CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Evangelium S. Matthaei lectura
a capite XIII ad caput XVI
Reportatio Leodegarii Bissuntini

Thomas de Aquino adorans Christum in sua Nativitate a Francesco di Giorgio Martini depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 13
Lectio 1

[87365] Super Mt., cap. 13 l. 1 Supra proposita est doctrina evangelica, et confutati sunt adversarii, hic ostendit virtutem evangelicae doctrinae; et primum verbis; secundo factis in capite XIV. Et circa primum primo ponuntur circumstantiae doctrinae; secundo Christi doctrina; tertio effectus. Secunda ibi ecce exiit qui seminat seminare; tertia ibi intellexistis haec omnia? Et primo ponit quatuor circumstantias, scilicet locum, tempus, dispositionem audientium et dispositionem loquentis. Tempus tangit, cum dicit in die illo. Ex quo datur intelligi quod tangit ordinem rei gestae. Aliter enim non posset intelligi, nisi ly die sumatur pro tempore. Deinde tangitur circumstantia loci, sedebat secus mare et cetera. Et hoc potest exponi secundum expositionem litteralem et mysticam. Litteralem tangit Chrysostomus. Quia enim supra dixerat, quod loquente eo ad turbas dixit quidam, ecce mater tua etc., ibi exposuerat Chrysostomus quod aliquid humanum senserant, ideo dominus voluit exire, ut eorum, scilicet fratrum, nequitiam reprimeret. Et exivit etiam, ut matri honorem deferret. Unde Ex. XX, 12: honora patrem et matrem tuam. Mystice per domum Iudaea intelligitur, de qua exiens propter infidelitatem, venit ad mare, scilicet ad gentes, quae turbatae erant per infidelitatem; infra XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; sicut Ier. XII, v. 7: reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius. Mare dicitur mundus; Ps. CIII, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia, quorum non est numerus et cetera. Vel aliter per domum intelligitur interior mens; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Unde aliquando exit de secreto contemplationis ad publicum doctrinae. Et congregatae sunt ad eum turbae. Hic ponit auditores: cum enim mens exit ad publicum doctrinae, tunc multi possunt audire et proficere; Eccli. ult., 31: appropinquate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Deinde ponitur dispositio docentis et audientium; unde dicitur ita ut in naviculam ascendens sederet. Et quare in naviculam? Potest esse ratio litteralis, quia multi auditores erant, ideo voluit eos habere ante faciem, ut melius intelligerent. Omnia enim ante ipsum; Iob XIII, 1: ecce omnia vidit oculus meus. Alia ratio mystica est, quia per navem Ecclesia ex gentibus collecta significatur, ubi sedet per fidem, et docet eos qui stant in littore, scilicet catechumenos, qui parati sunt ad fidem. Vel aliter, quod Iesus in mari, auditores autem in littore stant, in hoc dat exemplum praedicatoribus, quod scilicet non exponant subditos suos periculis. Et hoc significatur Ex. XIII, 17 ss., quod cum Moyses educeret populum suum, non eduxit eos per viam terrae Philisthiim, reputans ne forte poeniterent, et reverterentur in Aegyptum. Ideo Iesus in turbine sedit, alios autem extra dimisit; ideo dicitur et omnis turba stabat in littore. Sequitur modus doctrinae et locutus est eis multa in parabolis. Ratio duplex est. Una est, quia per huiusmodi parabolas absconduntur sacra ab infidelibus, ne blasphement: supra enim dictum est: nolite sanctum dare canibus: ideo quia multi blasphemabant, ideo voluit loqui in parabolis. Unde Lc. VIII, 10: vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. Secunda ratio est, quia per huiusmodi parabolas homines rudes melius docentur. Unde homines, scilicet rudes, quando divina sub similitudinibus explicantur, melius capiunt, et retinent. Ideo dominus loqui voluit in parabolis, ut melius memoriae commendarent. Quia enim noverat quod digni doctrinam suam reciperent, voluit eam sic tradere, ut magis memoriter tenerent; in Ps. LXXVII, 2: aperiam in parabolis os meum. Et quare multas proposuit parabolas? Ratio una est, quia in multitudine hominum diversi diversimode sunt affecti; ideo diversificare debuit, ut congrueret diversis affectibus. Alia ratio est, quia spiritualia semper sunt occulta; ideo per temporalia non plene manifestari possunt, ideo per diversa habent manifestari; Iob XI, 5: utinam loqueretur Deus tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae. Exiit qui seminat seminare et cetera. Hic ponitur parabolica doctrina. Et intendit tria. Primo ponit impedimentum evangelicae doctrinae; secundo profectum; tertio dignitatem. Secunda ibi simile est regnum caelorum fermento etc.; tertia ibi simile est regnum caelorum homini quaerenti bonas margaritas et cetera. Circa primum primo ponit impedimenta ab intra; secundo quae ab extra, in sequenti parabola. Prima in tres: quia primo ponitur parabola; secundo assignatur; tertio exponitur. Secunda ibi et accedentes discipuli etc.; tertia ibi vos ergo audite parabolam seminantis. In prima tria facit. Primo describitur studium seminantis; secundo impedimentum seminis; tertio fructus. Secunda ibi et cum seminat, quaedam ceciderunt secus viam etc.; tertia ibi alia vero ceciderunt in terram bonam et cetera. Dicit ergo exiit qui seminat seminare. Qui exit est Christus. Exit enim tripliciter. Ab occulto patris, non mutans locum. Item exiit a Iudaea ad gentes. Item a profundo sapientiae ad publicum doctrinae. Exiit ergo qui seminat, scilicet semen doctrinae. Unde Christus seminat sicut baptizat, ut habetur Io. IV. Semen enim est principium fructus. Unde omnis bona operatio est a Deo; Phil. I, 6: qui incepit in nobis opus bonum, perficiet et cetera. Et in hoc removetur error dicentium quod initium boni operis est a nobis; quod falsum est. Unde Gregorius: in vanum laborat praedicator, nisi intus insit gratia salvatoris. Unde dicit exiit qui seminat seminare et cetera. Videtur ista involvere verba; sed non involvit, quia seminator exiit aliquando ad seminandum, et aliquando ad metendum; sic Christus in principio exit ad seminandum; Prov. c. XI, 18: seminanti iustitiam merces fidelis. Exiit ergo qui seminat seminare. Et quid? Semen suum. Quidam enim exeunt seminare iniquitatem; Iob IV, 8: vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos. Sed iste exiit seminare semen suum. Istud semen est verbum Dei, quod procedit essentialiter. Unde est verbum patris; Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum Dei. Sed quid facit? Similes ei a quo procedit, quia facit filios Dei; Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. Io. X, 35: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Et ibid. c. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Exiit ergo et cetera. Sed videamus de impedimento seminis. Tripliciter enim impeditur, quia tria requiruntur. Requiritur enim quod memoria conservetur. Unde Prov. VI, 21: liga eas in corde tuo iugiter. Secundum est, quod radicetur per amorem; Ps. CXVIII, 140: ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. Tertio requiritur sollicitudo; I ad Tim. VI, 11: sectare iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem et cetera. Haec tria per tria tolluntur. Memoria per vanitatem; amor, sive caritas, per duritiam; sollicitudo per germinationem vitiorum. Unde dicit et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam. Via patens est omni viatori, sic cor quod cuilibet exponitur cogitationi; Ez. XVI, 25: ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum. Unde quando in corde vano et instabili cadit verbum Dei, cadit secus viam, et subiacet duplici periculo. Sed Matthaeus non ponit nisi unum, scilicet volucres caeli comederunt illud. Lucas vero ponit duo, videlicet quia conculcatur, item rapitur a volucribus. Sic quoniam vani recipiunt verbum Dei, conculcatur per vanam cogitationem, vel pravam societatem. Quare multum gaudet Diabolus, quando potest auferre et conculcare semen istud. Habacuc I, 13: quare respicis contemptores, et taces impio conculcante iustiorem se? Secundum est cordis duritia; Iob penult., 15: cor eius indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Et hoc opponitur caritati, quia amoris est liquefacere; Cantic. V, 6: anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est et cetera. Durum enim est quod est in se constrictum, et propriis metis arctatum. Amor facit transferre amantem in amatum: unde diffunditur. Dicit ergo alia ceciderunt in petrosa loca et cetera. Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Aliqui enim sunt qui ita habent cor privatum omni amore, quod omni carne carent. Aliqui vero habent bonum affectum, sed parum habent: unde non habent profundum. Habere profundum est, quum finis et affectus est profundus. Ille ergo habet profundum amorem, qui omnia diligit propter Deum, et nihil praeponit amori Dei. Unde aliqui bene delectantur in Deo, sed magis in aliis rebus: et isti non sunt liquefacti: et tales non habent terram multam. Et per terram significatur mollities. Unde sumitur pro mente indurata. Sequitur et continuo exorta sunt et cetera. Quia illi qui profunde cogitant, diu cogitant; sed qui non profunde, statim in opus prorumpunt. Unde cito exeunt; Is. XVIII, 5: ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinavit. Unde cito audiunt, sed non radicantur in illo, quia non habent altitudinem terrae amoris et caritatis. Ad Eph. III, v. 17: in caritate radicati et fundati et cetera. Tertium est destructio fructus, quia si magis amat divitias, cum tempus venit tribulationis, accipit quod magis amat. Unde sole orto aestuaverunt etc., scilicet per impotentiam. Apoc. XIII, 10: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi, hoc est patientia iustorum. Et quia non habebant radicem, aruerunt, quia Deus non erat radix. Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea. Aliquando in Scriptura petra accipitur pro bono, aliquando pro malo. Similiter terra et sol. Unde aliqui sunt qui afficiuntur bene, sed post negligenter se habent. Non autem sic Paulus qui dicebat, castigo corpus meum, et in servitutem redigo et cetera. Alia autem ceciderunt in spinas. Spinae autem sunt sollicitudines, irae, rixae, et huiusmodi; Ier. IV, 3: nolite serere super spinas; Prov. XXIV, 30: per agrum hominis pigri transivi; et sequitur: et operuerant superficiem eius spinae. Et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Sed posset aliquis dicere: stultitia fuit seminantis. Potest dici, quod si fieret sermo de terra sensibili, verum esset; sed fit mentio de spirituali, ideo non valet, quia ad diversas materias retorquetur. Positis impedimentis, agitur de seminis fructu alia ceciderunt in terram bonam, et dederunt fructum. Terra quae non secus viam, quae non petrosa, quae non spinosa, est terra bona, scilicet cor bonum; et si ibi seminatur, fructum affert; Ps. LXXXIV, v. 13: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Sed quem? Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Quidam retorquent istud ad praemium quod est in caelo, quia quidam habent centesimum et cetera. Sap. III, 15: bonorum labiorum gloriosus est fructus. Alii retorquent fructum trigesimum ad fidem Trinitatis, sexagesimum ad fructum boni operis, centesimum ad contemplationem caelestium. Sed hoc non potest esse, quia auditor est qui facit fructum. Item praemium recipitur. Unde oportet retorqueri ad perfectionem iustitiae. Fructus igitur est proprie ultimum quod expectatur in arbore: sic fructus iustitiae qui habetur ex praedicatione. Et haec est centesima etc., quia triplex est perfectio, minor, maior et media, ita quod centesima martyrum, sexagesima virginum, trigesima est coniugatorum. Et quare? Quia et cetera. Sed perfectio virginum sexagesima, quia tunc debent vacare a malitia; ideo haec perfectio est virginum et quiescentium, qui separati sunt a mundo. Per trigesimum perfectio militantium in hac vita, quia tales apti sunt ad bellum. Alii assignant per computationem in manu etc. ut in Glossa habetur. Aliter potestis secundum numerum numerorum. Semen enim fructificat in perfectione. Videatis ergo quod semen est mandatum Dei: trigesimus numerus ex trinario et denario componitur, sexagesimus ex sex et decem, centesimus ex ductu denarii in seipsum. Ternarius est numerus completus, et habet communem perfectionem; senarius similiter est numerus perfectus, quia nihil deest ei, habet enim perfectionem integritatis; denarius est numerus perfectus, quia est primus limes numerorum, unde habet perfectionem finis. Sic triplex est perfectio. Communis iustitia, et sic est perfectio trinarii, quae habetur per tricenarium numerum; sed cum plus habet ultra communem, tunc dicitur facere sexagesimum fructum; sed quando perfectus est, et iam praegustat suavitatem, tunc pervenit ad centesimum fructum. Vel aliter secundum Augustinum, secundum quod tripliciter homines se habent ad tentationes. Quidam enim graviter tentantur, sed resistunt fortiter; et hi habent fructum trigesimum. Alii parum tentantur, sed surgunt; et hi habent sexagesimum. Centesimum vero habent qui iam in quieta pace manent. Et quia hoc parabolice dictum est, ideo subdit qui habet aures audiendi, scilicet cordis interius audiat per intellectum. Et accedentes discipuli et cetera. Supra posita est parabola, hic assignatur ratio: et circa hoc ponuntur duo hic. Primo ponitur interrogatio discipulorum; secundo responsio, ibi qui respondens et cetera. Dicit ergo accedentes discipuli dixerunt ei. Incidit quaestio litteralis: quoniam ipse erat in navicula, quomodo ergo accesserunt ad eum? Sciendum quod ipsi erant in navicula cum Christo; accesserunt autem per sollicitudinem mentis, vel etiam corporaliter, quia cum parum distarent ab eo, venerunt magis prope: vel cum essent extra, venerunt ad eum. Sic nos, si velimus accedere ad eum, illuminabimur; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Et duo attenduntur. Primo datur exemplum non importune interrogandi; unde dum doceret turbas, non interrogaverunt eum; Eccle. c. III, 7: tempus tacendi, et tempus loquendi. Quare in parabolis loqueris eis? Item hic considerandum est, quod debet semper fieri quod de salute hominum est. Unde sequitur responsio qui respondens ait illis. Et primo ponitur Dei ordinatio; secundo quaedam ratio assignatur. Dicit, ideo dico quod in parabolis loquor, quia vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum: in quibus verbis tria ponuntur. Primo quod quidam sunt intelligentes, quidam non. Et non est attribuendum alicui, sed Deo ordinanti; ideo datum est vobis, aliis non. Et ideo est divina ordinatio. Item magnae utilitatis est, quia est quaedam notificatio beatitudinis: unde magna est utilitas, inquantum dat vobis cognitionem de mysteriis divinis; Ier. IX, 12: quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris domini fiat, ut annuntiet illud? Item est signum divini amoris; Io. XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo, nota feci vobis. Item hoc fit ex dono, non ex merito; Phil. I, 29: quia vobis datum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. Et hoc est mysterium regni caelorum Dei, et hoc a Deo; I ad Cor. IV, 7: quid autem habes, quod non accepisti? Qui enim habet, dabitur ei et abundabit. Aliquid enim est quod habet homo cui datur. Et quid est illud? Dicendum quod quatuor sunt praeparatoria ad hoc quod detur aliquid. Primum est desiderium. Unde si vis habere scientiam, praeoccupat desiderium, ut habetur Sap. VI, v. 21: concupiscentia sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Et supra VII, 7: petite, et accipietis. Unde qui habet, desiderium, dabitur ei, et abundabit, quia ipse est qui dat abundanter omnibus, et non improperat, Iac. c. I, 5. Qui autem non habet, et si aliquam videatur habere aptitudinem ad sapientiam, vel iustitiam, et sit tepidus id quod videtur habere, et non habet, auferetur ab eo. Unde Chrysostomus: si vides tepidum, debes admonere quod desistat: et si non vult, dimitte eum. Apoc. III, 16: utinam calidus esses, aut frigidus; sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. Secundum quod requiritur est studium; et haec est expositio Remigii. Unde qui habet bonum ingenium, et non studet, non proficiet. Unde qui habet studium, illi dabitur sapientia, et abundabit; Prov. II, v. 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem domini, et scientiam Dei invenies. Qui autem non habet, studium, quod videtur habere, scilicet ingenium naturale, non proficiet, sed auferetur ab eo. Tertium quod requiritur est caritas: quia caritas omnium virtutum radix est et omnium bonorum operum. Apostolus ad Eph. III, 17: in caritate radicati et fundati. Unde si habes, scilicet caritatem, prorumpes in omne opus bonum; apostolus I Cor. XIII, 4: caritas patiens est, benigna est. Unde si non habes, totum siccatur. Unde quodcumque bonum habet homo sine caritate, nihil est, quia qui non diligit, manet in morte, I Io. III, 14. Quartum quod requiritur, est fides, quia qui fidem non habent, alia bona parum valent; Sap. I, 2: apparet autem eis qui fidem habent in illum. Et Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et qui non habet iustitiam fidei, id quod videtur habere, sive naturale, sive morale, auferetur ab eo. Apostolus ad Rom. XIV, 23: omne quod non est ex fide, peccatum est. Dico ergo quod datum est vobis, quia vos habetis fidem, illis autem non est datum. Sed hic cavendum est de quodam errore, quia videtur quod ex studio et bonis naturalibus possemus acquirere gloriam aeternam. Sed Paulus dicit: quid habes quod non accepisti? Unde et desiderium, et studium, et caritas, et fides, omnia haec sunt a Deo. Ideo in parabolis loquor eis et cetera. Hic adaptat ad propositum; et duo facit. Primo applicat quantum ad Iudaeos; secundo quoad apostolos, ibi vestri autem beati oculi et cetera. Et primo duo facit. Primo adaptat ne ex odio videretur dicere; secundo inducit auctoritatem, ibi et adimpletur in eis prophetia Isaiae. Notate quod monens ad salutem, manifestat doctrinam suis actibus. Unde Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Et Io. XV, 24: si opera non fecissem quae nullus alius fecit, peccatum non haberent. Item: si locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Unde ante sine parabolis locutus est eis, sed modo post operationem miraculorum in parabolis loquor eis, quia videntes non vident. Vident miracula, non vident effectum. Vel sic videntes, scilicet exterius, non vident interius. Is. XLIII, v. 8: educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et aures ei sunt et cetera. Et audientes non audiunt, nec intelligunt. Audiunt verba quibus excitari deberent ad bonum, tamen non audiunt, idest non habent effectum; Ez. II, 7: si forte audiant et quiescant. Et ibid. XXXIII, 31: in canticum oris sui vertunt illos. Et quid est quod non vident? Quia non intelligunt; Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Consequenter inducitur auctoritas Isaiae prophetae. Et adimpletur in eis prophetia Isaiae dicentis: auditu audietis, et non intelligetis etc., quod scribitur Is. VI, v. 9; sed ibi dicitur imperative, hic praenunciative. Ibi: audite audientes, et nolite intelligere, et videte visionem, et nolite cognoscere. Et tanguntur tria. Primo Iudaeorum duritia; secundo causa; tertio illius causae effectus. Secunda ibi incrassatum est enim cor populi huius; tertia ibi ne quando videant et cetera. Et quia duo dixerat, scilicet de auditu et de visu; ideo duo dicit audietis, auditu scilicet exteriori, audietis doctrinam Christi et non intelligetis, mysteria; Ps. XXXV, v. 4: noluit intelligere ut bene ageret; Osee c. IV, 6: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. Et videntes videbitis, et non videbitis. Videbitis carnem Christi visu exteriori, et non considerabitis virtutem eius. Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus, etc., Is. LIX, 10. Sequitur ratio incrassatum est enim cor populi huius et cetera. Quia enim de auditu fecerat mentionem, et intelligere proprie est mentis; ideo cor populi huius, idest mens, incrassatum est, idest excaecatum. Quare? Quia sicut ad visionem corporalem puritas requiritur, sic ad spiritualem. Unde intellectus dicitur vis superior, quoniam maxime spiritualis. Incrassatur intellectus, quando applicatur grossis et terrenis, sed quando abstrahitur, subtiliatur, sicut in apostolis; II ad Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Unde isti non considerabant nisi terrena. Animalis homo non percipit quae sunt spiritus Dei, apostolus I ad Cor. II, 14; Deut. XXXII, 15: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Item sciendum quod quando homo audit quae non placent, non potest de facili intelligere: ergo isti male intelligebant, quia eis non placebant verba sua. Ideo dicitur: et auribus graviter audierunt; Io. VI, 61: durus est hic sermo, et quis potest hunc audire? Et oculos suos clauserunt et cetera. Contingit quod aliquis habet oculos, et non videt, quia claudit oculos: unde ipse sibi facit impedimentum. Aliqua vero sunt ita occulta, ut nisi multum infigat intuitum, non potest videre; sed si res sit in medio, sicut paries, non potest homo non videre nisi claudat oculos. Ideo si dominus non fecisset miracula aperta, non esset mirum si non crederent; sed apertissima fecit, ideo ipsi cognoscerent, nisi clauderent oculos; Dan. XIII, 9: declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum et cetera. Unde notandum quod in ista obduratione causa per se est homo, Deus vero non indurat nisi in non impartiendo gratiam. Deus ergo indurat, quia non dat gratiam; sed homo quia imponit sibi impedimentum lumini. Ideo istis imputatur quod oculos clauserunt. Ne quando videant oculis. Hic ponitur damnum quod consequuntur. Unde potest intelligi dupliciter. Ita quod ly ne quando referatur ad totum sequens, ut sit sensus: ita clauserunt oculos, ne quando etc., et hoc modo intelligitur quod sit ex eorum malitia, quidam enim peccant ex infirmitate, quidam ex industria, sive ex certa malitia. Unde isti hoc attendentes clauserunt oculos ne intelligant; unde tacita est eorum malitia. Ne convertantur, et sanem eos, scilicet si convertantur; Ier. III, 14: convertimini, filii revertentes et cetera. Et haec expositio est Chrysostomi. Et ponuntur tria: ne videant, ne audiant, ne corde intelligant, et respondent tribus supradictis. Augustinus aliter exponit dicens ne quando videant, cum modo non videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. Unde dicit Augustinus quod possent haec verba habere duplicem sensum, quia aliquando ponitur ne quando pro eo quod est ut possit accidere, ut habetur II ad Tim. II, 25: ne quando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Aliquando vero ponitur pro eo quod est ne possit contingere, idest hoc contingeret nisi argueremus et cetera. Et quid est ergo quod dicit incrassatum est? Solvit Augustinus quod aliquando contingit quod homo superbus est, et videtur ei, quod sit valde bonus; et permittit dominus cadere in alia peccata ut sanet eum a superbia sua. Tales sunt praesumptuosi, de quibus Rom. X, 3: ignorantes Dei iustitiam, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Quia igitur isti superbi erant, ideo permisi ut excaecarentur, ut videant et audiant, et sanem eos. Et haec expositio habetur ex littera Marci c. IV, 12. Sed littera Ioannis XII, 40 contradicit quia ibi dicit, propterea non poterant credere, quia Isaias dixit: excaecavit oculos eorum; et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. Non ergo sunt excaecati, ut crederent, sed ut non crederent. Sed, secundum Augustinum, hic est quaestio gravis, quia si excaecati sunt, ut non credant; ergo non debet eis imputari. Solvit Augustinus: possumus dicere, quod hoc quod excaecati sunt, ex praecedentibus peccatis meruerunt. Rom. I, 21: obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et sequitur post, propter quod Deus tradidit eos et cetera. Ideo propter peccata induravit, et aures aggravavit, non indurando, sed non impartiendo gratiam propter peccata eorum. Et possumus aliter dicere, secundum Augustinum: incrassatum est cor populi huius; ut non videant, et convertantur, scilicet statim, sed permanentes crucifigant Christum, et post videntes miracula convertantur. Et dicit Augustinus quod videtur haec sententia extorta, si non videmus ita accidisse de facto. Aliqui enim non reducuntur ad humilitatem nisi in grave peccatum cadant: sic dominus istis fecit. Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt et cetera. Supra ostendit dominus miseriam Iudaeorum qui videntes non videbant, hic ostendit beatitudinem apostolorum qui videbant et audiebant. Et primo ostendit beatitudinem; secundo signum ostendit, ibi amen quippe dico vobis et cetera. Dicit ergo, quod videntes non vident, sed vestri oculi sunt beati. Sed si istud referatur ad oculos exteriores et aures, ita beatificantur oculi Iudaeorum sicut apostolorum. Ideo dicit Hieronymus quod oportet intelligere duplices oculos, scilicet exteriores, quibus communiter omnes viderunt: et de his non loquitur; vel interiores, quibus apostoli soli viderunt. Ad Eph. I, 17: det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius illuminatos oculos cordis. Unde similiter et sunt aures quaedam exteriores, quaedam interiores, de quibus supra: qui habet aures audiendi, audiat. Is. l, 5: dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Beatitudinem tribuit in videndo, quia haec beatitudo in via non consistit nisi in participatione beatitudinis aeternae, quae consistit in visione: in visione enim Dei est gloria hominis; Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua; et sequitur, sed glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Deinde ponit signum amen quippe dico vobis et cetera. Dicit Augustinus: beatus est qui habet omnia quae vult. Unde beati quibus sunt data omnia quae antiqui voluerunt, scilicet prophetae et iusti. Quilibet enim iustus rex est; unde habetur Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio, dissipat omne malum. Et hoc est ideo, quia cupierunt videre quae videtis. Si ergo illi desideraverunt, et non habuerunt, et vos habetis: ergo iam quamdam participationem beatitudinis percipitis. Sed quid est quod dicit et non viderunt? Nonne habetur Io. VIII, 56: Abraham desideravit videre diem meum, vidit, et gavisus est? Item Isaiae VI, 1: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Et idem de passione; unde cap. LIII, 2: vidimus eum, et non erat aspectus. Una solutio est quod aliqui viderunt, aliqui non. Sed, ut dicit Hieronymus, periculosum est hoc dicere. Vel aliter, quod viderunt, sed non ita manifeste. Ad Eph. III, 5: quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis. Vel aliter, quod totum referatur ad visionem et auditum praesentiae corporalis, quia videre in carne desiderabile fuit iustis. Exemplum habetur in Simeone, Lc. II, 10. Unde vestri oculi sunt beati qui vident et cetera. Et nonne Iudaei viderunt? Dico quod de ipsis dicitur quod non vident, quia solum exterius vident. Sed contrarium habetur in Io. XX, 29, ubi dicitur: beati qui non viderunt et crediderunt. Dicendum, quod est beatitudo rei, quae habetur per participationem, et beatitudo spei, quae habetur in merendo. Unde beati qui non viderunt beatitudine spei sive meriti, et beati qui vident beatitudine rei sive participationis; unde de Abraham dicitur Io. VIII, v. 56: exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Vos autem parabolam seminantis et cetera. Hic ponitur expositio. Et primo concludit, quod ipsi erant digni; secundo exponit. Dicit ergo vos ergo audite etc., quia scilicet estis digni vos audire, et non solum audire, sed per me audire; Prov. I, 5: audiens sapiens sapientior erit. Omnis qui audit verbum regni et cetera. Hic exponit; et quia fecerat mentionem de duplici terra, ideo primo exponit quod dixerat de terra mala, secundo de terra bona, ibi qui vero in terram bonam seminatus est et cetera. Item, in terra mala posuerat tres differentias, quia quaedam secus viam quaedam in petrosa, quaedam in spinosa. Et hoc exponit. Et ad huius intellectum debetis scire, quod audire verbum Dei debet habere effectum unum, ut infigatur in corde unde: beatus qui in lege domini meditatur die ac nocte, Ps. I, 2. Alibi in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Item alius effectus est ut perducatur in opus. In quibusdam enim impeditur primus, in quibusdam secundus. De primo ponitur. Et sciendum quod littera habet interpositionem, et debet sic intelligi. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius. Et hic est qui est secus viam. Et quare non intelligit? Quia venit malus homo etc., unde omnis qui audit verbum regni, idest Christi praedicantis regnum caelorum, quia Christus solum regnum Dei praedicavit: Moyses enim terrenum regnum praedicavit. Unde Petrus, Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Aliqui, sicut infideles, non audiunt; Is. LXV, 12: locutus sum, et non audivistis et cetera. Aliqui sunt qui audiunt; beati qui audiunt verba Dei, Lc. XI, 28. Sed non intelligit. Glossa: quia audit non ex affectu unde non recondit in corde. Ps. XXXV, 4: noluit intelligere ut bene ageret. Et quid erit de isto? Capitur a furibus, quia detinetur mens a cogitationibus, et ita rapitur; et hoc est quod dicit venit malus, scilicet Diabolus, quia malus non natura, sed perversitate: et rapit, scilicet occulte, seducendo, et inducendo vanam cogitationem, quod seminatum est in corde eius, scilicet semen: hic est qui seminatus est secus viam. Seminatus aliquando nominat quod seminatur, aliquando agrum qui seminatur: unde cum dicit quod seminatum est, intelligitur semen; cum vero dicitur qui seminatus est, intelligitur ager. Homo enim dicitur ager, de quo agro habetur Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum et cetera. Et quomodo secus viam? Quoniam non custoditur, contra illud Prov. IV, 23: omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Sic homo dicitur seminatus secus viam, qui verbum recipit, sed non custodit. Secundus effectus est producere in opus; unde Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum. Effectus autem iste impeditur per prospera et adversa. De eo qui impeditur per adversa dicit qui autem super petrosa seminatus est et cetera. Primo ergo ponit principium boni; secundo occasionem mali, ibi non habent autem in se radicem; tertio malum, ibi facta autem tribulatione et cetera. Petra est malum cor, in quod non potest penetrare verbum, sicut in terra petrosa, et ubi est parum de terra; sic aliqui non exponunt cor suum penetrabile. Tunc enim dicitur penetrabile, quando nihil praeponit verbo, ita quod verbum habeat ut radicem principalem. Unde Ez. XI, 19: auferam a vobis cor lapideum et cetera. Hic verbum audit, et continuo cum gaudio suscipit illud, ideo delectatur de iustitia, et pronus fit ad bonum. Ad Gal. III, 5: qui tribuit vobis spiritum sanctum, operatur in vobis virtutes. Et sic delectatur; sed non potest figi, quia radicem non habet, quia in lapide seminatur. Radix autem caritas est. Ad Eph. c. III, 17: in caritate radicati et fundati et cetera. Sed temporalis est, et ad tempus gaudet; Eccli. VI, 10: est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Haec est ergo occasio, quia non habet radicem. Et quomodo est? Quia male figitur. Unde dicit facta tribulatione et persecutione propter verbum etc., ut quando occurrunt adversantes contra fidem, et tribulationes per interiores vel exteriores adversitates propter doctrinam verbi, vel propter fidem continuo scandalizantur, quia a fide resiliunt; Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Ille qui perseverat, est amicus. Et dicit continuo: quia etsi caritatem habeant, ex multa tribulatione possent scandalizari. Sed quando continuo ex parva tribulatione quis scandalizatur, non est radicatus in caritate; unde I ad Cor. X, 13: fidelis Deus, qui non permittit hominem tentari ultra quam possit, sed faciet etiam cum tentatione proventum. Et ad Hebr. XII, 4: nondum enim restitistis usque ad sanguinem. Et secundum Hieronymum continuo, quia distanter inter istum et illum. Qui autem seminatus est in spinis et cetera. Hic ponitur impedimentum bene fructificandi, quod aliquando fit ex prosperitatibus, et aliquando ex adversitatibus; unde dicit qui autem in spinis seminatus est, hic est qui audit verbum Dei. Istae spinae sunt sollicitudines huius saeculi; sicut enim spinae pungunt, et non sinunt hominem quiescere, sic nec istae sollicitudines. Ideo nolite seri super spinas. Sollicitudo huius saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum. Sollicitudo quoad futura, fallacia divitiarum, quoad praesentia: unde cum abundant divitiae, fallaces sunt; I ad Tim. VI, 17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum. Item cum desiderantur, fallunt quantum ad satietatem, quia non satiant. Item sollicitant; ideo dominus apostolis suis prohibet, nolite solliciti esse quid manducetis, aut bibatis, supra VI, 31. Suffocat verbum. Superius dixit aruit, hic suffocat. Scitis enim quod candela potest extingui vel propter defectum humoris, et tunc arescit: aliquando propter superfluitatem, et tunc suffocatur; sic et vita naturalis, quae fundatur in calido et humido, potest deficere propter abundantiam humoris, vel propter defectum. Similiter tribulationes aliquando subtrahunt humores consolationis praesentis, et tunc redditur instabile, et arescit: aliquando accrescunt, et tunc suffocatur; ideo semen est sine fructu; unde dicit et sine fructu efficitur. Ad Rom. VI, 21: quem ergo fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? Et sequitur, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem; ad Eph. V, 9: fructus enim lucis in omni bonitate, et iustitia, et veritate. Qui vero in terram bonam seminatus est et cetera. Exposita triplici differentia ad malum, subiungit ad bona, quam distinguit per tres effectus, quia primo audit, item plus et intelligit, item fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. Exponatur sicut supra. Sciendum tamen quod Augustinus Lib. II, cap. 23 de Civ. Dei, ponit expositionem quorumdam qui volebant sic interpretari, quia in die, cum dominus veniet ad iudicium, multi sancti orabunt pro multis; et secundum quod erunt meliores, plures eis dabuntur. Unde quibusdam dabuntur triginta, quibusdam sexaginta, quibusdam centum. Sed hoc est contra fidem: quia peccata mortalia non dimittentur, quia sine caritate non possunt dimitti; unde mortalia contraria sunt caritati, venialia non: ideo et cetera.


