CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio super Isaiam ad litteram
a capite XL ad caput XLIX
exacta ad autographum

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus

Textum Leonino 1969 praebito adaequatum
ac translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 40

[85000] Super Is., cap. 40 Consolamini, consolamini et cetera. Haec est secunda pars principalis istius libri, in qua principaliter consolationem populi intendit per multa beneficia repromissa. Dividitur autem in duas partes. In prima inducit eos ad promissorum expectationem; in secunda exequitur divinorum beneficiorum promissionem, infra 45: haec dicit dominus Christo meo et cetera. Prima dividitur in tres: in prima confortat eos per promittentis potestatem; in secunda per ipsius dilectionem, 41: taceant ad me etc., in tertia per idolorum quae resistere credi possent, debilitatem, 44 cap.: et nunc audi Jacob et cetera. Circa primum tria facit. Primo inducit ad consolationem; secundo promittit consolatorem, vox clamantis etc., in tertia ostendit Dei consolantis potestatem, quis mensus est pugillo et cetera. Circa primum tria. Primo inducit populum in consolationem: consolamini, in spiritualibus, consolamini, in bonis temporalibus concessis. Eccli. 48: consolatus est etc., Zach. 1: respondit dominus Angelo et cetera. Secundo indicit prophetis et sacerdotibus consolationis Annuntiationem: loquimini ad cor, scilicet consolando; advocate, a tristitia, ab idolatria. Oseae 2: ducam eam in solitudinem. Tertio assignat rationem quantum ad culpae dimissionem, quoniam completa est etc., supra 27: et hic omnis fructus etc.; quantum ad poenarum finitionem, suscepit etc., loquitur secundum tempus post captivitatem. Jerem. 17: duplici contritione etc., sed contra. Nahum 1: non consurget duplex tribulatio. Et dicendum, quod duplicia dicuntur quantum ad poenam corporis et animae, sicut et culpa in utroque est. Vox clamantis et cetera. Hic promittit consolatorem: et circa hoc tria facit. Primo praemittit praeparationem; secundo ostendit prophetiae firmitatem, vox dicentis etc., tertio praenuntiat consolatorem venientem, super montem et cetera. Circa primum tria. Primo indicit praeparationem: vox clamantis in deserto, scilicet Joannis Baptistae: haec erit, parate, per conversionem a malis, in solitudine, vitiorum. Amos 4: praeparare in occursum Dei tui et cetera. Secundo praedicit expletionem, omnis vallis, sequens metaphoram viae malae: si est montuosa, facit laborem: unde dicit, vallis exaltabitur, ut adaequetur montibus, et totum fiat planum: si est distorta facit errorem; et quantum ad hoc dicit, erunt prava: etc.; si est lapidosa, facit pedum dolorem; et quantum ad hoc: aspera in vias, per quod significatur quod pusillanimitas vertetur in securitatem, superbia in humilitatem, nequitia in rectitudinem, et crudelitas in mansuetudinem. Jerem. 31: dirige cor tuum in viam et cetera. Tertio ostendit praeparationis utilitatem, et revelabitur gloria, idest filius. Jerem. 33: curabo eos etc.; videbit; idest, omnibus visibilem se praebebit. Vel loquitur de die judicii. Apocal. 1: videbit eum omnis oculus, et qui eum et cetera. Quidam sic exponunt. Vox, Dei, clamantis, haec est, parate in deserto, idest in terra Juda olim deserta, viam domini, scilicet ad eundum ad templum, vel in deserto quod est inter Babylonem et Iudam. Omnis vallis. Per haec ostenduntur omnia impedimenta removeri, ut libere populus revertatur. Gloria, in destructione Chaldaeorum, per quam gloriosus apparebit. Vox dicentis. In parte ista ostendit prophetiae firmitatem, per comparationem ad hominum fragilitatem: unde dominus primo indicit clamorem, qui significat expressam et planam Annuntiationem. Clama. Infra 58: clama, ne cesses etc.; secundo indicit clamandam humanam fragilitatem, interrogante propheta: et dixi, quid clamabo? Timens ne contra populum suum aliquid clamare praecipiatur; ut supra 6, et domino respondente, omnis caro et cetera. Jacobi 1: exortus est enim sol etc.; tertio ostendit divini verbi firmitatem, vere fenum etc., Luc. 21: caelum et terra et cetera. Super montem excelsum et cetera. Hic praedicit consolatorem venientem; et circa hoc tria facit. Primo dominus indicit prophetae Annuntiationem; in secunda determinat adventus promissionem, ecce Deus, in tertia ostendit venientis condicionem: ecce dominus. Circa primum determinat, quis, cui, et qualiter annuntiet. Quis, quia qui habet officium, qui evangelizas. Rom. 10: quomodo praedicabunt, nisi et cetera. Modum designat per tria. Per loci altitudinem, ut bona nuntians de longe audiatur, super montem, etc., mystice Christum, vel caelestem conversationem et contemplationem. Supra 2: venite, ascendamus etc., infra 42: de vertice montium etc., per vocis clamorem, exalta in fortitudine, ut multi audiant, plane et constanter praedicando. Infra 58: clama, ne cesses etc.; per cordis securitatem, exalta, noli et cetera. Jer. 1: ne timeas a facie et cetera. Cui sit annuntiandum determinat quantum ad tria: quantum ad regni provinciam, dic civitatibus; etc., quantum ad provinciae metropolim, qui evangelizas Jerusalem; quantum ad civitatis rectores, Sion, ubi templum et domus regia. Infra 41: primus ad Sion dicet et cetera. Act. 13: vobis oportebat et cetera. Ecce. Hic ponit adventus Dei promissionem, ecce, in promptu, Deus vester, veniet. Supra 35: Deus ipse veniet et cetera. Ecce dominus. Hic ostendit venientis conditionem: et primo ostendit quod veniet fortis ad liberandum, in fortitudine. Brachium, fortitudo in die judicii. Vel in primo Christi adventu in potestate miraculorum, vel in destructione Babylonis. Job 40: si habes brachium sicut Deus et cetera; secundo quod veniet justus ad remunerandum, ecce merces. Opus coram illo, quia in facilitate voluntatis. Sap. 5: justi autem in perpetuum etc.; tertio ostendit quod veniet pius ad consolandum, sicut pastor. Ad pascendum esurientes, gregem suum pascet. Ezech. 34: in pascuis uberrimis etc., Jerem. 3: dabo vobis pastores etc.; ad congregandum dissentientes, in brachio etc., Joan. 10: alias oves habeo etc.; ad portandum deficientes, in sinu suo etc., Luc. 15: cum invenerit eam, et cetera. Quis mensus est et cetera. Hic ostendit divinam potestatem: et primo astruit eam contra idolatrarum errores, qui divinae potentiae derogabant, creaturam creatori aequando. Rom. 1: servierunt creaturae etc.; secundo contra desperationem Judaeorum, qui divinae potentiae derogabant diffidendo, levate in excelsum et cetera. Circa primum duo: primo ostendit Dei potestatem; secundo excludit errorem, cui ergo similem et cetera. Circa primum tria. Primo ostendit divinam potentiam, simul et sapientiam in commensuratione facili, et creatione omnium rerum: fecit enim omnia in numero, quantum ad multitudinem principiorum; in mensura, quantum ad determinationem sub proprio esse, in pondere, quantum ad inclinationem ad finem. Sapien. 11: pugillo, idest faciliter, sicut quae pugillo, mensurantur qui est manus clausa; palmo, idest faciliter, qui est manus extensa: appendit super nihil, Job 26: quia nullo exteriori fulcitur: alias esset quies terrae violenta. Super aquas, in Ps. 28, quantum ad situm, quia aquis circumdatur. Psalm. 103: super stabilitatem suam, quantum ad propriam causam quietis, quae est natura propria: tribus digitis, faciliter: vel tribus proprietatibus, gravitate, siccitate et immobilitate, libravit, libratos fecit proprio pondere. Secundo ostendit sufficientiam potentiae, quia non indiget adjuvante: quis adjuvit; contra philosophos ponentes, mediantibus primis causatis, ultima creata esse: sapientiae, quia non indiget consilio: aut quis, ut sibi daret consilium; cum quo, ut ab ipso peteret; instruxit eum; formam operis; semitam justitiae; naturalis, quam omnibus rebus praefixit, ut nulla res suae naturae metas excederet; scientiam, de cognitione rerum creatarum et universalium et particularium, contra philosophos; viam prudentiae, quantum ad mundi gubernationem. Job 26: cujus adjutor es, numquid et cetera. Tertio ostendit ipsius excellentiam: quia excedit omnem gentium multitudinem: ecce gentes. Quasi stilla, parva gutta, situlae, cadens de situla, quae est vas aquaticum sitientibus aptum, quae pro nihilo reputatur, momentum quod inter brachia staterae est, quod de facili in utrumque inclinatur. Job 26: cum vix parvam stillam etc.; ostendit etiam quod excedit omnem condignum honorem, et praecipue quantum ad oblationem. Et Libanus, idest ligna Libani, quibus abundat, quia nemorosus, et animalia, quibus abundat, quia pascuosus. Mich. 6: quid dignum offeram domino etc.; ostendit etiam quod excedit omnem creaturae perfectionem: et naturalem, quia esse ipsarum respectu Dei est non esse: dicit enim Dionysius in Lib. de divinis nominibus, cap. 12, quod quantum participantia excedunt non participantia, et quantum participationes participantia, tantum qui est principium participationum, excedit et participationes et participantia. Omnes gentes quasi non sint etc.; et quantum ad perfectiones superadditas, quae quodammodo sunt implentes, et quasi nihilum etc., Jerem. 4: aspexi terram et cetera. Cui ergo et cetera. Hic excludit errorem: et primo irridet errorem quantum ad operantis intentionem, quia volebant Deum facere. Ergo ex quo tam potens est: cui similem? Loquitur secundum errorem illorum qui ipsas similitudines deos putabant. Aut quam imaginem? Quantum ad illos qui putabant ea quorum sunt similitudines, ut solem vel lunam, etc., Exod. 15: quis similis tui in fortibus etc.; et quantum ad stultam operationem, quia in vili materia nobilissimam formam inducere volebant: numquid sculptile etc., Sapien. 14: incommunicabile nomen et cetera. Secundo convincit errantem: et primo ex lege naturali dictante: numquid non scietis, naturali ratione, idola non esse deos? Et lege scripta prohibente: numquid non annuntiatum, Roman. 10: numquid non audierunt et cetera. Convincit etiam ex creaturarum consideratione; terrestrium, quantum ad creationem: numquid non intellexistis fundamenta terrae, ab ipso esse fundata? Idest illud terrae quod est juxta centrum. Proverb. 8: quando appendebat fundamenta etc.; et quantum ad creatorem, qui sedet super gyrum, quia sphaerica, sicut gubernans, et habitatores quasi locustae, respectu magnitudinis terrae, vel ipsius Dei. Ex creatione etiam creaturarum caelestium: qui extendit, quantum ad caeli magnitudinem, velut nihilum, quantum ad substantiae subtilitatem; quasi tabernaculum, sibi: ut in quo primo virtus ejus relucet inter corporalia, quantum ad virtutem. Vel quasi in habitationem Angelorum et sanctorum, quantum ad dignitatem. Vel etiam totius creaturae inferioris, quantum ad ipsarum claritatem. Jerem. 10: praeparat orbem in sapientia et cetera. Convincit tertio eos quantum ad magnorum subjugationem, ponens illorum destructionem qui sunt magni. Vel secundum scientiam, qui dat secretorum, scilicet philosophos. Vel secundum potentiam, judices, idest principes. Ps. 63: defecerunt scrutantes etc.; et ostendit destructionis facilitatem per similitudinem herbae, vel arboris, quae non habet radices firmas in terra. Et quidem neque etc., Job 13: contra folium quod vento rapitur et cetera. Tertio ponit conclusionem, et cui assimilastis etc., Psalm. 88: quis in nubibus aequabitur et cetera. Levate et cetera. Hic astruit idem contra desperantes: et primo astruit divinam majestatem ex rerum creatione: quis creavit haec, scilicet caelestia. Ps. 32: ipse dixit, et facta sunt etc.; ex scientiae perfectione: qui educit, ad implendam suam voluntatem, in numero, determinato in sua scientia, militiam eorum, scilicet caelorum, stellas vel Angelos, ex nomine, unicuique propriam naturam, unde nominari possit determinans. Psalm. 146: qui numerat multitudinem etc.; ex dominii plenitudine: prae multitudine fortitudinis, ad impugnandum, roboris, ad resistendum, virtutis, ad operandum: fuit, ab ejus dominio. Job 25: numquid est numerus et cetera. Secundo excludit errorem. Et primo ponit errorem: quare dicis. Abscondita; non videt quae mala patior, alias defenderet me. Judicium, idest potestas judicandi, quam olim habuit. Eccl. 16: ne dicas, a Deo abscondar etc., Ez. 9 dixerunt dereliquit et cetera. Secundo ponit erroris reprobationem: et primo probationis confirmationem ex lege: numquid nescis, lege naturali, aut non audisti, lege scripta, haec quae sequuntur? Secundo ponit reprobationem, primo ostendens Dei magnitudinem ex his quae in se habet, scilicet dominii aeternitatem, Deus sempiternus etc., Exod. 15: dominus regnavit in aeternum etc.; potentiam indeficientem, non deficiet, ut omnia non possit, neque laborabit ut difficulter possit, Daniel. 7: potestas ejus etc.; scientiae incomprehensibilitatem, neque est investigatio. Roman. 11: quam incomprehensibilia sunt et cetera. Secundo per magna quae in aliis facit: et primo in his quos confortat, pristinam debilitatem, qui dat lasso, quantum ad illum qui prius fortis fuerat et defecit; et his qui non sunt, quantum ad eos qui non fuerunt fortes, supra 25: factus fortitudo pauperi etc., Roman. 4: vocat ea quae non sunt, 1 Cor. 1: quae infirma sunt elegit. Secundo ostendit fortitudinis magnitudinem per comparationem ad fortitudinem naturalem, quam ostendit prius deficientem: deficient pueri, qui sunt in statu proficiendi, juvenes qui videntur robusti. 1 Reg. 2: non in fortitudine sua et cetera. Secundo roboris a Deo dati magnitudinem: qui autem sperant mutabunt fortitudinem, scilicet naturalem in divinam, ut non fatigentur ascensu, assument pennas, Prov. 23: facient sibi pennas etc., nec etiam veloci cursu: current, nec etiam continuo incessu, ambulabunt etc., supra 5: non est deficiens neque laborans etc. (Collationes cap. 40). Adiuvatur spiritus domini (non in creatione sed in iustificatione, Augustinus: qui creavit te sine te etc.): per praedicationem, I Cor. 3: Dei adiutores etc., per praeparationem, Iac. 4: appropinquate domino etc., per cooperationem, Hebr. 12: contemplantes, ne quis desit et cetera. Sancti comparantur aquilis: propter volatus altitudinem, Iob 39: numquid ad praeceptum tuum etc., in quo eminentia contemplationis, supra 33: regem in decore suo etc.; propter odoris subtilitatem, Luc. 16: ubicumque fuerit corpus etc., in quo fervor dilectionis, Cant. 1: trahe me post te etc.; propter loci sublimitatem, Prov. 30: tria sunt mihi etc., in quo studium caelestis conversationis, Phil. 3: nostra conversatio etc.; propter motus velocitatem, Thren. 4: velociores fuerunt etc., in quo promptitudo bonae operationis, Prov. 22: vidisti hominem etc.; propter renovationem, Ps.: renovabitur ut aquilae etc., in quo studium emendationis et profectus, II Cor. 4: licet is qui foris etc.; propter membrorum pulcritudinem, Ez. 17: aquila grandis etc., in quo decor virtutum, Cant. 4: tota pulcra es etc.; propter filiorum sollicitudinem, Deut. 32: sicut aquila provocans etc., in quo sollicitudo sanctorum, II Cor. 11: quis infirmatur et cetera.


