam definitiones substantiae et accidentis immediatae sunt. Est enim substantia ens per se; accidens vero ens per se non est, sed in alio.

[83953] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 7 Dicendum est ergo quod nec formae substantiales possunt esse contrariae, quia contraria sunt extrema quaedam cuiusdam determinatae distantiae, et quodammodo continuae, cum sit motus de uno contrario in aliud contrarium. Unde in illis generibus in quibus talis distantia continua et determinata non invenitur, non potest contrarium inveniri. Sicut patet in numeris. Distantia enim numerorum adinvicem non intelligitur secundum aliquam continuitatem, sed secundum additionem unitatum. Unde numerus numero non est contrarius. Et similiter nec figura figurae.

[83954] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 8 Eodem autem modo est in substantiis; quia ratio cuiuslibet speciei constituitur in quodam determinato indivisibili. Sed cum forma sit differentiae principium; si formae substantiales non sunt adinvicem contrariae, sequitur quod non sit contrarietas in differentiis; cum tamen supra ostensum sit, quod genus dividitur in contrarias differentias.

[83955] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 9 Dicendum est igitur quod forma substantialis secundum quod in se consideratur, constituit speciem in genere substantiae: secundum autem quod una forma habet sibi intellectam privationem alterius formae, sic diversae formae sunt contrariarum differentiarum principia. Nam privatio quodammodo contrarium est. Et per hunc modum opponuntur animatum et inanimatum, rationale et irrationale et huiusmodi.

[83956] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit neque ad ostendit non per se esse motum in genere ad aliquid, sed solum per accidens. Sicuti enim aliquid movetur per accidens, quando non fit motus in eo, nisi quodam altero moto; ita et in aliquo dicitur esse motus per accidens, quando non fit motus in eo, nisi quodam altero moto. Hoc autem invenimus in genere ad aliquid; quod nisi aliquid alterum permutetur, non verum est dicere quod in eo fiat permutatio, sicut non fit de aequali inaequale, non facta permutatione secundum quantitatem. Et similiter non fit de dissimili simile, nisi facta permutatione secundum qualitatem. Videmus etiam quod unum relativorum dicitur permutari facta permutatione circa alterum; sicut alterum per se manens de sinistro fit dextrum, altero secundum locum permutato. Relinquitur igitur quod in ad aliquid non est motus nisi per accidens.

[83957] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 11 Deinde cum dicit neque facientis ostendit, quod neque in agere et pati sit motus: et hoc quatuor rationibus: quarum prima talis est. Agere et pati sunt motus, et significant motum. Si igitur in agere et pati esset motus, sequeretur, quod motus sit alicuius motus, et generatio generationis, et permutatio permutationis. Sed hoc est impossibile; ergo, et hoc quod in agere et pati sit motus. Quod autem impossibile sit motum esse motus, sic ostendit. Motum enim esse motus contingit dupliciter: aut ut eius quod movetur, aut ut termini. Eius quidem quod movetur: sicut dicimus motum esse hominis, quia homo movetur, quia ex albo in nigrum permutatur. Unde et similiter motus movebitur, et aut calefiet, aut infrigidabitur, aut mutabitur secundum locum, aut augebitur. Hoc autem est impossibile; quia motus non potest esse subiectum caloris aut frigoris, aut alicuius huiusmodi. Relinquitur igitur quod non contingat motum esse motus sicut subiecti.

[83958] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 12 Sed neque etiam sicut termini; ita scilicet quod aliquod subiectum alterum permutetur de una specie permutationis in aliam, sicut homo permutatur de languore in sanitatem. Hoc enim est impossibile nisi per accidens.