Lectio 2

[87366] Super Mt., cap. 13 l. 2 Supra posuit parabolam, in qua ostendebatur impedimentum evangelicae doctrinae ab extrinseco, hic ponitur alia parabola, in qua ponitur impedimentum de audienda doctrina, quod est ab intrinseco, quia in hac ad nos trahuntur ea, de quibus ingenia solent sollicitari. Primo ergo docet de origine boni et mali; secundo de processu; tertio de fine. Secundum ibi cum autem crevisset et cetera. Tertium ibi et in tempore messis dicam messoribus et cetera. Circa primum notantur duo. Primo de origine boni; secundo mali, ibi cum autem dormirent homines et cetera. Dicit ergo aliam parabolam proposuit illis. Et quibus? Eis. Dico non apostolis tantum, sed etiam turbis. Unde cum primam in navi exposuisset apostolis, convertit se ad turbas. Aliam, non alteram; quia non solum proposuit duas parabolas, sed plures; alterum vero unum de duobus dicitur. Plures autem posuit, ut pluribus dispositionibus subveniret. Quidam enim afficiuntur in uno, quidam in alio. Simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. In regno continetur rex, et hi qui reguntur: et isti sunt homines caelestes, qui facti sunt aequales Angelis; Ps. XC, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis et cetera. Homini qui seminavit bonum semen. Tres parabolae ponuntur consequenter de semine. Prima de semine seminato; secunda de semine inspirato; tertia de semine multiplicato. Secundum intentionem litterae, aliter quam supra accipitur semen. Seminatur enim semen quod seminatur in homine, et hoc est verbum Dei, sicut habetur Lc. XXII. Hic autem accipitur ipse homo, in quo seminatur. Et hoc patet, quia infra dicit quod semen istud sunt filii regni; unde non est alia facienda expositio ab ea quam dominus fecit. Et dicitur semen, quia sicut semen est principium propagationis, sic homines boni fundamentum totius fidei; unde ex apostolis tota Ecclesia pullulavit. Unde Is. I, 9: nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Et istud fuit bonum semen, de quo Is. VI, 13: semen sanctum erit id quod steterit in ea. Istud seminavit Christus, et ubi? In agro suo, idest in mundo. Mundus enim dicitur ager, in quo sunt boni ac mali, quem dominus per creationem edidit; unde Io. I, 10: mundus per ipsum factus est. Et in Ps. XLIX, 11: pulchritudo agri mecum est. Cum autem dormirent homines et cetera. Habito de origine boni, hic agit de origine mali. Et primo ponitur occasio malitiae illatae; secundo ordo. Et primo ponitur occasio duplex: una est ex parte custodum, secunda ex parte seminantis. Ex parte custodum dicit cum autem dormirent homines etc., idest praepositi humani generis, qui positi sunt ad custodiendum dormirent, scilicet per dormitionem mortis. Sancti scilicet apostoli qui noverunt quod haeretici in Ecclesia miscuerunt se tritico; unde Paulus: scio quod post decessum meum intrabunt lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Deinde ponitur alia occasio; unde dicit venit inimicus etc., idest Diabolus; Ps. LXXIII, 23: superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper: eorum qui te oderunt, idest Daemonum. Haec autem inimicitia est secundum perversitatem voluntatis. Sed est quaestio. Estne hoc verum quod aliqua res odiat Deum? Dicendum, quod amor non est nisi rei cognitae. Dupliciter autem potest cognosci Deus: in se, vel in suis effectibus. In se impossibile est quin ametur: quicquid enim amatur, amatur sub specie boni. Cum ergo sit prima bonitas, odiri non potest. Sed in effectibus suis non est impossibile. Daemones enim inquantum sunt, eum amant a quo sunt; sed aliqui effectus displicent eis, quod scilicet contra voluntatem suam puniantur, quod non ad voluntatem suam puniant homines, et similia. Sequitur de ordine et superseminavit zizania. Singula verba habent magnam significationem. Videamus ergo quid est quod seminatur, et qualis est ordo. Quod seminatur est zizania, quae similis est tritico, et lolium vocatur. Quid significatur per zizaniam? Filii nequam, et omnes qui iniquitatem diligunt, specialiter haeretici. Tria sunt genera malorum: pravi Catholici, schismatici et haeretici. Mali Catholici per paleas significantur, de quibus supra cap. III, 12: paleas comburet igni. Schismatici per aristas. Haeretici per zizaniam. Seminantur ergo in agro, idest in hoc mundo. Item zizania habet similitudinem cum tritico, sic isti praetendunt speciem boni, ut habetur I Tim. I, 7: volentes esse legis doctores, et non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Et nota quod dicitur supra seminavit, et hic non; quia prius fuerunt Catholici, quam haeretici. Diabolus enim videns Ecclesiam dilatari, invidit, et seminavit corruptivum, et movit corda haereticorum, ut magis noceret; unde ex nobis erant, secundum quod habetur in I canonica Ioannis II, 19, sed ex nobis non erant, quia si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum. Item dicit in medio tritici. Non curat Diabolus quod aliqui sint haeretici inter gentiles, quia omnes possidet, sed in medio tritici et fidelis populi. Et hoc est quod dicitur Iob IV, 18: et in Angelis suis reperit pravitatem. Et Augustinus dicit, quod nulla societas est ita bona quin aliquis sit pravus: unde in societate apostolorum unus fuit malus, scilicet Iudas. Item dicit et abiit: ubi signatur malitia Daemonis. Abiit, idest occultum se reddidit. Quando enim instigat, non semper cooperatur: si enim ad votum omnia succederent, de facili posset discerni; ideo aliquando malitiae suae cedit; Ps. IX, 9: insidiatur in abscondito, quasi leo in specula sua. Consequenter agitur de processu boni et mali. Cum autem crevisset herba. Et ut intelligatis, tria considerantur. Primo ponitur manifestatio bonorum a malis; secundo zelus bonorum contra malos; tertio tolerantia. Dicit ergo cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania et cetera. A principio enim quando seminatur, non apparet, sed cum crescit herba. Et hoc potest ad utrumque referri, et ad triticum, et ad zizaniam. Augustinus exponit de tritico, quia cum homo parvus est, non potest discernere; sed quando crescit, et facit fructum, et fit spiritualis, tunc cognoscit; I ad Cor. II, 15: spiritualis discernit omnia. Chrysostomus exponit de zizania, quia primo non apparet, quia haeretici primo abscondunt scientiam, quia primo aliqua bona dicunt et praedicant laicis, et post inserunt aliqua mala de clericis, quae libenter audiuntur; et sic avertunt populum a dilectione clericorum, et sic per consequens Ecclesiae. Sed post cum suscipiunt doctrinam, manifestant malitiam. Primo enim non dicunt nisi levia, sed post se manifestant et doctrinam suam, quae intelligitur per vinum; de quo vino dicitur Prov. XXIII, 31: ingreditur blande, retro autem mordebit ut coluber. Accedentes autem servi patrisfamilias et cetera. Hic ponitur de zelo bonorum contra malos. Et primo inquirunt de origine mali; secundo moventur zelo ad extirpationem malorum, ibi servi autem dixerunt et cetera. Dicit accedentes autem et cetera. Primo videndum qui sint isti servi. Infra dicit de messoribus; sed isti non servi, sed Angeli. Isti sunt homines boni: et hoc non est inconveniens, cum dominus dicatur et ostium, et ostiarius. Accedentes autem servi, per fidem; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Dixerunt, domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Nonne apostoli bonam doctrinam seminaverunt? Ita utique. Vidit dominus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona, Gen. I, 31. Unde ergo habet zizania? Quaestio similis habetur Ier. c. II, 21: ego plantavi vineam electam, quomodo conversa es mihi in pravum, vinea aliena? Respondet dominus et ait illis: inimicus homo hoc fecit. Et notate quod hoc non ex prima origine, sed de hoc quod in hominibus est a Diabolo; Sap. II, 24: invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum. Homo dicitur Diabolus per defectum a deitate; Ps. IX, 20: exurge, domine, non confortetur homo. Hic homo dicitur inimicus propter consummatam malitiam; Gen. III, 15: inimicitias ponam inter te et ipsum. Servi autem dixerunt. Hic dicitur quod servi moventur zelo ad extirpationem malorum. Vis, imus, et colligimus ea? Dicuntur hic de ipsis duo laudabilia, quia moventur ad destruendum malum; I ad Cor. c. V, 13: auferte malum ex vobis ipsis. Item aliud laudabile, quia hoc facere nolunt proprio motu, sed iussu domini; unde Tob. IV, v. 20: omni tempore benedic Deum, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Et ait illis. Nota, hoc est tertium, scilicet de sustinentia malorum; de hoc Eccle. VIII, 11: etenim quia cito non profertur contra malos sententia, filii hominum absque timore perpetrant mala. Et primo ostendit propositum; secundo rationem assignat; tertio ponit terminum sustinentiae, quia semper non sustinebit. Dicit ergo non, idest non volo quod colligatis adhuc; II Petr. ult., 9: non tardat dominus promissionem suam, sed patienter expectat. Ne forte, hic ponit rationem. Et prima fronte notare debetis, quod bonum est magnum, et victoriosum supra malum, quia bonum potest esse sine malo, malum autem non sine bono; ideo sustinet dominus multa mala, ut veniant vel etiam ne pereant multa bona. Ideo dicit ne forte colligentes zizania, idest malos, vel haereticos etc., eradicetis simul et triticum. Quatuor de causis contingit quare mali non debeant eradicari propter bonos. Una causa est, quia per malos exercitantur boni; I Cor. XI, 19: oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis; Prov. XI, 29: qui stultus est, serviet sapienti. Si non fuissent haeretici, non claruisset scientia sanctorum, Augustini, et aliorum. Unde qui vellet malos eradicare, eradicaret et multa bona. Item contingit quod qui modo malus est, postea bonus fit, ut Paulus. Unde si occisus fuisset Paulus, careremus doctrina tanti magistri, quod absit. Ideo si vis eradicare, eradicabis simul et triticum, scilicet eum, qui erit triticum; Ps. LXVII, 23: dixit dominus, ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Tertia ratio, quia aliqui videntur mali, et non sunt; ideo si velles evellere malos, statim multos bonos extirpares. Et hoc apparet, quia noluit Deus quod colligerentur, donec ad perfectam maturitatem pervenirent; unde I ad Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare. Quarta ratio est, quia aliquis quandoque est magnae potestatis; ideo si excludatur, trahit multos secum, et sic cum illo malo multi pereunt. Ideo congregatio non excommunicatur, nec princeps populi, ne cum uno multi cadant. De tali intelligitur quod dicitur in Apocalypsi XII, 4, quod draco traxit tertiam partem stellarum secum et cetera. Et Gen. c. XVIII, 25: absit a te ut hanc rem facias, et occidas iustum cum impio. Sed numquid semper parcetur eis? Non, sed usque ad tempus; unde dicit sinite utraque crescere usque ad messem et cetera. Similis sententia habetur Apoc. ult., 11: qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Sinite utraque crescere usque ad messem. Contra istam sententiam obiicitur, quia dicitur Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum et cetera. Item I Cor. V, v. 7: expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi et cetera. Quid ergo dicit sinite et cetera? Chrysostomus dicit quod loquitur de occisione. Unde haeretici non sunt occidendi, quia inde multa mala sequerentur. Augustinus in epistola quadam dicit, quod fuit sibi visum aliquando quod non deberent occidi; sed post experimento didicit quod multi convertuntur per violentiam: dominus enim quosdam violenter trahit, sicut traxit Paulum. Unde iste coacte conversus plus profecit quam omnes alii qui voluntarie crediderunt. Et hanc opinionem (vel quaestionem) tractavit Augustinus. Unde secundum sententiam Chrysostomi, si non possit sine periculo, non debet fieri, sed ubi maius periculum timetur. Et hoc patet inducendo in omnibus, quia etsi mali sunt, prosunt ad exercitationem. Quia tamen magis timendum est ne evangelica doctrina per eos in aliis pereat, ideo et cetera. Item aliqui qui modo sunt mali, fiunt post boni. Verum est quod statim non debent occidi, sed, sicut habetur ad Titum III, 10, haereticum post primam et secundam monitionem devita. Ad aliud quod tertio opponitur, quia scilicet multi videntur mali qui sunt boni, verum est, si fieret indiscrete, sicut habetur I ad Tim. IV. Item quod dictum est, quod princeps populi excommunicari non debet, si videas quod maius sit scandalum si excommunicetur quam in eo quod delinquit, non debet excommunicari; sed si aliquid egisset quod esset ad periculum fidei, sine dubio excommunicari debet, quodcumque inde accidat damnum. Et in tempore messis dicam messoribus et cetera. Supra dominus exposuit parabolice originem boni et mali, et processum utriusque, hic agitur de similitudine utriusque. Et primo ponitur tempus finis; secundo ponuntur ministri; tertio modus et ordo, quorum unumquodque ordinatur ad finem. Tempus tangitur, cum dicitur in tempore messis et cetera. Tempus messis est tempus collectionis fructus, qui expectatur ex seminibus. Duplex est autem collectio: una in Ecclesia praesenti, alia in caelesti. Et ideo duplex est messis: quaedam congregationis fructuum in praesenti; de hac Io. IV, 35: levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt iam ad messem. Item tempus messis in triumphanti Ecclesia; unde infra, eodem dicitur, quod messis est consummatio saeculi; ergo usque ad illud tempus differtur. Qui sunt ministri? Messores. Unde dicam messoribus. Messores primae messis fuerunt apostoli: ipsi enim collegerunt et converterunt totum mundum, de quibus Io. IV, 38: misi vos metere quod non seminastis. In secunda messe messores erunt Angeli; Apoc. XIV, 15 dictum est cuidam Angelo: mitte falcem tuam, et mete: quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae et cetera. Quae enim mediante Deo fiunt, credendum quod fiant ministerio Angelorum; unde dicitur de Angelis Ps. CII, 21: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Sed videamus ordinem, et quo modo assequantur finem, et quem finem. Et primo de malis; secundo de bonis. De malis sciendum, quod primo colliguntur; secundo alligantur; tertio comburuntur. In primo est separatio malorum a bonis. Quamdiu durat tempus istud, mali cum bonis sunt, zizania cum tritico, lilium inter spinas, ut habetur Cant. II, 2; infra XXV, 31: cum venerit filius hominis, separabit bonos a malis, haedos ab agnis. Unde dicit colligite primum zizania et cetera. Modo quasi indiscrete accidunt bona et mala bonis et malis: et hoc est quod dicitur Eccle. IX, 3, quod hoc pessimum est inter omnia, quae sub caelo fiunt, quia eadem cunctis eveniunt; sed tunc bona reddentur bonis, et mala malis. Ne ergo involvantur, oportet quod separentur et alligentur. Unde et alligate ea. In alligatione perpetuitas poenae signatur; Ps. CXLIX, 8: ad alligandos reges eorum in compedibus etc.; infra XXII, 13: ligatis manibus et pedibus, proiicite eum in tenebras exteriores, quod signat impoenitentiam et irrevocationem aeternae damnationis. In fasciculos. Omnes erunt separati a visione Dei: poena damni erit aequalis omnibus, ideo ponentur in fasciculos, sicut habetur Lev. XIII, ubi docetur discernere inter sanguinem et sanguinem, inter lepram et lepram; et Is. XXVII, 8: in mensura contra mensuram. Et ad quid? Ad comburendum, idest igni aeterno tradentur. De isto dicitur Lc. XVI, v. 24: quia crucior in hac flamma. Deinde cum dicitur triticum autem congregate in horreum meum, ponitur finis bonorum, et, e contrario, tria ponuntur, scilicet puritas, et unitas, et tranquillitas. Puritas, cum dicitur triticum. Sed notate quod zizania fuit colligata, ideo non fuit excussa, triticum vero fuit excussum. Et hoc significat quod mali cum suis inquinamentis in Infernum mittentur; sed boni penitus erunt purgati; Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. Item est inter eos unitas; unde congregate. Inter malos semper sunt iurgia, ideo non habent unitatem; sed boni congregantur; Ps. XLIX, 5: congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia etc.; et infra XXIV, 28: ubi corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Item erit inter eos tranquillitas; unde dicit in horreum meum. Horreum fit ad conservationem messis; sic illa patria erit horreum sanctorum, ubi erunt cum laude et laetitia sempiterna, ut habetur Is. XXXV, 10.