Caput 41

[85001] Super Is., cap. 41 Taceant ad me et cetera. Hic incipit eos confortare ad firmam expectationem ex Dei promittentis dilectione. Et dividitur in tres. In prima ostendit divinam dilectionem ex beneficiis quae patribus exhibuit; in secunda ex filio quem eis promisit, 42 cap.: ecce servus meus etc. in tertia per consolationes quas inter diversas angustias praedicit, 43 capit.: et nunc haec dicit dominus et cetera. Intendit autem per beneficia prius praestita, confortationem Judaeorum et idolorum confutationem, quae talia suis cultoribus non exhibuerunt; et ideo dividitur prima pars in duas. In prima disceptat contra idolorum cultores; in secunda contra ipsa idola, ibi, prope facite etc.; primum in duo: primo enim per beneficia Judaeis praestita convincit adversarios; secundo per eadem confortat Judaeos, et tu Israel serve meus et cetera. Circa primum tria. Primo convocat gentes ad judicium, prosequens judicii ordinem, ut tacentes audiant, et sic respondeant. Mutent fortitudinem, idest confortent se quasi renovati in fortitudine ad disceptandum mecum. Mich. 6: audiant montes judicium et cetera. Secundo narrat exhibitum beneficium, quis vocavit, ubi narrat multitudinem beneficiorum quantum ad divinam electionem, ab oriente, scilicet Chaldaea, justum, Abraham. Genes. 12, Job 23: vestigia ejus secutus est etc., Jer. 13: sicut adhaeret lumbare etc., Os. 9: quasi prima poma ficulneae etc.; quantum ad concessam potestatem, dabit in conspectu, scilicet quando liberavit Lot, pugnans contra quatuor reges: Gen. 14. Ps. 1: non sic impii, non sic etc.; quantum ad exequendi facilitatem, transibit in pace, idest sine labore; semita etc., sicut qui leviter incedit, quasi vestigium viae non derelinquit: vel quia in pedibus labor: signum viae non derelictus est. Supra 40: current, et non laborabunt etc.; quaerit auctorem: quis haec operatus, et quis, vocans, aeterna praescientia, infra 49: dominus ab utero etc.; et ponit responsionem. Ego dominus etc., Apocal. 1: ego sum alpha et cetera. Aliter ad litteram exponitur de Cyro, mystice de Christo. Tertio ponit quasi gentilium responsum, in quo per idola se defendere credebant. Et primo tangit eorum ad allegata vel mirabilia visa stuporem, viderunt insulae etc., Psalm. 76: viderunt te aquae, Deus etc., accesserunt, ad resistendum. Secundo ponit mutuam confortationem, unusquisque etc., Job 40: una uni adhaerebit et cetera. Tertio ponit idolorum fabricationem: confortabit percutiens, ferrum malleo, cudebat, formabat figuram idoli; dicens de glutino: bonum est, ad consolidandum idolum: Sap. 13: in pariete ponens illum et cetera. Et tu Israel et cetera. In parte ista confortat Judaeos ex eisdem beneficiis: et primo ponitur praeteriti beneficii repetitio in electione patrum Jacob et Abraham, quibus ab aliis universaliter distincti sunt: Jacob quem etc., Psal. 104: semen Abraham servi etc., Rom. 11: secundum electionem autem et cetera. Secundo ponitur futurorum promissio: et primo quantum ad immunitatem malorum, excludens timorem: tum propter Dei praesentiam, ne timeas quia etc., Jerem. 1: ne timeas a facie etc., tum propter patrum justitiam, suscepit te, quasi semen repromissum, justi mei, Abraham. Vel suscepit, ad defendendum, justi, Cyri. Ps. 90: in manibus portabunt etc.; ponens etiam hostium amotionem quantum ad eorum confusionem, ecce confundentur. Jer. 17: confundantur qui me persequuntur etc., quantum ad destructionem, erunt quasi non sint. Supra 30: ad perdendas gentes in nihilum etc., et reparationis impossibilitatem, quaeres eos etc., Psalm. 36: vidi impium super etc.; ostendens etiam destructionis rationem, quia ego dominus etc., Ps. 143: emitte manum tuam et cetera. Secundo quantum ad abundantiam bonorum: et primo contra servitutem, ponens ipsum servitutis jugum: noli timere vermis; quasi qui vilis haberis et calcaris sicut vermis, et pro mortuo computaris. Psalm. 21: ego sum vermis etc.; ponens etiam divinum auxilium. Infra 41: ego auxiliatus etc.; ponens etiam exaltationis beneficium, quantum ad hostium subjugationem, ego posui te etc., supra 25: et triturabitur Moab etc., quod forte tempore Machabaeorum. Et quantum ad eorum exultationem, et tu exultabis etc., Cant. 1: laetabimur et exultabimus et cetera. Secundo contra paupertatem, ponens primo paupertatis incommodum, egeni et pauperes etc., supra 5: nobiles eius interierunt etc.; secundo divinum propositum: ego dominus etc., Ps.: invocabit me et ego etc.; tertio ponit beneficium quantum ad abundantiam aquarum in locis montuosis: aperiam in supremis etc., supra 30: erunt super montem etc., et in locis desertis, ponam desertum idest terram vestram primus desertam. Psalm. 106: posuit desertum in stagna etc., et quantum ad pulcritudinem arborum, dabo in solitudine etc., Ez. 30: multiplicata sunt arbusta etc.; quarto ponit beneficii fructum, ut videant etc., Eccli. 36: cognoscant quoniam non est Deus et cetera. Prope facite et cetera. Hic ponit disputationem contra ipsa idola: et primo ponit disputationem; secundo sententiae determinationem, et vidi et non erat et cetera. Circa primum duo. Primo disputat contra idola rationibus universalibus; secundo per rationem a quodam particulari facto sumptam, suscitavi et cetera. Circa primum tria. Primo convocat ad judicium, prope, idest appropinquate ad me, ut simul judicemur: vos idola, vel idolatrae, afferte, idest allegate, si quid habetis, ut probetis vos deos, si habes quid loquaris etc., Psal. 81: Deus stetit in synagoga et cetera. Secundo proponit argumentum duplex. Unum sumptum ex divina scientia, quae plene omnia novit, praeterita et futura, quam idola non habent: priora quae fuerunt et cetera. Eccl. 23: domino Deo antequam crearentur etc.; aliud est sumptum ex divina potentia, quae potest punire et bene facere: bene quoque etc., Baruch ult.: neque si quid mali patiuntur et cetera. Tertio concludit eorum defectum quantum ad causam materialem, ecce vos, idola, ex nihilo, ex materia creata; quantum ad formalem, opus, idest artificialis forma, quae figurat in vobis divinitatem, quae non est; et quantum ad efficientem, abominatio, idest abominabilis, vel vos, artifices, opus vestrum, scilicet idola, qui elegit, cultores. 1 Cor. 8: scimus quia idolum etc., Jer. 10: confusus omnis artifex et cetera. Suscitavi. Hic sumit quoddam speciale factum ad arguendum contra idola, et primo praedicit quoddam futurum: ab Aquilone, Chaldaeum; ab oriente, Persam, qui subjugaverunt sibi diversas terras et principes. Plastes, figulus, plasma, factura. Mystice: per eum qui ab Aquilone, gentilem, per eum qui ab oriente, Christum. Ps. 17: ut lutum platearum et cetera. Secundo ex hoc sub quaestione proponit argumentum, quod qui hoc potest praedicere, est juste dicendus Deus; et qui non, non. Quis annuntiavit? Infra 48: congregamini et audite et cetera. Tertio excludit ab idolis divinitatis indicium: non est annuntians, aliquis ex vobis diis, neque, aliquis cultorum, audiens etc., Ps. 113: oculos habent, et non videbunt et cetera. Quarto ostendit in vero Deo divinitatis signum. Primus, idest singularis Deus noster. Ecce adsum, in auxilium, Evangelistas, annuntiantes futura. Daniel 2: vere Deus vester Deus etc.; vel primus, propheta domini, ex persona Dei, vel primus: primogenitus Dei filius. Eph. 4: et dedit quosdam quidem et cetera. Et vidi. Hic ex supra posita disputatione concludit sententiae determinationem: et per se patet. Ier. 10 et 11: vana sunt et opus risu dignum etc. (Collationes cap. 41). Christus transivit in pace carnis ad spiritum quam habuit, Iob 5: scies quod pacem habeat etc., hominis ad proximum quam docuit, infra 52: quam pulcri super montes etc., mundi ad Deum quam fecit, Eph. 2: fecit pacem et cetera. Movet ad praedicandum instinctus fidei, Ps.: credidi propter etc., II Cor. 4 Apoc. ult., stimulus zeli, Ier. 20: et factum in corde meo etc., magnitudo praemii, Matth. 5: qui fecerit et docuerit et cetera. Suscepit nos Christus quasi victor captivum ad liberandum, Gen. ult.: ad praedam fili etc., Ps.: educ de custodia quasi medicus infirmum ad sanandum, Ps.: qui propitiatur omnibus etc., quasi advocatus reum ad excusandum, I Ioh. 1: advocatum habemus etc., quasi fortis debilem ad defendendum, infra 63: ego qui loquor iustitiam etc., Exod.: dominus pugnabit etc., quasi sponsus sponsam ad congaudendum, Osee 2: sponsabo te mihi et cetera. Aqua effusae lacrimae, Ier. 9: quis dabit capiti meo etc., baptismalis munditiae, Ioh. 3: nisi quis renatus etc., spiritualis gratiae, Ioh. 7: qui in me credit flumina etc., divinae sapientiae, Eccli. 24: ego sapientia effudi etc., internae laetitiae, Prov. 5: bibe aquam et cetera.


