CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Matthaei lectura
a capite XVII ad caput XX
Reportatio Leodegarii Bissuntini

Thomas de Aquino adorans Christum in sua Nativitate a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Taurini 1951 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 17
Lectio 1

[87377] Super Mt., cap. 17 l. 1 In parte praecedenti ostendit virtutem doctrinae evangelicae etc., hic ostenditur finis, qui est gloria futura: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo demonstrata est in transfiguratione; secundo quomodo perveniri possit ad eam, in XVIII cap. in illa hora et cetera. Circa primum duo. Primo demonstratur futura gloria; secundo praecipit celationem; tertio ponit dubitationem. Secunda ibi et descendentibus illis de monte etc., tertia ibi et interrogaverunt eum discipuli et cetera. Circa primum tria. Primo ponuntur circumstantiae transfigurationis; secundo transfiguratio; tertio effectus. Secunda ibi et transfiguratus est ante eos; tertia ibi et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam. Ponit autem tres circumstantias, scilicet tempus; discipulos; locum. Tempus ponit, cum dicit post dies sex. Sed hic est quaestio litteralis, quare statim cum dixit: sunt quidam de hic stantibus etc. non statim transfiguratus est. Solvit Chrysostomus. Primo ut accenderet desiderium apostolorum; secundo ut mitigaret invidiam eorum, quia forte post verbum istud turbati fuerunt. Sed quid est quod hic habetur post sex dies, in Luca habetur, post octo dies? Planum est quod Lucas numerat diem quo dixit, et diem transfigurationis; Matthaeus vero dies solum intermedios; ideo, remoto primo et ultimo, non remanent nisi sex dies. Per sex dies significantur sex aetates, post quas speramus venire ad gloriam futuram. Item in sex diebus perfecit opera sua; ideoque post sex dies vult dominus se ostendere, quia nisi elevemur ad Deum super omnes creaturas, quas dominus his sex diebus creavit, non possumus pervenire ad regnum Dei. Item assumpsit Petrum, Iacobum et Ioannem. Quare non omnes? Ad designandum, quod non omnes, qui vocati sunt, pervenient; unde infra XX, 16: multi sunt vocati, pauci vero electi. Et quare tres tantum? Ad designandum, quod nulli pervenient nisi in fide Trinitatis. Marc. XVI, 16: qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit. Sed quare plus istos quam alios? Ratio est, quia Petrus magis fervidus erat. Ioannes, quia specialiter dilectus erat. Item Iacobus, quia praecipuus debellator erat adversariorum fidei; unde Herodes eum occidit primo, quia magnum aliquid credidit facere pro Iudaeis, ut in Act. XII, 2: occidit autem Iacobum etc., sequitur, cum videret, quia placeret Iudaeis et cetera. Et duxit eos in montem excelsum seorsum et cetera. Quare in montem? Ad designandum quod non inducitur ad contemplandum nisi qui ascendit in montem, ut in Gen. XIX, 17 de Lot: in monte salvum te fac. Et dicit excelsum valde, propter altitudinem contemplationis. Is. II, 2: elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi, et dicent: venite, ascendamus ad montem domini. Quia super omnem altitudinem scientiae et virtutis erit illa altitudo gloriae. Item seorsum, quia se separaverunt a malis. Infra XXV, 32: separabunt eos, sicut agnos ab hoedis. Sequitur transfiguratio et transfiguratus est ante eos. Et primo ponitur transfiguratio; secundo testimonium, ibi adhuc eo loquente et cetera. Circa primum ponit transfiguratio; secundo modus; tertio Petri admiratio. Dicit ergo et transfiguratus est, idest figuram mutavit, ante eos. Transfigurari idem est quod a propria figura mutari, ut habetur II ad Cor. XI, quod Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Ideo non est mirum si iusti transfigurentur in figuram gloriae; ideo transfiguratus est, quia quod suum est deposuit. Aliqui dixerunt, quod aliud corpus assumpsit, quod falsum est; sed in figura quisquis immutetur de exteriori aspectu, dicitur transfiguratus: sicut cum aliquis est sanus et rubicundus, cum infirmus est fit pallidus, et sic dicitur transfiguratus; sic Christus, quia in alia forma quam appareret, apparuit, quia corpus eius non erat lucidum, sed tantum claritatem accepit, ideo dicitur transfiguratus. Ideo sequitur et resplenduit facies eius sicut sol; ubi tangitur modus. Et primo demonstratur quantum ad claritatem faciei; secundo quantum ad nitorem vestium; tertio quantum ad testimonium. Dicit ergo et resplenduit facies eius sicut sol. Hic futuram gloriam revelavit, ubi erunt corpora clara et splendentia. Et haec claritas non erat ab essentia, sed ex claritate interioris animae plenae caritate; Is. c. LVIII, 8: tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sequitur, et gloria domini colliget te. Unde erat quaedam refulgentia in corpore. Anima enim Christi videbat Deum, et super omnem claritatem a principio suae conceptionis; Io. I, 14: vidimus gloriam eius. Si ergo in beatis aliis derivatur claritas ab anima ad corpus, quare non in Christo qui Deus erat et homo? Dicendum quod quia Deus erat, ordo humanae naturae erat in sua potestate. Hic autem est ordo quod partes sibi communicent, ut laeso corpore, compassio sit in anima, et ex anima afficiatur corpus. Sed hic ordo subiectus erat Christo. Unde ita perfectum erat gaudium in parte superiori quod non egrediebatur extra: unde et perfecte erat viator, et perfecte comprehensor. Unde quando volebat, non fiebat reflexus, sed quando volebat, reflexus fuit, et apparuit splendidus. Sed nonne dos fuit in Christo? Quidam dicunt quod sic, et quod omnes dotes accepit in via: dotem subtilitatis in nativitate, agilitatis in undarum calcatione, claritatis hic, impassibilitatis in administrando sacramentum altaris. Ego autem hoc non credo, quia dos est quaedam proprietas ipsius gloriae. Unde quod super mare ambulavit, quod resplenduit, totum fuit ex virtute divina, quia dos gloriae repugnat viatori, sed habuit aliquam similitudinem, quia resplenduit facies eius sicut sol; Apoc. I, 16: facies eius sicut sol refulget in virtute sua. Sed potest obiici, quia iusti fulgebunt sicut sol. Ergo splendor Christi maior non erit aliis. Dico quod sic. Sed quia in his sensibilibus non est clarius cui possit comparari; ideo soli comparatur. Vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Hic de vestimentis. Hoc apparet quod non fuit per mutationem Christi, nec per dotem, quia vestimenta non sunt perceptiva dotis. Per vestimenta significantur sancti; Is. XLIX, 18: vivo ego, dicit dominus, quia his omnibus sicut ornamento vestieris. Et dicit facta sunt alba sicut nix. Nix habet candorem et frigiditatem, sic sancti habent candorem gloriae; Sap. III, 7: fulgebunt iusti et tamquam scintillae in arundineto discurrent et cetera. Item habebunt refrigerium ab ardore concupiscentiae; in Ps. LXVII, 15: nive dealbabuntur in Selmon. Vel per vestimenta intelligitur littera sacrae Scripturae. Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias. Et quare apparuerunt? Chrysostomus assignat rationes. Prima ratio est ad confirmandum fidem discipulorum. Quaesierat supra: quem dicunt homines esse filium hominis? et cetera. Et dixerunt: alii Eliam et cetera. Ut vero ostenderet differentiam sui ad illos, ideo voluit eos adducere; Ps. LXXXV, v. 8: non est similis tui in diis, domine et cetera. Secunda ratio est ad confutandum Iudaeos. Dicebant enim quod erat transgressor legis; item dicebant quod erat blasphemator, ut habetur Io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia. Ideo quia Elias omnibus prophetis sanctior fuit, et Moyses legislator; coram Moyse et Elia ostendit, quia non erat Deo contrarius, nec transgressor legis. Tertia ratio est, ut ostendat se iudicem vivorum et mortuorum, quia Elias vivus erat, Moyses mortuus. Quarta ratio est ad certificationem Petri; quia Petrus increpaverat dominum de morte, ideo ostendit quod non sunt increpandi qui exponunt se morti, invocando istos duos; quia Elias morti se exposuit coram Iezabel, similiter Moyses exposuit se propter legem. Quinta ratio est, quia duo erant in eo quod voluit ostendere in his duobus, scilicet mansuetudo, quam ostendit in Moyse, exemplum zeli Dei, quem ostendit in Elia, de quo dicitur quod surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Sexta ratio assignatur in Glossa, quia omnis lex et prophetae testimonium dixerunt Christo. Unde Lc. XXIV, 44: omnia oportet impleri de me quae sunt in lege et prophetis. Sed tunc est quaestio. De Elia non est mirum si ibi fuit, quia est vivus; sed de Moyse est quaestio quomodo ibi erat. Quidam dixerunt quod Angelus fuit ibi loco ipsius. Sed hoc nihil est, quia Moyses fuit ibi in anima solum. Sed qualiter visus est? Dicendum, quod sicut Angeli videntur. Sequitur affectus Petri respondens autem Petrus dixit et cetera. Et possumus exponere torquendo ad carnalitatem, vel ad devotionem. Chrysostomus retorquet ad carnalitatem. Supra Christus dixerat se passurum, et Petrus increpaverat eum, cum reprehendit eum. Unde apparuerunt Moyses et Elias loquentes de passione eius; ideo cum audivit Petrus referre, non poterat audire. Unde non voluit se opponere; ideo cogitavit quod si ibi maneret, evaderet mortem: ideo ne cito recederent, dixit faciamus hic tria tabernacula. Et quare dixit Moysi unum, Eliae unum? Quia videbat eum affectuosum ad mortem, volebat quod isti impedirent mortem eius. De Elia legitur IV Reg. I, 10, quod quando misit rex quinquagenarium, fecit descendere ignem de caelo. Item legitur de Moyse Num. c. XVI, 32, quod quando iurgium occurrit in tabernaculo, quod descendit nubes. Ideo cogitavit, quod per Moysen poterat impetrari nubes, et per Eliam ignis. Alii vero reducunt ad devotionem Petri. Et secundum hoc duo facit. Quia primo tangit affectum; secundo consilium, ibi si vis et cetera. Dicit ergo domine, bonum est nos hic esse. Ex nimio fervore videns gloriam, ita affectus erat quod numquam voluisset separari, si Deus voluisset. Et quid erit de illis qui in gloria erunt perfecta? Unde existentes in illa beatitudine numquam volent separari; Ps. LXXII, 28: mihi autem adhaerere Deo bonum est et cetera. Secundo dat consilium, et sicut dicit Lc. IX, 23, nesciens quid diceret; unde dicit si vis, faciamus hic tria tabernacula: quia voluntatem nostram debemus submittere voluntati divinae, ut supra VI, 10: fiat voluntas tua et cetera. Unde in isto bene dixit Petrus; in alio vero male, quia credidit quod gloria sine morte posset haberi, quod est contra illud II Cor. c. V, 1: scimus enim si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificatam habemus domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Item quia credidit in hoc mundo esse gloriam sanctorum, quae non est hic, sed in caelis; supra V, 12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Item quia credidit quod domibus indigerent; sed non indigent hic, sed habent in caelis, ut Apoc. XXI, 3: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Item quia tria tabernacula voluit fieri: unum enim sufficit patri, et filio, et spiritui sancto. Item quia comparavit Christum aliis: non autem sic debet fieri; Iob XXXII, 21: Deum homini non aequabo. Petre, omnes habent unum tabernaculum, quod est fides. Sequitur testimonium et adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos et cetera. Petrus insipienter loquebatur, ideo indignus fuit responsione. Volebat materiale testimonium; ideo voluit dominus ostendere quod sancti non indigent. Item per nubem ostendere se voluit; Ps. LXVII, 35: magnificentia eius in nubibus. Sed aliquando apparet nubes clara, aliquando nubes tenebrosa; Ex. XIX, 18 dicitur quod apparuit nubes caliginis; sed hic apparet lucida, quia significat consolationem gloriae, quia tunc protegentur ab omni aestu; Apoc. XXI, 4: absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quoniam prima abierunt. Sequitur testimonium ex voce patris; unde et vox de nube dicens et cetera. Sed quare de nube? Ad significandum quod est vox patris. Dominus habitat in nube. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Tangitur Christi dignitas ex proprietate filiationis, ex perfectione dilectionis, et ex conformitate operationis. Unde dicit hic est, quasi singularis filius. Alii sunt filii per adoptionem, Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes, sed iste est verus filius, scilicet singulariter, ut I Io. V, 20: filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum. Item, aliter, dilectus. Dilectio nostra est ex bonitate creaturae. Non enim est res bona, quia diligo eam, sed quia res bona est, diligo eam. Sed dilectio Dei est causa bonitatis rerum. Et sicut Deus perfudit bonitatem in creaturis per creationem, sic in filio per generationem, quia totam filio communicat bonitatem; unde creaturae benedicuntur per participationem, sed filio totum dedit; Io. III, 35: pater diligit filium, et omnia posuit in manibus eius. Unde ipse amor procedit a patre diligente filium, et a filio diligente patrem. Sed contingit quod alicui datur aliquid, et non bene utitur datis, ideo non datori complacet; sed Deus dedit isti plenitudinem, et bene usus est eis; ideo sibi complacuit; unde dicit in quo mihi bene complacui. Idem habetur supra XII, 18: in quo mihi complacui et in quo requiescit animus meus. Quia ergo talis est ipsum audite. Unde insinuat eum datum doctorem omnium; Deut. c. XVIII, 15: prophetam suscitabit dominus de gente vestra, ipsum sicut me audite. Vel ipsum audite, non Moysen, non Eliam, nisi secundum quod Christum docent, vel doctrinam Christi. Notate quod Christus habuit testimonium de caelo a patre, de Inferno a Moyse, et ab Elia de Paradiso, a discipulis de terra: ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et Infernorum, Phil. II, 10. Item notandum quod duplex est regeneratio: una in Baptismo, alia quando ab omni inquinamento spiritus mundabimur. Unde in Baptismo designatus est Iesus per columbam, quae est animal simplex, ad designandum simplicitatem: est etiam animal foecundum, ad designandum aliam regenerationem. Apparuit in nube lucida, ad designandum claritatem et extinctionem omnis concupiscentiae; Is. IV, 5: et creabit dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis per noctem. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt. Posita transfiguratione, hic ponitur effectus in discipulis. Et primo ponitur timor; secundo confortatio Christi contra timorem; tertio effectus. Secunda ibi et accessit Iesus etc.; tertia ibi levantes autem oculos suos neminem viderunt. Dicit ergo et audientes. Audierunt vocem patris de nube, sicut dicitur II Petr. I, 18: hanc vocem audivimus, cum essemus in monte. Et ponit signum timoris, quia ceciderunt in faciem suam. Sequitur timor et timuerunt valde. Sed quare timuerunt? Ponit Hieronymus tres rationes. Prima, quia cognoverunt se errasse, sicut dicitur de Adam Gen. III, 10: domine, audivi vocem tuam, et timui, quia nudus eram. Item quia nube erant involuti, cognoverunt maiestatis divinae praesentiam; Ex. c. XIII, 21: dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et cetera. Et naturale est quod unusquisque ex eo quod non consuevit, stupescat. Item propter vocem de nube; Deut. V, 26: quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis? Et ex hoc fortitudo eorum defecit, quia ceciderunt in faciem suam. Sed notandum quod aliter cadunt impii, aliter sancti. Impii cadunt retrorsum, ut habetur I Reg. IV, 18 de Heli, qui cum audisset rumores de arca domini, cecidit de sella, et, fracta cervice, expiravit. Sed sancti in facies suas; Apoc. VII, 11: qui ceciderunt in facies suas. Et ratio est, quia non videmus quod retro est. Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius. Consequenter ponitur confortatio Christi. Et confortat eos facto et verbo: facto, contra timorem et casum: contra timorem, per eius praesentiam, quia accessit Iesus. Ps. XXII, 4: non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et supra XIV, 27: ego sum, nolite timere. Item confortat per contactum, quia dat lasso virtutem, Is. XL, v. 29, et in Daniele legitur: manus eius tetigit me et erexit; unde dicit et tetigit eos. Item confortat contra casum; unde, dixitque eis: surgite. Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Item contra timorem nolite timere. Timor ille erat pusillanimitas, et illi qui surgunt a peccato, timorem deponunt, quia perfecta caritas foras mittit timorem, I Io. IV, 18. Consequenter sequitur effectus confortationis levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum. Et iste est effectus confortationis divinae, quia a Christo confortati non vident nisi Iesum, nec in ullo gaudent vel confortantur nisi in ipso; ad Phil. I, 21: mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Item neminem viderunt nisi solum Iesum, quia recedente umbra legis, et doctrina prophetarum, quae per Moysen et Eliam designantur, sola doctrina Christi tenetur. Vel, secundum aliam litteram, solus remansit, ne vox videretur esse prolata ad Moysen vel Eliam. Unde ipsis non apparentibus certum fuit quod ad eum vox prolata fuit. Consequenter ponitur mandatum de differenda huius visionis revelatione; unde dicit et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens: nemini dixeritis visionem. Sed quae est ratio? Triplex est. Prima, quia, ut dicit Hieronymus, futurum erat quod Christus pateretur, et quod Iudaei scandalizarentur; I ad Cor. I, 23: Iudaeis quidem scandalum: ideo si audissent istud, magis scandalizati fuissent, unde reputassent nihil fuisse. Unde magis essent tardi ad credendum resurrectionem. Remigius sic exponit: quia si nuntiasset, numquam implevisset quod desiderabat, et sic frustratus esset suo desiderio; quia habetur Lc. XXII, 15: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum. Hilarius exponit sic: quia spiritualem gloriam non decebat nuntiari nisi per viros spirituales; sed ipsi nondum erant spirituales; Io. VII, 39: nondum erat eis spiritus datus. Et interrogaverunt eum et cetera. In parte ista satisfacit petitioni discipulorum. Et primo ponitur petitio; secundo responsio; tertio effectus. Secunda ibi at ille respondens etc.; tertia ibi tunc intellexerunt et cetera. Apostoli videntes eum transformari, credebant quod ex tunc inciperet regnare. Intellexerant enim quod Elias debebat prius venire, Mal. ult., 5. Et quia eum viderant, credebant quod iam venisset, et appropinquaret regnum eius, ut habetur Mal. cap. ult., 1: ecce enim dies veniet et cetera. Et ibid., 5: mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis et cetera. Sed istud nesciebant ex Scriptura, quia simplices erant, sed sciebant ex dictis Scribarum. Unde dicunt quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire? Scribae, qui ex lege noverant, ita dicebant, sed pervertebant Scripturam. Est enim duplex adventus Christi, scilicet gloriae: et de hoc adventu intelligitur quod Elias praecedet illum; sed est alius adventus in carne: unde ipsi pervertentes exponebant de isto. Huic dubitationi dominus satisfacit. Et primo tangit adventum futurum; secundo praeteritum. Unde dicit at ille respondens ait illi: Elias quidem venturus est. Unde de duplici Elia loquitur, quia de Elia in propria persona venturo: et hic venturus est ad annuntiandum viam iustitiae et restituet omnia, et convertet corda hominum ad Christum, convertet Iudaeos ad fidem patriarcharum qui habuerunt fidem de Christo, quia, ut habetur Rom. XI, 25, caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet. Augustinus aliter exponit restituet omnia, quia veniente Antichristo omnes seducentur; sed mortuo Antichristo omnes restituentur ad fidem per praedicationem Eliae. Origenes sic: restituet, quia si aliquis debet quod non solvit, debet restituere. Sed quilibet debitor est mortis; et quia Elias nondum est mortuus, cum veniet, restituet omnia, et reddet debitum mortis. Additur de alio Elia dico autem vobis, quia Elias iam venit. Quis est iste? Ioannes Baptista, non quod ipse sit in persona, sicut habetur Io. I, 21, cum petebatur ab eo, Elias es tu? Respondit, non. Sed in spiritu et virtute: quia sicut Elias secundi adventus erit praecursor, ita Ioannes primi adventus. Item sicut Elias contradicebat Iezabel, sic Ioannes Herodiadi: et sicut Elias fuit eremi cultor, sic Ioannes. Unde de ipso dicitur Lc. I, 7: ipse praecedet eum in spiritu et virtute Eliae. In spiritu: non quia transeat spiritus Eliae in Ioannem, ut aliqui posuerunt, sed eamdem virtutem habebit. Et non cognoverunt eum, idest non approbaverunt, ut habetur infra XXI, 25, ubi quaesivit dominus si Baptismus Ioannis est de caelo vel de terra, quia, si de caelo dixissent, credere debuissent. Sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt, quia eum male tractaverunt, non secundum quod iustitia exigebat, sed incarceraverunt eum. Simile habetur de Ieremia Eccli. XLIX, 9: nam male tractaverunt eum, qui a ventre matris consecratus est propheta. Sic et filius hominis passurus est ab eis. Ioannes praecursor fuit Christi quantum ad nativitatem, quia sicut Ioannes ex muliere veteri et sterili supra naturam, sic Christus ex virgine supra naturam. Item in praedicatione, quia incepit praedicare. Agite poenitentiam, sic et Christus. Item quantum ad Baptismum; ideo requirebatur quod esset praecursor quantum ad passionem, quia sicut ipse propter iustitiam occisus est, sic et Christus. Unde sic filius hominis passurus est ab eis. Sed a quibus eis? Videtur quod non ab eis a quibus Ioannes, quia Ioannes ab Herode, Christus a Scribis. Sed potest dici quod ab eisdem, quia Ioannes ab Herode et Iudaeis consentientibus, sed Christus a Scribis, consentiente Herode. Unde in partibus illis erat, et oblatus fuit ei; Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum eius. Vel sic passurus est ab eis, ita quod ly eis faciat simplicem relationem, quia omnes sunt in una generatione, a quibus passus est Ioannes et Christus. Consequenter ponitur effectus huius responsionis tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis. Tunc: cum dominus locutus est eis. Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis, Ps. CXVIII, 130.


