CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Expositio super Iob ad litteram
a capite XXII ad caput XXXI

Thomas de Aquino a Velázquez depictus

Textum Leoninum Romae 1965 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 22

[84920] Super Iob, cap. 22 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: numquid Deo comparari potest homo et cetera. Finitis sermonibus beati Iob, Eliphaz eius verba non ea intentione qua dicebantur accepit: primo namque quod Iob dixerat ad ostendendum altitudinem materiae numquid contra hominem disputatio mea? Eliphaz sic accepit dictum ac si contentiose cum Deo disputare intenderet, unde eum praesumptionis arguit ex triplici consideratione. Primo namque aliquis provocatur ad disputandum vel contendendum cum aliquo quando videt eum comparabilem sibi in scientia veritatis, ut ex mutua collatione aliquid occultum indagetur; est autem valde praesumptuosum quod homo suam scientiam divinae audeat comparare, unde dicit numquid Deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? Quasi dicat non, eo quod Dei scientia sit infinita. Secundo provocatur aliquis ad disputandum vel ratiocinandum cum aliquo propter aliqua quae ab eo accepit, ut fiat collatio datorum et acceptorum; est autem praesumptuosum quod homo putet bona quae facit esse Deo utilia, unde et Psalmista dicit dixi domino: Deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges, unde subdit quid prodest Deo si iustus fueris, scilicet recta opera faciendo? Aut quid ei conferes si immaculata fuerit vita tua, scilicet a peccatis abstinendo? Tertio provocatur aliquis ad hoc quod iudicio contendat cum aliquo propter timorem superioris potestatis eum in iudicium vocantis, quod nefas est cogitare de Deo, unde subdit numquid timens, scilicet aliquem iudicem, arguet te, scilicet accusando, et veniet tecum ad iudicium, quasi de pari citatus? Deinde quia Iob dixerat iniquas esse eorum sententias quibus dicebant domum eius perisse sicut tabernacula impiorum, intendit suam sententiam rectam esse cum subdit et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas? Quasi dicat: Deus te arguit poenas infligendo non propter timorem sed propter amorem iustitiae, ut puniat tua peccata; unde malitia potest referri ad peccata quibus alios laesit, iniquitas autem ad peccata quibus iustitiae opera praetermisit; unde malitiam dicit plurimam sed iniquitates infinitas, quia in pluribus peccat homo omittendo quam committendo. Unde subiungit primo de nocumentis proximis illatis, quae quandoque per modum calumniae inferuntur sub praetextu iustitiae, unde subdit abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, scilicet necessaria, quia de fratribus tuis sine pignore confidere poteras; quandoque autem inferuntur nocumenta sine aliquo colore iustitiae, et quantum ad hoc subdit et nudos spoliasti vestibus, quod potest intelligi dupliciter: uno modo quia spoliando, nudos reliquisti nihil eis reservans; alio modo quia cum essent nudi, idest non sufficienter vestiti, illud modicum quod habebant eis subtraxisti. Subiungit autem de omissione bonorum operum dicens aquam lasso non dedisti, qui scilicet ea indigebat propter sitim ex labore viae ortam, quasi dicat: laborantibus et afflictis opem et solatium non tulisti; et esurienti subtraxisti panem, quasi dicat: indigenti non subvenisti. Et haec quidem dicta sunt quantum ad peccata quae commisit sicut privata persona. Subiungit autem de peccatis pertinentibus ad principatum ipsius, inter quae primo ponit quod principatum non per iustitiam sed per violentiam obtinuit, unde dicit in fortitudine brachii tui possidebas terram, idest per potentiam tuam dominium terrae acquisivisti. Secundo ponit quod subditos suos non gubernabat per iustitiam sed per potentiam, secundum illud Sap. II 11 sit fortitudo nostra lex iniustitiae, unde subdit et potentissimus obtinebas eam, quasi dicat: per excellentiam potestatis subditis utebaris ad nutum. Tertio ponit iniqua iudicia, quia scilicet infirmis personis iustitiam non reddebat, unde subdit viduas dimisisti vacuas, scilicet dum non fecisti eis iustitiam de adversariis, secundum illud Is. I 23 causa viduae non ingreditur ad eos; et iterum, quod amplius est, infimas personas opprimebat, unde subdit et lacertos pupillorum comminuisti, quasi dicat: si quid virium in eis erat adnullasti, contra illud quod dicitur in Psalmo iudicare pupillo et humili. Et pro his culpis subdit sibi poenas provenisse, unde subdit propterea circumdatus es laqueis, idest adversitatibus undique te opprimentibus ut evasionis locus non pateat postquam in eis incidisti; nec etiam ante potueras quia subito tibi supervenerunt, unde subdit et conturbat te formido subita, quia scilicet mala ei subito supervenerunt ex quibus poterat etiam alia timere. Causam autem quare subito ei supervenerint ostendit subdens et putabas te tenebras non visurum, idest non perventurum ad has dubitationes in quibus nescis quid facias, quod refertur ad laqueos; deinde quantum ad formidinem conturbantem subdit et impetu aquarum inundantium non oppressurum, quasi dicat: putabas quod numquam ad hoc pervenires quod opprimereris violentia et multitudine adversitatum desuper venientium, secundum illud I ad Thess. V 3 cum dixerint: pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus. Quod autem pro peccatis non putet aliquis se poenas passurum, ad hoc pertinet quod non credit Deum de rebus humanis providentiam habere; ad quod forte voluit retorquere quod Iob dixerat numquid Deum docebit quispiam scientiam? Quod ad defectum scientiae divinae prave interpretatus est, et ideo videtur ei consequenter imponere quod Iob Dei providentiam neget. Est autem considerandum quod aliqui negant Deum habere cognitionem et providentiam rerum humanarum propter altitudinem suae substantiae, cui proportionari dicunt suam scientiam ut nihil sciat nisi se ipsum, putantes quod scientia eius vilesceret si se ad inferiora extenderet, unde subdit an cogitas quod Deus excelsior caelo sit, idest tota universitate creaturarum, et super stellarum verticem sublimetur, idest supra altissimam creaturarum? Et huius cogitationis conclusionem subdit et dicis: quid enim novit dominus, scilicet de istis inferioribus rebus? Non tamen huiusmodi homines rerum cognitionem Deo totaliter subtrahunt, sed dicunt quod eas cognoscit in universali, puta cognoscendo naturam entis vel universales causas, unde subdit et quasi per caliginem iudicat: cognoscere enim aliquid solum in universali est cognoscere imperfecte, et ideo huiusmodi cognitionem vocat caliginosam, sicut contingit de eo quod a remotis videtur quasi caliginose, quia percipitur esse homo sed non quis homo sit. Et adhibet similitudinem ex his quae apud homines contingunt, apud quos qui in aliquo loco latet, sicut non videtur ab his qui extra locum sunt, ita nec eos videt: nubes latibulum eius nec nostra considerat, quasi dicat: sicut ipse latet nos quasi nubibus occultatus inquantum ea quae supra nubes sunt plene cognoscere non valemus, ita e converso ea quae ad nos pertinent quasi sub nubibus existentia ipse non videt, sicut Ez. IX 9 ex persona quorundam dicitur dereliquit dominus terram, dominus non videt. Ponebant enim quod quia ea quae in terris sunt multis defectibus et inordinationibus subiacent, divina providentia non reguntur, sed solum caelestia, quorum ordo indeficiens perseverat, unde sequitur et circa cardines caeli perambulat; dicitur autem cardo in quo volvitur ostium, unde per hoc designat per Dei providentiam caelum moveri, ex cuius motu sicut ex quodam ostio providentia divina usque ad haec inferiora descendat: sicut enim dicunt quod Deus cognoscit humana sed in universali, ita dicunt quod gubernat humana sed per universales causas quas per se gubernat; et forte ad hoc referre voluit quod supra dixerat Iob qui excelsos iudicat. Numquid semitam saeculorum et cetera. Quia Eliphaz in verbis praemissis imposuisse videtur Iob quod non crederet Deum habere providentiam de rebus humanis, nunc consequenter videtur ei imponere huius infidelitatis effectum: solent enim illi qui Deum res humanas curare non credunt, contempto Dei timore, in omnibus sequi propriam voluntatem, unde dicit numquid semitam saeculorum custodire cupis? Idest processum eorum qui nihil credunt nisi ista temporalia quae vident, et ex hoc procedunt ad iniustitiae opera, unde subdit quam calcaverunt viri iniqui; illi autem calcare aliquam viam dicuntur qui frequenter et sine aliqua dubitatione et ex proposito viam terunt: sic autem illi qui non credunt divinam providentiam, frequenter et secure et ex proposito iniustitiae opera agunt; quod non contingit illis qui divinam providentiam credunt, quamvis quandoque ex infirmitate ad iniustitiam declinent. Et ne hoc impune fecisse videantur, subdit qui sublati sunt ante tempus suum, idest qui mortui sunt nondum completo naturali spatio vitae, et causam assignat subdens et fluvius subvertit fundamentum eorum; est autem uniuscuiusque hominis fundamentum id cui principaliter spes eius innititur: tales autem non in Deo spem suam ponunt sed in solis temporalibus rebus, quae corrumpuntur ipso cursu mutabilitatis rerum quem fluvium nominat. Quae autem sit praedicta semita exponit subdens qui dicebant Deo: recede a nobis, scilicet contemnentes ipsum et spiritualia bona eius quantum ad affectum; sed quantum ad intellectum incredulitatem eorum describit subdens et quasi nihil possit facere omnipotens, aestimabant eum, quia scilicet si ad eum non pertinet cura rerum humanarum nihil bene vel male homini facere potest, quod contrariatur omnipotentis rationi; et ad exaggerandum culpam subicit de eorum ingratitudine dicens cum ille implesset domos eorum bonis, scilicet temporalibus quae a Deo dantur hominibus; et ad eorum assertionem improbandam subdit quorum sententia procul sit a me. Et ne videretur quod simul cum impiis etiam iusti subverterentur, hoc excludit subdens videbunt iusti et laetabuntur, per quod datur intelligi quod ipsi non subvertentur sed in laetitia erunt; et ne videretur quod ex hoc ipso a iustitia deficerent quod de subversione aliorum gauderent, subdit et innocens subsannabit eos, quasi dicat: salva innocentia, eos poterunt subsannare de hoc quod contra suam opinionem subvertuntur: in hoc enim iusti congaudent divinae iustitiae; et videtur hoc proprie respondere ad id quod Iob dixerat post mea, si videbitur, verba ridete, quasi conquerens se derideri ab eis. Et ne aliquis dubitaret fundamentum impiorum a fluvio esse subversum, hoc quasi manifestum sub interrogatione proponit dicens nonne succisa est erectio eorum? Videbantur enim per prosperitatem terrenam vel etiam per propriam elationem ad modum arboris erigi in sublime; sed sicut arboris erectio per succisionem subito impeditur, ita etiam et eorum elevatio per eorum subtractionem subito cessat. Contingit autem quandoque quod arbor succisa in altius quidem crescere non potest, sed tamen adhuc eius remanet longitudo; si tamen ignis apponatur, nullum vestigium praeteritae altitudinis restat: ita etiam si mortuo vel deiecto homine peccatore, per ignem adversitatis etiam filii eius pereant et divitiae diripiantur, nihil residuum videbitur de altitudine praeterita remanere, unde sequitur et reliquias eorum devoravit ignis, idest ardor tribulationis, secundum illud Iac. I 11 exortus est sol cum ardore et arefecit fenum; dicuntur autem reliquiae hominis vel filii vel quaecumque aliae res eius post eum remanentes. Quia igitur huiusmodi subversionem impiis accidere dixerat ex hoc quod contra Deum nitebantur, ut similia Iob evitare posset, subdit acquiesce ergo ei et habeto pacem, quasi dicat: propter hoc perturbatus es quia contra eum contendere voluisti; et per hoc, scilicet per pacem qua ei reconciliaberis, habebis fructus optimos, quasi dicat: quicquid optimum esse potest, quasi fructum huius pacis consequeris. Qualiter autem ei acquiescere debeat, ostendit subdens suscipe ex ore illius legem, quasi dicat: non aestimes quod res humanae divina providentia non regantur, quin immo secundum legem regiminis eius tuam vitam disponas. Et quia quidam legem divini regiminis profitentur sed tamen eam opere non sequuntur, ideo subdit et pone sermones eius in corde tuo, ut scilicet mandata eius mediteris et ea servare disponas. Qualiter autem per hoc fructus optimos habiturus sit, ostendit subdens si reversus fueris ad omnipotentem, ut scilicet eius omnipotentiam credas et ei te subicias, aedificaberis, quasi dicat: domus tuae prosperitas quae destructa est reparabitur. Quomodo autem ad Deum perfecte reverti debeat, ostendit subdens et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo, et est subintelligendum si, ut littera sic legatur: si longe facias iniquitatem a tabernaculo tuo, dabit, scilicet Deus, pro terra silicem et pro silice torrentes aureos, ut hoc quod dicit longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo sit expositivum eius quod dixerat si reversus fueris ad omnipotentem. Et non dicit: si longe feceris iniquitatem a te, sed a tabernaculo tuo, volens innuere quod adversitas ei acciderat non solum pro peccato personae suae sed etiam pro peccato suae familiae. Quod vero dicit dabit pro terra silicem refertur ad hoc quod dixit aedificaberis, ut scilicet detur intelligi quod restauratio sit futura, sed ad aliquid maius, ut scilicet pro amissis maiora reddat: silex enim pretiosior est quam gleba terrae et aurum quam silex. Quae sint autem ista bona quae ei restituenda promittit enumerat consequenter, primo ponens securitatem ex Dei protectione cum subdit eritque omnipotens contra hostes tuos, ne scilicet iterato possint subripere quae tibi restituentur a Deo; secundo ponit divitiarum abundantiam cum dicit et argentum coacervabitur tibi: nomine enim argenti omnes divitiae significantur quia ex argento pecunia fieri solet. Et ne videatur solum corporalia bona promittere subiungit de spiritualibus bonis, inter quae primum ponit ut homo Deum diligat et delectetur in eo, unde sequitur tunc super omnipotentem deliciis afflues, idest quando pacem cum eo habebis in eo delectaberis; et quia unusquisque libenter respicit id in quo delectatur subdit et elevabis ad Deum faciem tuam, idest mentem tuam ut ipsum frequenter contempleris; et ex hoc fiduciam accipies recurrendi ad ipsum, unde subdit rogabis eum; et hoc non sine fructu, sequitur enim et exaudiet te; solent autem exauditi a Deo vota implere quae postulando promiserunt, unde subdit et vota tua reddes, quasi in signum exauditionis. Deinde promittit prosperum propositi successum cum subdit decernes rem, idest ordinabis per tuam providentiam qualiter aliquid sit futurum, et veniet tibi, idest dispositio tua non frustrabitur; et ne dubites quid sit decernendum, hoc etiam tibi manifestabitur, unde subdit et in viis tuis splendebit lumen, idest clare apparebit tibi per quas vias procedere debeas. Rationem autem harum promissionum ostendit subdens qui enim humiliatus fuerit, scilicet Deo se subiciendo per affectum, erit in gloria, quam scilicet consequetur a Deo; et qui inclinaverit oculos suos, ne scilicet per intellectum aliquid superbum et stultum contra Deum sentiat, ipse salvabitur, a malis scilicet liberatus et in bonis stabilitus. Non solum autem requiritur ad salutem interior humilitas affectus et intellectus sed etiam exterior puritas operum, unde subdit salvabitur innocens; et quo merito salvetur ostendit subdens salvabitur autem munditia manuum suarum, idest innocentia operum suorum. Et est considerandum quod hic Eliphaz non solum promittit Iob, si convertatur, bona temporalia quae possunt esse bonis et malis communia, sicut supra fecerat, sed etiam bona spiritualia quae sunt propria bonorum, sed tamen solum in hac vita.


