CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio super Iob ad litteram
a capite XXXII ad caput XXXVII

Thomas de Aquino a Velázquez depictus

Textum Leoninum Romae 1965 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 32

[84930] Super Iob, cap. 32 Omiserunt autem tres viri isti et cetera. Finita disputatione Iob et trium amicorum eius, subditur disputatio Eliud contra Iob, qui quidem acutioribus rationibus contra Iob utitur quam priores et magis ad veritatem accedit, unde et Iob ei non respondet, licet tamen in aliquo a veritate deviet et verba Iob sinistre interpretetur, ut infra patebit. Praemittitur autem causa ex qua motus fuit ad loquendum, scilicet ex indignatione contra Iob et contra amicos eius. Praemittit ergo ante amicorum silentium cum dicit omiserunt autem tres viri isti, scilicet de quibus supra habitum est, respondere Iob, ubi notandum est quod eos viros non nominaret si non fuisset res gesta sed parabola conficta. Causam autem silentii ostendit subdens eo quod iustus sibi videretur: multa enim dixerat Iob quae ad suae iustitiae ostensionem pertinebant, quibus praedicti tres viri contradicere non valebant. Et ex utroque horum, scilicet ex silentio amicorum et ex hoc quod Iob iustus sibi videbatur, commotus fuit Eliud, qui astabat, ad iram, et ideo subditur et iratus, scilicet in corde, indignatusque, ostendendo irae signa exterius, est Eliud, in quo describitur ex nomine, filius Barachiel, in quo describitur ex origine, Buzithes, in quo describitur ex patria, de cognatione Ram, in quo describitur ex genere: quae tota descriptio ad hoc valet ut ostendatur ad rem gestam pertinere. Causam autem irae explicat consequenter, et primo quidem contra Iob cum dicit iratus est adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo, idest secundum divinum testimonium, quod maxime accipi potest ex eo quod dixerat supra XXIII 10 ipse scit viam meam, et postea subdit vestigia eius secutus est pes meus. Quantum autem ad amicos subdit porro adversus tres amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem, qua scilicet responderent verbis eius quibus se iustum asserebat, sed tantummodo condemnassent Iob, dicentes scilicet eum esse iniquum. Ostendit autem consequenter causam quare Eliud prius in nullo responderat Iob, cum subdit igitur Eliud expectavit Iob loquentem, in nullo scilicet contradicens eius sermonibus, eo quod seniores essent qui loquebantur, eis scilicet deferens quasi sapientioribus, quod aetas senectutis requirebat. Sed quia non videbatur ei quod alicui deberet reverentiam exhibere in praeiudicium veritatis, iratus contra tres seniores ipse iunior respondere incepit, unde dicitur cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, scilicet rationibus Iob, iratus est vehementer, quasi aestimans quod per illorum ignaviam veritas deperiret; et ideo loco illorum voluit veritatem, ut credebat, defendere, et hoc est quod subditur respondensque Eliud, filius Barachiel, Buzithes, scilicet sermonibus et rationibus Iob. In hac autem sua responsione primo excusat pristinum silentium, tum ex sua aetate, unde sequitur dixit: iunior sum tempore, tum etiam ex illorum antiquitate, unde subdit vos autem antiquiores; iuvenes autem debent reverentiam deferre senioribus, unde sequitur idcirco demisso capite, scilicet in signum reverentiae et humilitatis, veritus sum indicare vobis meam sententiam, ne scilicet praesumptuosus viderer impediendo meis sermonibus sapientiorum verba. Probabile autem videtur quod senes sapientius loquantur propter duo: primo quidem quia iuvenes ex fervore animi frequenter multa et inordinate proponunt, senes autem propter gravitatem aetatis maturius loquuntur, unde subdit sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, scilicet gravius et efficacius; secundo vero quia senes per experientiam longi temporis multa cognoscere potuerunt et per consequens sapientius loqui, unde sequitur et annorum multitudo, propter quam scilicet experimentum accipi potest, doceret sapientiam, scilicet ex experimento acceptam. Consequenter excusat se quare nunc loqui incipiat, quia scilicet expertus est quod aetas non est sufficiens sapientiae causa sed magis inspiratio divina, unde subdit sed ut video, idest per effectum considero, spiritus, scilicet Dei, est in hominibus, inquantum scilicet in eis operatur, et hoc est quod subdit et inspiratio omnipotentis, qua scilicet hominibus inspirat spiritum sanctum qui est spiritus sapientiae et intellectus, dat intelligentiam, scilicet veritatis quae est sapientiae principium his quibus inspiratur. Quod autem haec inspiratio sit sapientiae praecipua causa ostendit per hoc quod aetas non perfecte sapientiam causat, unde subdit non sunt longaevi sapientes, quantum scilicet ad cognitionem divinae veritatis, nec senes intelligunt iudicium, quantum scilicet ad ordinationem humanorum actuum; et quia licet non esset senex confidebat tamen se inspiratum a Deo, ideo loqui audebat, unde subdit ideo dicam. In hac autem sua locutione primo inducit eos ad audiendum ex auctoritate Dei cuius inspiratione loquebatur, unde dicit audite me, ut scilicet eius sermonem non interrumperent. Audientibus autem promittit scientiae dogmata, unde subdit et ostendam vobis etiam ego, scilicet quamvis sim iuvenis, scientiam meam, ex qua scilicet respondebo rationibus Iob. Iustum autem erat quod ipsi eum audirent quia etiam ipse eos audierat, unde subdit expectavi enim, scilicet diu, sermones vestros, quos scilicet contra Iob protulistis. Et quia reputabat se posse discernere quid ab eis bene dictum esset et quid non bene, subdit audivi prudentiam vestram, quasi dicat: audiendo diiudicavi quid in verbis vestris ad prudentiam pertineret. Non autem parum sed diu expectaverat; terminum autem expectationis suae determinat ex duobus: primo quidem ex illorum voluntate, unde subdit donec disceptaretis in sermonibus vestris, idest donec placuit vobis contra Iob disceptare; secundo ex spe quam de eorum sapienti doctrina habebat, unde subdit et donec putabam vos aliquid dicere expectabam. Non est autem amplius audiendus de quo non speratur quod aliquid utile sit dicturus; videbat autem quod verba eorum quibus contra Iob utebantur efficacia non erant, primo quidem quia eum rationibus convincere non poterant, unde subdit sed ut video, non est qui possit arguere Iob, scilicet eum convincendo rationibus; secundo quia non poterant eius rationibus obviare, unde subdit et respondere, scilicet sufficienter, ex vobis, idest ex vestro sensu - vel non est qui possit ex vobis, idest ex vestro numero -, sermonibus eius, quibus scilicet contra vos utitur. Praecipuae autem eorum rationes contra Iob fundabantur in hoc quod adversitates Iob attribuebant divino iudicio quod errare non potest, quam quidem responsionem esse insufficientem consequenter ostendit dicens ne forte dicatis: invenimus sapientiam, idest istud sufficit ad sapientem responsionem, Deus proiecit eum, scilicet in adversitates, qui errare non potest, et non homo, qui potest decipi et decipere; ipse autem intendebat efficacius respondere, unde subdit nihil locutus est mihi, ex quo scilicet vult ostendere quod non loquitur quasi provocatus, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi, idest non sequar vias vestras in respondendo sed alias efficaciores ad respondendum vias inveniam. Intendit autem se de futura responsione excusare non solum apud ipsos sed etiam apud alios, et ideo ad alios convertit sermonem suum dicens extimuerunt, scilicet ulterius loqui ne manifestius convincerentur, nec responderunt ultra, scilicet rationibus Iob. Et ut ostendat hoc fuisse propter eorum ignaviam, non propter efficaciam rationum Iob, subdit abstuleruntque a se eloquium, scilicet negligenter tacendo: quando autem homo efficaci ratione convincitur, non ipse a se aufert eloquium sed potius ei ab alio aufertur. Quia ergo illi defecerant dicit se velle eorum supplere defectum, unde subdit quoniam igitur expectavi, scilicet diu ut eis deferrem, et non sunt locuti, scilicet respondentes sermonibus Iob, respondebo et ego partem meam, quia scilicet defensio veritatis pertinet ad omnes et unusquisque debet ibi ponere quasi pro parte sua quod potest. Non autem solum zelo veritatis defendendae sed etiam ex inani gloria movebatur, unde subdit et ostendam scientiam meam: quaerit enim inanis gloriae cupidus ut si quid in se excellens est manifestet; et ideo consequenter ostendit maximam sibi facultatem adesse ad respondendum cum subdit plenus sum enim sermonibus, quasi abundanter occurrit mihi quid respondeam; et quia facultas non sufficit ad agendum nisi homo ab aliquo incitetur, ideo subdit et coartat me spiritus uteri mei: uterus est locus conceptionis, unde per uterum hic metaphorice significatur intellectus intelligibilia diversa concipiens; spiritus ergo uteri est voluntas impellens hominem ad manifestandum conceptiones cordis per sermonem. Est autem homini molestum cum non implet quod desiderat, et ideo anxietatem quam patiebatur tacendo exponit per similitudinem subdens en venter meus, idest mens mea, quasi mustum, scilicet quod fervet, absque spiraculo quod lagunculas novas dirumpit: nisi enim vapor musti ferventis ex parte aliqua evaporet, multiplicatur vapor interius quandoque usque ad vasis confractionem; ita etiam se musto propter iuventutem comparat, et ideo ex magno desiderio loquendi periculum sibi aestimat imminere nisi loquatur, unde subdit loquar et respirabo paululum, quasi scilicet per verba evaporabo interiorem fervorem ut ab anxietate desiderii quiescam. Quid autem loqui velit ostendit subdens aperiam labia mea et respondebo, scilicet verbis Iob. Quem autem modum in respondendo observare debeat ostendit subdens non accipiam personam viri: ille enim in respondendo personam hominis accipit qui veritatem relinquit ut homini deferat. Quare autem hoc ipse facere nolit ostendit subdens et Deum homini non aequabo: talis enim sibi videbatur esse disputatio praesens ut, si homini deferret, excellentiae divinae reverentiam debitam non servaret. Quod quidem quare facere timeat ostendit subdens nescio enim quandiu subsistam, scilicet in hac mortali vita, ut possim mihi diuturna spatia temporis ad paenitendum repromittere, et si post modicum tollat me factor meus, scilicet per mortem assumat ad suum iudicium; ex quo patet quod Eliud in hoc concordabat cum Iob quod retributio peccatorum esset post mortem: alias enim frustra videretur timuisse Deum offendere propter vicinitatem mortis.