Caput 42

[85002] Super Is., cap. 42 Ecce servus meus et cetera. Hic ostendit divinam dilectionem ex filio quem promisit. Joan. 3: sic Deus dilexit mundum et cetera. Et primo ex tanto beneficio ostendit Dei dilectionem; secundo Judaeorum perversitatem, haec verba feci eis et cetera. Circa primum tria. Primo praedicit filii Dei adventum; secundo malorum casum, dominus sicut fortis et cetera. Tertio resurrectionem bonorum, et educam caecos etc., Luc. 2: ecce hic positus est et cetera. Circa primum tria. Primo describit mittendi conditionem; secundo praedicit missionem, haec dicit dominus etc., tertio invitat ad gratiarum actionem, cantate domino et cetera. Circa primum tria. Primo ostendit gratiae plenitudinem quantum ad gratiam unionis, suscipiam eum. Servus, secundum humanam naturam. Luc. 1: suscepit Israel etc.; quantum ad gratiam capitis, electus, ut sit caput Ecclesiae. Ex millibus: Cant. 5. Ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti etc., complacuit. Matth. 3: hic est filius meus etc.; quantum ad gratiam habitualem, quae fuit in ipso singularis, dedi spiritum meum. Supra 11: requiescet super eum spiritus domini et cetera. Secundo ostendit judicii aequitatem, quantum ad tria: scilicet judicandi auctoritatem, judicium gentibus etc., Ps. 71: Deus, judicium tuum etc., Joan. 5: omne judicium dedit etc., cui adjungit mansuetudinem, non clamabit. Eccl. 9: verba sapientis audiuntur etc.; ostendit secundo judicis aequalitatem: neque accipiet personam. Act. 10: non est personarum acceptor Deus. Cui adjungit pietatem in subveniendo: nec audietur foris, Judaeam, vox praedicationis ejus, ut prius subveniret illis ad quos missus erat. Non sum missus et cetera. Matth. 15, Ps. 94: hodie si vocem ejus etc., et in dissimulando, calamum, scilicet regnum Judaeorum, linum, sacerdotium. Ezech. 34: quod confractum fuerat etc.; ostendit etiam tertio judicii veritatem, in veritate etc., Ps. 95: judicabit orbem terrae etc., cui adjungit jucunditatem: non erit tristis, in corde; turbulentus, in facie: semper hilaris jucundusque fuit, aequalitatem mentis servans, etsi quantum ad partem sensibilem fuerit propassio tristitiae, non quidem necessitatis, sed voluntatis. Unde Matth. 26: tristis anima mea etc., Eccl. 30: jucunditas cordis et cetera. Tertio ostendit dominii potestatem: donec ponat judicium ultimum, vel praeceptum suum, praedicantibus apostolis; legem, Evangelium. Genes. 49: ipse erit expectatio etc., infra 60: me enim insulae expectant et cetera. Alii exponunt hoc de Dario rege Persarum, qui mansuetus, justus et quietus fuit, quem dominus elegit ad liberandum Judaeos. Haec dicit dominus Deus et cetera. Hic praedicit missionem: et primo ostendit mittentis potestatem quantum ad creationem caelestium, creans caelos; quantum ad dispositionem terrestrium, firmans terram; quantum ad animationem viventium, dans flatum, naturalis vitae, spiritum, gratuite. Zach. 12: dominus extendens caelum et cetera. Secundo praedicit missionem, ponens missi exaltationem: ego dominus vocavi te, filium meum ab aeterno, praedestinando ad unitatem divinae personae, in justitia, idest ut justus sim, implens promissa. Rom. 1: qui praedestinatus est et cetera. Apprehendi manum, quantum ad operationem: Joan. 14: pater in me manens etc., et servavi, ne morte detinereris. Ps. 15: non dabis sanctum tuum etc., infra 49: vocavi eum et adduxi etc.; ponit etiam officii iniunctionem: dedi te in foedus, quasi mediatorem. Gen. 9: arcum meum ponam et cetera. In lucem etc., quasi illuminatorem. Supra 9: habitantibus in regione etc., Joan. 1: erat lux vera etc.; ostendit etiam officii utilitatem contra infidelitatem, ut aperires etc., Joan. 9: in judicium veni etc., contra peccati servitutem. Ut educeres etc., Zach. 9: tu autem in sanguine testamenti et cetera. Tertio ex missione concludit divinae majestatis singularitatem, quantum ad potentiam, ego dominus etc., Ps. 67: iter facite illi etc., Exod. 6: nomen meum Adonai etc., gloriam, qua dominus dicor. Luc. 2: gloria in excelsis etc., et quantum ad scientiam, quae prima fuerunt etc., infra 49: dixi tibi ex tunc et cetera. Hoc etiam referunt ad Darium. Cantate domino et cetera. Hic invitat ad gratiarum actionem: et primo indicit laudem et praecipue agrestibus, vel propter distantiam habitationis: ab extremis, supra 24: a finibus terrae laudes etc., vel propter inclusionem maris, qui descenditis; scilicet nautae, plenitudo ejus, scilicet maris, idest omne illud quo impletur laudet Deum. Ps. 106: qui descendunt in mare etc., vel propter conversationem in desertis. Levet, vocem suam in laudem Dei, desertum, idest habitatores ejus, maxime quantum ad Ismaelitas, in domibus, more aliarum nationum, qui prius erant vagi per desertum. Cedar, filius Ismaelis. Supra 35: laetabitur deserta etc.; vel propter habitationem in montanis: laudate habitatores petrae, illius civitatis in Palaestina, quae in petris posita est. Vel cujuslibet montis. Infra 55: montes et colles cantabunt etc., et invitat hos de quibus minus videtur quod ad laudandum Deum conversantur. Secundo praedicit divinae laudis divulgationem: ponent domino gloriam, in aliis, non solum in seipsis. Infra ult.: mittam ex eis qui salvati et cetera. Mystice totum hoc de conversione gentium ad fidem. Dominus sicut fortis. Hic praedicit per Christi adventum futurum casum: et circa hoc quatuor ponit. Primo potentiam: dominus sicut fortis, ad impugnandum Judaeos per Romanos. Exod. 15: dominus quasi vir pugnator etc., zelum, ultionis. Prover. 6: zelus et furor viri et cetera. Secundo ponit iram, vociferabitur, per tribulationes quas eis immittet; contra id quo supra dictum est. Non clamabit, primo enim ostendit mansuetudinem veniens. Sed contemnentibus indignationem ostendit. Job 37: tonabit in voce sua et cetera. Tertio ponit justitiam: quia justum est ut cum diu expectaverit impoenitentes, omnes simul absorbeat: tacui, semper etc., Job 3: nonne dissimulavi etc., patiens fui. Supra 30: propterea expectat dominus etc., sicut pariens, proferam dissimulatum dolorem, sicut mulier conceptum infantem. Vel quia sicut parturiens dolebo de tam gravi poena. Quarto ponit poenam quantum ad homines: desertos faciam montes, majores; colles, mediocres; germen, populares. Ezech. 35: montem Seir desertum etc., et quantum ad subtractionem omnis doctrinae vel consolationis, ponam flumina etc., Psalm. 106: posuit flumina in desertum et cetera. Potest etiam hoc referri ad destructionem hostium Judaeorum per Darium. Et educam. Hic ponit (resurrectionem) bonorum quantum ad tria. Primo quantum ad reparationem actus: educam caecos, scilicet gentiles, in viam, Christum, vel legis praeceptum: vel etiam Judaeos, secundum aliam expositionem. Prov. 4: ducam te per semitas etc.; secundo quantum ad illuminationem intellectus: ponam tenebras etc., Luc. 1: illuminare his qui in tenebris etc.; tertio quantum ad directionem affectus. Prava, scilicet corda, supra 40: erunt prava in directa et cetera. Haec verba feci eis et cetera. Hic ostendit Judaeorum perversitatem: et primo ostendit eos ingratos ad beneficia; secundo duros ad praecepta, surdi audite, tertio obstinatos inter flagella, quis est in vobis et cetera. Circa primum duo. Primo ostendit ingratitudinem, haec verba, scilicet praedicta beneficia. Conversi sunt retrorsum, a me, Jer. 5: tu dereliquisti me et cetera. Secundo imprecatur eis confusionem, confundantur etc., Psal. 118: confundantur omnes et cetera. Surdi audite. Hic ostendit eos duros vel inoboedientes ad praecepta. Et primo ostendit eorum duritiam, vocans eos surdos, et caecos unite. (Excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. 2), quamvis habeant oculos, et aures corporis, quod probat quia videntes custodiunt et habentes aures cordis apertas oboediunt. Venundatus, in servum peccati, pro delectatione temporalis boni, 3 Reg. 21: venundatus es ut faceres et cetera. Qui apertas etc., Ier. 5: audi popule stulte etc., supra 6: excaeca cor populi huius et cetera. Secundo ostendit durorum stultitiam, per hoc quod in praeceptis, eorum utilitatem dominus intendebat. Unde ponit domini intentionem: et dominus voluit eum, populum; et ipse populus magnificaret legem Dei, in corde suo custodiendo ipsam; et ut dominus extolleret, id est exaltaret, populum. 1 Thess. 4: haec est, voluntas Dei etc.; et ostendit etiam eorum contradictionem, quia in seipsis peccabant: ipse autem direptus, a Daemonibus per diversa peccata, et ideo vastatus, ab hostibus supra 18: a populo divulso etc.; aliis etiam occasionem peccandi praestabant, laqueus, idest occasio ad peccandum, juvenum, insipientum. Oseae 5: laqueus facti estis etc., et quia peccata occultabant, in domibus carcerum, idest in secreto cordis. In corde et corde et cetera. Tertio ponit poenam: facti sunt in rapinam et cetera. Nec est qui eruat, bellorum potentia, nec est qui dicat, orationis instantia. Eccli. ult.: circumdederunt me undique etc.; vel ibi incipit poena, in domibus carcerum, ut exponatur ad litteram. Quis est in vobis. Hic ostendit eos incorrigibiles per flagella, quia etiam causam flagellorum non recognoscunt: et circa hoc tria facit. Primo inquirit recte sentientem, innuens paucitatem. Futura, quae praenuntio de vestris suppliciis. Oseae ult.: quis sapiens et cetera. Secundo determinat veritatem quantum ad poenae auctorem: quis dedit etc., 1 regum 2: dominus mortificat etc.; quantum ad culpam: ipse est cui etc., Baruch 4. Justitias ipsius nescierunt etc.; et quantum ad poenam, et effudit etc., Ps. 68: effunde super eos iram tuam etc., effusio abundantiam significat. Tertio excludit veritatis cognitionem: et combussit eum, scilicet materiali igne per hostium vastationem; non cognovit, se a Deo pro peccatis suis punitum. Psalm. 81: nescierunt neque intellexerunt etc. (Collationes cap. 42). Clamor devotae orationis, Hebr. 5: cum clamore valido etc., attentae praedicationis, Ioh. 7: ultimo festivitatis etc., rixae et contentionis, supra 5: expectavit ut faceret et cetera. Datur Christus in foedus conservandae salutis, Gen. 9: arcum meum etc., explendae promissionis, II Cor. 1: quotquot promissiones etc., divinae dilectionis Ioh. 3: sic Deus dilexit etc., cessaturae legis, Ps.: holocausta pro peccato et cetera.