Caput 23

[84921] Super Iob, cap. 23 Respondens autem Iob dixit: nunc quoque in amaritudine est et cetera. Eliphaz in verbis praemissis duo contra Iob proposuisse videtur: primo quidem quod propter malitiam suam plurimam fuerit punitus, secundo quod de Dei providentia dubitaverit vel eam negaverit; solent autem homines cum eis falso aliqua crimina imponuntur ex hoc contristari, unde quia Iob haec in se non recognoscebat dicit nunc quoque in amaritudine est sermo meus, quasi dicat: sicut supra me contristastis opprobriis vestris ita etiam et nunc, ut cogar cum amaritudine loqui. Cum autem alicui afflicto de novo afflictio additur, priores afflictiones ad memoriam revocantur ex quibus praesens gemitus aggravatur, unde subdit et manus, idest potestas, plagae meae, idest adversitatis quam olim sum passus, aggravata est super gemitum meum, idest facit praesentem gemitum graviorem. Incipit autem primo respondere ad hoc quod dixerat propter malitiam suam eum punitum. Recognoscebat autem se Iob punitum divino iudicio - unde supra XVI 12 dixerat conclusit me Deus apud iniquum -, unde inquirere causam quare punitus sit est inquirere rationem divini iudicii, quam quidem nullus cognoscere potest nisi ipse Deus, ex quo patet praesumptuose Eliphaz asseruisse eum propter malitiam fuisse punitum; unde super hoc non vult cum Eliphaz contendere, sed disputationem suam vertit ad Deum qui solus sui iudicii rationem novit. Reputaret autem se divino iudicio praegravatum si propter malitiam plurimam esset punitus; solent autem qui ab aliquo iudice sunt gravati primo quidem ad iudicem accedere, quod facere non possunt nisi locum eius inveniant, quod etiam non possunt nisi prius eum cognoscant: nullus enim potest quaerens invenire id quod omnino ignorat, unde dicit quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? Sciebat enim quod Deus eius cognitionem excederet, et ideo non poterat perfecte de se invenire viam per quam usque ad solium eius perveniret, idest usque ad plenam cognitionem iudiciorum ipsius. Solet autem gravatus a iudice cum ad eum pervenerit causae suae iustitiam demonstrare, unde subdit ponam coram eo iudicium, quasi dicat: proponam ei quale debeat esse iustum iudicium causae meae; et os meum replebo increpationibus, idest conquestionibus, non quidem ut credam divinum iudicium esse iniustum sed per modum quaerentis, sicut solent disputantes contra dicta aliorum obicere ut plenius veritatem intelligant, unde subdit ut sciam verba quae mihi respondeat, quod pertinet ad veritatem responsionis cognoscendam, et intelligam quid loquatur mihi, quod pertinet ad percipiendam verborum intelligentiam: non enim potest homo scire an verum sit quod ei dicitur nisi intelligat quid ei dicatur. Frequenter autem supra quasi ad divinum iudicium sustinendum proposuerant divinam fortitudinem et magnitudinem, sicut Sophar supra XI 8: excelsior caelo est, et quid facies? Et cetera quae ibi sequuntur, et ideo hanc responsionem excludens subdit nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat, quasi dicat: non sufficit mihi ista responsio ut solum contra me allegetur Dei potentia et magnitudo, quia sicut ipse est fortissimus et maximus ita etiam est iustissimus et aequitatis amator; unde subdit proponat aequitatem contra me, idest assignetur ratio ad aequitatem pertinens, et ita apparebit quod non propter malitiam sum punitus, unde subdit et perveniet ad victoriam iudicium meum, quo scilicet contra vos contendo asserens me non pro peccatis punitum. Et ne quis credat ex eo quod dixit quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius? Quod crederet Deum corporali loco concludi aut per creaturas sufficienter posse cognosci, subiungit si ad orientem iero non apparet. Ubi considerandum est quod secundum Aristotilem in caelo distinguuntur sex positionis differentiae, scilicet sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum, ante et retro. Principium enim motus totius firmamenti manifeste apparet in oriente; est autem in quolibet animali principium motus a dextro: si ergo imaginemur motum firmamenti sicut motum unius animalis, oportebit ponere dextrum caeli in oriente, sinistrum vero in occidente, sursum in meridie, deorsum vero in Septentrione, anterius vero in superiori hemisphaerio, posterius vero in inferiori hemisphaerio; velut si imaginaremur unum hominem qui sua dextra moveret caelum ab oriente versus superius hemisphaerium, consequens esset quod caput teneret versus meridiem et pedes versus Septentrionem, et pars anterior hominis esset versus superius hemisphaerium, posterius vero hominis, idest dorsum, versus inferius. Quidam tamen non respicientes ad dispositionem humani corporis sed magis ad ordinem motus caeli posuerunt superius caeli esse partem Orientalem eo quod ibi incipit motus, dextrum autem caeli in parte meridionali, versus quam partem quoad nos procedunt motus planetarum; unde per oppositum inferius caeli intelligitur occidens, sinistrum vero caeli intelligitur pars Septentrionalis. Et hoc modo videntur hic procedere verba Iob: nam dextrum et sinistrum dividit contra orientem et occidentem. Potest ergo simpliciter intelligi quod in nulla parte caeli Deus localiter concluditur, ut sit sensus: si ad orientem iero non apparet, quasi ibi vicinior existens, ac si ibi localiter existeret; si ad occidentem non intelligam illum, quasi propinquiorem et ibi conclusum; si ad sinistram, idest versus Septentrionalem partem, quid agam? Non apprehendam eum, quia scilicet non est ibi corporaliter situatus; si me vertam ad dextram, idest versus partem meridionalem, non videbo illum, quasi ibi existentem. Vel possunt haec verba induci non ad excludendum a Deo localem situm sed ad ostendendum quod non potest sufficienter per inferiores effectus inveniri; inter omnes autem effectus in rebus corporalibus apparentes universalior est et maior motus firmamenti, et quamvis manifeste appareat huius motus principium in oriente, tamen huius motus principium non sufficienter demonstrat infinitatem divinae virtutis, unde dicit si ad orientem iero, scilicet progressu meae considerationis, quasi considerans principium motus firmamenti, non apparet, scilicet sufficienter per hanc considerationem. Secundus autem effectus divinae virtutis in rebus corporalibus est motus planetarum, qui est ex adverso motus firmamenti: unde principium est in occidente, ex quo etiam non sufficienter potest considerari virtus divina, unde subdit si ad occidentem, scilicet iero, considerans principium motus planetarum, non intelligam illum; et valde signanter loquitur: hic enim motus magis intelligitur ex diversitate situs planetarum quam appareat oculis. Ex parte vero Septentrionali non videtur esse principium nobis nisi tenebrarum, quia versus illam partem sol numquam accedit; tenebrae autem impediunt actionem, secundum illud Ioh. IX 4 venit nox quando nemo potest operari, unde subdit si ad sinistram, scilicet per considerationem perrexero, quid agam? Idest non invenio ibi nisi defectum actionis, unde nullum vestigium dabitur ad eum cognoscendum, unde subdit non apprehendam eum, etiam qualitercumque. Ex parte vero meridionali est nobis principium luminis propter corpora luminarium ex illa parte nobis apparentium, unde subdit si me vertam, scilicet per considerationem, ad dextram, idest ad partem meridionalem caeli, non videbo illum, quasi dicat: inveniam ibi lumen corporale, per quod tamen ipse videri non potest. Et quamvis ipse sic me lateat, eum tamen non latent quae circa me aguntur, unde subdit ipse vero scit viam meam, idest totum processum vitae meae; quod videtur Iob dicere contra id quod Eliphaz supra induxerat ex persona impiorum quasi imponendo illud Iob: nubes latibulum eius nec nostra considerat. Et quia posset aliquis dicere si scit viam tuam ergo propter peccata tua te punivit, ipse respondet et probabit me quasi aurum quod per ignem transit, ubi primo manifeste exponit causam suae adversitatis, quae fuit ei inducta ut ex ea approbatus hominibus appareret, sicut aurum approbatur quod potest ignem sustinere; et sicut aurum non fit verum aurum ex igne sed eius veritas hominibus manifestatur, ita Iob per adversitatem probatus est non ut eius virtus appareret coram Deo, sed ut hominibus manifestaretur; dicit autem probabit de futuro, quasi exhibens se per patientiam etiam ad futuram examinationem. Quod autem non sit punitus pro peccato praecedenti probat per rectitudinem vitae suae. Ubi considerandum est quod unumquodque ostenditur rectum per hoc quod suae regulae conformatur. Est autem duplex regula humanae vitae; prima quidem est lex naturalis a Deo mentibus hominum impressa, per quam naturaliter homo intelligit quid est bonum ex similitudine divinae bonitatis. In quo primo attendendum est quod homo secundum suum posse imitetur in suis affectibus et operibus divinae bonitatis operationem, secundum illud Matth. V 48 estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est, et Eph. V 1 estote imitatores Dei sicut filii carissimi; unde dicit vestigia eius, idest aliquam licet ex parva parte similitudinem bonitatis divinae operantis, secutus est, scilicet per imitationem, pes meus, idest affectus meus, quo ad operandum procedimus. Secundo requiritur quod aliquis tota mente sollicitudinem adhibeat ad Deum imitandum, unde subdit viam eius custodivi, quasi sollicitus ne ab ea recederem. Tertio requiritur quod homo in ea perseveret et totaliter in ea maneat, non ex parte, unde subdit et non declinavi ex ea, idest ex nulla parte recessi. Secunda autem regula humanae vitae est lex exterior divinitus tradita, contra quam homo peccat dupliciter: uno quidem modo per contemptum, et contra hoc dicit a mandatis labiorum eius non recessi: fuerant enim Noe aliqua praecepta divinitus data et forte aliquibus aliis sanctis viris in quorum labiis Deus loquebatur; secundo aliquis peccat contra legem Dei per ignorantiam vel oblivionem, et contra hoc subdit et in sinu meo, idest in occulto cordis, abscondi verba oris eius, secundum illud Psalmi in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Et ne aliquis diceret hanc probationem quam induxit ex rectitudine suae vitae non esse convenientem, ostendit consequenter quod de divinis iudiciis certissima et demonstrativa probatio induci non potest propter incomprehensibilitatem divinae voluntatis, unde subdit ipse enim solus est, quasi: non habet aliquam creaturam similem vel aequalem quae eum comprehendere possit, et per consequens nec eius voluntatem, unde subdit et nemo advertere potest, idest per certitudinem cognoscere, cogitationes eius, idest dispositiones iudiciorum ipsius. Et sicut non potest comprehendi eius dispositio, ita nec ei potest ab ulla creatura resisti, unde sequitur et anima eius, idest voluntas eius, quodcumque voluit hoc fecit, quasi nullo resistere valente. Contingit autem quandoque, maxime in aliquo sapiente qui voluntatem suam moderatur secundum suam virtutem, quod ultra facere non potest, sed hoc a Deo excludit cum subdit cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei, quasi dicat: quod in me ultra adversitatem non inducat, non est quia ultra non possit sed quia ultra non vult; et idcirco, quia scilicet considero quod ultra facere potest et non possum advertere utrum ultra facere velit, turbatus sum, scilicet turbatione timoris; unde subdit et considerans eum, idest potentiam eius, timore sollicitor, ne scilicet adhuc me probaturus sit adversitate graviori. Causam autem huius sollicitudinis formidolosae assignat per hoc quod est expertus in se divinam percussionem, unde subdit Deus mollivit cor meum, quasi liquefaciens ipsum, firmitate securitatis sublata, et omnipotens conturbavit me, idest per omnipotentiam suam turbationem tristitiae de praesentibus malis et timoris de futuris induxit. Quare autem timeat in futurum cum non sit sibi conscius de culpa, ostendit subdens non enim perii, idest adversitatem passus sum, propter imminentes tenebras, idest errores vel peccata, quae quidem imminere dicuntur quando in mente hominis confirmantur, puta cum quis ex malitia peccat. Contingit autem quandoque quod malitia in homine non firmatur, sed ex aliqua subita passione, puta concupiscentiae vel irae, ad peccandum impellitur; et hoc a se excludit subdens nec faciem meam operuit caligo: quasi enim caligat oculus rationis quando propter passionem iudicium eius in opere particulari decipitur.