Caput 33

[84931] Super Iob, cap. 33 Audi igitur, Iob, eloquia mea et cetera. Dictum est supra quod Eliud indignatus fuit contra Iob et contra amicos eius; postquam locutus fuerat contra ignaviam amicorum Iob, nunc contra ipsum Iob incipit loqui, et ideo primo eum ad attentionem excitat dicens audi igitur, Iob, eloquia mea, quia scilicet ego iam respondere intendo; et ut significet singula verba se cum pondere dicturum, subdit et omnes sermones meos ausculta, quasi nihil sit in vanum dicturus. Et ne Iob quaereret quare prius locutus non fuerit, subdit ecce aperui os meum, quasi dicat: prius dum tacui os meum clauseram propter reverentiam seniorum, nunc quia ipsi deficiunt necessitas cogit me loqui, unde subdit loquatur lingua mea in faucibus meis, quasi dicat: non sequar verba aliorum, sed proprios conceptus enuntiabo. Et quia Iob in praecedentibus contra amicos suos dixerat quod eum verbis affligebant et confundebant, ideo hoc a se excludit subdens simplici corde meo sermones mei, scilicet sunt, quasi dicat: non loquor ad calumniandum vel ad ridendum sed simplici animo ad veritatem manifestandam. Et quia tribus praedictis viris Iob imposuerat quod essent fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum, hoc a se excludit dicens et sententiam labia mea puram loquentur, idest absque admixtione alicuius falsitatis vel erroris. Unde autem fiduciam veritatis manifestandae acceperit, ostendit subdens spiritus Dei fecit me, et ideo non est mirum si suam facturam movet et perficit, et hoc est quod subdit et spiraculum omnipotentis vivificavit me, scilicet ad opera vitae movit et perfecit inter quae praecipuum est intelligentia veritatis. Et ne videatur hoc induxisse quasi praeiudicium, afferre intendens Iob ne contra divinitus loquentem responderet, subdit si potes, responde mihi, quantum scilicet ad ea quae contra te dicam, et adversus faciem meam consiste, ut scilicet tu etiam contra me obicias si quid dixero quod tibi non placet. Et ne Iob dedignaretur cum eo disputare propter suam famosam sapientiam et illius iuventutem, ad hoc excludendum subdit ecce et me sicut et te fecit Deus, et ita ex parte factoris uterque nostrum eandem spem veritatis inquirendae potest habere; ex parte vero materiae utrique adiacet idem impedimentum, unde subdit et de eodem luto ego quoque formatus sum, ex cuius scilicet grossitie lumen intelligentiae obtenebratur. Videbat autem Eliud sibi posse responderi hoc ad miraculum pertinere si iuveni tanta sapientia et facundia praeberetur ut contra sapientissimum senem sufficeret disputare, et ideo quasi innuens hoc miraculose se esse assecutum, subdit verum tamen miraculum meum non te terreat, ut scilicet respondere non audeas miraculose scientiam adepto, et eloquentia mea non sit tibi gravis, ut scilicet ex ea obstupescas. His igitur praemissis quasi prooemialiter, subiungit ea in quibus Iob reprehendere intendit, unde subdit dixisti ergo in auribus meis, quasi dicat: excusare te non potes quin dixeris, et vocem verborum audivi, scilicet per sollicitudinem attentionis. Primo autem in verbis Iob notaverat quod se immunem esse dixerat a peccato, unde dicit mundus sum ego, scilicet ab immunditiis carnis, et absque delicto, scilicet peccato omissionis, immaculatus, scilicet gravibus peccatis quae sunt contra Deum, puta idolatria vel aliquid huiusmodi, et non est iniquitas in me, ut scilicet iniuste proximos laeserim. Secundo notat in verbis eius quod Deo iniquitatem iudicii imposuerit. Iniquitas autem iudicii solet ex odio iudicantis procedere, et quantum ad hoc commemorat Iob dixisse quia querelas in me reperit ideo arbitratus est me inimicum sibi. Supra quidem XIII 24 Iob dixerat interrogative cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum? Hoc autem quod dicitur querelas in me reperit non invenitur dixisse, unde haec est additio Eliud prave interpretantis verba Iob. Iudicis enim odium iustum esse videtur si, certificatus de malitia alicuius, odio eum habeat ad puniendum; sed si ex levibus querelis iudex provocetur ad odium alicuius, erit odium iniustum; et taliter interpretabatur quod Iob dixerat se a Deo inimicum reputatum esse. Secundo ad iniquitatem iudicis pertinere videtur si alicui facultatem iustae defensionis auferat, et quantum ad hoc subdit posuit in nervo pedes meos, idest compedivit quasi impediendo me a meis operibus. Tertio pertinet ad iniquitatem iudicii ut quaelibet levia ad condemnationem congreget alicuius, et quantum ad hoc subdit custodivit omnes semitas meas, quasi in singulis operibus eum observans. Haec autem Iob non dixerat ad ostendendum iniquitatem divini iudicii, sed quasi figuraliter loquens ut supra XVI expositum est, unde et ibi praemittitur aenigmata percipite auribus vestris. Et quia hoc secundum excludit primum, subdit hoc est ergo in quo non es iustificatus, quasi dicat: non potes te iustum dicere, quia hoc ipsum ad iniustitiam tuam pertinet quod Deo iniustitiam imponis. Respondebo tibi quod maior sit Deus homine. Proposuerat supra Eliud ea de quibus contra Iob disputare intendebat. Verum quia Iob, antequam praemissa verba diceret, praemiserat supra XIII 3 disputare cum Deo cupio, videtur autem inconveniens cum qui anhelat ad disputandum cum superiori revocare ad hoc quod cum inferiori disputet, antequam super praemissis cum Iob disputationem Eliud incipiat, de hoc ipso eum redarguit quod cum Deo disputare cupiebat. Et primo quidem quia hoc ipsum magnae praesumptionis videtur quod aliquis maiorem se provocet ad disputandum; unde dicit respondebo tibi, idest tuo desiderio quo disputare cum Deo cupis, quod maior sit Deus homine, unde praesumptuosum est quod homo cupiat disputare cum Deo. Et in hoc quidem iuste Iob argueret si cum Deo disputare voluisset ad contradicendum quasi de pari; Iob autem cum Deo disputare volebat quasi ad addiscendum sicut discipulus cum magistro, unde supra XXIII 4 dixit os meum replebo increpationibus ut sciam verba quae mihi respondeat; quod tamen Eliud interpretabatur quasi hoc Iob contentiose contra Deum dixerit, conquerendo quod ei non responderet, unde subdit adversus eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi; quod quidem ex praedictis verbis Iob colligere voluit, et ex hoc quod etiam supra XIX 7 dixerat ecce clamabo vim patiens et nemo exaudiet, vociferabor et non est qui iudicet; quae quidem verba et si qua similia superius dicta sunt, non per modum contentionis dicebantur, sed quia desiderabat rationes divinae sapientiae cognoscere. Ad repellendum autem praedicta verba Iob quae interpretabatur Eliud ac si contentiose dicta, ostendit consequenter Eliud non esse necessarium quod Deus homini ad singula verba respondeat, sed unicuique sufficienter loquitur ad eius instructionem, unde subdit semel loquitur Deus, scilicet homini sufficienter ad eius instructionem; unde deinceps non oportet quod ad singulas hominis interrogationes respondeat, unde subdit et secundo id ipsum non repetit, quia quod sufficienter factum est iterare superfluum esset; quomodo autem loquatur Deus homini ostendit subdens per somnium in visione nocturna. Potest autem et alius esse sensus ut per hoc quod dixit semel loquitur Deus, scilicet homini, referatur ad mentis instructionem quae est per lumen rationis naturalis, secundum illud Psalmi multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Et quasi respondens subdit signatum est super nos lumen vultus tui, domine, per quod scilicet discernere possumus bonum a malo; et quia naturalis ratio immobiliter in homine manet ut non sit necesse eam iterare, ideo subdit et secundo id ipsum non repetit; et deinde ostendit alium modum quo Deus homini loquitur per imaginariam visionem in apparitionibus somniorum, unde subdit per somnium in visione nocturna: quod quidem potest referri ad propheticam revelationem, secundum illud Num. XII 6 si quis fuerit inter vos propheta domini, per somnium aut in visione loquar ad eum, vel potest referri etiam ad communia somnia quae credebat Eliud divinitus procurari. Modum autem et ordinem somniorum consequenter exponit, primo quidem tangens naturalem causam cum dicit quando irruit sopor super homines, quod quidem fit immobilitatis exterioribus sensibus per vapores ascendentes ad principium sentiendi. Secundo ponit dispositionem ex parte voluntatis humanae cum subdit et dormiunt in lectulo, quia scilicet homines maxime ordinata et significativa somnia vident quando quiete dormiunt: unde infirmis propter inquietudinem apparent distorta somnia, unde signanter dicitur Dan. II 28 somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: tu rex coepisti cogitare in stratu tuo et cetera. Tertio ponit operationem divinam circa dormientem, quae quidem attenditur primo quantum ad hoc quod, immobilitatis exterioribus sensibus per soporem et homine in lectulo quiescente, datur divinitus homini facultas quaedam percipiendi divinam instructionem eo quod eius anima circa exteriora non occupatur, unde subdit tunc aperit aures virorum; et satis convenienter vim perceptivam divinae instructionis in somniis vocat aures, quia de huiusmodi instructione loquitur sicut de locutione quadam, eo quod non fit per inspectionem ipsarum rerum sed per signa quaedam sicut et locutio. Data autem facultate audiendi consequens est ut doceat, unde subdit et erudiens eos instruit disciplinam; et sumitur hic disciplina pro instructione eorum quae homini occurrunt agenda vel vitanda, non pro cognitione scientiarum speculativarum quae non consueverunt in somnio revelari, unde subdit ut avertat hominem ab his quae fecit: frequenter enim homo in somniis corripitur de peccatis commissis; et quia principium peccatorum est superbia qua Dei praecepta contemnuntur, subdit et liberet eum de superbia. Per hoc autem quod homo liberatur a culpa consequens est ut evadat poenam, quod quidem consequenter ostendit quantum ad duplicem poenam: primo quidem quantum ad spiritualem poenam animae, unde subdit eruens animam eius de corruptione, quae scilicet est per deordinationem potentiarum animae; secundo vero quantum ad poenam corporalem, unde subdit et vitam illius, scilicet corporalem, ut non transeat in gladium, puniendus scilicet pro suo peccato; vel potest utrumque referri ad mortem corporalem, quae quandoque accidit per interiorem corruptionem, sicut cum aliquis ex aegritudine moritur quam Deus immittit pro peccato, quandoque vero accidit ex violentia gladii. Deinde subiungit alium modum divinae locutionis, quod scilicet corrigit hominem per aegritudinem corporalem, in qua primo notat dolorem sensibilem, unde dicit increpat quoque, scilicet hominem de peccatis praeteritis, per dolorem, scilicet corporalem ex aegritudine provenientem, unde subdit in lectulo, secundum illud Psalmi super lectulum doloris eius. Secundo tangit debilitatem infirmorum cum dicit et omnia ossa eius marcescere facit, idest fortitudinem eius adnihilat quae in ossibus consistit. Tertio ponit amissionem appetitus cum subdit abominabilis ei fit in vita sua, idest dum adhuc vivit, scilicet propter infirmitatem, panis, qui scilicet est cibus communis, et animae illius cibus ante desiderabilis, quod refertur ad alios cibos qui diversimode a diversis desiderantur. Quarto ponit maciem cum subdit tabescet caro illius, idest deficiet, et sic per consequens ossa quae tecta fuerant, scilicet carne, nudabuntur, idest manifestabuntur sola cute contecta. Quinto ponit mortis periculum et timorem, unde subdit appropinquabit corruptioni anima eius, idest vita ipsius quae est per animam, unde subdit et vita illius mortiferis, idest causis inducentibus mortem. Notandum est autem quod haec proposuit ad respondendum conquestioni Iob quod Deus non ad singula ei respondeat; voluit enim per praedicta probare quod tripliciter ei Deus sit locutus: primo quidem per naturalem rationem sicut ad omnes homines, secundo arguendo per somnia, dixerat enim supra terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties, tertio per infirmitatem, dixerat enim supra XXX 16 nunc in memet ipso marcescit anima mea et cetera. Item considerandum est quod Eliud, sicut et tres alii, credebat infirmitates pro peccato homini advenire, non tamen principaliter ad puniendum, sicut sonabant verba illorum trium, sed magis ad redarguendum. Et quia Iob non solum videbatur conquestus fuisse quod Deus ei non loqueretur, sed etiam quod ipse accedere non posset ad colloquendum Deo et ad ponendum iudicium suum coram ipso, ut patet supra XXIII 3, ideo huic questioni satisfacit: quia etsi homini non pateat manifeste accessus ad Deum, sunt tamen Angeli medii inter Deum et homines, qui iustitiam hominis Deo proponunt non quasi eum instruentes sed sicut suis desideriis homines adiuvantes, et sic nihil deperit homini quod ipse per se ipsum usque ad solium Dei non potest accedere ut ei iustitiam suae causae proponat. Unde ad hoc ostendendum subdit si fuerit pro eo, idest pro homine afflicto, Angelus loquens, idest intercedens; et ne timeretur quod unus Angelus non