Caput 43

[85003] Super Is., cap. 43 Et nunc haec dicit dominus et cetera. Hic ostendit eis divinam dilectionem per remedia quae eis inter angustias concessit. Et dividitur in partes tres. In prima promittit futura remedia, ad ostendendam dilectionem; in secunda commemorat praeterita beneficia, ad confirmandam promissionem; haec dicit dominus: qui dedit etc., in tertia excludit merita, ad tollendam praesumptionem, non me invocasti et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit ad eos divinae dilectionis privilegium; secundo ex promissis remediis excludit divinae potestatis consortium, omnes gentes congregatae sunt etc., in tertia ponit dilectionis signum, haec dicit dominus redemptor etc., circa primum promittit eis tria remedia. Primo in poenis sustentationem, excludens timorem ex divina praesentia: creans te, quantum ad substantiae principia: Deut. 32: ipse est pater tuus etc., formans, quantum ad formam quam dedit. Gen. 1: formavit dominus etc., redimens a malis. Oseae 13: de manu mortis etc., et vocavi, ad gratiam. Oseae 1: vocabo non plebem meam etc.; ponit promissionem: cum transieris per aquas, Aegyptios, flumina Chaldaei; igne, Graeci; flamma Romani. Non enim ex toto sunt consumpti. Ps. 65: transivimus per ignem etc.; et assignat hujus rationem: quia ego dominus etc., supra 12: nam et ipse Deus salvator et cetera. Secundo promittit poenarum commutationem ut scilicet alios loco ipsius puniat. Et ponit commutationem. Dedi propitiationem, idest ut propitier tibi, quasi poenis eorum qui te ad peccandum sui auxilii spe provocabant. Saba, civitas Aethiopiae. Prov. 11: justus de angustia etc.; et assignat rationem, scilicet ipsam Dei dilectionem: ex quo honorabilis, idest feci et reputavi te honorabilem. Pro te, pro liberatione tua. Jer. 31: si filius honorabilis mihi et cetera. Tertio promittit eis a tribulationibus omnimodam liberationem: et circa hoc tria. Primo promittit liberationis beneficium, noli timere ab oriente: quia undique dispersi erant. Supra 11: congregabit profugos etc., Ier. 31: ecce ego adducam eos et cetera. Secundo ponit liberationis meritum: et omnem qui invocat adducam, in gloriam meam, ut glorificet me, et in ipso gloriosus appaream. Joel 2: omnis quicumque invocaverit et cetera. Tertio promulgat liberationis praeceptum. Educ, o Cyre, foras, extra terram captivitatis, populum, scilicet Judaeorum. Jer. 5: audi popule stulte et cetera. Omnes gentes. Hic excludit divinitatis consortium. Et primo ostendit aliorum deorum falsitatem per modum judicii, ponens gentium ad idola consensum: congregatae sunt, in unum errorem. Ps. 13: omnes declinaverunt etc., petens divinitatis signum. Quis ex vobis; idest, quis deorum vestrorum? Vel loquitur ad idola, et petit testimonium. Dent testes, et justificentur: id est juste dicantur dii; et testes audiant, ab eis futura, et dicant, pro vobis testimonium. Supra 41: non est annuntians neque praedicens et cetera. Secundo ostendit suae divinitatis veritatem: et primo quantum ad scientiam; secundo quantum ad potentiam, vos testes et cetera. Circa primum duo. Primo dat testimonium: assignans homines in testimonium: vere vos testes etc.; servus, populus Jacob, vel Christus. Act. 1: eritis mihi testes etc.; ponens cognoscendi modum, ut sciatis, quantum ad ea quae per naturales rationes de Deo sciri possunt, et credatis, quantum ad ea quae supra rationem sunt et sic, intelligatis: quia nisi credideritis, non intelligetis, Sup. 8, secundum aliam litteram. Ponens etiam testium dictum, quod ipse sit solus Deus: quia ego solus, sum, Deus. Formator, vel (formatus), scilicet idolum, Deut. 32: videte quod ego sim solus etc., et quod sit solus dominus, ego sum, singulariter, ego sum, excellenter, etc., Act. 4: salus non est in aliquo alio et cetera. Secundo dat divinitatis signum. Ego annuntiavi etc., non fuit, a quo scire possetis. Ps. 80: Israel, si me audieris et cetera. Vos testes et cetera. Hic ostendit veritatem divinitatis quantum ad potentiam: et primo dat testimonium, vos testes etc., Joan. 8: ego principium et cetera. Secundo dat potentiae signum in puniendo: et non est qui de manu, ut Deut. 32, Iob 10; et in operando operabor etc., supra 14: dominus exercituum decrevit etc.; haec dicit dominus et cetera. Hic ponit dilectionis signum: quia pro eis Babylonios in navibus gloriantes, propter multitudinem aquarum, destruxit. Emisi, scilicet iram, Ier. 51: cogitavit dominus et fecit et cetera. Haec dicit dominus qui dedit et cetera. Hic commemorat praeterita beneficia, ad confirmandam spem de futuris. Et circa hoc duo facit. Primo commemorat praeterita beneficia quando egressi sunt de Aegypto, in eorum gubernatione. In mari, rubro, Exod. 14: in aquis torrentibus, in Arnon, Numer. 21: in Jordane, Josue 3. Et quantum ad hostium destructionem, qui eduxit quadrigam, currus Pharaonis etc., Exod. 15: electi principes ejus etc.; quasi linum, in momento succisum. Secundo promittit futura multo majora: et circa hoc tria facit. Primo ostendit futurorum beneficiorum magnitudinem ex priorum comparatione: ne memineris; quasi: non sunt digna ut in memoria habeantur comparatione futurorum Phil. 3: ea quidem quae retro sunt obliviscens etc., ex eorum novitate: ecce facio nova, inaudita. Apoc. 21: ecce nova facio omnia. Et ex eorum determinatione: ponam in deserto, idest in terra Judaeorum, quae prius deserta, viam, euntium ad festivitates: flumina, consolationis. Psalm. 106: posuit desertum in stagna et cetera. Et si exponantur haec ad litteram de liberatione de captivitate Babilonis, dicuntur majora quam liberatio de Aegypto; non propter majora miracula; sed quia reges de quorum potestate liberavit, potentiores Pharaone fuerunt; vel quia de loco magis distanti venerunt. Si autem referantur ad liberationem factam per Christum, constat quod nihil ita admirabile praecesserat in saeculis praeteritis. Secundo ostendit beneficiorum utilitatem in gentibus: et glorificabit bestia agri, idest gentilis bestialiter vivens conversi ad Christum, vel videntes quomodo Judaeos libero. Psal. 148: bestiae et universa pecora etc.; et in Judaeis, ut darem potum, doctrinae et consolationis, Deut. 7: te elegit dominus et cetera. Tertio assignat rationem, populum istum mihi, in laudem meam. Proverb. 16: universa propter seipsum et cetera. Non me invocasti. Hic excludit merita Judaeorum ad consequenda tanta beneficia: et circa hoc tria. Primo excludit meritum; secundo dat responsioni locum, reduc me etc., tertio removet quemdam respondendi modum, pater tuus et cetera. Circa primum tria. Primo excludit meritum, non me invocasti, et haec omnia dicuntur quia non toto corde haec Deo offerebant, sed partim Deo, partim idolis; vel quia Deo nihil conferebant; vel quia spe temporalis retributionis faciebant, vel quia post adventum Christi accepta non fuerunt. Malach. 3: quis est in vobis qui claudat ostia etc., Psal. 49: numquid manducabo et cetera. Secundo ostendit ipsorum reatum, verumtamen servire; quasi: servilem me ostendistis, dum me offendentes non puniebam. Supra 1: facta sunt mihi molesta etc.; loquitur more humano. Tertio ostendit datum gratis beneficium, ego sum etc., Psalm. 24: propter nomen tuum propitiaberis etc., Ez. 36: non propter vos ego faciam et cetera. Reduc me et cetera. Hic dat responsioni locum. Reduc; quasi: recogita quae tibi fecerim; narra si quid habes, ad te excusandum, vel me accusandum, ut justificeris, idest ut iudiceris justus. Iob 33: si habes quid loquaris et cetera. Pater tuus. Hic removet quamdam viam respondendi. Possent enim allegare patrum innocentiam; sed contra haec dicit. Pater, Adam, Gen. 3, Abraham petens signum de promissione Dei, quasi dubitans, Genes. 15: interpretes, Moyses et Aaron ad aquas contradictionis, Num. 21: contaminavi, idest contaminari permisi, ad internecionem: quia omnes in deserto mortui sunt, excepto Caleb et Josue. Psal. 105: peccavimus cum patribus nostris etc. (Collationes cap. 43). Dominus liberat sanctos ab igne: carnalis temptationis, Iob 31: ignis est usque ad consumptionem etc., temporalis tribulationis, Ps.: igne me examinasti, aeternae damnationis, Matth. 25: ite maledicti, divinae indignationis, Deut. 32: ignis succensus est et cetera. In quo uruntur: lascivientes, 1 Cor. 7: melius est nubere etc., impatientes, supra 13: facies combustae etc., impaenitentes, Ps.: flamma combussit peccatores, superbientes, ibid.: montium fundamenta etc., liberat etiam ab aquis: voluptatis, Prov. 9: aquae furtivae etc., in quibus suffocantur per luxuriam; cupiditatis, Exod. 15: submersi sunt quasi plumbum etc., in quibus per avaritiam; adversitatis, Ps.: intraverunt aquae usque ad animam etc., in quibus per impatientiam; mundanae potestatis, Apoc. 17: aquae super quas sedet etc., in quibus per superbiam. Reduc Deum in memoria quantum ad: mirabilia quae fecit ad venerandum, Ps.: mementote mirabilium eius etc., beneficia quae dedit ad regratiandum, Eccli. ult.: memoratus sum misericordiae etc., tormenta quae sustinuit ad compatiendum, Thren. 3: recordare paupertatis etc., praecepta quae dedit ad observandum, Ps.: ut memores sint et cetera.