Lectio 2

[87378] Super Mt., cap. 17 l. 2 Et cum venisset hic praenuntiat tranquillitatem gloriae, quae impugnatur per oppressionem Daemonum, et turbationem hominum. Et primo praenuntiat primam cessare per curationem lunatici; secundo secundam. Et circa primum primo ponitur curatio lunatici; secundo praenuntiat passionem, ibi conversantibus autem eis in Galilaea etc., tertio de solutione tributi, ibi et cum venisset Capharnaum et cetera. Circa primum primo sanat; satisfacit dubitationi, ibi dixit illis Iesus et cetera. Circa primum facit duo. Primo ponitur petitio patris; secundo satisfactio, ibi afferte huc illum ad me. Circa primum tria facit. Quia primo ponitur tempus; secundo indicatio infirmi; tertio petitio. Tempus ponitur, cum dicit et cum venisset ad turbam. Petrus allectus dulcedine gloriae, semper vellet esse in monte; sed Christus ex caritate quam habuit ad turbas, quia caritas non quaerit quae sua sunt, voluit descendere de monte, ut turbae haberent accessum ad eum. Unde cum venisset accessit ad eum homo genibus provolutus. Si non descendisset, non venisset ad eum homo ille. Et accessit humiliter, quia genibus provolutus, quia exaudit Deus orationem humilium, Ps. ci, 18. Per istum genus humanum potest significari. Phil. II, 10: ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et Infernorum et cetera. Deinde ponitur petitio. Non petit, sed infirmitatem exponit: sufficit enim misericordi miseriam exponere. Primo exponit infirmitatem; secundo accidentia; tertio quod remedium non inveniebat. Dicit ergo domine, miserere filio meo, quia lunaticus est. Notandum quod multi pro se rogant, ut supra de muliere habente fluxum sanguinis: aliquando aliquis pro alio rogat, ut hic: aliquando vero aliquem curat non rogatus, sicut in spirituali infirmitate, ut habetur de publicano Lc. XVIII, 12 s., aliquando vero ad petitionem alterius aliquis curatur, ut habetur Iacobi ult., 16: orate pro invicem ut salvemini, aliquando sine oratione, ut in conversione Pauli, Act. IX, 4 ss. Sed quid est quod dicitur quod lunaticus est? Lunaticus proprie est qui secundum statum lunae alienatur. Sed videtur quod iste non esset lunaticus, sed daemoniacus, quia infra habetur, quod exivit Daemonium ab eo. Potest dici quod non est verbum Evangelistae, sed patris decepti, qui credebat eum esse lunaticum. Vel quia supra IV, 24 habetur quod lunaticos curavit, et isti erant daemoniaci. Aliqui dicunt, ut aliqui medici, quod non erant alienati a Daemone, sed ex mala complexione, vel corporis dispositione, et hoc quia crescente luna crescit omne humidum. Sic, cum cerebrum humidissimum sit, luna patiente defectum, defectum patitur et ipsum cerebrum: et ita tales deficientes patiuntur luna deficiente. Sed hoc est contra fidem, quia expresse Scriptura dicit eos daemoniacos: et hoc patet, quia ex spiritu loquuntur, quia multi ignorantes patiuntur sic, et tamen loquuntur de Scripturis. Ideo dicendum quod spiritus maligni intendunt multipliciter insidiari hominibus, et infamare volunt eos: ideo aliqui Daemones inducunt infirmitates et vexationes secundum quod vident impressionem stellarum ad hoc convenientem, ut inducant homines ad errorem, ut credant quod solum ex influentia stellarum accidat eis ut male patiantur. Et male patitur. Hic ponuntur accidentia. In qualibet infirmitate sunt diversi status; quia quidam habent febrem magis gravem, alii magis debilem, sic etiam iste multum gravabatur. Quia saepe cadit in ignem, et crebro in aquam: ideo in magno erat periculo. Unde notandum quod dominus non retrahit manum suam in periculis. Unde iam esset mortuus, nisi Deus manum suam extendisset, ut de Iob legitur II, 6: quamvis Satan eum multum cruciaret, tamen praecepit ei dominus ut in animam manum non mitteret. Per istum significatur ratio instabilis, de quo in Eccli. XXVII, 12: stultus ut luna mutatur. Et cadit quandoque in ignem, scilicet irae; Deut. XXXII, 22: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad Inferni novissima. Crebro in aquam, scilicet cupiditatis. Effusus es sicut aqua ne crescas, Gen. XLIX, 4. Obtuli discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Hic tangitur nequitia istius, quia voluit accusare discipulos; unde Eccli. XI, 33: qui in electis ponit maculam. Unde dominus increpat respondens Iesus ait: generatio incredula et perversa. Unde ponitur responsio: et duo facit. Primo increpat vitium; secundo exhibet beneficium. Dicit ergo respondens Iesus et cetera. Iste volebat diffamare discipulos ad turbas, et etiam Iesum, quod non haberet istam potestatem, et multi in hoc consentiebant; ideo Christus invehitur contra totam gentem, et arguit eos infidelitate, dicens generatio incredula, quia hoc non erat propter impotentiam discipulorum, sed propter incredulitatem eorum. Item de perversitate, et perversa quia culpam suam apostolis imponebant; Deut. XXXII, 5: generatio prava atque perversa, haeccine reddis domino, popule stulte et insipiens? Quousque ero vobiscum? Et duo Christus proponit. Primo eorum impoenitentiam; secundo divinam patientiam, quia non est conveniens societas iusti ad iniustum; Eccli. c. XIII, 21: sicut communicat lupus agno, sic peccator iusto; II Cor. VI, 15: quare conventio Christi ad Belial? Unde vult dicere: mea societate potimini, et tamen mihi et discipulis meis detrahere non cessatis. Et, sicut dicit Hieronymus, dominus hoc non dicit ut iratus, sed loquitur ad modum medici, qui venit ad infirmum, qui non vult servare mandata sua, qui dicit: quamdiu visitabo te qui non vis servare mandata mea? Ideo dat exemplum praelatis, quod licet eis contrarientur homines, tamen beneficia conferant, sicut ipse, qui istius filium curavit, qui sibi et discipulis detrahebat. Unde dicit afferte huc illum ad me. Et primo ponitur curandi modus; secundo effectus. Primo ponitur actor, scilicet Christus; unde dicit: afferte eum ad me. Homines multipliciter peccant. Quidam ex ignorantia, quidam ex infirmitate, quidam ex malitia. Qui ex ignorantia, per hominem instrui potest; qui ex infirmitate, scilicet ille qui per incontinentiam peccat, qui de peccato dolet, et deducitur passionibus, iste non per quemcumque potest sanari, sed necessarium est quod adducatur ad Iesum, qui sanat omnes infirmitates nostras. Et haec est via, quia increpavit eum, quia per peccatum suum hoc ei acciderat; Prov. VI, 2: illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Vel increpavit eum, scilicet Daemonem. Sequitur effectus et exivit ab eo Daemonium, et curatus est puer ex illa hora, quia ipse dixit, et facta sunt, Ps. CXLVIII, 5. Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et cetera. Supra dominus curavit lunaticum, hic satisfacit quaestioni discipulorum. Et primo ponitur quaestio; secundo responsio, ibi dixit illis Iesus et cetera. Ad hoc autem quod petitionem intelligatis, scire debetis quod supra X, 8 dominus dederat potestatem eis eiiciendi Daemonia, unde dubitabant ne gratiam datam propter culpam amisissent: ideo accesserunt ad Iesum et cetera. Sed quare secreto? Non propter verecundiam, sed quia magnum audire debebant, et secreta omnibus dici non debebant; supra c. XIII, 11: vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. Dixit eis Iesus. Hic respondet. Et primo satisfacit; secundo proponit generale documentum, ibi hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium. Circa primum primo quaestioni respondet, et secundo responsionem manifestat, ibi amen quippe dico vobis et cetera. Quaesierant quare non potuimus eiicere illum? Dominus respondet: propter incredulitatem vestram. Ubi considerandum est quod antequam spiritum sanctum recepissent in tanta plenitudine, qua repleti sunt omnes spiritu sancto, Act. II, 4 aliqua infirma patiebantur; unde dominus eos redarguit Lc. ult., 25: o stulti et tardi corde ad credendum. Nec mirum, quia dum dominus fuit in monte, illi qui praecipui fuerant in fide, scilicet Petrus, Iacobus et Ioannes, absentes erant: debilitas enim fidei est causa non faciendi miracula, quia miraculorum operatio est ab omnipotentia, quia fides innititur omnipotentiae; unde ubi est infirmitas fidei, est defectus miraculorum. Unde habetur supra XIII, 58 quod in patria sua non fecit Christus nisi pauca miracula propter eorum incredulitatem. Aliquando fiunt miracula propter exigentiam petentis, ut Sup. XV, v. 22 ss. habetur de muliere Chananaea, aliquando ad manifestandum sanctitatem alicuius sancti: et hoc habetur IV Reg. XIII, 20 s., ubi dicitur quod cum latrunculi Syriae venissent in terram Israel, eiecerunt corpus mortuum iuxta Eliseum, et revixit, non quia meruisset mortuus, sed ad manifestationem sanctitatis Elisei. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum synapis et cetera. Hic manifestat suam responsionem. Et ponitur quaedam conditionalis, cuius antecedens est si habueritis fidem etc., consequens est dicetis monti huic: transi et transibit. Aliqui dicunt quod fides comparata grano synapis sit parva fides; quasi dicat: si habueritis aliquam fidem, dicetis et cetera. Sed hoc improbat Hieronymus, quia dicit apostolus: si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. Unde perfecta fides requiritur ad translationem montium. Per hoc quod dicit sicut granum synapis, triplex perfectio designatur fidei. Invenimus enim in grano fervorem, foecunditatem, parvitatem. Granum antequam conteratur, nullum fervorem habere videtur; cum conteritur, fervere incipit: sic homo fidelis, antequam probetur, despectibilis videtur quando vero atteritur, tunc apparet eius sanctitas. I Petr. I, v. 7: modicum nunc si contristari oportet, ut probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auro, quod per ignem probatur. Item invenimus in grano foecunditatem supra XIII, quod quamvis sit parvum, crescit in segetem magnam, ita quod volucres caeli habitant ibi. Ad Hebr. II, ubi narrantur opera fidei, et sequitur: sancti per fidem vicerunt regna et cetera. Item invenimus parvitatem, et potest per hoc designari humilitas fidei. Tunc enim agnoscitur quis humilis in fide, quando acquiescit sermonibus Dei; I ad Tim. VI, 3: si quis non acquiescit sermonibus Dei, superbus est. Sic, e contrario, qui acquiescit sermonibus, humilis est. Vult ergo dicere si habueritis fidem, et si fidem ferventem, indeficientem, in operibus foecundam, si parvam et humilem, dicetis monti huic: transi, et transibit. Hic est quaestio, quam movent infideles. Non invenitur quod apostoli unquam hoc fecerint. Respondet Chrysostomus: et si non invenitur de apostolis, invenitur tamen de apostolicis viris. Legitur enim in libro dialogorum beati Gregorii quod cum quidam vellet construere Ecclesiam, non habens locum ad aedificandum, praecepit monti quod cederet ei, et cessit. Vel forte fecerunt, sed non est scriptum. Vel potest dici quod si non fecerunt, non fuit propter impossibilitatem, sed quia locus non se obtulit. Unde facta sunt miracula ad necessitatem aliquando, aliquando ad utilitatem: et quia non fuit necesse, ideo non fecerunt. Vel ponitur mons pro Diabolo. Transi hinc, idest ab hoc corpore, et transibit. Vel, secundum Augustinum intelligitur de spiritu superbiae. Et nihil impossibile erit vobis. Et quid est? Eruntne omnipotentes? Non, quia ille solum omnipotens vere est, qui ex propria virtute omnia potest; ipsi autem non ex propria virtute, sed sicut aliter praecepit rex, et servus, quia rex proprio nomine, servus nomine regis. Hoc autem genus Daemoniorum (ly hoc non demonstrat solum genus lunatici, sed omne genus Daemoniorum) non eiicitur nisi per orationem et ieiunium. Chrysostomus dicit, quod quanto anima est magis elevata, tanto Daemonibus est magis terribilis; ipse enim Christus Daemonibus est terribilis: unde qui Christo coniuncti sunt, sunt terribiles ei. Elevatio autem mentis impeditur per gravitatem carnis, impeditur per crapulam et ebrietatem; unde in Lc. XXI, 34: videte ne gravetur cor vestrum in crapula et ebrietate et cetera. Unde non potest habere mentem ad Deum, qui aggravatus est ebrietate; ideo ad elevationem mentis requiritur ieiunium; unde in Tob. XII, 8: bona est oratio cum ieiunio. Item Dan. IX, 3: ego Daniel dedi cor meum ut orarem in ieiunio. Ideo, sicut dicit Origenes, ad hoc quod expellatur spiritus, non est insistendum convivationibus, sed orationibus et ieiuniis. Vel per lunaticum instabilitas carnis designatur: vel ille qui deducitur per diversa desideria. Qui saepe cadit in ignem et aquam, talis non curatur nisi in ieiunio et oratione. Ad Gal. V, vers. 17: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Oportet ergo ut debilites carnem, et confortes spiritum. Sed spiritus confortatur per orationem, quia oratio est ascensus mentis in Deum; caro vero debilitatur per ieiunium. Vel quia non cessat spiritus adversus carnem, ideo, ut cesset talis pugna, requiruntur operationes bonae, quae significantur per orationem: et abstinentia mali, quae significatur per ieiunium. Conversantibus autem illis in Galilaea et cetera. Supra figurata est tranquillitas gloriae per liberationem a potestate Daemonum; ista liberatio est peracta per mortem Christi; ad Hebr. II, 14: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, idest Diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Ideo statim subiungit de praenuntiatione passionis. Et primo ponitur praenuntiatio; secundo effectus, ibi et contristati sunt vehementer. Dominus noster ante praenuntiaverat passionem suam, et modo etiam, et in sequenti. Et quare toties? Quia quae praevidentur, minus commovent; ideo quia futurum erat quod discipuli scandalizarentur in morte domini, ideo voluit eis saepe praenuntiare, ut minus scandalizarentur. Sed semper addit aliquid. Prius tetigit de occisione, sed non de traditione; hic vero tangit de traditione, dicens filius hominis tradetur. Et recte dicit filius hominis, quia etsi ille qui traditur, sit dominus gloriae, tamen secundum quod filius hominis traditur. Unde Augustinus: licet aliqua dicantur de filio Dei et filio hominis, tamen distinguitur, quia infirma de humana natura dicuntur, stabilia de natura divina. Sed non dicit a quibus traditus est. Quia tradidit se; ad Gal. II, 20: qui tradidit semetipsum pro me. Traditus est a patre, qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, Rom. VIII, 32. Item traditus est a Iuda; supra X, 4: qui et tradidit eum. Item a Daemonibus: Io. XIII, habetur quod Diabolus posuit in cor ut traderet eum Iudas. Et Sap. II, 12: venite, occidamus iustum. Et tertia die resurget. Osee VI, 3: vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sequitur effectus et contristati sunt. Attendebant et mortem, et resurrectionem, sed non videbant utilitatem. Io. XVI, 6: quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Et cum venissent Capharnaum. Completa tranquillitate gloriae, ponit solutionem tributi; Is. XIV, 4: quievit tributum; Iob III, 19: servus liber est a domino suo. Unde tria facit. Primo ponit exactionem tributi; secundo libertatem filiorum; tertio solutionem tributi. Dicit et cum intrasset et cetera. Didrachma duplex drachma dicitur. Unde quilibet Iudaeus debebat quolibet anno duplex drachma. Sed unde erat illud tributum? Quidam dicunt quod ex lege Ex. XIII, quod propter hoc quod dominus occiderat primogenita Aegypti, ideo statuit quod omnia primogenita essent sua, et quod filii redimerentur. Post praecepit quod ad servitium Levitae praepararentur. Et post mandavit quod numerarentur Levitae. Et inventi sunt plures primogeniti quam Levitae. Tunc praecepit quod pro redemptione solveretur pretium. Hieronymus dicit quod non ex lege Dei, sed imperatoris: Iudaea nuper tributaria erat Romanorum, ut pro capite censum solveret. Et hoc videtur verius, quia infra dicitur: reges terrae a quibus accipiunt tributum? Ideo loquitur de tributo imperiali. Sed quare in Capharnaum? Quia a quocumque recipiebatur in civitate sua, sed Capharnaum erat civitas principalis Galilaeae. Sed quia Christum in reverentiam habebant, ideo non accedunt ad eum, sed ad Petrum; et non petierunt eum nisi cum mansuetudine: magister vester non solvit didrachma? Deinde ponitur Petri responsio et ait: etiam; idest, verum est quod non solvit. Chrysostomus dicit quod ne inquietaretur dixit etiam, solvit. Sequitur Christi interrogatio, deinde Petri responsio. In interrogatione duo sunt consideranda, scilicet quod non expavit denuntiationem eius, quia cum esset in tali statu, ad quamdam indignitatem tenebatur; et aliqui sunt ita dispositi, quod cum vident aliquod infirmum in magno, statim scandalizantur. Ne ergo scandalizentur, ideo praevenit, ideo cum infirmitate apposuit aliquod magnum, scilicet, quod absens sciret quod dictum erat Petro. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad Hebr. IV, 13: item notandum quod Petro iudicium committit, quia frequentius et loquebatur dicens quid tibi videtur, Simon? Iob XII, 11: nonne auris verba diiudicat? Reges terrae a quibus accipiunt tributum, vel censum? Differentia est inter tributum et censum: tributum enim de agris et vineis; census autem de capite datur. Unde in signum suae subiectionis debet aliquid homo subiectus; et hoc census dicitur. Ex hoc vult argumentari, quod cum filii regum non solvunt tributum, quod ipse non tenetur: ipse enim est rex regum, per quem omnes regnant. Item, secundum carnem, erat ex semine regio. Qui factus est ex semine David secundum carnem, Rom. c. I, 3. Chrysostomus dicit, quod ex hoc possumus considerare, quod sit filius naturalis quia prius dicitur qui naturalis est. At ille dixit: ab alienis. Deinde ponitur Christi responsio, quia reges filiis suis parcunt. Is. III, 15: quare populum meum atteritis, et facies pauperum commolitis? Iustum enim videtur. Qui enim praesidet, curam debet habere de subditis; ideo ei servire debent subditi sicut membra corpori. Sicut enim membra corporis ex sibi proprio serviunt toti corpori, sic quilibet subditus ex propriis bonis debet servire communitati. Ideo concludit dominus ergo filii liberi. Origenes: uno modo sic. Ergo filii regum terrae sunt liberi, sed filii Dei sunt liberi apud Deum. Sed quid facit hoc ad propositum? Aut loquitur secundum carnem de filiis, et sic ipse non erat filius secundum carnem; si secundum spiritum, tunc omnes Christiani erunt liberi. Sed hoc est contra apostolum, reddite omnibus debita, cui tributum tributum. Dico quod istud veritatem habebat de illo qui per naturam erat filius. Ille enim vere erat liber. Sed liberi secundum spiritum eo modo habent libertatem quo filiationem per conformitatem ad Christum, qui est primogenitus in multis fratribus, Rom. VIII, 29. Inquantum conformes primogenito liberi sunt. Ad Phil. III, 21: qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Ut autem non scandalizemus eos et cetera. Verum est quod dominus liber est, sed quia formam servi accepit, ut habetur ad Phil. II, ideo non recusavit solvere, et in hoc dedit exemplum humilitatis. Et in hac solutione tria laudanda et admiranda notantur. Primo eius mansuetudo, unde ipse est mitis, secundum quod ipse testatur supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Ille proprie dicitur mitis qui nullum vult offendere; I ad Cor. X, v. 32: sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei. Sed contra hoc obiicitur. Supra XV, 12 habetur quod discipuli dixerunt: domine, scis quia Iudaei scandalizantur in verbo isto? Et dominus dixit: sinite eos, caeci sunt et duces caecorum. Non curavit tunc de scandalo, hic vero curat. Unde dicendum quod scandalum aliquando oritur ex veritate; et tunc non est curandum: aliquando ex infirmitate, vel ignorantia; et tale est curandum. Sed si ipse non solvisset, scandalum eorum ex ignorantia esset, quia ipsi Deum non cognoscebant. Item admiranda est paupertas Christi, quia ita pauper fuit quod non habuit unde solveret; II Cor. VIII, 9: qui cum dives esset, egenus factus est, ut illius inopia vos divites essetis. Potest quis obiicere: nonne loculos habebat? Verum est, sed omnia data erant in usus pauperum. Rapinam arbitrabatur quod erat ad usus pauperum in alios usus expendere. Chrysostomus dicit quod solvit, ut dum solveret tributum, ex una parte ostenderet eius potentiam, ex altera parte mysterium. Vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et aperto ore eius, invenies staterem. In statere illo erat imago Caesaris: et significat Diabolum qui nihil habebat in eo; Io. XIV, 30: venit princeps huius mundi, et in me non habet quidquam. Ideo quia de suo nihil habebat, ideo de suo solvere noluit. Item eius providentia; ideo dicit quod mirari debemus, quomodo potuit scire quod statim occurreret piscis, qui haberet staterem in ore. Si autem non fuit, sed creavit de novo, est mirandum; sed si duxit ad hamum, magnae providentiae fuit. Per istum piscem qui primo venit ad hamum, primus martyr intelligitur beatus Stephanus, qui habuit staterem in ore qui didrachma valebat, et duplex; et significat ipsum Stephanum, qui vidit ipsam divinitatem et humanitatem. Vel potest intelligi Adam. Item nota, quod si aliquis saepe loquitur de divitiis et de moneta, staterem habet in ore; unde qui convertit talem, accipit piscem qui habet staterem in ore. Item significatur humilitas: unde illum sumens da illis pro me et pro te. Et in hoc quod tributum solutum fuit pro Petro et pro ipso, significatur quod per passionem Christi, ipse sibi gloriam resurrectionis acquisivit; Phil. II, 9: propter quod exaltavit eum Deus. Petrus et alii redempti sunt a poena et culpa. Vel aliter: quia passus est pro se, ut corpori suo acquireret gloriam resurrectionis; pro populo, ut lavaret eum a peccatis. Ipse enim lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.