sufficeret ad interpellandum pro omnibus, subdit unus de millibus, secundum illud quod supra XXV 3 dictum est numquid est numerus militum eius? Ut enuntiet hominis aequitatem, idest coram Deo proponat si quid est ex parte hominis iustum; miserebitur, scilicet Deus, eius, scilicet hominis afflicti, et dicet, idest Angelo imperabit: libera eum, ut scilicet sicut ipse est allegator iustitiae hominis apud Deum ita etiam ipse sit executor divinae misericordiae apud homines. Et a quo liberandus sit subdit ut non descendat in corruptionem, idest in mortem; et ut hanc liberationem Deo esse gratam ostendat, subdit ex persona Dei dictum inveni in quo ei propitier, idest apparet in homine aliquid aequitatis ex quo ei misereri possum, quod quaerebam. Et quia Iob supra VII 5, quasi reparari non posset, dixerat induta est caro mea putredine, ad hoc excludendum subdit consumpta est caro eius a suppliciis, quasi dicat: hoc meae potestati non praeiudicat, unde subdit revertatur ad dies adolescentiae suae, idest recuperet vigorem sicut in adolescentia. Sic igitur positis Dei verbis liberantis, Eliud utens suis verbis describit modum liberationis humanae dicens deprecabitur Deum, quasi dicat: non sufficit quod Angelus pro eo loquatur, sed ad hoc quod liberetur oportet quod ipse etiam pro se oret; vel aliter potest continuari: quia enim supra ostenderat quod homo non potest conqueri de hoc quod iudicium suum coram Deo ponere non possit, quia Angelus pro eo efficaciter proponit, nunc ostendit quod etiam ipse pro se proponere potest orando. Ut ostendat hoc etiam esse efficax sicut et primum, subdit et placabilis erit ei, scilicet Deus homini, secundum illud Ioel. II 13 benignus et misericors est et placabilis super malitiam. Et ex hoc sequitur in homine fiducia cogitandi de Deo cum quadam spirituali laetitia, unde subdit et videbit, scilicet homo, faciem eius, idest considerabit bonitatem ipsius, in praesenti quidem vita imperfecte in futura autem perfecte, in iubilo, idest in quodam inexplicabili gaudio; et sic reddet, scilicet Deus, homini iustitiam suam, idest remunerabit eum pro meritis, remoto impedimento peccati. Sed hoc esse non potest nisi homo humiliter suum peccatum recognoscat et confiteatur, unde subdit respiciet homines, quasi ultro se offerens ad confessionem peccati, unde subdit et dicet: peccavi. Et ut non credatur hoc ex humilitate dicere, subdit et vere deliqui, quod inducit contra Iob quia supra dixerat XVII 2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et in sua confessione non murmurabit de poenae gravitate, unde subdit et ut eram dignus non recepi, quasi dicat: graviorem poenam merui, et hoc videtur dicere contra hoc quod Iob supra VI 2 dixerat utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et cetera. Et fructum humilitatis ostendit subdens liberavit enim animam suam, scilicet confitendo peccatum, ne pergeret in interitum, idest in mortem, corporalem scilicet vel spiritualem, et ut ulterius bona consequeretur, unde subdit sed vivens videret lucem, scilicet vel corporalem vel spiritualem sapientiae. Et quia Deus non statim hominem finaliter damnat sed multotiens monet, ideo subdit ecce haec omnia, scilicet quae pertinent ad instructionem per somnia et increpationem per dolores et sanationem, operatur Deus tribus vicibus, idest multotiens quandiu viderit expedire; sed utitur numero ternario ut congruat humanae consuetudini per quam solent homines ter moneri vel citari. Et hoc facit non uni tantum sed omnibus indigentibus, unde subdit per singulos, quos scilicet viderit instruendos et increpandos. Et assignat utilitatem subdens ut revocet animas eorum a corruptione, quod pertinet ad liberationem a malo, et illuminet in luce viventium, quod pertinet ad consecutionem bonorum: et potest utrumque exponi corporaliter vel spiritualiter. Quod autem dicitur hic de tribus vicibus referendum est ad duos secundos modos locutionis: nam de primo dictum est quod secundo id ipsum non repetit; inducit autem hoc quasi ad ostendendum rationem quare aliquando peccatores sustinentur in prosperitate et non statim condemnantur. Et quia videbatur ei quod efficaciter locutus esset, inducit Iob ad tacite audiendum ea quae restant, unde subdit attende, Iob, scilicet corde, et audi me, scilicet auribus, et tace dum ego loquor, scilicet ne me impedias. Et ne videatur ei auferre facultatem respondendi, subdit si autem habes quid loquaris, responde mihi; et quasi desiderans eius responsionem subdit loquere; et causam desiderii subdens dicit volo enim te apparere iustum, quod dicit ad ostendendum quod non intendebat eius confusionem. Et quia non credebat eum esse iustum subdit quod si non habes, quid scilicet pro tua iustitia dicas, audi me, tace, et docebo te sapientiam, quam scilicet ignoras.


Caput 34

[84932] Super Iob, cap. 34 Pronuntians quoque Eliud haec locutus est. Postquam Eliud reprehenderat Iob de hoc quod cum Deo disputare cupiebat, accedit ad disputandum contra illa duo quae supra praemiserat, et primo disputat contra id quod, sicut sibi videbatur, Iob dixerat divinum iudicium esse iniustum; et quia haec materia est valde difficilis et sublimis, non est contentus in hac disputatione ad solum Iob verba dirigere, praecipue quia putabat in hac materia esse erroneum, sed invocat sapientes ad hanc rem diiudicandam. Hominum autem quidam sapientiam per se ipsos considerant, et quantum ad hoc dicit audite, sapientes, verba mea, quidam vero de his quae ad sapientiam pertinent instruuntur, et quantum ad hoc subdit et eruditi, scilicet ab aliis, auscultate me. Quare autem alios ad audientiam invitet ostendit subdens auris enim verba probat, quasi dicat: ad hoc vos invito quod verba mea audientes ea diiudicetis; et inducit similitudinem cum subdit et guttur escas gustu diiudicat, quasi dicat: sicut gustus habet iudicare de escis ita auditus de verbis. Ad quid autem haec pertineant exponit subdens iudicium eligamus nobis, quasi dicat: ex communi consensu iudicemus quid verius sit, et hoc est quod subdit et inter nos videamus quid sit melius, utrum scilicet quod Iob dixit aut illud quod ego sum contra eum dicturus. Unde consequenter proponit verbum Iob subdens quia dixisti, Iob: iustus sum; hoc idem dixerat supra XXVII 6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram, et ulterius suam iustitiam manifestaverat quantum ad multa supra XXXI. Subdit autem et Deus subvertit iudicium meum, et hoc idem accipit ex hoc quod Iob supra XXVII 2 dixerat vivit Deus qui abstulit iudicium meum, et ad idem pertinere videtur quod supra XIX 6 dixerat Deus non aequo iudicio afflixit me. Quae quidem verba Eliud in peius interpretatus est: Iob enim suum iudicium ablatum esse dixerat quia poenas sibi irrogatas esse aestimabat non ex iudicio punientis culpam sed ex providentia probantis iustitiam, unde supra XXIII 10 dixerat probabit me quasi aurum quod per ignem transit; non autem quicumque non utitur iudicio subvertit iudicium, sed solum ille qui iudicium profert iniustum: sic ergo interpretatus est quod Iob dixerat Deus abstulit iudicium, ac si dixisset: Deus subvertit iudicium meum iniuste iudicando, unde subdit in iudicando enim me est mendacium, idest falsitas iudicii; quod quidem Iob numquam dixerat, sed Eliud hanc esse eius intentionem in verbis praemissis credidit, ut diceret se esse iniuste punitum. Ideo autem hanc opinionem Eliud conceperat quia non videbat qualiter aliquis absque peccato posset affligi nisi iniuste; et quia Iob sine peccato se esse dicebat, aestimabat quod Iob sentiret se a Deo percussum per violentiam contra iustitiam, unde subdit et violenta est sagitta mea absque peccato, quasi dicat Iob dixisse: cum sim absque peccato, sagitta qua Deus me vulneravit, idest adversitas immissa, violenta fuit, non iusta; et videtur alludere verbis Iob quibus supra dixerat sagittae domini in me sunt. Postquam igitur hanc perversitatem Eliud imposuerat ipsi Iob, eum super hoc vituperare incipit dicens quis est vir ut est Iob? Quasi: nullus, qui vir videatur, est ita perversus ut ipse; maxima enim perversitas videtur ut aliquis Deum irrideat eius iudiciis detrahendo, unde subdit qui bibit subsannationem, idest divinorum iudiciorum irrisionem et reprobationem, quasi aquam, quae scilicet et faciliter et cum refrigerio bibitur, ac si ei imponeret quod hoc quod in contumelias Dei prorumperet, esset ei ad tribulationis refrigerium et absque obstaculo conscientiae contradicentis hoc ageret. Solet autem hoc esse proprium in peccatis perseverare volentium ut divina contemnant iudicia, unde subdit qui graditur, idest consentit, cum operantibus iniquitatem, qui scilicet iudicia divina despiciunt; homines autem contra pietatem divinae religionis agentes non solum despiciunt divina iudicia sed etiam ea negant vel asserunt iniusta, quorum participem Iob esse credebat, unde subdit et ambulat cum viris impiis, qui scilicet pietatem divinae religionis abiciunt. Quare autem eum cum eis consentire dicat ostendit subdens dixit enim: non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo, idest etiam si eum secutus fuerit per viam iustitiae. Hoc autem Iob non dixerat, sed verbis eius Eliud abutens hoc ei imponit; dixerat enim supra Iob XXIII 11 vestigia eius secutus est pes meus, et postea supra XXX 21 dixerat mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi, ex quibus verbis credebat Iob hoc sentire quod Deo displiceret quamvis eum fuerit secutus, sed Iob praedicta verba retulerat ad exteriorem persecutionem, non ad interiorem reprobationem. Quia ergo Eliud verbis Iob abutens ei imponere nitebatur quod ipse non sentiebat nec in suis verbis intellexerat, manifestum est quod tota sequens disputatio contra Iob non erat; quia tamen Eliud aestimabat Iob tantae perversitatis esse ut Dei iudicium reputaret iniustum, dedignatur eum super hoc ad disputationem provocare sed alios sapientes advocat ad iudicandum, unde subdit ideo viri cordati, idest intelligentes, audite me: sicut enim cor est principium vitae corporalis, ita intellectus est principium totius intellectualis vitae, unde et supra XII 3 cor pro intellectu posuerat dicens et mihi est cor sicut et vobis. In sua autem disputatione Eliud primo proponit quod probare intendit, quod scilicet in divino iudicio iniustitia esse non possit: ipse enim est Deus cui debetur pietatis cultus, et per suam omnipotentiam omnibus dominatur leges iustitiae statuens homini; et ideo contra divinitatem eius esset si impietati faveret, et ideo dicit absit a Deo impietas; esset etiam contra dominium omnipotentiae eius si ad iniustitiam declinaret, unde subdit et ab omnipotente iniquitas, scilicet absit. Remota autem divina iniustitia, ostendit modum divinae iustitiae subdens opus enim hominis reddet ei, idest retribuet ei bonum vel malum pro eius operibus; et quia eorum qui bene operantur quidam aliis melius faciunt, et eorum qui male operantur quidam aliis magis peccant, ideo subdit et iuxta vias singulorum restituet eis, scilicet melius meliori et peius peiori. Quod autem in Deo non sit iniustitia probat primo quidem ex hoc quod si ipse iniustus esset nusquam iustitia reperiretur, quia ad ipsum pertinet universale iudicium omnium, unde subdit quem constituit alium super terram? Quasi dicat: numquid credendum est quod aliquis sit constitutus a Deo qui iuste iudicet omnem terram, si apud ipsum sit iniquitas? Ideo autem dicit credendum non esse quod alius terram iudicet quia idem est factor mundi et gubernator; unde sicut nulli alii commisit quod faceret mundum, ita nullum alium praeposuit gubernationi mundi, et hoc est quod subdit aut quem posuit super orbem quem fabricatus est, idest totius orbis gubernatorem? Quasi dicat nullum, quia sicut ipse per se ipsum orbem fabricatus est, ita etiam per se ipsum orbem gubernat et iudicat; habet quidem gubernationis suae executores tamquam ministros, sed ipse est omnium ordinator: nullo autem modo possibile est quod universalis mundi gubernatio sit iniusta. Secundo ostendit quod apud Deum non sit violentia et iniquitas per experimentum: tanta est enim eius potentia qua res conservat in esse ut, si violentia uti vellet contra iustitiam, omnes homines subito posset extinguere, unde subdit si direxerit, scilicet Deus, ad eum, scilicet ad hominem conterendum, cor suum, idest voluntatem suam, spiritum suum, idest animam eius, et flatum, idest corporalem vitam ex anima subsecutam, ad se trahet, eum scilicet sua virtute a corpore separans, secundum illud Eccl. ult. et spiritus revertatur ad Deum qui dedit illum. Ablato autem spiritu divinitus homini dato, consequens est ut carnalis vita deficiat, unde subdit deficiet omnis caro simul, idest species carnis cessabit, et ulterius in sua componentia resolvetur, unde subdit et homo in cinerem revertetur, secundum illud Psalmi auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur. Pulverem autem in quem caro resolvitur cinerem nominat, vel quia apud antiquos corpora mortuorum igne combusta resolvebantur in