Lectio 3

[87367] Super Mt., cap. 13 l. 3 Per duas ostendit impedimentum evangelicae doctrinae. Sed quia posset aliquis dicere: si ita est, quod ita impeditur, quod quaedam secus viam, quaedam super petram etc., videtur quod non possit proficere; ideo subdit de profectu parabolice, quod scilicet profecerit propter duo. Primo propter parvitatem apparentem; secundo propter occultationem. Ideo duas parabolas ponit. Secunda ibi aliam parabolam locutus est eis. Tertio confirmat modum per auctoritatem prophetae, ibi haec omnia locutus est Iesus in parabolis. Circa primum primo agit de seminatione; secundo de parvitate seminis; tertio de magnitudine fructus. Secundum ibi quod minimum quidem est omnibus seminibus; tertium ibi quod cum creverit maius est omnibus oleribus. Dicit ergo simile est regnum caelorum grano synapis et cetera. In regno est rex, princeps, subditi, et etiam incarcerati. Item divitiae et cetera. Ideo ad haec omnia possumus assimilare regnum. Quod ergo dicit quod simile est regnum caelorum grano synapis, potest exponi, sicut dicit Hieronymus, quod per granum synapis doctrina evangelica intelligitur. Et quare? Quia granum istud fervidum est; item venena repellit. Et hoc significatur, quia doctrina evangelica per fidem facit fervescere; infra XVII, v. 19: si habueritis fidem sicut granum synapis, dicetis monti huic, transi hinc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis. Item excludit errores; unde utilis est ad arguendum, ut habetur II ad Timoth. III, 16. Quod accipiens homo seminavit. Homo iste est Christus, qui seminavit istud semen; vel quilibet homo qui doctrinam evangelicam seminat. In agro suo, idest in corde suo, quando ei praebet assensum. Christus seminavit, quia fidem dedit in qua salvi sumus; Eph. II, 8: gratia enim salvati estis per fidem, et non ex vobis, Dei enim donum est. Item quilibet, qui obedit, seminat in agro, idest in corde; Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum. In isto agro sunt diversa semina, quae sunt diversa dogmata. Dogmata Hieronymi et Augustini magna videntur, et confirmantur magnis argumentis: similiter doctrina legis. Sed doctrina legis evangelicae modica apparuit, quia praedicabat Deum passum, crucifixum et huiusmodi. Et quis posset hoc credere? I ad Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus Dei est. Et ideo dicit quod minimum quidem est omnibus seminibus; unde primo minima apparuit. Sequitur magnitudo. Et primo ponitur magnitudo; secundo confirmatur, ibi cum autem creverit, idest pullulaverit, maius est omnibus oleribus, quia doctrina evangelica magis fructificavit quam doctrina legis, quia doctrina legis non fructificavit nisi inter Iudaeos; unde dicebatur Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Non enim fuit aliquis philosophus qui aliquam patriam potuerit totam convertere ad suam doctrinam: si enim aliquis philosophus, sicut Plato, dixisset quod talis et talis veniet, non crederetur ei. Ps. CXVIII, 85: narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Maior est ergo in soliditate, in generalitate et in utilitate. In soliditate et fit arbor, quia aliae doctrinae sunt olera mollia, nihil firmum habentia, quia rationi humanae subiecta, Sap. IX, 14: cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae, sed haec est arbor firma; Ps. CXVIII, 89: in aeternum, domine, permanet verbum tuum; Lc. XXI, 33: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Ideo sicut haec arbor se habet ad alias arbores, ita haec doctrina ad alias. Ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius. Item praeest in generalitate doctrinae: quia haec scientia multos ramos habet, et exhibet homini quae sunt necessaria ad vitam. Unde si sunt coniugati, habent per istam qualiter se regere debent; si clerici quomodo vivant, et sic de aliis: ideo diversa dogmata sunt diversi rami. Item praeest utilitate, quia volucres habitant in ramis eius, idest omnes qui habent animum in caelis; ad Phil. III, 20: nostra conversatio est in caelis. Isti veniunt et meditantur, et quiescunt: qui enim habitant in terra, non sunt volucres; II ad Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt. Chrysostomus exponit de apostolis, quos comparavit grano synapis quia erant spiritu ferventes; et istud seminavit homo, idest Christus, in agro, idest in Ecclesia, ex quo tota fructificatio accidit Ecclesiae: et fuerunt modici et abiecti; nulla enim scientia divulgata est per tam deiectos homines; unde apostolus, I Cor. I, 27: non multi sapientes, sive potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et cetera. Sed cum creverit, maius est, effectum, omnibus, quia apostoli maiorem fecerunt fructum. Alexander convertit unam partem mundi ad se, Roma similiter, sed numquam tantum sicut isti, qui tantum fecerunt. Ut volucres caeli, idest boni, requiescant in ramis, idest in doctrinis eorum; Zach. VIII, 23: apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: ibimus vobiscum; audivimus enim, quoniam Deus vobiscum est. Hilarius exponit de Christo qui fuit granum synapis propter fervorem, quia plenus spiritu sancto, quod seminavit, postea in morte, in agro, idest in populo, quod minimum fuit propter contemptum infidelium; Is. LIII, 2: vidimus eum, et non erat ei aspectus, et desideravimus eum, despectum et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem. Et maius est omnibus oleribus, idest omnibus perfectis. Non adaequabitur ei aurum. Et comparantur perfecti oleribus, quia olus datur infirmis: qui infirmus est, olera manducet. Sed doctrina Christi perfectis datur, et sic fit arbor. Et hoc significatur per arborem, de qua habetur Dan. IV, 7 ss. Aliam parabolam locutus est eis. Hic ponitur parabola de profectu, et ostenditur mirabilis, quia de semine occulto; unde dicit simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Notate quod non est inconveniens idem aliquando in bonum, aliquando in malum interpretari, sicut petra aliquando interpretatur Christus, aliquando contrarium, ut duritia; Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum de carne vestra. Ita fermentum aliquando interpretatur in malum, inquantum habet corruptionem; I ad Cor. V, 7: expurgate vetus fermentum et cetera. Item ibid.: non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Sed secundum quod habet fervorem et virtutem dilatandi, sic sonat in bonum. Quid ergo significatur per illud? Significantur quatuor. Chrysostomus dicit, quod istud fermentum sunt apostoli. Mulier, divina sapientia, abscondit, eos, in farinae satis tribus, idest in tribulationibus oppressit. Sed primo accepit; unde Io. XV, 19: ego vos elegi de mundo ut eatis. Quos misit inter fideles, posuit in farinae satis tribus. Satus est mensura, et valet modium et dimidium; idest in tribus mensuris farinae. Et quare in tribus? Ponitur finitum pro infinito, quia inter multas gentes. Vel propter tres partes mundi, quia ad omnes missi; vel propter gentes, quae a tribus filiis Noe ortae sunt. Donec fermentatum est totum, idest donec omnes converterentur ad Deum; Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Vel aliter, secundum Augustinum, per fermentum fervor caritatis significatur, quia sicut fermentum dilatat, sic caritas; Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Mulier, ratio vel anima, abscondit in tribus, idest in toto corde, in tota anima, in totis viribus. Vel per tria sata tres status, scilicet praelatorum, contemplativorum et activorum, qui per Noe, Iob et Daniel intelliguntur. Vel possunt referri ad fructum centesimum, sexagesimum et trigesimum. Hieronymus exponit de doctrina evangelica, quam mulier, idest sapientia, abscondit in tribus satis, quae sunt spiritus et anima, vel irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis. Vel aliter, per mulierem intelligitur fides; per tria sata, tres personae in divinis. Hilarius exponit de Christo, qui est fermentum, quod per providentiam patris in mundo absconsum est in lege triplici, lege naturae, lege Mosaica, et lege evangelica. Haec omnia locutus est Iesus in parabolis et cetera. Positis diversis parabolis ad turbas, hic confirmat, vel approbat per auctoritatem prophetae. Et dividitur in tres; quia primo ponitur consuetudo Christi circa parabolicam lectionem; secundo adhibetur auctoritas; tertio ponitur praecedentium expositio. Secunda ibi ut adimpleretur quod dictum est per prophetam; tertia ibi tunc dimissis turbis, venit in domum. Dicit ergo haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas. Quare ergo turbis loqueretur in parabolis, ratio est duplex: quia in turba permixti erant aliqui fideles, et aliqui infideles, item aliqui benigni, et aliqui maligni: propter malignos et infideles loquebatur sic, ut non intelligerent, ut supra dictum est, ut videntes non videant, propter fideles, ut melius capiant, melius retineant. Et hoc habetur Marci IV, 33 s. Paulus I ad Cor. c. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et sine parabolis non loquebatur eis. Hoc videtur falsum, quia in sermone domini in monte, et in multis aliis non loquebatur in parabolis. Chrysostomus sic solvit, quod verum est de ista tota locutione, quia istam totam praedicationem ad turbas parabolice locutus est. Augustinus sic, quod ideo non sine parabolis, quia aliquam locutionem non est locutus ad turbas, quin permiscuerit aliquam parabolam. Unde in sermone domini in monte permiscuit, ubi dixit nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et dicit, quod si aliquando inveniatur sine parabola, dicendum quod Evangelistae non secundum ordinem narraverunt: unde etsi non sit scripta, parabola intelligi debet, propter hoc quod ibi dicit, quod sine parabolis non loquebatur eis, et nisi commisceret parabolas. Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem: aperiam in parabolis os meum. Dupliciter locutus est dominus humano generi. Primo in prophetis; secundo in seipso; Is. LII, 6: ecce ego qui loquebar, ecce adsum. Utrobique parabolice locutus est, in prophetis multipliciter, et per seipsum similiter: quod enim factum est in prophetis, signum fuit eius quod faciendum erat per Christum; unde dicit, ego dominus, qui aperui os prophetarum in parabolis, aperiam in meipso. Eructabo abscondita a constitutione mundi. In aperitione oris est manifestatio secretorum, ut supra; eructatio ex intimis est. Tunc eructat quando de profundo sapientiae emittit; Ps. XLIV, 2: eructavit cor meum verbum bonum. Sapientia domini abscondita est; Iob XXVIII, 21: abscondita est ab oculis omnium viventium; Io. I, 18: Deum nemo vidit umquam; unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit et cetera. Eructavit abscondita, et quae fuerunt occulta a mundi constitutione; ad Eph. III, 5: quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius, et prophetis in spiritu. Vel aliter. Eructabo ea, quae sunt a constitutione mundi, quae sunt abscondita. Et quare? Quia ipse est a constitutione mundi et ipse nobis revelavit seipsum per ea quae fecit; Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Tunc dimissis turbis, venit in domum. Hic exponitur una de praemissis parabolis. Et primo describitur locus; secundo discipulorum interrogatio; tertio expositio. Dicit ergo tunc dimissis turbis, venit in domum. In quo datur nobis exemplum, quod si velimus secreta investigare, debemus in secretum intrare; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa; Eccli. XXXII, 15: praecurre in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo et cetera. Et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: edissere nobis parabolam zizaniorum agri etc., quia de ista magis dubitabant. Aliquando prae reverentia accedere non audebant, ut habetur Io. IV, 27, quod nemo dixit ei, quare cum muliere loqueretur et cetera. Sed hic specialem audaciam acceperunt, quia audierant vobis datum est nosse mysteria regni caelestis. Sic si aliquid mysticum velimus acquirere, debemus ad eum accedere; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Qui respondens ait. Hic ponitur expositio parabolae zizaniae. Et primo quoad primam seminationem; secundo quoad superseminationem; tertio quoad utrumque. Et primo exponit quid sit seminator, quid ager, quid semen. Qui seminat bonum semen est filius hominis. Nominat se filium hominis, tum propter humilitatem, tum ut repellat haereticos futuros: quidam enim Deum esse negaverunt, quidam vero hominem. Unde dicit se filium hominis, quod ad hominem pertinet; et seminare spirituale, ad Deum pertinet. Ps. IV, 7: signatum est super nos lumen vultus tui, domine et cetera. Ager est mundus, quem ipse creavit; unde supra dixit, in agro suo; Io. I, 11: in propria venit et cetera. Item ibidem: mundus per ipsum factus est. Bonum vero semen hi sunt filii regni, ex quo alii propagati sunt, qui fuerunt boni filii; quod si filii, et haeredes, ad Rom. VIII, 17. Deinde exponit quod ad superseminationem pertinet, et dicit quid sit semen. Zizania autem filii sunt nequam; Is. I, 4: vae populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Deinde quis seminator, dicens inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus, qui induxit peccatum; Sap. II, 24: invidia Diaboli intravit mors in orbem terrarum. Consequenter agitur de distinctione, et tria facit: primo ponitur tempus; secundo ministri; tertio distinctio. Tempus ponit messis vero consummatio saeculi est. Sicut est dictum, collectio prima facta est per apostolos, de qua Io. IV, 35: levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt iam ad messem. Alia vero, in qua erit fructus collectio, de qua ad Galat. ult., 8: quae seminaverit homo, haec et metet. Messores vero Angeli sunt. Sicut enim in praesenti Ecclesia ministri boni sunt homines, sic tunc erunt Angeli. Consequenter ponit finem utriusque, ibi, sicut ergo colliguntur zizania, et cetera. Et primo quoad malos; secundo quoad bonos; tertio excitat ad spiritualem sensum. Dicit ergo sicut zizania colliguntur, et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis Angelos suos (haec verba ostendunt eum esse hominem et Deum) et colligent de regno eius omnia scandala. Retorquet ad peccata, quae fiunt in proximum. Quod autem sequitur et eos qui faciunt iniquitatem, refert ad alia peccata. Quod autem dicitur regnum, intelligitur praesens Ecclesia, quia in triumphanti non sunt scandala, et homo sciet per tribulationem praecedentem finale iudicium. Augustinus dicit, quod non legimus quod mali sunt ad remunerandum bonos, sed boni inveniuntur aliquando punire malos. Quod ergo dicit omnia, intelligendum est in praesenti Ecclesia, immittendo tribulationes, per quas etiam boni et mali puniuntur. Chrysostomus exponit per regnum caelestem patriam. Et quod dicitur omnia scandala, non intelligitur quod ibi sint, sed quod non sint. Unde colligent, et separabunt malos a bonis, ne sint cum eis et mittent eos in caminum ignis. Poena damni est carentia divinae visionis. Sed tangitur poena sensus, cum dicitur et mittent eos in caminum ignis; Apoc. penult., 27: non intrabit in eam aliquod coinquinatum. Et mittet eos, idest filius hominis potestate iudicatoria, in caminum ignis; unde dicetur: ite, maledicti, in ignem aeternum. Ibi erit fletus et stridor dentium. Hoc expositum est; tamen potest ex hoc haberi quod damnati et in anima et in corpore punientur; unde supra X, 28: eum timete qui potest animam et corpus mittere in Gehennam. Fletus enim pertinet ad oculos, stridor ad dentes; oculi autem et dentes sunt membra corporalia, in quo significatur veritas resurrectionis. Item per fletum, qui ex fumo cito generatur, significatur poena ignis; per stridorem dentium frigus. Iob XXIV, 19: ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Vel aliter, quod fletus ex tristitia, stridor ex ira, unde Act. VII, 54 dicitur, quod stridebant dentibus in eum. Is. penult., 14: servi mei gaudebunt prae exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione cordis ululabitis. Lc. VI, 25: vae vobis qui ridetis, quia plorabitis. Item in stridore signatur impatientia et rixa; Apoc. XVI, v. 10: qui manducaverunt linguas suas propter impatientiam sustinendi. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Hic exponit quoad bonos; et in eis erit duplex fulgor, scilicet in anima, per quem Deum videbunt; Ps. XXXV, v. 10: in lumine tuo videbimus lumen, scilicet increatum; Is. LVIII, 11: et implebit splendoribus animam tuam. Et derivabitur ad corpus; ad Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Sap. III, 7: fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent et cetera. Quod dicit sicut sol, non est intelligendum absolute per omnimodam aequalitatem: maiorem enim habebunt splendorem; sed quia in istis sensibilibus quod magis splendet est sol. Convenit autem cum sole, quia sicut sol non mutatur, sic nec iustus; Eccli. XXVII, 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol; stultus autem ut luna mutatur. Deinde excitat ad spiritualem sensum: qui habet aures audiendi, scilicet interiores, audiat, intelligendo Is. l, 5: dominus aperuit mihi aurem.


Lectio 4

[87368] Super Mt., cap. 13 l. 4 Supra dominus parabolice ostendit doctrinae evangelicae et impedimentum, et profectum; nunc autem ostendit eius dignitatem per quasdam parabolas, quas discipulis exposuit. Dignitas ostenditur quantum ad tria: quantum ad copiositatem, quantum ad pulchritudinem, quantum ad eius communitatem. Secunda ibi iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori etc.; tertia ibi iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et cetera. Dico ergo, quod copia doctrinae evangelicae est in similitudine thesauri, quia sicut thesaurus est copia divitiarum, sic doctrina evangelica; Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia; timor domini ipse est thesaurus eius. Circa istud sic procedit. Primo ponitur thesaurus absconditus; secundo inventio; tertio acquisitio et cetera. Secunda ibi quem qui invenit etc.; tertia ibi et prae gaudio illius vadit et cetera. Iste thesaurus multipliciter potest exponi. Secundum Chrysostomum est evangelica doctrina, de qua II ad Cor. IV, v. 7: habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus, qui absconditus est in agro huius mundi, scilicet ab oculis immundorum; Sup. c. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. Secundum Gregorium dicitur caeleste desiderium; Is. XXXIII, 6: timor domini ipse est thesaurus eius. Iste est absconditus in agro disciplinae spiritualis; quia exterius videtur contemptibilis, interius vero dulcedinem habet; Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum. Secundum Hieronymum est verbum Dei, de quo ad Col. II, 3: in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi, quem abscondit in agro sui corporis, quia latebat in carne. Is. II, 7: et non est finis thesaurorum eius. Ideo aliter intelligitur sacra doctrina, quae absconditur in agro Ecclesiae; Sap. VII, 14: infinitus enim thesaurus est hominibus. Quem qui invenit homo abscondit. Invenitur in omnibus per fidem. Non enim potest in aliquibus esse, nisi per fidem; Sap. I, 2: invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis, qui fidem habent in illum. Sed oportet quod abscondatur, secundum quod dicitur Ps. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia tua. Quod autem absconditur, non debet esse ex invidia, sed ex cautela. Quare autem abscondi debeat, multiplex est ratio. Una quia magis fructificat et proficit, quia magis exardescit; sicut enim ignis conclusus magis calefacit, sic verbum quando est absconditum; Ier. XX, 9: factum est verbum domini quasi ignis aestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens. Et in Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum, et in meditatione mea exardescet ignis intra me. Item est quod absconditur ob inanem gloriam: si enim fumigat exterius, subiacet periculo. Ideo dominus supra VI, 6: ora patrem tuum in abscondito. Item quia sic tutius custoditur; quando enim est in publico, tunc invenit qui rapit. Is. XXXIX, 4: qui ostendit thesauros nuntiis regis Babylonis, et subditur: ecce venient dies, et auferentur omnia quae in domo tua sunt. Sed quid est quod dictum est supra c. V, 15: luceant opera vestra bona? Solvitur ob distinctionem temporum: quia quando primo invenitur, bonum est quod abscondatur; sed quando homo confirmatus est, tunc bonum est quod manifestetur; Eccli. XLI, v. 17: thesaurus invisus, et sapientia abscondita, quae utilitas in utrisque? Gregorius dicit, quod debet esse apertus in effectu, absconditus in corde. Unde dicit sic: opus sit in publico, quamquam intentio maneat in occulto. Prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet. Hoc est tertium de acquisitione, quia gaudet. Iob c. III, 21: quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Quando per fidem invenerit prae gaudio vadit, et incipit proficere et vendit omnia, idest contemnit, ut spiritualia habeat, et emit agrum illum; hoc est vel bonam societatem sibi exquirit, vel emit sibi otium quod non habet, scilicet pacem spiritualem. Ad Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifacerem; Cant. VIII, 7: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam et cetera. Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori et cetera. Hic ostenditur pulchritudo, vel caritas. Simile est regnum. Ista parabola exponitur multipliciter. Chrysostomus et Hieronymus exponunt de evangelica doctrina. Multae sunt doctrinae falsae. Istae non sunt margaritae. Homo ergo qui quaerit diversas doctrinas, invenit unam, scilicet evangelicam doctrinam, quae una est propter veritatem. Virtutes enim multae sunt, sed veritas una. Unde Dionysius dicit quod virtus dividit, sed veritas unitatem dat. Unde ad designandam veritatem vocat unam. Item dicitur una propter diversam doctrinam prophetarum. Abiit, et vendidit, idest omnes doctrinas et prophetarum, et philosophorum pro ista dimisit. Prov. XXV, 12: inauris aurea, et margarita fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem et cetera. Gregorius istam dicit esse caelestem gloriam, quia bonum est naturaliter desiderabile, et homo semper vult commutare minus bonum pro maiori bono. Summum bonum hominis est gloria caelestis; hanc cum invenerit, debet omnia dimittere pro ista; Ps. XXVI, 4: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae. Augustinus tripliciter exponit. Simile est regnum caelorum etc., idest quaerenti bonos homines a quibus informetur, quia unus pollet in una virtute, alius in alia. Et cum invenerit eam, scilicet Christum, in quo omnes virtutes sunt in summo, abiit et cetera. Item aliter per bonas margaritas signantur diversa praecepta, et omnia ad vitam necessaria. Et dum invenerit unam, idest unum mandatum, scilicet caritatis, abiit et cetera. Io. XIII, v. 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem et cetera. Et apostolus Rom. XIII, v. 10: plenitudo legis est dilectio. Item aliter per margaritas intelliguntur diversae scientiae, quas quaerendo invenimus principium omnium scientiarum, scilicet verbum Dei, de quo Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum Dei. Unde debes omnia vendere pro isto, et terrena, et animam, et corpus, quia cum vendis ista, teipsum habes, et es dominus tui. Ad Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Unde omnia debes dare pro isto lucro, sicut dabat Paulus, II Cor. V, 14: unus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et cetera. Hic ponitur alia parabola. Secundo ponitur expositio non quantum ad totum, sed quoad partem, ibi sic erit in consummatione saeculi. Et in ista duo fiunt. Primo ponitur communitas huius doctrinae; secundo distinctio, ibi cum impleta esset et cetera. Dicit ergo simile est regnum caelorum sagenae. Ista sagena est quoddam instrumentum, quod circumdat magnam partem maris; unde potest per eam significari vel doctrina, vel Ecclesia: quia primi doctores fuerunt piscatores; supra IV, 18: erant enim piscatores. Haec ponitur in mari, idest in mundo; Ps. CIII, 25: hoc mare magnum et spatiosum et cetera. Et ex omni genere piscium congreganti. Ecce communitas. Lex enim non erat data nisi uni genti; Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Lex evangelica congregat omnes; ad Rom. I, 14: Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Et Mc. ult., 15: ite, praedicate Evangelium omni creaturae. Sed numquid idem erit finis omnium? Modo omnes simul sunt in sagena, sed in fine omnes separabuntur; unde dicit quam, cum impleta esset, idest quando tot electi intraverint ut sit completus numerus electorum educentes, et secus littus sedentes et cetera. Per littus finis mundi significatur, quia non erit apud sanctos turbulentia, sed erunt in quiete bona. Et dicit sedentes, quod pertinet ad iudiciariam potestatem. Infra XIX, v. 28: vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Elegerunt bonos in vasa, idest in caelestia habitacula; Io. XIV, 2: in domo patris mei mansiones multae sunt. Et dicit vasa pluraliter propter diversitatem retributionum; Lc. c. XVI, 9: recipiant vos in aeterna tabernacula. Malos autem foras miserunt, quia omnes immundi eiicientur. Sic erit in consummatione saeculi. Hic exponit parabolam. Et notandum quod exponit solum quoad malos. Sed tunc est quaestio, quare magis exponit de malis, quam de bonis. Dicendum, quod fecerat mentionem de sagena, qua, quando pisces capiuntur, mali eiiciuntur, et vivunt; boni autem occiduntur, et comeduntur. Ideo posset aliquis dicere, quod ita esset ex parte ista; ideo ut excludat illud, exponit dicens exibunt Angeli, non quod discedant ab intimis contemplationis, quia ubicumque sunt, contemplantur Deum; sed quia progrediuntur ad exterius ministerium. Daniel c. IX, 22 dicitur de quodam Angelo: egressus sum, ut docerem te. Et separabunt malos de medio iustorum. Modo mali sunt inter bonos, zizania in medio tritici, lilium inter spinas, sed separabuntur ex communione bonorum; et ex hoc est mala excommunicatio; ista tamen signum illius, sed tamen alia, quia Ecclesia saepe decipitur, sed tunc non erit deceptio. Haec est de qua dicit apostolus I Cor. XVI, 22: si quis non amat dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema. Unde dicitur: tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sequitur de poena sensus et mittent eos in caminum ignis. Hoc exponitur ut supra. Sed est quaestio, quare iteravit hoc dominus, quia videtur idem esse quod parabola de zizania. Dicendum, quod idem est quantum ad aliquid, quia hic per sagenam intelliguntur et boni et mali; unde significat eos qui non sunt praecisi ab Ecclesia. Sed per zizaniam significantur illi qui sunt praecisi per diversitatem dogmatum, et hi non sunt de Ecclesia. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei, etiam. Postquam dominus complevit parabolicam doctrinam, et quoad discipulos, hic determinat de effectu; et primo in discipulis; secundo in turbis, ibi et factum est et cetera. Effectus in discipulis fuit intellectus: unde tria ponuntur. Primo examinatio; secundo professio; tertio designatio eorum ad futurum officium. Notandum autem, quod cum multa locutus esset ad turbas et discipulos, quia futuri erant magistri, ideo oportebat quod intelligerent. Et nota quod de tribus examinabantur. Primo de intellectu intellexistis haec omnia? Item de amore, Io. ult., 15: Simon, amas me plus his? Item de possibilitate ad passionem; infra XX, 22: potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Ps. XCI, 15: bene patientes erunt ut annuntient. Licet autem humilitatis sit quod homo non se extollat; ingratus tamen est si beneficium non recognoscat. Is. LXIII, 7: miserationum domini recordabor. Ideo respondent et dicunt ei etiam. Ibi ponitur professio eorum attribuentium sermoni Christi. Ps. CXVIII, 130: declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Ideo omnis Scriba doctus et cetera. Hic ostendit officium quod imminebat eis, quasi iam examinatis. Et haec conclusio dupliciter potest sequi ex praemissis. Primo retorquendo hoc quod dictum est de thesauro. Potest ergo esse sensus, ut dominus velit istud exponere: vos dicitis, quod intelligitis. Si intelligitis, potestis scire quod thesaurus est sacra doctrina. De isto thesauro poteritis proferre nova et vetera. Et notandum quod isti dicuntur Scribae, quia possunt conferre in regno caelorum, et in doctrina sacra, ubi nova et vetera continentur. Et dicuntur Scribae per idoneitatem, quia Scribae, idest docti; Dan. XII, 10: porro docti intelligent; infra XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos sapientes et Scribas. Item dicuntur Scribae ex officio, quia sunt notarii Christi, quia scripserunt mandata Christi in tabulis cordis sui; Prov. VI, 21: liga ea in corde tuo iugiter. Item in cordibus aliorum. Unde apostolus II ad Cor. III, 2: epistola vestra scripta est in cordibus nostris. Similis est patrifamilias, scilicet Christo. Ipse enim est dominus, ut habetur supra XIII, v. 52. Qui profert de thesauro nova et vetera, officia novae legis. Nova enim lex novos sensus addit super veterem, et Christus hos exposuit; et ideo debet nobis sufficere ut sit similis Christo, sicut supra X, 25 habetur: sufficit discipulo si sit sicut magister eius. Vel potest dici: simile est cuicumque alii patri, qui profert de scientia divinitus sibi data nova et vetera. Non sic Manichaei, quia non proferebant vetera. Cant. VII, 13: omnia nova et vetera servavi tibi. Ergo potest referri de expositione parabolae. Secundum Augustinum sic exponitur ideo omnis Scriba doctus et cetera. Vos intellexistis qualiter locutus sum turbis parabolice, et exercitati estis, ut quod parabolice dictum est, secundum sensum spiritualem intelligatis. Unde debetis intelligere, ut ea, quae in veteri lege leguntur, sciatis exponere per novam. Unde quae in veteri dicuntur, sunt figurae novi testamenti. Unde apostolus I ad Cor. X, 11: omnia in figura contingebant eis. Et haec revelata sunt in passione. Unde infra XXVII dicitur quod, patiente domino, velum templi scissum est. Unde Christus ante passionem in parabolis locutus est, ut auditis his intelligant ea, quae in veteri testamento dicuntur, esse dicta in figura aliarum rerum, licet essent res gestae. Omnis ergo Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Vel, secundum Gregorium, quod vetera referantur ad omnia ea quae ad peccatum referuntur, nova quae ad gratiam Christi: unde nova dicuntur praemia vitae aeternae, vetera poena Inferni. Ille ergo profert nova et vetera, qui non solum praemia, sed poenam etiam Inferni considerat. Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas et cetera. Hic ponitur effectus in turbis: duplex, scilicet et admirationis, et scandalizationis. Et primo locus describitur; secundo admiratio; tertio improbatio. Dicit ergo factum est cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. Notandum, quod non videtur, quod statim transierit. Unde non servat ordinem historiae; sed transivit, quia ad intelligendum non erant idonei; ideo ad alia se transtulit, secundum illud Eccli. XXXII, 6: ubi auditus non est, non effundas sermonem. Et cap. XXII, v. 9: cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam. Et veniens in patriam suam. Patria sua aliquando dicitur Nazareth, ubi nutritus est, et ibi fecit pauca miracula: aliquando Bethlehem, in qua natus est; aliquando Capharnaum, quia miracula fecit ibi. Et docebat in synagogis eorum et cetera. Sequitur admiratio. Et primo ponitur admiratio; secundo causatur effectus. Dicit ita ut mirarentur. Non erat mirum si mirabantur; Ps. CXVIII, 129: mirabilia testimonia tua. Admirabantur unde illae virtutes essent: admiratio enim ex hoc causatur, quod videtur effectus, et nescitur causa. Isti effectum manifestum videbant, sed causam nesciebant; unde dicebant: unde huic sapientia et virtutes? Sed haec stulta admiratio, quia I ad Cor. I, 24 habetur, quod ipse est Dei virtus et sapientia. Sed non cognoscebant, ideo admirabantur. Et ponunt admirationem suam, et cognitionem suam: unde dicebant nonne hic est fabri filius? Ipse enim putabatur filius Ioseph, qui non erat faber ferrarius, sed lignarius: quamvis etiam posset dici filius fabri, qui fabricatus est auroram et solem. Ps. LXXIII, 16. Nonne mater eius dicitur Maria? Omnia noscebant quae erant humanitatis. De Maria habetur supra I, 18: cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph et cetera. Et fratres eius Iacobus et Ioseph, Simon et Iudas. Elvidius intellexit istos esse filios Mariae. Sed hoc falsum est, sed fuerunt consobrini eius. Vel dicuntur fratres, quia de cognatione Ioseph, qui putabatur esse pater Iesu. Gen. XIII, 8: non sit contentio inter me et te: fratres enim sumus, dixit Abraham ad Lot: cum tamen Lot esset filius fratris. Et eodem modo intelligendum est quod sequitur: et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Ideo ex his quae secundum carnem erant, in admirationem prodibant dicentes: unde ergo huic omnia ista? Sed notandum quod admiratio quandoque habet debitum effectum, scilicet Dei glorificationem, ut supra III, 5, aliquando vero scandalizationem: unde dicit et sic scandalizabantur in eo. Sed quae est ratio, quod admiratio aliquando pariat gloriam, aliquando scandalum? Ratio est, quia quidam ea quae audiunt, interpretantur in peius, ideo tales necessario scandalizantur. In canonica Iudae, 10: quaecumque quidem ignorant, blasphemant. Sed aliqui qui sunt bene dispositi, semper in melius interpretantur. De primis erant isti; ideo eos reprehendit; et primo verbo; secundo facto, cum dicit Iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria sua. Dominus seipsum prophetam nominat: nec mirum, quia Moyses etiam ipsum prophetam nominaverat, Deut. XVIII, v. 15: prophetam suscitabit tibi de gente tua, et de fratribus tuis et cetera. Et potest dici, quod propheta dicitur esse, qui aliquid dicit quod est supra humanum intellectum per revelationem; et sic Iesus dicitur propheta, quia mens eius illuminata est ab Angelis et Deo. Vel potest dici aliquis propheta a procul, et phanos, quod est illuminatio: et sic Iesus non potest dici propheta: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei et cetera. Sic habet textus. Sed si fuerit aliquis propheta, loquatur in aenigmatibus: sic non fuit Christus propheta, quia dixit quae vere scivit; Eccli. XXXIV, 9: qui multa didicit, narrabit intellectum. In prophetis veteris testamenti non invenimus aliquem honoratum a suis, sed magis ab alienis, ut legitur in Ieremia, qui fuit captus a suis, sed civitate capta, ab extraneis liberatus: sic etiam fuit de Christo, qui ab extraneis honorabatur, a suis despiciebatur. Et quae est ratio, quare nullus in patria sua honoratur? Una ratio est, quia quando est in patria sua, multi qui cognoscunt infirma sua, semper reducunt in memoriam infirma: hoc enim est a malitia hominum, ut magis infirma cogitent quam perfecta. Alia potest assignari, quia dicit philosophus quod populus multum paralogizatur, quia credunt quod in aliquo pares, in omnibus pares sint. Unde quando aliquis est in patria sua, cum vident eum parem sibi in aliquo vel in genere, vel aliis, credunt quod non possit esse maior; ideo bene dicit non est propheta sine honore nisi in patria sua et domo sua. Unde sequitur et non fecit ibi multas virtutes; non quia non potuerit, quia omnipotens erat, sed non fecit, quia ad hoc faciebat ut sibi crederetur. Sed ipsi eum despectui habebant, quia in malum interpretabantur, ideo non erant dispositi ad fidem: aliquas tamen fecit, ut inexcusabiles redderentur; et ideo dicit non multas, quia aliquas. Et hoc propter incredulitatem eorum.