Caput 18
Lectio 1

[87379] Super Mt., cap. 18 l. 1 Supra dominus monstravit futuram gloriam in sua transfiguratione, hic de profectione ad illam gloriam agit. Et dividitur in duo, quia primo docet quomodo perveniendum est ad eam; secundo reprehenduntur quidam inordinate petentes excellentiam in gloria, quae incipit in XX cap. Circa primum primo docet quomodo perveniendum est ad illam gloriam per viam communem; secundo quomodo per viam perfectionis, quod incipit cap. XIX. Primo quia per humilitatem pervenitur ad gloriam; ideo primo ostendit humilitatis modum; secundo prohibet inferre scandalum, ibi qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis etc., tertio docet quod illatum est dimittendum, ibi si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et proiice abs te. Circa primum ponitur interrogatio discipulorum; secundo responsio Christi. Occasio interrogationis sumitur ex hoc quod dictum est Petro, quod iret ad mare, et staterem inventum in pisce solveret pro ipso, et pro Petro; unde videbatur eum aliis praetulisse. Et quia erant adhuc infirmi, ideo aliquem zelum et invidiae motum passi sunt. Sed videte quod quando duxit tres solum in montem, non ita moti sunt, sicut hic, cum solum praefert. Unde quaerebant quis putas maior est in regno caelorum? Cum non per maioritatem perveniatur, sed per spiritum humilitatis; ad Phil. II, 3: in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes et cetera. In ista petitione est hoc imitandum, quod non erant cupidi de terrestribus, sed de caelestibus; II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur et cetera. Sed quid est? Nonne quaerenda est excellentia in regno caelorum? Dicendum quod habere eminentiam in regno caelorum est dupliciter. Aut ita quod reputemus nos idoneos; et hoc est superbia et contra apostolum, Phil. II, 3: in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes et cetera. Sed appetere maiorem gratiam, ut maior nobis sit gloria, non est malum, ut I ad Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora. Item apostoli sciebant quod in gloria erant diversae mansiones, sicut stella differt a stella in claritate; ideo quaerebant, quia credebant unum maiorem alio: contra haereticos aliquos qui contrarium posuerunt. Consequenter ponitur responsio Christi, et ponit factum Christi et dictum; unde dicit et advocans Iesus parvulum. Quis sit iste parvulus, exponitur tripliciter. Chrysostomus exponit vere parvulum, quia passionibus erat immunis, ut exemplum humilitatis praeberet, ut infra cap. XIX, 14: sinite parvulos venire ad me. Et dicitur quod iste fuit beatus Martialis. Aliter exponitur, quod Christus se parvulum reputans, statuit se in medio dicens nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum. Lc. XX, 27: ego sum in medio vestrum sicut qui ministrat. Aliter. Quia per parvulum intelligitur spiritus sanctus, qui facit parvulos, quia est spiritus humilitatis; Ez. XXXVI, 27: ponam spiritum meum in medio vestri. Item notandum est verbum domini. Et primo tangit necessitatem; secundo efficaciam. Dicit amen dico vobis, nisi conversi fueritis, ab ista scilicet elatione immunes; Zach. I, 3: convertimini ad me etc., et efficiamini ut parvulus iste, non aetate, sed simplicitate; I ad Cor. XIV, 20: nolite parvuli effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Multae sunt conditiones parvulorum. Non magna appetunt; Rom. XII, 10: non alta sapientes. Sunt immunes a concupiscentia; supra V, 28: qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Et talem concupiscentiam non habent pueri. Item non recordantur inimicitiae. Unde nisi efficiamini sicut parvulus iste, scilicet imitatores proprietatum parvulorum, non intrabitis in regnum caelorum. Nullus enim intrabit nisi humilis; humiles spiritu suscipiet gloria, Prov. XXIX, 23. Vel non intrabitis in regnum caelorum, idest in doctrinam Evangelii, sicut infra XXI, 43: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. Introitus enim est per fidem; unde nisi efficiamini, et si non credideritis sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum, quia Marci ult., 16: qui non crediderit, condemnabitur. Prov. XXIX, 23: humilem spiritu suscipiet gloria. Et qui susceperit unum parvulum talem, idest, quicumque est imitator puerilis innocentiae, hic maior est, quia quanto humilior, tanto altior: quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XVIII, 14. Sed potest esse quaestio: videtur enim quod hoc non sit verum, quia perfectio est in caritate; ergo ubi maior caritas, ibi maior perfectio. Dicendum, quod caritatem necessario comitatur humilitas. Et potestis hoc videre si consideretis, quis sit humilis. Sicut enim in superbia sunt duo, affectus inordinatus, et aestimatio inordinata de se: ita, e contrario, est in humilitate, quia propriam excellentiam non curat, item non reputat se dignum. Istud de necessitate sequitur ad caritatem. Omnis homo cupit excellentiam quam diligit. Ergo quanto magis habet homo de humilitate, tanto magis diligit Deum, et magis excellentiam sui contemnit, et tanto minus sibi attribuit: sic quanto homo plus habet de caritate, habet etiam magis de humilitate. Et qui susceperit unum parvulum talem, me suscipit. Ex quo parvuli sunt tam idonei, non sunt scandalizandi; unde et qui scandalizaverit et cetera. Et primo ostendit quod non sunt scandalizandi propter poenam; secundo propter divinam providentiam. Secunda, videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Primo dicit quod non est inferendum scandalum pusillis; secundo quod non est negligenter vitandum, ibi si autem manus tua et cetera. Et primo ponit poenam in speciali; secundo in generali, ibi vae mundo a scandalis et cetera. Videndum quod duplex est poena, scilicet poena damni, et poena sensus. Utramque tangit qui susceperit unum talem, non propter ipsum, sed propter me, me suscipit. Sequitur qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis et cetera. Si sit talis, constat quod maior est. Et quomodo qui maior est scandalizabitur? Perfecti enim non scandalizantur. Chrysostomus dicit quod scandalizare idem est quod iniuriam inferre, et haec potest perfecto et imperfecto inferri. Origenes dicit quod aliqui sunt effecti parvuli, aliqui in fieri: illi qui effecti sunt parvuli, sunt illi qui ad perfectionem pervenerunt, hi non possunt scandalizari; illi qui sunt in fieri, quia imperfecti sunt, possunt scandalizari, sicut sunt qui conversi sunt de novo. Hieronymus dicit quod licet non scandalizentur, aliquis tamen potest eos scandalizare, quia est scandalum activum et passivum. Dominus videtur tangere omnes apostolos, et specialiter Iudam tangit, sicut infra XXVI, 31: omnes vos scandalum patiemini et cetera. Et quae est haec poena? Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius. Item, sicut dicit Hieronymus, loquitur dominus secundum modum Palaestinorum, qui non habebant molendina in aqua, sed habebant molendina cum equis. Unde mola asinaria dicitur quam equus vel asinus ducere potest. Et demergatur in profundum maris. Et haec erat poena quae inferebatur ei qui furtum fecerat: quia mola huiusmodi suspendebatur in collo eius, et proiiciebatur in mare. Quod etiam in beato Clemente factum est, licet non quia fur esset et cetera. Unde dignus est poena aeterna. Unde melius est quamcumque poenam temporalem sustinere in praesenti, quam sustinere poenam aeternam; ad Hebr. X, 31: horrendum est enim incidere in manus Dei viventis; et Dan. XIII, 23: melius est mihi absque opere incidere in manus hominum, quam peccare in conspectu domini. Aliter mystice: et hoc tripliciter. Uno modo, per molam caecitas gentilium intelligitur, quia animalia quae ponuntur ad ducendum hanc molam, sunt caeca: Iudic. c. XVI, 21 scribitur, quod eruerunt oculos Samsoni, et fecerunt eum molere. Unde expediret Iudaeis, quod numquam vidissent Christum, et essent proiecti in profundum maris, idest in profundum infidelitatis. Unde II Petr. II, 21: melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti. Aliter per molam asinariam intelligitur vita activa. Et contingit quod aliquis ad vitam contemplativam transit, et cum est ibi, scandalizat contemplationem, quia non sapit sibi; ideo expedit sibi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et proiiciatur in profundum maris, idest in profundum causarum temporalium. Augustinus dicit sic: expedit, idest congruit, et est poena congrua ei ut mola, idest cupiditas saeculi, quia qui scandalizat cupidus est, suspendatur in collo, idest in affectu, et demergatur in profundum, scilicet cupiditatum. Vae mundo a scandalis. Posita poena in speciali, ponitur in generali. Et tria facit. Primo praenuntiat in generali; secundo subiungit necessitatem; tertio tollit excusationem, quia illis qui scandalizant, expedit ut suspendatur mola asinaria in collo eorum et cetera. Vae mundo a scandalis. Per mundum intelliguntur mundi amatores, quia quantum aliquis coniungitur mundo, tanto magis scandalum patitur; unde dominus: in me pacem habebitis, in mundo pressuram, Io. XVI, 33. Vae mundo et amatoribus mundi. Necesse est enim ut veniant scandala. Quidam haeretici crediderunt quod esset necessitas absoluta quod peccata contingerent, et ex praescientia divina et ex natura stellarum induceretur necessitas. Sed hoc est falsum, quia Deo imputaretur, qui est auctor naturae. Chrysostomus dicit quod necesse est quod ita eveniat, ut necessitas divinae providentiae sit necessitas conditionata. Unde necessarium est quod si praevidit istum peccaturum, peccabit, sed non sequitur quod necessario peccet. Origenes dicit quod necessitas praesupponit malitiam Daemonum et infirmitatem hominum: unde necesse est quod veniant scandala, quia necesse est quod Diabolus homines decipiat, et homo ei obediat. Et ita ex suppositione malitiae Diaboli et infirmitatis hominum accidit haec necessitas. Alii exponunt necesse est, idest utile, quia per scandala probantur homines; I Cor. c. XI, 19: nam oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in nobis. Vel secundum Haymonem loquitur de scandalo crucis; I Cor. v. I, 23: nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Sed obiicitur: si necesse est, ergo immunes sunt a peccato, cum ita sit necesse evenire. Non dico quod hoc sit necesse necessitate absoluta; quia vae homini illi per quem scandalum venit. Unde licet Daemones instigent, tamen imputatur ei ad poenam; Rom. c. VI, 13: neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Specialiter dicitur de Iuda qui tradidit illum. Tu dicis quod vae homini illi per quem scandalum venit; unde non est pusillis inferendum scandalum. Et quamvis non debeat inferri, tamen non debent esse negligentes in vitando scandalum; immo aliquis potest vitare per aliquod utile ad actionem, vel cognitionem, vel supportationem. Unde ponit sub similitudinem membrorum corporis si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et proiice abs te. Non tamen intelligatis quod debeant abscindi membra corporis, sed per membra intelliguntur amici et proximi. Est enim homo homini necessarius ad operandum, ad supportandum, ad docendum. Quod corrigit in agendis, est manus: quod supportat, est pes; unde Iob XXIX, 15: oculus fui caeco, et pes claudo. Unde si manus tua, idest ille qui dirigit operationem tuam, vel pes, idest ille qui sustentat te, scandalizat te, idest occasio peccati est tibi, abscinde eum et proiice abs te. Et reddit causam bonum est tibi etc., quia melius est quodcumque malum temporale pati, quam mereri poenam aeternam. Item aliquis est tibi necessarius ad docendum, unde est tibi oculus; unde et si oculus tuus scandalizat te, erue eum. Et reddit causam: melius est tibi et cetera. Vel potest referri ad totam Ecclesiam, quia oculi sunt praelati, manus diaconi, pes homines simplices. Unde magis est deponendus praelatus, vel diaconus abscindendus, quam Ecclesia scandalizetur. Vel per oculum accipitur contemplatio, per manum operatio, per pedem processio; unde si vides quod haec contemplatio, vel operatio, vel processio sit tibi occasio peccati, abscinde eam, et proiice abs te. Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis. Supra docuerat vitare scandalum propter poenam, hic autem docet vitare ex consideratione divinae providentiae: et circa hoc duo facit. Primo proponit; secundo rationem assignat, ibi dico enim vobis et cetera. Ita dixit quod qui scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius etc., videte ne contemnatis: parvitas enim cito facit ad contemptum. Ecce parvulum in gentibus dedi te, contemptibilem inter homines, Ier. XLIX, 15. Sed quaeritur de quibus pusillis hic loquitur. Dicendum de pusillis qui pusilli sunt reputatione hominum, sed magni apud Deum: isti sunt amici Dei; Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit. Sed contra hoc obiicitur, quia tales non scandalizantur, nec pereunt, et tamen habetur infra in hoc cap. quod venit filius hominis salvare quod perierat. Dicendum, sicut solvit Origenes, quod per parvulos intelliguntur humiles, qui perfecti sunt; et tales non scandalizantur, et tamen interdum deficiunt. Vel quamvis non scandalizentur omnes, tamen aliquis scandalizatur. Secundum Hieronymum intelligitur de parvulis in Christo, sicut de novo conversis ad Christum. Et tunc continuatur cum parte praecedenti. Ita dictum est quod pars scandalizans abscindenda est, et tunc pusilli, et infirmi, et peccatores, quamvis non scandalizandi, non tamen sunt contemnendi. Dico enim vobis quia Angeli eorum semper vident faciem patris mei. Hic assignatur ratio ex divina providentia. Primo quantum ad ministerium Angelorum; secundo quantum ad ministerium Christi, ibi venit enim filius hominis salvare quod perierat. Ita dictum est quod non contemnatis, quia illi, de quibus dominus habet tantam curam, non sunt contemnendi. Dico vobis quod Angeli eorum. Quare eorum? Quia deputati sunt custodiae eorum: quia, sicut dicit Hieronymus, unicuique homini deputatus est Angelus ad sui custodiam; Ps. XC, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis; Hebr. I, 14: omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Isti habent officium quod divina deferunt et nuntiant nobis. Item orationes nostras ad Deum deportant et praesentant; Apoc. VIII, 4: ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. Unde si dominus ita large eis providet, quod vult eis serviri per Angelos, non sunt contemnendi; in Eccli. XXXV, 18 s. de vidua dicitur, quod eius lacrimae ascendunt a maxilla usque ad caelum. Vel Angeli eorum, quia sunt concives eorum, quia una est societas Angelorum et hominum; unde sunt concives civitatis caelestis. Unde tanta est dignitas, quia semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Et hic quatuor possunt designari. Continuitas visionis, quia semper vident. Posset aliquis dicere, quoniam aliquando mittuntur in ministerium, quare non semper vident faciem Dei: et ideo semper dicit. Item notatur sublimitas visionis eorum. Nos videmus aliqua de summis, sed in quadam obscuritate, et per creaturas, ut habetur ad Rom. I, 20: invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sed Angeli in quadam altitudine; unde dicit in caelis. Item notatur manifesta visio; videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, I Cor. XIII, 10. Non est dicendum, quod habeat faciem corporalem, sed dicitur facies, eius aperta visio. Cum enim aliquis videtur in speculo, non aperta visione videtur; sed quando in faciem, tunc aperte videtur. Sic Deus in speculo videtur, cum videtur per creaturas; sed quando in se, et per seipsum, tunc erit visio faciei ad faciem. Chrysostomus dicit quod notatur quaedam excellens iucunditas, quia isti sunt viri perfecti: si Angeli sunt administratores eorum, denotatur esse quaedam maior iucunditas eorum, quam Angelorum. Unde vident eum assistentem sibi. Unde non solum visio est dos, sed etiam comprehensio; ad Phil. III, 12: sequor autem si quo modo comprehendam. Sed quare dicit patris mei, qui in caelis est? Ad excludendum errorem eorum qui ponebant Angelos, idest Daemones. Unde dicebant quod Angeli in caelo sunt, Daemones in medio, et ideo sunt medii, et administratores nostri. Ideo ad hoc excludendum dicit semper vident faciem patris mei, qui in caelis est. Item alia ratio est ad promovendum nostrum desiderium, quia si ipsi vident, et nos videbimus, hoc enim sperare debemus. Sed ne videatur esse parum quod Angeli ad custodiam hominum deputati sunt, probat hoc etiam per ministerium Christi. Et primo hoc probat; secundo adducit similitudinem. Dicit ergo quod pusilli non sunt contemnendi, quia filius hominis venit salvare quod perierat. I ad Tim. I, 15: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Supra I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.