cineres, vel quia ea in quae corpus mortuum resolvitur sunt quaedam reliquiae caloris naturalis qui in humano corpore vigebat. Quia ergo tam facile est Deo, si velit, in cinerem redigere totum genus humanum, ex ipsa hominum conservatione apparet quod ad eos violentia iniusta non utitur. Quia ergo Eliud putavit praedictas rationes esse sufficientes, ad earum considerationem Iob invitat cum subdit si ergo habes intellectum, ut scilicet vim mearum rationum percipere possis, audi quod dicitur, scilicet exterioribus auribus, et interiori attentione ausculta vocem eloquii mei, ut scilicet iustitiam divini iudicii recognoscas; ad quod etiam eum inducit ex proprio periculo vel utilitate cum subdit numquid qui non amat iudicium sanari potest? Quasi dicat: tu qui sanari indiges, quasi multis infirmitatibus oppressus, hoc consequi non potes nisi ames divinum iudicium. Improbat autem consequenter eius sententiam, quam esse putabat de iniustitia divini iudicii, per multa evidentia indicia divinae iustitiae, unde subdit et quomodo tu eum, scilicet Deum, qui iustus est, ut scilicet per multa apparet, intantum condemnas, ut scilicet eum dicas iudicii subversorem? Ad commendationem autem divinae iustitiae primo assumit quod potentum personas Deus non accipit sed eos arguit et punit pro suis peccatis. Inter potestates autem humanas praecellit regia dignitas, et quantum ad hoc primo dicit qui, scilicet Deus, dicit regi: apostata. Idest non veretur regem arguere de apostasia propriae professionis qua profitetur se iustitiam servaturum; secundum autem locum tenent duces exercituum, de quibus subdit qui vocat duces impios, quasi dicat: non timet eos de crudelitate arguere; tertio loco ponit rectores civitatum, cum subdit qui non accipit personas principum, quin scilicet eos et arguat et iudicet pro peccatis; quarto autem loco tangit eos qui non habent legitimam sed usurpatam potestatem, scilicet tyrannos, et quantum ad hoc subdit nec cognovit, idest approbavit, tyrannum, ei scilicet deferendo, cum disceptaret, scilicet tyrannus, contra pauperem, quasi dicat: non favet potentibus contra impotentes, quod ad eius iustitiam pertinet. Et quare eis non deferat subdit opus enim manuum eius sunt universi, scilicet tam magni quam parvi, et ideo parvos non despicit sed amat sicut sua opera, nec potentes timet cum sint suae potestati subiecti. Et ne crederet aliquis quod potentes Deus solum argueret, non autem eos ulterius puniret, subditur de eorum duplici poena: primo quidem de morte ex improviso eis superveniente, unde subditur subito morientur, secundum illud Is. XXX 13 subito dum non speratur veniet contritio eius; si enim consueto modo eis mors expectata superveniret, non imputaretur hoc divino iudicio sed inferioribus causis. Secundo ponit poenam rebellionis subditorum, per quam potestatem amittunt, unde subdit et in media nocte curvabuntur populi, idest populi regibus et principibus subiecti subito incurvantur ex aliqua occulta machinatione ad hoc quod principes suos deserant, unde subdit et pertransibunt, scilicet dominium commutantes, et auferent, idest deponent a dominio vel etiam occident, violentum, idest eum qui spreta iustitia violentiam subditis inferebat, absque manu, scilicet armatorum: cum enim aliquis princeps ab extraneis aufertur requiritur quod habeat manum armatam contra ipsum, sed quando subditi in quibus erat tota eius potentia subito eum deserunt, videtur auferri sine manu; quamvis et hoc possit referri ad poenam populorum, sed primum melius est quia nunc agitur de iustitia quam Deus exercet in magnos, postea autem dicetur de iustitia quam exercet in populos. Ut autem huiusmodi poenae ex divino iudicio provenire credantur, subdit oculus enim eius, idest prospectus divinae providentiae, est super vias hominum, idest super opera eorum; et ut exprimat Deum singulariter omnia particularia operum humanorum cognoscere, subdit et omnes gressus eorum, idest omnes processus operationum humanarum, considerat, scilicet distincte, non solum in generali. Posset autem aliquis credere quod quia Deus lux est, impii autem in tenebris sunt, quod occultentur a Deo, sed hoc excludit subdens non sunt tenebrae, scilicet ignorantiae, et non est umbra mortis, idest obscuritas culpae ducens ad mortem, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem, quasi scilicet sicut ipsi cognoscere Deum nolunt ita Deus eos non cognoscat; dicitur tamen eos ignorare reprobando. Et quia dixerat principes pro suis peccatis subito mori et auferri, quod videtur esse irremediabilis poena, huius rationem ostendit consequenter ex hoc quod ex quo Deus hominem iudicat pro suis peccatis finaliter condemnandum, non datur homini facultas ut ulterius quasi iudicio decertet cum Deo: et hoc est quod subdit neque enim ultra, scilicet postquam Deus iudicat eum condemnandum, in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium, quasi scilicet Deus sit propter eum suum iudicium retractaturus; et hoc praecipue videbatur dicere contra Iob qui postquam condemnatus erat ad poenam, supra XXIII 3 dixerat veniam usque ad solium eius, ponam coram eo iudicium. Conteret multos et innumerabiles et cetera. Duo sunt propter quae homines maxime solent a iustitia declinare, quorum primum est quia deferunt magnatibus, secundum est quia deferunt multitudini contra iustitiam; ostenderat autem supra perfectionem divinae iustitiae ex hoc quod magnatibus non defert, unde nunc consequenter ad commendationem divinae iustitiae ostendit quod nec etiam multitudini peccantium defert, unde dicit conteret multos, scilicet peccatores, eos occidendo vel aliter puniendo. Et ne credatur usque ad aliquam certam quantitatem multitudinis procedere divinam iustitiam et non ultra, subdit et innumerabiles, quasi dicat: certo numero comprehendi non possunt illi quos propter peccata Dei iustitia conterit. Sed ne ex hoc deperire credatur humani generis status, subdit et stare faciet alios pro eis, quia scilicet quibusdam morientibus alii succedunt, et quibusdam a prosperitate decidentibus alii sublevantur, ut sic quodammodo uniformitas in genere humano appareat. Solet autem contingere quod quando sunt multi puniendi, non possunt iudices singulorum causas diligenter perscrutari; sed ne hoc de Deo credatur subdit novit enim opera eorum, quid scilicet unusquisque mereatur; et ideo singulis secundum sua opera retribuit, unde subdit idcirco inducet noctem, idest subitam et inopinatam adversitatem, et conterentur, scilicet ex improviso. Quare autem in nocte opprimantur ostendit ex hoc quod, cum ipsi possent videre illud quod eis expediebat, hoc contempserunt, et ideo iustum est ut non detur eis facultas praevidendi supervenientia mala ad cavendum: et hoc est quod subdit quasi impios, idest pietatis notitiam respuentes, percussit eos, scilicet existentes in loco videntium, idest in statu in quo videre poterant, tum per naturalem rationem tum per sacram doctrinam, quid esset faciendum et quid esset vitandum; sed hoc ipsi respuerunt, unde subdit qui quasi de industria recesserunt ab eo, scilicet Deo, peccantes ex certa malitia. Unde ponit consequenter in eis ignorantiam affectatam cum subdit et omnes vias eius, idest mandata Dei, intelligere noluerunt, et sic patet quod propter ignorantiam non excusantur sed magis damnabiles redduntur. Effectum autem huiusmodi malitiae affectatae ostendit subdens ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, quasi dicat: intantum ostendunt se viarum Dei ignaros ut pauperes opprimerent quos Deus exaudit; unde sicut non exhorrent pauperum oppressionem, ita non timent Dei indignationem, unde subdit et audiret vocem pauperum, quasi dicat: parvipendunt quod Deus voluntatem suam adhibet ad pauperes exaudiendum. Et quia multitudinis contritionem attribuerat divino iudicio, posset autem aliquis credere hoc non provenire ex divino iudicio quod aliqua multitudo conteritur et alia prosperatur, sed per alicuius potentis principis aut gubernationem aut impugnationem, ideo ad hoc excludendum subdit ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? Quasi dicat: ideo dico quod ipse est qui conterit multos et innumerabiles, quia si ipse vellet eis pacem temporis et prosperitatis concedere, nullus posset multitudinem condemnare, et e contrario si ipse condemnare intendit, nullus est qui possit pacem praebere, unde subdit ex quo abscondit faciem suam, subtrahendo scilicet suae consolationis praesentiam, quis est qui contempletur eum, idest qui possit in eo consolationem invenire quasi eius pulchritudinem videndo? Est autem et alia poena multitudinis praeter contritionem, qua scilicet affligitur tyrannorum dominio, et quantum ad hanc poenam subdit et super gentem et super omnes homines, quasi dicat: non solum in una gente iudicia sua exercet per contritionem vel tyrannorum oppressionem, sed etiam in omnes homines; et subdit de tyrannorum oppressione qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi, qui scilicet ex eius regimine affligitur, in quo etiam videtur respondere quaestioni quam Iob proposuerat supra XXI 7 quare impii vivunt, confortati sunt sublimatique divitiis? Hoc enim esse asserit non propter eorum merita, sicut ibidem Iob probaverat, sed propter aliorum demerita qui ex eorum prosperitate puniuntur. Sic ergo ostenso quod in Deo iniustitia esse non potest et quod eius iustitia maxime manifesta est ex iudiciis quae exercet in principes et multitudinem, dat Iob locum respondendi, unde subdit quia ergo ego locutus sum ad Deum, idest ea quae ad Dei honorem spectant, te quoque non prohibebo, dans scilicet tibi locum respondendi. Et ad quid debeat sua responsio tendere ostendit subdens si erravi, scilicet sicut aliis amicis tuis imposuisti, scilicet quod essent cultores perversorum dogmatum, tu doce me, scilicet veritatem ut possim ab errore liberari. Potest autem aliquis in loquendo deficere non solum errando contra veritatem doctrinae, sed etiam in particulari iudicio deficiendo contra veritatem iustitiae, unde subdit si iniquitatem locutus sum, ultra non addam, ostendens scilicet se correctioni paratum. Et quia aestimabat quod Iob contra eum graviter turbaretur, consequenter ostendit eius turbationem esse iniustam subdens numquid a te Deus expetit eam? Quasi dicat: etiam dato quod sim iniquitatem locutus, tu pro ea non teneris Deo respondere, unde non debes graviter per hoc turbari, unde subdit quia displicuit tibi? Scilicet per inordinatam animi turbationem. Ostendit autem secundo quod non debet inde graviter turbari quia ipsemet Iob verba inceperat dicens pereat dies etc., ex quibus tota disputatio habuit ortum, unde subdit tu enim coepisti loqui, et non ego. Tertio ostendit eum non debere graviter turbari quia ipse etiam habet facultatem dicendi quod sibi placuerit, unde subdit quod si quid nosti melius, scilicet quam ego dixerim, loquere, scilicet ostendendo errorem vel iniquitatem meam. Et ne videretur hoc dixisse quasi dubitans de sua iustitia et veritate suorum verborum, intendit asserere consequenter Iob et in sapientia et in intellectu deficere: et propter hoc reputabat eum indignum sua disputatione, cuius una pars pertinet ad opponentem, in quo maxime requiritur acumen intellectus ad inveniendum rationabiles vias ad propositum ostendendum, unde subdit viri intelligentes loquantur mihi, scilicet mihi obicientes; altera vero pars disputationis pertinet ad respondentem, in quo maxime requiritur sapientia ut bene iudicet de auditis, unde subdit et vir sapiens audiat me, scilicet opponentem, paratus ad respondendum. Horum autem defectum in Iob ex eius verbis collegerat, unde subdit Iob autem stulte, idest contra sapientiam, locutus est, quantum scilicet ad hoc quod reputabat eum aliquid dixisse contra rectitudinem divini iudicii, et verba illius non sonant disciplinam, quae scilicet pertinet ad ordinatam intelligentiam, et hoc videtur retulisse ad hoc quod Iob se iustum asserebat. Et quia Iob istos defectus in se non recognoscebat, convertit Eliud verba sua ad Deum postulans ut probetur Iob ad suos defectus recognoscendum, unde subdit pater mi, idest o Deus quem patrem reputo propter reverentiam quam ad te habeo, iustitiam tuam in omnibus defendens, probetur Iob, idest ostendatur sibi per flagella suus defectus, usque ad finem, idest quousque se recognoscat iniustum; vel usque ad finem, idest usque ad mortem. Et huius petitionis iustitiam ostendit subdens ne desinas ab homine iniquitatis, quasi dicat: iniquitas sua hoc meretur ut flagella non cessent. Et ad maiorem exaggerationem subdit qui super peccata sua, scilicet praeterita pro quibus flagellatus est, addit blasphemiam, ut scilicet se iustum, Deum vero asserat iniustum; pro quo exoptat ei primo quidem poenam in praesenti, unde subdit inter nos interim constringatur, scilicet adversitatibus; secundo autem innuit poenam futuram, unde subdit et tunc, scilicet iam temporaliter afflictus, ad iudicium, scilicet futurae ultionis, provocet sermonibus suis Deum, quibus scilicet contra eum blasphemat.