Caput 14
Lectio 1

[87369] Super Mt., cap. 14 l. 1 Supra, ostendit dominus virtutem evangelicae doctrinae sub quibusdam parabolis, hic ostendit factis; et tria facit. Primo ostendit ad quos effectus se extendat per similitudinem factorum; secundo ostendit sufficientiam evangelicae doctrinae; tertio quomodo in puritate conservanda sit. Secundum in cap. XV tertium in cap. XVI. Circa primum primo ponitur falsa opinio; secundo occasio; tertio improbatur opinio. Secunda ibi Herodes tenuit Ioannem etc.; tertia ibi quod cum audisset Iesus, secessit inde. Dicit ergo in illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam eius. Et non est retorquenda ad illum diem, sed ad tempus in generali; quia Marcus VI, 1 et Lucas c. IV, 16 non eodem ordine narrant, quia istud narrant post missionem discipulorum, ut habetur Marci VI. Unde incertum est qui servent ordinem historiae. Tamen quod dicitur in illo tempore, dicitur, ut denotetur negligentia Herodis, quia post miracula tunc primo audivit famam de Iesu: haec enim desidia solet esse in divitibus, quod non curant de parvis rebus. I Tim. ult., 17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum et cetera. Audivit Herodes tetrarcha, ad differentiam Herodis regis, sub quo natus est Christus, ut habetur supra cap. II. Unde, illo defuncto, reversus est Christus de Aegypto. Iste Herodes fuit filius eius, et fuit tetrarcha. Pater eius constitutus est rex a Romanis, et habuit sex filios, quorum duos interfecit in vita sua, alium primogenitum interfecit in morte, cum iam faceret se proferri in regem, patre adhuc vivente. Ipso mortuo, Archelaus accepit sibi regnum, et sequens malitiam paternam, non potuit tolerari a Iudaeis. Tunc accesserunt ad Romanos, et divisum est regnum in quatuor partes: duae partes traditae sunt Archelao, alia Herodi, et alia pars Philippo. Unde iste erat tetrarcha et princeps super quartam partem regni. Audivit famam Iesu. Ex hoc reprehensibilis erat, quod tanto tempore iam vixerat, et miracula fecerat, et tamen tunc primo audivit; unde impletur illud Iob XXVIII, v. 22: perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius. Et ait pueris suis: hic est Ioannes Baptista et cetera. Aliqui dixerunt quod ipse tenuit dogma de transfusione animarum: Plato enim et Pythagoras posuerunt, quod anima exiens ab uno corpore subintrat aliud corpus. Hanc opinionem Herodes tenens, ut dicunt, credebat quod anima Ioannis transisset in animam Christi. Sed hoc non potest esse, quia parum ante interfecerat eum; Iesus autem erat triginta annorum; unde hoc non credidit. Item iam miracula fecerat ante decollationem, et ante incarcerationem, ut habetur Io. III. Herodes tamen laudandus est, quia resurrectionem credidit, de qua Iob XIV, v. 14: putasne homo mortuus rursum vivat? Item aliam bonam conditionem habuit, quod credidit quod fiat resurrectio in meliori statu; ideo credidit quod tunc operaretur miracula, quae ante resurrectionem non fecerat; ideo dicit et ideo virtutes operantur in eo, quia ad altiorem statum advenit; unde resurgent homines in meliori statu. Unde apostolus I Cor. XV, 43: seminatur in infirmitate, resurget in virtute. Sed hic est quaestio, quia dicit Lucas, quod audivit et dubitavit; unde dixit, Ioannem ego decollavi; hic autem dicit sine dubitatione, dum dicit, hic est Ioannes. Solvit Augustinus, quod non a se, sed audivit ab aliis. Unde cum primo audivit, dubitavit, sed crescente fama consensit. Unde Lucas primum recitavit, sed secundum Matthaeus. Vel aliter potest dici quod etiam Matthaeus dubitationem Herodis tangit, ita quod legatur interrogative hic est Ioannes? Herodes enim tenuit Ioannem. Haec facta sunt ante; unde non sequitur ordinem, sed ex incidenti determinat de morte Ioannis. Sed est quaestio, quare Evangelistae ex incidenti determinant de Ioanne, et hoc quaerit Chrysostomus. Solvit autem, quia principaliter facta Christi intenderunt, alia vero solum secundum quod referebantur ad Christum. Ideo hic ex consequenti determinat mortem Ioannis. Et primo determinat incarcerationem; secundo mortem, ibi die autem natalis et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit incarcerationem; secundo causam; tertio decollationem. Herodes enim tenuit Ioannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem. Tangit ordinem, quia primo comprehendit eum, ligavit et incarceravit; sic autem fuit de Christo. Causam tangit, cum dicit propter Herodiadem uxorem fratris sui. Herodes et Philippus fuerunt fratres. Philippus habuit filiam Arethae regis Arabum. Hic habuit inimicitiam cum illo rege Arabum, et etiam cum fratre suo Herode, ita quod rex Arabum in odium Philippi accepit filiam suam, et concessit eam Herodi. De isto Ioanne debetis intelligere, quod homo fuit magnae virtutis; unde de ipso dicitur: ipse veniet in virtute Eliae. Item notare debetis, quod etiam martyr dicitur, quia propter redargutionem fidei mortuus est, quia pro veritate; et Christus veritas est. Dicebat enim Herodi: non licet tibi habere eam. Sciendum quod Antipater, pater Herodis regis, alienigena fuit, sed proselytus fuit, unde filii sui Iudaei fuerunt. Sed praeceptum erat in lege quod vivente fratre, alter non haberet uxorem fratris; ideo Ioannes quasi aemulator legis dicebat non licet tibi habere eam. Et volens eum occidere, timuit populum. Aliquando accidit quod cum quis non vult vitare peccatum, cadit in maius. Osee IV, 2: homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Unde cum noluit vitare adulterium, incurrit homicidium. Et cum voluit timuit populum. Commotio populi multum est timenda; Eccli. XXVI, 5: a tribus timuit cor meum: delaturam civitatis, et collectionem populi, et calumniam mendacem. Item timor domini aufert malam voluntatem; sed timor hominis non, licet faciat differre. Ideo quia non potuit propter timorem populi, distulit. Die autem natalis et cetera. Hic de occisione tria facit, quia non potuit propter timorem populi. Primo ponuntur praecedentia; secundo occisio; tertio subsequentia. Circa primum ponuntur praecedentia tria, quia saltatio; promissio; petitio. Dicit ergo die autem natalis et cetera. Consuetudo apud antiquos erat, quod celebrarent diem natalis, contra illud Eccle. c. VII, 2: melior est dies mortis, quam dies nativitatis. Non legitur quod aliqui celebraverint diem natalis nisi iste, et Pharao rex Aegypti. Unde die natalis filia Herodiadis, sic vocabatur, saltavit in medio, idest in triclinio, et in hoc culpabilis redditur, quia in lascivia oblitus est aulam regiam, in qua non debebant haec fieri, et placuit Herodi, contra illud Eccli. IX, 4: cum saltatrice non sis assiduus. Et sequitur unde cum iuramento pollicitus et cetera. Ecce incauta promissio, et temerarium iuramentum. Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa. Et praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae. Hic ponitur petitio mulieris. Mulieres aliquando sunt piae, et mobilem affectum habent; unde quando sunt piae, maxime sunt piae, sed quando sunt crudeles, maxime sunt crudeles; Eccli. XXV, 22: non est caput nequius super caput colubri; non est ira super iram mulieris. Et ibidem dicitur: brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Vix enim cogitaret homo quae cogitat perversa mulier. Mater ergo petiit ut saturaret iram suam. Item timebat ne aliquando Herodes propter verba Ioannis converteretur, et dimitteret eam. Et contristatus est rex propter iusiurandum. Hic determinatur quomodo occiditur. Chrysostomus: hic datur exemplum quod honestas etiam ab impiis honoratur, ut habetur Sap. V, 1 ss. Hieronymus dicit, quod modo est contristatus, qui ante voluit interficere, sed timuit populum. Quare ergo dicit quod est contristatus? Solvit. Consuetudo est hominum ut recitent quod videtur hominibus: sicut dicebant Christum filium Ioseph, quia ita putabant, ut habetur Lc. III. Unde dicit contristatus, quia ita videbatur hominibus. Sequitur executio. Et primo ponitur praeceptum; secundo executio. Propter iusiurandum, et propter simul discumbentes. In hoc stultus fuit, quia de re inhonesta non est timendum iuramentum, quia eo quod iuro, sum periurus; Ier. IV, 2: iurabitis in iudicio (scilicet cum discretione), in iustitia et veritate. Item si iurasset, quod in semet faceret, intelligi debebat in honestis. Unde quod in se facere non debuit, alii nec praecipere debuit; Zac. VIII, 17: iuramentum mendax ne diligatis. Et propter simul discumbentes, ut omnes faceret homicidii participes, omnes enim rogabant pro puella. Iussit dari. Misitque et decollavit Ioannem. Hic ponitur executio. Hic adimpletur quod dixerat: illum oportet crescere, me autem minorari, quia Christus in cruce extensus, iste decollatus. Item decollatio Ioannis signum fuit, quod auctoritate legis debebant amittere Christum et legem. Consequenter ponuntur subsequentia decollationis. Et primo ponitur redditio promissi; secundo sepultura. Dicit ergo et allatum est caput eius in disco. Et in hoc reprehensibilis fuit Herodes, quia crudelitatem exercuit inter voluptates: unde dicitur quod quidam balivus amabat quamdam meretriculam, et cum esset in gremio, dixit illa quod numquam vidit hominem interfici. Et cum esset in prandio, fecit adduci quemdam morte dignum, et fecit coram illa decollari: quod sciverunt Romani, et exul factus est a Roma. Sic iste etiam missus fuit in exilium. Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud. Hic agitur de sepultura Ioannis, et computatur inter opera misericordiae; et tamen videtur quod misericordia ad mortuum non pertineat, quia si ad eum pertineat, videtur quod non sit verum quod dicit dominus: nolite timere eos qui occidunt corpus. Quare ergo computatur inter opera misericordiae? Dicendum, quod etsi non serviatur ei secundum effectum, quem modo habet, servitur tamen ei secundum affectum, quem modo habet cum mortuo. Unde tulerunt corpus eius, et sepelierunt; dicitur quod apud Sebastem, cum sit ibi prope. Post videns Iulianus apostata multos venientes ad eius reliquias, fecit eum comburi, excepto capite. Et venientes nuntiaverunt Iesu. Unde discipuli Ioannis, qui primo calumniabantur Iesum, Ioanne mortuo, redierunt ad Iesum, et fuerunt ei familiares: sic aliqui in tempore tribulationis convertuntur ad Christum; Osee VI, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Et cum audisset Iesus secessit in navicula in locum desertum seorsum. Supra posita est opinio Herodis de Christo, et occasione huius introducta est narratio de Ioanne; nunc autem ostenditur opinio Herodis esse falsa. Duo dixerat: quia Christus erat Ioannes quem occiderat, item quod resurgens virtutes operabatur. Dicit ergo quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula et cetera. Quare secessit? Assignat quatuor rationes Hieronymus. Prima, ut parceret inimicis suis, ne ex homicidio in homicidium ruerent; Osee IV, 2: sanguis sanguinem tetigit. Item, ut passionem differret; unde ipse dicit Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit. Item, ut nobis exemplum daret ne nos ingeramus passionibus: non enim est virtus se passionibus ingerere, sed praesumptio. Unde supra X, 33: si persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam. Item, ut ostenderet quanta devotione audiebant turbae verbum Dei, quia etiam in periculo sequebantur eum; Deut. XIII, 3: tentat vos dominus Deus vester, ut palam sciat utrum diligatis eum. Item notandum, quod quatuor ponit quae turbam debeant retrahere a sequela Christi. Primum est, quod secessit in navicula, item quod in locum desertum, item quod non erant ibi aliqua nemora, quia erat desertum, item non iuxta viam, ad quam homines libenter se divertunt; sed iste secessit seorsum. Hoc autem fecit ut magis devotio turbae sit approbanda. Item Chrysostomus dicit quod secessit ut hominem approbaret; ideo noluit secedere nisi nuntiata morte Ioannis. Sequitur et cum audissent turbae et cetera. Hic agitur de mirabilibus. Et primo tangitur devotio turbarum; secundo tanguntur mirabilia. Dicit ergo et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus; ubi tangitur devotio turbarum et pauperum hominum, qui devotionis causa dominum sequuntur. Osee VI, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Et exiens vidit turbam multam et cetera. Hic tangit mirabilia quae operatus est dominus exiens de deserto: et recte, quia dum in caelis erat, non quaerebant eum turbae; Io. c. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Vidit turbam. Unde excitatur ad misericordiam; unde sequitur et misertus est eis; unde statim fecit eis misericordiam: Ps. LXXXV, 15: miserator et misericors dominus, patiens, et multae misericordiae, et verax. Sequitur effectus huius misericordiae et curavit languidos eorum, scilicet gratis, et non rogatus. Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos.