Lectio 2

[87380] Super Mt., cap. 18 l. 2 Quid vobis videtur? Hic ponitur similitudo. Et primo ponitur diligens inquisitio; secundo gaudium de inventa ove. Unde dicit quid vobis videtur? Ita dictum est, quod filius hominis venit salvare quod perierat, quia pastor quaerit ovem perditam. Si alicui fuerint centum oves. Per centenarium universitas rationalis creaturae significatur: nonaginta novem idem est numerus qui novem, sed solum multiplicatus, quia novem multiplicata per decem faciunt nonaginta; qui numerus, scilicet novem, deficit a denario in unitate; unde per istas oves omnes rationales creaturas significat; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt; in Ps. XCIV, v. 7: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Per ovem quae erravit, significatur humanum genus. Et quare significavit per ovem quae erravit? Quia per unum hominem omnes erraverunt; I Petr. II, 25: eratis sicut oves errantes. Nonne relinquit nonaginta novem in montibus? Non est littera in deserto, sed in montibus, sicut habetur in Graeco. Hoc tripliciter exponitur. Primo quia istae nonaginta novem significant Angelos qui relicti sunt in montibus, idest in caelestibus; Ezech. c. XXXIV, 13: pascam eos in montibus Israel. Vel per nonaginta novem significantur iusti, per ovem perditam peccatores; et sic reliquit in montibus, idest in altitudine iustitiae; Ps. XXXV, 7: iustitiae tuae sicut montes Dei. Vel per nonaginta novem superbi, per ovem humiles: unde nonne relinquit nonaginta novem in montibus, idest in superbia sua, et vadit quaerere eam, quae erravit? Ps. CXVIII, v. 176: erravi sicut ovis quae periit, require servum tuum, domine. Consequenter agitur de gaudio et si contigerit quod inveniat eam et cetera. Hic etiam triplex ratio potest assignari. Quod dominus gaudet de bonis, habetur Soph. III, v. 17: gaudebit super te Deus tuus in laetitia. Si per nonaginta significentur Angeli, per ovem homo, plana est ratio, quia dignus erat homo reparatione; ad Hebr. II, 16: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Si per nonaginta intelligamus iustos, similiter plana est ratio, quia dux plus diligit militem, qui cadit in bello, et post viriliter pugnat semper, quam illum qui numquam cecidit, et semper tepide pugnat. Sic, cum aliquis peccavit, et post fortiter resurgit, et semper viriliter se habet, plus eum diligit; II ad Cor. VII, 9: gaudeo quia contristati estis ad poenitentiam; ideo plus gaudet dominus de eo etc., cum maioris est zeli. Tamen non est extendendum ad omnes, quia potest habere iustus tantum zelum quod plus placet Deo, quam in poenitente. Secundum etiam tertiam expositionem patet ratio, quia plus gaudet de eo, qui recognoscit peccatum, ut patet de publicano et Pharisaeo. Concludit ergo sic non est voluntas ante patrem vestrum qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis. Minus dicit, et plus significat, quia voluntas eius est ut salventur; I Tim. II, 4: qui vult omnes homines salvos fieri. Si enim non vellet, non mitteret Angelos. Ez. XVIII, 23: numquid voluntatis meae est mors impii? Dicit dominus. Si ergo peccaverit in te frater tuus et cetera. Hic agitur de scandalo dimittendo. Et primo ponitur ordo; secundo numerus, ibi tunc accedens Petrus ad eum et cetera. Circa primum tria. Primo ponit secretam admonitionem; secundo testimonium, ibi si autem non te audierit etc., tertio Annuntiationem, ibi quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Circa primum primo dat suum documentum; secundo assignat rationem dati, ibi si autem te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Ita dixi quod non sunt contemnendi pusilli, sed quid faciendum est si aliquis scandalizat? Hic docet. Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Notate primo quod dicit peccaverit: unde loquitur de peccato perpetrato. Unde aliter procedendum est in peccato perpetrato, aliter in perpetrando, quia perpetratum non potest esse non perpetratum; unde in perpetrando est operam dare quod non fiat; Is. c. LVIII, 6: dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes et cetera. Unde in perpetrando non oportet quod servetur talis ordo, in perpetrato oportet. Item dicit in te. Glossa: si iniuriam vel contumeliam intulerit tibi. Unde vult dicere quod peccatum factum contra nos, remittamus; sed peccatum quod fit contra Deum, nos remittere non possumus, ut dicit Glossa. I Reg. II, 25: qui peccaverit contra Deum, quis orabit pro eo? Item debes praecipue curare iniurias factas ab eo, qui tecum est in eadem societate; de aliis etiam habenda est cura, sed non tanta. I Cor. V, 12: quid nobis de eis qui foris sunt iudicare? Vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Dominus discipulos ad perfectam sollicitudinem et correctionem ducit. Supra V, 23 dominus dixerat, quod si aliquis offenderet fratrem, quod relinqueret munus ante altare etc., hic autem plus procedit, quia non solum ille qui laesit, sed qui laesus est: unde si peccaverit in te, vade etc.; Ps. CXIX, 7: cum his, qui oderunt pacem, erant pacificus. Et numquid primo remittes? Non; sed primo debes corripere: unde non iubet cuique dimittere, sed poenitenti. Item dicit corripe, non increpa, vel exaspera: et breviter ostende. Si cognoscit, tunc debes dimittere; unde, instruite eos in spiritu lenitatis, ad Gal. VI, 1. Sed numquid peccat qui hanc correctionem dimittit? Augustinus: si non corripis, peior factus es tacendo, quam ille peccando. Sed, cum hoc sit verum quod omnes corripere teneantur, diceret aliquis quod solis praelatis convenit ex officio, aliis vero ex caritate. Aliquando dominus permittit bonos cum malis puniri. Quare? Quia non corripuerunt malos. Tamen dicit Augustinus quod aliquando debemus desistere, si times ne propter correctionem istam non emendentur, sed deteriores reddantur. Item si times ne inducat persecutionem Ecclesiae, non peccas. Si vero desistis, ne laedaris in temporalibus, ne molestia tibi accidat, vel huiusmodi, peccas; Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget te. Corripe eum inter te et ipsum solum. Et quare? Quia ista correctio fit ex caritate; caritas autem est amor Dei et proximi. Si amas, debes salutem eius diligere. Sed in hoc duo sunt attendenda, scilicet conscientia et bona fama. Si vis ergo eum salvare, debes famam suam salvare; hoc autem facies corrigendo inter te et ipsum. Si ante omnes corripis, famam eius tollis: tamen conscientia praeponenda est famae. Tamen frequenter accidit quod quando homo videt publicari peccatum suum, ita fit effrons quod omni peccato se exponit; Ier. II, 20: sub omni ligno frondoso tu prosternebaris, meretrix; Eccli. IV, 25: est confusio peccatum adducens. Sed contra hoc obiicitur quod habetur I Tim. V, 20: peccantem coram omnibus argue. Et hoc est verum si publice delinquatur. Est enim aliquis peccans publice, et tunc publice increpandus est: et aliquis secretus, et tunc secreto est increpandus; et hoc patet, quia dicit Augustinus, quod si te solo sciente peccaverit corripe eum inter te et ipsum solum. Quod si te audierit lucratus es fratrem tuum. Ad quid hoc dicit? Propter tria. Ut scias quo fine debeas corripere: quia si propter teipsum corripis, nihil facis, quia ubi privata est emenda, non est correctio meritoria; sed si propter Deum, tunc valet. Item hoc est ad quod debes intendere, scilicet menti fratris inserere correptionem et doctrinam. Item posset aliquis dicere, quod perdere fratrem suum non esset iustum. Sed si ita esset, non dixisset lucratus es fratrem tuum. Item lucratus es, quia ipse est commembrum tuum: et sicut membrum membro compatitur, sic et tu fratri tuo. Item lucratus, quia tibi ipsi lucraris salutem; Iac. IV, 11: qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem; unde ibid. V, 20: qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberat animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum. Si autem te non audierit, adhibe tecum unum vel duos. Hic inducit testimonium adhibe unum vel duos et cetera. Deut. c. XIX, 15: in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Sed hic est quaestio: quare statim non inducit testes? Dicendum quod sic debet mundari conscientia, quod non laedatur fama: unde si primo et per se potest, bene quidem; si non, tunc advocet testes. Et Hieronymus dicit quod unum primo, et post duos. Et quare? Ut sint testes correctionis factae, quia si ulterius procedit, non est tibi imputandum. Hieronymus dicit quod etiam ad aliud, ut scilicet convincat de peccato: quia aliqui sunt ita pertinaces, quod non recognoscunt, ideo debes testes adducere, ut convincas eum de facto. Vel forte iterabit iniuriam. Vel, secundum Augustinum, ad convincendum eum. Sed contra hoc videtur esse quod Augustinus dicit quod antequam duobus ostendat, debet ostendere praeposito, et hoc est ostendere Ecclesiae. Ergo videtur pervertere ordinem. Dico quod potest ostendi praelato, vel ordine iudiciario, vel ut personae privatae. Intendit ergo Augustinus quod debet ostendi praeposito primo ut personae privatae, ut tamquam persona privata det operam correctioni. Unde dicit si eos non audierit, dic Ecclesiae. Hic ponitur denuntiatio. Et primo denuntiat; secundo ponitur sententia; tertio efficacia. Secunda ibi si autem Ecclesiam non audierit etc.; tertia ibi amen dico vobis et cetera. Dicit si autem non audierit eos, dic Ecclesiae, idest toti multitudini, ut confundatur, ut qui noluit sine confusione corripi, cum confusione corripiatur. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam, Eccli. IV, 25. Vel Ecclesiae, idest iudicibus, ut corrigatur; Deut. XXI, 18: si aliquis habeat filium contumacem et protervum, qui non audierit patris ac matris imperium, et coercitus audire contempserit, apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam iudicii et cetera. Deinde additur poena si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Ethnici sunt gentiles et infideles; publicani, qui tributa recipiunt, qui sunt publici peccatores. Unde quasi separati excommunicentur per sententiam Ecclesiae, quia Ecclesiam non audierunt. Unde pro sola contumacia potest homo excommunicari. Amen dico vobis et cetera. Hic ponitur efficacia huius sententiae. Quia posset aliquis dicere: quid curo ego si Ecclesiae dicatur, et sim excommunicatus? Ideo ostendit efficaciam istam amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Supra dicta sunt Petro haec; hic autem dicitur toti Ecclesiae. Et dicitur alligare, vel quia non solvit, vel quia excommunicat. Origenes dicit quod hic dicit in caelo cum autem Petro locutus est, dixit in caelis, ad designandum quod Petrus habet universalem potestatem. Hic autem dicit in caelo, quia universalis non est eis potestas, sed in aliquo loco, quia Petro universalem potestatem dedit. Iterum dico vobis et cetera. Hic ponit efficaciam orationis. Et primo hoc facit; secundo rationem dat, ibi ubi enim sunt duo et cetera. Dicit iterum dico vobis et cetera. Sed contra potes obiicere, quia multa petimus, quae non obtinemus. Hoc contingit primo propter indignitatem petentium; unde dicit duo ex vobis, scilicet, qui secundum Evangelium vivitis. Iac. IV, 3: petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Item quia non consentiunt, quia non habent vinculum pacis: impossibile est enim preces multorum non exaudiri, si ex multis orationibus fiat quasi una; II Cor. I, 11: ut ex multarum personis facierum eius, quae in nobis est, donationis per multos gratiae agantur pro nobis. Item quia quaedam petunt quae non expediunt eis ad salutem: petitio enim debet esse de re utili infra XX, 22: nescitis quid petatis. Fiet illis a patre meo, qui est in caelis, idest in altis: vel in caelis, idest in nobis. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum; congregatione sanctorum, non terrenorum. Ps. CX, 1: in consilio iustorum et congregatione, magna opera domini. Ubi ergo duo vel tres. Caritas non est in uno, sed in pluribus; unde I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Ideo ego sum in medio eorum. Tunc accedens Petrus dixit ad eum: domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Supra docuit quo ordine sit dimittendum, quia post correctionem et emendam, hic agit de numero quoties sit dimittendum. Primo ergo ponitur Petri interrogatio; secundo Christi responsio; tertio adhibetur similitudo. Secunda ibi dicit illi Iesus etc.; tertia ibi assimilatum est regnum caelorum. Dicit ergo tunc accedens. Tunc, scilicet audito hoc verbo si peccaverit in te frater tuus etc., tunc motus fuit Petrus an semel, an pluries dimitteret, et dixit quoties peccaverit in me frater meus etc., nonne dimittam usque septies quasi dicat: usque septies, infirmitatis est, sed plus malitiae. Ideo petiit si dimitteret usque septies. Item sciebat illud, quod dictum est IV Reg. V, 10, quod Eliseus praecepit Naaman, quod septies lavaret se in Iordane; ideo cogitavit quod septies dimittere deberet. Dicit ei Iesus: non dico tibi septies, sed septuagies septies. Uno modo potest teneri hoc, quod dicit septies, aggregative, ut sit sensus: non septies, sed septuaginta vicibus. Vel potest teneri multiplicative, ita quod septem vicibus septuaginta: et sic exponit Hieronymus. Secundum primam expositionem, quae est Augustini, datur intelligi quod totum debemus condonare, sicut Christus omnia condonavit. Ad Col. III, 13: donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et dominus donavit nobis, ita et vos. Vel potest dici, quod ponitur numerus finitus pro infinito, sicut in Psalmis: verbum quod mandavit in mille generationes. Secundum Hieronymum, eadem est causa; tamen additur ratio numeri. Per sex enim perfectio significatur, per centenarium, qui multiplicatur per denarium, Decalogus significatur. Primus numerus, qui a denario recedit, est undecimus. Et quia per sex universitas significatur, ideo universitas peccatorum significatur; quasi dicat: omnia quaecumque frater tuus peccaverit contra te, dimitte ei. Unde secundum Hieronymum videtur, quod velit dicere, quod plus remittere potest, quam ipse possit offendere.


Lectio 3

[87381] Super Mt., cap. 18 l. 3 Ideo assimilatum est, et cetera. Hic ponitur similitudo, et tria facit. Primo innuitur divina misericordia; secundo tangitur ingratitudo, ibi egressus autem servus ille etc., tertio ingratitudinis poena, ibi videntes autem conservi eius et cetera. Circa primum primo ponitur examinatio debitorum; secundo magnitudo debiti, ibi et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta; tertio iustitia exigendi, ibi cum autem non haberet unde redderet etc., quarto debiti remissio, ibi misertus autem dominus servi illius et cetera. Dicit ergo: quia semper debetis esse parati ad remittendum, ideo debetis hanc similitudinem intelligere: regnum caelorum est lex regni: ipsum verbum Dei est iustitia et veritas; I ad Cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. Istud ergo assimilatum est homini regi, quando verbum caro factum est. Vel per regnum praesens Ecclesia designatur, ut supra XIII, 41: colligent de regno eius omnia scandala. Et bene dicitur regnum, si consideremus omnia quae sunt in regno. In regno est rex, servi, et huiusmodi. Homini regi. Iste rex est Deus, sive intelligatur de patre, sive de filio, sive de spiritu sancto. Qui voluit ponere rationem cum servis suis. Per servos domini intelliguntur praelati Ecclesiae, quibus commissa est cura animarum. Lc. XII, 42: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Quid est ergo rationem ponere de commissis, nisi quod obligant se ut rationem reddant? Ad Hebr. XIII, 17: ipsi pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Quia etiam unicuique anima sua commissa est, ideo quilibet potest dici servus; unde Iob I, 8: numquid considerasti servum meum Iob? et cetera. Unde positus est quilibet ut reddat rationem de omnibus: nam etiam de quolibet verbo otioso oportet reddere rationem, supra XII, 36. Et cum coepisset ponere rationem. Finis huius rationis erit in die iudicii; principium, quando primo inducit aliquam tribulationem. I Petr. IV, 19: itaque et hi qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli creatori commendent animas suas. Ez. IX, v. 6: a sanctuario meo incipite. Item tangitur diligens examinatio meritorum. Thren. III, v. 40: scrutemur vias nostras, per quod intelligitur examinatio conscientiarum. Et in ista examinatione oblatus est ei servus, qui debebat decem millia talenta. Si ad praelatos referimus haec talenta, peccata subditorum intelligimus: quia quoties peccat subditus per negligentiam suam, efficitur debitor talentorum. Unde dicitur III Reg. XX, v. 39: erit anima tua pro anima sua. Vel potest dici, quod mille est numerus perfectus, quia est cubicus. Item per decem intelligitur numerus Decalogi. Item per talentum gravitas peccati. Zach. V, 7: et ecce talentum plumbi portabatur et cetera. Unde significatur homo habens multitudinem maximorum criminum; unde quando Deus vult ponere rationem, et examinare conscientiam suam, invenit massam criminum. I Paralip. ult.: peccavi super arenam maris. Cum autem fit haec examinatio debiti, petuntur tria. Primo significatur causa examinationis, vel causa poenae; secundo describitur poena; tertio fructus poenae. Aliquis punitur quando ex seipso non habet unde satisfaciat, unde dicit cum autem non haberet unde redderet, cum totum quod habet, non sufficit. Unde Michaeae VI, 6: quid dignum offeram domino? et cetera. Ideo cum non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venumdari etc., quia cum dominus facit rationem cum homine, et non habet homo unde solvat, et considerat iustitiam Dei, quae est poena, iubet quod venumdetur. Quando venumdatur, pretium peccati est poena: pretium est quod aliquis accipit pro eo: et sic venumdatur, quando poena infligitur. Is. l, 1: in iniquitatibus vestris venumdati estis. Et uxorem, et filios. De uxore generat filios. Filii autem sunt opera, uxor concupiscentia, vel radix peccati. Et omnia quae habebat, quae sunt Dei dona. Osee II, 8: dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum et cetera. Punitur ergo pro uxore, et filiis, et donis sibi datis. Sap. XIV, 9: similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius. Ps. CVIII, v. 9: fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua. Procidens autem servus ille rogabat eum, dicens. Hic ponitur misericordia domini. Et primo ponitur provocativum misericordiae: quod enim multum provocat misericordiam, est oratio. Unde quando homo sentit se in periculo, debet recurrere ad orationem. Eccli. XXI, 1: fili, peccasti non adiicias ultra, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. Commendatur autem huius humilitas; item commendatur discretio; item commendatur iustitia. Humilitas, quia procidens. Ps. ci, 18: respexit dominus in orationem humilium. Unde rogabat eum. Origenes scribit, orabat eum. Item tangitur discretio eius, quia non petiit totum sibi dimitti debitum, sed tantum petiit tempus; unde dicit: patientiam habe in me idest, da mihi tempus, ut possim satisfacere. Sic petebat Iob X, 20: dimitte me paululum, ut plangam dolorem meum. Item tangitur iustitia: et omnia reddam tibi. Ps. l, 21: tunc imponent super altare tuum vitulos. Item ponitur miseratio domini relaxantis misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. Unde dolor poenitentis non causat remissionem, sed misericordia domini; unde ad Rom. IX, v. 26: non est currentis, sed miserentis Dei. Misertus autem dominus et cetera. Notate, quod dominus plura dat, quam homo audeat petere: ut in illa oratione dicitur: qui merita supplicum excedis et vota. Unde dimisit eum, idest absolvit, et debitum, peccati, dimisit. Potest enim esse tanta contritio quod totum dimittat. Sequitur ingratitudo egressus, autem servus ille etc., et ponuntur quinque quae aggravant ingratitudinem eius. Primo enim aggravatur ex tempore, quia si post novem vel decem annos accidisset, non esset mirum; sed quia eodem die deliquit, ingratus efficitur; sicut de peccatore, qui quando sunt dimissa eius peccata, in eodem die ad peccata regreditur. Unde dicitur egressus, Iac. I, 24: consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Item ex simulatione, quoniam in consideratione domini humilis fuit, sed egressus statim ostendit qualis esset. III regum XXII, 22: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Item ostenditur ex cognatione, quoniam invenit unum de conservis suis. Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a Deo petit medelam. Item ex parvitate debiti, quia debebat centum denarios; unde in numero erat differentia, quia ipse decem millia: in pondere, quia ille denarios, et ipse talenta. Unde peccata quae in Deum committuntur, sunt et plura et gravia magis quam peccata quae in hominem, quae levia sunt, quia ex infirmitate; unde differens ibi est gravitas, sicut inter talenta et denarios. Gravius enim esset regem percutere, quam unum famulum. Item designatur crudelitas in exigendo, quia tenebat eum, quia trahebat in causam, et vexabat eum et suffocabat eum, et respirare non dimittebat. Item ex crudelitate, quia noluit remittere. Unde primo ponitur supplicatio debitoris; secundo crudelitas ipsius, ibi ille autem noluit et cetera. Notandum quod omnia, quae ille servus fecit domino, iste fecit ei; unde procidens rogabat. Supra dicitur orabat, hic rogabat, quia supra reddebat honorem, qui debetur Deo; hic autem tangit honorem, qui debetur homini: ideo dicit rogabat. Sed nihil valuit ei; unde dicitur ille autem noluit. Prov. XII, 10: viscera impiorum crudelia. Et misit eum in carcerem, idest in tribulationem, donec redderet debitum, idest ad hoc, ut redderet debitum. Prov. VI, 34: ira et furor viri non parcent in die vindictae. Videntes autem conservi eius. Hic tanguntur quatuor. Primo ponitur reprobatio istius peccati; secundo obiurgatio peccati ex parte Dei, ibi tunc vocavit illum dominus suus; tertio poena, et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus; quarto applicatur similitudo, ibi sic et pater meus caelestis faciet vobis et cetera. Dicit ergo videntes autem conservi eius et cetera. Videmus enim, quod si patiatur unum membrum, compatiuntur alia; unde videntes hominem affligi, compatiuntur ei naturaliter. Ps. CXVIII, 158: vidi praevaricantes, et tabescebam. Unde contristati sunt. Gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus, ad Rom. XII, 15. Et venerunt, et nuntiaverunt domino suo, idest divinam iustitiam imploraverunt. Desiderium pauperum exaudivit dominus, praeparationes cordis eorum audivit auris tua, Ps. X, 17. Consequenter ponitur obiurgatio tunc vocavit eum dominus suus et cetera. Vocat dominus per mortem. Iob XIX, 16: vocabis me, et ego respondebo tibi. Et ait illi. Primo exprobrat malitiam; secundo beneficium collatum; tertio commemorat quod debuit facere. Dicit ergo serve nequam. Superius cum deberet ei, non dixit ei opprobrium; sed nunc cum facere debuit quod non fecit, dixit, serve nequam; quia quod homo peccet, hoc humanum est; sed si perseveret, hoc diabolicum est. Omne debitum dimisi tibi. Hic exprobrat beneficium illatum, quod supra non fecerat, numquid non oportuit et te misereri conservi tui? Quasi dicat: tu recepisti magna, et non vis impendere parva? Et iratus dominus et cetera. Et primo agit de poena, per quam fit separatio a Deo. Quando supra dominus iussit venumdari, non dixit quod esset iratus, quia monitiones non sunt ex divina iustitia, sed ex misericordia; sed obiurgatio est ex ira Dei. Prov. XIX, v. 12: sicut fremitus leonis, ita et ira regis. Secundo quia subiicitur Daemonibus; unde tradidit eum tortoribus. Eccli. XXXIII, 14: reddet illis secundum iudicium suum. Item tangitur poenae perpetuitas, quoadusque redderet universum debitum; et hoc erit in infinitum. Si enim poena cessare non debet, donec fiat satisfacio debiti, et nullus sine gratia potest satisfacere, qui decedit sine caritate, non poterit satisfacere. Sic et pater meus caelestis faciet vobis. Hic adaptat similitudinem. Pater est Deus, sicut supra VI, 9: pater noster, qui es in caelis. Faciet vobis, idest non remittet peccata vestra, nisi remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Hic videtur innuere, quod peccata dimissa redeant, sicut vult Origenes, quod dimissa redeunt in aliquibus, sicut in apostasia. Item si dolet poenituisse. Sed hoc non videtur, eo quod remissio efficaciam habet a sacramentis: ideo peccata et manifesta et occulta remittuntur; dicuntur autem redire per ingratitudinem.