Caput 35

[84933] Super Iob, cap. 35 Igitur Eliud haec rursum locutus est et cetera. Postquam Eliud improbaverat verba Iob quantum ad hoc quod, sicut ipse aestimabat, imposuerat iniquitatem divino iudicio, hic intendit improbare verba eius quantum ad hoc quod dixerat se esse iustum, unde dicitur igitur Eliud haec rursum locutus est. Interrupto scilicet sermone, expectans si Iob responderet, quo non respondente iterato sermonem assumpsit dicens numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres: iustior Deo sum? Hoc quidem numquam Iob dixerat, nec Eliud ei imponit quod haec verba protulisset sed quod verba quae protulit ex hac cogitatione provenirent, unde signanter fecit de cogitatione mentionem. Ex quibus autem verbis hanc cogitationem eum habuisse Eliud ostendit subdens dixisti enim: non tibi placet quod bonum est - alia littera quod rectum est -, vel quid tibi prodest si ego peccavero? Haec duo verba in praemissis Iob verbis numquam inveniuntur, sed primum horum, scilicet quod Deo non placeat quod bonum est, videtur accipere ab eo quod Iob supra X 15 dixerat si impius fuero, vae mihi est. Et si iustus, non levabo caput, quod Iob dixerat ad significandum quod temporalibus poenis iusti pariter et iniusti affliguntur, sed Eliud hoc interpretabatur esse dictum quasi Deo hominis iustitia non placeret. Hoc vero quod secundo proponit quid tibi prodest si ego peccavero? Nusquam legitur Iob dixisse, sed hoc accipere voluit ex hoc quod ibidem Iob dixerat si peccavi et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Quod Iob dixerat ad ostendendum quod prosperitas temporalis non semper innocentiam comitatur, alioquin ipse prosperitatis tempore innocens fuerat, dimissis sibi peccatis, nec erat ratio quare post peccatorum remissionem iterato a Deo peccatis mundaretur; sed Eliud ad hanc sententiam haec verba retorsit quasi Iob putaverit peccatum suum aut poenam peccati Deum induxisse propter suam utilitatem. Ex his autem duobus, scilicet quod Deo non placeret quod bonum est, et quod ipse utile sibi reputaret peccatum, sequi videretur quod Iob iustior Deo esset, cum de se supra dixerit quod displicuerint ei mala et placuerint bona. Concludit autem ex praemissis propter eorum absurditatem se compelli ad respondendum, unde dicit itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum, qui scilicet te talia dicentem convincere non potuerunt. Et incipit ab eo quod ultimo dictum est, ostendens quod Deus non potest iuvari nec laedi ex operibus nostris bonis vel malis, et hoc propter eius sublimitatem, quam primo proponit dicens suspice, idest sursum inspice, caelum, quod scilicet est sedes Dei, et intuere, scilicet visu, et contemplare, scilicet mente, aethera, idest totum superius corpus, ex cuius non solum altitudine sed etiam magnitudine, motu et ornatu conicere potes hoc, scilicet quod altior te sit, intantum scilicet quod opera tua ei nec proficere nec nocere possunt, unde subdit si peccaveris, scilicet in te vel in Deum, quid ei nocebis? Quasi dicat: in nullo ex hoc detrimentum patietur. Quantum autem ad peccata quae committuntur in proximum subdit et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quibus scilicet iniuste proximos laedis, quid facies contra eum? Quasi dicat: in nullo ex hoc laedetur. Quantum autem ad bona quae in proximum fiunt subdit porro si iuste egeris, scilicet ius suum proximis reddens, quid donabis ei? Quasi dicat: quid ipse ex hoc lucrabitur? Quantum autem ad opera divini cultus subdit aut quid de manu tua accipiet, scilicet in sacrificiis et oblationibus? Quasi dicat nihil, secundum illud Psalmi non accipiam de domo tua vitulos. Et quia posset aliquis credere quod ad Deum non pertineret utrum homo ageret iuste vel iniuste, ad hoc excludendum subdit homini qui similis tui est nocebit impietas tua, qui scilicet susceptivus est nocumenti, et filium hominis adiuvabit iustitia tua, qui scilicet auxilio iustitiae indiget; propter hoc ergo prohibetur a Deo impietas et iustitia mandatur, quia Deo est de hominibus cura qui per hoc vel iuvantur vel laeduntur. Et ex hac fide contingit quod homines oppressi clamant ad Deum contra oppressores, quorum quidam dolose opprimunt per calumniam, unde subdit quantum ad hos propter multitudinem calumniatorum clamabunt, scilicet ad Deum illi qui ab his oppressi sunt; quidam vero opprimunt manifeste per violentiam, et quantum ad hos subdit et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum, idest plorabunt ad Deum propter violentam potentiam tyrannorum; ex quo datur intelligi quod non solum Deo non prodest quod aliquis peccat, sed ei displicet et punit, alioquin frustra clamarent oppressi. Deinde convertit se ad improbandum aliud verbum quod praemiserat non tibi placet quod rectum est, quod divinae sapientiae repugnaret, quae primo quidem apparet in rerum creatione, unde dicit et non dixit, scilicet Iob sentiens quod Deo bona non placerent: ubi est Deus qui fecit me? Non enim Deus fecit res nisi propter bonum, unde dicitur Gen. I 25 vidit Deus quod esset bonum etc., unde manifestum est quod Deo placet bonum. Secundo inducit beneficium humanae instructionis quo aliqui instruuntur ad bonum ex revelatione divina, unde subdit qui dedit, scilicet per revelationem, carmina, idest humanae instructionis dogmata quae ab antiquis multotiens carminibus comprehendebantur, in nocte, idest ad litteram in somnio nocturno, vel in quiete contemplationis seu obscuritate visionis; non autem erudiret homines ad bonum familiariter nisi bonum ei placeret. Tertio inducit infusionem naturalis luminis quo bonum a malo discernimus per rationem in qua excedimus bruta, unde subdit qui docet nos super iumenta terrae, quae scilicet ratione carent; et quia antiqui avium garritus et motus observabant quasi divinitus instructarum ac si rationem haberent, ideo ad hoc excludendum subdit super volucres caeli erudit nos, quae etiam rationem non habent. Et quia odit malum et placet ei bonum, ideo oppressos clamantes audit, oppressores non audit, unde subdit illi clamabunt, scilicet calumniatores et tyranni, quasi petentes a Deo desideriorum suorum impletionem, et non exaudiet, scilicet Deus, et hoc propter superbiam malorum, scilicet hominum, secundum illud Psalmi respexit in orationem humilium. Et ne aliquis crederet Deum indifferenter omnes exaudire, subdit neque enim frustra, idest sine ratione, exaudiet Deus, quia scilicet iustissima ratione hos exaudit et non illos, unde subdit et omnipotens singulorum causas intuebitur, ut scilicet dignos exaudiat, non indignos. Maxime autem videtur quod Deus singulorum causas non videat ex hoc quod quandoque impii prosperantur, sed ad hoc excludendum subdit etiam cum dixeris, idest in corde tuo cogitaveris: non considerat, scilicet Deus, facta hominum, iudicare coram illo, idest praepara te ut iudicium eius suscipias, et expecta eum, scilicet in futurum iudicantem etsi hic non puniat: tardat enim ut in futuro gravius damnet, unde subdit nunc enim, idest in praesenti vita, non infert furorem suum, idest magnitudinem poenae, nec ulciscitur scelus valde, idest non punit in praesenti secundum quod exigit gravitas culpae, quia poenae praesentis vitae sunt ad correctionem et ideo illos quos correctione indignos iudicat futurae damnationi reservat: et haec est alia ratio quare impii in hoc mundo prosperantur, in quo concordat cum opinione Iob. Sed quia eius verba prave intellexerat ideo ea reprehendit concludens ex dictis: ergo Iob frustra, idest sine ratione, aperit os suum, quasi prolixitatem sermonis in ipso reprehendens, et absque scientia verba multiplicat, in quo arguit in ipso ignorantiam et loquacitatem inutilem.