Caput 24

[84922] Super Iob, cap. 24 Ab omnipotente non sunt abscondita tempora et cetera. In praecedenti capitulo Iob ostendit se non esse propter malitiam punitum, ut Eliphaz asseruerat, nunc autem vult manifestare quod non existimat Deum non habere curam rerum humanarum, sicut Eliphaz ei imponebat. Est autem considerandum quod aliqui ponebant Deum humanarum rerum notitiam et curam non habere propter distantiam eius a nobis: credebant enim quod sicut propter huiusmodi distantiam nos eum cognoscere non valemus, ita nec ipse nos; sed hoc ipse primo excludit dicens ab omnipotente non sunt abscondita tempora, quasi dicat: quamvis omnipotens sit extra temporum mutabilitatem ipse tamen temporum cursum cognoscit; illi vero qui sunt in tempore ita eum cognoscunt quod tamen modum aeternitatis eius comprehendere non valent, unde subdit qui autem noverunt eum, idest homines temporales eius notitiam qualemcumque habentes vel naturali cognitione vel per fidem vel aliqua maiori sapientiae illustratione, ignorant dies illius, idest comprehendere non valent modum aeternitatis eius. Et quia dixerat temporalium cursum Deo ignotum non esse, consequenter ostendit qualiter temporalia iudicat, praemittens diversas hominum culpas, quorum quidam fraudulenter aliis inferunt nocumenta, unde dicit alii, scilicet inter homines, terminos transtulerunt, furtive scilicet mutantes possessionum confinia, et similia fecerunt in animalibus quae gregatim pascuntur, unde subdit diripuerunt, scilicet furtive, greges, scilicet alienos, et paverunt eos, ut sic videantur esse eorum. Et eorum culpam exaggerat ex condicione personarum quibus inferunt nocumenta: consueverunt enim homines misereri pupillorum propter defectum aetatis et carentiam sustentationis parentum, et contra hoc dicit asinum pupillorum abegerunt, idest aberrare fecerunt ut eum raperent non miserantes pupillum. Similiter etiam viduarum consueverunt homines misereri propter fragilitatem sexus et quia destitutae sunt virorum solatio, sed contra hoc subdit et abstulerunt pro pignore bovem viduae, quasi sub quodam colore iustitiae eam gravantes. Consueverunt etiam homines misereri pauperum qui divitiarum sustentatione carent, et contra hoc subdit subverterunt pauperum viam, idest abstulerunt eis facultatem sibi necessaria procurandi, eos multipliciter molestando. Solent etiam homines desistere a nocumento eorum qui aliis nocere non consueverunt sed inter alios suaviter conversantur, et contra hoc subdit et oppresserunt pariter mansuetos terrae, qui scilicet nec provocari nec provocare alios noverant. Sunt autem quidam qui non fraudulenter ut praedicti sed per manifestam violentiam aliis nocent, qui ad mala facienda prorumpunt quasi nulla disciplina legis contineantur, de quibus subdit alii quasi onagri in deserto, idest asini silvestres qui hominum servituti non subsunt, egrediuntur ad opus suum, scilicet ad latrocinium cui quasi proprio operi sollicite intendunt, unde subdit vigilantesque ad praedam, scilicet diripiendam, praeparant panem liberis, scilicet suis ex praeda direpta. Deinde genus praedae determinat subdens agrum non suum demetunt, per violentiam scilicet messes alienas colligentes, et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant, quia scilicet prius aliquem opprimunt ad hoc quod eius bona liberius rapiant. Nec solum exteriora bona per violentiam subtrahunt sed etiam ea quae iam sunt ad usum corporis fovendi assumpta, unde subdit nudos dimittunt homines, idest nihil eis relinquunt, indumenta tollentes. Et ut magis exaggeret huius rapinae culpam, subiungit afflictiones quas ex nuditate patiuntur, unde dicit quibus non est operimentum in frigore: esset enim aliqualiter tolerabile si aliunde possent nuditati subvenire. Nec solum indumenta sunt necessaria ad calefaciendum contra frigus sed etiam ad tegumentum contra pluviam, unde oportet a latronibus denudatos non solum frigore perfligi sed etiam pluvia perfundi; et hoc est quod subdit quos imbres montium rigant: solent enim homines ad loca montana quasi munitiora confugere pro timore latronum vel hostium, ubi propter aeris frigiditatem et frequentiores et graviores sunt pluviae, maxime nudis hominibus. Est autem qualecumque nuditatis remedium si ille qui vestimentorum operimentum non habet saltem operimento domus non careat, sed contra hoc subdit et non habentes velamen, scilicet vestimenti nec domus, amplexantur lapides, idest abscondunt se in cavernis lapidum quae inveniuntur in locis montanis. Ulterius autem exaggerat eorum culpam ex condicione miserabilium personarum quae gravant, unde subdit vim fecerunt depraedantes pupillos, qui scilicet magis erant sustentandi, et vulgum pauperem spoliaverunt, cui scilicet magis erat subveniendum. Esset autem utcumque tolerabile si saltem habentibus sufficientiam subtrahere vellent; et ideo ad maiorem exaggerationem iniquitatum eorum subdit nudis, idest non habentibus vestimenta, et incedentibus absque vestitu, idest prae nimia necessitate etiam ad publicum sine vestibus nudis prodeuntibus, quod pertinet ad magnam inopiam vestitus; et ut ostendat etiam in victu eos penuriam pati, subdit et esurientibus; his autem nihil magni auferre possunt, sed id modicum quod habent eis subripere non verentur, unde subdit tulerunt spicas, quasi dicat: non tulerunt eis messem quam non habent sed aliquas paucas spicas quas sibi collegerant. Et si forte in aliquo abundare videantur, illud subtrahunt non pensantes quantam penuriam in aliis patiuntur, unde subdit inter acervos, frugum scilicet, eorum meridiati sunt, idest in meridie quieverunt quasi lascivientes de bonis eorum qui calcatis torcularibus sitiunt, idest qui statim post vindemiam modicum habent de vino. Nec solum homines spoliant in rebus exterioribus sed etiam laedunt in personis, unde subdit de civitatibus fecerunt viros gemere, quia scilicet quibusdam laesis multi ex civibus conturbantur; et ipsi qui laesi sunt conqueruntur, unde subdit et animae verberatorum clamabunt, et Deus, a quo scilicet non sunt abscondita quae in tempore aguntur, inultum abire non patitur, quod scilicet non esset si de rebus humanis providentiam non haberet. Causam autem quare Deus hoc inultum non patitur ostendit ex hoc quod non per ignorantiam sed per malitiam peccant, ex qua sapientiam odiunt ipsorum peccata arguentem; unde subdit ipsi fuerunt rebelles lumini, scilicet ex proposito agentes contra id quod eis lumen rationis dictat. Sicut autem sapientia praeoccupat eos qui se concupiscunt, ita fugit ab eis qui ei renituntur, unde subdit nescierunt vias eius, idest habentes sensum per malitiam depravatum non potuerunt sapientiae processus cognoscere; vel nescierunt, idest non approbaverunt nec experiri voluerunt sapientiae mandata. Et impaenitentiam eorum demonstrat subdens nec reversi sunt per semitas illius: illi quidem per semitam sapientiae revertuntur qui etsi sapientiae peccando rebelles fuerint, tamen paenitendo ad sapientiam revertuntur. In signum autem quod spirituali lumini sapientiae repugnent, inducit quod etiam lumen exterius detestantur tenebras amantes, secundum quod Ioh. III 20 dicitur omnis qui male agit odit lucem; unde et hic subditur mane primo, adhuc scilicet existentibus tenebris, consurgit homicida et interficit egenum et pauperem, quia scilicet illa hora nondum communiter homines vadunt per viam, sed aliqui pauperes necessitate ducti praeoccupant tempus operis, quibus latrones insidiantur in via. Ad hoc autem quod de domibus aliquid furtive subripiant profundioribus indigent tenebris, unde subdit per noctem vero erit quasi fur, scilicet spolians domos, quod ei primo mane facere tutum non esset quia tunc homines evigilare incipiunt. Idem autem in adultero ostendit subdens oculus adulteri, qui scilicet insidiatur alieno toro, observat caliginem, ut scilicet deprehendi non possit, unde subdit dicens: non videbit me oculus, idest hoc proposito observat caliginem ne a cuiusquam oculo videatur; et quasi non sufficiat ei occultatio noctis adhuc alias occultandi artes assumit, unde subdit et operiet vultum suum, qualicumque scilicet mutatione habitus. Et sicut ad incipiendum opus observat caliginem, ita etiam et opus exequitur in tenebris, unde subdit perfodiunt in tenebris domos, scilicet qualicumque fraude vel violentia obstacula auferentes, sicut in die condixerunt sibi, scilicet adulter et adultera, et ignoraverunt lucem, idest abiecerunt in tota executione nefarii operis; si subito, quasi ex impraemeditato, quia tempus eis breve videtur dum carnali delectationi vacant, apparuerit aurora, quae est diurnae lucis principium, arbitrantur umbram mortis, idest eam existimant odiosam sicut umbram mortis dum se vident suas lascivias ulterius non posse protrahere. Solent autem homines dupliciter a suis operibus impediri; uno modo quando non prospiciunt rei eventum, alio modo quando habent in suo proposito debile fulcimentum; sed adulteri, qui ex concupiscentia ducuntur, e contrario primo quidem inconsiderate se periculis ingerunt quamvis ignorent quid sequatur, et ad hoc significandum dicit et sic in tenebris, idest in dubiis et obscuris, quasi in luce, idest in manifestis, ambulant, idest procedunt; secundo ex re modica et fragili magnam fiduciam capiunt, unde subdit levis est, scilicet adulter, super faciem aquae, quasi dicat: adeo leviter movetur ut videatur ei quod per aliqua mollia, sicut est aqua, possit pertransire ad suum propositum prosequendum. Vel ad litteram, quod dicit sic in tenebris quasi in luce ambulant potest ad hoc referri quod uterque, scilicet adulter et adultera, sua opera in tenebris agere amant; quod vero subdit levis est super faciem aquae refertur specialiter ad adulterum, cui propter impetum concupiscentiae videtur quod etiam super aquam, idest super quamcumque difficultatem vel adversitatem, leviter pertransire possit ad hoc quod perveniat ad fruitionem rei concupitae. Enarratis igitur diversis generibus peccatorum subiungit de poena, et primo quidem quantum ad poenam praesentis vitae cum subdit maledicta sit pars eius in terra: illud unicuique pars esse videtur quod quasi potissimum bonum desiderat; peccator autem in rebus terrenis quasi in sua parte ultimum finem constituit, secundum illud Sap. haec est pars nostra et haec est sors, quae quidem maledicta est quia bona huius mundi quibus male utitur ei vertuntur in malum. Et hoc manifestat subdens nec ambulet per viam vinearum: solent enim viae vinearum umbrosae esse et per consequens temperatae; vineae etiam temperatum locum requirunt, nam in locis nimis frigidis destruuntur per glaciem et in locis nimis calidis aduruntur per calorem; impius ergo per viam vinearum non ambulat quia rebus huius mundi moderate non utitur, sed quandoque declinat ad unum extremum quandoque ad aliud, et quantum ad hoc subdit ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, quasi a contrario vitio in contrarium transeat quia in medio virtutis non manet; et ista poena consequitur omnes malos quia inordinatus animus sibi ipsi est poena, ut Augustinus dicit in I confessionum. Deinde ponit poenam quae erit post mortem cum subdit et usque ad Inferos peccatum illius, quasi dicat: non solum in terra pars eius maledicitur dum inordinate utitur rebus mundi, sed etiam pro hoc in Inferno poenas patietur, ad quas etiam poenas referri potest quod dixerat ab aquis nivium etc., quia in Inferno nulla erit temperies. Et ne crederet aliquis poenas illas per Dei misericordiam finiendas, subdit obliviscatur eius, scilicet peccatoris in Inferno damnati, misericordia, scilicet Dei, ut numquam exinde liberetur. Qualis autem sit illa poena ostendit subdens dulcedo illius vermis, idest delectatio peccati convertetur ei in vermem, idest in conscientiae remorsum, de quo dicitur Is. ult. vermis eorum non morietur, unde et de huius poenae interminabilitate subdit non sit in recordatione, idest ita totaliter relinquatur a Deo sine remedio liberationis ac si eius esset oblitus. Et ponit similitudinem cum subdit sed conteratur quasi lignum infructuosum: arbor enim quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur, ut dicitur Matth. III 10, lignum autem fructuosum praeciditur ut purgetur, secundum illud Ioh. XV, 2 omnem palmitem qui fert fructum purgabit eum, ut fructum plus afferat; impii ergo puniuntur ad exterminium, iusti autem ad profectum. Quare autem infructuoso ligno comparatur manifestat ex duobus: primo quidem quia bona sua in res inutiles consumpsit, unde dicit pavit enim sterilem et quae non parit, et loquitur de eo qui bona sua in res inutiles consumpsit ad similitudinem eius qui uxorem sterilem inutiliter nutrit; secundo quia indigentibus non subvenit, quod ei esse poterat fructuosum, unde subdit et viduae bene non fecit, per viduam omnes indigentes significans. Nec solum fuit infructuosus sed etiam fuit nocivus sicut lignum proferens fructus venenosos, unde subdit detraxit fortes in fortitudine sua, idest potestate sua usus est non ad subveniendum oppressis sed magis ad opprimendum fortes. Et hoc quod aliis nocet etiam in suum nocumentum redundat, quia scilicet in se securam vitam agere non potest, timens laedi ab eis quos laeserat, unde subdit et cum steterit, idest cum nihil adversum passus fuerit, non credet vitae suae, idest non erit de vita sua securus secundum illud quod Eliphaz supra XV 21 dixerat sonitus terroris semper in auribus eius, et cum pax sit ille semper insidias suspicatur. Causam autem quare absque misericordia sit puniendus assignat ex hoc quod Dei misericordia noluit uti dum potuit, unde subdit dedit ei Deus locum paenitentiae, scilicet differens poenam, et haec est ratio quare permissus est in prosperitate aliquandiu vivere; sed hoc quod Deus exhibuit ei in bonum ipse pervertit in malum, unde subdit et ille abutitur eo in superbiam, non attribuens divinae misericordiae quod post peccatum non statim punitur, sed ex hoc sumit peccandi audaciam usque ad Dei contemptum. Et quamvis peccator tenebras quaerat ad peccandum, non tamen potest facere quin videatur, unde subdit oculi enim, scilicet Dei, sunt in viis illius, idest considerant processus eius quamvis in tenebris ambulet. Et inde est quod elevati sunt ad modicum, idest ad aliquam terrenam sublimitatem et caducam, Deo dante eis locum paenitentiae, et non subsistent, scilicet finaliter, quia abutuntur Dei misericordia in superbiam. Et adhibet huius rei similitudinem: omnia enim quae in tempore generantur, determinato tempore crescunt et postea incipiunt deici et tandem totaliter destruuntur, et ita contingit de impiis, unde subdit et humiliabuntur sicut omnia, quae scilicet in tempore crescunt, et auferentur, scilicet totaliter, quando ad summum pervenerint; et adhibet similitudinem subdens et sicut summitates spicarum conterentur: non enim conteruntur fruges quandiu sunt in herba et crescunt sed quando iam ad perfectam maturitatem pervenerint, et similiter impii non statim puniuntur a Deo sed quando ad summum pervenerint secundum mensuram a Deo praevisam. Hoc autem induxit ad ostendendum quod hoc, quod impii temporaliter non puniuntur sed prosperam vitam agunt, non contingit ex defectu divinae providentiae, sed ex hoc quod differt Deus poenam in congruum tempus; et sic patet falsum esse quod Eliphaz ei calumniose imposuerat de negatione providentiae divinae, unde subdit quod si non est ita, sicut praedixi de punitione malorum, sicut vos opinamini credentes semper hominem in hac vita puniri pro peccatis, quis me potest arguere esse mentitum, quasi scilicet divinam providentiam negem, et ponere ante Deum verba mea, idest verba mea in accusationem vertere coram Deo ac si sint contra eius providentiam dicta?