Caput 19
Lectio 1

[87382] Super Mt., cap. 19 l. 1 Supra ostensum est quomodo veniendum est ad vitam aeternam per communem viam; hic docet quomodo veniendum est per viam perfectionis, quae tangitur quantum ad duo: quantum ad continentiam, et quantum ad paupertatem voluntariam. Circa primum duo facit. Primo agit de adventu; secundo de continentia, ibi dicunt ei discipuli eius et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur tentatio Pharisaeorum; secundo solutio Christi; tertio obiectio contra solutionem. Secunda qui respondens ait eis; tertia quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii? Circa primum tria: primo describitur locus; secundo occasio ad tentandum; tertio tentatio. Dicit ergo et factum est, quia dictum eius est factum. Ipse enim dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt, Ps. XXXII, 9. Cum consummasset sermones istos, scilicet de vitando scandalum, migravit a Galilaea in fines Iudaeae trans Iordanem. Iudaea aliquando sumitur pro tota terra, quam habitant Iudaei: aliquando pro terra, quae in dotem tribus Iudae cessit, et sic dividitur contra alias, et sic hic accipitur. Oportebat enim transire per Iudaeam, qui volebat ire in Ierusalem, quae erat in tribu Beniamin in finibus Iudaeae. Sed quare migravit a Galilaea? Propter tria. Ut daret praedicatoribus exemplum, quod non est solum in uno loco praedicandum, sed in multis; unde Lc. IV, 43: quia aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei. Item quia iam imminebat tempus passionis, ideo accedere volebat ad locum ubi pati debebat. Ad Eph. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis et cetera. Vel voluit redire ad Iudaeos, ut significaret quod in fine convertetur ad convertendum Iudaeos. Et secutae sunt eum turbae. Signum est devotionis turbarum, quia secutae sunt eum, sicut filii patrem peregrinantem. Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt et curavit eos. Osee I, 2: percutiet et sanabit nos. Aliquando dominus curabat, aliquando signa faciebat. Signa ut confortaret, in Act. c. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Posset aliquis credere, quia transivit ad Iudaeos, quod dereliquerit gentes; ideo ad designandum, quod non dereliquit, dicit secutae sunt eum turbae, idest ad salutem, quia cum essent oleaster, inserti sunt et facti sunt olivae, ad Rom. XI, 17. Vel quod sunt secutae trans Iordanem, significatur quod per Baptismum peccata remittuntur. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes. Et in hoc reprehenduntur: quia cum turbae sequerentur, Pharisaei insidiabantur. Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis. Unde accesserunt dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Apparet in istis primo malitiosa astutia, quia venerunt ad Christum, ut Christo calumniam inferrent; quia aut diceret quod esset dimittenda, aut non. Si diceret quod sic, videretur sibi contrarius, quia ipse erat praedicator castitatis. Si diceret quod non, accusabimus eum, quia hoc est contra Moysen legislatorem. Sicut dicit Chrysostomus, arguuntur, de incontinentia, quia si aliquis libenter audiat loqui de separatione uxori incontinens est. Unde quia isti de divortio loquebantur, ostendebant se incontinentes. Dominus dederat causam propter quam dimitteretur, scilicet propter turpitudinem; sed isti non solum ex hac causa petebant, sed utrum ex quacumque causa. Unde volebant habere potestatem liberam dimittendi uxorem. Ideo sequitur responsio qui respondens ait eis. Dominus dat optimum modum respondendi: quia quando quaerit aliquis ut addiscat, statim dicenda est veritas; sed ei qui quaerit ut calumnietur, non statim dicenda est veritas, sed primo dicenda sunt aliqua quae negari non possunt. Ideo primo dominus interrogat de lege; unde primo assumit verba Scripturae; secundo dicit, quomodo ad propositum facit; tertio principale propositum concludit. Et circa primum tria facit. Primo ostendit societatem maris et foeminae, quam Deus instituit; secundo affectum quem indidit; tertio modum quo coniunxit. Intendit probare quod coniunctio maris et foeminae est a Deo instituta. Non legistis quod qui fecit hominem, ab initio masculum et foeminam fecit eos? Hoc enim legitur Gen. I, 27: et creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Non est hoc intelligendum, ut aliqui intellexerunt quod primo fecerit hominem masculum, et post foeminam, et post separavit eos; sed primo fecit unum hominem, et in illo fecit unde fieret mulier. Sed quare voluit dominus sic fieri, scilicet ex viro et muliere multitudinem hominum? Respondeo, ut significatur quod forma matrimonii ex Deo esset. Item ut magis se diligerent. Sed tunc quaerit Chrysostomus, quare non semper sic facit, ut simul nascatur vir et mulier. Respondet, quia si ita esset, videretur necessitas utendi matrimonio. Et quia dominus vult esse licitum uti matrimonio, vel non uti, et non esse necessarium, primo creavit masculum et foeminam, ad significandum quod licitum erat matrimonium; post, vero ut sine muliere nasceretur masculus, et e converso, ut liberam habeant facultatem et utendi matrimonio, et non utendi. Secundum hoc excluditur duplex error. Quidam enim dicebant matrimonium non esse a Deo: et hoc excludit, quia si masculum et foeminam fecit eos, et constat quod nihil frustra fecit: ergo nec aliquid horum, et non nisi ad societatem matrimonii. Alii dixerunt quod si non peccasset homo, Deus foeminam non fecisset, immo alio modo multiplicarentur homines; sed hoc nihil est, quia ante peccatum creati sunt. Et singulariter dicit masculum et foeminam, ut unus unam habeat. Propter quod relinquit homo patrem et matrem. Hic ponitur quem affectum indidit. Et dixit. Quis dixit? Ille qui fecit. Sed hoc non videtur, quia videtur quod Adam dixerit. Augustinus dicit quod immisit dominus soporem in Adam, et tulit unam de costis eius. Sopor iste fuit extasis; unde ibi revelavit multa bona; unde dominus ei revelavit etiam quod hic dicitur; unde supra X, 20 dictum est: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Quia ergo Adam dixit, Deo imperante, ideo dicitur quod Deus dixerit; unde Esdrae II, 4: homo reliquit patrem, qui nutrivit eum. Et adhaeret uxori. Quae est ratio? Frater et soror nascuntur ex uno, et dividunt se; sed vir et uxor ex diversis, et tamen non dividunt se. Dicit Chrysostomus, quod hoc est ex ordinatione divina. Item, naturaliter omnis causa habet reductionem ad effectum, ut succus a radice ad ramos, unde patres magis diligunt filios, quam e converso; ideo vir et uxor, etsi sint ex diversis, uniuntur tamen in effectum unum. Et erunt duo in carne una. Hieronymus: scilicet in carne prolis. Et hic est fructus matrimonii. Chrysostomus exponit: in una carne, idest in uno carnali affectu, sicut et in spirituali affectu fit unitas, ut in Act. IV, v. 32: erat autem credentium cor unum et anima una. Vel erunt duo in carne una, idest in uno carnali opere. Philosophus dicit quod homo et mulier in opere illo sic semper se habent, quod sicut virtus activa et passiva semper in effectum coniunguntur, sic in actu illo actio et passio coniunguntur. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Deinde principale intentum concludit quod ergo Deus coniunxit, homo non separet, quia ex Dei voluntate actum est. Si est ex Deo, non potest homo separare; quia si Deus coniunxit, Deus separet. Potest enim separatio fieri a Deo, vel ab homine: et hoc vel propter voluptatem, vel ut aliquam aliam habeat, et non valet: vel propter consensum mutuum, ut Deo liberius serviat, et sic est a Deo. Dicunt illi: quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? Hic ponitur obiectio eorum contra generalem legem: aperiunt enim quod erat in mente. Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? Non mandavit Moyses dimittere, sed indirecte prohibere voluit, quia Moyses voluit quod non dimitteretur, nisi daretur libellus repudii. Et hoc magis pertinebat ad prohibitionem, quia libellus non fiebat nisi per manum communem; unde remittebat ad sapientes, ut viderent si haberent causam, quare deberent dimittere eas. Et ait illis. Hic obiectioni respondet. Et primo ponit responsionem; secundo confirmationem quia dominus probat non esse dimittendam ex auctoritate Dei quae maior est; ideo contra Dei auctoritatem non est auctoritas Moysi. Sed contra. Nonne dominus dedit legem per Moysen? Videte, sicut dicit apostolus I ad Cor. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo, consilium autem do. Unde aliquando dicebat quod a domino acceperat, aliquando ex industria sibi inspirata: sic et Moyses. Istud autem permisit, non quod audisset a domino, sed ab inspiratione divina, non tamen auctoritate firmata. Ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras. Ipsi dixerant quod Moyses mandavit; sed non mandavit, sed permisit. De duritia eorum habetur Act. VII, 51: dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis. Hic solet esse quaestio, utrum illi peccent mortaliter, qui uxores dimittunt. Quidam dixerunt quod dimittentes peccabant mortaliter. Permissio enim quatuor modis accipitur. Dicitur permitti aliquid, quando contrarium non praecipitur, ut minus bonum permittitur, quia maius bonum non praecipitur, ut apostolus dicit I Cor. VII, 6: secundum indulgentiam dico vobis. Item quandoque per privationem prohibitionis; et sic peccata venialia sunt permissa. Quandoque autem per privationem impedimenti: et sic omnia mala, quae fiunt in praesenti, dicuntur aliquando etiam permissa, quia poena non adhibetur. Ideo Iudaeis quaedam permissa fuerunt, quae erant mortalia peccata, quia poena non fuit eis inflicta. Sed istud habet locum in mundanis rebus: sic enim videmus, quod secundum leges humanas non punitur fornicatio simplex; unde si lex vetus solum inspiciat ad vitam praesentem, sic solutio est bona. Sed quia quamvis secundum corticem ad vitam pertineat praesentem, tamen secundum medullam pertinet etiam ad vitam aeternam Ex. XV, 25: dedi eis praecepta mea; et dominus dicit iuveni, infra eodem: si vis ad vitam ingredi, serva mandata ideo dicunt alii quod male provisum esset populo illi, si quod esset peccatum ignoraret, cum tamen scriptum sit, Is. LVIII, 1: nuntia populo peccata eorum. Ideo dicit Chrysostomus, quod a peccato abstulit peccati culpam. Et licet inordinatum quid esset, noluit tamen quod eis imputaretur ad culpam, ut dominus Osee praecepit, ut faceret filios fornicationis: unde permissio non fuit ex praecepto, sed ad vitandum maius malum. Ab initio autem non fuit sic. Unde actuale fuit, non ab initio institutum: unde post multos annos nullus dimisit uxorem. Dico autem vobis et cetera. Hic inducit legem. Primo pro viro; secundo pro muliere. Dicit ergo quicumque dimiserit uxorem suam et cetera. Sed excipitur fornicatio. Sed videte quod duplex est fornicatio, scilicet corporalis et spiritualis. Unde propter utrumque potest dimittere, ut habetur I ad Cor. VII, 11: si unus infidelis, alter fidelis, potest dimittere fidelis infidelem. Notandum, quod per nullum impedimentum sequens potest dissolvi vinculum matrimonii, quia significat unionem Christi et Ecclesiae: unde cum unio Christi et Ecclesiae dissolvi non possit, nec unio matrimonii. Sed propter fornicationem potest a consortio separari, et non debet eam secum retinere, ne videatur esse conscius turpitudinis; sed pro aliis turpitudinibus non potest, ut pro ebrietate. Item si vult hominem inducere ad infidelitatem, potest dimittere eam. Sed quare fit mentio magis de fornicatione corporali, quam de spirituali? Quia est contra fidem matrimonii: et fidem frangenti fides non est servanda. Alia ratio est quam ponit Origenes, quia supra V, 32 dixit dominus qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, et ideo dat ei occasionem moechandi; sed postquam ipsa peccavit, non dat ei occasionem moechandi, ideo post potest dimittere, non ante. Et qui aliam duxerit, moechatur. Sed quare non, nisi aliam ducat? Quia eadem res per ea quae solvitur, ligatur. Unde quando homo habet uxorem separatam, et non aliam, adhuc spes remanet quod uniri possint, vel per consimile peccatum, vel per animorum consensum; sed quando aliam duxit, tunc cor totaliter separavit, et assensum ab ea. Alia ratio, quia si praeter fornicationem posset dimittere uxorem suam, aliquando accideret quod homo imponeret uxori suae crimen, ut ab ea separaretur, et alii coniungeretur; ideo dominus voluit quod non haberet aliam. Unde expresse prohibet, quod non habeat homo diversas uxores, quia, una dimissa, et alia accepta, moechatur. Et qui dimissam duxerit, moechatur. Hic ponit legem quantum ad mulierem: unde non vult quod uxor dimissa habeat virum. Sed quare prohibet viro ne contrahat cum ea, et non mulieri? Respondeo, quod mulieres magis ad malum praecipites sunt. Ier. III, 3: frons mulieris meretricis facta est tibi. Ideo per istam prohibitionem praecipitaretur ad mala maiora. Ideo praecipit viro, quod non contrahat, non autem prohibet mulieri. Sed quid? Nonne licebat ei, quae repudiata erat, accipere alium? Dicunt quidam quod non, quia adhuc manebat vinculum: et inducunt illud quod habetur Deut. XXIV, quod non poterit reverti ad priorem, quia polluta est; sed nisi peccasset, redire posset. Alii dicunt quod poterat alteri nubere, sed non isti, quia si posset ad eum redire, facilius repudiaret eam. Quid ergo dicis, quod polluta est? Dico quod est polluta isti, quia ad eum redire non potest. Vel potest intelligi de immunditia legis, quia sacerdos non poterat eam habere. Dixerunt ei discipuli: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Postquam dominus egit de insolutione matrimonii, hic tractat de perfectione continentium: et circa hoc duo facit. Primo ponit sententiam discipulorum; secundo sententiam Christi, ibi qui dixit illis et cetera. Dicit ergo dixerunt discipuli: si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Moti sunt ad hoc dicendum, quia audierant quod non poterat uxor dimitti nisi ob unam causam, cum tamen multae aliae causae reddant matrimonium onerosum, ut aliqua immunditia, ut lepra et huiusmodi; ita quod impleatur illud quod in Eccli. XXV, v. 23 dicitur: commorari leoni et urso melius est quam cum muliere nequam. Item multam affert sollicitudinem; I Cor. VII, 34: si virgo nubat, cogitat quae sunt mundi. Ideo ex hoc arguunt quod expedit cuilibet homini non nubere; ideo dominus temperat, quia contingit esse aliquid melius dupliciter: vel simpliciter, vel secundum quid; sic continere aliquibus competit, aliquibus non: quia, ut dicit apostolus I ad Cor. VII, 9, melius est nubere, quam uri. Qui dixit illis approbat sententiam discipulorum. Et primo dictis; secundo factis, ibi tunc oblati sunt ei parvuli. Et primo approbat continentiam; secundo assignat differentias continentium ibi sunt enim eunuchi etc.; tertio difficultatem, ibi qui potest capere capiat. Dicit ergo qui dixit illis: non omnes capiunt istud verbum. Ita dicitis quod non expedit nubere: verum est aliquibus, sed non est verum quoad omnes, quia non omnes, habent tantam virtutem, quod abstineant; sed quibus datum est, quia aliquibus datum est non ex proprio facto, sed dono gratiae. Sap. c. VIII, 21: scivi quod aliter non possum esse continens, nisi Deus det. Quod enim homo in carne vivat praeter carnem, non hominis est, sed Dei; I ad Cor. VII, 7: volo omnes homines esse sicut meipsum, sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Et quia possent credere quod omnes continere possent, ideo dicit sunt enim eunuchi et cetera. Unde distinguit, quod est continentia in aliquibus ex natura, aliquando ex violentia, aliquando ex voluntate. Ideo tria genera eunuchorum tangit: quia quidam per naturam qui a matris utero sic nati sunt. Sicut aliqui monstruose nascuntur propter defectum manus, sic et aliqui sine genitalibus: et hoc ex Dei providentia, quia si omnia secundum communem cursum naturae acciderent, attribueretur totum naturae, et non divinae providentiae; unde Sap. VIII, 8: signa et monstra scit antequam fiant. Item quidam per violentiam, ut illi qui castrantur a tyrannis vel barbaris, vel qui castrantur propter custodiam mulierum. Qui sunt facti ab hominibus, quos scilicet vel crudelitas hominum castravit, vel conservantia mulierum. Et hoc dicit Hieronymus quod scit, quia pueri acciperentur, et castrarentur, et ponerentur in domo Nabuchodonosor. Quidam vero voluntate, ut dicit et sunt eunuchi, qui castraverunt seipsos propter regnum caelorum. Quidam male intellexerunt verbum istud, dicentes scindenda esse genitalia, et leguntur hoc quidam fecisse, de quibus dicitur fuisse Origenes. Sed istud reprobatum est, et separari debent a clero, capit. ex parte, et capitul. significavit, extra de corp. Vit. Unde datur occasio errori Manichaeorum, qui creaturam corporalem dixerunt esse causam mali. Item datur occasio errori gentilium, quia quidam in sacrificiis suis eunuchantur. Item hoc factum non est in utilitatem, quia tales, etsi actum non habent, a concupiscentia tamen non sunt immunes. Unde Eccli. XX, v. 2. Concupiscentia spadonis devirginabit iuvenculam. Ideo melius est quod homo sibi fraenum imponat, quam membrum abscindat, ut malas cogitationes et desideria refraenet. Is. I, 16: auferte malas cogitationes a cordibus vestris. Qui castraverunt seipsos, continuae castitati se dederunt, et hoc propter regnum caelorum. Aliquando enim membrum per actum intelligitur, ut supra c. XVIII, 9: si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Sic hic membra genitalia pro actu accipiuntur. Unde ille se castrat, qui castitati se dedicat. Vel, secundum Hieronymum, quod continentiam servantes sic nati sunt frigiditate, scilicet naturae, ita quod non moventur ad actum illum. Unde dicuntur eunuchi propter actum eunuchorum, quem habent propter naturam quam ex utero habent. Quia aliqui habent aliquam dispositionem ad aliquam virtutem naturaliter, sicut Iob ad misericordiam, qui dicit cap. XXXI, 18: ab infantia mecum crevit miseratio. Quidam vero ex voluntate, vel propter simulationem; vel doctus ab haereticis, est factus ab hominibus. II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Quidam vero propter praemium vitae aeternae. Primi duo, scilicet qui vel naturaliter, vel violenter castrantur, non habent meritum vitae aeternae, sed solum tertii. Sed numquid est verum de primis, quod non mereantur? Dico quod merentur quantum ad voluntatem, licet non mereantur quantum ad actum; quia licet non possint facere, possunt tamen velle posse facere. Qui potest capere capiat. Posita differentia continentiae, hic ponitur exhortatio, ut dicit Hieronymus. Facit dominus sicut facit dux in exercitu, qui quando est capienda civitas, dicit: qui intrabit civitatem, dabitur ei hoc, vel illud, sicut dicit David Ioab. Sic qui potest capere et continere, capiat, et non retrahat se. Apostolus I Cor. XII, v. 31: aemulamini charismata meliora. Sed quid est quod dicit? Nonne tenetur quisque ad virginitatem servandam? Videtur quod sic, quia homo ad meliora tenetur. Dicendum, quod non est praeceptum, sed consilium, sicut dicit apostolus I ad Cor. c. VII, 25: de virginibus praeceptum domini non habeo, consilium autem do. Sed quid est? Nonne tenetur homo ad meliora? Dico quod distinguendum est, quod melius est quantum ad actum, vel quantum ad affectum. Non tenetur ad meliora quoad actum, sed quoad affectum, quia omnis regula et omnis actus determinatur ad finitum et certum: et si tenetur ad melius, tenetur ad incertum. Unde quantum ad actus exteriores, quia non tenetur ad incertum, non tenetur ad meliora; sed quantum ad affectum, tenetur ad meliora. Unde qui non semper vellet esse melior, non posset sine contemptu velle. Sed quid est quod dicit qui potest capere capiat? Aut enim potentia naturali; et sic nullus potest: aut potentia gratiae; et sic quilibet potest, quia dicitur Lc. XI, v. 9: petite et accipietis. Item gratia Dei omnia potest. Dico quod ly potest includit potestatem voluntatis: est enim voluntas firma et infirma. Constat autem quod homo cum habet voluntatem firmam, non timet multos impulsus; sed quando non, ex facili impulsu labitur. Unde qui potest per firmitatem voluntatis capere, capiat, et non a natura, sed a Deo. Unde qui hoc a Deo habet, consulimus quod hoc capiat et contineat. Vel qui potest secundum opportunitatem temporis, vel conditionis temporis, ut Abraham: unde caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae. Item secundum conditionem; quia qui coniugatus est, non potest continere; unde excluduntur vel ratione temporis, vel conditionis. Tunc oblati sunt ei parvuli. Hic ostendit quod dixit, facto. Et primo ponitur parvulorum oblatio; secundo zelus discipulorum; tertio satisfactio Christi. Secunda ibi discipuli autem increpabant eos; tertia ibi Iesus autem ait eis et cetera. Dicit ergo tunc oblati sunt ei parvuli. Dominus commendaverat castitatem, et quia in parvulis est castitas et puritas, ideo videntes quod puritas placeret ei, obtulerunt ei parvulos ut manus eis imponeret, et oraret. Notandum quod consuetudo erat quod pueri offerebantur antiquis, et benedicebant, et orabant, in signum quod benedictio est a Deo. Item experti quod tactum haberet salutarem, quia leprosum curaverat et multos alios, ideo et cetera. Item parvulos offerebant, quia credebant quod qui tangeretur ab eo, de caetero a Daemonibus non infestaretur; ideo Ecclesia accepit in consuetudinem, quod parvulis exhibeantur sacramenta Ecclesiae, ut magis confirmentur. Discipuli autem increpabant eos. Hic tangitur zelus discipulorum. Sed quare increpabant? Quia credebant eum ut verum hominem fatigari ex frequentia hominum; ideo volentes parcere labori eius et cetera. Alia ratio, quia magnam opinionem habebant de Christo; ideo videbatur eis quod inhonestum erat quod parvuli accederent ad eum. Origenes: quia per hoc significatur, quod in Ecclesia sunt quidam parvuli rudes. Per discipulos perfecti significantur; unde tales dedignantur cum vident parvulos, scilicet istos rudes, venire ad Christum, ignorantes quod omnes homines vult salvos fieri. Apostolus, Rom. I, 14: Graecis et barbaris debitor sum. Consequenter utrisque satisfacit. Et primo zelo iustitiae; secundo satisfacit devotioni offerentium. Dicit ergo sinite parvulos venire ad me, idest humiles, sive paucos; I ad Cor. XIV, 20: nolite parvuli esse sensibus, sed malitia parvuli estote. Et nolite prohibere, scilicet paucos propter innocentiam. Non enim sunt prohibendi imperfecti venire ad perfectionem. Talium est enim regnum caelorum. Dicit talium, non horum, scilicet qui ita sunt puri per innocentiam. Supra XVIII, 3: nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum caelorum. Iob XXII, 29: qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Consequenter devotioni satisfacit cum imposuisset eis manus. Per quod virtutes confortat. Is. XL, 29: qui dat lasso virtutem. Abiit inde. Aliquando Christus apponit manus, et non abiit inde: aliquando apponit, et abiit, quia aliqui ita fortes sunt, quod non retrocedunt. Et vocavit Petrum et Andream, et mansit cum eis, Io. I, 38 ss. Quia igitur isti adhuc imperfecti erant, nec habiles ad sequendum, ideo abiit inde. Et ecce unus accedens et cetera. Hic agit de perfectione paupertatis; et quia duplex est via, via communis, et specialis, ut est continentia: via prima est via salutis, secunda perfectionis: ideo primo de prima, secundo de secunda. Et primo ponitur interrogatio; secundo Christi responsio; tertio responsionis expositio. Interrogatio ponitur et ecce unus accedens ait illi: magister bone. De isto diversa est opinio, quia Hieronymus dicit quod erat perversus corde: et hoc patet, quia abiit tristis; unde si bono corde accessisset, non abiisset tristis. Chrysostomus dicit quod a passione avaritiae detinebatur; ideo ferre non potuit: et hoc patet, quia non causa tentandi venit; quia quando aliqui veniebant ad Iesum causa tentandi, dominus semper respondebat eorum malitiae: ut quid me tentatis? Vel huiusmodi; sed nullum ponit hic. Unde patet, quod non tentator erat, sed imperfectus, qui ad Deum accedebat, ut perficeretur; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum et illuminamini. Magister bone et cetera. Vocat eum magistrum, quasi scientem: talis enim debet esse magister, qui sciat. Item vocat bonum: de ratione boni est se communicare; unde Sap. VII, 13: sine invidia communico. Ipse enim vere bonus est; Ps. CXVIII, 68: bonus es tu, et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Audierat multa de vita aeterna. Bene audierat, Ps. XXXVI, 27: declina a malo, et fac bonum; sed in lege non audierat promitti vitam aeternam, sed temporalia tantum. Is. I, 19: bona terrae comedetis. Qui dicit ei, quid me interrogas? Hic ponit responsionem. Primo respondet, ut in Marco habetur, quid me dicis bonum? Hic autem quid me interrogas? Utrumque potest intelligi. Sed quod Matthaeus dicit quid me interrogas? Non habet calumniam; secundum vero id quod dicit Marcus, assumpserunt Ariani errorem, dicentes quod pater est bonus per essentiam, filius per participationem; ideo ponebant filium inaequalem patri. Sed notandum quod dicit: unus est bonus Deus. Sed nomine Dei pater, et filius, et spiritus sanctus intelligitur: unde ab hoc excluditur alia creatura, quia non per essentiam bona est. Sed quare respondet sic? Dicit Hieronymus quod respondet ad mentem ipsius, qui illam bonitatem commendabat, quae solet esse in homine; quia magis adhaerebant traditionibus hominum quam Dei, sicut supra XV, 6 dicitur: irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Ideo reprehendit eum, quia petebat ab eo tamquam ab homine bono, non autem tamquam a Deo. Sed quid est quod dicit quid me interrogas de bono? Hoc dicit tamquam cognoscens eius affectum, quia non habebat animum ad obediendum bono, et omne bonum temporale est imperfectum et umbra respectu boni divini; Is. LXIV, 6: omnes iustitiae vestrae tamquam pannus menstruatae. Unde omnia ista bona sunt a Deo; ideo si vis habere ea, pete ab eo: ipse enim solus est bonus; Ps. CXXXV, v. 1: confitemini domino, quoniam bonus. Ideo recurre ad Deum. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Quidam enim habent vitam imperfectam, quidam perfectam et quidam totaliter extra vitam sunt, ut qui in peccato sunt, vel infideles, quia iustus ex fide vivit, Hebr. X, 38. Quidam igitur habent vitam inchoatam et imperfectam, ut iusti in hoc mundo; illi vero perfectam, qui iam sunt in vita aeterna; unde si vis ad vitam ingredi, serva mandata, quia introducitur homo per mandata. Ez. XX, 11: dedi eis mandata mea, et iudicia mea ostendi eis. Sed numquid mandata sufficiebant ad salutem? Dico quod non, nisi ex fide mediatoris, et caritate; unde apostolus ad Gal. II, 21: si ex lege est iustitia, ergo frustra mortuus est Christus. Item Prov. VII, 2: serva mandata mea, et vives. Dicit illi, quae? Sequitur responsionis expositio, in qua mandata replicat. Et primo ponit mandata; secundo radicem, ibi diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit ergo Iesus autem dixit: non homicidium facies et cetera. Et quare non facit mentionem de mandatis primae tabulae? Quia pronum videbat ad dilectionem Dei, ideo non fuit necesse. Item haec sunt praevia ad dilectionem. Et primo ponit negativum; secundo affirmativum. Primo incipit a maiori non homicidium facies, quod est contra vitam in actu; non adulterabis, quod est contra vitam in potentia; non furtum facies, quod est contra bona personae; non falsum testimonium dices, quod est contra personam. Item affirmativum ponit: honora patrem. Deinde ponit radicem diliges proximum tuum sicut teipsum. Rom. XIII, 8: qui diligit proximum, legem implevit.