Lectio 2

[87370] Super Mt., cap. 14 l. 2 Postquam exclusit Herodis opinionem, hic tangit doctrinae Christi virtutem. Triplex enim est virtus eius: reficit, liberat et infirmos sanat. Prima igitur virtus ostenditur, quia pascit turbas; secunda, quia discipulos a periculis maris liberat; tertia, quia multos sanat. Secunda ibi et statim impulit discipulos ascendere in naviculam; tertia ibi et cum transfretassent et cetera. Circa primum tria. Quia primo ponitur voluntas reficiendi; secundo distributio cibi; tertio plenitudo refectionis. Secunda ibi Iesus autem dixit eis etc., tertia ibi et manducaverunt omnes et cetera. Dicit ergo vespere autem facto, scilicet solis occubitu, per quod significatur mors Christi, quia tunc tradidit corpus suum in cibum; unde I Cor. XI, 24: hoc facite in meam commemorationem. Et: mortem domini annuntiabitis donec veniat. Deinde inducit necessitatem ex loco: desertus est locus. Hic videtur illa eadem fieri quaestio quae habetur in Ps. LXXVII, 19. Nam quomodo poterat dominus mensam parare in deserto? Item si iuxta villam esset locus, potuisset credi quod inde habuisset cibos, sed locus erat desertus. Item ponitur necessitas ex hora, quia dicit et hora iam praeteriit, qua possint sibi acquirere cibos. Dimitte turbas. Ex hoc videtur, quod discipuli ita fuerunt intenti suavitati sermonis Christi, quod magis delectabantur in audiendo Christum, quam in procurando sibi victum: unde parum curabant de corporis refectione. Habetur enim Lc. XXI, v. 37: erat autem diebus docens in templo, noctibus autem morabatur in monte. Item alia occasio, quia iam vespere erat. De ista fame habetur Amos VIII, 11: mittam famem in terra, non famem panis, neque sitis, sed audiendi verbum domini. Et in hoc significatur devotio turbarum, item dilectio et reverentia ad Christum, quia non recesserunt ab eo, quamvis vespere esset. Sed hic est quaestio litteralis, quia in Ioanne habetur, quod Iesus interrogavit Philippum; hic autem habetur, quod discipuli interrogaverunt Christum. Solvit Augustinus. Non est hoc inconveniens, quod id quod unus dimisit, alter dicat. Unde primo dixerunt illi Christo; secundo elevans oculos Iesus interrogavit discipulos. Iesus autem dixit eis. Hic ponit distributionem cibi: et circa hoc tria facit. Primo ponitur imperium Christi; secundo quantitas ciborum; tertio modus et ordo distribuendi. Secunda ibi responderunt ei etc.; tertia ibi afferte mihi illos et cetera. Duo dixerant. Primo ut dimitteret turbas; item quod quaererent escas sibi: et ad haec duo respondet Christus. Vos dicitis: dimitte turbas, sed non habent necesse ire, quia hic est qui dat escam omni carni, Ps. CXXXV, 25. Item vos dicitis quod quaerant escas, sed non est necesse, quia vos potestis dare escas caelestes; unde dicit date illis vos manducare. Unde datur exemplum quod spirituales escae praeponendae sunt carnalibus. Sequitur quantitas ciborum responderunt ei: non habemus nisi quinque panes et duos pisces. Ex hoc possumus notare, quod apostoli ita erant dediti sermoni Dei, quod non curabant etiam de cibis quaerendis. Ad Rom. XIII, 14: et carnis curam ne feceritis. Mystice per quinque panes doctrina legis; Eccli. XV, 3: pavit eos pane vitae et intellectus. Per duos pisces doctrina Psalmorum et prophetarum importatur; vel secundum Hilarium, per duos pisces doctrina prophetarum et Ioannis Baptistae, ut duae personae excellentes in lege, scilicet regalis et sacerdotalis. Qui ait: afferte mihi illos. Hic ponitur modus distributionis; et primo ponitur praesentatio; secundo dispositio turbarum; tertio oratio; quarto distributio. Unde dicit qui ait. Ipse, qui omnipotens erat, creare poterat panes novos; sed voluit ex factis panibus reficere. Sed quae est causa? Ratio litteralis secundum Chrysostomum est, ut confutaret haeresim Manichaeorum, qui has creaturas a Diabolo dixerunt factas, contra illud quod scribitur I ad Tim. IV, 4: omnis creatura Dei bona est. Unde si a Diabolo essent, in eis tanta miracula non fecisset. Item, ut ostenderet se dominum in terra et in mari. Ille qui in Gen. I, 11 dixit, germinet terra herbam virentem, et qui dixit: producant aquae reptile animae viventis etc., ille idem panes multiplicat. Item ad designandum quod legem veterem non reprobavit, sed in novam convertit: ideo dicit afferte mihi, quia quae in veteri lege scripta sunt, ad novam debent referri. Unde ipse dixit, Io. V, v. 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Et cum iussisset turbam discumbere super foenum et cetera. Hic ponitur dispositio hominum, quia fecit sedere super foenum; Is. XL, 6: omnis caro foenum. Sedere ergo super foenum non est nisi carnem mortificare. Ad Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram. Item per foenum significatur lex. Quia isti erant Iudaei, sublevabantur per legem; ideo noluit eos sedere in terra. Acceptis quinque panibus et duobus piscibus et cetera. Notandum quod dominus faciens miracula aliquando orat, aliquando non orat. Aliquando orat, ut hic, ut verum hominem se ostendat: aliquando etiam maiora facit, et non orat, ut Deum se ostendat. Aspiciens in caelum benedixit. In caelum, scilicet ad patrem. Ps. CXX, 1: levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Benedixit, quia per sermonem Dei omnia benedicuntur. Nota quod nostrum benedicere non est factivum, sed significativum; Dei autem benedicere est factivum; unde benedictio ad multiplicationem pertinet, unde Gen. I, 22: benedixit, et dixit: crescite, et multiplicamini, et replete terram. Consequenter agitur de distributione fregit et dedit discipulis suis; in quo significatur quod prima distributio facta est discipulis a capite Christo; I ad Cor. XI, 3: omnis viri caput Christus est. Sed fregit, ut notaret suam distributionem. Is. LVIII, 7: frange esurienti panem tuum. Et dedit discipulis, quasi mediatoribus. Infra XXVI, 26: accipite et comedite; I ad Cor. XI, 28: et sic probet se homo, ut de pane illo edat, et de calice bibat et cetera. Discipuli autem dederunt turbis, ut distributores. Sed quomodo multiplicati sunt? Dicendum, quod fragmenta multiplicata sunt. Et dicunt quidam hoc posse fieri naturaliter: sicut enim materia se habet ad quamlibet formam, ita se habet ad quamlibet quantitatem. Sed hoc est stultum, quod materia se habeat ad quamlibet quantitatem materialem: hoc enim non potest fieri nisi per rarefactionem; haec autem rarefactio determinata est in naturalibus. Quidam dicunt quod multiplicat, sicut ex paucis granis multa grana; sed ibi per naturam, hic per operationem Christi. Unde manus Christi fuerunt quasi terra, fragmenta quasi semina: unde sicut semina multiplicantur, sic fragmenta. Sed non solum ista, sed per conversionem alterius materiae in ipsam, hoc miraculum factum est. Sequitur de plenitudine refectionis, et hoc quantum ad duo: quantum ad saturitatem, et quantum ad residuum. Unde dicitur manducaverunt omnes, et saturati sunt, secundum illud Ps. XXI, 27: edent pauperes, et saturabuntur et cetera. Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Hic tangitur plenitudo refectionis sub multitudine reliquiarum. Sed quare voluit dominus colligi reliquias? Litteralis causa est quam ponit Chrysostomus. Voluit primo quod colligerent discipuli, ne videretur phantasma, item ne ab eis daretur oblivioni. Et quod tulerunt duodecim cophinos, hoc fuit secundum numerum duodecim apostolorum, ut quilibet tolleret suum, ita quod essent in memoria omnium. Mystice per fragmenta intelligitur sensus spiritualis, qui a turbis non capitur, sed in cophinis, idest in sapientibus; I ad Cor. I, 26: videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes et cetera. Deinde ponitur numerus manducantium fuit autem numerus manducantium quinque millia virorum: ut de uno pane mille secundum Hilarium. Hoc etiam post ascensionem factum est, quando ad vocem apostolorum uno die quinque millia conversi sunt. Exceptis mulieribus et parvulis, qui sunt ignorantes, et computari non sunt digni. Simile habetur in Lib. Machabaeorum quod parvuli et mulieres non computantur ad bellum. Item notate, quod istud miraculum statim factum est post occisionem Ioannis, et erat prope Pascha, et Christus iam praedicaverat per annum, et revoluto anno passus est Christus. Et statim impulit Iesus discipulos. Hic figuratur virtus doctrinae Christi, quia liberativa est a periculis, quia discipulos a periculis liberavit. Unde tria facit. Primo ponitur occasio subeundi periculum; secundo periculum; tertio liberatio. Secunda ibi et dimissa turba, ascendit in montem etc.; tertia ibi quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare. Occasio periculi fuit praeceptum Christi: frequenter enim volentes obtemperare voluntati Dei, periculis exponuntur, ut ait apostolus, II ad Cor. XI, 26: periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitatibus, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. Unde statim impulit eos intrare naviculam. Unde statim facto miraculo voluit separari a turbis. Et hoc fecit triplici ratione. Primo ut ostenderet miraculi veritatem, ne propter eius praesentiam illud accidisse dicerent: ipse enim veritas est, ut habetur Io. XIV, 6. Secundo, ut doceret nos inanem gloriam vitare; ideo post facta miracula recedit; Io. c. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero et cetera. Item ut discretionis virtutem ostenderet: discretionis enim est separare se, et quiescere; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam conquiescam cum illa. Sed notandum quod utitur impulsione, quia durum erat eis separari a Christo, ut dicit Petrus, Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Item ostendit affectum turbarum, scilicet cum quo ardore sequebantur eum; Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te. Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Sequitur de periculo, et ostenditur periculum ex tempore; ex loco; ex vento. Et primo ponitur absentia Christi, quia cum esset cum discipulis ascendit in montem solus orare. Ipse venerat plantare fidem nostram, ideo operabatur aliquando humanum, aliquando divinum; quod enim panes multiplicavit hoc Dei fuit; quod oravit, humanum fuit, non quod indigeret, sed ut exemplum daret: omnis enim Christi actio nostra est instructio. Io. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut sicut facio, ita et vos faciatis. Et dat nobis exemplum quomodo ad orandum: et ad orationem requiritur quies mentis, elevatio, solitudo. Quies ostenditur, quia dimissa turba, quae designat cogitationes perturbantes cum quibus non potest homo orare, ideo ostium cordis claudere docet; supra VI, 6: cum autem oraveris, intra cubiculum et cetera. Item elevatio; Thren. III, 28: sedebit solitarius et levabit se supra se. Item solitudo. Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Per montem intelligitur caelum: caelo enim nihil excelsius. Et dimissis turbis, idest dimissis mortalibus ivit in caelum, et ipse solus ascendit, et propria virtute. Michaeae II, v. 13: ascendit ante eos pandens iter. Item ascendit orare; ad Hebraeos VII, 25: per semetipsum accedens. Sed hic videtur esse quaestio, quia Ioannes videtur dicere quod pavit turbas in monte, ut habetur Io. VI, 3, hic autem dicitur quod post refectionem turbarum ascendit in montem. Sed respondetur, quod in monte pavit, sed post in altiorem locum montis ascendit. Item est alia quaestio, quia habetur Io. VI, v. 15 quod ipse fugit, quia voluerunt eum facere regem; hic autem dicitur quod ascendit orare. Augustinus dicit, quod eadem potest esse causa et fugiendi, et orandi. Post describitur periculum ex tempore, quia nox erat, et in nocte maius est periculum maris; ideo dicit: vespere autem facto. Et significatur eius passio, quia in passione solus ascendit; Act. I, 9: videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Navicula autem in medio maris iactabatur fluctibus. Per naviculam significatur Ecclesia, per mare mundus: Ps. CIII, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Et haec Ecclesia, Christo ascendente, remansit in mari, et in periculis maris mundi. Quando enim aliquis magnus impugnat Ecclesiam, tunc agitatur fluctibus. Ps. LXXXVII, 8: et omnes fluctus tuos induxisti super me. Sed quia Christus orat, non potest submergi, quamvis fluctuet et elevetur. Gen. VII, 17: et elevaverunt arcam in sublime a terra. Item agitatur a vento: iste ventus est impetus diabolicae incitationis. Iob I, v. 19: quia venit ventus a regione deserti et concussit quatuor angulos domus; Is. XXV, v. 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare. Posito periculo, ponitur liberatio a periculo: et circa hoc duo facit. Primo ponitur auxilium; secundo effectus. Secunda ibi qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum. Tria pericula posuerat: primo obscuritatem noctis, periculum maris, periculum venti. Et contra primum ponit visitationem suam; contra secundum certitudinem sui, ibi statimque Iesus locutus etc.; contra tertium porrigit manum et continuo Iesus extendens manum, apprehendit eum. Item tranquillitatem maris et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Circa primum ponitur sua visitatio; secundo effectus suae visitationis, ibi videntes autem eum supra mare ambulantem, turbati sunt. Dicit ergo quarta vigilia noctis venit ad eos. Hic tangitur et adventus eius, et tempus, quia quarta vigilia. Hieronymus dicit, quod antiqui dividebant noctem in quatuor partes. In prima quidam vigilabant, in secunda alii, in tertia alii, et in quarta alii; et illi qui vigilaverant quiescebant. Unde dicit quod in quarta vigilia etc., quia tota nocte fuerant in mari. Venit ad eos ambulans supra mare. Et quare? Assignat Chrysostomus rationem litteralem, dicens quod tantum tardavit ut magis desideraretur. Is. XXVI, 9: anima mea desideravit te in nocte. Item, ut discerent quod si statim non haberent auxilium, quod non desisterent, quoniam oportet semper orare. Mystice per quatuor horas significantur quatuor status. Primo status legis: secundo status prophetarum; tertio tempus gratiae; quarto ascensus in caelum, in quo statu cessavit tempestas. Unde in quarta vigilia venit sicut in fine noctis; unde Iac. ult., 8: patientes estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus domini appropinquabit. Sed qualiter venit? Ambulans supra mare. Et quare sic voluit venire? Ut se ostenderet dominum maris; Ps. LXXXVIII, 10: tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Item, ut ostenderet illusores potestatis huius saeculi: Diabolus enim semper illudit potestati huius saeculi; Ps. CIII, 26: draco iste quem formasti ad illudendum ei. Sed istam potestatem dominus fregit; Ps. LXXIII, 14: tu confregisti capita draconis; et significat quod Ecclesia non potest tribulationes sustinere, nisi secundum quod voluit ipse. Opinio fuit hic, quod in hac vita dominus accepit quatuor dotes, subtilitatis in nativitate, impassibilitatis quando ieiunavit quadraginta diebus, vel transubstantiando sacramentum Eucharistiae, agilitatis hic, claritatis in transfiguratione. Sed hoc non credo: credo enim quod miraculose fecit. Et videntes eum. Hic ponitur effectus praesentiae Christi, scilicet turbatio discipulorum; unde ponitur turbatio, ponitur causa, ponitur signum. Et dicit et videntes eum turbati sunt et cetera. Debetis scire, quod quando auxilium divinum est magis propinquum, permittit dominus magis affligi, ut tunc magis cum devotione et gratiarum actione recipiatur auxilium eius. Item magis timor crevit, quia frequenter ex timore homines convertuntur. Et quare? Quia crediderunt phantasma esse; unde dicentes, quia phantasma est, non credentes esse verum corpus de virgine. Mystice enim significatur quod antequam Christus veniat, multi multa phantastica dicent, ut habetur infra XXIV, 23 s. Et prae timore clamaverunt: clamor enim est signum timoris, sicut etiam in omni tribulatione ad dominum debemus clamare; Ps. CXIX, 1: ad dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Statimque locutus est eis et cetera. Hic ponitur auxilium. Quia in obscuritate erant, ideo certitudinem dat: et tria facit. Primo certificat verbis; secundo petit signum Petrus factis; tertio conceditur ei. Tria posuerat: turbationem timoris, falsitatem opinionis, item desperationem: et contra ista tria facit, quia statim locutus est eis. Unde quando quis clamat ad dominum, si opus est, statim venit; Is. c. XXX, 19: ad vocem clamoris tui, statim cum audierit, respondebit tibi. Item, quia erant desperantes, dicit eis nolite timere. Idem habetur Ioannis XVI, 33: in mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum: in me autem quietem. Item, quia phantasma credebant, ideo dicit eis ego sum. Et quare dicit sic? Quia ex modo loquendi suo poterant certificari; Io. X, 3: oves meae vocem meam audiunt. Item ut se verum Deum ostenderet. Simile habetur Ex. III, 13: qui est, misit me, dixit Moyses. Item contra hoc quod turbati erant, dixit nolite timere. Is. LI, v. 12: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescit? Et Prov. XXVIII, 1: iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit. Respondens Petrus dixit: domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. Quia auxilium contulerat verbis, ideo Petrus petit signum factis. Petrus autem in persona totius fiducialiter petiit, et dixit si tu es, iube me ad te venire. Hic est magna fiducia Petri. Non dixit, ora pro me, sed dixit iube me ad te venire, quia ipse confessus est tu es Christus filius Dei vivi. Unde ex fide quam iam conceperat, audacter confidit in eius potestate. Esther XIII, 9: domine, in potestate tua cuncta sunt posita, et non est qui resistere possit voluntati tuae. Et hoc dixit ex solo desiderio, non ut tentaret, nec ex infidelitate. I ad Thess. I, 3: memores fidei vestrae, et operis, et laboris et cetera. Deinde ponitur signum; unde dixit veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Iesum. Et hoc contra Manichaeos qui dixerunt, quod Christus non habebat verum corpus: quia si Christus non habebat, quia ambulabat super aquas, sic nec Petrus. Per hoc quod post quartam vigiliam adhuc imminebat periculum, significatur quod in quarto adventu, quod erit purgandum purgabitur in electis. Ps. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Videns autem ventum validum et cetera. Hic ponitur tertium auxilium, quia liberavit Petrum a submersione. Et primo ponitur causa; secundo petitio Petri; tertio auxilium Christi. Videns autem ventum validum timuit. In mari ventus non habet continuum impetum, similiter nec in terra; unde interpellabatur quando Petrus intravit mare; sed cum fuit super mare, flavit fortiter, et tunc timuit. Ex hoc est considerandum quod dicit, quod periculosius erat supra mare quam in navi, ideo dominus aliquando fortes in periculo maris submergi permittit. Unde apostolus I ad Cor. X, 12: qui existimat se stare, videat ne cadat. Sed quare permisit in periculo? Primo praecepit ire, ut virtus eius ostendatur, quia uterque ambulabat, et hoc viderunt discipuli. Sed quod permiserit mergi Petrum, hoc fecit, ut experiretur quid posset de se. Unde quod ivit supra mare, hoc fuit virtute Christi; quod autem coepit mergi, hoc fuit infirmitatis Petri, sicut Paulus, II ad Cor. XII, 7: ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet. Permisit etiam dominus Petrum mergi, quia futurus erat pastor. Voluit ergo et virtutem ostendere, et infirmitatem. Item hoc fecit ad compescendam aemulationem discipulorum: quia enim viderunt eius periculum, cessavit aemulatio eorum. Et cum coepisset mergi, clamavit: domine, salvum me fac. Simile habetur in Ps. LXVIII, 2: salvum me fac, domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Et continuo Iesus extendens manum apprehendit eum. Christus duo facit, quia et auxilium impendit, et infidelitatem arguit. Auxilium impendit, quia manum porrigit; Ps. CXLIII, 7: emitte manum tuam de alto, libera me, et eripe me de aquis multis. Et Iob XIV, 15: operi manuum tuarum porriges dexteram. Deinde de infidelitate eum arguit, et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? In quo significatur quod si fidem certam habuisset, submergi non potuisset, ideo stabiles esse debemus in fide. Idem habetur supra VIII, 26: quid timidi estis, modicae fidei? Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Hic ponitur quartum auxilium contra ventum. Ps. CVI, 25: dixit, et stetit spiritus procellae. Unde signum est, quod cum Christus est cum suis, nil perversi habent; unde Apoc. VII, 16: non esurient, neque sitient ultra. Sequitur liberationis effectus qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, scilicet discipuli, vel nautae. Supra VIII, 27: qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Vere filius Dei es. Per hoc autem significatur, quod quando dominus cum fidelibus est, tunc veraciter credunt; I Io. II, 28: filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth. Hic ponitur virtus Christi. Et primo describitur locus; deinde devotio hominum; et post virtus operativa. Dicit ergo et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, qui locus est ex alia parte maris, et interpretatur ortus: unde post periculum venerunt ad refrigerium. Deinde sequitur devotio turbarum: et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes etc., quia non solum suos infirmos obtulerunt, sed miserunt pro extraneis. Unde cum cognovissent per famam et per doctrinam, miserunt pro infirmis, et obtulerunt ei; unde omnes credebant in eum, tantae erat virtutis sermo eius; et hoc significatur Is. ult., 19: mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentem in mare et cetera. Item devotio etiam demonstratur, quia non solum petebant, quod imponeret manus, sed eum tantum rogabant, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Per fimbriam significantur minima praecepta, vel caro Christi, vel sacramentum Baptismi. Et quicumque tetigerunt, scilicet per fidem, salvi facti sunt. Unde Mc. ult., 16: qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.