[83959] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 13 Unde consequenter ostendit quod est impossibile per se, quia omnis motus est permutatio de uno in aliud. Et similiter generatio et corruptio est mutatio de uno in aliud, licet termini permutationis non sic opponantur in generatione et corruptione sicut in motu, ut supra dictum est. Si igitur sit aliqua permutatio de una permutatione in aliam, puta de sanatione in quamdam aliam permutationem, sequetur quod simul dum aliquid permutatur de sanitate in aegritudinem, permutetur de illa permutatione in aliam permutationem; quia adhuc uno extremorum permutationis existente, fit transmutatio de illo extremo in aliud. Et sic, si duae transmutationes sunt extrema unius permutationis, sequetur, quod durante prima transmutatione, fiat transmutatio in aliam. Et sic simul, dum aliquod movetur de sanitate in aegritudinem, transmutabitur de sanatione in aliam transmutationem.

[83960] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 14 Sed hoc non videtur, nisi inquantum una mutatio succedit alteri. Contingit autem quod ad hanc mutationem qua aliquid movetur de sanitate in aegritudinem, succedat quaevis alia mutatio; puta dealbatio, vel denigratio, mutatio secundum locum, vel quaecumque alia. Unde manifestum est, quod si aliquis languet per hoc quod movetur de sanitate in aegritudinem, quod ex hac mutatione permutari poterit in quamcumque aliam mutationem. Neque est mirum, quia poterit ex hac mutatione mutari ut in quiete. Contingit enim post hanc mutationem aliquem quiescere.

[83961] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 15 Sed cum omnis mutatio sit in non contingens, idest in oppositum, quod non contingit simul verum esse cum suo opposito, sequitur quod si permutatio sit de mutatione in mutationem, quod semper sit in oppositam mutationem quam appellat non contingentem. Et illa transmutatio in quam fit transitus, oportet quod sit de aliquo in aliquid. Quare non fiet transitus de permutatione languoris, nisi in oppositam mutationem quae dicitur sanatio.

[83962] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 16 Et sic videntur duo contraria sequi: scilicet quod opposita permutatio fiat de una permutatione in quamcumque aliam, et quod non nisi in oppositam. Ex quo sequitur ulterius, quod simul dum mutatur aliquid ad unum oppositorum, mutetur in mutationem tamquam in aliud oppositum. Quod videtur impossibile: sequitur enim, quod simul intentio naturae tendat in opposita. Non igitur est possibile, quod per se mutetur aliquid de una permutatione in aliam.

[83963] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 17 Sed per accidens hoc contingit; sicut aliquis permutatur ex reminiscentia in oblivionem, quia subiectum permutatur, quandoque ad unum terminum, quandoque ad alium: non quod sit intentio moventis ad hoc, quod simul dum permutatur in unum, intendat tendere in aliud.

[83964] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 18 Deinde cum dicit et adhuc secundam rationem ponit, quae talis est. Si permutatio sit permutationis, sicut terminus termini, vel generatio generationis, necesse erit quod ad permutationem non perveniatur nisi per aliam permutationem, sicut ad qualitatem non pervenitur nisi per alterationem praecedentem: et sic ad illam mutationem praecedentem non pervenitur, nisi per aliquam priorem mutationem: et ita procedetur in infinitum.

[83965] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 19 Quod esse non potest: quia si ponantur infinitae permutationes hoc modo ordinatae, quod una inducat ad aliam, necesse est priorem esse si posterior sit. Ponamus enim quod generationis simpliciter, quae est generatio substantiae, sit quaedam generatio. Si ergo generatio simpliciter fiat quandoque et iterum ipsum fieri generationis simpliciter aliquando fiebat, sequetur, quod nondum erat quod fit simpliciter: sed erat generatio secundum aliquid, secundum quod fit ipsa generatio generationis. Si itaque et haec generatio aliquando fiebat, cum non sit abire in infinitum, et in infinitis non sit accipere primum, non erit devenire ad primum fieri. Si autem prius non est, neque posterius, ut supra dictum est: quare sequetur quod non sit habitum, idest, id quod consequenter est. Et inde sequitur, quod nihil possit fieri neque moveri neque mutari: quod est impossibile. Non igitur possibile est quod mutationis sit mutatio.