Lectio 2

[87383] Super Mt., cap. 19 l. 2 Dicit ei adolescens: omnia haec custodivi a iuventute mea. Postquam dominus tradidit doctrinam communis salutis, hic tradit doctrinam perfectionis. Et primo tradit doctrinam; secundo necessitatem huius doctrinae; tertio praemium observationis. Secunda ibi Iesus autem dixit discipulis suis; tertia ibi respondens Petrus et cetera. Et primo ponitur occasio doctrinae dandae; secundo promulgatio; tertio effectus. Secunda ibi dicit ei Iesus etc.; tertia ibi cum audisset adolescens verbum, abiit tristis. Occasio promulgandi hanc doctrinam est petitio adolescentis. Et primo confitetur se observatorem legalium; secundo petit quae sit perfectio, ad quam pervenire possit, ibi quid adhuc mihi deest? Dicit ergo omnia haec custodivi a iuventute mea; et dicit omnia, quia non sufficit unum facere tantum, nisi omnia serventur; Iacob. II, 10: qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Item dicit a iuventute; Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, et cum senuerit, non recedet ab ea. Unde conveniebat ei quod dicitur Iob XXIII, 12: a via labiorum non recessi. Utrum autem verum dixerit, est quaestio. Hieronymus dicit quod mentitus est: quod patet, quia ante hoc immediate praecedit, diliges proximum tuum sicut teipsum. Si sic dilexisset, non abiisset tristis, cum dominus dixit vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Chrysostomus dicit quod verum dixit quod legalia servaverat; et confirmatur per illud quod habetur in Marco X, 21, quod cum intuitus esset eum Iesus, dilexit eum, quod non fecisset, nisi bonus esset. Est enim duplex via. Una sufficiens ad salutem; et haec est dilectio Dei et proximi cum sui beneficio, sine suo gravamine, secundum quod habetur I Cor. VIII, 3: qui diligit Deum, cognitus est ab eo, et hanc servaverat. Alia est perfectionis, ut diligere proximum cum sui detrimento; et hanc non servaverat; ideo cum nuntiata fuit ei abiit tristis. Prima non fuit contentus; ideo petiit quid mihi deest adhuc? Quilibet tenetur facere hanc quaestionem, secundum quod dicitur: notum fac mihi, domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Ipse enim solus scit quid desit nobis. Imperfectum meum viderunt oculi tui, Ps. CXXXVIII, 16. Dicit ei Iesus: si vis perfectus esse, vade et cetera. Primo ponitur studium; secundo via; tertio, quia difficilis, ponitur praemium; quarto consummatio perfectionis. Dicit ergo si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Debemus enim niti ad perfectionem; Hebr. VI, 1: intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectum feramur. Sed quaerit Origenes: perfectio legis est dilectio; sed dixerat diliges proximum tuum sicut teipsum, quare ergo dixit si vis perfectus esse, cum iam perfectus esset? Dicunt quidam quod in quibusdam libris non ponitur illud diliges proximum tuum sicut teipsum. Et hoc patet, quia in Marco non ponitur. Aliter potest dici quod illud dixit, sed non hoc ordine, quia in Evangelio Nazaraeorum ita est, dominus dixit, non homicidium facies etc., usque ad illud de dilectione. Et post sequitur, haec omnia etc., et deinde sequitur, diliges proximum et cetera. Tamen plana est solutio, quia duplex est dilectio proximi, scilicet dilectio secundum viam communem, et dilectio perfectionis. Unde dicit vade, et vende omnia etc., non partem, sicut fecerunt Ananias et Saphira, ut habetur in Act. V, 2. Et da pauperibus, non divitibus. I ad Cor. XIII, 3: si distribuero facultates meas in cibos pauperum. Ps. CXI, 9: dispersit, dedit pauperibus. Et non uni, sed pluribus. Sed quid est? Nonne statim talis esset perfectus? Videtur quod non, quia adhuc passiones sunt in eo; ergo non est perfectus in virtute. Origenes dicit quod statim perfectus est, sicut illi perfecti sunt quibus bona sua distribuit. II ad Cor. VIII, 14: vestra abundantia inopiam illorum suppleat; et illorum abundantia inopiae vestrae sit supplemento. Unde perfectio illorum transit in illum, sicut qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet etc. supra X, 41. Unde via perfectionis non est vade et vende omnia quae habes; sed tantum hoc quod sequitur et da pauperibus. Alia responsio est si vis perfectus esse, non quod statim sis perfectus, sed quoddam principium habebis perfectionis, quia exoneratus istis, poteris facilius contemplari caelestia. Augustinus dicit quod vigiliae et huiusmodi sunt instrumenta perfectionis; sed in hoc quod sequitur est perfectio et sequere me. Unde supra IV, 20: Petrus et Andreas, relictis omnibus, secuti sunt eum. Et sic etiam Matthaeus supra IX, 9. Sed cum dimittis haec omnia, melior usus est dare pauperibus, et in hoc considerandus est proximus. Unde si non est in illis perfectio, in quo consistit? Dicendum quod in perfectione caritatis; Col. III, 14: super omnia caritatem habentes, quae est vinculum perfectionis. Unde dilectio Dei est perfectio, sed dimissio rerum est via ad perfectionem. Et quomodo? Augustinus in libro LXXXIII quaest. dicit quod augmentum caritatis est diminutio cupiditatis; perfectio caritatis, nulla cupiditas. Ille ergo perfectus est in caritate, qui diligit Deum usque ad contemptum sui et suorum. Unde difficile et quasi impossibile est quod aliquis possideat divitias, quin eis alliciatur: et hoc patet de Gregorio, de quo legitur, quod cum cogitasset melius se famulaturum Christo sub specie saeculari, coeperunt contra eum tot succrescere, ut non iam specie tantum, sed etiam mente retineretur. Ideo nihil est quod animum tam liberum faciat sicut quod non occupetur circa divitias: et haec est via perfectionis. Unde aliud est esse perfectum, et habere statum perfectionis. Quicumque habet caritatem perfectam usque ad contemptum sui et suorum, perfectionem habet. Status perfectionis duplex est, praelatorum et religiosorum; sed aequivoce, quia status religiosorum est ad acquirendum perfectionem; unde isti dictum est: si vis esse perfectus, et si vis ad perfectionis statum venire. Status autem praelationis non est ad acquirendum sibi, sed ad habitam communicandam: unde dominus, Io. ult., 17, dixit Petro: Petre, si diligis me, pasce oves meas; et non dixit si vis perfectus esse et cetera. Unde talis est differentia inter perfectionem religiosorum et praelatorum, qualis inter discipulum et magistrum. Unde discipulo dicitur: si vis addiscere, intra scholas ut addiscas. Magistro dicitur: lege, et perfice. Unde securior est status religiosorum, quia ignorantia non imputatur eis sicut praelato. Unde sicut ridiculum esset magistro quod nihil sciret, sic et cetera. Sed dato quod uterque faciat quantum ad eum pertinet, et bene utatur officio suo, dico quod non est comparatio, nisi sicut inter discipulum et magistrum: unde in statu perfectiori est praelatus, etiam si des Eliam, vel quemcumque. Sed est quaestio: si praelatus est perfectus, nonne tenetur omnia vendere? Dico quod istud sequeretur, si in hoc quod est vade, et vende omnia quae habes, esset perfectio; sed non est, sed est via et praeambulum ad acquirendum perfectionem; ideo non oportet quod vendat ea quae habet. Sed quia hoc raro contingit, quod quis perfectionem cum divitiis habeat, ab eo qui venit ad perfectionem, relinquenda sunt omnia; ideo dat dominus quod facilius est. Unde si praelatus esset idoneus, et curam bene ministraret, dico quod esset perfectior; sicut aliquis potest dicere: volo intrare scholas ut addiscam, sed praesumptuosum est dicere, cum nihil sciat, velle se esse magistrum. Unde Augustinus de Civit. Dei: status superior, sine quo populus regi non potest, etsi decenter administretur, indecenter tamen appetitur. Item est aliud esse praelatum, et in statu praelati. Numquid in statu perfectionis sunt sacerdotes plebei, vel curati? Dico quod non sunt in statu, quia non faciunt statum. Omnis status cum solemnitate datur, ut ordo episcopatus et religio. Cum autem datur plebania, non datur cum solemnitate, unde statum non habent perfectionis: quod patet, quia aliquibus committitur cura et administratio, et si non sit promotus, potest dimittere et uxorari, et aliquando factus est religiosus. Episcopus autem non dimitteret episcopatum, nisi de licentia superioris; curatus potest intrando religionem. Si autem esset in statu perfectiori, iam caderet a statu, et sic peccaret: unde perfectionem potest habere secundum actum, sed non statum; quia non datur status, nisi cum solemnitate. Vade ergo et vende omnia quae habes, et da pauperibus, quia per istud magnum habebis praemium, quia praemium respondet merito. Et habebis thesaurum in caelo. In thesauro duo sunt, stabilitas et abundantia. Habebis thesaurum et abundantiam spiritualium. Ps. CXI, 3: gloria et divitiae in domo eius. Is. XXXIII, 6: et erit fides in temporibus tuis, divitiae salutis, sapientia et scientia. Et veni, sequere me. Hic est finis perfectionis. Unde illi sunt perfecti, qui toto corde sequuntur Deum. Unde Gen. XVII, v. 1: ambula coram me, et esto perfectus. Et sequere me, idest imitare vitam Christi; unde supra XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum. Imitatio enim est in sollicitudine praedicandi, docendi, curam habendi. Unde Chrysostomus: dictum est Petro, sequere me, scilicet in suscipiendo curam totius mundi. Iob XXIII, 11: vestigia eius custodivit pes meus. Cum autem audisset adolescens verbum, abiit tristis. Ostenditur affectus, quia abiit tristis. Hoc accidit cum desideramus aliquid, et non possumus habere ut optamus; unde iste desiderabat perfectionem, et audivit quid per hoc debebat habere. Et quia cupidus erat, abiit tristis. Et quare? Erat enim habens multas possessiones. Augustinus: ille qui dimisit voluntatem habendi, est magni meriti, quia imputatur ei quod habere potuit; sed maioris meriti est dimittere quod iam acquisivit, quia difficilius est quod evellantur quae iam sunt unita, quam quae non sunt unita. Et hoc patet, quia iste, qui habebat, separari non poterat. Iesus autem dixit discipulis suis. Hic ponitur ratio praedictae doctrinae. Et primo assignatur ratio; secundo satisfacit admirationi discipulorum, ibi auditis autem his, discipuli mirabantur valde. Dicit ergo Iesus autem dixit discipulis suis et cetera. Occasio dicendi verbum istud fuit, quia ille abiit tristis, quia dixerat, vade, vende quae habes et cetera. Quia difficile dives intrabit in regnum caelorum: non dicit impossibile. Et dicit dives, non qui habet divitias: quia quidam habent, et non amant eas, quidam autem habent, et amant, et confidunt in eis. Hi qui habent, et non amant, possunt ingredi in regnum caelorum. Si enim hoc non esset, non diceret Paulus: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Sed qui habet et amat, difficile est et cetera. Supra XIII, 22: sollicitudo saeculi huius, et fallacia divitiarum suffocant verbum. Prov. c. XXVIII, 20: qui festinat ditari non erit innocens. Eccli. XXXI, 8: beatus dives, qui inventus est sine macula, qui post aurum non abiit et cetera. Sed hoc est difficile; ideo sequitur: quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua. Addit aliquid quod ad impossibilitatem videtur pertinere; unde dicit et iterum dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Supra dominus dixerat quod divitem erat difficile intrare in regnum caelorum; hic quod impossibile, sicut impossibile est quod camelus per foramen acus transeat: unde accipite divitem, qui habet divitias, et non amat, difficile est; illum autem qui amat, et in eis confidit, impossibile est intrare in regnum caelorum. Quod enim camelus non possit intrare per foramen acus, hoc est ex natura; quod autem dives qui amat divitias non possit intrare in regnum caelorum, hoc est ex divina iustitia; sed prius possent omnia subverti, quam divina iustitia immutari. Alii, sicut Hieronymus: non designatur impossibilitas, sed difficultas. In quadam Glossa invenitur, cuius auctor ignoratur, quod Ierosolymis erat porta quae vocabatur foramen acus, per quam non poterant cameli onerati transire: ita non potest dives intrare in regnum caelorum, nisi exoneret se ex affectu divitiarum. Sed facilius est quod camelus exoneretur, quam dives hunc affectum deponat. Chrysostomus mystice exponit: per camelum significantur gentes, qui peccato idololatriae onerati sunt, per divites Iudaei; acus autem Christus, foramen acus est passio. Unde facilius fuit gentilem populum transire per passionem Christi, quam Iudaeos, quia non poterant venire nisi dimittendo caeremonias legis, et hoc ipsi non facerent. Unde quaesitum est a Daemone, quod est gravius peccatum, et dixit habere de alieno; cui responsum est, tu mentiris. Immo, dicit, quia alios peccatores saepe amitto, istos autem non amitto. Vel sic facilius est etc., ut per divitem intelligamus superbum; per camelum Christum; per foramen acus Christi passionem: ideo facilius fuit camelum transire per foramen acus, quam superbum humiliari. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: quis poterit ergo salvus esse? Supra dominus assignavit rationem suae doctrinae, hic satisfacit admirationi discipulorum. Et primo ponitur admiratio; secundo satisfactio, ibi aspiciens autem Iesus dixit illis. Dicit ergo auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: quis poterit salvus esse? Sed hic est quaestio litteralis. Cum plures sint pauperes quam divites, et divites difficile sit salvari, quomodo dicunt quis poterit salvus esse? Respondetur quod intellexerunt quod intelligeret etiam de pauperibus qui sunt divites voluntate; quia plures sunt pauperes, qui voluntate sunt divites. Item ipsi iam erant effecti solliciti pro toto mundo: ideo ingruebat eis illa sollicitudo, quae habetur II ad Cor. XI, 28, ut solliciti erant rectores omnium creaturarum. Aspiciens autem Iesus dixit eis: apud homines hoc impossibile est et cetera. Hic satisfacit admirationi dicens: apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia. Sed quid est quod dicit? Videtur enim quod perit liberum arbitrium, si impossibile est apud homines. Verum est quod homo a se habet ut possit peccare; sed resurgere, et opera salutis facere, hoc non habet a se sine auxilio gratiae Dei: ipse enim Deus est qui ista potest. Ad Rom. IX, 16: non est currentis, nec volentis, sed miserentis Dei. Unde Iob c. XLII, 1: scio quod omnia potes, et apud te non est impossibile. Unde secundum potentiam humanam impossibile est hominem salvum fieri, quia potentia humana non immutat voluntatem; sed solius Dei est immutare eam, sicut habetur Phil. II, 13: qui operatur in nobis velle et perficere. Consequenter determinat de praemio perfectorum. Et primo ponitur interrogatio; secundo responsio, ibi Iesus autem dixit illis. Petrus audierat paupertatem laudari, et audierat: vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Audierat etiam quod difficile est divites intrare in regnum caelorum, ideo reputabat Petrus magnum fecisse, quia omnia dimiserat; unde dicit tunc respondens Petrus dixit ei: ecce nos reliquimus omnia. Et quia non solum illud audierat, vade, et vende, sed ulterius, et sequere me etc.; ideo addit Petrus et secuti sumus te. Relinquere omnia non facit perfectionem, sed relinquere omnia et sequi Christum, quia multi philosophi reliquerunt omnia. Sed reliquerat Petrus navem et rete. Sed Petrus magis de affectu suo laudatur quam de eo quod reliquit, quia ita prona voluntate dimisit, quod etiam totum dimisisset, si habuisset. Item sciebat quod Christus sciebat suam voluntatem, ideo dicit ecce nos et cetera. Per quod dedit exemplum, quod non reputentur pauca dimisisse qui dimiserunt quod habebant, etiamsi pauca haberent. Et dicit Hieronymus, quod dimittere non facit perfectionem, sed sequi dominum. Et multipliciter aliquis sequitur Deum. Mente per contemplationem; Osee VI, 3: sciemus sequemurque, ut cognoscamus dominum. Unde illi Deum sequuntur, qui Deum habent prae oculis, et Deum cognoscunt per modum contemplationis. Item sequitur dominum per observantiam mandatorum; Io. X, v. 17: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me. Item per imitationem operis; Iob XXXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus. Item per contemptum sui et suorum; supra XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Item per puritatem mentis et corporis; Apoc. XIV, 4: hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit. Ad istam sequelam disponit voluntaria paupertas. Iesus autem dixit illis, amen dico vobis et cetera. Hic agit de praemio perfectionis. Et primo ponit praemium perfectionis apostolorum; secundo perfectionis aliorum; tertio excludit quamdam obiectionem. Secunda ibi et omnis qui reliquerit etc.; tertia ibi multi autem erunt primi novissimi et cetera. Dicit ergo amen dico vobis et cetera. Quia enim voluit esse certum quod dixerat, ideo veritatem dixisse profitetur dicendo amen. Et ut ostenderet quod perfectio non est in hoc vade, et vende omnia quae habes, sed in hoc sequere me; ideo dicit quod vos qui secuti estis me, in regeneratione (...) sedebitis super sedes duodecim et cetera. Regeneratio duplex est. Una quae est spiritus, quae fit per gratiam in Baptismo, de qua I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Item est regeneratio corporis: sicut enim spiritus per gratiam regeneratur, sic et in resurrectione, resuscitabit corpora nostra. Ad Philip. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Quidam exponunt de prima regeneratione, et punctant sic vos qui secuti estis me in regeneratione, idest regenerati estis per gratiam, sedebitis et cetera. Chrysostomus eodem modo, sed non punctat sic; unde dicit quod promisit eis praemium in praesenti sic vos qui secuti estis me (...) sedebitis. Praesens Ecclesia est fides Christi. In Ecclesia ista sunt diversi status hominum. Et quamvis omnes virtutes necessariae sint ad salutem, tamen unus laudabilior est in actu unius virtutis quam alterius: alii in fide, alii in castitate, alii in caritate. Et sicut in diversis fidelibus, sic et in apostolis, quia Petrus ferventissimus zelator fidei fuit, sed Ioannes in castitate polluit; sic qui fervent in fide sunt sedes Petri, in castitate Ioannis, et sic de aliis. Sed omnes sunt sedes Christi, quia omnes virtutes fuerunt in eo; ideo promisit eis quod ipsi essent futuri pastores Ecclesiae. Aliter, secundum Augustinum, accipitur de regeneratione, scilicet pro resurrectione amen dico vobis in regeneratione, idest in resurrectione, cum revocabuntur secundum corpus et animam, sedebitis, scilicet in sede maiestatis, idest iudiciariam potestatem habebitis, iudicantes duodecim tribus Israel, quia sicut dedit Deus filio iudicium, sic et datur his qui secuti sunt eum. Sed quid est quod dicit super tribus Israel? Numquid alios non iudicabunt? Quare ergo plus dicit super duodecim tribus Israel? Intelligitur tota plebs fidelium totius mundi, quia intravit gentilitas in pinguedinem olivae, et facta est consors promissionis factae patribus. Illi autem qui sunt infideles, non iudicabuntur: nam dicit Gregorius quod quidam damnantur, et non iudicantur, ut infideles: quidam autem damnantur, et iudicantur, ut qui crediderunt et perversi fuerunt. Et, ut ponit Hieronymus, aliter condemnantur hostes, aliter qui in fide permansit; quia hostes condemnantur absentes, alii vero praesentes. Ideo iudicabitis duodecim tribus Israel. Quia apostoli conversati sunt cum Iudaeis; ideo dicitur quod iudicabunt duodecim tribus. Et quomodo? Comparatione, quia eos monuerant. Possent dicere: quomodo crederemus quod tu esses Deus, qui eras mortaliter vivens inter nos? et cetera. Sed dicet dominus: vos eratis sapientes in lege, et non credidistis; isti erant piscatores, et crediderunt. Chrysostomus quaerit quid magnum datum sit apostolis. Nonne hoc datum etiam est Ninivitis et reginae Austri? Supra XII, 41. Dicit Chrysostomus quod ipse modus ostendit auctoritatem iudicandi esse datam apostolis, quia iudicantes auctoritate iudicant sedendo, advocati et accusatores condemnant stando; ideo ad designandum quod apostoli iudicabunt auctoritate, dicit sedebitis. De Ninivitis vero dicit viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Sed hic est quaestio, quia aliqui damnabuntur et non iudicabuntur: sic aliqui salvabuntur et non iudicabuntur, ut apostoli et apostolici viri; alii vero salvandi iudicabuntur, et merita eorum discutientur. Et qualiter iudicabunt? Dicunt aliqui per comparationem. Sed hoc non sufficit, quia sic etiam regina Austri iudicabit. Quidam dicunt quod per iudicium Christi. Sed hoc non sufficit, quia sic omnes sancti approbabunt. Ps. LVII, 11: laetabitur iustus cum viderit vindictam. Item dicunt quidam per quamdam venerabilem iustitiam, quia elevabuntur iusti in aera Christo obviam, et erunt assessores Christi. Sed hoc etiam non sufficit, quia dicit sedebitis et vos iudicantes. Dicunt quidam quod iudicabunt sicut liber iudicat: iudicat enim, quia ibi scriptae sunt leges, quae illum iudicant; sicut corda apostolorum et iustorum, qui custodierunt mandata Dei, erunt liber eos condemnans. Mortui iudicati sunt, libris apertis, Apoc. XX, v. 12. Sed plus est, quia aliud exercebunt. Unde in Ps. CXLIX, 6: gladii ancipites in manibus eorum. Quomodo ergo iudicabunt? Videte. Erit iudicium mentale, quia virtute divina fiet quod singulis ad memoriam omnia peccata sua reducantur. Unde deceptus fuit Lactantius qui ponit resurrectionem fieri ante iudicium per mille annos. Istud ergo erit mentale iudicium, quia per virtutem divinam reducentur ad memoriam ea, quae fecit unusquisque. Sed non est inconveniens quod aliquis recipiat ab aliquo lumen aliquod, quia Angeli a Deo recipiunt, et homines ab Angelis; ideo non est mirum quod homines illuminentur ab apostolis qui pleni erunt; ideo non solum iudicabunt, sed etiam quoddam lumen ab eis alii iusti recipient. Sed differenter Christus et apostoli, quia Christus auctoritate, illi vero sicut promulgatores: sicut lex per Angelos data est, sic et executio iudicii fiet per Angelos, quia ecce Angeli dicuntur (Iob XXXVI, 6: pauperibus iudicium dabitur) qui iustitiam secuti sunt, et omnia dimiserunt. Et quare iudicabunt? Una ratio, quia peccata de mundo sunt. Unde illi qui debent iudicare, debent esse de extra mundum, et tales sunt apostoli et apostolici viri; unde Io. XV, 9: elegi vos de mundo. Item dicit philosophus quod virtuosus est iudex omnium hominum, sicut gustus omnium gustabilium. Sicut ergo qui vult aliquid gustare, dat ad gustandum ei qui habet gustum sanum: sic cum virtuosus habeat gustum sanum, ideo ipse regula est omnium actuum; ideo perfecti viri ut regula iudicabunt. Item alia ratio, quia sunt alieni a mundo, ideo magis ferventer sequuntur Christum. Isti ergo debent magis iudicare, quia de rebus contemplandis incalescunt; Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Ideo etiam quia magis assueti, sunt magis ferventes. Item quia erant pauperes et magis abiecti, sed meritum abiectionis est exaltatio; ideo exaltabuntur. Ideo dicit sedebitis iudicantes et cetera. Sed numquid Iudas iudicabit? Non, quia istae promissiones semper sunt sub conditione; ideo dominus dicit vos qui secuti estis me et cetera. Unde qui secutus fuerit, et perseveraverit, iudicabit et cetera. Sed si isti iudicant, quid faciet Paulus? Si iam sedes plenae sunt, ubi ergo Paulus? Augustinus dicit quod per duodecim significatur universitas, quae per septem volvitur. Numerus ergo duodenus fit ex multitudine septem, quia septenarius numerus consistit ex tribus et quatuor, et ter quatuor sunt duodecim, vel quater tria; ideo per istum numerum significatur universitas electorum. Et omnis qui reliquerit domum vel fratres et cetera. Posito praemio apostolorum, hic ponitur aliorum: et sunt hic quaestiones. Prima quare apostolis nihil temporale promisit, aliis vero aliquod temporale, quia centuplum accipiet et cetera. Et hoc patet, quia in Marco habetur quod centuplum in praesenti. Secundum Chrysostomum promissum fuit apostolis aliquod temporale, quia iudicium in Ecclesia Dei, ut prius dictum est. Vel aliter, quia allicitur unusquisque secundum illud ad quod afficitur. Unde qui dimisit mundum et ea quae sunt in mundo, non alliciunt eum ea quae sunt in mundo; sed alii, qui alligati sunt rebus saecularibus, alliciuntur per eas. Ideo apostolis, quia totum dimiserant, nihil temporale promisit; sed aliis, quia habent affectum ad temporalia; ideo apostolis iudicium promisit. Vel, secundum Origenem, quod dictum est, in regeneratione, hoc est praemium eorum, qui omnia reliquerunt propter Christum. Sed posset aliquis dicere: nolo omnia propter te dimittere, sed dimittam unam domum, vel unum agrum et cetera. Dico quod si aliquid relinquis, aliquid habebis; sed si omnia, iudex eris. Sed est alia quaestio. Dixit domum, et de hoc non est dubium; sed dicit patrem aut matrem et cetera. Qui iubet dimitti patrem aut matrem, iubet peccatum. Item ipse praecepit quod non dimittatur uxor, quod honorentur parentes. Dicendum quod in istis duo considerantur: naturalis affinitas, et haec non est contemnenda, sed bene faciendum est eis si indigent. Aliquando vero retrahunt a servitio Dei: unde tunc sunt sicut membrum scandalizans et tunc abscindendum est illud membrum; et ideo praecepit haec relinquere. Item alia ratio, quia dominus praevidit tempus futurae persecutionis, quod insurgeret frater contra fratrem; ideo vult hominem separari ab eis. Alia quaestio est cum dicit centuplum accipiet etc., quomodo intelligatur. Quidam dixerunt quod sancti resurgent ante iudicium per mille annos, et tunc Christus habebit regnum completum: et tunc qui dimisit domum, habebit centuplum. Hieronymus improbat, quia non habebit centum patres et cetera. Item turpitudo significatur, quia non habebit centum uxores. Ideo dicit Augustinus quod intelligitur quoad spiritualia. Unde nos elegit dominus pauperes in hoc mundo et haeredes regni: unde intelligitur gratia Dei, quae ponderat omni eo quod dimittis, et in infinitum; ideo ponit finitum pro infinito. Unde centuplum accipiet, idest aliquid quod valet centuplum. Origenes dicit quod etiam ad litteram est intelligendum. Tu dimittis agrum, ex providentia Dei erit quod invenies multos ad servitium tuum; unde conveniet eis illud II Cor. VI, 10: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Item fratres invenies, idest omnes viros spirituales. Item praeter hanc vitam aeternam; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis. Consequenter introducit incidens multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Illi qui relinquunt aliquid propter Christum, vel omnia, si negligenter vivant, habebuntne istud praemium? Dico quod non, quia imperfecte assumpserunt, et non erunt primi, sed novissimi. Vel aliter, quia possent dicere vos qui reliquistis omnia etc. iudicabimus sic. Qui per superbiam elati erant primi, sunt novissimi. Origenes dicit quod potest intelligi de his qui veniunt ad Christum, et tepide vivunt; post veniunt alii ferventes, et fervore suo transcendunt alios. Vel primos vocat qui ex Christianis nati sunt, qui novissimi facti sunt respectu aliorum qui fuerunt ex gentibus vel Iudaeis. Vel potest referri ad homines, vel Angelos; quia qui primi sunt in ordine Angelorum, facti sunt novissimi per culpam; et novissimi, idest homines, fient primi et superiores.