Caput 44

[85004] Super Is., cap. 44 Et nunc audi Iacob et cetera. Hic tertio confortat eos ex idolorum vilitate, ne forte crederent per ea posse divinas promissiones impediri. Et dividitur in duo. In prima excludit timorem; in secunda ostendit idolorum vilitatem, ibi, haec dicit dominus rex et cetera. Circa primum tria. Primo excitat attentionem: audi Jacob quem elegi, reprobato Esau. Mal. 1: Jacob dilexi et cetera. Secundo excludit timorem: haec dicit dominus etc., formans te. Infra 49: haec dicit dominus, formans me etc., rectissime, quod sonat hoc nomen Israel, quantum ad veram significationem; sed quasi per etimologiam dicitur vir videns Deum. Is vir, rac videns, hel Deum. Tertio ponit promissionem, ibi effundam enim et cetera. Et primo promittit divinum beneficium quantum ad temporalia: effundam aquas, idest consolationes. Ezech. 36: effundam super vos aquam etc.; quantum ad spiritualia, effundam spiritum etc., benedictionem, quantum ad donorum multiplicationem. Joel. 2: effundam de spiritu meo et cetera. Secundo ponit beneficii fructum quantum ad bona temporalia, et germinabunt, scilicet multiplicabuntur ex abundantia prosperitatis, sicut arbor ad multitudinem aquae. Supra 35: germinans germinabit etc., Ps. 1: erit tamquam lignum et cetera. Ponit etiam effectum donorum spiritualium. Iste dicet, quia quilibet se Deo subjectum confitebitur: scribet, cantica, domino, idest ad honorem domini. Vel domini scilicet, ego sum portans Scripturam, quod pertineat ad cultum Dei. Assimilabitur, alienigena in colendo Deum; vel erit strenuus sicut Jacob. Jer. 3: patrem vocabis et cetera. Haec dicit dominus et cetera. Hic ostendit idolorum vilitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit idolorum defectum; secundo ex hoc revocat eos ad suum cultum, memento horum etc.; tertio promittit colentibus se liberationis beneficium, haec dicit dominus redemptor et cetera. Circa primum duo. Primo arguit contra idola ex divina operatione; secundo ex idolorum formatione, ibi, quis formavit et cetera. Circa primum duo. Primo proponit suae divinitatis singularitatem, ego primus etc., Apoc. 1: ego sum alpha et cetera. Secundo adhibet probationem, quis similis et cetera. Et circa hoc tria facit. Primo proponit divinum actum in annuntiando futura, et ordinem praeteritorum: vocet, praedestinando et cetera. Eccl. 23: domino Deo antequam crearentur et cetera. Secundo assignat suae divinitatis signum testibus confirmatum, nolite timere; quasi: ne solicitemini pro me, quasi deficiam in probatione meae divinitatis, infra 48: audita feci tibi nova et cetera. Tertio concludit idolorum defectum, numquid est etc., et primo proponit quaestionem, absque me, Deuter. 32: videte quod ego sum solus etc.; secundo ostendit testium inidoneitatem: plastae idoli, idest factores eorum, nihil sunt, nullius potentiae supra 40: omnes gentes quasi non sint etc., vel quia intentionem suam non consequuntur, volentes suis manibus Deum fingere; sicut etiam idolum nihil est. 1 Cor. 8, Iob 18: habitent in tabernaculo etc., amantissima, idola, quae sunt vel magis veneranda, vel ex pretiosiori materia. Tertio ostendit testimonii falsitatem: ipsi testes, qui non vident, scilicet idolorum, dicentes ea esse deos. Prov. 19: testis falsus et cetera. Quis formavit et cetera. Hic ostendit quod non sunt dii ex eorum formatione: et circa hoc duo facit. Primo proponit formationem ad excludendam divinitatem; secundo formationis modum ad ostendendum vilitatem, faber ferrarius et cetera. Circa primum duo. Primo proponit formationem, intendens hanc rationem. Quod factum est ab homine, non est Deus, et cetera. Quis? Quasi dicat, nullus; ad nihil, aliud, utile. Baruch ult.: ipsi qui ea faciunt et cetera. Secundo praedicit operantium confusionem: ecce omnes participes idolorum cultus, cum venient ad judicium, stabunt, quasi judicandi. Ex hominibus, idest de numero hominum. Psal. 96: confundantur omnes qui adorant et cetera. Faber ferrarius et cetera. Hic ostendit eorum vilitatem, ut non solum non sint dii, sed quaedam vilia: et primo proponit modum quantum ad idola quae fiebant de metallis, in brachio fortitudinis, idest fortes ictus percutiens. Esuriet et deficiet; quasi diceret: Deus quem facit non potest sibi succurrere, qui tamen factori suo maxime tenetur. Supra 41: confortavit faber et cetera. Secundo quantum ad ea quae fiebant de lignis. Artifex lignarius. Et primo ostendit idoli vilitatem, ponens causam efficientem cum instrumentis suis: normam, regulam ad rectificanda ligna, runcina, instrumentum recurvum ex latere ad cavandum ligna in angularibus, idest in figura quadrangula: vel est instrumentum ad hujusmodi figuras faciendas: circino, idest torno. Quantum ad causam formalem, et fecit imaginem etc.; quantum ad materialem, succidit cedros etc., qua etiam ad viles usus utitur. Jerem. 10: lignum de saltu praecidit et cetera. Secundo ostendit artificis caecitatem, nescierunt. Pars ejus, ligni de quo factum est idolum, iam est cinis, quia combustum. Forte forsitan in dextera mea, idest in operatione. Sap. 13: non erubescit loqui et cetera. Memento horum et cetera. Hic revocat eos ad suum cultum: et primo assignat rationem, proponens servitutis debitum: memento horum, idest recogita vilitatem idolorum, servus etc., Jer. 51: non sicut haec, pars Jacob etc.; et quantum ad praestitum beneficium, vel promissum: delevi, vel (delebo), ut nubem, idest facile. Sap. 2: transiet vita nostra et cetera. Secundo ponit revocationem, revertere etc., Jer. 3: revertere ad me et cetera. Tertio pro reversione invitat totam creaturam ad gratiarum actionem: jubilate extrema etc., Psal. 68: laudent illum caeli et terra, mare et cetera. Haec dicit dominus. Hic revertentibus ad se, promittit liberationis beneficium: et circa hoc duo facit. Primo ostendit liberantis potestatem per beneficia quae eis contulit: redemptor, a malis, et formator, in bonis. Infra 49: haec dicit dominus formans me etc.; quantum ad creaturas, quas fecit, ego sum dominus etc., Jerem. 10: facit terram in fortitudine etc.; quantum ad sapientes, quos infatuavit; quorum quidam profitebantur se scire divina, irrita faciens. Jer. 50: gladius ad divinos etc., quidam de rebus mundanis, convertens sapientes etc., 1 Cor. 1: nonne stultam fecit Deus etc.; etiam quantum ad promissorum impletionem. Suscitans, implens: servi, prophetae vel Moysi vel Christi. Eccli. 36: suscita praedicatores et cetera. Secundo promittit liberationem, primo quantum ad urbium reaedificationem: qui dico Jerusalem, etc., Psal. 68: aedificabuntur civitates etc.; secundo quantum ad hostium destructionem: qui dico profundo, idest mari, scilicet Babyloni. Unde supra 21: onus deserti maris. Supra 19: arescet aqua de mari et cetera. Tertio quantum ad liberantis exaltationem: qui dico Cyro: pastor, pascens oves meas. Ezech. 34: et pascet eas et erit eis etc.; quarto quantum ad templi reintegrationem: qui dico Jerusalem etc., fundaberis: quia ejus tempore sola fundamenta jacta sunt. Ier. 30: aedificabitur iterum Jerusalem etc. (Collationes cap. 44). Datur spiritus: incipientibus in principium vivificationis, Ez. 37: ingressus est in ea etc., in lavacrum renovationis, Tit. 3: per lavacrum renovationis etc., in privilegium adoptionis, Rom. 8: accepistis spiritum etc., proficientibus ad instruendum intellectum, Ioh. 14: Paraclitus spiritus sanctus etc., ad reficiendum affectum, Eccli. 24: spiritus meus super mel etc., ad adiuvandum actum, Rom. 8: spiritus adiuvat infirmitatem etc., perfectis quasi beneficium libertatis, II Cor. 3: ubi spiritus domini etc., quasi vinculum unitatis, Eph. 4: solliciti servare etc., quasi pignus haereditatis, Eph. 1: signati estis et cetera. Sancti sunt: electi per praedestinationem, Eph. 1: elegit nos etc., formati per gratiae infusionem, Gen. 1: formavit dominus etc., recti per dilectionem, Cant. 1: recti diligunt etc., servi per debitum operationis, Luc. 16: servi inutiles et cetera.