Caput 25

[84923] Super Iob, cap. 25 Respondens autem Baldath Suites dixit: potestas et terror et cetera. Iob in sua responsione duas calumnias quas ei Eliphaz iniecerat in praecedenti sua responsione iam repulit, ostendens se neque pro peccatis punitum neque divinae providentiae negatorem. Ostenderat autem valde expresse quod divinae providentiae non repugnabat si impii in hoc mundo prosperantur, quia reservatur eorum poena in aliud tempus, et ideo contra hoc ulterius insistere non potuerunt; sed alterum, scilicet quod non fuerit pro peccatis punitus, non tam evidenter ostenderat quin potius debilitatem suae ostensionis significavit cum dixit nemo advertere potest cogitationes eius, et ideo contra hoc ulterius Baldath resistere nititur, redarguens Iob quod se asserebat non pro peccatis suis punitum. Et quasi immemor verborum Iob quibus dixerat non sibi sufficere si contra eum ex Dei fortitudine contendatur, a divina potestate disputationis suae sumit exordium, et proponit magnitudinem divinae potestatis dupliciter: primo quidem quantum ad hoc quod potentiam exercet in superiores creaturas in summa pace eas conservans, unde dicit potestas et terror, idest ex qua timeri debet, apud eum est, scilicet Deum, qui facit concordiam in sublimibus suis. In inferioribus enim creaturis discordia multiplex invenitur tam in creaturis rationalibus, ut patet per contrarios motus humanarum voluntatum, quam in creaturis corporalibus, ut ex earum contrarietate apparet per quam generationi et corruptioni subduntur; sed in superioribus corporibus nulla contrarietas reperitur, unde et incorruptibilia sunt: similiter etiam et superiores intellectuales substantiae in summa concordia vivunt, unde absque miseria sunt. Haec autem summa concordia superiorum creaturarum ex potestate divina procedit, quae superiores creaturas in perfectiori suae unitatis participatione constituit quasi sibi propinquiores, et ideo signanter dicit in sublimibus suis, idest sibi magis conformibus. Secundo commendat divinam potestatem ex his quae operatur in inferioribus creaturis, in quibus operatur per ministerium superiorum creaturarum, quarum multitudo homini est ignota, unde subdit numquid est numerus militum eius? Milites quidem Dei vocat omnes caelestes virtutes quae divinum nutum sequuntur sicut milites oboediunt imperio ducis; harum autem caelestium virtutum numerus ignotus est homini, et simile est quod habetur Is. XL 26 qui educit in numero militiam eorum. Et ne aliquis crederet quod caelestes virtutes non se haberent sicut milites parentes alieno imperio sed sicut duces et principes ex suo arbitrio cuncta agentes, sicut aestimaverunt multorum deorum cultores, subiungit et super quem non surgit lumen eius? Quasi dicat: omnes caelestes virtutes per illuminationem divinam diriguntur sicut homines per hoc quod super eos surgit lux solis. Proposita ergo potestate divina, accedit ad propositum dicens numquid iustificari potest homo comparatus Deo? Quasi dicat: ex quo Deus tam magnus est et in iustitia praecellens ut etiam in sublimibus concordiam faciat, quae est iustitiae effectus secundum illud Is. XXXIII opus iustitiae pax, omnis iustitia hominis divinae iustitiae comparata quasi nihil reputatur. Nec solum homo Deo comparatus non potest iustus videri, sed quod plus est ei comparatus apparet iniustus, sicut in comparatione ad res pulcherrimas res quae parum pulchritudinis habent videntur immundae, unde subdit aut apparet mundus natus de muliere? Quod signanter dicit quia ex hoc ipso quod homo de muliere per concupiscentiam carnis nascitur maculam contrahit. Hoc autem quod dixerat consequenter per simile confirmat cum subdit ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius; ubi considerandum est quod de sole mentionem non facit quia non apparet sensibiliter quod ad praesentiam maioris luminis lumen eius obtenebretur, sed luna et stellae etiam ad praesentiam corporalis solis obfuscantur, unde multo magis earum claritas quasi obscuritas quaedam est immensitati divini luminis comparata. Et ex hoc concludit propositum subdens quanto magis homo putredo et filius hominis vermis, scilicet non potest reputari splendens splendore iustitiae si divinae iustitiae comparetur, neque mundus per innocentiam si comparetur puritati divinae; signanter autem hominem putredini comparat quasi ex materia existentem putrefactioni vicina, et filium hominis vermi quia vermis ex putredine generatur. Hoc autem inducit ad ostendendum quod homo non potest quantamcumque iustitiam et innocentiam suam proponere, quasi nihil reputatam in comparatione ad Deum, cum agitur de divino iudicio.


Caput 26

[84924] Super Iob, cap. 26 Respondens autem Iob dixit: cuius adiutor es et cetera. Baldath in verbis praemissis Iob convincere voluit ex consideratione divinae potestatis omnibus tremendae, respectu cuius nullus homo potest iustitiam aut innocentiam praetendere ut se asserat absque peccato punitum; unde Iob triplicem responsionem subiungit, quarum prima specialiter est contra Baldath qui Iob terrere conatus fuerat ex consideratione divinae potestatis. Solent autem homines non ratione contra aliquem condemnatum utentes, sed iudicis potentiam et sapientiam allegantes, hoc facere in iudicis favorem; adhibetur autem favor alicui personae dupliciter: uno modo propter defectum potentiae illius cui favetur, alio modo propter defectum sapientiae; quantum ergo ad primum dicit cuius adiutor es? Numquid imbecillis? Quasi dicat: haec quae locutus es non secundum viam rationis sed quasi in Dei favorem, numquid ad hoc dixisti ut Deo ferres auxilium quasi infirmo? Adiuvare autem videtur aliquem qui eius operationem defendit, unde subdit et sustentas brachium eius qui non est fortis? Quasi dicat: numquid vis tu his verbis defendere Dei operationem qua punitus sum ab eo, ac si ipse non esset fortis ad se defendendum? Deinde quantum ad favorem qui alicui adhibetur propter defectum sapientiae, considerandum est quod hic favor est duplex: unus quidem ex hoc quod consilium datur alicui circa res agendas, et quantum ad hoc dicit cui dedisti consilium? Videtur aliquis alicui consilium dare quando eius causam sine ratione defendit; non autem consilio indiget Deus, qui est in sapientia perfectus, unde subdit forsitan illi qui non habet sapientiam? Quasi dicat: numquid dubitas Deum sapientiam non habere ut tam stulte pro eo loquaris? Qui autem sapienti consilium dat videtur hoc facere ad sapientiam ostendendam, unde subdit et prudentiam tuam ostendisti plurimam? Quasi dicat: numquid per hoc voluisti tuae prudentiae abundantiam ostentare? Alius autem modus favoris contra defectum sapientiae est ut quis instruat ignorantem circa scibilia, et quantum ad hoc subdit quem docere voluisti? Visus es enim Deum docere dum eius potentiam contra me allegasti, sed ipse doceri non indiget qui est totius humanae scientiae causa, unde subdit nonne eum qui fecit spiramentum, idest qui creavit humanam animam per quam homo et intelligit et spirat? Una enim et eadem anima est quae per intellectum scientiam percipit et per alias vires corpus vivificat. Deinde ne videatur in aliquo potentiae Dei derogare, commendat ipsam multo diffusius quam Baldath enumerans multos effectus divinae potentiae, et incipit ab his quae potenter fecit in genere humano circa diluvium. Legitur enim Gen. VI 4 quod gigantes erant super terram in diebus illis, et postea subditur cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam super terram, dixit ad Noe: finis universae carnis venit coram me, et postea subdit ecce ego adducam aquas diluvii super terram et interficiam omnem carnem. Hunc ergo effectum divinae potentiae ostendit subdens ecce gigantes, scilicet antiqui, gemunt, scilicet in poenis Inferni, sub aquis, idest qui fuerunt submersi aquis diluvii; et quia non soli ipsi perierunt sed multi alii cum eis et tunc et postea, subiungit et qui habitant cum eis, scilicet similiter gemunt, scilicet a virtute potestatis ipsius. Et ne aliquis crederet quod divina providentia se extenderet solum ad iudicandos homines in hac vita, non autem post mortem sicut amici Iob sentire videbantur, ad hoc excludendum subdit nudus est Infernus coram illo, quasi dicat: ea quae in Inferno aguntur conspicua sunt oculis eius et secundum eius iudicium aguntur; unde ad huius expositionem subdit et nullum est operimentum perditioni, idest his qui sunt perditi in Inferno, ut possint ab oculis Dei occultari sicut occultantur a nobis. Deinde enumerat effectus divinae providentiae in rebus naturalibus, et incipit ab extremis, scilicet a caelo et a terra, in quorum utroque aliquid apparet ex divina potentia institutum quod humanas vires excedit. Secundum autem id quod sensibiliter apparet, videtur caelum extensum esse super terram sicut quoddam tabernaculum, terram autem esse sub caelo sicut tabernaculi pavimentum; quicumque autem tabernaculum erigit, aliquid supponit quo tabernaculum sustentatur, sed hoc in caelo non apparet: non enim videtur aliquid caelum sustentans nisi virtus divina, unde dicit qui extendit Aquilonem super vacuum. Per Aquilonem intelligit superius hemisphaerium quoad nos: nobis enim aquilonaris polus supra horizontem elevatur, Australis vero sub horizonte deprimitur, unde dicit Aquilonem extendi super vacuum, quia sub superiori hemisphaerio caeli nihil nobis apparet nisi spatium aere plenum, quod vulgares homines reputant vacuum: loquitur enim secundum aestimationem vulgarium hominum, prout est moris in sacra Scriptura. Similiter etiam qui pavimentum iacit super aliquid ipsum firmat; terra autem quae est quasi caeli fundamentum non apparet super aliquid firmata quod eam possit sustentare, sed sola Dei potentia sustinetur, unde subdit et appendit terram super nihilum. Haec autem non ita dicuntur quasi caelum sit ponderosum ut indigeat sustentamento ne cadat, aut terra possit descendere nisi usque ad centrum, sed ipsas naturales virtutes quibus corpora in suis locis naturaliter continentur ex divina potestate processisse significat: sicut enim motus violentus est a potestate humana, ita inclinatio naturalis est ex virtute divina quae est naturae principium. Deinde enumerat effectus divinae potentiae in spatio medio quod est inter caelum et terram, et primo in aere, in quo hoc admirabile videtur quod aqua in aere suspenditur vaporabiliter elevata, et non tota simul cadit sed guttatim ut apparet in pluviis, unde dicit qui ligat aquas in nubibus suis, idest eius virtute causatis, ut non erumpant, scilicet aquae pluviarum, pariter deorsum sed guttatim secundum quod expedit ad temperiem terrae, quasi divina virtute illud quod remanet in nubibus esse ligatum ut non a principio cadat: fit enim divina virtute ut vapores non simul condensentur ut oporteat eos simul in aquam conversos pariter cadere. Pluviis autem ex nubibus deorsum cadentibus, remanent quaedam vaporum reliquiae ex quibus nebulae generantur, per quas nobis tegitur caelum quod est quasi solium Dei, secundum illud Is. ult. caelum mihi sedes est, et quantum ad hoc subdit qui tenet vultum solii sui, idest qui detinet quasi occultatam faciem caeli quod est solium eius, et hoc per nebulas quibus prohibemur caelum videre, unde subdit et expandit super illud nebulam suam, idest eius virtute productam. Deinde ostendit effectum divinae potentiae in aquis cum subdit terminum circumdedit aquis: aquae enim secundum naturalem elementorum ordinem undique terram operire deberent, sed quod aliqua pars terrae remanet discooperta ab aquis, hoc factum est divina virtute, quae usque ad certum terminum terram fecit operiri ab aquis; et hoc praecipue videtur ad Oceanum pertinere qui undique terram circumdat, et propter hoc subdit usque dum finiantur lux et tenebrae: finitur enim nobis lux diei et tenebra noctis sole accedente vel discedente ab hemisphaerio superiori quod superponitur nostrae habitabili, quae quasi undique Oceano concluditur; vel potest intelligi quod terminus aquarum intransmutabilis permanebit, manente hoc statu mundi in quo est successio lucis et tenebrarum. Sic igitur enumeratis effectibus divinae potentiae in corporalibus creaturis, ostendit eius effectum in creaturis spiritualibus quas vocat columnas caeli, quia scilicet eorum officio administratur motus caelorum, unde dicit columnae caeli, scilicet Angeli, contremiscunt et pavent ad nutum eius, idest oboediunt ei ad nutum, et loquitur ad similitudinem servi ad nutum oboedientis domino propter timorem et tremorem ipsius, ut timor referatur ad animam, tremor ad corpus. Non est autem putandum quod in sanctis Angelis sit timor poenalis, sed eorum reverentia ad Deum hic timor nominatur, et sic pavor refertur ad affectum, tremor autem ad exteriorem effectum. Et quia in Angelis aliqui sunt qui a debita Dei reverentia discesserunt, de quibus supra IV 18 dictum est in Angelis suis reperit pravitatem, ideo consequenter de distinctione bonorum et malorum Angelorum subiungit. Creditur autem simul cum distinctione creaturae corporalis etiam creaturae spiritualis distinctionem fuisse, et ideo ad insinuandam distinctionem creaturae spiritualis praemittit de creatura corporali dicens in fortitudine illius repente maria congregata sunt, secundum illud Gen. I 9 congregentur aquae quae sunt super terram in locum unum, et appareat arida. Et sicut creaturae corporales sunt distinctae divina virtute ita etiam creaturae spirituales, unde subdit et prudentia eius percussit superbum, idest per virtutem providentiae ipsius Diabolus superbiens est sua gloria privatus; et simul eo percusso bonis Angelis sunt spiritualia dona augmentata, unde subdit spiritus eius ornavit caelos, idest caelestes spiritus, ornamentis scilicet spiritualium donorum. Non erat autem conveniens ut percussus per privationem gloriae cum ornatis per spiritum sanctum remaneret, et ideo subdit et obstetricante manu eius eductus est, scilicet a societate bonorum Angelorum, coluber tortuosus, idest Diabolus, qui colubro comparatur propter malignitatis venenum et tortuosus dicitur propter calliditatem; signanter autem dicit eum eductum obstetricante manu Dei: sicut enim obstetrix sic educit infantem quandoque mortuum ut mater non laedatur, ita Deus sic eduxit Diabolum de medio Angelorum ut bonorum Angelorum societas in nullo detrimentum sit passa. Et ne aliquis crederet hos effectus licet sint magni divinam potentiam adaequare, subdit ecce haec ex parte sunt dicta viarum eius, idest operum eius quibus et nos in Dei cognitionem ascendimus et Deus nobis se quodammodo communicat. Et ne videantur haec etsi non totam divinam potentiam adaequare tamen ex magna parte ad eius aequalitatem accedere, subiungit et cum vix parvam stillam sermonum eius audierimus, quis poterit magnitudinem tonitrui eius intueri? Quasi dicat: omnium quae nunc dicta sunt de effectibus divinae potentiae, minor est comparatio ad divinam potentiam quam unius parvi sermonis quasi silenter stillantis ad maximum tonitrui sonum.