Caput 36

[84934] Super Iob, cap. 36 Addens quoque Eliud haec locutus est et cetera. Praemiserat Eliud supra duo in verbis Iob contra quae disputare intendebat, scilicet de hoc quod dicebat se esse iustum et quod Deo imposuerat iniquitatem iudicii, prout Eliud verba Iob interpretatus fuerat, et contra haec duo Eliud in superioribus iam disputaverat; nunc iterato per aliam viam contra eadem disputare intendit, unde dicitur addens quoque Eliud, scilicet subsequentes rationes ad praemissas, haec locutus est, scilicet quae sequuntur. Inter quae primo eum ad attentionem excitat dicens sustine me paululum, quia scilicet breviter sub una responsione contra duo praemissa disputare intendit, unde subdit et indicabo tibi, scilicet veritatem rei de qua agitur; et ne videatur superfluus, quia scilicet iam supra ostendisse videbatur quod volebat, subdit adhuc enim habeo quod pro Deo loquar, quasi dicat: adhuc mihi aliae suppetunt rationes quibus aequitatem divini iudicii defendam. Et quia contra utrumque praemissorum iterato intendit rationes inducere, subdit repetam scientiam meam a principio, quasi dicat: contra totum id quod est a principio dictum iterato secundum meam sententiam rationes adducam: et quod huius rei sit debitor subdit et operatorem meum, idest Deum qui me fecit, probabo iustum, excludens scilicet iniquitatem ab eius iudicio quam tu Iob ei imponere videris ut te asseras iustum. Et ne aliquis diceret quod ea quae dicturus erat non ex vera scientia sed ex falsa opinione procedebant, subdit vere enim absque mendacio sermones mei, quasi dicat: non sum dicturus nisi vera quae rectae scientiae conveniunt, unde subdit et perfecta scientia probabitur tibi, idest probationes sequentes tibi concludent ex his quae videntur pertinere ad perfectam scientiam. His igitur quasi prooemialiter praemissis, incipit disputare super praemissis verbis quae Iob imponebat, et primo contra hoc quod Iob dixerat se esse iustum, ad quod excludendum hoc modo procedit. Iob prosperitatis tempore magnae potestatis erat; contingit autem quandoque quod aliqui potentes persequuntur vel propter invidiam vel propter timorem quo timent ne ab eis per potentiam opprimantur, quod quidem proprie est impotentum qui et potentibus invident et eorum oppressionibus timent; sed hoc de Deo dici non potest qui est in potentia excellens, unde subdit Deus potentes non abicit cum ipse sit potens, ex quo datur intelligi quod Deus nihil in homine odit in quo ei similatur, quia cum Deus sit ipsa essentia bonitatis, non potest esse quod aliquid similetur ei nisi in bono: ex quo patet quod Deus non persequitur aliquos quia sunt potentes sed quia in eis quandoque invenitur iniquitas, et pro hac puniuntur a Deo, unde subdit sed non salvat impios, idest damnat eos; et causam damnationis ostendit subdens et iudicium pauperibus tribuit, idest iudicium facit de potentibus iniquis pauperibus qui ab eis sunt oppressi. Non autem propter potentiam desistit a subventione iustorum, unde subdit non aufert a iusto, scilicet homine etiam potente, oculos suos, idest prospectum suae benignitatis et misericordiae, secundum illud Psalmi oculi domini super iustos. Et quod a potentibus si sunt iusti non auferat suam misericordiam, manifestat per beneficia quae potentibus confert, primo quidem stabiliendo potestatem eorum, unde subdit et reges in solio collocat in perpetuum, scilicet si fuerint iusti. Secundo quia eos promovet in maius, unde subdit et illi, scilicet in solio collocati, eriguntur, idest ad maiora exaltantur, dum scilicet Deus eis et potentiam et divitias auget. Tertio per hoc quod, etiam si puniti fuerint propter peccata, miseretur eorum si paenitere voluerint, unde subdit et si fuerint, scilicet reges, in catenis, idest in carcere positi, et vinciantur, idest ligentur, funibus paupertatis, idest si in carcere positi paupertatem patiantur, quae est quoddam vinculum quo homines ligantur ne opera sua possint implere et insuper multis miseriis astringuntur: et tamen eis sic in miseria constitutis primo quidem Deus hoc beneficium confert quod eos recognoscere facit pristina peccata pro quibus puniti sunt, unde subdit indicabit eis opera eorum, idest faciet ut cognoscant ea quae fecerunt esse iniusta, unde subdit et scelera eorum, quasi dicat: faciet cognoscere quod opera quae fecerunt erant scelerata; et quantum ad quid peccaverint ostendit subdens quia violenti fuerunt: hoc enim est peccatum proprium potentum ut subditis violentias inferant, utentes sua potentia quasi lege iustitiae. Nec solum facit eos peccata sua praeterita cognoscere sed etiam ostendit eis quod pro suis peccatis puniuntur, unde subdit revelabit quoque aurem eorum, idest faciet ut intelligant quod eis Deus puniendo loquitur, quod scilicet propter sua peccata puniuntur, unde subdit ut corripiat, quasi dicat: hoc faciet eos recognoscere quod Deus eos punivit ad correptionem. Et ulterius persuadebit eis quod paeniteant, unde subdit et loquitur, scilicet interius vel per exteriorem admonitorem, ut revertantur ab iniquitate, paenitendo scilicet a pristinis peccatis. Et huius paenitentiae fructum ostendit subdens si audierint, scilicet corde proponentes, et observaverint, scilicet opere implentes, reducentur ad statum pristinum et ita complebunt dies suos in bono, scilicet virtutis vel prosperitatis terrenae, et annos suos in gloria, scilicet terrena; si autem non audierint, idest si non oboedierint interiori inspirationi ut paeniteant, transibunt per gladium, idest de carcere educentur ad occisionem gladii, et consumentur, idest destruentur, in stultitia, idest propter suam stultitiam. Ubi considerandum est quod Eliud in hoc videtur cum amicis Iob convenire quod ponit adversitates praesentes esse poenas peccatorum et quod per paenitentiam aliquis redit ad pristinam prosperitatem: hoc autem etsi aliquando contingat, non tamen semper secundum opinionem Iob. Sed quia quandoque contingit quod aliqui adversitates patiuntur quorum peccata non apparent, ne per hoc praedicta eius sententia elidatur, interpretatur eos simulatores esse quantum ad hoc quod praetendunt iustitiam quam non habent, et callidos inquantum scilicet astutiis quibusdam utuntur ad hoc quod sub colore iustitiae iniustitiam faciant, et ex hoc ipso gravius peccant, unde subdit simulatores et callidi provocant iram Dei, quia scilicet hoc Deus magis detestatur; tales etiam non de facili paenitent etiam inter flagella quia se aestimant iustos sicut ab aliis laudantur, unde subdit neque clamabunt, scilicet ad Deum misericordiam petentes, cum vincti fuerint, scilicet catenis et funibus paupertatis: in quo dat intelligere quod aestimaverit Iob simulatorem et callidum fuisse, et ideo inter poenas peccatum suum recognoscat. Et quia tales non paenitent in poenis ideo ab adversitate non liberantur, unde subdit morietur in tempestate anima eorum, quae scilicet usque ad mortem diversas angustias patietur, et vita eorum, scilicet deficiet, inter effeminatos, quibus scilicet non est virtus ut se de manu opprimentium liberent. Recte autem simulatores effeminatis comparat quia ex parvitate animi contingit quod homines sint simulatores: est enim proprium magnanimi esse manifestum, ut dicitur in IV Ethicorum. Et quia dixerat quod Deus potentibus in tribulatione constitutis subvenit, ne videatur Deum dicere acceptorem personarum ostendit quod idem etiam beneficium pauperibus confert, unde subdit eripiet pauperem de angustia sua, scilicet eum ab adversitate liberando; et ordinem liberationis ostendit subdens et revelabit in tribulatione aurem eius, idest faciet eum intelligere quod pro peccatis suis punitur et ad paenitentiam eum inducit, sicut et supra de potentibus dixit. Ea autem quae supra communiter dixerat applicat ad personam Iob; et primo quidem, quia dixerat quod Deus in tribulatione salutem affert et pauperibus et potentibus, concludit quod etiam Iob huiusmodi salutem sperare potest a Deo cum subdit igitur salvabit te de ore angusto latissime, idest de tribulatione quae est sicut quoddam foramen angustum per quod homo in quandam latitudinem diversarum miseriarum intrat: unum enim malum fit homini causa diversorum malorum, et huiusmodi malorum multiplicatio procedere potest usque ad infinitum ut numquam sit pervenire ad statum quietis, et hoc est quod subdit et non habente fundamentum, scilicet in quo homo possit quiescere, subter se, idest cum descenderit in profundum malorum, quod praecipue pertinere videtur ad poenas quae sunt post mortem, quae in perpetuum durant sine quiete. Non solum autem promittit ei liberationem a malis si peccatum recognoscere et paenitere voluerit, sed etiam abundantiam bonorum, unde subdit requies autem mensae tuae erit plena pinguedine, quasi dicat: cum securitate et quiete comedere poteris abundanter de bonis quae tibi divinitus restituentur. Et quia ostenderat quod Deus potentes non abicit sed iniquos, Iob autem videbatur a Deo abiectus per multiplices adversitates, subdit causa tua quasi impii iudicata est, quasi dicat: non es punitus quia potens eras sed quasi impius; et contra hoc recompensationem sibi promittit si paenituerit, cum subdit causam iudiciumque recipies, idest causa et iudicium restituetur tibi ut possis aliorum causas discutere et de eis iudicare. Et quasi iam hoc factum esset monet eum qualiter in statu illo se debeat habere: contingit autem quandoque quod iudices a iustitia declinant propter iram, et quantum ad hoc dicit non te ergo superet ira ut aliquem opprimas iniuste, quando scilicet causam iudiciumque recipies. Quandoque vero iudices a iustitia declinant propter cupiditatem munerum, et quantum ad hoc subdit nec multitudo donorum inclinet te, in illo scilicet statu futurae auctoritatis. Contingit etiam quandoque quod aliquis ex sola superbia aliis iustitiam facere contemnat, et quantum ad hoc subdit depone magnitudinem tuam, idest superbiam animi tui, absque tribulatione, idest antequam tibi tribulatio immittatur a Deo ad tuam humiliationem. Quandoque vero contingit quod iudices a iustitia declinant deferentes aliquibus potentibus propter timorem, et quantum ad hoc subdit et omnes robustos fortitudine, scilicet tua, deponas; vel quantumcumque robustos in sua fortitudine tu non dubites deponere per iustitiam. Quandoque autem contingit quod aliqui iudices a iustitia deficiunt parcentes propter suam quietem, unde subdit ne protrahas noctem, idest ne velis nimis dormire ut expeditioni iustitiae non intendas; vel ne protrahas noctem, idest non permittas diu latere iustitiam causae sed festina ut veritas manifestetur; et causam ostendit subdens ut ascendant populi pro eis, scilicet robustis, quasi dicat: non ita protrahas iudicium quousque totus populus concitetur ex violentiis robustorum et pro eorum iniuriis ad te inquietandum accedant; vel aliter ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis, quasi dicat: ne differas iudicium contra robustos exercere, ne forte per suam potentiam inveniant multos fautores qui pro eorum defensione consurgant, et sic tuum iudicium impediatur. Omnia autem ista ad hoc tendunt ut in statu futurae prosperitatis iniustitiam vitet, unde subdit cave ne declines ad iniquitatem, scilicet per aliquem praedictorum modorum vel aliquos alios. Posset autem Iob dicere hanc admonitionem esse superfluam quia ipse solebat iustitiam diligenter exequi, sicut dixerat supra XXIX 14, et ideo Eliud subiungit hanc enim, scilicet iniquitatem, coepisti sequi post miseriam, scilicet in hoc quod te reputas Deo iustiorem, et ideo cavendum est tibi ne ad iniustitiam declines si te contingat ad statum prosperitatis redire. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et cetera. Postquam Eliud improbaverat verba Iob quantum ad hoc quod se iustum dicebat, hic nititur improbare verba eius quantum ad hoc quod credebat eum locutum esse contra iustitiam divini iudicii. Unde primo proponit sublimitatem divinae potestatis cum dicit ecce Deus excelsus in fortitudine sua, idest habet potestatem ceteris sublimiorem: non est autem rationi consonum ut maior potestas a minori de iniustitia condemnetur. Secundo proponit eius auctoritatem cum subdit et nullus ei similis in legislatoribus, quia scilicet legum conditores per eius sapientiam iusta decernunt, ut dicitur Prov. VIII 15, unde nullius legibus potest ipse de iniustitia condemnari, quin potius sua sapientia est regula et mensura omnium legum. Tertio proponit incomprehensibilitatem operum eius cum subdit quis poterit scrutari vias eius, idest sufficienter invenire rationes operum ipsius? Et ex hoc quasi concludit quod non potest de iniustitia condemnari, unde subdit aut quis audet ei dicere: operatus es iniquitatem? Ad hoc enim quod aliquis de iniquitate condemnetur, requiritur quod sit subiectus superiori potestati et quod alienis legibus astringatur et quod eius opera cognoscantur, quae in Deo locum non habent, ut dictum est. Consequenter manifestare incipit quod vias Dei, idest opera eius, homo scrutari non possit, dicens memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri, idest sapientes, quos viros nominat propter animi virtutem; dicit autem cecinerunt, propter antiquam sapientum consuetudinem qui metrice divina et philosophica describebant. Quantumcumque autem homines aliqui sint sapientes non possunt pertingere ad cognoscendam et enarrandam essentiam eius, sed tota hominis cognitio et sermo est de Deo per opera eius, quae tamen neque Iob neque aliquis alius homo perfecte cognoscere potest, et ideo subdit omnes homines vident eum, scilicet per sua opera: nullus enim adeo in sapientia deficit quin aliqua divinorum operum percipiat. Et rursus nullus est adeo sapiens cuius cognitio non multum vincatur ab excellentia claritatis divinae, unde subdit unusquisque intuetur procul, idest cognitio hominis longe distat a perfecta comprehensione divinae essentiae, tum quia non potest homo nisi per opera cognoscere quae in infinitum distant ab excellentia essentiae eius, tum quia etiam opera eius perfecte homo non cognoscit. Et ex hoc concludit quod Deus per suam excellentiam hominis cognitionem excedit, unde subdit ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: quod enim a nobis perfecte Deus cognosci non possit non contingit propter defectum ipsius, sicut contingit de motu et tempore, sed propter eius excellentiam. Posset autem aliquis dicere quod quamvis de Deo non possimus cognoscere quid sit, possumus tamen cognoscere de Deo an est, quod pertinet ad eius durationem; sed quod hoc etiam excedat hominis cognitionem ostendit subdens numerus annorum eius inaestimabilis, quia videlicet aeternitas durationis ipsius humano intellectu comprehendi non potest. Ostendit autem consequenter magnitudinem operum Dei quae humanam rationem excedunt, enumerans diversas aeris transmutationes, qui quandoque per siccitatem disponitur, et quantum ad hoc dicit qui aufert stillas pluviae, scilicet impediendo ne pluat; quandoque vero in aere abundant pluviae, quarum magnitudinem describit dicens et effundit imbres ad instar gurgitum, qui scilicet fluunt in terra. Et huiusmodi abundantia pluviae admirabilis apparet si consideretur pluviarum origo, ut scilicet tanta aqua prorumpat de nubibus quae soliditatem non habent, et quantum ad hoc subdit qui, scilicet gurgites, de nubibus fluunt, non tamen ita quod in actu tanta pluvia in nubibus existat sed quia ipsi vapores nubium successive in pluvias condensantur. Est autem et aliud in pluviis mirabile quod longo spatio terrarum superfunduntur, unde subdit quae praetexunt cuncta desuper, scilicet loca in regione in qua pluit ut nulla pars illius terrae remaneat non compluta. Consequenter de ipsis nubibus loquitur dicens si voluerit nubes extendere quasi tentorium suum, quia scilicet per nubes occultatur caelum quod est sedes Dei sicut sedes alicuius hominis occultatur tentorio. De nubibus autem procedunt fulgura propter collisionem venti, unde subdit et fulgurare lumine suo desuper; nubes autem quandoque contegunt caelum usque ad horizontem alicuius regionis infra quam extremitates maris claudi videntur: cardines quoque maris operiet, scilicet tentorio nubium. Dicit autem si voluerit ut ostendat divinam voluntatem principium esse naturalium operum; est autem proprium voluntatis ut propter finem operetur, et ideo finem horum operum ostendit subdens per haec iudicat populos, quantum scilicet ad eos qui per haec puniuntur, et dat escas multis mortalibus, quantum ad hoc scilicet quod pluviae sunt utiles ad terrae fecunditatem per quam hominibus cibaria nascuntur.