Caput 15
Lectio 1

[87371] Super Mt., cap. 15 l. 1 Supra dominus sub figuris virtutem suae doctrinae ostendit, nunc ostendit sufficientiam eius. Ostenditur autem dupliciter. Primo, quod non requirit observantias legis; secundo quod non solum uni genti Iudaeorum data sit, sed et gentilibus, ibi egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Circa primum tria facit. Primo tanguntur circumstantiae accusationis; secundo accusatio; tertio expositio. Secunda ibi quare discipuli transgrediuntur traditiones seniorum? Tertia ibi: non enim lavant manus suas cum panem manducant. Aggravatur autem malitia eorum ex tribus. Primo ex tempore, quia tunc quando haec signa faciebat et miracula, ipsi faciebant signa iniquitatis, unde malignabantur. Supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et cetera. Item redditur aggravatio ex loco, quia cum Iudaei essent diffusi per Iudaeam, illi tamen qui erant in Ierusalem, erant sapientes, et tamen erant deteriores. Is. XXVI, 10: in terra sanctorum iniqua gessit, non videbit gloriam domini. Item aggravatur ex conditione personarum, quia de magnis venerunt Scribae, qui erant magis litterati, et Pharisaei, qui reputabantur magis sancti. Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis; ipsi enim cognoverunt viam domini. Deinde ponitur id in quo accusabant eos: quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? Praeceptum erat, ut habetur Deut. IV, 2: non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo. Unde addentes traditiones, contra legem faciebant; non quod non liceret constituere aliquid, sed quod ita praecipiebant observari sicut legem domini. Non enim lavant manus suas et cetera. Hic exponitur, quae sunt eorum traditiones. Hoc tamen exponitur magis Mc. VII, v. 2: ibi enim dicitur, quod cum vidissent quosdam de discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt. Et potest hoc esse ad litteram, quia non lavabant manus. Quare? Quia ita solliciti erant verbo Dei, quod etiam tempus non habebant: unde ex sollicitudine circa spiritualia non se lavabant eo modo sicut Iudaei, sicut habetur Marci VII, 4 quod omnes Iudaei nisi crebro lavent manus, non manducant: ideo discipuli non lavabant secundum ritum eorum. Unde carnaliter intelligebant quod dicitur Is. I, 16: lavamini, mundi estote. Unde ipsi ad litteram intelligebant, lavantes quod erat exterius, et non quod interius. Ipse autem respondens ait illis. Dominus duo facit: quia non respondet excusando discipulos, sed ostendit quod ipsi non sunt digni, qui reprehenderent eos. Supra VII, 5: hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. Constat, quod transgredi mandatum Dei est gravius quam traditiones hominum: et ideo qui transgrediebantur mandata Dei, in maioribus delinquebant. Ideo primo ostendit eos transgressores legis; secundo quod mandatum transgrediuntur. Dicit ergo quare vos transgredimini mandatum Dei, et non observatis, propter traditionem vestram? Rom. X, 3: ignorantes Dei iustitiam, et suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Is. III, v. 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Deinde cum dicit nam Deus dixit etc., ponit quod est istud mandatum, quod est scilicet de honoratione parentum. Et primo ponit mandatum; secundo poenam. Unde dicit nam Deus dixit: honora patrem et matrem tuam. Et notandum, quod honor non est nisi reverentia exhibita in testimonium virtutis. Ille enim exhibet reverentia, qui quae necessaria sunt administrat: unde non solum tenetur homo assurgere, sed etiam necessaria ministrare. Eccli. II, 21: qui timent dominum, custodient mandata illius. Et quod debeatur talis honor, patet, quia Tobias mutuavit Gabelo, quod agere praeceperat dominus. Ex. XX, 12 statim addit poenam: ut sis longaevus super terram. Item Lev. XX, 9. Addit poenam transgressoribus: qui maledixerit patri suo et matri suae, morte moriatur. Et sic in benedictione non solum intelligitur, quod ore benedicas, sed etiam quod benedictionem impendas; Prov. c. XX, 20: qui maledixit patri suo et matri, extinguetur lumen eius in mediis tenebris. Sed quia posuit incitativum ex parte poenae, quare non posuit praemium ex obedientia? Quia homines magis terrentur a poena, quam desiderent praemium; nam et brutum a poena terretur. Ex hoc enim habetur, quod si qui detrahunt patri et matri, sunt digni morte; ergo qui movent alios eis detrahere, sunt digni morte; quare non sunt digni accusatione. Ergo vos non estis digni accusare eos. Vos autem dicitis et cetera. Hic tangit quomodo transgrediuntur. Et primo hoc ostendit; secundo auctoritatem ponit. Et circa primum ostendit ritum suum secundo quid sequebatur. Dicit vos dicitis, quicumque dixerit patri vel matri et cetera. Multis modis hoc legitur. Uno modo, ut sit constructio perfecta, et tunc sic quicumque, idest quivis, dixerit, idest dicere poterit. Alio modo, ut sit imperfecta, sic quicumque dixerit etc. supple, servat mandatum, et est immunis a poena. Quid est hoc dictum? Tripliciter exponitur. Rabanus dicebat, quod spirituale bonum praeferendum est temporali; ideo dicebant his qui habebant patres pauperes, ut dicerent eis: pater, non displiceat tibi si non do tibi necessaria, quia munus quod offero, proficit tibi spiritualiter. Sed hoc non erat verum, secundum illud: dona iniquorum non probat altissimus. Et Prov. c. XXVIII, 24: qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre et non dicit hoc esse peccatum, particeps homicidae est. Ideo si aliquis habet patrem, vel matrem, et non possent vivere sine eo, qui diceret ei, vade ultra mare, vel intra religionem, in hanc sententiam incidit. Alia est expositio. Hieronymus autem legit interrogative, idest numquid proderit tibi? Habetur Lev. XXII, 2, quod alienigena non poterat sumere quae consecrata erant domino, ideo filios qui habebant patres pauperes, monebant quod offerrent Deo. Et si patres vellent sustentari ex eis, dicerent eis: si aliquid accipias ex illo quod Deo debeo offerre, numquid proderit tibi? Non, immo magis erit tibi in damnationem. Augustinus sic exponit. Dicebant Iudaei, quod pueri dum erant sub tutela patris, eis tenebantur. Unde quando parvi sunt filii, patres offerunt pro filiis, et valet eis; sed quando liberi arbitrii sunt, tunc non valet devotio aliena. Unde dicebant quod omnis qui ad hunc statum potest pervenire et patri suo dicere munus quod ex me est, tibi proderit; non tenebatur patri. Sed ex ista doctrina sequuntur duo inconvenientia. Unum contra proximum, aliud contra dominum. Contra proximum, quia qui sic diceret, et qui sic instructus est, non honorificat patrem suum. Unde Rom. I, v. 30: inventores malorum, parentibus non obedientes. Et sequitur: qui talia agunt digni sunt morte. Item contra Deum; unde dicit et irritum fecistis mandatum Dei, quasi dicat: non solum fecistis contra proximum, immo etiam irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Hypocritae. Proprie dicebantur hypocritae, qui intrabant theatrum, et habebant unam personam, et simulabant aliam cum Larvis. Isti ergo hypocritae sunt, qui exterius aliud praetendunt quam habeant interius; unde interius intendebant lucra, exterius movebant homines ad offerendum Deo. Iob c. XXXVI, 13: simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. Bene prophetavit de vobis Isaias. Hoc habetur Is. XXIX, 13. Primo ponit duplicitatem eorum; secundo inutilitatem servitii, ibi sine causa autem colunt me. Dicit ergo populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et hoc ad litteram, quia honorabant labiis, sed corde longe erant a Deo; quia Christum in nomine Dei venientem non recipiebant. Vel sic. Populus hic labiis me honorat etc., quod enim dicunt, quod homo debet offerre Deo, videtur quod honorent Deum, cor autem eorum longe est, quia non tendebant ad honorem Dei, sed ad cupiditatem: unde quanto cupiditas maior, tanto caritas minor. Hoc habetur Ier. XII, 2: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Sed numquid ista fictio valet eis? Non, quia non placet domino; unde sequitur sine causa autem colunt me. Sed quid est hoc dictum? Ieiunare est doctrina hominum, et canones sunt traditiones hominum; numquid qui haec docent, sine causa colunt Deum? Intelligendum est in praeiudicium mandatorum Dei. Iob XXXII, 21: Deum homini non aequabo. Act. V, 29: obedire oportet magis Deo quam hominibus. Quare? Quia Deus decipi non potest. Is. I, v. 13: ne offeratis sacrificium frustra. Ex hoc habemus quod homo magis debeat sibi conscientiam facere de transgressione mandati, quam de transgressione ecclesiasticae constitutionis. Et convocatis ad se turbis, dixit eis et cetera. Supra ostendit dominus Pharisaeos calumniantes esse indignos quod reprehenderent discipulos, quia maioribus erant involuti peccatis; nunc autem praetermittens eos, instruit alios, ut impleatur quod dictum est supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et primo instruit turbas; secundo discipulos, ibi tunc accedentes discipuli et cetera. Et circa primum duo facit. Primo praeparat ad audiendum; secundo dat doctrinam suam. Secunda ibi non quod intrat in os coinquinat hominem. Notandum quod ad audiendum aliquem alium requiritur attentio, per quam homo ad interiora revocetur, et in se congregetur. Et hoc facit, cum dicit et convocatis eis, quia oportet quod ad ipsum congregemur; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Secundo necessaria est diligentia in audiendo, ideo dicit audite; Prov. I, v. 5: audiens sapiens sapientior erit. Item requiritur intellectus, unde dicit et intelligite; Ps. XCIII, 8: intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite. Consequenter proponit altissimam doctrinam, quae est perfectio moralis vitae. Unde notandum quod aliquid immutatur ab exteriori, ut aqua calefit ab igne: aliquid ab interiori, ut homo mutatur per peccatum. Quantumcumque enim moveatur exterius, non est peccatum nisi consentiat homo interius; Iob XXXVII, 9: ab interioribus provenit tempestas. Unde primo ostendit quod non ab exterioribus, secundo quod ab interiori. Dicit ergo non quod intrat in os coinquinat hominem. Contra, illud obiicitur quod habetur per veterem legem; habetur enim Lev. XI, quod multa cibaria prohibentur, unde homines fiebant immundi. Respondet Augustinus contra Faustum dicens, quod aliquid dicitur immundum dupliciter. Uno modo secundum naturam suam: et sic nulla sunt immunda, secundum illud I ad Tim. IV, 4: omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Item aliquid potest esse immundum secundum significationem. Et sic potest aliqua res esse signum immunditiae et munditiae: ut si accipiamus porcum et agnum in sua natura, utrumque est bonum; tamen sua significatione porcus significat immunditiam, agnus innocentiam: ideo quantum ad significationem unum est mundum, aliud immundum. Et quia ante adventum Christi erat tempus, in quo vivebant sub figuris, quia non adhuc patebat veritas, ideo illae observantiae erant servandae, et cadebant sub praecepto. Sed quia in adventu Christi veritas manifestabatur, cessabat figura; ideo et cetera. Sed iterum restat alia quaestio, quia habetur Act. XV, 20, quod apostoli praeceperunt, quod conversi abstinerent a suffocato et sanguine. Ergo videtur quod veritate manente, debeant teneri illae observantiae. Antiqui dixerunt quod istud ad litteram intelligendum est, quod adhuc ab istis abstinendum est, quia immunda sunt. Sed hoc nihil est, quia contradicit auctoritati apostoli ad Titum I, 15: omnia munda mundis. Aliqui dixerunt quod istud partim ad litteram intelligendum est, partim moraliter: quod enim dicitur de fornicatione, illud ad litteram prohibuerunt; quod autem a sanguine, hoc intelligendum est, quod sanguis innoxius non effunderetur; quod vero dicitur de suffocato, sic intelligendum erat, ut nullus alii calumniam inferret. Sed non debet sic intelligi, quamvis sit expositio vera. Versabatur enim quaestio, utrum gentiles conversi tenerentur ad ista quae prohibuerunt apostoli. Ideo oportet intelligi secundum quod Iudaeis erat consuetum. Ideo aliter dicendum est, quod apostoli aliquid considerabant, et prohibebant, vel quia secundum se illicitum, vel quia occasio scandali; unde fornicationem quasi illicitam prohibuerunt; sanguinem autem ne scandalum aliis facerent, ut scilicet scandalum tolleretur. Et hoc sonant verba apostoli I ad Cor. VIII, 9: videte autem ne haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Item si obiicitur: ponatur quod aliquis in Quadragesima comedat carnes, nonne coinquinatur? Dicendum quod non ex cibo, sed ex violatione praecepti; Rom. XIV, 17: regnum Dei non est esca et potus. Sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Hic videtur tangere solum peccata quae ex ore procedunt, et haec coinquinant; Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam. Et supra VII, 2: ex ore tuo iudicaberis. Sed dicendum, quod proprium officium oris est dicere. Est autem duplex dicere, exterius ore corporali, et interius ore mentis, de quo Ps. XIII, 1: dixit insipiens in corde suo: non est Deus. Sic ergo per os potest intelligi os cordis, scilicet mens hominis, et sic omne peccatum est ex ore; quia numquam est peccatum nisi ex proposito mentis. Sic ergo quod procedit ex ore, scilicet cordis, hoc coinquinat, quia peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum. Tunc accedentes discipuli eius et cetera. Hic instruit de scandalo vitando, et de principali quaestione, ibi respondens autem Petrus. Circa primum duo. Primo ponitur quaestio discipulorum; secundo Christi responsio. Hic intelligendum quod Pharisaei et discipuli audierunt hoc verbum, in quo intelligebant, quod omnes suas traditiones subverteret, non autem praecepta domini; ideo abominantes nihil dixerunt, sed turbationem habuerunt: ideo discipuli dixerunt scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? Hoc verbum scandalum, frequenter invenitur in Scripturis; unde videndum quid significet. Scandalum in Graeco idem est quod offendiculum, ut lapis in via; unde offendiculum dicitur, ubi est occasio ruinae. Sed aliquando aliquis scandalizat active, aliquando passive. Active scandalum dicitur, quando est aliquod factum, quod est non solum in se malum, sed etiam aliis offendiculum: ideo scandalum dicitur dictum, vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae. Et non dicit cogitatum, quia oportet quod sit patens. Item non dicit malum, sed minus rectum, quia oportet quod habeat speciem mali; I Thess. V, 22: ab omni specie mali abstinete vos. Item est scandalum passivum, ut si aliquis bonum verbum dicat, vel oret, alius scandalizetur, et accipit sibi occasionem ruinae: unde dominus non scandalizavit, sed ipsi ceperunt occasionem. Unde dixerunt discipuli sui, quod Pharisaei inde ceperunt scandalum, et hoc praenunciatum erat per Is. VIII, 14: et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali. At ille respondens ait. Hic ponitur responsio domini, et ostendit eorum scandalum contemnendum primo quia alieni a Deo; secundo quia nocivi hominibus, ibi sinite illos: caeci sunt et duces caecorum. Dicit ergo at ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis, eradicabitur. Ex verbis istis illi qui posuerunt duas naturas, voluerunt confirmare errorem suum, quia malam naturam a malo Deo dixerunt, bonam a bono; unde dicunt: si aliquis de mala creatione sit, etsi videatur facere bona, non potest perseverare. Sed non est sic: nam, ut dicit Hieronymus, contrarium habetur Ier. II, 21: ego te plantavi vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in amaritudinem? Hoc ergo patet, quod non est a Deo. Sic ergo conversa est per istam plantationem non natura; sed aliquid superveniens intelligitur, et hoc est perversa voluntas; unde natura semper remanet, sed voluntas perversa eradicatur. Unde potest ista plantatio intelligi de traditione hominum, quae est eradicanda, si sit contra Deum; sed traditio quae est a Deo, numquam est eradicanda. Unde omnis plantatio, idest traditio quae non est a Deo patre meo, eradicabitur. Et hoc habetur Act. V, v. 39 de Gamaliele qui dixit: si fuerit hoc a Deo, non poteritis contradicere. Hoc patet etiam in omnibus. Videbis aliquem qui bona opera facit fundata in caritate, ad Eph. III, 17: in caritate radicati et fundati: et haec non possunt eradicari. Sed alia quae non habent bonum fundamentum, ut dare eleemosynam propter vanitatem, eradicantur; unde Eccli. XIV, 20: omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui facit illud, corruet in illo. Unde sic intelligendum est Sap. IV, 3: adulterinae plantationes non dabunt radices altas. Contra hoc habetur I ad Cor. III, 6, ubi dicit Paulus: ego plantavi, Apollo rigavit. Ergo Paulus eradicabitur. Dico, quod Paulus non plantavit ut principalis, sed ut minister. Sequitur sinite illos, caeci sunt. Hic ostendit scandalum eorum contemnendum, quia nocivi sunt hominibus. Et primo docet contemnendum; secundo praesumptionem eorum; tertio nocumentum. Circa primum: dicitis quod ita scandalizentur, sinite eos, et non curetis. Sed numquid non est curandum de scandalo? Nonne dominus ut vitaret scandalum, misit Petrum ad mare, ut solveret tributum? Dicendum quod scandalum aliquando oritur ex veritate; unde illud vitandum est scandalum quod potest vitari sine praeiudicio veritatis, vitae, vel doctrinae, vel iustitiae. Unde iudex non debet dimittere iudicium, si aliquis inde scandalizatur. Sed tamen distinguendum, quia aliqui scandalizantur ex infirmitate, aliqui ex certa malitia. Scandalum pusillorum vitandum est, veritate servata; et tamen potest homo differre, vel remittere. Sed si ex malitia, non: et sic isti scandalizantur. Unde si non ex malitia scandalizarentur, non dixisset dominus sinite illos, sed potius, instruite eos. Ad Titum III, 10: haereticum hominem post secundam monitionem devita; Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est curata. Et quare caeci sunt? Spiritualiter caeci sunt ignorantes; Is. LVI, 10: speculatores eius omnes caeci. Et quia ex certa malitia, non solum sunt caeci, sed etiam duces caecorum, et magistri, Iob XIX, 4: si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Quod sint duces caecorum, hoc est bonum; sed quod caeci, hoc est malum. Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Iob. XL, 8: absconde eos in pulvere, scilicet quantum ad corpus. Respondens autem Petrus. Instruit eos hic de principali quaestione; ubi tria facit: quia primo ponitur petitio Petri; secundo increpatio; tertio doctrina. Secunda ibi at ille dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? Tertia ibi non intelligitis et cetera. Dicit ergo respondens autem Petrus dixit ei: edissere nobis parabolam hanc. Petrus consuetus erat audire parabolas multas ab eo; ideo credebat, quod loqueretur parabolice: vel quia Petrus nutritus erat in observantiis legalibus, sicut dixit in actibus apostolorum cap. X, 14: absit a me, domine, numquam coinquinatum intravit in os meum: ideo credebat, quod ad litteram non diceret, sed parabolice. Prov. I, 6: animadvertet parabolam, et interpretationem, et verba sapientum, et aenigmata eorum. At ille dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? Dominus enim omnibus in Petro respondit, qui pro omnibus loquebatur. Hic reprehendit eos. Sed quare? Una ratio est, quam ponit Hieronymus, quia quod palam dictum est, parabolice dictum putant. Sicut enim reprehendendus est, qui manifestat occulta, sic e converso, qui occultat manifesta; Ps. XXXI, 9: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus et cetera. Alia ratio est Chrysostomi, quia videbatur zelare pro Iudaeis, quia nutritus in legis doctrina; ideo videbatur inde tristari. Consequenter exponit. Et primo exponit quod dixerat, scilicet quod intrat in os; secundo secundum quod dixerat, scilicet sed quod exit de ore, hoc coinquinat hominem; tertio concludit intentionem. Dicit ergo non intelligitis quod omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Et quare sic dicit dominus? Dicit Chrysostomus, quod loquitur eis quasi assuetis in observantiis legis. Erat autem intentio legis, quod dum cibus erat in ore indigestus, immundus erat; sed cum digestus, mundus. Unde semper dicitur in lege, immundus erit usque ad vesperum. Ideo ponamus quod servari debeant istae observantiae, non tamen reddunt hominem immundum, nisi ad tempus. Unde quod transit, non potest immundare eos. Vel aliter. Nihil potest immundare animam, quod non contingit eam. Cibus autem non contingit animam; et hoc est signum, quia in ventrem vadit, et in secessum emittitur. Sed, sicut dicit Hieronymus, contra hoc obiiciunt aliqui, dicentes dominum esse ignarum naturalis scientiae, quia non totum in secessum transmittitur. Unde quidam volentes sic intelligere, quod totum emittatur, volunt quod nihil convertatur in humanam naturam, sed solum quod tractum est ab Adam multiplicetur, et hoc resurget. Unde quod ex cibis est, secundum eos non resurget. Unde et artifices plumbum ponunt cum auro, ut plumbum consumatur, aurum conservetur. Sic resistunt cibi, ne calor naturalis consumat illud, quod est de virtute naturae. Sed hoc videtur impossibile, quia non potest aliquid maius fieri, nisi per rarefactionem, quia nihil aliud est rarefieri, nisi assumere maiorem quantitatem. Item homo communiter se habet cum animalibus in sensitiva et in nutritiva, in vegetativa cum plantis. Sed sic est quod ista augentur et nutriuntur ex nutrimento. Ergo et homines eodem modo augentur et nutriuntur. Quid est ergo quod dicit, quod in secessum emittitur? Dicit Hieronymus quod non solum intelligitur superfluitas immunda, immo quocumque modo fiat, sive per fimum, sive alio modo. Et hoc etiam secundum philosophum, quia licet secundum speciem maneat, tamen secundum materiam fluit, ut si ignis in specie remaneat, sed materia consumitur. Potest etiam sic dici omne quod intrat in os, in ventrem vadit, aliquid: unde aliquando in Scriptura totum pro parte sumitur. Quae autem procedunt de ore: iam dictum est, quod per os intelligitur mens. De corde exeunt, et ea coinquinant hominem: quia peccata cordis sunt cogitationes et affectus; Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Item ponit peccata quae sunt contra praecepta secundae tabulae homicidia, adulteria, fornicationes, furta. Item peccata oris contra proximum falsa testimonia; blasphemiae, contra praecepta primae tabulae. Unde haec sunt, quae coinquinant hominem, quia haec a mente procedunt. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. Hic concludit, et ponit hanc conclusionem, ut principali intentioni respondeat. Item quia discipuli non erant intelligentes, ideo concludit quod contra traditionem solum dicebatur.


Lectio 2

[87372] Super Mt., cap. 15 l. 2 Supra ostensa est sufficientia eius doctrinae, quia observantiam legis non requirit; hic ostendit quod non coarctatur ad unum populum, sed etiam ad salutem gentilium sufficit. Ostenditur autem triplex effectus in gentilibus. Primo in liberatione a potestate Daemonis; secundo ab infirmitatibus peccatorum; tertio in spirituali refectione. Secunda ibi et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae; tertia ibi Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit. Ostenditur ergo liberatio a potestate Daemonum, quia mulierem obsessam a Diabolo liberavit. Primo locus describitur; secundo instantia mulieris; tertio exauditio. Secunda ibi et ecce mulier Chananaea et cetera. Tertia ibi tunc respondens Iesus ait illi et cetera. Dicit ergo et egressus venit in partes Tyri et Sidonis. Tyrus et Sidon sunt duae civitates gentilium. Quia a Iudaeis repellebatur, ideo ad gentes secessit, secundum illud Act. XIII, 46: vobis oportebat primum loqui regnum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Et primo ostendit dominus eminere conversionem observatorum legis; secundo transitum ad gentes, quod significatum fuit Act. X, 15, ubi dicitur quod cum Petrus esset apud Cornelium, vidit linteum etc. et dictum est ei: quod Deus purificat, tu ne immundum dixeris et cetera. Et ecce mulier. Hic ponitur instantia mulieris. Circa cuius petitionem tria significantur. Primo pietas; secundo fides; tertio humilitas: et haec necessaria sunt ad impetrandum. Secunda ibi at illa venit et adoravit eum; tertia ibi at illa dixit, etiam, domine. Primo ponitur interpellatio; secundo adiutorium discipulorum, ibi et accedentes discipuli eius rogabant eum. Circa primum primo ponitur pietas mulieris; secundo taciturnitas Christi, ibi qui non respondit ei verbum. Dicit ergo et ecce mulier Chananaea. Sex possumus notare. Primo conversio petentis; Eccli. XVIII, 23: ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Praeparat enim animam quando a vitiis se mundat; Is. I, 15: cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam vos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Et hoc designatur per hoc nomen Chananaea, quae idem est quod mutata; Ps. LXXVI, 11: haec est mutatio dexterae excelsi. Item qui convertitur, debet non solum vitare peccatum, sed etiam occasionem peccati; Eccli. XXI, v. 2: quasi a facie colubri, fuge peccatum. Secundo notanda est devotio, quia clamabat. Clamor magnum affectum designat; Ps. CXIX, v. 1: ad dominum, cum tribularer, clamavi. Tertio notatur pietas, quia alienam miseriam suam reputabat, unde dicit miserere mei, et hoc est magna misericordia; Iob XXX, 25: flebam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Item tangitur humilitas, quia petiit ex confidentia misericordiae Dei; Dan. IX, 4: custodiens pactum et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. Quarto tangitur fides, quae necessaria est ad petitionem; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Item confitetur divinam naturam in eo, in hoc quod dicit domine; Ps. XCIX, 3: scitote, quoniam dominus ipse est Deus. Item humanam fili David, qui ex semine David; ad Rom. I, v. 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Item expositio propriae necessitatis. Filia mea male, idest graviter, a Daemonio vexatur. Et potest esse typus totius Ecclesiae gentilium, vel cuiuslibet pro conscientia, quae a Daemonio vexatur, cum contra conscientiam operatur; Lc. VI, 18: et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et dicit male, in quo aggravat peccatum; II Paralip. ult.: peccavi, domine, peccavi, et iniquitatem meam agnosco, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis. Consequenter ponitur taciturnitas Christi qui non respondit ei verbum. Sed hoc videtur mirabile quod fons pietatis tacuit. Et assignatur triplex ratio. Prima ne videretur ire contra illud quod supra dixerat: in viam gentium ne abieritis. Ideo prompte noluit exaudire; nihilominus tamen quia multum institit, accepit quod petivit. Ideo datur intelligi quod propter instantiam petitionis impetratur quod supra legem est: erat enim de lege, quod soli Iudaei salvarentur; sed ista per instantiam suam impetravit quod erat supra legem. Secunda ratio est, ut magis cresceret devotio. Hab. I, 2: usquequo clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et dolorem, videre praedam et iniustitiam contra me? Tertia ratio, ut daret occasionem discipulis, ut et ipsi intercederent pro ea: quia quantumcumque sit aliquis bonus, indiget tamen orationibus aliorum. Statim sequitur intercessio discipulorum. Et primo ponitur eorum petitio; secundo Christi responsio. Dicit ergo et accedentes discipuli eius rogabant eum. Et quare accesserunt? Una ratio est, quia nesciebant quare tantum retardabat; secunda, moti erant misericordia; item, non poterant pati mulieris importunitatem; Lc. XI, 8: si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Discipuli non dicunt sana eam, sed dimitte eam; idest dicas ei: nihil faciam tibi. Et iste est modus loquendi: quoniam cum intendimus unum, dicitur contrarium. Sed obiicitur, quia Marci VII, 25 dicitur quod ingressa est in domum, et ibi petiit. Quid est ergo quod hic dicitur quia clamat post nos? Augustinus dicit quod sine dubio primo in domo fuit, et ibi dixit miserere mei, et tunc recessit Iesus: et illa sequuta est eum. Tunc sequitur responsio Christi ipse autem respondens et cetera. Satis videbatur mulier pietatem ostendisse, sed haec videbatur naturalis, ideo dominus exigebat professionem fidei. Ideo abiiciebat eam, et dixit non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Hebraeorum erat peculiaris, unde dicebant: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Et illae oves perierant, quia abducti erant per diversas observantias; unde supra IX, 26: videns turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem; Ps. CXVIII, v. 176: erravi sicut ovis quae periit. Sed quid est quod dicit non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Nonne habetur Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae? Ergo non solum ad Iudaeos missus est, sed et ad gentes. Dicendum quod ad omnes missus est, ut omnes in unum congregaret, sed missus est primo ad Iudaeos, ut Iudaeos ad gentes transferret; Rom. XV, 8: dico autem Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. At illa venit, et adoravit, unde ingerit se. Et primo ponitur professio istius; secundo responsio. Ponitur professio, quia Deum recognovit, quia eum adoravit. Licet enim haberet repulsus apostolorum, tamen ingessit se, et adoravit. In hoc Deum recognoscit; Deut. VIII, v. 19: dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; Ps. LXV, 4: omnis terra adoret te, Deus et cetera. Adiuva me. Non dicit, ora pro me, sed, tu adiuva me, quia potes; Ps. CXX, 2: auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram et cetera. Qui respondens dixit: non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Hoc additur ad probandum humilitatem, quia iam constabat satis de fide, ostendens excellentiam Iudaeorum ad gentes: tunc enim probatur humilitas, quando patitur quod exprobretur gens sua; unde dicit non est bonum et cetera. Iudaei vocabantur filii, unde: filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me: quia ipsi instructi erant in mandatis Dei, Io. X, 34. Panis est doctrina; Eccli. XV, 3: cibavit eos pane vitae et intellectus. Panis iste potest dici miracula domini, vel documenta legis. Hic ergo panis fidelibus, scilicet Iudaeis, debetur. Non est ergo bonum sumere panem filiorum, idest Iudaeorum, qui iamdiu sunt filii, et mittere canibus, scilicet gentilibus: quia sicut canis est animal immundum, sic gentes. Unde supra VII, 6: nolite sanctum dare canibus. Unde non adhuc totaliter repudiaverunt, sed, sicut dicit Hieronymus, conveniens est quod Iudaei canes dicantur, secundum illud Ps. XXI, v. 17: circumdederunt me canes multi. Et Eph. IV, 28: nos autem filii sumus. At illa dixit: etiam, domine. Hic tangitur mira humilitas mulieris, et sapientia. Visus est contumeliam inferre genti suae, sed humilitatis est, quod concedit contumeliam dictam. Unde dicit etiam, domine. Item maior ostenditur humilitas, quia ipse dominus dixerat canes, sed ista dixit catellos; unde dicit nam et catelli edunt de micis. Item dominus vocaverat filios Iudaeos, sed ista dominos: unde dicit quae cadunt de mensa dominorum. Et humiliter ita scivit compellere dominum; quasi dicat, non peto, domine, quod tot beneficia conferas nobis, quot Iudaeis, sed de micis des nobis; Eccli. c. XXXV, 21: oratio humiliantis se penetrat caelos. Et Ps. ci, 18: respexit in orationem humilium. Ideo dominus exaudivit tunc respondens Iesus ait illi et cetera. Et tria facit. Primo ponitur eius commendatio; secundo exauditio; tertio effectus. Quando se humiliat, dicit magna est fides tua. Magna, quia magna credit. Item propter rectitudinem; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Item magna propter fervorem. Unde si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit. Ideo sequitur exauditio fiat tibi sicut vis; Ps. CXLIV, 19: voluntatem timentium se faciet. Sequitur effectus et sanata est filia eius ex illa hora. Unde principio, Gen. I, 3, dixit, fiat lux, et facta est lux: sic et hic, fiat tibi; illud enim verbum fuit verbum aeternum; Eccle. VIII, 4: sermo eius potestate plenus est.