Caput 45

[85005] Super Is., cap. 45 Haec dicit dominus Christo meo et cetera. Postquam confortavit eos ad firmam expectationem divinorum promissorum, in parte ista incipit prosequi divinas promissiones, ad eorum consolationem: et dividitur in duas. In prima promittit liberationem a malis; in secunda promittit salvationem in bonis. 56 cap.: haec dicit dominus: custodite iudicium et cetera. Prima in duas. In prima promittit eis liberationis beneficium; in secunda excludit omne liberationis impedimentum, cap. 50: haec dicit dominus: quis est hic libellus et cetera. Prima dividitur in tres. In prima praesignat eis liberatorem; in secunda praedicit captivantium et detinentium destructionem, cap. 46, confractus est Bel etc.; in tertia promittit Judaeorum liberationem, cap. 48: audite hoc domus et cetera. Prima in duas. In prima praenuntiat liberatorem; in secunda ostendit consequentem utilitatem, haec dicit dominus sanctus Israel et cetera. Prima in tres. In prima praedicit liberatoris potestatem; in secunda describit ipsius nativitatem, rorate caeli etc.; in tertia refellit incredulorum contradictionem, ibi, vae qui contradicit et cetera. Circa primum duo. Primo ponit potentiae fastigium ad quod exaltatus fuit, contra tria quae solent evadere manus regis: vel propter multitudinem; et quantum ad hoc dicit, Christo, idest regi, non propter unctionem, sed propter regiam dignitatem: quia apud eos reges inungebantur. Apprehendi dexteram, quasi auxiliator operum ipsius, gentes, diversas etc., Deuter. 28: dabit dominus inimicos et cetera. Vel propter fortitudinem; et quantum ad hoc dicit: ego ante te ibo, parans victoriae tuae locum, immittendo terrorem tuum in adversariis: gloriosos, potentes supra alios, sicut Babylonios: portas aereas, potentissimas civitates. Psal. 106: qui contrivit portas aereas et cetera. Vel propter absconsionem; et quantum ad hoc dicit: et dabo tibi thesauros, diversorum regum, quorum civitates cepit. Job 12: revelat profunda de tenebris et cetera. Secundo ponit huius beneficii fructum: et primo in ipso: secundo in aliis, ut sciant hi qui ab ortu et cetera. Circa primum duo. Primo ponit potestatis fructum a Deo requisitum in Cyro, scilicet suae cognitionis: ut scias quia ego etc., Rom. 4: qui vocat ea quae non sunt etc.; et populi liberationis, propter servum meum etc., ut scilicet liberes eum de captivitate, Esther 3: quis novit an idcirco ad regnum et cetera. Secundo ostendit istud beneficium ex parte ipsius Cyri, ex parte esse frustratum: et vocavi, praedicendo nomen tuum: assimilavi, in hoc aliis sanctis meis, quorum nomina prius a domino praedicta sunt: non cognovisti me, esse tantum Deum verum, permanens in idolatria. Accinxi, fortitudine etc., Prov. 1: vocavi et renuistis et cetera. Ut sciant. Hic ostendit fructum in aliis: et primo ostendit quod in aliis quaerit suae cognitionis fructum. Qui ab ortu, idest habitantes per totum mundum. Quod completum fuit in hoc quod Cyrus epistolis suis laudem Dei scripsit ubique; vel quia omnes Deum collaudaverunt videntes Judaeorum liberationem. Psal. 82: sciant quoniam nomen tibi et cetera. Secundo proponit suae divinitatis argumentum, quo cognosci potest in hoc quod potest affligere et liberare, ego dominus et cetera. Lucem, diem vel consolationem: malum, poenae. Amos 3: si est malum in civitate etc., Eccli. 42: omnia fecit Deus duplicia, et cetera. Rorate. Hic describit nativitatem Cyri sub metaphora fructus arboris, ad cujus generationem requiritur humor terrae et pluvia et ros de caelo; ita in nativitate Cyri concurrit divina misericordia, intendens populum suum per eum liberare; et inferior natura, quae significatur. Unde tria facit. Describit ortum, rorate: nativitatis fructum, et justitia oriatur: et primum nativitatis principium, ego dominus et cetera. Pluant justum, neutraliter vel masculine: vel per caelum et nubes, prophetae et alii justi qui ipsum praenuntiando, et lacrymis a Deo poscendo, quodam modo ipsum pluerunt. Psal. 71: descendet sicut pluvia et cetera. Vae qui contradicit. Hic excludit infidelium contradictionem: et primo sub metaphora artificis lutum fingentis: quia sicut lutum non contradicit figulo, ita nec Judaei deberent Deo contradicere, non credentes aliquem posse consurgere qui Babylonios superaret. De Samiis, vasis fictilibus, quia hujusmodi ars in Samos civitate inventa est, absque manibus, quasi absque recta operatione manus, vel sicut lagenae manus habent. Supra 29: quasi si lutum contra figulum etc., Rom. 9: numquid dicet figmentum et cetera. Secundo sub metaphora patris generantis, vae qui dicit, quasi: ego sum pater procreans Cyrum, et sicut mater concipiens ipsum in proposito; et ideo non debetis in hoc mihi contradicere, sicut nec matri generanti. Infra 66: numquid ego qui alios parere etc.; vel loquitur contra illos divinos qui ex ortu Cyri multa pronuntiabant mala futura, dicentes melius esset si non nasceretur. Vel contra illos de Judaeis qui dicebant: ad quid generamus filios, ut in captivitatem nascantur? Haec dicit dominus et cetera. Hic ponit liberatoris utilitatem: et primo quantum ad liberationem Judaeorum; secundo quantum ad conversionem gentium, quia haec dicit dominus et cetera. Circa primum tria. Primo ostendit suam ad praedicendum futura auctoritatem: eius, scilicet Cyri, plastes, factor, super filios, Judaeos, liberandos, vel alios quoscumque volo nascituros, et non idola. Supra 8: numquid non populus etc.; sed Glossa legit ironice. Secundo praedicit liberationem, ostendens suam potestatem, qui promittit, ego feci. Militiae eorum, scilicet caelorum, mandavi, praefigendo cuilibet suum officium et naturam. Supra 40: qui educit in numero militiam eorum etc.; et exequentis directionem: ego suscitavi, ad dignitatem, eum, Cyrum, (praeteritum pro futuro) ad justitiam, faciendam de Chaldaeis. Proverb. 3: in omnibus viis tuis cogita etc.; et promittit liberationem: ipse, scilicet Cyrus, aedificabit, promittens, et dans expensas ad aedificium. Infra 52: gratis venumdati estis et cetera. Tertio ibi haec dicit dominus etc., promittit liberatorum exaltationem quantum ad tria. Primo quantum ad alienorum adhaesionem, ponens adhaesionem: labor Aegypti, divitiae ipsorum, et ipsi quantum ad multos qui eos secuti fuerunt, Zach. 8: apprehendent decem homines etc., vel loquitur de his qui Christo adhaeserunt, labor, in idolis cessabit. Negotiatio, terrena. Et adhaerentium subjectionem: post te ambulabunt, tibi subjecti, vincti manicis, idest vinculis manuum, quasi ita humiliati coram te sicut hi qui taliter ligati sunt, vel vinculis praeceptorum Christi. Infra 40: venient curvi ad te etc.; et ponens etiam veritatis confessionem, tantum in te, scilicet haec dicentes. Absconditus, non visibilis sicut dii nostri; salvator, non imbecillis. Psalm. 17: posuit tenebras latibulum suum et cetera. Secundo ostendit eorum exaltationem quantum ad hostium confusionem, confusi sunt etc., Michaeae ultim.: videbunt gentes et cetera. Tertio quantum ad Judaeorum perpetuam salutem: Israel salvatus usque in saeculum. Nisi peccaverit, vel de spirituali Israel. Soph. 3: rex Israel dominus etc. Quia haec dicit dominus. Hic ponit aliam utilitatem quantum ad conversionem gentium: et circa hoc tria facit. Primo inducit quinque rationes inducentes ad conversionem; quarum prima sumitur ex rerum creatione, ipse Deus formans etc., Psalm. 145: qui fecit caelum et terram etc.; secunda ex hominum dilectione, quia dedit eis terram in habitaculum non in vanum etc., (Psalm. 113): caelum caeli domino etc.; tertia ex veritatis praedicatae manifestatione, non in abscondito, quasi ea quae naturalis ratio dictat facienda; vel de praedicatione fidei Christianae. Joan. 18: ego palam locutus etc.; quarta ex praeceptorum utilitate, non dixi semini etc., Psalm. 18: in custodiendis illis etc.; quinta ex praeceptorum aequitate, ego dominus etc., infra 63: ego qui loquor justitiam et cetera. Secundo ibi congregamini, injungit Judaeis gentium vocationem, commemorans eorum salutem: congregamini, quasi ad audiendum praeceptum meum, qui salvati, liberati ex captivitate gentium. Infra ult.: mittam ex eis qui salvati etc.; ponens etiam vocandi necessitatem, errorem, scilicet gentium, nescierunt qui levant, Baruch ultim.: videbitis in Babylonia deos etc.; injungens suae laudis Annuntiationem, annuntiate; in quo injungit officium, consiliamini, qualiter debeatis alios convertere. Psalm. 95: annuntiate inter gentes etc., quis auditum, in quo docet eos suae divinitatis argumentum, ad alios convertendum, scilicet ex praecognitione futurorum: et ponit rationem, et conclusionem ibi numquid non, ergo etc., Eccl. 42: annuntians quae praeterierunt et cetera. Tertio invitat gentes ad conversionem: et primo ponitur invitatio, convertimini etc., Zach. 1: convertimini ad me et cetera. Secundo praedicit conversionem eorum, ponens signum adorationis, in memetipso: quia non habeo majorem per quem jurem. Hebr. 6; non revertetur, sine effectu. Infra 55: sic erit verbum et cetera. Curvabitur, a Christianis, qui est modus adorandi redemptorem, secundum Damascenum, Phil. 2: in nomine Jesu etc.; ponens etiam signum jurationis, et jurabit: quia unusquisque jurat in Deo suo. Psalm. 62: laudabuntur omnes qui jurant etc.; ponens etiam signum verae confessionis: ergo in domino, idest in persona domini, meae, scilicet Dei: Apoc. 1: ipsi gloria et imperium, vel meae, scilicet Ecclesiae, justitiae, legis Judaeorum figurae. Tertio praedicit incredulorum confusionem: ad eum venient, quasi judicandi, qui non venient quasi credentes, in die iudicii. Quarto credentium salutem: in domino justificabitur omne semen, non solum secundum carnem, sed secundum fidem. Ps. 108: qui insurgunt in me confundantur et cetera. Mystice, rorate, de Christi nativitate. In quo tria; nativitatis principium, nascentis ortum, et nativitatis fructum. Principium triplex. Primum caelum rorans, quasi principium effectivum, scilicet operatio trium personarum, propter quod pluraliter caeli. Pater filium mittendo. Gal. 4: quando venit plenitudo etc., filius carnem assumendo. Phil. 2: humiliavit semetipsum etc., spiritus sanctus conceptionem faciendo. Matth. 1: quod enim in ea natum est et cetera. Secundum principium est nubes pluens, quod est principium praeparativum; in quo accipitur annuntiantis Angeli officium. Job 37: nubes spargunt etc., Luc. 1 prophetarum vaticinium. Ps. 17: tenebrosa aqua etc., Rom. 1: ante promiserat per prophetas etc., justorum desiderium. Psalm. 103: ponis nubem ascensum, Malach. 3: statim veniet et cetera. Tertium principium est terra germinans, quod est susceptivum, scilicet beata virgo; de quo in Psal. 84: terra nostra dabit etc.; cujus aperiatur affectus ad inveniendum gratiae privilegium. Luc. 1: ne timeas Maria etc., Prov. ult.: multae filiae congregaverunt etc., intellectus, ad credendum Angeli verbum. Luc. 1: beata quae credidisti etc., uterus, ad concipiendum Dei filium. Ecce concipies in utero etc., Luc. 1: sed ortus comparatur rori, pluviae, et germini. Quia Christus est ros ad refrigerandum. Supra 18: sicut nubes roris etc., pluvia ad fecundandum. Psalm. 71: descendet sicut pluvia etc., infra 55: quomodo imber et nix etc., germen ad fructificandum. Jer. 23: suscitabo David et cetera. Fructus est justitia, quae cum illo oritur triplex: quam opere implevit: Matth. 3: sic decet nos etc., quam sermone docuit: infra 63: ego qui loquor etc., quam in munere dedit. 1 Cor. 1: factus est nobis sapientia et sanctificatio et justitia et cetera.


Caput 46

[85006] Super Is., cap. 46 Confractus est Bel et cetera. Hic praedicit destructionem hostium eos captivantium, scilicet Babyloniorum, quantum ad duo in quibus gloriabantur. Primo quantum ad idolorum destructionem; secundo quantum ad regni cessationem, infra 47: descende, sede in pulvere. Prima in duas. In prima praedicit idolorum Babylonis destructionem quantum ad confractionem statuarum confractus est. Ezech. 6: demoliar aras vestras, et quantum ad asportationem metallorum: quia Persae frusta auri et argenti secum detulerunt. Ponens ex parte asportantium, lassitudinis incommodum, bestiis et jumentis, scilicet equis et camelis, in quibus metalla gravia deferebant. Ier. 10: portata tollentur, vel cultoribus vestris, qui sunt bestiae, imagines bestiarum adorantes. Jer. 16: servietis ibi diis alienis etc.; ponens subventionis defectum ex parte idolorum, contabuerunt, idest defecerunt, scilicet idola. Portantem, scilicet bestiam, vel colentem hominem se. Sap. 14: quod factum est cum illo etc.; ponens etiam captivitatis opprobrium, nomina eorum, scilicet idolorum, metaphorice, idest numen eorum; vel gentilium, quia idola sicut animam suam amabant. Oseae 10: siquidem et ipse in Assur et cetera. Secundo revocat Judaeos ad suam venerationem, relictis idolis, audite me: et primo revocat eos ad suum cultum; secundo revertentibus promittit liberationis beneficium, annuntians ab exordio et cetera. Circa primum tria. Primo ostendit eis suam dilectionem ex affectuosa supportatione. A meo utero; idest, ita supportavi vos in mea misericordia affectuose, in deserto, et in aliis locis in quibus contra me peccastis, sicut mater filium. Prov. 31: quid dilecte mi etc., Job 38: de cujus utero etc., Hebr. 1: portans omnia verbo etc.; ex supportationis continuitate, usque ad senectam, vestram, idest usque in finem mundi. Psal. 70: usque ad senectam et senium etc.; ex supportationis ratione, ego feci etc., dignum est ut qui fecit conservet. Deut. 32: expandit alas suas et cetera. Secundo ostendit idolorum vilitatem, ostendens operantium idola fatuitatem; et quantum ad intentionem, quia volunt aliquid aequale Deo facere, cui assimilastis, supra 40: idem; et quantum ad operationem, quia conducebant artifices ad faciendum Deum ex auro; quod sicut avari in sacculis reposuerant, qui confertis etc., Jerem. 10: opus manus artificis etc.; ostendens etiam operum, scilicet idolorum ipsorum, imbecillitatem, quia per se nec moveri nec stare possunt: portant illum et cetera. Baruch ult.: videbitis in Babylonia deos etc.; ostendens etiam eorum inutilitatem: sed et cum clamaverint etc., Sapien. 13: pro vita quidem mortuum deprecatur et cetera. Tertio concludit revocationem: mementote istud praedictum de dilectione mea et vilitate idolorum, prioris saeculi, in quo multa vobis beneficia contuli. Psalm. 76: cogitavi dies antiquos et cetera. Annuntians ab exordio et cetera. Hic promittit conversis ad ipsum liberationem a captivitate. Et circa hoc duo facit. Primo promittit liberationem, ponens praenuntiandi potestatem, annuntians novissimum, quodcumque futurum in novissimis temporibus. Eccl. 42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponit etiam praenuntiationis firmitatem, dicens, stabit, implebitur, voluntas, beneplaciti. Eccl. 21: consilium ejus sicut fons vitae etc., Psal. 113: omnia quaecumque voluit etc.; et ponit liberationis ordinem. Vocans ab oriente, avem, Cyrum, propter velocitatem victoriae, vel Christum. Supra 41: quis suscitavit ab oriente et cetera. Secundo ibi, audite me, promittit liberationis propinquitatem, ponens primo eorum indignitatem, ne suis meritis ascribant: duri corde, ad bene operandum, longe, per multitudinem peccatorum. Eccl. 3: cor durum male etc.; secundo praedicit propinquitatem: prope feci, faciam (praeteritum pro futuro) justitiam, de Babyloniis pro vobis per Cyrum, vel justitiam Christi. Infra 56: juxta est salus mea etc.; tertio ponit loci determinationem: dabo in Sion etc., gloriam, beneficia, unde gloriosus apparebo: vel Christum, qui est gloria patris. Aggaei 2: magna erit gloria hujus domus etc. (Collationes cap. 46.) Peccatum fatigat: propter sollicitudinem in excogitando, Prov. 4: non enim dormiunt etc., propter laborem in exequendo, Sap. 5: lassati sumus in via etc., propter confusionem in recogitando, Rom. 5: quem ergo fructum etc., propter frustrationem in expectando, Prov. 11: expectatio iustorum et cetera. Redite ad cor: quasi ad iudicii solium, ut te discutias, Ps.: meditatus sum nocte etc., quasi ad vitae principium, ut custodias, Prov. 4: omni custodia etc., quasi ad divinae locutionis auditorium, ut diligenter attendas, Os. 2: ducam eam in solitudinem etc., quasi ad divinorum eloquiorum thesaurum, Ps.: in corde meo abscondi etc., quasi ad divinae pacis et refectionis cenaculum, Ps.: loquetur pacem in plebem et cetera.