Caput 37

[84935] Super Iob, cap. 37 In manibus abscondit lucem et cetera. Prosecutus est Eliud supra de mutatione aeris quae fit secundum siccitatem et pluviam, et secundum nubium superinductionem ex quibus Deus lumine suo fulgurat; nunc autem de ipso lumine quod a nubibus quandoque occultatur et quandoque reseratur, et de tonitruo quod ex nubibus oritur, latius prosequitur, et incipit a lumine dicens in manibus abscondit lucem, idest per opera virtutis suae facit ut quandoque lux solis et stellarum nubibus occultetur; sed quia haec occultatio non est perpetua sed ad tempus, subdit et praecipit ei ut rursus adveniat, videlicet discedentibus nubibus; vel possunt haec verba referri ad obtenebrationem et illuminationem aeris per solis occasum et reditum. Est autem considerandum quod sensibilia sunt quaedam intelligibilium signa, unde per effectus sensibiles in cognitionem intelligibilium devenimus; inter omnes autem sensibiles effectus spiritualior est lux, unde et efficacior est ad perducendum in intelligibilium cognitionem, inquantum scilicet visus, cuius cognitio per lucem perficitur, plurimum intellectualem cognitionem iuvat: quia igitur ista lux sensibilis ex potestate Dei hominibus occultatur et communicatur, datur per hoc intelligi quod apud ipsum sit quaedam excellentior lux, scilicet spiritualis, quam Deus in praemium virtutis hominibus reservat, unde subdit annuntiat de ea, scilicet luce per corporalem significata, amico suo, scilicet virtuoso, quem Deus amat, quod possessio eius sit, idest quod illa lux spiritualis sit thesaurus quem Deus amicis suis reservat in praemium, et ad eam possit ascendere, scilicet per opera virtutum ipsam promerendo et ad eam possidendam se praeparando; quamvis etiam hoc posset exponi de luce corporali: posuerunt enim Platonici quod animae hominum derivabantur ab animabus stellarum, unde quando animae humanae suam dignitatem servant secundum rationem vivendo, revertuntur ad claritatem stellarum unde defluxerunt; unde in somnio Scipionis legitur quod civitatum rectores et servatores hinc profecti, scilicet a caelo, huc revertuntur. In quo etiam dat intelligere quod non ponebat ultimam remunerationem virtutis in temporalibus bonis sed in bonis spiritualibus post hanc vitam. Hoc autem est inter omnia maxime admirandum quod homo terrenus et corruptibilis ad spiritualium vel caelestium possessionem promoveatur, et ideo subdit super hoc, scilicet quod homo possit ascendere ad lucem possidendam, expavit cor meum, timore scilicet admirationis et stuporis, et motum est de loco suo, ut scilicet non solum desideret et concupiscat quae videntur ei connaturalia secundum sensibilem vitam sed etiam ad spiritualia et caelestia transferatur. Post visum autem qui est cognoscitivus lucis corporalis, maxime deservit intellectui auditus inquantum est perceptivus vocum quibus intellectuales conceptiones exprimuntur; sicut autem per visionem lucis corporalis homo reducitur in cognitionem et expectationem cuiusdam altioris lucis, ita etiam per auditum corporalium sonorum divina virtute formatorum homo manuducitur ad audiendum spiritualem Dei doctrinam, unde subdit audiet, scilicet homo a Deo, auditionem, scilicet spiritualis doctrinae, in terrore vocis eius, idest in signo tonitrui, quod est quasi quaedam terribilis vox Dei. Auditionem autem praedictam exponit subdens et sonum de ore illius procedentem: sonus enim tonitrui corporalis est quasi manu eius, idest potestate, formatus, sed sonus ex ore eius procedens est doctrina sapientiae eius, secundum illud Eccli. XXIV 5 ego ex ore altissimi prodii. Et ne aliquis crederet Deum non habere aliam superiorem lucem quam sit lux corporalis caeli, hoc excludit subdens super omnes caelos ipse considerat, quasi dicat: eius visio non est infra caelum sed supra caelum; nihil autem videtur nisi in aliquo lumine, quia omne quod manifestatur lumen est, ut dicitur Eph. V 13, unde necesse est quod lux Dei sit excellentior ista luce corporali quae primo invenitur in caelis, unde subdit et lumen illius, scilicet intelligibile, est super terminos terrae, idest super omnem corpoream creaturam. Et sicut lux corporea caeli est infra ipsum, ita etiam et sonus tonitrui corporalis est inferior ipso, unde subdit post eum, idest sub ipso, rugiet sonitus, scilicet tonitrui corporalis. Habet autem aliam vocem spiritualem, scilicet sapientiae doctrinam, quae est homini incomprehensibilis, de qua subdit tonabit vocem magnitudinis suae, idest quae docet magnitudinem eius, et hanc vocem non omnes audiunt sicut tonitruum corporale; et illi qui aliqualiter audiunt eam comprehendere non possunt, unde subdit et non investigabitur, scilicet perfecte, cum audita fuerit, idest percepta spiritualiter ab aliquo homine, vox eius, idest sapientiae doctrina. Huiusmodi autem vox non solum ordinatur ad doctrinam hominum qui eam audiunt sed etiam ad perfectionem naturalium operum quae ex praecepto divinae sapientiae fiunt, unde secundo repetit tonabit Deus in voce sua, idest in imperio sapientiae suae, mirabiliter, idest mirabiles effectus producendo, et hoc est quod subdit qui facit magna, scilicet secundum eorum naturam, et inscrutabilia, scilicet rationi humanae. Enumerationem incipiens subdit qui praecipit nivi, scilicet voce sapientiae suae, ut descendat super terram, quia scilicet ex eius imperio nives generantur, et etiam pluviae et imbres, unde subdit et pluviis hiemis, quae scilicet in hieme abundant, et imbribus fortitudinis suae, qui scilicet ex aliqua vehementiori causa generantur et cum impetu venti. Et quia omnia quae in rebus inferioribus fiunt ad homines quodammodo ordinantur, ideo subdit qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua; diversis enim hominum operibus diversae dispositiones aeris congruunt: aliud enim est opus noctis et aliud diei, rursumque aliud opus exercet homo tempore serenitatis et aliud tempore pluvioso; quod autem opus cuilibet tempori congruat discernit homo secundum rationem sibi divinitus datam, et hoc est signum quod Deus posuit in manu, idest in operativa virtute, omnium hominum ut sciant congrue distribuere sua opera diversis temporibus. Et ista providentia usque ad animalia bruta protenditur quae quodam naturali instinctu diversis temporibus diversa operantur, unde subdit ingredietur bestia latibulum suum, scilicet tempore pluvioso, et in antro suo morabitur, scilicet tempore congruo. Deinde ostendit effectus diversorum ventorum; circa quod considerandum est quod meridionales venti pluvias et tempestates producunt, venti autem Septentrionales causant frigus in aere; meridionales autem venti oriuntur nobis ex parte quae est versus polum Antarcticum, qui occultatur a nobis utpote depressus sub nostro horizonte secundum quantitatem qua polus Arcticus super horizontem elevatur, et ideo dicit ab interioribus egredietur tempestas, quasi dicat: tempestas apud nos causatur per ventum procedentem a parte caeli quae semper deprimitur sub nostro horizonte, qui quidem ventus dicitur Auster. Et quantum ad Aquilonem subdit et ab Arcturo frigus: Arctos enim in Graeco dicitur pars Septentrionalis, unde Arcturus vocatur constellatio ursae quae semper elevatur super horizontem, et ex illa parte procedit Aquilo qui causat frigus propter remotionem solis ab illa plaga caeli. Et ut hoc attribuatur divinae sapientiae, subdit flante Deo concrescit gelu, quasi dicat: ventus Aquilo qui causat gelu oritur Deo flante, idest ipsum flatum causante; et rursum, scilicet Deo flante, idest producente ventum Australem, latissimae, idest abundantissimae, fluunt aquae, scilicet pluviarum quae causantur ex Austro. Et ut huiusmodi etiam effectus ad utilitatem hominum referri ostendat, subdit frumentum desiderant nubes, quasi dicat: nubes ordinantur ad frumentum sicut ad quendam finem propter quem sunt utiles; quaelibet autem res desiderat suum finem, et pro tanto dicit quod nubes desiderant frumentum quia videlicet ex nubibus utilitas frumento provenit, vel ratione pluviae ex nube descendentis quae irrigando terram fecundat eam ad productionem frumenti, vel etiam quantum ad hoc quod utile est frumento quod aliquando nubibus obumbretur ne desiccetur continuis solis ardoribus. Subiungit aliam utilitatem nubium cum dicit et nubes spargunt lumen suum, quod potest referri vel ad lumen coruscationum, secundum id quod supra in praecedenti capitulo praedixerat si voluerit extendere nubes et fulgurare lumine suo; vel magis potest referri ad lumen quod resplendet in aere ex radiis solis reverberatis ad nubes et quodammodo contemperatis per ipsas: unde claritas solis apparet in aere ante ortum solis et etiam post occasum propter reverberationem radiorum solis ad nubes quae sunt in loco sublimiori, ad quas citius accedunt radii solares et tardius eas deserunt. Posita autem utilitate nubium describit earum motum dicens quae lustrant cuncta per circuitum: non enim nubes super unam tantum partem terrae resident ex qua vapores sunt elevati, sed ventorum impulsu ad diversas partes transferuntur; solent autem venti ut plurimum gyrum quendam facere sequentes motum solis, unde in mane flant venti Orientales et postea meridionales et tandem versus vespere Occidentales: unde et ex consequenti nubes circuitu quodam moventur. Et ut ostendat hoc ex providentia divina procedere, subdit quocumque eas voluntas gubernantis, scilicet Dei, duxerit, quia scilicet non semper ad omnes partes terrae nubes perveniunt sed quandoque ad hanc quandoque ad illam secundum Dei dispositionem. Procedunt autem ex nubibus diversi effectus, puta pluviae, nives, grandines, tonitrua et similia; et sicut ex divina dispositione dependet ad quam partem terrae nubes perveniant, ita etiam ex ea dependet quis effectus ex nubibus consequatur, unde subdit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrae, quasi dicat: ex praecepto divino dependet quis effectus sequatur ex nubibus super terram. Et quia dixerat quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, hoc exponit subdens sive in una