[83966] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 20 Deinde cum dicit adhuc eiusdem tertiam rationem ponit, quae talis est. Motus contrarii sunt eiusdem subiecti, etiam quies et motus, et etiam generatio et corruptio; quia opposita nata sunt fieri circa idem. Si igitur aliquod subiectum transmutetur de generatione in corruptionem, simul dum generatur, transmutabitur ad corruptionem; quod est transmutari ad non esse; nam corruptionis terminus est non esse. Quod autem transmutatur ad non esse, corrumpitur. Sequitur igitur, quod aliquid simul dum fit corrumpatur.

[83967] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 21 Sed hoc non potest esse. Neque enim dum aliquid fit corrumpitur, neque statim postea corrumpitur. Cum enim corruptio sit de esse in non esse, oportebit id quod corrumpitur esse. Et sic oportet inter generationem quae est mutatio ad esse, et corruptionem quae est mutatio ad non esse, invenire quietem mediam. Et sic non est mutatio de generatione in corruptionem.

[83968] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 22 Deinde cum dicit adhuc oportet quartam rationem ponit; quae talis est. In omni, quod generatur, oportet duo inveniri, quorum unum est materia eius quod fit, et aliud ad quod terminatur generatio. Si ergo generetur generatio, oportet quod generatio et motus habeant materiam talem, quale est alterabile corpus, aut anima, aut aliquid huiusmodi: sed huius materiam non est assignare generationi et motui.

[83969] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 23 Similiter etiam oportet in generatione esse aliquid ad quod terminatur mutatio; quia oportet aliquam partem, scilicet materiam eius quod generatur, esse motam ex hoc in hoc: et hoc in quod terminatur motus, non contingit esse motum sed terminum motus. Non enim huiusmodi permutationis quae est disciplinatio, est aliqua alia disciplinatio quae ad eam terminetur, quae sit disciplina disciplinationis. Quare relinquitur quod non sit generatio generationis.

[83970] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 24 Deinde cum dicit quoniam autem concludit principale intentum; dicens, quod quia motus non potest esse neque in genere substantiae, neque in ad aliquid, neque in agere et pati, relinquitur quod motus sit secundum quale et quantum et ubi. In his enim generibus contingit esse contrarietatem quae est inter terminos motus, ut ostensum est.

[83971] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 25 Sed quia qualitas quandoque dicitur de forma substantiali, subiungitur quod cum motus dicitur esse in quali, non intelligitur significare substantiam secundum quod differentia substantialis praedicatur in eo quod quale; sed de quali secundum quod dicitur aliquid pati, vel impassibile esse. Non enim est proprie alteratio nisi secundum passibiles qualitates, ut in septimo physicorum probatur.

[83972] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 26 Deinde cum dicit immobile autem ostendit quot modis dicitur immobile. Et ponit tres modos: quorum primus est, quod immobile dicitur id quod omnino est impossibile moveri, sicut Deus est immobilis.

[83973] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 27 Secundus modus est secundum quod dicitur immobile, id quod vix non potest moveri, sicut saxum magnum.

[83974] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 12 n. 28 Tertius modus est secundum quod dicitur immobile id quod natum est moveri, sed tunc non possit moveri, quando natum est, et ubi natum est moveri, et sicut natum est moveri. Et hoc solum immobile dicitur proprie quiescere, quia quies est contraria motui. Unde oportet quod quies sit privatio motus in susceptivo motus.


Lectio 13

[83975] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 1 Notificat quae circumstant motum, et praecipue motum localem. Et primo notificat ea. Secundo inducit quaedam corollaria ex dictis, ibi, quare palam. Dicit ergo primo, quod simul secundum locum dicuntur quaecumque sunt in uno loco primo, idest proprio. Si enim aliqua sunt in uno loco communi, non propter hoc dicuntur esse simul: sic enim omnia, quae continentur caeli ambitu, dicerentur esse simul.

[83976] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 2 Seorsum autem dicuntur quaecumque sunt in alio et alio loco.

[83977] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 3 Tangi autem adinvicem dicuntur, quorum ultima sunt simul; puta duo corpora quorum superficies coniunguntur.

[83978] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 4 Medium autem inter duo est, in quod id quod continuo permutatur, natum est prius pervenire quam in ultimum. Sicut si motus continuus de a in c, prius veniet in b, id quod mutatur, quam in c.