Caput 47

[85007] Super Is., cap. 47 Descende sede et cetera. Hic praedicit regni Babylonis deiectionem: et circa hoc tria facit. Primo comminatur dejectionis poenam; secundo ostendit culpam, iratus sum etc.; tertio aufert evasionis fiduciam, sta cum incantatoribus et cetera. Circa primum tria. Primo praedicit eorum dejectionem quantum ad gloriam, quam amiserunt: descende, de altitudine tuae potentiae, sede, sicut vilis et abjecta, virgo, quia non ante vastata; vel propter teneritudinem deliciarum. Solium, dignitas regia, mollis etc., sicut reginae solent esse. Esther ult.: prae teneritudine corpus suum etc., quasi: non eris ulterius regina. Luc. 1: deposuit potentes etc., supra 23: dominus cogitavit ut detraheret et cetera. Secundo quantum ad ignominiam, quam incurrit: tolle molam, quod erat opus ancillarum, quasi: ancilla eris, vel significat coitum, sicut Iud. 16 de Samson: denuda turpitudinem, idest membra turpia, vel ad libidinem hostium, vel transiens pedibus tuis flumina. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam etc.; et ostendit hujus ignominiae auctorem, ultionem capiam, quamvis sis potens. Redemptor, vox populi de ejus servitute liberati. Supra 35: dominus ultionem adducet et cetera. Tertio quantum ad confusionis verecundiam, sede, sicut ille qui erubescit non audet loqui, nec coram hominibus apparere. 1 Reg. 2: impii in tenebris conticescent et cetera. Iratus sum et cetera. Hic ponit eorum culpam, quae est causa talis poenae: et ponit tres culpas. Primo dominii crudelitatem circa Judaeos, ponens concessam potestatem: iratus sum, propter peccata eorum, valens eos punire: contaminavi, a te contaminari permisi, hereditatem, populum Israel. Supra 19: hereditas mea Israel. Jerem. 12: reliqui domum meam etc.; et ponit potestatis abusionem: non posuisti et cetera. Super senem, qui etiam hostibus miserendus. Thren. 4: facies senum et cetera. Secundo cordis elationes: et dixisti, ponens superbam cogitationem: in sempiternum, Apoc. 18: in corde suo dicit: sedeo regina etc.; ponens etiam superborum fatuitatem, quia non recogitabant futura: non posuisti haec, quae tibi supervenient. Eccl. 11: in die bonorum etc., 7: in omnibus operibus tuis etc.; et ponit spei frustrationem. Et nunc audi. Vidua, per privationem regis; sterilitatem, id est amissionem populi, qui in me natus est subito, ex insperato. Supra 30: subito dum non speratur etc., Oseae 9: da eis domine et cetera. Tertio maleficiorum multitudinem, universa. Et ponit tria. Primo maleficia quibus intendit, maleficiorum: quia hujusmodi artes ibi abundabant. Deut. 18: non sit in te qui divinos consulat et cetera. Secundo errorem quem ex his incurrit, scilicet poenae immunitatem ab his qui negabant divinam providentiam, et fiduciam, ut secure peccares. Non est, Deus, qui videat me, peccantem ut puniat. Job 24: oculus adulteri etc.; et potentiae aeternitatem a divinis, qui hoc promittebant. Sapientia tua, quantum ad eos qui de divinis se intromittebant; scientia tua, quantum ad illos qui de humanis. Jerem. 10: stultus factus est omnis homo et cetera. Tertio ponit poenam quam ex hoc promeruit: veniet super te cuius ortum: loquitur more astrologorum, qui docent considerare ortus regnorum secundum ortus planetarum. 1 Thessal. 5: cum enim dixerint, pax et securitas et cetera. Sta cum incantatoribus et cetera. Hic excludit evasionis fiduciam; et circa hoc duo. Primo excludit spem de sapientibus, excludens eorum auxilium, quantum ad maleficos: sta cum incantatoribus, ab adolescentia, a quo condita fuit, artibus magicis plena fuit. Supra 8: cum dixerunt ad vos: quaerite et cetera. Et quantum ad astrologos, stent, contra hostes, si possint: his enim artibus etiam abundabat. Jerem. 10: a signis caeli nolite etc.; et comminatur etiam sapientibus incendium: ecce facti sunt, illos sapientes vobiscum. Non sunt prunae, quibus calefiant; sed quibus tota civitas comburatur; vel quia tempore frigoris combusta fuit civitas, ut simul frigore et igne punirentur. Vel non sunt in te prunae divinae sapientiae. Eccli. 21: stupa collecta et cetera. Secundo excludit spem de negotiatoribus, negotiatores, quibus etiam abundabat; vel magi, qui sibi mendacia pro veritate vendebant. Supra 13: unusquisque ad populum suum et cetera.


Caput 48

[85008] Super Is., cap. 48 Audite hoc domus Iacob et cetera. Hic promittit populi liberationem. Et dividitur in duas. In prima promittit liberationem; in secunda exequitur liberationis ordinem, infra 49: audite insulae et cetera. Prima in duas. In prima excitat attentionem, commemorans tria in quibus gloriabantur; scilicet dignitatem generis, quia ex sanctis patribus: de aquis, idest semine. Contra quod Matth. 3: ne velitis dicere etc.; privilegium divinae cognitionis: qui juratis, invocantes nomen ejus, recordamini, quantum ad cognitionem ipsius, in veritate, cordis, neque in justitia, operis. Supra 29: populus hic labiis me etc.; cultum sacrae religionis: de civitate, scilicet Jerusalem, in qua cultus sacrificiorum, vocati, Ierosolymitae, 2 Machab. 5: non propter locum gentem et cetera. Secundo promittit liberationem: priora ex tunc, et circa hoc tria facit. Primo ostendit Dei promittentis maiestatem; secundo Ciri exequentis prosperitatem: congregamini omnes vos etc.; tertio promittit liberationem: accedite ad me et cetera. Circa primum duo. Primo ostendit Dei maiestatem ex praenuntiatione futurorum; secundo ex creatione rerum: audi me Iacob et cetera. Circa primum tria. Primo assignat praenuntiationis quorumdam futurorum rationem, ponens ipsam praenuntiationem: priora, quae scilicet jam praeterierunt, ex tunc, quando adhuc erant futura, repente, quantum ad alios quibus non sunt praenuntiata. Eccli. 42: annuntians quae praeterierunt etc.; ponens etiam hujus rationem quae sumitur ex eorum conditione: quam primo ponit, scivi enim, ab aeterno. Durus ad resipiscendum a malis; cervix, idest cervicositas proprii sensus; nervus ferreus, qui non potest flecti, frons tua, propter inverecundiam. Act. 5: dura cervice etc., Deuter. 31: ego scio contentionem etc., Jerem. 3: frons meretricis etc.; et deinde ex hoc elicit rationem, praedixi etc., quasi: quia pronus eras ad idolatriam, praedixi tibi, ne beneficia mea idolis ascriberes. Oseae 2: vadam post amatores etc.; ponens etiam praenuntiatorum manifestationem, quae audisti, a me praedicta tibi, vide, impleta. Psalm. 47: sicut audivimus sic vidimus et cetera. Secundo assignat rationem absconsionis quorumdam futurorum, ponens primo ipsam absconsionem. Sicut dictum est, quaedam futura tibi praedixi; sed quaedam futura conservata sunt, in mea praescientia, quae nescis, quia non tibi revelavi. Nunc, idest in tempore, creata sunt, idest in effectu producta, et non ex tunc, quando praescivi ea; et ante diem, impletionis ipsorum, et non audisti, nec a me, nec ab idolis. 4 Reg. 4: dominus celavit a me et cetera. Assignat etiam hujus rationem, ne forte; quasi: ideo non revelavi ut sentires defectum tuum, et deorum tuorum, in hoc quod de futuris non potes praescire, nisi quae tibi revelo. Cognovi, propria industria, neque audisti, ab idolis, aperta a me. Psal. 63: accedet homo ad cor altum et cetera. Ponit etiam eorum conditionem, ex qua dicta ratio elicitur, scio enim. Ex ventre, idest a tempore quando portabam te per desertum sicut in ventre. Exod. 32: cerno quod populus iste etc., supra 24: praevaricatione transgressorum et cetera. Tertio excludit quamdam objectionem, propter nomen meum. Posset enim aliquis quaerere: ex quo tam duri sunt, quare ergo eis bona promittis, et fecisti? Et hujus objectionis primo ponit responsionem, commemorans tria beneficia eis exhibita: propter nomen, non propter meritum tuum, longe faciam, vel feci, liberando a poenis. Ezech. 36: non propter vos faciam etc., et laude, idest obligavi te ad caeremonias et laudes meas, ne sacrificia idolis offerens interires. Psalm. 31: in camo et freno et cetera. Ego excoxi, volens purgare per tribulationes, sed non quasi argentum, quod purgatur. Tu autem non correptus es. Jerem. 6: frustra conflavit et cetera. Elegi, purgans scilicet te per paupertatem, puniens te spoliatione rerum. Gregorius: quos infirmitas morum vulnerat, medicina paupertatis sanat. Et hoc paterne corrigendo. Secundo ponit responsionis expositionem: propter me ut non blasphemer, quasi impotens salvare populum quem mihi elegi; et gloriam, ut scilicet idola me fortiora judicentur. Supra 42: gloriam meam et cetera. Audi me. Hic ostendit divinam majestatem ex creatione rerum. Vocabo, imponens unicuique proprium opus: stabunt, parati ad obediendum. Supra 40: quis appendit tribus digitis et cetera. Congregamini et cetera. Hic praedicit ipsius Ciri prosperitatem; et primo ostendit hujus facti aliis absconsionem, quis de eis? Scilicet idolis; quasi: nullus. Supra 41: quis annuntiavit ab exordio et cetera. Secundo ipse praedicit ipsius prosperitatem: dominus dilexit eum, scilicet Cyrum, promovens ipsum in regnum, in Babylone, capiens ipsam, brachium, idest per virtutem suam interficiens eos. 1 Reg. 27: et quidem faciens et cetera. Tertio assignat prosperitatis rationem ex divino auxilio: ego ego etc.; directa, non simpliciter, sed ad hoc quod Babylonem destrueret; alias non posset exponi de Cyro, sed tantum de Christo, ut dicit Hieronymus, quia ille idolatra fuit. Psalm. 106: deduxit eos in viam et cetera. Accedite ad me et cetera. Hic promittit liberationem: et circa hoc tria facit. Primo excitat attentionem, ponens divinam auctoritatem: in abscondito, sed cunctus populus videbat voces: Exod. 20. A principio, legis datae. Ex tempore, praeterito, antequam fierent, quae praedico, ibi eram, praesens illis futuris, per idem nunc aeternitatis manens in tota successione temporis. Vel in persona filii, ibi eram, scilicet in patre secundum divinitatem, Prov. 8: quando appendebat fundamenta etc.; ponens prophetae veritatem; qui a Deo missus, et nunc me. Isaiam, vel me Christum hominem factum, Deus, pater, unde tres personae designantur. Infra 61: spiritus domini super me et cetera. Secundo, ibi, haec dicit dominus, ponit captivitatis rationem, ostendens ex parte Dei paratum auxilium. Docens, contra ignorantiam, et gubernans in via, operum, contra infirmitatem operandi. Psal. 31: intellectum dabo tibi, et instruam etc.; ostendens etiam ex culpa Judaeorum damnum. Utinam attendisses, servans ea, sicut flumen abundans, sicut gurgites. Idem, Psal. 80: si populus meus audisset et cetera. Tertio ibi, egredimini, praedicit liberationem: et circa hoc tria facit. Primo indicit eis a captivitate exitum, ita certus de liberatione ac si esset praesens. Egredimini etc., Apoc. 18: exite de illa etc.; et indicit quod annuntient Dei beneficium. Annuntiate etc., Jer. 50: vox fugientium, et eorum qui evaserunt et cetera. Secundo designat liberatis consolationis praestitum beneficium, non sitierunt: idest, ita in omnibus dominus eis providebit sicut quando egressi sunt de Aegypto. Psal. 77: percussit petram, et fluxerunt etc., Num. 21. Tertio aufert impiis pacis solatium, non est pax, infra 57, 4 Reg. 9: quid tibi et paci etc. (Collationes cap. 48) paupertas confert: peccatorum recognitionem: si fuerint vincti etc., virtutum conservationem, Eccli. 10: pauper gloriatur etc., cordis quietem, Tob. 5: sufficiebat nobis etc., desiderii impletionem, Ps.: desiderium pauperum etc., divinae dulcedinis participationem, Ps.: parasti in dulcedine etc., exaltationem, 1 Reg. 2: suscitans de pulvere etc., caelestem haereditatem, Matth. 5: beati pauperes et cetera. Verba Dei utilia: ad intellectus illustrationem, Prov. 6: mandatum lucerna etc., ad affectus delectationem, Ps.: quam dulcia faucibus etc., ad amoris accensionem, Ier. 20: factum est in corde etc., Ps.: eloquium domini, ad operis rectitudinem, Ps.: dirige me in veritate etc., ad gloriae adeptionem, Prov. 3: custodi legem, ad aliorum instructionem, 2 Tim. 3: omnis doctrina divinitus et cetera.