Caput 27

[84925] Super Iob, cap. 27 Addidit quoque Iob assumens parabolam et cetera. In praemissis verbis Iob confutaverat dicta Baldath qui contra eum divinam potestatem allegaverat, quasi Iob eius magnitudinem ignoraret; finita autem sua responsione, intelligitur expectasse ut tertius amicorum, scilicet Sophar, more solito suo ordine responderet, sed quia ille quasi convictus conticuit, Iob iterato sermonem assumit et per aliam rationem ostendit non esse contra divinam providentiam si mali in hoc mundo prosperantur et boni adversitates patiuntur; unde dicitur addidit quoque Iob, postquam scilicet ei nullus respondebat, assumens parabolam suam, quia scilicet per similitudines loquebatur ad modum parabolas inducentium. Ante autem quam propositum ostendat, se in amicorum sententiam numquam transiturum esse denuntiat, et ad huius firmitatem iuramentum praemittit, unde subditur et ait: vivit Deus qui abstulit iudicium meum, supposita scilicet vestra sententia qua asseritis ad iustitiam divini iudicii pertinere ut adversitates praesentes non nisi peccatoribus inducat; et ideo ad exponendum in quo iudicium suum ablatum dixerit subdit et omnipotens qui ad amaritudinem duxit animam meam, idest qui absque culpa praecedente mihi adversitates exteriores induxit ex quibus amaritudinem in anima patior: nec tamen ab eius reverentia et amore discedo, ut patet ex hoc quod per ipsum iuro. Inducit autem praedictum iuramentum ad hoc quod subditur quia donec superest halitus in me, idest donec habebo vitam quae per respirationem conservatur; et ut ostendat se vitae beneficium a Deo recognoscere, subdit et spiritus Dei in naribus meis: respiratio enim praecipue fit per nares, nam respiratio quae fit per os non est adeo congrua, ut Aristotiles dicit in libro de historiis animalium; respiratio ergo hominis, quae principaliter in naribus posita est, hic spiritus Dei dicitur quia hoc habet homo a Deo ut vivere possit respirando. Et huic beneficio ipse non vult esse ingratus peccando, unde subdit non loquentur labia iniquitatem, ut scilicet dicam omnes qui adversitates patiuntur esse iniquos, nec lingua mea meditabitur mendacium, ut scilicet dicam hoc pertinere ad divinam iustitiam ut iustorum merita praesenti prosperitate remuneret et iniquorum peccata temporali adversitate condemnet. Et quia amici Iob ista asserebant subiungit absit a me ut iustos vos iudicem: non enim poterat eos iustos iudicare nisi eorum iniustam sententiam approbaret, per quod a iustitia sua recederet, unde subdit donec deficiam, scilicet per mortem, non recedam, idest propono non recedere ab innocentia mea, a qua scilicet recederem si sanctos adversitatem in hoc mundo patientes vobiscum impios iudicarem; et sicut ab innocentia ad nocendum transgredi non propono, ita nec iustitiae viam deserere, unde subdit iustificationem meam, quod scilicet pertinet ad iustitiae executionem, quam coepi tenere, scilicet non approbando hominem pro prosperitate quam habet nec condemnando pro adversitate quam patitur in hac vita, non deseram, scilicet declinando in vestram sententiam. Solent autem qui semel peccaverunt proniores esse ad iterato peccandum, qui vero peccatorum sunt inexperti difficilius ad peccata prolabuntur, unde subdit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, quasi dicat: ideo confido quod non recedam ab innocentia nec iustitiam deseram quia hoc per experientiam didici: non enim habeo conscientiam remordentem de aliquo gravi quod commiserim in tota vita mea. Vel aliter potest continuari: quia enim dixerat se non recessurum ab innocentia sua nec iustificationem quam tenere coeperat deserturum, posset aliquis dicere quod ipse ante hoc neque innocentiam neque iustitiam habuerat, sed ipse hoc excludit subdens nec enim reprehendit me cor meum et cetera. Declinarem autem ab innocentia et desererem iustitiam si vobis faverem qui iniustitiam et impietatem sustinetis, unde subdit sicut impius inimicus meus, inquantum scilicet contra veritatem divini iudicii loquitur, adversarius meus quasi iniquus, inquantum scilicet iniquam sententiam profert mihi adversando, dum dicit me impium esse quia graviter sum afflictus. His igitur praemissis pertinentibus ad amicorum suorum confutationem et suae sententiae firmitatem, accedit ad principale propositum, ut scilicet ostendat non esse contrarium divinae providentiae si mali in hoc mundo temporaliter prosperentur et iusti temporaliter affligantur; et supra quidem hoc manifestaverat ex futuris praemiis et flagellis quae reservantur bonis et malis post hanc vitam, nunc autem hoc ostendit ex debilitate bonorum temporalium quae mali possident in hac vita et magnitudine bonorum spiritualium quae bonis conceduntur. Asserit ergo primo inutile esse peccatoribus si in hac vita bona temporalia consequantur absque animae bonis, unde dicit quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, idest si iniuste divitias congreget, et non liberet Deus animam eius, scilicet a peccato per gratiae dona, idest quid boni potest ex hoc consequi? Et loquitur de hypocrita, idest simulatore, loco omnium peccatorum quia simulata aequitas est duplex iniquitas, et hypocritae tamquam falsarii virtutis videntur maxime esse abominabiles apud Deum, sicut infra XXXVI 13 dicitur simulatores et callidi provocant iram Dei. Ostendit autem consequenter eos duplici spe privari, quarum una est quam habent iusti de Deo quod in tempore necessitatis eorum orationem exaudiat, sed hoc ab impiis excludit dicens numquid Deus audiet clamorem illius cum venerit super illum angustia? Quasi dicat non; et ratio huius assignatur Prov. I 24 ex ore sapientiae dicentis vocavi et renuistis, et post pauca subditur tunc, scilicet quando veniet super eos angustia, invocabunt me et non exaudiam; et Prov. XXVIII 9 dicitur qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius fiet execrabilis. Secunda autem spes iustorum est quod cum deficit eis temporalis consolatio in tempore tribulationis, fruuntur delectatione divina et delectantur in laude ipsius, sed hoc ab impiis excludit subdens aut poterit in omnipotente delectari, quem scilicet non diligere ex operibus comprobatur, et invocare Deum omni tempore? Ex magna enim dilectione Dei provenit quod semper sit in aliquorum ore laus Dei. Et quia ostenderat parum valere bona temporalia quae impii possident sine spe iustorum quam sancti habent, ostendit consequenter temporalia bona quae interdum impii possident fragilia esse. Et ad assertionem eorum quae dicturus est duo praemittit: primo quidem quod ea quae dicturus est sapientiae divinae conveniunt, unde dicit docebo vos per manum Dei, idest per virtutem ipsius, quae omnipotens habeat, scilicet in sua sapientia quasi certum, nec abscondam, quae scilicet Deo instruente me didici. Secundo ostendit quod ea quae dicturus est tam sunt manifesta ut etiam ipsi ea ignorare non possint, unde subdit ecce omnes nostis, scilicet vera esse quae dicturus sum, et ideo mirum est quod tam irrationabiliter contra veritatem manifestam loquimini; et hoc est quod subdit et quid sine causa vana loquimini, idest ea quae rationis fulcimentum non habent? Solent enim homines hebetes cum cognoscant praemissa non advertere quid ex eis sequatur. Est autem considerandum quod cum Deus sit creator omnium et gubernator, omnes ab eo suscipiunt aliquid quasi hereditatem suam a patre: mali autem homines quasi suam partem et suam hereditatem a Deo accipiunt bona temporalia huius mundi, unde ex eorum persona dicitur haec est pars nostra et haec est sors, e contrario autem boni percipiunt quasi suam partem et hereditatem spiritualia bona, secundum illud Psalmi funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim hereditas mea praeclara est mihi. Describens ergo quam fragilis sit et caduca pars impiorum quam in rebus temporalibus accipiunt, dicit haec est pars hominis impii apud Deum, idest tale est quod eis in sortem venit dum bonis spiritualia et eis temporalia distribuuntur, et hereditas violentorum, idest iniuste acquirentium temporalia bona, quam ab omnipotente suscipient, eo scilicet permittente et facultatem praebente, sicut supra XXII 18 dictum est cum ille implesset domos eorum bonis. Ostendit autem hanc partem sive hereditatem esse caducam primo quidem quantum ad hoc quod plerumque circa impiorum prolem accidit, quae tamen inter temporalia bona potissimum reputatur; contingit autem quandoque quod impiorum filii qui in hoc mundo prosperati sunt occiduntur, unde dicit si multiplicati fuerint filii eius, quod scilicet ad magnam prosperitatem computabatur, in gladio erunt, idest occidentur. Et quamvis raro contingat quod divitum filii ad magnam paupertatem deveniant, tamen hoc circa nepotes et posteros frequenter contingit, unde subdit et nepotes eius non saturabuntur pane, scilicet propter inopiam. Quantum autem ad alios familiares eius subdit qui reliqui fuerint ex eo, scilicet domestici et amici, sepelientur in interitu, idest absque solemnitate quasi occisi, unde et quantum ad uxores subdit et viduae illius non plorabuntur, quod scilicet fieri solet in solemnibus sepulturis. Sicut ergo fragilis est et caduca eorum felicitas quantum ad filios et amicos, ita etiam quantum ad divitias possessas, inter quas quaedam sunt divitiae artificiales, scilicet pecunia quae est adinventa quasi mensura commutationis rerum, ut philosophus dicit, et quantum ad hoc subdit si comportaverit quasi terram argentum, idest si tantam copiam pecuniae acquirat quanta habetur terrae. Aliae vero sunt divitiae naturales, quae scilicet hominum naturali necessitati subveniunt, sicut panis et vinum, vestimenta et alia huiusmodi, et quantum ad hoc subdit et sicut lutum praeparaverit vestimenta, ut scilicet tantam eorum copiam habeat quantam et luti; praeparavit quidem, idest habuit sollicitudinem et laborem in praeparando, alius tamen habebit fructum, et quandoque bonus qui circa hoc non sollicitatur, unde subdit sed iustus vestietur illis, scilicet vestimentis ad suam necessitatem, et argentum innocens dividet, idest distribuet et dabit pauperibus: non reservabit coacervatum, quod contra innocentiam esset. Pertinet etiam ad prosperitatem terrenam spatiositas domorum, sed et hoc ostendit esse caducum propter duo: primo quidem quia quandoque sibi domum aedificat per violentiam in loco alieno a qua depellitur, unde subdit aedificavit sicut tinea domum suam, quae scilicet corrodendo vestem alienam praeparat sibi locum, a quo excussa veste deicitur; alio modo quia etsi in solo proprio domum aedificet, non tamen est sibi datum ut diu illius possessionis curam et dominium habeat, sed ad modicum tempus, unde subdit et sicut custos, scilicet vineae, fecit umbraculum, quod scilicet deicitur finito tempore custodiae eius. Quomodo autem acquisita bona amittat, ostendit subdens dives cum dormierit, idest cum mortuus fuerit, nihil, ex his quae possidet, secum afferet, scilicet in aliam vitam; aperiet oculos suos, scilicet in resurrectione, et nihil inveniet, quia scilicet non revertetur ad temporalia bona possidenda; quandoque etiam in hac vita subito ea perdit ad modum quo pluvia subito homini supervenit, unde subdit apprehendet eum quasi aqua, scilicet pluvialis, inopia, idest subito superveniet ei; et quamvis pluvia in die aliqualiter praevideri possit, in nocte tamen omnino subito praeoccupat hominem, unde subdit nocte opprimet eum tempestas, scilicet adversitatis, idest omnino ex improviso. Ultimo autem ostendit fragilitatem mundanae prosperitatis quantum ad ipsam personam hominis, quae quandoque perit per aliquam febrem vel per aliquam persecutionem, et quantum ad hoc subdit tollet eum ventus urens, idest occidet eum febris, et auferet, scilicet a societate viventium; et hoc fiet subito et ex improviso, unde sequitur et velut turbo rapiet eum de loco suo, idest violenter et absque mora. Quandoque vero non ab interiori infirmitate sed ab exteriori persecutore occiditur, unde subdit emittet, scilicet Deus, aliquem persecutorem super eum, idest qui potentior eo sit, cui non possit resistere, et non parcet, ipse scilicet persecutor; unde ipse impius de manu eius, idest de potestate eius, fugiens fugiet, vel per mortem quia postquam occiderit non habet amplius quid faciat. Eo autem mortuo, amicis eius remanet stupor et luctus, unde subdit stringet super illum manus suas, quasi prae stupore, et sibilabit super illum, quasi compatiens ei, intuens locum eius, idest considerans eius pristinam dignitatem.