Caput 20
Lectio 1

[87384] Super Mt., cap. 20 l. 1 Supra dominus egit de perventione ad regnum per viam communis salutis, et per viam perfectionis; et quia quidam credunt indebite pervenire, ideo repelluntur. Et primo illi qui intendunt venire propter temporis antiquitatem; secundo qui propter carnis originem. Secunda ibi et ascendens Iesus Ierosolymam et cetera. Primum ergo proponitur sub parabola patrisfamilias et conductorum. Primo ponit parabolam; secundo concludit id ad quod prodest parabola, ibi sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Parabola duas habet partes. Primo agit de conductione; secundo de remuneratione. Secunda ibi cum sero autem factum esset et cetera. Circa primum ponuntur quatuor conductiones, quae sunt invitationes operariorum ad operandum. Secunda ibi et egressus circa horam tertiam et cetera. Tertia ibi iterum autem exiit circa horam sextam et cetera. Quarta ibi circa undecimam vero exiit. Circa primum tria tangit. Primo tangitur conducens; secundo ponuntur conducti; tertio modus conducendi. Secunda ibi qui exiit primo mane conducere operarios. Tertia ibi conventione autem facta et cetera. Iste paterfamilias Deus est, cuius familia est totus orbis, sed specialiter creatura rationalis: et dicitur paterfamilias ex similitudine gubernationis; Sap. XIV, 3: tu autem, pater, gubernas omnia sapientia. Qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Hic agit de conductis. Primo quaeritur quae sit vinea, qui operarii, quare conducti. Quid sit vinea ista. Secundum Chrysostomum iustitia est, et quot virtutes producit, tot palmites emittit; Cant. VIII, 12: vinea mea coram me est. Gregorius: per vinea significatur sancta Ecclesia. Is. V, 7: vinea domini exercituum domus Israel est. Et diversi palmites. Operarii vero sunt qui ab Adam descenderunt, unde omnes homines; Gen. II, v. 15: posuit dominus Adam in Paradiso ut operaretur et custodiret illum. Debet enim unusquisque operari iustitiam, et excolere eam, et habere curam de proximo; Eccli. cap. XVII, 12: Deus mandavit unicuique de proximo suo. Similiter praelati sunt operarii; Is. LXI, 3: et vocabuntur in ea fortes iustitiae, plantatio domini ad glorificandum. Dicuntur autem conducti, qui pro merito operari debent, et quasi mercenarii; Iob VII, 1: militia est vita hominis super terram, et sicut mercenarii dies eius. Sicut enim mercenarius non statim accipit mercedem, sed expectat, sic nos in vita ista. Sed ad hoc quod sit bonus mercenarius, oportet quod laboret ad commodum domini sui: sic si laboremus in vinea Ecclesiae, totum referre ad Deum debemus. Unde I Cor. X, 31: omnia ad gloriam domini facite. Item primo excolit, et post comedit: et sic oportet quod primo excolamus et praeparemus aliorum salutem, post temporalia quaeramus; Sup. cap. VI, 33: primum quaerite regnum Dei, et omnia haec adiicientur vobis; Lc. XVII, 8: praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes. Item tertio requiritur quod tota die occupetur in labore: sic cultor vineae domini modicum tempus expendat in his quae ad ipsum pertinent, sed necessarium est quod expendamus totum tempus in servitio Dei; I ad Cor. XV, 58: abundantes in opere domini semper. Item verecundatur apparere coram domino nisi bene fecerit, sic etiam non debet hic apparere coram domino nisi cum opere bono; Exod. XXIII et XXXIV, 20: non apparebis coram me vacuus. Sed videamus quid sit mane. Totum tempus huius saeculi est unus dies; Ps. LXXXIX, 4: mille anni tamquam dies hesterna quae praeteriit. Diversae horae sunt diversae aetates. Prima ab Adam usque ad Noe, et in illo tempore monuit dominus et per nuntios et per apparitiones, ire in vineam iustitiae. Vel potest dici quod tota vita hominis est unus dies. Mane huius diei est pueritia. Pueritia enim virens est sicut herba; unde aliqui vocantur a pueritia, sicut vocati sunt a pueritia Ieremias, Daniel et Ioannes Baptista. Ideo dicit qui exiit primo mane et cetera. Consequenter determinatur de modo conductionis, unde dicit conventione autem facta cum operariis ex denario diurno. Per denarium istum significatur vita aeterna, quia denarius ille valebat decem denarios usuales. Item habebat impressam similitudinem regis. Unde quod significatur per istum denarium, consistit in observatione Decalogi; supra cap. XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Item habet similitudinem Dei; I Io. cap. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus. Consequenter agit de secunda conductione et egressus circa horam tertiam et cetera. Si accipiamus diem unum totum saeculum, sicut prima hora significat tempus ab Adam usque ad Noe, sic secunda a Noe usque ad Abraham. Antequam promissiones factae sint de Christo, tunc per Angelos monuit multos, et habuit multos etiam qui monebant alios. Sed si vitam unius hominis, hora tertia est adolescentia, qui sicut hora tertia diei sol incipit calescere, sic in adolescentia incipit irradiare sol intelligentiae. Item incipit tunc calere; Iac. I, 11: exortus est cum ardore. Et istos invenit in foro et otiosos. Istud forum, est vita praesens. Forum autem dicitur locus in quo litigatur; forum dicitur, in quo venditur et emitur, et significat vitam praesentem, quae litigiis plena est, emptione et venditione; I Io. cap. V, 19: mundus totus in maligno positus est. Et isti otiosi erant, quia iam partem vitae suae amiserant: dicuntur enim otiosi non solum qui male faciunt, sed etiam qui bonum non agunt. Et sicut otiosi non consequuntur finem, sic nec isti. Finis hominis est vita aeterna; qui ergo operatur eo modo quo debet, habebit eam, si otiosus non fuerit; Eccli. cap. XXXIII, 29: multa mala docuit otiositas. Et dicit eis: ite et vos in vineam meam. Quia Deus secundum iustitiam retribuit; I Reg. XXVI, 23: Deus retribuet secundum iustitiam. Cum istis non convenit de denario. Quare cum primis, et non cum istis? Ratio est secundum quod refertur ad aetatem saeculi. Quia Adam peccaturus erat, ideo posset excusari si non scivisset suam remunerationem; sed scivit, quia gustavit. Item ei, qui meliores habet sensus suos, magis innotescit veritas. Cum ergo sensus meliores Adam habuerit, verius ei innotuit. Sed cum aliis non convenit, quia semper plus quam promittat solvit. Is. LXIV, 4 et I Cor. II, 9: oculus non vidit absque te, quae praeparasti diligentibus te. Item primi conducti fuerunt ad totam diem. Ergo totam mercedem debent habere; ideo promittitur eis denarius diurnus, qui erit plena merces. Sed aliter non dat totam Deo; ideo non convenit cum eo, quia poterat esse quod ferventius operabitur, et sic magis retribuetur; vel ita negligenter, quod non merebitur. Ideo dicit et quod iustum fuerit dabo vobis, quia si recuperent tempus amissum, habebunt mercedem plenam; I ad Cor. III, 13: uniuscuiusque opus manifestum erit, dies domini declarabit. Item primos invitavit ad eundum, sed isti spontanee iverunt; quia in pueris non est discretio, ideo si faciant aliquod bonum, plus videtur esse a spiritu sancto, quam a discretione; sed in adolescentia homo movetur proprio consilio. Item de primis dicitur quod misit eos; de istis quod spontanee iverunt. Iterum autem exiit circa horam sextam et nonam. Secundum quod dies dicitur saeculum, sic hora sexta fuit ab Abraham usque ad David, et nona a David usque ad Christum. Sed quare coniungit duas horas? Quia tunc fuit populus distinctus, scilicet Iudaicus et gentilis. Unde potest dici quod hora sexta est iuventus, quia sicut in medio die est sol in sui perfectione, sic homo in iuventute. Nona autem hora est senectus: et coniungit istas duas, quia idem est modus vivendi in utraque. Circa vero undecimam horam exiit. Ponitur quarta conductio: et tria facit. Primo reprehendit; secundo excusat; tertio invitantur. Secunda ibi dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Tertia ibi ite et vos in vineam meam. Dicit ergo circa undecimam vero horam exiit. Nona hora est tempus Christi. Unde I Io. II, 18 dicitur: filioli, novissima hora est. Et ad Hebr. I, 1: olim loquens Deus patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio. Is. LII, v. 6: ecce ego qui loquebar, adsum. Vel potest dici senium, sive decrepita aetas, quia quidam in peccato perdurant usque ad aetatem decrepitam. Ps. LXXXIX, 6: vespere decidat, induret et arescat. Et invenit alios stantes. Alios invenit in foro, istos non. Ratio est, secundum philosophum, quia differentia est inter adolescentes et senes, quia adolescentes toti sunt in spe, senes non in spe, sed in memoriis. Unde illi in foro inveniuntur primi quasi volentes acquirere; isti autem inveniuntur stantes, quasi non volentes acquirere, sed acquisitum observare. Item vidit primos, et non increpavit; istos autem vidit, et increpavit, quia primo adhuc infirmi sunt, et dominantur passiones in eis, ideo excusandi sunt, quod non expendunt tempus in servitio Dei: sed senes abundant sensibus, ideo ipsos increpat, quid hic statis tota die otiosi? Prov. XII, 11: qui sectatur otium, stultissimus est; et XXVIII, 19: qui sectatur otium, implebitur egestate. Sequitur eorum excusatio dicunt ei: quia nemo nos conduxit. Si referamus ad statum saeculi, sic isti significant gentilem populum, qui non serviunt Deo, sed idolis. Sed excusantur, quia prophetas non habuerunt sicut Iudaei; unde Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Vel secundum quod refertur ad aetatem hominis, significatur quod quibusdam non datur occasio revertendi ad Deum usque ad senium. Et ratio est, quia omnia tempus habent. Vel potest contingere ex dispensatione divina, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Rom. VIII, 28. Unde novit dominus quod si ante vocasset eos, non stetissent. Tunc ergo conducuntur, quando consentiunt, et efficaciter magis resurgunt; unde dicit ite et vos in vineam meam. Unde licet sint decrepiti, vult tamen omnes salvos fieri, I ad Tim. II, 4. Item primis praemium promisit, istis non, quia illis debebatur, quia mane servierunt ei; istis autem debetur ex sola misericordia. Sap. IV, 13: consummatus in brevi complevit tempora multa. Cum sero factum esset et cetera. Hic agit de remuneratione. Et ponitur primo remuneratio; secundo murmuratio; tertio responsio. Circa primum duo facit. Primo ponitur tempus; secundo persona committens; tertio persona cui committitur. Tempus ponitur cum sero factum esset et cetera. Et potest intelligi vel de fine aetatis, vel de fine saeculi. Ps. XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus, quia deficit lux mundi. Et dicitur sero, quia in mundo isto fiet iudicium. Dixit dominus vineae procuratori suo. Dominus est tota Trinitas. Dixit procuratori, idest Christo. Et datur ei potestas resuscitandi, potestas iudicandi, et tangitur ordo iudicii. Tangitur potestas voca operarios, idest mortuos resuscita; Io. V, 28: omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei. Potestas iudicandi redde illis mercedem, idest sis iudex; unde dat potestatem iudicandi; Io. V, 27: dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Consequenter tangitur ordo incipiens a novissimis usque ad primos. Et hoc potest retorqueri ad aetatem saeculi. Incipiens a novissimis, scilicet ab his qui sacramentis imbuti sunt. Unde maior gratia eis data est, quam primis; Ephes. III, 5: aliis generationibus non est agnitum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius. Unde abundantius collata fuit eis, licet aliqua persona in veteri testamento habuerit quoad aliquid maiorem gratiam; Io. VII, 39: nondum erat spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus, non quia non datus fuerit spiritus sanctus, sed quia tunc abundantius. Vel potest retorqueri ad aetatem hominis, quia qui in decrepita sunt aetate, citius moriuntur, et citius remunerantur. Vel potest esse quod ex fervore recuperent rem prius amissam, ut legitur de latrone. Quantum ad utrumque dicit Chrysostomus, quod illud homo facit liberalius quod facit ex misericordia, quam quod alio modo; ideo designatur quaedam gratificatio et gaudium; Lc. XV, 10: gaudium est in caelo super uno peccatore poenitentiam agente. Deinde sequitur executio cum venissent qui circa undecimam horam venerunt, vel Christiani, vel homines in decrepita aetate receperunt singulos denarios. Apostolus I Cor. cap. III, 8: quilibet propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Venientes autem et primi (non retorqueatis ad tempus saeculi, quia Iudaei) arbitrati sunt quod plus essent accepturi, eo quod plus habebant in alio saeculo. Acceperunt autem et illi singulos denarios, quia singulas stolas habuerunt. Sed quid est? Nonne omnes aequaliter habebunt gloriam? Dico quod quantum ad aliquid erit par retributio, quantum ad aliquid non: quia beatitudo potest considerari quantum ad obiectum, et sic est una omnium beatitudo; vel quantum ad participationem obiecti, et sic non omnes aeque participabunt, quia non ita clare videbunt; Io. XIV, 2: in domo patris mei mansiones multae sunt. Et est simile sicut si multi vadant ad aquam, et unus ferat maius vas quam alter: fluvius totum se exponit, non tamen omnes deferunt aequaliter; sic qui animam habet caritate magis dilatatam, magis accipiet et cetera. Eccli. XI, 24: benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in honore veloci processus illius fructificat. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias dicentes: hi novissimi una hora fecerunt et cetera. Supra posita est remuneratio, hic ponitur quorumdam murmuratio. Sed hic est quaestio duplex, quia dicit quod accipientes singulos denarios murmurabant. Per denarium intelligitur vita aeterna. Est ne credendum quod accepta remuneratione aliquis murmuret? Non enim videtur, quia tunc esset ibi peccatum, ut habetur I ad Cor. X, 10: neque murmuraveritis. Chrysostomus dicit quod non est vis facienda in eo quod dicitur, sed propter quod dicitur. Unde intelligendum est quod tanta erit remuneratio, quod si possibile esset, murmurarent. Vel potest intelligi in mundo isto. Gregorius dicit quod ista numeratio nihil aliud est quam remunerationem differri, quia sancti qui ultimo venerunt statim receperunt praemium, sed primi diu expectaverunt; unde II ad Cor. VI, 13: eandem habentes remunerationem tamquam filiis dico, dilatamini et vos et cetera. Unde illi murmurant, quia statim non acceperunt; isti autem non, quia statim. Hilarius et Hieronymus dicunt sic: aliquando Scriptura loquitur de toto numero populi, aliquando ex persona bonorum, aliquando malorum, ut dicitur Ier. XXVI, 8 quod omnis populus insurrexit in eum, et omnis populus liberavit. Hic accipitur omnis populus pro parte populi. Sic in primo tempore aliqui fuerunt boni, et non omnes; ideo attribuitur aliquid ratione bonorum, aliquid ratione malorum, non quod tunc, sed ante murmurabant, quia populus Iudaeorum murmuravit contra gentilem, quod aequaretur ei. Est et alia quaestio. Quid est quod dicit qui portavimus pondus diei et aestus? Quia non portaverunt, nisi quantum vixerunt, et moderni similiter. Quid ergo est quod dicitur? Tripliciter respondetur. Prima responsio est, quod spes quae differtur, affligit animam. Aliqui in principio mundi fuerunt qui portaverunt pondus, quia sciverunt suam retributionem differri; ideo dicuntur portasse pondus diei. Vel potest referri ad Iudaeos, qui portaverunt pondera legis, de quo pondere dicit Petrus Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Gentiles autem tale pondus non portaverunt, quia legi subiecti non fuerunt. Vel, secundum Gregorium, quia primi homines longiori tempore vixerunt, unde vivebant nongentis annis, ideo gravius pondus tulerunt. At ille respondens uni illorum dixit. Hic ponitur reprehensio. Et primo ostendit suam iustitiam, et suam misericordiam: secundo remunerationis aequitatem. Circa primum tria. Primo negat iniustitiam; secundo inducit pactum; tertio inducit retributionem factam. Dicit ergo at ille respondens uni illorum; et adde, et omnibus, quia omnes unam causam habebant, dixit, amice. Amicum vocat, quia ipsum ad se traxerat. Deut. IV, 37: elegit semen eorum post eos. Non facio tibi iniuriam, quia quod meum est, do isti, non quod tuum est, ideo non facio tibi iniuriam. Iob VIII, 3: numquid omnipotens subvertit iudicium? Deinde commemorat pactum nonne ex denario convenisti mecum? Idest pro salute consequenda. Gen. XV, 1: ego dominus merces tua magna nimis. Tolle quod tuum est, idest quod ex promissione mea habes, et vade, in gloriam, II ad Tim. I, 12: scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem. Quidam exponunt sic: tolle quod tuum est, idest damnationem pro murmure, et vade, in ignem aeternum. Sed hoc non potest esse, quia dicit quod acceperunt singulos denarios. Consequenter ponit misericordiam impensam dicens volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Et circa hoc duo facit. Primo ponit misericordiam; secundo facultatem miserendi. Volo autem huic novissimo, idest gentili dare sicut et tibi. Ad Rom. III, 9: quid ergo? Praecedimus? Nequaquam. Sed possent isti dicere, tu non potes. Immo dicit aut non licet mihi quod volo facere? Quia licet unicuique facere voluntatem suam de suo. Si enim esset debitor alterius, non liceret ei facere, similiter si esset sub altero; sed ipse est dominus, ideo potest plus dare. Balivus enim non potest dare aliquid, nisi secundum merita; rex autem potest sine meritis; sic Deus, qui est omnium dominus, potest, Ps. CXIII, 11: omnia quaecumque voluit fecit; ad Rom. IX, 19: voluntati eius quis resistit? Hic notandum quod in eo quod ex misericordia datur, non est acceptio personarum, quia de eo quod pure meum est, possum dare cui volo absque acceptione personae. Unde dicit an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Constat quod murmur praecedens non fuit ex defectu domini, sed ex misericordia alii impensa, ideo ex misericordia et bonitate; sed nequam est proprie qui de bonitate dolet. Ideo dicit an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Eo quod circa te iustitiam ostendi, circa alterum misericordiam? Constat autem istud esse ex bonitate. Et supra VI, 22: si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. De bonitate domini in Ps. LXXII, v. 1: quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde. Sic erant novissimi primi, et primi novissimi. Hic concludit id pro quo tota parabola inducta est. Et primo ponit conclusionem; secundo removet falsam opinionem. Dicit sic erunt novissimi primi. Dupliciter potest legi secundum Chrysostomum; idest novissimi primis aequabuntur, ita quod non erit differentia; et hoc respondet huic quod dictum est quod singuli receperunt singulos denarios, nec erit differentia secundum tempus. Vel aliter, idest illi qui sunt novissimi, erunt primi; Deut. XXVIII, 44: advena erit super te, et erit in caput, tu in caudam. Vel aliqui qui erant primi, propter negligentiam fient novissimi: et hoc praecedenti respondet, quia inceperunt a novissimis. Sed posset aliquis dicere: nonne omnes primi salvabuntur? Dicit: multi sunt vocati, pauci vero electi, quia qui fide credunt, omnes vocati sunt; sed illi electi, qui bona opera faciunt, et isti sunt pauci, ut supra VII, 14: arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.