[83979] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 5 Contrarium vero secundum locum est, quod est plurimum distans secundum rectam lineam. Non enim distantia plurima potest mensurari secundum lineam curvam, eo quod inter duo puncta possunt designari infinitae decisiones circulorum dissimiles. Sed inter duo puncta non potest esse nisi una linea recta. Mensuram autem oportet esse certam et determinatam. Plurimum autem distans in locis invenitur secundum naturam sursum et deorsum, quae sunt medium et extremum mundi.

[83980] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 6 Consequenter autem dicitur quod est post aliquod primum principium; sive attendatur ordo secundum positionem, sive secundum speciem, sicut binarius est post unitatem, sive qualitercumque aliter. Adhuc autem oportet quod nihil eiusdem generis sit medium inter id quod est consequenter et id cui consequenter est. Sicut lineae sunt consequenter alicui lineae, et unitates alicui unitati, et domus alicui domui consequenter. Sed nihil prohibet inter duo, quorum unum se habet consequenter ad alterum, esse aliquid medium alterius generis; puta si inter duas domus sit unus equus medius. Et ad manifestandum praemissam divisionem subiungit, quod illud quod dicitur consequenter, oportet quod sit consequenter respectu alicuius, et quod sit aliquod posterius. Unum enim non se habet consequenter ad duo, cum sit prius, neque nova luna ad secundam, sed e converso.

[83981] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 7 Deinde dicit quod habitum dicitur illud quod est consequenter et tangit; puta si duo corpora sint ordinata, quorum unum alterum tangat.

[83982] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 8 Deinde dicit quod, cum omnis permutatio sit inter opposita, et opposita inter quae est permutatio sint contraria et contradictoria, ut ostensum est; et cum contradictionis nullum sit medium: manifestum est quod inter sola contraria oportet esse medium, cum medium sit inter extrema motus, ut ex definitione superius posita patet. Hoc autem bene inducit. Quia enim dixerat quod consequenter sunt, inter quae non est medium, conveniens fuit ut ostenderetur inter quae potest esse medium.

[83983] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 9 Deinde ostendit quid sit continuum: et dicit, quod continuum addit aliquid supra habitum. Et dicit quod continuum est cum utriusque eorum, quae se tangunt, et quae simul sunt, sit unus et idem terminus, sicut partes lineae continuantur ad punctum.

[83984] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 10 Deinde cum dicit quare palam inducit tria corollaria ex praemissis. Quorum primum est, quod continuum est in illis ex quibus natum est fieri unum secundum contactum. Et hoc ideo est, quia continuum requirit identitatem termini.

[83985] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 11 Secundum corollarium est, quod inter ista tria, consequenter, contactum et continuum, prius et communius est quod est consequenter. Non enim omne quod est consequenter tangit, sed omne quod tangit est consequenter. Oportet enim contacta secundum positionem esse ordinata, et nihil eorum esse medium. Et similiter tangens est prius et communius ens quod continuum; quia si est continuum, est necesse quod tangat. Quod enim est unum, necesse est esse simul; nisi forte intelligatur in hoc, quod est esse simul, pluralitas. Sic enim continuum non esset contactum. Sed eo modo quo id quod est unum est simul, necesse est continuum esse tangens. Sed non sequitur, si tangit, quod sit continuum; sicut non sequitur quod si aliqua sunt simul, quod sint unum. Sed in quibus non est contactus non est nascentia, idest naturalis coniunctio, quae est proprie continuorum.

[83986] Sententia Metaphysicae, lib. 11 l. 13 n. 12 Tertium corollarium est, quod punctus et unitas non sunt idem, ut Platonici posuerunt, dicentes quod punctum est unitas habens positionem. Et quod non sint idem, patet ex duobus. Primo quidem, quia secundum puncta est contactus, non autem secundum unitates, sed consequenter se habent adinvicem. Secundo, quia inter duo puncta semper est aliquid medium, ut probatur in sexto physicorum. Sed inter duas unitates necesse non est aliquid esse medium.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264