Caput 28

[84926] Super Iob, cap. 28 Habet argentum venarum suarum principia et cetera. Supra Iob ostenderat quam fragilis et caduca sit pars impiorum quam a Deo recipiunt, nunc autem ostendere intendit e contrario dignitatem spiritualis boni quod homines iusti a Deo percipiunt etiam in hoc mundo, quod quidem spirituale bonum sub sapientia comprehendit; et ideo intendit praeferre sapientiam omnibus corporalibus rebus et quantum ad originem et quantum ad pretiositatem. Et incipit primo ostendere quod omnia quae in rebus corporalibus pretiosa videntur habent in certis locis originem, et incipit a metallis quae apud homines pretiosa habentur. Est autem considerandum quod metalla generantur ex vaporibus humidis resolutis a terra per virtutem solis et aliarum stellarum et in terra retentis - unde et metalla ductilia et liquabilia sunt -, sicut e contrario lapides et alia huiusmodi quae non malleantur neque funduntur generantur ex sicca exhalatione infra terram retenta. Diversificantur autem metallorum species secundum maiorem vel minorem puritatem vaporis resoluti et secundum differentiam caloris digerentis, inter quae aurum videtur purissimum et post hoc argentum et sub hoc aes, infimum autem ferrum; et secundum maiorem vel minorem puritatem metalla ut plurimum habent diversas origines: quia ergo aurum est purissimum, invenitur ut plurimum generatum in sua puritate inter arenas fluminum propter multitudinem evaporationis et caliditatem arenae; argentum autem invenitur ut plurimum in quibusdam venis vel terrae vel etiam lapidum; aes autem invenitur ut incorporatum lapidibus; ferrum autem, quasi in terra faeculenta nondum perfectam digestionem habente ut sit perventum usque ad generationem lapidis. Enumerans ergo diversa metallorum loca dicit habet argentum venarum suarum principia, scilicet in aliquibus determinatis locis, ex quibus tales vapores resolvuntur qui sunt apti ad generationem argenti: et sic dum immiscentur terrae vel lapidi praedicti vapores, efficiuntur ibi venae argenteae. Quantum autem ad aurum subdit et auro locus est in quo conflatur, quia scilicet ex multis arenis colliguntur quaedam granula auri quae in unum liquantur, quod quidem non fit in omni loco sed in aliquo determinato in quo concurrit debita proportio virtutis activae ad materiam proportionatam tali speciei. Deinde quantum ad ferrum subdit ferrum de terra tollitur, quia scilicet in terra quasi indigesta invenitur. Deinde quantum ad aes dicit et lapis, cui scilicet vapor proportionatus naturae eius permiscetur, solutus calore, scilicet ignis vehementis, in aes vertitur, dum scilicet id quod est ibi de natura aeris per calorem ignis eliquatur. Deinde prosequitur de aliis rebus quae habent determinatum tempus et locum ex dispositione divina, unde divinae cognitioni subiacent pleraque ipsorum quae ab hominibus sunt occulta. Occultantur autem a nobis et sol et multa alia per tenebras noctis, sed hoc fit per dispositionem divinam, unde dicit tempus posuit tenebris; occultantur etiam quaedam a nobis per eorum corruptionem dum resolvuntur in sua principia quae Deo sunt nota nobis autem occulta, unde subdit et universorum finem ipse considerat, idest terminum resolutionis rerum. Inveniuntur etiam quaedam ab hominibus occulta propter locum invium, sicut quandoque sunt quidam montes inaccessibiles in quibus sunt quaedam invisa hominibus, et quantum ad hoc subdit lapidem quoque caliginis, idest aliquam rupem alicuius excelsi montis quae quasi semper caligine nebularum obtegitur, et umbram mortis, idest aliquem locum umbrosum inter convalles montium ad quem vitalis calor solis numquam pertingit, dividit torrens a populo peregrinante: solent enim in radicibus quorundam montium defluere immeabiles torrentes, ita quod ex una parte torrentis est via per quam peregrini transeunt et ad aliam partem ripae non patet accessus. Contingit autem quandoque quod in huiusmodi inaccessibilibus locis aliqui rari homines habitant, ad quos etiam pauperes qui omnia circueunt accedere non praesumunt propter accessus difficultatem, unde subdit et torrens dividit a populo peregrinante illos homines quos in locis inaccessibilibus habitantes oblitus est pes egentis hominis, ut scilicet ad eos non accedat, et invios, idest propter hoc quod ad eos via non patet. Sunt etiam quaedam loca non propter situm sed propter aliqua accidentia inaccessibilia, puta quia per aliquam alterationem subvertuntur ut legitur Gen. XIX 24 de Sodoma et Gomorra, unde subdit terra de qua oriebatur panis in loco suo, idest quasi in proprio et convenienti loco, igni subversa est, scilicet subversionis eius causa ex superabundantia caloris procedit; calore autem superabundante sequitur quod resolutiones tam siccae quam humidae ad magnam digestionem perveniant ut exinde generentur aliqua pretiosa, puta lapides vel metalla: unde quantum ad lapides pretiosos qui generantur ab exhalatione sicca subditur locus sapphiri lapides eius, scilicet terrae subversae igni; quantum autem ad pretiosa metalla quae generantur ex evaporatione humida subdit et glebae illius aurum. Huiusmodi autem loca sic subversa propter corruptionem aeris ex abundantia sulphuris non solum homines vitant sed etiam animalia bruta; unde primo quantum ad aves de quibus minus videtur dicit semitam, scilicet illius terrae, ignoravit avis, quia scilicet super eam volare non audet propter aeris corruptionem, nec etiam ei appropinquare, unde subdit nec intuitus est, scilicet eam, oculus vulturis, qui tamen valde a remotis solet videre; vel potest aliter exponi: terra illa ignoravit, idest non est experta, semitam avis, quia scilicet nec avis per eam transit, nec intuitus est, scilicet aliquis in terra illa, oculus vulturis. Deinde quantum ad homines dicit non calcaverunt eam filii institorum, idest mercatorum qui tamen difficilia loca solent adire ad lucrandum. Deinde quantum ad quadrupedia subdit nec pertransibit per eam leaena, quae scilicet silvestria loca inhabitat. Haec autem quamvis hominibus sint occulta, Deum tamen non latent qui et in montibus et in fluminibus suam virtutem exercet, unde subdit ad silicem, idest ad montes lapidosos, extendit manum, idest potestatem suam. Et hoc in duobus effectibus manifestat: primo per hoc quod montes quandoque funditus diruuntur, et hoc est quod subdit subvertit a radicibus montes; secundum autem est quod inter medium montium pertranseunt aquae, quasi divina virtute esset eis via excisa a Deo in petris, unde subdit in petris rivos excidit, idest meatus rivorum. Et sicut potentia sua se extendit ad omnia magnifica facienda, ita eius sapientia se extendit ad omnia pretiosa cognoscenda, unde subdit et omne pretiosum vidit oculus eius: si enim ipse potest montes subvertere, si potest petras excidere et similem potestatem exercere in totam terram, consequens est quod pretiosa videat quae ibi latent quamvis oculus hominis ea videre non possit; et non solum ea quae latent in terris oculus eius videt, sed profunda quoque fluviorum scrutatus est, idest ea quae in profundis fluviorum latent ita perfecte cognoscit sicut si ea scrutaretur, et huius signum est quia abscondita producit in lucem, idest manifestationem hominum. Sapientia vero ubi invenitur et cetera. Quia ostenderat omnia pretiosa quae in corporalibus inveniuntur determinatis locis contineri, quae si ignota sint hominibus sunt tamen cognita Deo, ad ostendendum eminentiam sapientiae primo inducit quod determinato loco non continetur, unde dicit sapientia vero ubi invenitur? Quasi dicat: nullo corporeo loco concluditur quia non est aliquid corporale; ea vero quae sunt in corporibus pretiosa non solum ipsa sed etiam eorum principia locis corporalibus concluduntur, sed hoc de sapientia dici non potest, unde subdit et quis est locus intelligentiae? Intellectus enim est principium scientiae et sapientiae; sicut autem sapientia non concluditur loco, ita etiam nec intelligentia quae est principium eius. Secundo ostendit dignitatem sapientiae eo quod pretio aestimari non potest, unde subdit nescit homo pretium eius, idest nihil quod homo cognoscat est sufficiens sapientiae pretium. Utrumque autem praemissorum per consequentiam manifestat, et primo quidem quod dixerat sapientiam in loco determinato non inveniri. Inveniuntur autem quae apud homines pretiosa reputantur, partim quidem apud homines deliciosos qui pretiosa lapidum et metallorum congregare nituntur, unde subdit nec invenitur in terra suaviter viventium, idest deliciosorum, quia ipsi maxime a sapientiae perceptione impediuntur cor habentes deliciis occupatum. Partim autem inveniuntur huiusmodi pretiosa corporalium in aliquibus profunditatibus obscuris, sed non est ita de sapientia, unde subdit abyssus dicit: non est in me, quasi scilicet ea quae in absconditis profundorum latent maxime sunt sapientiae humanae abscondita. Partim autem inveniuntur in mari, tum quia ibi generantur, sicut margaritae in conchis marinis, sive quia ibi depereunt in navibus ibi submersis, sed non est ita de sapientia, tum etiam quia per mare solent huiusmodi pretiosa deferri de loco ad locum, unde subdit et mare loquitur: non est mecum, quin immo ea quae sunt in mari maxime latent sapientiam humanam. Deinde manifestat id quod dixerat de hoc quod sapientia pretio aestimari non potest, et enumerat quae sunt apud homines pretiosissima, dicens non dabitur aurum obrizum, idest purissimum, pro ea, quia nullo auro potest pretium sapientiae aestimari; post aurum autem inter cetera pretiosius reputatur argentum, de quo subdit nec appendetur argentum in commutatione eius. Sunt etiam praeter metalla quidam pretiosissimi lapides diversorum colorum qui maxime nutriuntur in India, de quibus subditur non conferetur, idest non comparabitur sapientia, tinctis Indiae coloribus, idest lapidibus pretiosis diversis coloribus naturaliter in India tinctis. Et subiungit de quibusdam pretiosis lapidibus qui etiam in aliis terris inveniuntur, unde subdit nec lapidi sardonycho pretiosissimo, qui scilicet est compositus ex duobus lapidibus, scilicet ex sardio, qui est rubei coloris accendens animum ad gaudium et acuens ingenium, et onychino, qui ab eo ligatur quasi habens quasdam noxias virtutes, scilicet excitandi tristitias et timores, cuius nocumentum refrenatur per sardium: unde proprietatem habere dicitur quod luxuriam depellit, hominem castum et pudicum reddens, unde et pretiosissimus nominatur; subdit autem et sapphiro, qui est caelestis coloris, qui etiam pretiosus est propter multas virtutes quas habet; nec refert quod aliqui alii lapides pretiosiores sunt, quia pretia lapidum non sunt eadem nec in omnibus locis nec in omnibus temporibus. Subdit autem de his quae habent pretiositatem ex pulchritudine dicens non adaequabitur ei aurum, quod habet pulchritudinem ex splendore, vel vitrum, quod habet pulchritudinem ex perspicuitate quamvis non sit praecellens pretii aestimatione. Subdit autem de his quae habent pulchritudinem ex artificio cum dicit non commutabuntur pro ea vasa auri excelsa, scilicet quantitate, et eminentia, scilicet in compositione. Et sicut non possunt pro sapientia commutari, ita etiam omnia praedicta nihil reputantur in comparatione ad sapientiam, unde subdit nec commemorabuntur in comparatione eius, idest non est dignum quod etiam memoria de his habeatur cum fit de excellentia sapientiae mentio. Et quia dixerat quaedam corporalia esse occulta et ob hoc pretiosa reputari, consequenter ostendit quod haec etiam pretiositas sapientiae non deest cum subditur trahitur autem sapientia de occultis; est enim humanae sapientiae origo occulta dupliciter: uno modo ex parte intellectualis luminis quod derivatur ad nos ab occultissima omnium causa, scilicet a Deo, alio modo ex parte rerum cognitarum quarum occultas proprietates et essentias sapientia inquirit, et ex his in divinorum cognitionem ascendit, quae maxime sapientiae appropriatur. Unde concludit quod neque ratione pretiositatis neque ratione occultationis aliquid potest ei comparari, neque in lapidibus pretiosis, unde subdit non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, qui scilicet sic vocatur a loco primae suae inventionis, vel quia in colore auri similitudinem praetendit; quantum autem ad pretiosas vestes subdit nec tincturae mundissimae, idest cuiuscumque panni serici vel lanei, componentur, idest comparabuntur sapientiae. Quia ergo sapientiam sic incomparabilem dixerat et occultam habere originem, inquirit unde sit eius principium cum subdit unde ergo sapientia venit, idest unde derivatur? Et quis est locus intelligentiae, idest a quo principio homines lumen intellectus participant? Ostendit autem hoc principium excedere omnem cognitionem humanam, unde subdit abscondita est ab oculis omnium viventium, quia fons sapientiae est verbum Dei in excelsis, ut dicitur Eccli. I 5. Fuerunt autem aliqui auguriorum sectatores qui crederent quasdam aves augurales quendam effectum sapientiae participare supra homines, inquantum scilicet ex eis ad homines pervenire credebant cognitionem futurorum; sed quod sapientia hanc coniecturam excedat ostendit subdens volucres quoque caeli latet, per quod potest intelligi quod origo sapientiae excedit caelestia corpora a quibus huiusmodi aves moventur. Sunt etiam aliqui qui a mortuis futurorum cognitionem exquirerent, sed nec hoc attingit ad sapientiae originem, unde subdit perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius; et recte famam sapientiae morti et perditioni attribuit, quia perditio et mors important recessum et elongationem a bonis quae sapientiam consequuntur. Possunt tamen tria praedicta secundum metaphoram ad tria rationalis creaturae genera pertinere, ut quod dicit abscondita est ab oculis omnium viventium referatur ad homines, quod vero subdit volucres caeli latet referatur ad Angelos, quod vero additur perditio et mors dixerunt: audivimus famam eius referatur ad Daemones qui a Deo damnabiliter elongati, a remotis quasi ex sola fama divinae sapientiae notitiam habent. Ut ergo ostendat sapientiae radicem subdit Deus intelligit viam eius, idest totum sapientiae processum, dum et ipse est et origo sapientiae et locus intelligentiae; et quia ipse se ipsum perfecte novit ideo subdit et ipse novit locum illius, idest se ipsum in quo plene sapientia invenitur sicut in prima origine. Derivatur autem sapientia ab ipso in omnes creaturas quae per Dei sapientiam fiunt, sicut ars derivatur a mente artificis in opere eius, unde dicitur Eccli. I 10 quod Deus effundit sapientiam super omnia opera sua; unde etiam ipsa universitas creaturarum est quasi quidam secundarius sapientiae locus; et ideo ad ostendendum quod Deus cognoscit locum sapientiae, subiungit quod ipse cognoscit universitatem creaturarum: primo quidem hoc ostendit quantum ad extremas creaturas sub quibus aliae continentur, unde subdit ipse enim fines mundi intuetur, idest excellentiores creaturas in quibus ordo creaturarum terminatur ab inferioribus ascendendo, sicut sunt caelestia corpora et caelestes spiritus; deinde hoc ostendit quantum ad alias creaturas sub eis contentas, sicut sunt elementa, unde subdit et omnia quae sub caelo sunt respicit. Et ne aliquis crederet quod notitiam rerum habeat a rebus acceptam sicut nos habemus, ostendit consequenter quod cognoscit res sicut omnium causa, unde subdit quantum ad quasdam occultas creaturas, scilicet ventos et pluvias, qui fecit ventis pondus, idest dedit eis inclinationem motus, ut scilicet quandoque moveantur ad hanc partem quandoque ad illam. Deinde loquitur de pluviis, et primo quidem secundum quod sunt vaporabiliter elevatae in nubibus, unde subdit et aquas, scilicet vaporabiles, appendit, idest appensas tenet in aere, et hoc in mensura, ne scilicet si superexcederent omnia submergerent, vel si plus debito diminuerentur omnia siccarentur; secundo quantum ad ipsam generationem pluviarum cum dicit quando ponebat pluviis legem, ut scilicet certis temporibus et locis descenderent; tertio quantum ad effectum, et praecipue in mari quod maxime ex immutatione aeris commovetur, unde subdit et viam, scilicet ponebat, procellis, scilicet marinis, sonantibus, ex magna commotione, quia etiam huiusmodi procellae certis temporibus et secundum certam quantitatem consurgunt. Quia vero ex ipsis creaturis sapientiam non acquirit sicut nos sed potius ex sua sapientia creaturas produxit, ideo subiungit tunc, scilicet quando creaturas faciebat, vidit illam, scilicet sapientiam in se ipso, inquantum per actualem suae sapientiae considerationem res in esse produxit. Ab ipso autem sapientia derivata est primo quidem ad Angelos qui facti sunt participes sapientiae divinae, et quantum ad hoc dicit et enarravit, scilicet sapientiam suam eis manifestando; secundo vero ad universitatem creaturarum eam per sapientiam suam disponendo, et ad hoc pertinet quod subdit et praeparavit, scilicet in sapientia sua orbem terrae; tertio ad homines qui non per simplicem apprehensionem percipiunt sapientiam veritatis, sicut Angeli quibus enarratur, sed per inquisitionem rationis ad eam perveniunt, unde subdit et investigavit, idest homines eam investigare fecit, et hoc est quod subdit et dixit homini, scilicet per interiorem inspirationem illuminando ipsum et sapientiam communicando: ecce timor domini, quem scilicet praesentialiter tibi do, ipse est sapientia, quia per timorem domini homo Deo inhaeret in quo est vera sapientia hominis sicut in altissima omnium causa; et recedere a malo, idest a peccato quo homo amittit Deum, est intelligentia, quia scilicet intelligentia ad hoc praecipue est homini necessaria ut per intelligentiam discernat a bonis mala, quibus evitatis per executionem bonorum operum ad sapientiae divinae participationem perveniat. Sic igitur quia timor domini est sapientia, et recedere a malo intelligentia, consequens est quod iusti qui Deum timent et recedunt a malo habeant sapientiam et intelligentiam, quae praeferuntur omnibus bonis terrenis quae mali homines possident: et sic manifestum est quod in hoc salvatur ratio providentiae divinae quod iustis dantur bona spiritualia tamquam meliora, malis autem bona temporalia tamquam caduca.