Lectio 2

[87385] Super Mt., cap. 20 l. 2 In parte praecedenti repulit dominus intendentes venire ad gloriam propter temporis antiquitatem, hic repellit eum, qui intendit venire propter carnis originem. Primo ergo ponitur occasio petitionis; secundo petitio; tertio responsio. Occasio fuit denuntiatio passionis Christi. Et primo denuntiat locum; secundo passionem; tertio resurrectionem. Dicit et ascendens Iesus Ierosolymam et cetera. Supra XIX, 1 dictum est, quod relicta Galilaea venit in Iudaeam, et non statim ascendit Ierosolymam, sed postmodum imminente passione; unde dicit et ascendens, idest cum erat in promptu ascendendi. Ierosolyma erat locus altus. Accepit duodecim discipulos secreto et cetera. Et quare dicit secreto? Propter duo. Primo quia magna eis ostendere volebat, ideo omnibus non erant communicanda; Sup. XIII, 11: vobis datum est nosse mysterium regni caelorum. Item propter vitandum scandalum, quia viri qui nondum perfecti erant, aversi fuissent ab eo, si audissent mortem eius; mulieres provocatae fuissent ad lacrimas. Item sciendum quod Iudas nondum malum conceperat; ideo dominus eum a societate non repulit. Et ait illis: ecce ascendimus Ierosolymam et cetera. Hic notatur firmitas sui propositi, unde ecce, idest sum in eodem proposito, et in eadem voluntate, quia non mutor; Eccli. XXVII, v. 12: stultus ut luna mutatur, sapiens autem in sapientia manet sicut sol. Item propria voluntate; Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit. Tangit locum, quia Ierosolymam; Lc. XIII, v. 33: non capit prophetam perire extra Ierusalem. Et quare? Quia erat locus legalis et sacerdotalis: et utrumque conveniebat Christo; quia sicut sacerdos verus debebat immolare pro populo, sic et Christus hostiam obtulit pro mundo. Item per passionem regnum acquisivit. Item Ierosolyma interpretatur visio pacis; ad Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt. Consequenter praenuntiatur passio. Et frequenter commemoravit suam passionem, ut eam reduceret ad memoriam. Et tangit tria ad passionem pertinentia, quia passus est a discipulo traditionem et filius hominis tradetur, scilicet a discipulo. De ista traditione habetur infra XXVII, 10 et in Ps. XL, 10: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Item a principibus sacerdotum et Scribis condemnationem; unde et condemnabunt eum morte; Iob XXXIV, 17: quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas? Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et tradent eum gentibus, quia Iudaei in manus gentium eum tradiderunt; unde dixit Pilatus: gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Et tria tangit quae fecerunt ei, contra tria quae maxime appetunt homines, scilicet honorem, quietem et vitam. Contra honorem, illusus est; unde dicit ad illudendum; Ier. XX, v. 7: factus sum in derisum tota die; et in Ps. XXXVII, 12: amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Contra quietem, flagellatus est; unde ad flagellandum; Is. l, 6: faciem meam dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Item contra tertium, occisus; unde et crucifigendum; ad Phil. II, 8: Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Deinde agit de resurrectione et tertia die resurget. Hoc autem fecit Deus pater; unde Act. II, 24: quem Deus suscitavit, solutis doloribus Inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Et tertia die. Secundum Augustinum significatum est quod suum simplum destruxit nostrum duplum; Os. cap. VI, 3: vivificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei. Hic ponitur petitio occasionata. Et primo ponitur petitio in generali; secundo explicatur, ibi at illi et cetera. Dicit ergo tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei. Filii isti fuerunt Ioannes et Iacobus, mater eorum fuit Salome: unde Salome nomen est mulieris. In Marco habetur quod filii petierunt, hic habetur quod mater; sed verum est quod mater petiit inducta a filiis. Adorans, quia cum humilitate petiit: sciebat enim quod semper Deo placet humilis deprecatio; Ps. ci, 18: respexit in orationem humilium. Et Iudith IX, 1: et prosternens se domino, clamabat ad dominum. Et petens aliquid, dari ab eo: idest rogo te ut des id quod volo: et haec petitio non est admittenda, et qui hoc concedit, fatue concedit. Legitur de Herode, quod istud concessit filiae Herodiadis, et non revocavit. Salomon autem matri concessit; sed quia sapiens fuit, incautum promissum revocavit. Ideo Christus sapientior his noluit concedere nisi exprimeretur; supra XII, 42: et ecce plusquam Salomon hic. Ideo sequitur explicatio petitionis et ait illi: dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram, in regno tuo. Sed est quaestio, unde haec mulier hoc conceperat. Audierat de passione et resurrectione, unde aliquid carnale conceperat, quod statim cum gloria deberet esse in Ierusalem; ideo petere voluit filiis suis eminentiam. Item audierat quod duodecim erant iudicaturi; ideo praeponere suos volebat, unde ad litteram intelligebat. Et sciendum quod Iacobus et Ioannes magis honorabantur a Christo post Petrum; ideo Petrum voluerunt excludere. Aliter dicit Chrysostomus, quod ista petiit aliquid spirituale, et in hoc fuit laudanda, quia matres plus petunt temporale quam spirituale; unde mater si videat filium peccantem, non tantum dolet, quantum si videt infirmantem. Unde per dexteram spiritualia significantur, terrena per sinistram. Vel possumus intelligere per dexteram et sinistram activam vitam et contemplativam; ideo petit istos perfici in utraque vita; Cant. c. II, 6: laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Respondens autem Iesus dixit. Hic ponitur responsio; deinde murmur aliorum, ibi et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. Et circa primum tria facit. Primo increpat eorum stultitiam; secundo examinat eorum promptitudinem, ibi potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Tertio repellit petitionem, ibi sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis. Sed quid est? Ipsi non petebant, sed mater. Novit dominus quod illa petebat inducta ab illis, ideo eis respondet, sicut supra XVI, 23 dixerat dominus Petro: nescis quid dicis. Nescitis quid petatis; quasi dicat: temporalia non debetis petere, sed excellentiam spiritualem. Vel si intelligerent spirituale, petebant quod super omnem creaturam haberent eminentiam, quia sedere a dextris nulli creaturae convenit, ut habetur ad Hebr. I, 13: ad quem Angelorum dixit aliquando: sede a dextris meis? Unde sedere a dextris excedit omnem creaturam. Vel aliter, secundum Hilarium: nescitis quid petatis; quia iam concessi vobis quod petitis, quia dictum est supra XIX, 28: sedebitis super sedes duodecim et cetera. Vel aliter: nescitis, quia vocavi vos ad dexteram, et vos petitis quod unus sit ad sinistram? Vel Diabolus sicut per mulierem ad sinistram traxerat hominem, volebat istos per mulierem reducere ad sinistram; sed hoc non potuit, ex quo salus per mulierem facta est. Vel nescitis quia de praemio contenditis sine merito praecedente. Ideo considerare debetis, quod ad praemium non venitur nisi per meritum; ideo volo vos primo examinare si potestis pati et cetera. Unde dicit potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Hic examinat eos, et provocat eos ad passionem leviter, quia passionem nominat calicem. De isto dicitur in Ps. CXV, 13: calicem salutaris accipiam; et sequitur: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Et dicitur calix, quia inebriat. Item dicit quem ego bibiturus sum; I Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. Dicunt ei: possumus. Et quare sic respondent? Propter tria. Primo ex amore ad Christum, quia ita adhaerebant Christo, quod mors eos ab ipso separare non posset, sicut dixit Petrus infra XXVI, 35: et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Item ex ignorantia, quia vires suas non considerabant, quia quibus aliquando ante factum videtur leve, in ipso actu deficiunt. Item dixerunt ex cupiditate assequendi quod petierant. Unde credebant statim assequi quod petebant, ideo statim concedunt possumus hoc ex cupiditate. Consequenter repellit petitionem. Et primo futuram passionem praenuntiat; secundo respondet ad petitionem. Dicit ergo calicem meum bibetis. Sed quid est? Verum est quod Iacobus bibit; unde in Act. XII, 2: occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. Sed Ioannes est mortuus sine calice passionis. Sed dicendum quod non bibit usque ad mortem, sed flagellatus fuit, in oleo positus, et relegatus. Item multas poenas passus est, et sic non fuit immunis a potu calicis. Sedere autem ad dexteram. Hic respondet ad petitionem gloriae. Si dixisset dominus: dabo vobis, tristati essent alii. Si negasset, ipsi effecti essent tristes; ideo dixit sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis; sed quibus paratum est a patre meo. Ex hoc loco argumentati sunt Ariani, quod non est aequalis dignitas patris et filii. Hieronymus et alii exponunt quod ipse dat cum patre. Unde vult dicere non est meum dare vobis, quasi dicat: eminentia dignitatis non datur personae, sed merito, et hoc secundum praedestinationem divinam. I Cor. II, 9: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se. Io. XIV, 3: si abiero, et paravero vobis locum et cetera. Unde ex quo parat pater, et ipse. Vel non est meum dare vobis, sine meritis, sed personis ex merito acquirentibus, sed meum ex praedestinatione, quae est mihi a patre meo. Et Augustinus sic: Salome erat soror matris Christi: et quia credebant impetrare per personam magis coniunctam, ideo credebant quod deberet eis dare, quia coniuncti ei erant secundum carnem. Sed in ipso in una persona erant duae naturae; unde dicit non est meum, scilicet secundum potestatem quam habeo a patre, ideo dabo secundum quod disposuit pater meus. Audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. Supra dominus repressit indiscretam petitionem discipulorum; hic ponit indignationem aliorum. Et primo ponitur indignatio; secundo reprimitur verbo; tertio facto. Secunda ibi Iesus autem vocavit eos ad se, et ait; tertia ibi sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Considerandum quod sicut ex quadam elatione duo fratres superiores esse volebant, sic ex quadam elatione isti indignati sunt. Prov. I, 10: inter superbos semper sunt iurgia. Sed quare de duobus fratribus? Quia non ipsi petierunt, sed mater. Sed intellexerunt discipuli ex verbis domini quod mater petierat ad vocem eorum. Sed quare non ante sunt indignati? Dicit Chrysostomus quod reverebantur magistrum, unde expectabant sententiam domini; sed quando audierunt magistrum reprehendentem, tunc indignati sunt. Consequenter reprehendit eos. Et primo ponit in medium exemplum gentilium; secundo docet exemplum non esse sequendum, ibi scitis quia principes gentium dominantur eorum; tertio ponit quod est imitandum, ibi non ita erit inter vos. Dicit ergo Iesus autem vocavit eos, dans humilitatis exemplum. Supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et ait: scitis quia principes gentium dominantur eorum. Apud Iudaeos gentiles abominabiles erant, ut habetur supra XVIII, 17: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Unde horrorem incutit principes gentium dominantur eorum, ut notetur quod hoc exemplum non est imitandum. Sed notandum quod duplex est praeeminentia, scilicet dignitatis et potestatis: et utramque tangit cum dicit principes gentium dominantur eorum et cetera. Illi sunt principes qui ex officio praesunt. Sed quid est? Numquid dominari est malum? Dominari aliquando dicitur pro praeesse; et sic non accipitur hic: aliquando prout correlative se habet ad servum, unde idem est quod serviliter sibi servum subiicere; et sic sumitur hic. Principes enim instituti sunt ad hoc ut bonum procurent subditis; si vero volunt eos in servitutem redigere, tunc abutuntur, quia utuntur liberis ut servis: liber enim est qui est causa sui, servus qui causa alterius. Et quia hoc consuetum est apud gentiles, et adhuc est apud aliquos, ideo dicit principes gentium dominantur eorum, idest in servitutem redigunt subditos. Ez. XXII, 27: principes tui in medio eius quasi lupi rapaces. Item aliqui habent eminentiam non in dignitate, sed in potestate, ut aliqui nobiles. Et consuetum est quod qui potestatem habent, non utuntur ad beneficium, sed potestatem exercent in eos, scilicet ad opprimendum, non ad iustitiam. Sed dominus illam consuetudinem non vult in Ecclesia sua; ideo dicit non ita erit inter vos, idest non debet aliquis esse inter vos quasi dominativus; I Petr. V, 3: neque ut dominantes in cleris. Sed quicumque. Contra haec duo facit duo, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri; et istud refertur ad secundum dictum scilicet et qui maiores sunt potestatem exercent inter eos; idest sic desideret quis habere praesidentiam in Ecclesia spiritus sancti, ut sit sicut minister; I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores, ut quantum plus habebis, plus in utilibus expendas. Ideo qui voluerit maior fieri inter vos, idest in Ecclesia, fiat ut minister, idest ministret in necessitate aliorum. Quantum autem ad id quod dicitur principes gentium dominantur eorum; dicit: et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; idest, si aliquis desiderat habere primatum in Ecclesia, sciat quod illud non est habere dominium, sed servitutem. Servi enim est quod totum se ad servitium domini impendat: sic praelati Ecclesiae totum quicquid habent, quicquid sunt, subditis debent; I ad Cor. IX, 19: cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci; II ad Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum. Unde secundum Chrysostomum miserum est. Ita ergo dictum est, quod non est agendum secundum consuetudinem gentilium. Quia ergo possent dicere, quid sequemur? Dicit, sequimini me: et ostendit se ministrum dicens sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Sed contra. Nonne habetur supra IV, 11, quod accesserunt Angeli et ministrabant ei? Unde Io. XII, 2 dicitur quod Martha ministrabat. Dico quod licet ministratum fuerit ei, non tamen ad hoc venit. Sed ad quid? Ut ipse ministraret, idest abundantiam gloriae aliis impenderet. Apostolus Rom. XV, 8: dico autem Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis. Et in Lc. XXII, 27: ego sum in medio vestrum sicut qui ministrat. Sed dices: est ne servus, cum sit princeps? Ita. Servus enim dicitur qui accipitur in pretium: et ipse fecit se pretium, et dedit se redemptionem pro multis; unde venit ministrare, et dare animam suam, idest vitam corporalem, redemptionem pro multis. Non dicit pro omnibus, quia quantum ad sufficientiam, pro omnibus; quantum vero ad efficientiam, pro multis, scilicet pro electis. Unde Io. XV, 13: maiorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius. Et egredientibus illis ab Iericho secuta est eum turba multa. Repressa est indignatio discipulorum verbo, hic reprimit facto, ministerium in aliquos exercendo. Et primo ponitur devotio aliorum; secundo Christi miseratio, ibi et stetit Iesus, et vocavit eos. Circa primum primo ponitur devotio turbae; secundo caecorum, ibi ecce duo caeci et cetera. Dicit ergo et egredientibus illis ab Iericho, secutae sunt eum turbae multae; quia multi sequebantur, ideo erat dominus sollicitus, sicut multa seges est sollicitudo colligentis. Sed secundum mysterium Iericho defectus dicitur, et significat defectum mundi. Unde nisi venisset dominus ad istos defectus, homines non venissent ad eum. Unde secutae sunt eum turbae, quasi oves eius; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me. Sequitur devotio caecorum et ecce duo caeci et cetera. Et primo ponitur devotio. Secundo constantia, ibi turba autem increpabat eos ut tacerent. Sed hic est quaestio, quia in Lc. XVIII, 35 legitur, quod unus caecus fuit tantum qui occurrit ei, et hic dicitur quod duo, qui domino exeunte de Iericho occurrerunt ei in exitu. Sed Marcus convenit cum Luca, quod erat tantum unus, et ita Matthaeus discrepat ab utroque. Augustinus dicit quod iste caecus, de quo Lucas scribit, fuit alius ab his, quia occurrit ei antequam intraret Iericho. Sed Marcus et Matthaeus dicunt quod egrediente de Iericho; sed quod Marcus non dixerit duo, sicut Matthaeus, ratio est, quia unus erat magis notus et famosus, et propter famam miraculum erat magis famosum. Et hoc patet, quia nominat eum quod vocatur Barthimaeus, et non nominantur in Scriptura nisi homines multum noti. Per istos caecos significantur duo populi, scilicet populus Iudaeorum et populus gentilium, qui sedebant secus viam, quae est Christus. Is. XXX, 21: haec est via, ambulate per eam. Vel significantur conversi ex utroque populo, qui sedent secus viam, idest Christum; Io. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Audierunt per praedicationem, quod transiret secundum naturam humanam Iesus, ut mortem subiret, ut curaret infirmos, ideo exclamaverunt dicentes: domine, miserere nostri fili David. Causa exauditionis non fuit altitudo vocis, sed fervor devotionis. Ps. CXIX, 1: ad dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Item fatentur ipsum esse Deum et hominem: Deum, quia dicunt: domine. Ps. XCIX, 3: scitote quoniam dominus ipse est Deus. Et petunt quod est proprium Deo, scilicet miserere nostri. Ps. CXLIV, v. 9: miserationes eius super omnia opera eius. Item dicunt eum ex semine David: et in hoc confitentur humanitatem. Consequenter ponitur constantia eorum. Et primo ponitur impedimentum; secundo constantia. Dicit ergo turba autem increpabat eos ut facerent, ut possibile erat, quia in ista turba aliqui erant qui venerabantur Christum, et hi increpabant eos, quia vile reputabant quod viles personae ad tantum virum accederent. Illi vero qui Christo derogabant, increpabant, quia audiebant id quod audire nolebant: dolebant enim quod vocabant eum filium David. Ier. XXIII, 5: suscitabo David servum meum. Mystice significatur quod aliqui excaecati per peccatum, clamant ad dominum miserere nostri. Sed turba cogitationum carnalium et hominum carnalium increpant eos venire ad Christum. Iob XX, 2: ideo cogitationes variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Sed homo contra hoc debet esse constans et viriliter pugnare et laborare, sicut docet apostolus II ad Tim. II, 3: labora sicut bonus miles Christi Iesu. Sed verbum Dei non alligatur verbis hominum; et ideo sequitur at illi magis ac magis clamabant. Et stetit Iesus. Hic ponitur misericordia domini, et ostenditur, quia stetit. Et quare stetit? Quia via lapidosa erat et cavernosa; ideo stare voluit, quia si procederent, forte laedi possent. Secundum mysterium, quia veniendo in mundum commovit ad petendum, sed salutem dedit stando. Unde per incarnationem homines promoventur, sed per eum docentem et perseverantem sanantur. Sequitur vocavit eos. Sed quare vocavit? Ut alii facerent eis viam; et significat illos quos dominus vocat per praedestinationem. Ad Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit. Item exquirit voluntatem quid vultis ut faciam vobis? Non petiit ut ipse sciret, sed ut daret intelligere quod pie petentibus satisfecit. Ps. CXLIV, 19: voluntatem timentium se faciet. Dicunt illi: domine, ut aperiantur oculi nostri. Et hoc est iustum, ut quilibet peccator hoc petat. Ps. CXVIII, 18: revela oculos meos, et considerabo mirabilia tua. Et alibi Ps. XII, 4: illumina oculos meos. Confitebantur Deum, dicendo domine, et hominem, vocando filium David. Ideo misertus est eorum. Omnia enim ex sua misericordia facit. Thren. III, v. 22: misericordia domini est, quod non sumus consumpti. Tetigit oculos eorum, et confestim viderunt. In hoc quod tetigit oculos eorum et confestim viderunt, tangitur humanitas et divinitas Christi: quod enim tetigit, opus fuit humanitatis; sed quod statim illuminavit, fuit opus divinitatis. Ipse dominus tangit per gratiam, sed illuminat per gloriam; Ps. CXLIII, 5: tange montes, et fumigabunt. Sequitur et secuti sunt eum. Unde non fuerunt ingrati. Multi enim antequam habeant beneficium, sequuntur dominum, sed accepto beneficio dimittunt eum, contra illud Eccli. XXIII, 38: magna est gloria sequi dominum.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264