Caput 49

[85009] Super Is., cap. 49 Audite insulae et cetera. In parte ista exequitur magis in speciali liberationis ordinem: et circa hoc duo facit. Primo populus confitetur accepta beneficia; secundo accipit promissionem de futuris, ibi, ego dixi: in vacuum et cetera. Circa primum quatuor beneficia confitentur. Primo privilegium divinae electionis; et continuatur cur indixerat supra propheta populo, ut annuntiaret. Unde statim subjungitur vox populi annuntiantis, et dicentis, audite. Ab utero, eligens me in ipsis patribus. Ps. 21: de ventre matris meae Deus et cetera. Secundo efficaciam orationis: et posuit os, orationem, quasi gladium, penetrantem usque ad aures Dei et viscera misericordiae ipsius, Eph. ult.: gladium spiritus et cetera. Tertio auxilium divinae protectionis: in umbra, idest sub protectione potentiae suae, sicut sagittam electam, sagittarius abscondit ad conservandum. Psal. 16: sub umbra alarum tuarum etc., Psal. 26: abscondit me in tabernaculo suo et cetera. Quarto gloriam divinae virtutis: et dixit mihi: in te gloriabor; per magnalia in te ostensa gloriosus apparebo. Supra 43: omnem qui invocat nomen meum et cetera. Secundum alios haec est vox Cyri, cujus nomen praenuntiatum ab Isaia supra 45: antequam nasceretur, cujus verba comminatoria quasi gladius erant, et protectus est ne avus suus eum interficeret, et servatus quasi electa sagitta ad tempus statutum; cui annuntiatum est, populum Israel Dei servum esse. Aliter exponitur de Christo; cujus nomen ab Angelo praenuntiatum; verbum praedicationis, gladius penetrans corda; protectus pro infirmitate carnis a potentia divinitatis, et electus inter omnes ad salutem generis humani implendam. Et dicitur Israel, quia ex populo Israel secundum carnem natus est. Ego dixi: hic dominus promittit futura beneficia: et primo promittit prophetae Isaiae exaltationem; secundo populo liberationem, haec dicit dominus redemptor et cetera. Circa primum duo. Primo ponitur prophetae allegatio proponentis laborem suum in praedicando, quamvis ex culpa audientium non sit fructus secutus: et concludit: ergo judicium meum, pro me, cum domino, coram ipso, et opus meum, quasi gratum ipsi. Jer. 6: frustra conflavit conflator et cetera. Secundo ponit Dei responsionem: et nunc haec dicit dominus: et primo significatur allegationis acceptatio, ut reducam, quasi dicat: ad hoc me ex ventre matris eligens, ut revocem populum suum ad ipsum. Et tamen Israel non usquequaque congregabitur, ad ipsum per meam praedicationem. Et tamen glorificatus sum etc., Habac. 3: Deus dominus fortitudo mea et cetera. Secundo ponitur ipsa responsio, et dixit: parum est, quasi dicat: intantum ministerium tuum honorificabo ut non solum in Judaeis, sed in omnibus gentibus per te salus mea annuntietur. Roman. 3: an Judaeorum Deus tantum? et cetera. Hoc etiam plane de Christo exponitur, qui sua praedicatione et mortis consumptione parvum fructum in Judaeis fecit, sed gentes illuminavit et salvavit. Similiter etiam de Cyro, licet magis extorte, qui per beneficia secundum intentionem domini populum ad Dei cultum revocavit et tamen non profecit, cui a Deo datum est dominium super multas gentes. Haec dicit dominus redemptor et cetera. Hic promittit liberationem: et circa hoc duo facit. Primo promittit liberationem: secundo excludit eorum dubitationem, et dixit Sion et cetera. Circa primum tria. Primo liberationem praecedentia, scilicet Judaeorum veneratio, quae fuit causa liberationis; commemorans pristinam despectionem: contemptibilem, propter populi imbecillitatem, abominandam, propter cultus singularitatem, servum, propter subjectionem diversis gentibus supra 18: ad gentem divulsam etc.; et ponit ipsam venerationem: reges videbunt magnalia mea quae pro te ostendam, et adorabunt, sicut, ad litteram, Nabuchodonosor Dan. 2 et Cyrus, et alii principes ejus honoraverunt Esdram. Aliud praeambulum est regis liberantis exaltatio, scilicet Cyri: in tempore placito, et non determinat exaltationis tempus: placito, quando placuerit mihi salvare populum meum, exaudivi, exaltans te in regnum, secundum desiderium tuum, et exaltationis fructum: et servavi etc., in foedus implendum populi mei. Revelamini, idest illuminamini. Vel de Christo, qui fuit in passione contemptus, et quasi servus judicatus. Infra 53: vidimus eum despectum etc., sed postmodum a regibus ad litteram adoratus. Psalm. 71: adorabunt eum omnes reges etc., in tempore placito, scilicet tempore gratiae. 2 Corinth. 6: ecce nunc tempus et cetera. Secundo ponit liberationem consequentia, promittens liberatis bonorum copiam: super vias pascentur; idest, ita abundanter consolationibus perfruentur sicut oves pascuis, quando etiam in via praeter solitum invenirentur. Ezech. 34: requiescent in herbis etc., quantum ad malorum carentiam, et defectus, non esuriet etc., et nocumenti illati, aestus, tribulationis; et sol, tyrannus faciens ipsam. Psalm. 120: per diem sol non uret etc.; et assignat utriusque causam. Quia miserator etc., aquarum, consolationum. Psalm. 22: dominus regit me. Tertio promittit ipsam liberationem, ponens viarum praeparationem: et ponam omnes montes; idest, principes auxiliabuntur vobis ad revertendum. Supra 40: omnis vallis implebitur, etc.; ponens etiam captivorum reversionem: ecce isti de longe, ab oriente, mari, occidente. Jer. 31: adducam eos ab Aquilone etc.; ponit etiam gratiarum actionem: laudate caeli etc., Psalm. 68: laudent illum caeli et cetera. Et dixit Sion et cetera. Hic excludit eorum dubitationem: et primo illam quae oriebatur ex divina indignatione; secundo illam quae ex eorum dejectione, et dices in corde etc.; tertio illam quae ex hostium potestate, ibi, numquid tolletur et cetera. Circa primum duo. Primo ponit dubitationem, dereliquit, sine auxilio; et ideo non possum sperare liberationem. Baruch 4: derelicta sum etc.; secundo excludit eam per similitudinem matris: numquid potest etc., Ier. 31: si filius honorabilis etc.; tertio adhibet promissionem de civitatis restauratione: et primo quantum ad reaedificationem murorum, ponens divinum propositum, ecce in manibus; quasi: ita teneo te in memoria sicut qui scribit, aut facit aliquod signum in manu sua, ut sit memor alicujus rei. Muri tui; quasi, jam video reaedificationem murorum tuorum. Iob 37: in manibus abscondit etc., Psalm. 89: mille anni ante oculos etc.; et expletionis modum: venerunt structores, idest reaedificatores, scilicet Zorobabel, et Jesus, et alii, jam in oculis meis, dissipantes, Chaldaei. Zach. 4: manus Zorobabel et cetera. Secundo quantum ad habitationem virorum: et circa hoc tria facit. Primo civium adunationem: leva in circuitu etc., Baruch 4: circumspice, Jerusalem et cetera. Secundo civitatis rehabitationem, ostendens quod habitabitur. Vivo ego, modus juramenti, velut ornamento, sicut sponsa vestibus, sic urbs ornatur civibus. Infra 61: induit me vestimento salutis etc.; ostendens quod habitatoribus implebitur: quia deserta, quantum ad habitatores, solitudines, quantum ad cultores; ruinae, quantum ad muros destructos. Zach. 2: absque muro habitabitur etc.; ostendit etiam quod hostibus vacuabitur: et longe et cetera. Tertio praedicit habitatorum multitudinem: adhuc dicent filii sterilitatis, idest qui nati sunt quando te sterilem credebas, vacuata habitatoribus. Infra 54: dilata locum tentorii et cetera. Et dices in corde et cetera. Hic excludit secundam dubitationem: et primo ponit admirationem, et dices, prae admiratione: sterilis, quia non erant in me viri, qui filios generarent; destituta, divino auxilio. Infra 66: quis audivit unquam tale et cetera. Secundo excludit dubitationem, ponens modum multitudinis habitatorum: haec dicit dominus: quantum ad quatuor. Primo quantum ad divinam inspirationem: ecce levabo manum, quasi innuens, supra 11: levabit signum in nationibus et cetera. Secundo quantum ad honorificam reductionem: et afferent in ulnis, in quo significatur auxilium quod a gentibus habuerunt. Reges nutritii, providentes tibi in necessariis. Baruch 5: adducet dominus illos ad te et cetera. Tertio quantum ad liberatorum exaltationem: vultu in terra, hoc praecipue tempore Machabaeorum, infra 40: venient ad te curvi et cetera. Quarto assignat huius rationem: et scies quia ego etc., Psal. 70: in te domine speravi, non confundar et cetera. Numquid tolletur. Hic excludit tertiam dubitationem: et primo ponit ipsam, a forti, Nabuchodonosor; Matth. 12: aut quomodo potest quis intrare et cetera. Secundo excludit eam: quia haec dicit, primo ponens liberationis beneficium, captivitas, scilicet Judaeorum. Job 29: conterebam molas iniqui etc.; secundo liberationis modum, ponens hostium destructionem. Eos vero, scilicet Chaldaeos, judicaverunt, injuste. Soph. 3: ego interficiam etc.; et ponit poenae determinationem, et cibabo: vel propter dissensionem, sicut supra 9: unusquisque carnem brachii etc., vel propter mortuorum multitudinem, dum os unius cadebat super sanguinem alterius, ac si vellet bibere: vel propter famem. Tertio ponit liberationis fructum: et sciet omnis caro etc., supra 40: videbit omnis caro et cetera.


age retro   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264