Caput 29

[84927] Super Iob, cap. 29 Addidit autem Iob assumens parabolam suam et dixit: quis mihi tribuat et cetera. Quia Iob in praemissis verbis in universali ostenderat rationem ex qua evidenter apparet non esse contra divinam iustitiam quod mali prosperantur et boni interdum in hoc mundo temporali prosperitate carent, quibus conceduntur maiora, scilicet spiritualia bona, manifestat hoc in se ipso quasi in exemplo, intendens eorum confutare sententiam etiam quantum ad hoc quod asserebant eum pro peccato adversitates passum. Et primo commemorat prosperitatem praeteritam qua virtuose utebatur, et deinde magnitudinem adversitatis in quam inciderat, et ad ultimum multipliciter suam innocentiam demonstrat. Datur autem intelligi quod sicut postquam satisfecerat verbis Baldath, Sophar tacente processerit ad suum propositum ostendendum, ita etiam manifestato proposito expectavit si aliquis aliorum loqueretur: omnibus autem tacentibus ipse iterato sermonem resumpsit, unde dicitur addidit quoque Iob assumens parabolam suam, quia scilicet metaphorice locuturus erat, et dixit: quis mihi tribuat, quod ponitur ad desiderium designandum magis quam ad petitionem formandum, ut sim iuxta menses pristinos, idest ut in prosperitate vivam sicut olim? Et quia hanc prosperitatem non fortunae neque suis viribus sed divino attribuebat auxilio, subdit secundum dies quibus Deus custodiebat me, protegendo scilicet contra adversa, et etiam dirigebat ad bona: in quibusdam quidem perducendo ad bonos effectus etiam supra meam intentionem, et hoc est quod dicit quando splendebat lucerna eius, idest providentia ipsius, super caput meum, idest mentem meam, dirigens in multa bona ad quae mens mea non attingebat; in quibusdam vero dirigebatur a Deo quasi ab eo instructus de his quae erant agenda, unde subdit et ad lumen eius, idest ad instructionem ipsius, ambulabam, idest procedebam, in tenebris, idest in dubiis; et ut non attribuatur hoc merito iustitiae praecedentis, subiungit sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando scilicet adhuc non potueram tantam prosperitatem mereri. Deinde seriatim exponit bona status praeteriti, et incipit quasi a praecipuo a familiaritate divina quam in oratione et contemplatione percipiebat, unde dicit quando secreto Deus erat in tabernaculo meo, idest Dei praesentiam sentiebam dum secreto in tabernaculo meo orabam et meditabar, quod pertinet ad contemplationem; quantum vero ad actionem subdit quando erat omnipotens mecum, quasi scilicet mihi cooperans ad bene agendum. Deinde describit prosperitatem suam ex parte prolis cum subdit et in circuitu meo pueri mei: adolescentis enim patris filios pueros esse oportet. Ulterius autem procedit ad affluentiam rerum quae pertinent ad usum vitae cum subdit quando lavabam pedes meos butyro: apud antiquos enim divitiae praecipue in pecudibus erant, a quibus propter hoc secundum Augustinum pecunia nominatur; inter fructus autem pecudum pretiosior videtur esse butyrum quod est lactis pinguedo, cuius affluentiam parabolice designat per pedum lotionem, puta si aliquis diceret se tantum sibi abundare aliquem pretiosum liquorem usque ad pedum lotionem. Et sicut butyrum videtur esse pretiosius inter fructus animalium, ita etiam oleum inter fructus terrarum; solent autem olivae optimum oleum habentes in locis lapidosis et arenosis esse, unde subdit et petra fundebat mihi rivos olei, per quod abundantiam designat et fructus bonitatem. Deinde exponit magnitudinem pristinae gloriae cum subdit quando procedebam ad portam civitatis, per quod dat intelligere se habuisse auctoritatem iudicandi, quia apud antiquos iudicia exercebantur in portis. Et ut ostenderet se non fuisse quasi unum ex pedaneis iudicibus, subdit et in platea ponebant cathedram mihi: per hoc ostenditur singularis dignitatis fuisse. Ostendit autem consequenter auctoritatem sui iudicii, primo quidem per signum acceptum ex parte iuvenum cum dicit videbant me iuvenes, qui scilicet solent esse ad peccata proclives, et abscondebantur, quasi scilicet meum iudicium formidantes. Secundo quantum ad senes cum subdit et senes assurgentes stabant, quasi scilicet meo iudicio subiecti: habebat enim auctoritatem non solum ad iudicandum iuvenes sed etiam senes. Tertio quantum ad civitatum rectores qui eius iudicio reverentiam exhibebant, primo quidem quantum ad hoc quod verba inchoata dimittebant dum ille loqui volebat, unde subdit principes cessabant loqui; secundo quia eo loquente ipsum interrumpere non audebant, unde subdit et digitum superponebant ori suo. Quarto quantum ad duces bellorum qui solent audaciores esse et promptiores ad loquendum, qui tamen coram eo praesumptuose et tumultuose loqui non audebant, unde subdit vocem suam cohibebant duces, scilicet plane et humiliter loquendo; et quandoque intantum stupebant quod loqui penitus non auderent, unde subdit et lingua eorum gutturi suo adhaerebat, quasi loqui non valerent. Et quia solent homines tam rigidae auctoritatis a populo potius timeri quam amari, ostendit se populo amabilem fuisse, quia ad magnanimum pertinet ut apud magnos auctoritatem servet et tamen minoribus condescendat, unde subdit auris audiens, scilicet ab aliis, recitari scilicet meam gloriam vel mea iudicia, non odiebat nec invidebat sed beatificabat me, idest beatum me reputabat et beatitudinem mihi optabat, et hoc pertinet ad absentes; quantum autem ad praesentes subdit et oculus videns, scilicet meam gloriam et iudicia, testimonium, scilicet de virtute, reddebat mihi, scilicet apud alios, et hoc propter opera misericordiae quae exercebam. Et hoc primo ostendit quantum ad pauperes, unde subdit eo quod liberassem, scilicet de manu opprimentis, pauperem vociferantem, idest conquerentem; secundo quantum ad pupillos, unde subdit et pupillum cui non erat adiutor, scilicet amisso patre; tertio quantum ad homines in periculis existentes, unde subdit benedictio perituri super me veniebat, idest ille qui in periculis erat a me adiutus mihi benedicebat; quarto quantum ad viduas, unde subdit et cor viduae consolatus sum, quia scilicet solatium viri amiserat. Non est autem sic in iudicio aliquibus miserendum quod iustitia relinquatur, unde subdit iustitia indutus sum, idest undique in processibus meis iustitia apparuit: vestimento enim homo undique circumdatur; et ut ostendat se non esse coactum sed voluntarie fecisse iustitiam, subdit et vestivi me, quasi propria sponte, iustitiam induens sicut vestimentum, scilicet undique protegens et ornans. Sicut autem in concertatione bellorum victoribus datur corona, ita etiam et iudex cum per iudicium suum iustitiae victoriam tribuit coronam meretur, unde subdit et diademate iudicio meo, ac si dicat: indutus sum iudicio meo sicut diademate. Et ut ostendat qualiter simul cum iustitia potuerit misericordiam conservare, subdit oculus fui caeco, idest instruxi simplices qualiter in negotiis suis procederent ne per ignorantiam detrimentum paterentur; et quia non solum ignorantibus dabat consilium sed etiam impotentibus auxilium, subdit et pes claudo, idest illi qui non poterat procedere in suo negotio auxilium dedi ut posset procedere; tuebatur etiam illos qui tutela carebant, unde subdit pater eram pauperum, scilicet eos protegendo et fovendo. Contingit autem quandoque quod simplices, impotentes et pauperes aliqui per fraudulentiam calumniose laedunt, sed contra hoc adhibebat diligentem sollicitudinem ut calumniosos processus malignorum excluderet, unde subdit et causam quam nesciebam diligentissime investigabam, ne scilicet aliquid fraudis ibi lateret. Quidam vero per violentiam pauperes opprimunt eos quodammodo per rapinam deglutientes, quorum violentiam Iob sua potentia destruebat, unde subdit conterebam molas iniqui, idest destruebam violentiae rapacitatem ne scilicet posset ulterius rapere, et de dentibus illius auferebam praedam, quia scilicet eos restituere cogebat id quod iam acceperant per rapinam. Ex praemissis autem bonis operibus confidebat quod eius prosperitas perduraret; cuius continuationem primo describit quantum ad propriam personam, unde subdit dicebamque: in nidulo meo moriar, idest sperabam propter praecedentia merita quod in quiete domus meae moriturus essem, non exul a domo nec etiam domo mea perturbata; nec tamen credebat se tempestiva morte praeoccupari, unde subdit et sicut palma, quae scilicet diutissime vivit, multiplicabo dies, scilicet per vitae longaevitatem. Secundo describit continuitatem prosperitatis quantum ad divitias, quarum augmentum describit subdens radix mea aperta est secus aquas: arbores enim quae secus aquas radices habent solent abundare in fructibus, unde per hoc designat temporalium fructuum multiplicationem; contingit autem quandoque quod fructus alicuius hominis multiplicantur, sed propter aliqua impedimenta supervenientia eos colligere non potest, unde ad hoc excludendum subdit et ros morabitur in messione mea: contingit enim in terris calidis quod propter vehementiam aestus messores in agro consistere non possunt ad metendum, sed nubes roris eis refrigerium praestat ut a metendo non impediantur, secundum illud Is. XVIII 4 sicut nubes roris in diebus messis. Tertio describit processus continuitatem quantum ad gloriam cum subdit gloria mea semper innovabitur, scilicet per bona opera quae multiplicare proponebat. Quarto quantum ad continuationem potentiae subdit et arcus meus in manu mea instaurabitur: per arcum enim potentia designatur, talibus enim armis maxime Orientales utuntur ad bella. Sic igitur in praemissis descripsit et severitatem et misericordiam quam exhibebat in iudicando, nunc autem tertio ostendit quomodo etiam sapientia utebatur; et primo quidem in iudiciis, et quantum ad hoc dicit qui me audiebant, quasi meo iudicio subiecti, expectabant sententiam, scilicet meam, credentes se aliquid sapientissimum audire; quantum vero ad consilia subdit et intenti tacebant ad consilium meum, scilicet expectantes ipsum et avide audientes. Et postquam consilium dederam erant eo contenti, unde subdit verbis meis addere nihil audebant, propter scilicet magnam sapientiam quam in me aestimabant; et non solum firmum tenebant meum consilium sed etiam in eo consolabantur, percipientes illud esse efficax ad suum propositum consequendum, unde subdit super illos stillabat eloquium meum, idest ad modum stillarum eos refrigerabat. Quia igitur iam dixerat qualis erat in iudiciis et in consiliis, consequenter ostendit qualis erat in communi hominum conversatione, et primo ostendit quod erat gratiosus, quia cum erat absens eius praesentia desiderabatur, unde dicit expectabant me sicut pluviam, per quam scilicet homines refrigerantur; quando autem erat praesens ex eius aspectu et sermonibus consolabantur, unde subdit et os suum, idest suum animum, aperiebant, scilicet versus me ut consolationem reciperent, et hoc est quod subdit quasi ad imbrem serotinum, qui scilicet refrigerium praestat post aestum diei. Secundo ostendit quod erat in conversatione moderatus: neque enim dissolvebatur gaudio, unde dicit si quando ridebam ad eos, scilicet aliqua signa laetitiae ostendens, non credebant, scilicet me esse risibus deditum; similiter etiam non erat per tristitiam depressus, unde subdit et lux vultus mei non cadebat in terram: solent enim homines maerore depressi oculos ad terram demersos habere. Tertio ostendit quod non erat immoderatus circa honores, quia scilicet neque eos cupiebat, unde subdit si voluissem ire ad eos, quod tamen non de facili faciebam, sedebam primus, scilicet apud eos in honore existens; neque tamen erat in honoribus fastuosus, unde subdit cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, omnibus scilicet me hinc inde admirantibus, eram tamen maerentium consolator, quasi non despiciens eos.