Lectio 3

[87373] Super Mt., cap. 15 l. 3 Supra confirmata doctrina evangelica per liberationem gentilium a potestate Daemonum per virtutem Christi, nunc confirmat per liberationem ab infirmitatibus spiritualibus per hoc quod multos curavit. Et tria facit. Primo ponitur locus; secundo oblatio; tertio liberatio. Secunda ibi et accesserunt ad eum turbae multae etc.; tertia ibi et curavit eos. Describitur primo locus in generali, quia cum transisset, scilicet de regione gentilium, venit iuxta mare, quod erat in Iudaea, quod aliquando vocatur Genesareth, aliquando mare Galilaeae. Per hoc quod revertitur ad Iudaeos, significatur quia reliquiae Israel salvabuntur; ad Rom. XI, 5: sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae Dei salvae factae sunt. Deinde describitur locus in speciali, dicens et ascendens in montem sedebat. Per montem significatur altitudo verbi; Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes Dei. Sed Iesus non stabat, sed sedebat, quia nisi descendisset, non cognovissemus, secundum illud Ps. CXLIII, v. 5: domine, inclina caelos tuos et descende. Item per montem altitudo gloriae, ut habetur Gen. XIX, 17: in monte salvum te fac etc., ad significandum quod ibi est vera quies, non hic; ad Hebr. XIII, 14: non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus, idest futuram expectamus. Sequitur oblatio et accesserunt ad eum turbae multae et cetera. Et primo ponitur quantum ad multitudinem turbarum; secundo quantum ad oblationem infirmorum; tertio quantum ad modum. Circa primum tunc accesserunt ad eum turbae multae; Ps. LXXXV, 9: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine. Et non accesserunt vacui, quia secum habentes mutos, caecos, claudos et cetera. Et in hoc significatur quod qui convertuntur ad dominum, debent offerre alios domino: et hoc est quod dicit habentes mutos, caecos, claudos et debiles. Debilis Latine significat defectum virtutis, sed Graece dicitur qui habet manum debilem: sicut enim claudus dicitur qui in pedibus laesus est, sic debilis qui manum aridam habet. Per istos significantur diversa genera morborum spiritualium. Per mutos significantur illi, qui Deum laudare non possunt, de quibus Is. LVI, 10: canes muti non valentes latrare. Claudi dicuntur qui numquam firmiter ambulant ad bonum, sed cito ad malum convertuntur; III Reg. XVIII, 21: quare claudicatis in duas partes? Si dominus est Deus, sequimini eum. Per caecos significantur infideles, qui privati sunt lumine fidei; Is. LIX, 9: palpavimus tenebras. Per debiles, qui habent aridam manum, significantur illi qui habent debile cor; Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea. Et alios multos. In hoc magnam fidem ostendebant, quia non solum suos, sed alios. Item ostendunt devotionem suam ex modo: aliquando enim rogaverunt ut manum apponeret, ut supra IX, aliquando autem ut fimbriam tangeret, ut supra eodem, scilicet IX et XIV. Sed modo sufficiebat ponere ad pedes eius. Et per hoc mystice datur intelligi nobis, quod peccatores quos convertimus, non debemus nobis subiicere, secundum quod habetur I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Sequitur de curatione. Et primo ponitur curatio; secundo admiratio; tertio effectus. Dicit ergo et curavit eos; Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Et alibi, Ps. CII, v. 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus nostris, qui sanat omnes infirmitates nostras. Et sequitur admiratio ita ut turbae mirarentur videntes mutos et cetera. Hic ponitur effectus. Istud praedictum erat Is. XXXV, 5: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt etc.; et in Ps. CXXXVIII, 3: mirabilia opera tua. Sed quaeritur: quare non facit mentionem de debilibus? Quia non erat actus oppositus, cui posset respondere. Sed videte quod aliqui visis miraculis blasphemabant, ut habetur supra XIV, sed isti collaudabant; unde magnificabant Deum Israel. Iesus autem, convocatis discipulis et cetera. Hic ostenditur doctrina Christi laudabilis per refectionem bonorum. Et primo ponitur motivum; secundo materia; tertio distributio; quarto refectio. Secunda ibi et dicunt ei discipuli etc.; tertia ibi et praecepit turbae ut discumberent; quarta ibi et comederunt omnes et saturati sunt. Notandum quod motivum istud ponitur post praemissa, quia infirmi non possunt cibari, quia omnem escam abominata est anima eorum, Ps. CVI, 18. Ideo oportet quod antequam cibentur, sanentur: sic etiam in spiritualibus. Augustinus: palato infirmo poena est panis, qui sano est amabilis et cetera. Et ideo dominus post sanationem cibat. Et notandum quod primo convocat discipulos ut reddat attentos, ut sint memores miraculi. Item ut det exemplum nobis quod quantumcumque sit homo magnus, debet se comportare minoribus; Eccli. III, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus. Unde convocatis discipulis suis, dixit: misereor turbae et cetera. Hoc fuit motivum, unde ostendit humanitatem convenientem divinitati. Misericordia est passio, quia misericors est miserum cor habens, qui reputat alienam miseriam suam. Sed misericordia maxime Deo convenit; Ps. CII, 8: miserator et misericors dominus, longanimis et multum misericors. Et quam reputat ut suam, repellere debet ut suam. Unde dominus inquantum repellit miseriam, dicitur misericors. Sed ponitur motivum miserendi triplex. Primo ponit perseverantiam; secundo inopiam; tertio periculum imminens. Primo ponitur perseverantia, cum dicitur quia triduo iam perseverant mecum. Ex quo potestis cognoscere quod qui cum Christo perseverant, pane suo reficiuntur: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Per triduum potestis intelligere confessionem sanctae Trinitatis; unde infra ult., 19: euntes in universum mundum, baptizate in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Vel triplicem actum, scilicet cordis, oris et operis. Item triplex tempus saeculi, scilicet tempus legis naturae, legis Mosaicae, et legis gratiae et gloriae in fine. Ps. XVI, 15: satiabor, cum apparuerit gloria tua. Vel per triduum, triduum mortis Christi. Unde illi triduo sustinent dominum, qui conformarunt se morti Christi; Osee VI, 3: vivificabit nos post triduum, et in die tertia suscitabit nos. Unde per mortem Christi expectamus iustificationem. Ad Gal. ult., 17: semper mortificationem Iesu in corpore nostro portantes. Secundum quod tangitur est inopia; unde dicit non habent quid manducent. Sed quare per triduum expectavit? Ne possent calumniari, quia refecti essent cibo, quem secum portaverant. Secundum mysterium, illorum miseretur qui suam miseriam cognoscunt; Apoc. III, 17: nescit quia miser es, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus et cetera. Tertium est periculum et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Deficiunt enim in via qui verbo Dei non reficiuntur; Deut. VIII, 3: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei; Eccli. XV, 3: cibavit eum pane vitae et intellectus. Et dicunt ei discipuli et cetera. Hic ponitur materia. Et primo, quomodo dedit; secundo, quanta materia aderat. Unde dicit et dicunt: unde ergo in deserto panes tantos? Hic tarditas et oblivio discipulorum reprehenditur, quia supra dominus satiaverat ex quinque panibus quinque millia. Unde ex tarditate et oblivione reprehenduntur. Secundum mysterium, in hoc gratia Dei et misericordia significatur, qui indignis mysteria sua revelat, et per eos sacramenta ministrat; Ier. I, 6: nescio loqui, domine, quia puer sum. Cui dominus: noli dicere, quia puer ego sum; Ex. IV, 10: impeditioris sum linguae, et tardioris et cetera. Is. III, 7: nam sum mendicus, et in domo mea non est panis, nolite me constituere principem populi. Deinde ponitur quanta materia aderat; unde ait illis Iesus; quot panes habetis? Et non petiit ut ignorans, sed ut miraculum ostenderetur. Unde et paucos pisciculos, supra, in alio miraculo, commemorari fecit. Et dicitur, quod quinque panes habebant, et duos pisces, in quibus doctrina legis significabatur; et illi panes erant hordeacei; hic sunt septem, et non dicuntur hordeacei; in quibus significatur lex nova septiformi gratia Dei informata. Item in illa duo tantum fuerant pisces, in hac autem multi pisciculi. Vos elegit Deus pauperes in mundo, divites in fide. Et in Ps. VIII, 9: volucres caeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris, idest huius mundi. Et praecepit turbae ut discumberent super terram. Hic ponitur dispositio. Et primo disponit; secundo materiam accipit; tertio gratias agit, et frangit, et distribuit. Dicit ergo et praecepit. In alia refectione habetur quod fecit super foenum recumbere. Per foenum temporalia significantur; unde Is. XL, 6: omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Unde in veteri lege erat fundamentum super temporalia, in nova solum super stabilitatem gloriae; Eccle. I, 4: terra autem in aeternum stat. Vel per foenum significatur, quod super temporalia debemus sedere. Unde possessio non prohibetur, sed dilectio, sive affectio; I Ioan. II, 15: nolite diligere ea, quae in mundo sunt. Et accipiens septem panes: in quo significatur quod quidquid de spiritualibus administratum est aliis, primo fuit in Christo; unde Act. I, 1: coepit Iesus facere et docere. Omnia spiritualia in eo fuerunt. Unde Ioan. III, 34: non dedit ei Deus spiritum ad mensuram. Et gratias agens fregit, et dedit discipulis: unde dedit nobis exemplum ut gratias agamus; I ad Thess. V, 18: in omnibus gratias agentes. Deinde quia non omnibus omnia, ut habetur I ad Cor. ult. Item I ad Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt. Consequenter sequitur ordinata distributio, quia et dedit discipulis, et discipuli dederunt populo. Primo discipulis, qui erant mediatores; Deut. V, 5: ego sequester et medius fui inter Deum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius et cetera. Et I ad Cor. IV, v. 5: sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Consequenter ponit quoad plenitudinem refectionis ex abundantia reliquiarum, et ex numero manducantium. Et comederunt omnes. Posset aliquis dicere, quod de pauco pane possunt multi accipere, ita quod quilibet parum; sed non sic, immo saturati sunt; unde usque ad saturitatem manducaverunt; Ps. LXXVII, 29: manducaverunt, et saturati sunt omnes. Item multae fuerunt reliquiae, quia tulerunt septem sportas. Sed quare, cum pauciores panes fuissent, plures reliquiae remanserunt, cum scilicet saturaverit quinque millia de quinque panibus? Potest dici, quod idem sunt, vel plus, septem sportae quam duodecim cophini. Chrysostomus dicit quod diversa fecit miracula, et modo diverso, ut discipuli magis memores essent. In primo miraculo tot fuerunt reliquiae quot apostoli. Hic autem secundum numerum panum, in quo significatur quod spirituales homines refici debent septiformi gratia Dei; I ad Cor. II, 14: animalis enim homo non percipit ea quae Dei sunt. Sequitur numerus comedentium erant autem qui manducaverunt, quatuor millia hominum. Supra fuerunt quinque millia, quia vacabant quinque sensibus; vel propter quinque libros Moysi; hic autem quatuor propter quatuor virtutes cardinales, vel propter quatuor Evangelistas. Extra parvulos et mulieres. Sed quare excipiuntur isti? Quia imperfecti et infirmi a vera doctrina excluduntur; ad Eph. IV, 13: donec occurramus omnes in virum perfectum et cetera.


Caput 16
Lectio 1

[87374] Super Mt., cap. 16 l. 1 Supra dominus ostendit sufficientiam evangelicae doctrinae, quia nec observantiis legalibus indiget, item quia non solum uni populo est necessaria, hic ostendit puritatem et excellentiam. Primo ostendit eam puram servandam ab omni traditione; secundo per altitudinem fidei omnes opiniones humanas transvolare, ibi venit Iesus in partes Caesareae Philippi. Circa primum primo describitur calumniosa tentatio; secundo confutat; tertio cavendum docet. Secunda ibi at ille respondens ait illis etc.; tertia ibi et cum venissent discipuli eius trans fretum et cetera. Circa primum primo commemorat locum; secundo ponitur tentativa interrogatio. Notandum quod sicut supra quando paverat de quinque panibus turbas, dimisit, et sic hic. In hoc primo datur exemplum praedicatoribus quando non se ingerant, sed revertantur; Iob XXXIX, 5 de onagro: quis dimisit onagrum liberum, et vincula eius quis solvit? et cetera. Ascendit in naviculam, ne sequeretur eum turba. Unde ponitur impedimentum quare non posset eum sequi. Unde ascendit in naviculam, idest in mentem quae agitatur fluctibus huius mundi, Sap. XIV, 3: quoniam dedisti in mari viam, et inter fluctus semitam, ostendens quod debet ibi intrare, ut ibi requiescat. Et venit in fines Magedan. Magedan poma interpretatur et per hunc locum sacra Scriptura significatur, ubi poma simul cum aliis fructibus crescunt; Cant. VI, 10: descendi ut viderem poma convallium. Sequitur tentativa interrogatio et accesserunt Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum. Eccli. XIX, 23: est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Ut signum de caelo ostenderet eis. Et petierunt signum de caelo. Habetur Io. VI, 49: patres vestri manducaverunt manna in deserto, unde panem de caelo dedit eis. Et I Cor. I, v. 22: Iudaei signa petunt. Et in Ps. LXXIII, v. 9: signa nostra non vidimus et cetera. Tunc reprehendit eos, et primo de ignavia ad credendum divina. Si enim aliquis defectum habet ex natura sensuum, excusationem habet; sed cum habet sapientiam in terrenis, et ignaviam in spiritualibus, reprehendendus est; Sap. XIII, 1: vani sunt omnes filii hominum, in quibus non est scientia Dei. Et primo ostendit solertiam in terrenis; secundo ignaviam in spiritualibus. Dicit ergo at ille respondens ait: vespere facto et cetera. Hoc habet sensum litteralem et mysticum. Litteralem, quia ex aliqua dispositione poterant cognoscere signum serenitatis. Dicitis: serenum erit: rubicundum est enim caelum. Item tempestatis, quia dicitis hodie erit tempestas: rutilat enim triste caelum, quia tristitiam designat. Quando enim aer est turbidus, non sunt homines ita laeti. Rubedo enim serotina est signum serenitatis. Ratio est, secundum philosophum, ex diffusione radiorum solis super vapores. Quando enim vapores sunt multi, tunc radii non possunt penetrare, et tunc fit color niger in aere; quando vero subtiles, penetrant. Sed quando quod est igneum dominatur, tunc apparet color rubeus, ut apparet in flamma, quia cum magis elevatur, magis apparet rubedo in ea. Ideo significatur quod vapores non sunt multi, et significatur serenitas. Sed cum mane aliquando resolvitur in rorem, vel in pluviam, est signum tempestatis. Secundum mysterium per vespere significatur passio Christi. Vespere sol occidit, sic Christus vespere mundi passus est; Mal. III, 2: quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans; Ps. XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Unde rutilans apparuit in vespere, et significavit tranquillitatem; Tob. III, v. 22: post tempestatem tranquillitatem facis, et post lacrimationem et fletum exultationem infundis. In resurrectione, quae per mane significatur, apparuit rubedo in martyribus, et significat tempestatem peccatoribus. Vel per mane significatur mane diei iudicii, quem praecedet rubor; Ps. XCVI, 3: ignis ante ipsum praecedet. Unde estis instructi in istis terrenis. Faciem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire? Duo sunt tempora: unum respondet adventui primo, aliud adventui secundo. Quaedam signa praecesserunt primum adventum; Is. XLV, v. 8: rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet salvatorem et cetera. Et cap. XLV, 15: vere tu es Deus absconditus. Sed in fine Deus manifeste veniet, et non apparebunt signa de caelo. Sed non est tempus. Vel aliter. Faciem caeli diiudicare nostis etc., quasi dicat, vos quaeritis signum adventus. Superfluum est signum petere, ubi sunt multa signa. Supra XI, 5: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et cetera. Hoc signum dederat Is. XXXV, 4: ipse dominus veniet, et salvabit nos; tunc aperientur oculi caecorum et cetera. Quidam ex auctoritate ista arguunt, quod debemus satagere ad cognoscendum secundum adventum. Augustinus autem exponit de primo adventu. Primus certissimus est, quia est ad salutem, salus per fidem, fides per cognitionem; ideo necessarium est ut agnoscatur. Sed secundus est ad remunerandum; ideo occultatur, ut homines magis sint solliciti. Deinde denegat signum petitum; unde dicitur generatio mala et adultera signum quaerit. Dicitur autem generatio mala, quia recedit a Deo: malum enim est per recessum a Deo. Dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo, ut habetur Deut. XXXII, 15. Sed adultera, quia alii se copulavit; Ps. XXVI: si derelinquam te in vita mea; Is. LV, 7: derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas. Signum petit, et non debet habere, quia signum non dabitur ei, nisi signum Ionae, quia sicut Ionas in ventre ceti fuit tribus diebus et tribus noctibus, ita etc.; ut supra XII habitum est. Sed quare magis ponit signum resurrectionis quam aliud signum? Dicendum, quod per resurrectionem nobis salus advenit; Rom. X, 9: si credideris in corde tuo quod Christus resurrexit, salvus eris, quia resurgendo vitam reparavit, quia per resurrectionem Christi resurgemus. Ideo istud signum datum est fidelibus, et omnia alia retorquentur ad istud, quia scilicet resuscitavit Lazarum et cetera. Unde istis non est datum aliud signum. Discipulis autem suis dedit signum de caelo, cum ostendit eis gloriam suam, ut habetur infra XVII. Sic ergo ostendit eorum ignaviam. Sequitur pars, in qua confutat facto discedendo ab eis. Et relictis illis, abiit; non enim habitat cum malignis; Sap. I, 3: separat se a perversis. Postquam confutavit, docet eos vitari. Et primo ponitur occasio; secundo doctrina; tertio malus intellectus discipulorum; quarto reprehensio; quinto effectus. Dicit et cum venissent discipuli eius trans fretum et cetera. In hoc admirari debemus mentes discipulorum, quia non solent homines oblivisci nisi eorum de quibus parum curant: unde cum obliti essent panes, parum curabant de eis, sed solum de spiritualibus. Quia dixit: intuemini, et cavete et cetera. Hic ponitur doctrina. Per fermentum intelligit doctrinam corruptam; unde non intelligit doctrinam legis, sed traditiones Pharisaeorum, quae vocantur fermentum, quia sicut ex modico fermento totum corrumpitur, sic ex modico errore tota vita corrumpitur, sicut de via a qua parum homo recedit, postmodum elongatur: unde philosophus in I coeli dicit quod parvus error in principio, magnus fit in fine. Spiritualis intellectus est panis, non fermentum. Unde per panem vera doctrina intelligitur; Eccli. XV, v. 3: cibavit eum pane vitae et intellectus. Unde dicitur intuemini, et cavete, quia falsa doctrina est periculosa. Dum enim manet fides in homine, non est periculum; sed quando fundamentum ablatum est, non est spes. Ps. CXXXVI, 7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Fundamentum est fides; ad Titum ult., 10: haereticum hominem post primam et secundam admonitionem devita. Quia falsa doctrina habet colorem, ideo dicit intuemini, idest diligenter considerate; Prov. IV, 25: oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Consequenter ponitur intellectus discipulorum: at illi cogitabant et cetera. Quia enim supra septem sportas fragmentorum acceperant, et non secum tulerant, credebant quod diceret, non accepistis panes; sed nolo quod a Pharisaeis accipiatis panes, quia animales erant, et animalis homo non percipit quae Dei sunt, I Cor. II, 14. In isto intellectu in duobus poterant reprehendi. Primo, quia non intelligebant; item in eo quod de virtute Dei diffidebant. De primo non reprehendit eos, sed de secundo. Dicit ergo quid cogitatis inter vos modicae fidei, quia panes non habetis? Quasi dicat, intelligitis carnaliter quod spiritualiter debetis intelligere. Non recordamini quinque panum, et quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? Nonne ergo qui tot pavi, possum vos pascere? Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis, scilicet materiali, sed potius spirituali; qui panis doctrina dicitur in Io. VI, 64: verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Tunc intellexerunt et cetera. Hic ponitur correctio. Unde correcti sunt ex sermone eius; Ps. CXVIII, 130: declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.