tribu, quia scilicet contingit quandoque quod in uno territorio nubes apparent et in alio non apparent, secundum illud Amos IV 7 plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui; et hoc dupliciter contingit, quia quandoque nubes apparent in eadem regione ex qua vapores generantur, quod contingit quando ex impulsu venti ad loca remota vapores non transferuntur, et quantum ad hoc dicit sive in terra sua, scilicet nubium unde sunt exortae; quandoque vero transferuntur ad aliam regionem, et quantum ad hoc subdit sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri: ex magna enim Dei misericordia procedit quod nubes et pluvias alicui regioni provideat temporibus opportunis, et praecipue in terris calidis ubi sunt pluviae rariores. Ausculta enim, Iob et cetera. Postquam Eliud multa mirabilia operum divinorum narraverat, hic invehitur contra Iob qui Deum de iniustitia arguere videbatur cum tamen eius opera comprehendere non posset, et ideo dicit ausculta enim, Iob, quae scilicet a me dicuntur de magnitudine divinorum operum, sta, scilicet per mentis rectitudinem, et considera, scilicet per te ipsum, mirabilia Dei, quae scilicet in eius operibus manifestantur. Inter quae mirabilia a pluviis incipit, quas quidem sensibiliter homines percipiunt, sed tamen earum primam originem secundum quod a Deo sunt institutae scientia comprehendere non potest, unde subdit numquid scis quando praecepit Deus pluviis, quae scilicet ex divina ordinatione super terram cadunt? Et post earum casum aer, qui prius erat tenebrosus ex densitate nubium, eis rarescentibus redditur clarus, unde subdit ut ostenderent, scilicet pluviae cadentes, lucem nubium eius? Idest lucem solis per nubes rarefactas splendentem quae per nubes condensatas occultabatur. De quarum motu subdit numquid nosti semitas nubium, quomodo scilicet et ex qua causa ad diversas partes propellantur flatu ventorum? Nubium autem cognitio est principium cognoscendi omnes aeris permutationes, puta ventos, pluvias, nives, grandines, tonitrua et cetera huiusmodi, et ideo subdit magnas et perfectas scientias? Magnas quidem propter hoc quod huiusmodi impressiones in sublimiori corpore fiunt, perfectas autem quia nubium scientia comprehendit omnem notitiam praedictarum impressionum et effectuum qui ex eis consequuntur in his inferioribus. Et quia nubes a ventis impelluntur, consequenter de effectu venti subiungit dicens nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra Austro? Ventus enim Auster quia procedit ex regionibus calidis aerem calefacit, ex cuius calore vestimenta hominis magis eum calefacere possunt; et signanter facit mentionem de effectu Austri quia ipse quasi ab imo veniens vapores congregando condensat in nubes et eas movet, Aquilo vero quasi ab alto veniens magis eas dispergit. Et quia ad omnes huiusmodi effectus virtus caelestium corporum operatur, ideo ulterius procedit usque ad caelestia corpora, unde subdit tu forsitan cum eo fabricatus es caelos? In quo metaphorice causalitatem Dei super caelestia corpora exprimit; nam sicut artifex est causa fabricae ita Deus est causa caelestium corporum, aliter tamen et aliter: nam artifex fabricam constituit ex materia praeiacente, caelestia autem corpora ex materia praecedenti fieri non potuerunt sed simul in eorum productione fuit materia cum forma producta. Et ut distingueret superiores caelos a caelis qui dicuntur aerei, subiungit qui solidissimi quasi aere fundati sunt; sciendum est autem quod apud nos quaedam corpora sunt quae cedunt tangenti et a transeuntibus dividi possunt, sicut aer et aqua et huiusmodi, quaedam vero non cedunt tangenti nec pertransiri possunt, sicut corpora lapidum et metallorum: et ideo ut ostendat superiores caelos non esse divisibiles aut pertransibiles ad modum aeris et aquae, comparat eos aeri praecipue inter cetera metalla quia eo ut plurimum homines ad talia opera utebantur. Et ne forte praesumptuose Iob diceret se Dei opera perfecte cognoscere, irrisorie subicit dicens ostende nobis quid dicamus illi, quasi dicat: si tu es ita sapiens quod omnia Dei opera cognoscas et quod super his etiam possis disputare cum eo, doceas nos ut possimus ei respondere; et necessitatem ostendit subdens nos quippe involvimur tenebris, quasi dicat: multum indigeremus quod praedicta nobis ostenderes quia nos ea penitus ignoramus. Et quia ipse multa de effectibus divinis locutus fuerat, ne hoc ei ad praesumptionem imputaretur quasi ipse aestimaret se praedicta perfecte cognoscere, ad hoc excludendum subdit quis narrabit ei quae loquor? Quasi dicat: haec quae de effectibus eius locutus sum nullus sufficienter narrare potest prout convenit ei, secundum excellentiam scilicet suae virtutis. Et si quis in tantam praesumptionem erigeretur ut sufficienter de Deo loqui se aestimaret, ex hoc ipso sibi periculum immineret, unde subdit etiam si locutus fuerit homo, scilicet quasi volens divinos effectus comprehendere, devorabitur, quasi absorptus a magnitudine materiae de qua loquitur, secundum illud Prov. XXV 27 qui perscrutator est maiestatis opprimetur a gloria. Vel potest aliter intelligi ut sit sensus: non solum homo non potest convenienter enarrare divinos effectus sed etiam si ipse Deus eos locutus fuerit, homini scilicet revelando, homo devorabitur, quasi tantam rem capere non valens, unde dicitur Iob XVI 12 multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo, et Deut. V 26 dicitur quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis? Sed ne aliquis crederet quod cognitio veritatis divinae in perpetuum esset homini subtrahenda, ad hoc excludendum subdit at nunc, idest in praesenti tempore, non vident, scilicet homines, lucem, idest claritatem divinae cognitionis: amico tamen Dei annuntiatur quod ad eam quandoque possit ascendere, ut supra dictum est; et ad hoc similitudinem inducit dicens subito aer cogetur in nubes, propter congregationem vaporum ab Austro, et ex hoc redditur aer tenebrosus; sed huiusmodi tenebrae postmodum transeunt nubibus fugatis, unde subdit et ventus transiens, scilicet Aquilo, fugabit eas, quasi dicat: per hunc modum, licet nunc tenebris involvatur, tamen superveniente morte quae est quasi quidam transitus venti, praedictae tenebrae fugabuntur. Contingit autem quandoque quod in aliquo loco tenebroso aliquid fulgidum invenitur, sicut pars Septentrionalis tenebrosa dicitur propter elongationem eius a sole et tamen in Septentrionalibus regionibus multum auri invenitur quod est inter cetera metalla fulgidius, et hoc ideo quia calore propter circumstans aeris frigus recurrente ad interiora viscera terrae efficacius ibi operatur ad auri generationem, et hoc est quod subdit ab Aquilone aurum veniet, quasi dicat: in regione aquilonari aurum magis abundat. Et sicut in tenebris Septentrionis invenitur fulgor auri, ita etiam inter tenebras ignorantiae huius vitae invenitur aliqua licet obscura refulgentia divinae cognitionis, unde subdit et a Deo formidolosa laudatio: si enim nihil divinae lucis in nobis fulgeret, nullatenus eum laudare possemus; rursus si fulgeret nobis divina veritas manifeste sicut in meridie, eum secure laudaremus, sed quia in nostra cum quadam obscuritate nobis aliquid de divina luce fulget, cum formidine ipsum laudamus, sicut cum formidine homo facit illud quod scit se perfecte facere non posse, unde subdit digne eum invenire non possumus, ut scilicet per nostram inventionem perveniamus ad eum cognoscendum sicuti est; quod quidem ex eius excellentia contingit, unde subdit magnus fortitudine, quia scilicet eius virtus in infinitum excedit omnes suos effectus, unde ex eis inveniri digne non potest. Et ne credatur propter virtutis magnitudinem sola violentia uti in hominum gubernatione, subdit et iudicio, scilicet magnus est, quia scilicet incomprehensibilia sunt iudicia eius; nec hoc est propter iustitiae defectum sed propter excellentem iustitiam, unde subdit et iustitia, scilicet magnus est. Et propter suam magnitudinem nec mente cogitare nec ore sufficienter de eo loqui possumus, unde subdit et enarrari non potest, scilicet digne ab homine. Et haec est causa quare est eius laudatio formidolosa, unde subdit ideo timebunt eum viri, scilicet quantumcumque fortes, propter fortitudinis magnitudinem, et non audebunt contemplari, quasi praesumentes ad plenum cognoscere, omnes qui sibi videntur esse sapientes: et hoc signanter dicit quia sapientia hominis, quantacumque eis vel aliis videatur, divinae sapientiae comparata quasi nihil est. Est autem considerandum ex praemissis Eliud verbis quod partim cum Iob conveniebat, partim cum amicis eius: in hoc enim conveniebat cum Iob quod credebat remunerationem bonorum futuram post hanc vitam et punitionem malorum, cum amicis autem Iob conveniebat in hoc quod credebat omnes adversitates praesentis vitae pro peccatis provenire, de quibus si quis paeniteat ad prosperitatem redibit. Conveniebat etiam cum amicis Iob quantum ad personam ipsius Iob, quia putabat eum pro peccato punitum et quod iustitia quae in eo primitus videbatur fuerit simulata. Verba etiam Iob prave accipiebat sicut et alii. Circa prosperitatem malorum in hoc mundo solus tangit hanc causam quod prosperantur pro peccatis aliorum; similiter etiam solus manifeste tangere videtur Angelos esse medios inter Deum et homines. Iob autem verbis eius non respondet, primo quidem quia in principalibus dogmatibus cum eo concordabat, in quibus amici eius errabant, quos supra XIII 4 vocaverat perversorum dogmatum cultores. Quid autem de sua persona sentiret Eliud, non tantum cura erat ei quod propter hoc cum Eliud vellet contendere, praesertim quia puritatem conscientiae suae non aliter quam supra poterat probare, scilicet divino testimonio; secundo quia ex iuvenili quadam praesumptione, more contentiosorum, Iob imponebat verba quae non dixerat vel quae aliter dixerat quam ipse acciperet: et ideo ut se a contentionibus separaret decrevit magis esse silendum et divino iudicio committendum.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264