Lectio 2

[87375] Super Mt., cap. 16 l. 2 Supra dominus docuit doctrinam evangelicam conservandam puram a fermento Iudaeorum, hic autem docet eminentiam doctrinae. Et primo quantum ad fidem utriusque naturae, scilicet deitatis et humanitatis; secundo quantum ad fidem passionis, ibi exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis etc.; tertio quantum ad fidem iudiciariae potestatis, ibi filius enim hominis venturus est in gloria patris sui. Circa primum primo exquiritur opinio turbarum de Christo; secundo fides discipulorum, ibi vos autem quem me esse dicitis? Circa primum primo ponitur locus; secundo interrogatio Christi, ibi quem dicunt homines esse filium hominis? Tertio responsio Petri, ibi at illi dixerunt et cetera. Dicit ergo venit Iesus in partes Caesareae; et non solum hoc, sed addidit Philippi, quia duae Caesareae fuerunt, scilicet Caesarea Traconis, ubi missus est Petrus ad Cornelium; alia haec quae dicitur aliter Paneas. Prima ab Herode constituta est in honorem Caesaris Augusti, istam construxit Philippus in honorem Tiberii. Sed quare fecit hic istam quaestionem dominus? Dicendum, quod haec civitas in finibus Iudaeorum erat sita; ideo antequam de fide petere vellet, a Iudaeis eos extraxit. Similiter habetur quod dominus educens Iudaeos de Aegypto, non eduxit eos per sata Philisthinorum, ut habetur Ex. XIII, 17. Consequenter ponitur interrogatio et interrogabat discipulos suos et cetera. Sapiens quando interrogat, docet, ut dicit Hieronymus. Unde in multis instruimur, ut simus solliciti quid de nobis dicatur: ut si malum, quod corrigamus; si bonum, ut conservemus et multiplicemus. Unde curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni, Eccli. XLI, 15. Unde Christus interrogavit quid de ipso diceretur. Item qui divinitatem cognoscunt, dicuntur dii, Ps. LXXXI, 6: ego dixi, dii estis, hi vero qui humanitatem, dicuntur homines; unde dicitur quem dicunt homines esse filium hominis? Sed, ut dicit Hilarius, Christus solum homo videbatur: ideo voluit quod cognoscerent quod esset aliud quam simplex homo. Unde ipse ex hoc dat intelligere, aliud esse in eo. Item ostenditur humilitas Christi, quia se hominis filium confitetur, secundum illud supra XI, v. 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Consequenter ponitur opinio turbarum at illi dixerunt: alii Ioannem Baptistam et cetera. Diversi de Christo senserunt diversa. Pharisaei blasphemabant Christum, sed turbae prophetam dicebant; unde Lc. VII, 16: propheta magnus surrexit in nobis et cetera. Dicebant eum Ioannem ratione auctoritatis, quia Ioannes poenitentiam praedicabat; supra cap. III, 2: agite poenitentiam, appropinquavit regnum caelorum. Ideo credebant ipsum esse Ioannem, quia similiter Christus incipiebat agite poenitentiam, appropinquavit regnum caelorum, ut supra IV, 17. Item habebant in reverentia Eliam prophetam; Mal. ult., 5: ecce ego mittam Eliam prophetam, antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Unde credebant esse Eliam propter potestatem sermonis et virtutem praedicationis; Eccli. XLVIII, 1: et surrexit Elias propheta quasi ignis, quia verbum ipsius quasi facula ardebat. Et de Christo dicitur supra VII, 29, quod erat docens tamquam potestatem habens. Item propter eminentiam vitae credebant eum esse Ieremiam, de quo dominus ait: antequam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te, Ier. I, 5. Et ibid. XL habetur, quia honoratus erat gentibus. Sic in reverentia ab extraneis Christus habebatur; a Iudaeis vero blasphemabatur: ideo Ieremiae comparabant eum. Sed quomodo Eliam dicebant? Quia habetur IV regum II, 11 quod raptus est, et quod adhuc viveret, et erat promissus Iudaeis ad salutem, ut habetur Mal. ult., 5. Quia quidam posuerunt transcorporationem: et ideo secundum hanc opinionem posset esse, quod anima Eliae intrasset aliud corpus. Dicit eis Iesus: vos autem quem me esse dicitis? Hic exquiritur fides discipulorum. Et primo ponitur interrogatio; secundo responsio; tertio approbatio. Secunda ibi respondens Petrus; tertia ibi respondens autem Iesus et cetera. Dicit eis Iesus: vos autem quem me esse dicitis? Quasi dicat: ita dicunt turbae; sed quia magis est vobis commissum, ideo magis a vobis exigitur. Vidistis miracula, ideo magis debetis opinari. Sed quare petiit? Nonne sciebat? Immo sciebat, sed volebat quod mererentur ex confessione; Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Unde magis sunt meritoria, quanto magis sequestrata, et quasi turbis infima scientibus, maiora non respondeant, ideo et cetera. Respondens autem Petrus dixit: tu es Christus filius Dei vivi. Ipse respondet pro se, et pro aliis; sed ipse frequentius respondet, et in hoc perfecta fides tangitur, quia tangitur fides humanitatis. Tu es Christus, idest unctus. Et constat quod unctus est oleo spiritus sancti. Unctio non convenit ei secundum divinitatem, quia ab ipsa procedit, sed secundum humanitatem. Hoc ergo dicit, ut humanitatem Christi aliter aestiment quam turbae. Quaeritur autem quare prophetam eum dicebant. Ungebatur propheta, ut habetur de Eliseo. Ungebantur reges, ut habetur de Saule; item sacerdotes, ut habetur in Levitico. Et omnia haec in nomine Christi importantur: quia et rex dicitur, ut Ierem. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit. Item sacerdos; Ps. CIX, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item propheta: prophetam suscitabit Deus de gente tua, et de fratribus tuis etc., Deut. XVIII, 15. Item non solum confessus est humanitatem, sed testudine penetrata, usque ad divinitatem transcendit dicens tu es filius Dei. Alii enim dicebant eum blasphemum; unde Io. X, 33: non de bono opere lapidamus te, sed de blasphemia, quia homo cum sis, facis teipsum Deum. Sed iste filium Dei recognoscit. Et dicit vivi, ad excludendum errorem gentilium, qui quosdam homines mortuos dicebant deos, ut Iovem etc., ut habetur Sap. cap. XIII, 2 ss. Item quidam elementa et cetera mortua, ut terram, ignem etc., ut habetur Sap. XIII; sed iste filium Dei vivi dicit. Sed sciendum, quod cum dicitur Deus vivus, et homo vivus, de homine dicitur per participationem vitae; sed de Deo dicitur, quia fons vitae; Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae. Et in Io. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Respondens Iesus et cetera. Hic primo approbat confessionem eius; secundo mandat tacendam, ibi tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent, quod ipse esset Iesus Christus. Circa primum primo approbat istam confessionem per commendationem confitentis; secundo per remunerationem, ibi et ego dico tibi quia tu es Petrus et cetera. Unde dicit respondit Iesus: beatus es, Simon Bariona. Bar idem est quod filius; Ionas idem quod columba: suo nomine. Unde Bariona, idest filius columbae. Et videtur respondere responsio Christi confessioni Petri. Quia confessus erat eum filium Dei, Iesus autem dicit eum filium columbae, scilicet spiritus sancti, quia haec confessio non potuit fieri nisi a spiritu sancto. Sed creditur quod primo dicebatur Bar-Iona, idest Ioannis filius, sed per corruptionem Scripturae ita dictum est. Sed quid est? Numquid alii non confessi sunt filium Dei? Immo legitur de Nathanaele Io. I, 49. Item illi qui in navi, supra IX. Quare ergo hic beatificatur Petrus, et non alii? Quia alii filium adoptivum confessi sunt, hic autem filium naturalem; ideo hic prae ceteris beatificatur, quia primus confessus est divinitatem. Origenes dicit: videtur quod ante non confessus fuerit. Sed quomodo misit eos praedicare? Respondet quod a principio non praedicabant ipsum esse Christum, sed poenitentiam praedicabant. Item potest esse quod praedicabant Christum; sed hic primo ipsum esse filium Dei. Ergo hic specialiter remunerat. Beatus es, Simon etc., quia beatitudo est in cognitione; Io. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum. Sed duplex est cognitio: una quae est per naturalem rationem, alia quae supra rationem. Prima non facit beatitudinem, quia dubia est: unde non satiat intellectum; sed beatitudo debet satisfacere appetitui naturali, et hoc habebitur in patria; Is. LXIV, 4: oculus non vidit, nec auris audivit quae praeparavit dominus diligentibus se. Ergo in hac vita, quanto aliquis magis potest percipere de hac cognitione, magis est beatus; Prov. III, v. 13: beatus qui invenit sapientiam. Unde dicit beatus es, quia incipis esse beatus. Quia caro et sanguis non revelavit tibi. Hoc potest exponi ita quod caro et sanguis sumantur pro amicis carnalibus; ad Gal. I, 16: continuo non acquievi carni et sanguini. Unde caro et sanguis non revelavit tibi, idest non habuisti ex traditione Iudaeorum, sed ex revelatione Dei. Item in Christo erat caro, et sanguis, et divinitas; ideo quia Petrus non respexit ad carnem et sanguinem, ei dicitur beatus es, quia non iudicas secundum quod caro et sanguis revelat, sed secundum quod pater meus. Vel non habes ex naturali industria, sed ex patre meo. Nemo enim cognovit filium nisi pater, Lc. cap. X, 22. Illius enim est manifestare, cuius est cognoscere. Unde nemo novit nisi cui pater voluerit revelare; Dan. II, 28: est Deus in caelo revelans mysteria. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et cetera. Hic dat confessionis remunerationem. Confessus erat humanitatem et divinitatem, ideo dat dominus remunerationem. Primo dat nomen; secundo potestatem. Circa primum primo dat nomen; secundo nominis rationem, ibi et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et ad hoc venit in hunc mundum ut Ecclesiam fundaret. Is. XXVIII, 16: ecce ego ponam in fundamento Sion lapidem probatum angularem pretiosum, in fundamento fundatum. Iste signatum est per lapidem quem supposuit Iacob capiti, et unxit, ut habetur Gen. XXVIII, 18. Iste lapis est Christus, et ab ista unctione omnes dicti sunt Christiani; unde non solum dicimur Christiani a Christo, sed a petra. Ideo specialiter imponit nomen: tu es Petrus, a petra quae est Christus. Licet secundum Augustinum videatur quod modo non fuerit impositum, sed a principio; Io. I, 42: tu vocaberis Cephas. Vel potest dici quod tunc fuit promissum, hic datum. In huius signum rei, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Proprietas petrae est, quod ponatur in fundamento; item, ut det firmitatem. Supra VII, 24: similis est homini qui aedificat domum suam super petram. Unde potest exponi de Christo: et super hanc petram, idest Christum, ut sit fundamentum, et ut fundata firmamentum recipiat. Augustinus in libro Retract. dicit, quod multipliciter exposuit, et reliquit audientibus ut acciperent quam vellent. Vel ut demonstret ly hanc petram Christum; I ad Cor. X, 4: petra autem erat Christus. Et alibi, I ad Cor. III, v. 11: fundamentum aliud nemo potest ponere nisi id quod positum est, quod est Christus Iesus. Alia expositio: super hanc petram, idest super te petram, quia a me petra trahes tu quod sis petra. Et sicut ego sum petra, ita super te petram aedificabo et cetera. Sed quid est? Est ne Christus et Petrus fundamentum? Dicendum quod Christus secundum se, sed Petrus inquantum habet confessionem Christi, inquantum vicarius eius. Ad Ephes. II, 20: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu et cetera. Apoc. XXI, 4: fundamenta civitatis duodecim, et in ipsis duodecim nomina apostolorum et agni. Ideo Christus secundum se est fundamentum, sed apostoli non secundum se, sed per concessionem Christi, et auctoritatem datam a Christo; Ps. cap. LXXXVI, 1: fundamenta eius in montibus sanctis. Sed specialiter Petri domus, quae est fundata super petram, non diruetur, ut supra VII, 25. Sic ista impugnari potest, expugnari non potest. Et portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Ier. I, 19: bellabunt adversum te, et non praevalebunt. Et qui sunt portae Inferi? Haeretici: quia sicut per portam intratur in domum, sic per istos intratur in Infernum. Item tyranni, Daemones, peccata. Et quamvis aliae Ecclesiae vituperari possint per haereticos, Ecclesia tamen Romana non fuit ab haereticis depravata quia supra petram erat fundata. Unde in Constantinopoli fuerunt haeretici, et labor apostolorum amissus erat; sola Petri Ecclesia inviolata permansit. Unde Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Et hoc non solum refertur ad Ecclesiam Petri, sed ad fidem Petri, et ad totam Occidentalem Ecclesiam. Unde credo quod Occidentales maiorem reverentiam debent Petro, quam aliis apostolis. Et tibi dabo claves regni caelorum. Hic ponitur secundum donum quod Petro dedit Christus secundum humanitatem. Fundavit enim Ecclesiam in terris, et Petrum vicarium suum instituit, ut introduceret in caelum; ad Hebr. X, 19: habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Unde Christus vicarium suum Petrum instituit, ut introduceret in caelum, unde illud ministerium dedit, unde claves dedit. Clavis enim introducit: unde Petrus habet ministerium introducendi. Et duo facit. Primo claves committit; secundo usum docet et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis et cetera. Sed videamus quae sunt claves. Domus quando est serata impedit introitum; clavis vero removet impedimentum. Regnum caelorum habebat impedimentum, sed non ex parte sua; Apoc. IV, 1: vidi, et ecce ostium apertum; sed impedimentum erat ex parte nostra, scilicet peccatum, quia nihil coinquinatum intrabit in illam. Ista impedimenta removit Christus per suam passionem, quia lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Apoc. I, 5. Et hanc communicavit ut per ministerium peccata tollerentur, quod expletur per virtutem sanguinis Christi: unde sacramenta virtutem habent a virtute passionis Christi. Unde dabo tibi ministerium et cetera. Is. cap. XXII, 22: dabo super te claves David. Sed dicit tibi dabo; nondum enim erant fabricatae; res autem non potest dari antequam sit. Fabricandae autem hae erant in passione; unde in passione fuit eorum efficacia. Unde hic promisit, sed post passionem dedit, cum dixit: pasce oves meas. Sed quare dicit claves? Quia absolvere est removere obstaculum. Duo enim sunt, quia duo requiruntur, potestas et scientia. Sed quid est? Numquid non aliqui sacerdotes sunt, qui non habent scientiam? Intelligatis quod habent scientiam, quia nullus clavem scientiae habet nisi sacerdos. Non dicitur hic scientia habitus intellectus etc., sed dicitur auctoritas discernendi. Unde est aliquis iudex, qui non habet scientiam primo modo, et tamen habet scientiam secundo modo, quia habet auctoritatem; aliquis autem habet scientiam primo modo, et non secundo modo, quia non habet auctoritatem. Unde scientia hic dicitur auctoritas discernendi, et sacerdos quilibet hanc habet ut discernat in absolvendo. Consequenter ponit usum clavium quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. Sed videtur quod inconvenienter ponatur, quia usus clavis non est ligare, sed aperire. Dico quod clavium conveniens iste usus est. Ipsum enim caelum apertum est; Apoc. cap. IV, 1: vidi ostium apertum. Unde non est necessarium ut aperiatur; sed ligatus qui debet introire, oportet quod solvatur. Sed hic vitandi sunt aliqui errores. Primus tangitur in Glossa, quia quidam usurpaverunt quod possent omnes, quos vellent, absolvere, et introducere in regnum caelorum. Sed hoc non potest stare, quia solius Dei est immutare voluntates. Alius error est, quod sacerdos non ligat, sed ostendit esse absolutum. Sed istud derogat virtuti sacramenti, eo quod sacramenta novae legis efficiunt quod figurant; sacramenta vero veteris legis non. Unde si nihil efficeret, non esset sacramentum novae legis. Tertio aliqui dicunt quod in peccato sunt tria: culpa, et reatus, et poena. A duobus absolvitur homo per se per contritionem; sed quando homo ab his absolutus est, remanet obligatus ad poenam temporalem, quam per se tollere et evitare homo non sufficit; ideo dantur claves, quae minuunt aliquid de ista poena, et ligant quantum ad poenam aliquam. Tamen videtur mihi, quod hoc non sit bene dictum, quia sacramentum novae legis dat gratiam, sed gratia non ordinatur contra poenam, sed contra culpam. Unde dico quod sic est in sacramento isto confessionis, sicut in sacramento Baptismi, quod habet virtutem spiritualem instrumentalem, secundum quam mundat a culpa. Unde Augustinus: quae est virtus aquae, ut carnem abluat, et culpam tollat? Sic dico quod in sacerdote est quaedam vis spiritualis instrumentalis, a qua dicitur minister, et sic ministerialiter operatur remissionem, sicut aqua Baptismi. Sed hic facit difficultatem, quia modo solum pueri veniunt ad Baptismum: et si accedat adultus, aut venit fictus, aut non: fictus venit, quando sine innovatione mentis, et tunc non remittitur culpa; non fictus venit, quando cum proposito confessionis, unde requiritur gratia, sive propositum conversionis, et istud est ex gratia. Gratia autem tollit culpam. Unde in sacramento Baptismi veniens adultus, si praeparat se, recipit remissionem culpae. Sic in sacramento poenitentiae, ad quod soli adulti accedunt, non est contritus, nisi habeat in proposito se subiicere discretioni et iudicio sacerdotis. Si non est contritus, non consequitur effectum, sicut nec in Baptismo. Sed potest accidere, quod aliquis accedit non totaliter contritus, qui virtute gratiae collatae in sacramento perfecto efficitur contritus; ideo intelligendum est: quodcumque solveris, idest si ministerium absolutionis adhibes. Et dicit quodcumque, quia non solam culpam, sed poenam. Solutum erit in caelis, idest habebitur tamquam absolutum in caelis, sicut est de Baptismo: unde debet dicere sacerdos, ego te absolvo, sicut ego te baptizo. Sed potest quis quaerere qualiter ligat. Sciendum quod sacerdos minister est Dei, et actio ministri dependet ab actu domini: unde eo modo quo dominus ligat et solvit, sic sacerdos ministerialiter. Solvit Deus infundendo gratiam, ligat non infundendo: sic sacerdos solvit sacramento, ministrando sacramentum, ligat vero non adhibendo. Aliter dicitur, quod per caelos praesens Ecclesia designatur; unde quodcumque ligaveris, excommunicatione, vel solveris, erit solutum vel ligatum, quoad administrationem sacramentorum Ecclesiae. Unde volunt, quod ista administratio, haec ligatio et absolutio sit super terram, ita quod non se extendat ad mortuos. Sed hoc reprobatur, quia non solum se extendit ad vivos, sed etiam ad mortuos: unde si ad utrumque referatur, sensus est: quodcumque ligaveris super terram, tunc dico existens super terram, erit ligatum et in caelis. Sed est alia quaestio, quia alibi habetur, Io. XX, 23: quorum remiseritis peccata, remittentur eis; hic vero solum hoc dicit Petro. Dicendum quod immediate dedit Petro; alii vero a Petro recipiunt; ideo ne credantur ista solum dici Petro, dicit: quorum remiseritis et cetera. Et hac ratione Papa, qui est loco sancti Petri, habet plenariam potestatem, alii vero ab ipso.


Lectio 3

[87376] Super Mt., cap. 16 l. 3 Supra posita est confessio Petri de divinitate Christi, hic mandat taciturnitatem ad tempus, ne scilicet dicerent quod ipse esset Christus. Sed hic videtur quaestio. Quia supra dominus miserat discipulos ad praedicandum regnum Dei, quomodo hic prohibet? Secundum superficiem litterae potest dici quod non praecepit supra quod annuntiarent Christum, sed regnum Dei. Sed quia Annuntiatio regni Dei includit in se Annuntiationem Christi, ideo quod praecepit supra, videtur hic prohibere. Hieronymus dicit, quod illud quod ante praedicaverat, non prohibet, quia ante praeceperat praedicari Iesum, hic praecipit ne dicant eum Christum: Christus enim est nomen dignitatis, Iesus nomen salvatoris. Unde supra I, 21: et vocabis eum Iesum. Origenes respondet quod apostoli ante loquebantur de Christo, ut de magno viro; sed de Christo voluit subticeri, ut post eis magis appareret; sicut aliquando praemittitur doctrina, ut habeant tempus discernendi. Vel dicendum quod illud: euntes autem praedicate, non debet retorqueri ad tempus ante passionem, sed post. Unde ibi tangitur quod trahentur ante reges et praesides etc., et non fuit hoc factum ante passionem. Sed quare dominus nunc mandavit istud tacendum? Futurum enim erat ut populi viderent eum patientem, et quando aliqui percipiunt confusionem ab aliquo magno, ad scandalum magis incitantur, ideo et cetera. Chrysostomus dicit: si quod plantatur evellatur, non potest ita cito plantari. Unde si plantata fuisset fides, et evulsa fuisset in passione, post non fuisset tam cito plantata. Unde multa non sunt dicenda propter scandalum vitandum. Et quod haec sit causa, patet, quia statim suam passionem annuntiat; unde subditur et exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Ierosolymam et multa pati. Et circa hoc tria facit. Primo praenuntiat passionem; secundo discipulum arguit, ibi qui conversus dixit Petro etc.; tertio docet fidem, ibi tunc Iesus dixit discipulis suis et cetera. Et circa primum duo. Quia primo praenuntiat passionem; secundo resurrectionem, ibi et tertia die resurgere. Et circa primum tangit locum, auctores, ac consummationem. Dicit ergo et exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis. Locutus est de passione hic, et XVII, et XX cap. Sed ante hoc tempus non praenuntiaverat. Sed quare modo coepit? Quia apostolis manifestavit. Sed quare non ante? Quia si antequam fides esset confirmata in eis, praenuntiasset passionem, forte dimisissent eum: sed nunc verum Deum credebant, ideo et cetera. Et dicit ostendere, non dicere quia haec dicuntur quae manifestantur visibiliter, ostenduntur quae intelliguntur; ideo Iudaeis dicebat, discipulis ostendebat; Lucae ult., 26: nonne oportuit Christum pati, et sic intrare in gloriam suam? Unde quod dicit oportet, tangit locum. Et quare Ierosolymam? Tangit rationem. Sed quod dicit Ierosolymam, prima ratio est, quia ibi erat templum Dei, ubi fiebant sacrificia. Sacrificia autem veteris legis fuerunt figura istius sacrificii, quod fuit in ara crucis; ideo voluit quod ubi erat figura, pateret veritas; Ephes. V, 2: et tradidit semetipsum sacrificium, et oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis et cetera. Alia ratio est, quia prophetae passi sunt in Ierusalem, ut infra cap. XXIII, 37: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt. Voluit igitur ibi pati ad ostendendum, quod mors eorum fuit signum passionis Christi. Item Ierusalem dicitur visio pacis; sed ipsa passio pacifica fuit; ad Col. cap. I, 20: pacificans quae in caelis et quae in terris sunt. Item ut per istam viam esset nobis via ad Ierusalem supernam; ad Gal. IV, v. 26: illa autem quae sursum est Ierusalem mater nostra, libera est. Sed a quibus? A senioribus. Et hoc est quia eis procurantibus passus est. Ille facit rem, cuius auctoritate fit; unde magis eum interfecerunt, quam milites. Unde per hoc malitia populi significatur, quia qui videntur meliores, inveniuntur deteriores. Aliquis enim retrahitur a peccato propter aetatem, aliquis propter scientiam, aliquis propter dignitatem; tamen aetas eos non retraxit, quia a senioribus; non scientia, quia a Scribis; non dignitas, quia a principibus sacerdotum; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini et iudicium Dei sui. Et ecce magis hi confregerunt iugum. Item quaedam abiectio et humiliatio fuit, quia quando aliquis patitur a plebeis, non est magnum; sed quando a sapientibus, et ab his, qui boni videntur, magna est abiectio; unde Io. XVIII, 35: gens tua et principes tradiderunt te mihi. Item passus est usque ad mortem, ideo dicit et occidi; Act. X, 39: quem occiderunt suspendentes in ligno; Dan. IX, v. 26: occidetur Christus, et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Sed adiungitur gaudium resurrectionis et tertia die resurgere; Os. VI, 3: tertia die resuscitabit nos. Et assumens eum Petrus coepit increpare illum. Hic increpat discipulum obviantem. Et primo ponitur obviatio; secundo responsio Christi, ibi qui conversus dixit Petro et cetera. Et assumens, vel in aspectu, vel ad se sumens, ne videretur praesumptuosus, quando dominum ante alios reprehenderet, dixit absit a te, domine: non erit tibi hoc. Dominus collaudaverat eius confessionem, et dederat ei potestatem, quia eum filium Dei esse cognoverat, ideo putabat, quod si occideretur, quod fides sua frustraretur, et quod non esset Deus; et ideo increpavit eum. Habebat in corde, quod filius Dei erat, et non advertebat, quod Deus non est increpandus, ut dicitur Iob XV, 3: arguis eum, qui non est tibi aequalis, et loqueris quod tibi non expedit. Sed servabat adhuc aliquam fidem divinitatis, quia in Marco habetur, propitius sis tibi, domine, et noli te tradere in mortem. Qui conversus dixit, vade retro post me, Satana. Hic ponitur responsio. Hunc locum sic exponit Hilarius: Diabolus videns, quod ipse nuntiaverat passionem suam, et cognoscens testimonia prophetarum, incitavit Petrum ad hoc ut dissuaderet. Ideo videns dominus, quod non suo instinctu loqueretur, increpavit eum, ideo dixit Petro vade post me: ita quod sit ibi punctus. Et ad Satanam dixit Satana, scandalum es mihi. Hieronymus dicit, quod non credit, quod instinctu Diaboli locutus sit Petrus, sed pietatis affectu; unde ignoranter dixit. Unde tria facit, quia primo ponitur admonitio; secundo increpatio; tertio causae assignatio. Admonitio, quia vade, Petre. Unde est eadem sententia, quae dicta est supra Diabolo, vade retro, Satana. Vel vade post me, sequere me. Satanas est idem quod adversarius. Unde qui consilio divino contradicit, Satanas dicitur. Scandalum mihi es; idest vis impedire meum propositum. Sed nonne diligentibus Deum non est scandalum? Origenes dicit, quod perfectis non est scandalum. Unde non scandalizantur. Sed potest aliquis eis ponere scandalum. Unde Petrus scandalum assumpsit, sed Christus non. Vel sic, quia reputat scandalum membrorum esse suum. Unde Paulus: quis scandalizatur, et ego non scandalizor? Quia ergo posset aliis scandalum esse, dixit scandalum mihi es, non propter me, sed propter membra mea. Sed quid est? Supra dixerat tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; hic autem appellat eum Satanam. Hieronymus dicit quod quae promiserat dominus, nondum habebat. Sed quia in futurum haec habebat, ideo potuit propter haec eum vocare Satanam. Chrysostomus dicit quod voluit ostendere, quid homo potuit per se, et quid ex gratia Dei: quia supra ex gratia Dei recognovit Christi divinitatem; sed ubi retraxit Deus suam gratiam, apparuit humanitas et defectus, intantum quod Satanam appellaret eum: ita dominus vult aliquando viros perfectos cadere, ut suam humanitatem cognoscant. Et quod ita debeat intelligi, satis concordat illud quod sequitur. Unde dat causam quia non sapis quae Dei sunt. Prius enim dixerat, tu es filius Dei, ibi sapiebat secundum divinitatem; hic vero sapit quod hominis est; I ad Cor. II, 14: animalis enim homo non percipit quae Dei sunt. Prov. XIII, 16: qui fatuus est aperiet stultitiam. Petrus refugit carnis mortem, sed spiritus Dei non; unde Io. cap. XV, 13: maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Tunc Iesus dixit discipulis suis. Hic exhortatur ad passionis imitationem. Et primo ponit exhortationem; secundo rationem; tertio confirmat. Secunda ibi qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; tertia ibi quid prodest homini si mundum universum lucretur et cetera. Ita Petrus volebat impedire passionem, sed ipse invitat eos dicens si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; quasi dicat: oportet quod sitis parati ad passionem Christi imitandam. Imitantur speciali modo martyres corporaliter, sed spiritualiter spirituales homines, spiritualiter pro Christo morientes. Unde potest legi de cruce corporali. Chrysostomus: sic ergo cum dixit, Petre, vade post me, intelligatis quod soli Petro dixerit: cum vero dixit, qui vult venire etc., omnes homines vult venire ad se. Et dicit vult, quia magis trahitur qui voluntarie trahitur, quam qui violenter; Ps. LIII, v. 8: voluntarie sacrificabo tibi. Ideo tria dicit: quod abneget, quod tollat crucem, quod sequatur me. Chrysostomus dicit quod loquitur per similitudinem. Si haberes filium, et videres eum male tractari, si non curares, tu abnegares; sic si vis passionem domini sequi, oportet quod abneges te, et pro nihilo te reputes; Ps. XXXVII, 15: et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Et Prov. XXIII, 35: verberaverunt me, et non dolui; traxerunt me, et non sensi. Et tollat crucem suam, et sequatur me: quod paratus sit pati crucem, sive mori morte acerbissima et turpissima; Sap. cap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Unde homo debet esse paratus pati quamcumque mortem propter Deum. Pati propter sua scelera est turpe: sed propter Deum, non. Unde I Petr. IV, 15: nemo patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. Si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine. Secundum Gregorium intelligitur de mortificatione spirituali. Est enim abnegatio sui ipsius tripliciter. Primo quando abnegat statum peccati praecedentis; Rom. VI, 11: existimate vos mortuos peccato. Item si non est in peccato, et transferret se ad statum perfectum; ad Phil. III, 12: si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis, non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. Item qui proprium affectum abnegat; ad Gal. II, 19: ego autem per legem legi mortuus sum ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. Et II ad Cor. V, 14: si unus mortuus est, et omnes mortui sunt. Tollat crucem. Crux a cruciatu dicitur. Spiritualiter cruciatur, cuius mens cruciatur propter proximi compassionem, ut apostolus Rom. XII, 15: flere cum flentibus. Cruciatur similiter quis per poenitentiam; ad Gal. cap. V, 24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et sequatur me. Multi compatiuntur, sed Deum non sequuntur. Qui compatitur, et in peccato est, non sequitur, quia venit Christus peccata destruere. Item si affligis te propter vanam gloriam, Deum non sequeris; supra VI, 16: cum ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes: exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes et cetera. Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam. Hic redditur ratio suae admonitionis, et est ratio a magnitudine retributionis. Et hoc dupliciter potest legi. Est enim duplex salus; salus scilicet animae, et haec est iustorum; salus corporis, et haec omnium, etiam iumentorum; Ps. XXXV, 7: homines et iumenta salvabis, domine. Unde dicamus qui voluerit animam suam salvam facere, vitam corporalem non abnegando non tollerando crucem, perdet eam. Supra dixit qui vult, hic qui voluerit. Unde sicut illud dupliciter interpretari poterat, similiter istud. Qui voluerit animam suam, quae est principium vitae corporalis salvam facere, scilicet quod non occidatur, vel quod non compatiatur, perdet eam. Ps. LXXII, 27: perdes omnes qui fornicantur abs te. Qui autem perdiderit, vel tradendo in mortem, vel abnegando delectationes, propter me, inveniet eam; Eccli. LI, 35: modicum laboravi, et inveni multam requiem. Vel sic. Qui voluerit animam suam salvam facere, et illam ad salutem aeternam ducere, Is. LI, 6: salus mea in sempiternum erit, perdet eam, vel sustinendo mortem, vel abnegando carnalia. Qui autem perdiderit propter me, scilicet qui carnalia desideria dimiserit, inveniet eam, scilicet vitam; II Cor. cap. XIII, 4: nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Hic confirmat per rationem. Posset aliquis dicere: non curo; magis volo vitam hanc praesentem quam aliam. Et hoc excludit. Primo per vitam illam inaestimabilem; secundo per damnum animae irrecompensabile. Dicit ergo quid prodest etc., idest quid proficiunt tibi ista temporalia, si animam perdis? Naturale est homini quod magis diligit finem quam ea quae sunt ad finem, ut corpus quam divitias. Unde naturale est quod omnia exponuntur pro salute corporis. Si contrarium fiat, perversitas est passionis. Sic et naturale est plus animam diligere quam corpus; unde sapiens est qui magis vellet corporaliter pati, quam sustinere confusionem magnam. Si ergo ita est, magis debet optare salutem animae quam corporis, etiam si totum mundum posset habere. Sed quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Quasi dicat: inaestimabile damnum est animae detrimentum. Item posset dicere: si habeo et perdo, potero recuperare: ideo excludit dominus aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Quasi dicat, nullam. Prov. VI, 35: non accipiet pro redemptione dona plurima. Sed numquid non potest redimi? Dan. IV, v. 24: peccata tua eleemosynis redime. Dicendum quod hic loquitur quantum ad perfectam perditionem, quia non posset recuperare, nisi primo invenisset; sed quando est contritus, reinvenit. Gregorius aliter: duplex est tempus Ecclesiae, prosperitatis et adversitatis: in adversitate adversa, in prosperitate prospera. Filius autem hominis venturus est in gloria patris sui. Hic agit de iudiciaria potestate. Et primo ponitur iudiciaria potestas; secundo tacitae obiectioni respondet. Forte tu dices: ad quid sequar et tollam crucem? et cetera. Quia iudicium filii hominis est, et potestas. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Non doleas ergo quod patiatur, quia venturus est in gloria. Non doleas, quod reprobetur a senioribus, quia venturus est in gloria patris sui: nec quod ante multos, quia cum Angelis suis; Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris. Et infra XXV, 31: cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae et cetera. Tunc reddet, et restituet, unicuique secundum opera sua. Deinde respondet tacitae obiectioni amen dico vobis; quasi dicat: dixi vobis quod venturus est filius hominis et cetera. Sed nolite mirari. Quare? Volo vobis ostendere, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem. Peccatores absorbentur morte, sed iusti gustant mortem. Isti autem erant Petrus, Ioannes et Iacobus. Donec videant filium hominis venientem in regno suo. Hoc fuit signum gloriae futurae. Eos autem non nominavit propter invidiam aliorum. Potuissent autem habere invidiam, quia magis his, quam aliis. Item propter importunitatem, quia importuni essent si nihil eis ostenderet. Aliter potest dici, quod regnum Dei est Ecclesia: ideo est aliquis qui non gustabit mortem, sicut Ioannes, donec videat filium hominis venientem in regno suo; idest donec dilatetur Ecclesia, quia tantum vixit, quod vidit Ecclesiam dilatari, et multas Ecclesias aedificari.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264