Caput 30

[84928] Super Iob, cap. 30 Nunc autem derident me iuniores tempore et cetera. Postquam enumeraverat multa ad prosperitatem pertinentia quae in tempore praecedenti habuerat, hic enumerat adversitates quas tunc patiebatur, et primo quidem contra gloriam et reverentiam pristinam ostendit se in praesenti contemptui haberi. Tanto autem aliquis gravius fert alicuius contemptum quanto fuerit persona contemnentis abiectior; unde ostendit eos a quibus contemnebatur esse abiectos multipliciter: primo quidem ex tempore, unde dicit nunc autem derident me iuniores tempore, contra id quod supra dixerat videbant me iuvenes et abscondebantur et senes assurgentes stabant. Secundo ex ignobilitate cum subdit quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei, idest non reputabam eos dignos ut eos assumerem ad ministeria domus meae quantumcumque infima, puta ad custodiam canum, quod per oppositum respondet ei quod supra dixerat principes cessabant loqui. Tertio quantum ad modicitatem potentiae, unde subdit quorum, scilicet deridentium vel etiam patrum ipsorum, virtus manuum mihi erat pro nihilo, idest omnem eorum potentiam quasi nihilum parvipendebam, et hoc per oppositum respondet ei quod supra dixerat vocem suam cohibebant duces. Quarto quantum ad inhonestatem, unde subdit et vita ipsa putabantur indigni, scilicet propter multitudinem gravium peccatorum, et hoc per oppositum respondet ei quod supra dixerat auris audiens beatificabat me et cetera. Quinto quantum ad paupertatem, unde subdit egestate, scilicet quantum ad rerum defectum, et fame, quantum ad afflictionem inde consequentem, steriles, idest fructificare non valentes, contra id quod supra de se dixerat petra fundebat mihi rivos olei. Sexto quantum ad gravem vitam quam ducebant, unde subdit qui rodebant in solitudine, idest grossis cibis utebantur quos in desertis quaerebant, puta glandibus aut aliis huiusmodi, eo quod fructus agrorum non habebant prae egestate; et huius victus effectus ostendit subdens squalentes, idest deturpati, calamitate, quantum ad afflictionem proprii corporis, et miseria, quantum ad adversitates exteriores. Exponit autem consequenter quid rodebant cum subdit et mandebant herbas, scilicet agrestes et crudas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum, in quibus grossitiem et vilitatem cibi ipsorum demonstrat. Ostendit autem consequenter quod nec in huiusmodi tam vilibus cibis abundabant, ostendens quod huiusmodi cibos acquirebant, et laboriose, quod significat cum dicit qui de convallibus ista rapientes, idest cum magna difficultate accipientes propter ascensum et descensum, et in parva quantitate, quod significat cum dicit cum singula reperissent, et cum quadam contentione, quod significat cum dicit ad ea cum clamore currebant, ut scilicet unus alium praeveniret; et omnia ista per oppositum respondent ei quod supra dixerat lavabam pedes meos butyro. Septimo ostendit eorum abiectionem ex parte habitationis, quia scilicet domos non habebant ad manendum, quod significat subdens in desertis habitabant torrentium, idest in alveis torrentium desiccatis in quibus se protegebant a calore, et in cavernis terrae, scilicet propter umbram, vel super glaream, scilicet propter refrigerium aquae vicinae vel propter mollitiem arenae; et hoc etiam eis iocundum videbatur quando talia loca invenire poterant ad manendum, unde subdit qui inter huiuscemodi laetabantur, quasi etiam talium locorum copiam non habentes; et si aliquando contingeret quod commodiora loca invenirent, hoc quasi deliciosum reputabant, unde subdit et esse sub sentibus, idest sub umbra parvarum arborum, delicias computabant, quia scilicet talis locus erat commodior ad manendum quam praemissa; hoc autem videtur respondere per oppositum ad id quod supra dixerat in nidulo meo moriar. Enumeratis autem per singula eorum miseriis, quasi epilogando colligit quod dictum est subdens filii stultorum, scilicet mente, et ignobilium, scilicet genere, et in terra penitus non parentes, idest nulla dignitate vel gloria conspicui. Consequenter exponit quid ab eis patiebatur, et primo quidem ostendit quod ab eis irridebatur ore, et in ludis, quod significat cum dicit nunc in eorum canticum versus sum, quia scilicet de eo faciebant irrisorias cantilenas; et in seriis, et quantum ad hoc subdit et factus sum eis in proverbium, quia scilicet in communi quasi proverbiis utebantur infortuniis Iob, inducentes eum in exemplum culpae et miseriae; secundo ostendit quomodo contemnebant eum corde cum subdit abominantur me, scilicet quasi vilem et immundum; tertio ostendit quomodo contemnebant eum facto, primo quidem inquantum eius praesentiam horrebant, unde subdit et longe fugiunt a me, contra id quod supra dixerat expectabant me sicut pluviam; secundo vero inquantum ei iniurias irrogabant: et faciem meam conspuere non verentur, scilicet in signum contumeliae et despectus. Et ne putaretur propter aliquam culpam commissam se in despectum venisse, ostendit causam praedicti contemptus ex parte divinae percussionis, ostendens primo quidem se divinitus afflictum cum dicit pharetram enim suam aperuit et afflixit me: ex pharetra sagittae extrahuntur quibus aliqui utuntur ad percutiendum; per sagittas autem intelliguntur divina flagella, secundum quod supra VI 4 dixerat sagittae domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum; pharetra ergo Dei est divina dispositio ex qua hominibus adversitates proveniunt, quam apertam esse dicit propter abundantiam adversitatum ex quibus non solum exterius sed etiam interius se afflictum dicit. Secundo asserit se impeditum a Deo ne saltem verbo suas iniurias repellere possit, unde subdit et frenum posuit in os meum, quia scilicet per flagella divina auferebatur sibi fiducia respondendi cum alii ex ipsis flagellis argumenta sumerent contra eum. Ostendit autem consequenter huiusmodi adversitates esse sibi a Deo immissas ex eo quod praeter consuetum modum humanarum adversitatum advenerint, quod quidem primo ostendit ex loco unde adversitates advenerint. Solent enim, et praecipue in terris illis, impugnationes insurgere a parte Septentrionali, in qua habitabant barbarae nationes et homines magis feroces et bellicosi, secundum illud Ier. I 14 ab Aquilone pandetur omne malum; sed impugnatores beati Iob provenerunt ex parte meridiei ubi solent homines minus bellicosi et feroces habitare: dictum est enim supra quod eius adversitas incepit a Sabaeis qui tulerunt boves et asinas et pueros occiderunt, unde dicit ad dexteram orientis, idest ex parte meridiei quae est dextrum respectu orientis - si quis enim se ad orientem convertat meridies erit ei a dextro -, calamitates meae illico surrexerunt, idest statim a principio Sabaeis irruentibus. Secundo ostendit suas adversitates esse praeter communem modum quantum ad multiplicitatem impugnationis: impugnatus enim fuit et quantum ad amissionem bonorum ex quibus homo habet facultatem operandi, quae per pedes significatur, unde subdit pedes meos subverterunt, idest omnes facultates meas destruxerunt, et hoc fecerunt faciliter et totaliter, unde subdit et oppresserunt, scilicet praedictos pedes meos, semitis suis, quasi in suo transitu sine aliqua difficultate; et exemplum addit cum dicit quasi fluctibus: fluctus enim maris et subito cooperiunt terram sive navem et totaliter eam absorbent. Subversis autem pedibus, idest facultatibus, per consequens sequitur quod eius processus fuerint impediti, unde sequitur dissipaverunt itinera mea, idest omnes processus operum meorum. Ulterius etiam me in persona persecuti sunt, et dolose, quod significat cum subdit insidiati sunt mihi, et potenter, in hoc quod addit et praevaluerunt, et sine contradictione quia non fuit qui eos impediret in ipso facto, unde subdit et non fuit qui ferret auxilium, scilicet mihi dum ab eis opprimerer, nec etiam qui eos impediret ne ad me accederent, unde subdit quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt super me, idest ac si nullum obstaculum fuisset, neque ex ipsa substantia negotii, quod significatur per murum, neque ex sollicitudine humana, quod significatur per ianuam; ad me autem tam libere intrantes non sunt miserti, unde subdit et ad meas miserias devoluti sunt, idest totaliter ad hoc intenderunt ut me miserum redderent. Tertio ostendit huiusmodi adversitates esse a Deo immissas ex effectu earum, quia scilicet per eas totaliter erat destitutus, unde subdit redactus sum in nihilum, quod dicit quia nihil ei de pristina prosperitate remanserat, quae quidem in duobus consistebat: uno quidem modo in exterioribus rebus quae per violentiam amiserat, unde subdit abstulit quasi ventus, scilicet per violentiam, desiderium meum, idest omne desiderabile quod in rebus exterioribus habebam; alio modo consistebat eius prosperitas in salute propriae personae, et quantum ad hoc subdit et velut nubes, idest subito et totaliter, pertransiit salus mea, scilicet meae personae. Ablatis autem desiderabilibus bonis, eius anima in tristitia remanebat, unde subdit nunc autem in memet ipso marcescit, scilicet per tristitiam, anima mea: non enim poterat non tristari, filiis et rebus amissis. Recedente autem salute corporali, consequens erat ut etiam corporalem dolorem sentiret qui nec in die dabat ei requiem, unde subdit et possident me dies afflictionis, idest corporalis doloris, qui etiam in nocte aggravabatur, unde subdit nocte os meum perforatur doloribus, quasi dicat: ita in nocte increscunt dolores mei quod videtur mihi quod perveniant usque ad ossium perforationem. Causam autem doloris ex vulneribus putrefactis fuisse ostendit, unde subdit et qui me comedunt, scilicet vermes ex putredine vulnerum generati, non dormiunt, quia scilicet nullam requiem ei dabant; et ut eorum multitudinem ostendat, subdit in multitudine eorum consumitur vestimentum meum, quasi dicat: tanta est vermium multitudo quod non solum carnem comedunt sed etiam vestimenta corrodunt; et ut ostendat eos non in una tantum parte corporis esse sed quasi per totum corpus usque ad caput diffundi, subdit et quasi caputio tunicae succinxerunt me, quasi dicat: prae multitudine non continentur sub velamine ligaturae et vestimenti sed prorumpunt in apertum et circumdant collum. Ex huiusmodi autem poena ostendit se abominabilem hominibus factum, unde subdit comparatus sum luto, ut scilicet mihi prae multitudine putredinis et vermium nullus appropinquare velit sicut nec luto, et assimulatus sum favillae et cineri, idest omnino deiectus et contemptui habitus. Solent autem qui ab hominibus despiciuntur auxilium habere a Deo, sed ipse a Deo relinquebatur in temporali adversitate, unde subdit clamabo ad te, scilicet continue petens liberari ab hac adversitate, et non exaudies me, scilicet tam cito; sto, idest persevero in orando, et non respicis me, scilicet ab adversitate liberando; et ita si considerarem tantum temporalem statum reputarem te crudelem et durum hostem, unde subdit mutatus es mihi in crudelem, secundum scilicet quod videtur ex exterioribus flagellis dum nec deprecanti parcis, et in duritia manus tuae adversaris mihi, scilicet graviter me affligendo. Et secundum quod ex exterioribus apparet, videtur quod in malum meum mihi pristinam prosperitatem concesseris, unde subdit elevasti me, scilicet tempore prosperitatis, et quasi super ventum ponens, idest in altissimo statu, instabili tamen ad modum venti, elisisti me valide, idest graviter me laesisti quasi de alto in terram proiciens. Et ne videretur haec ex desperatione dixisse, subdit scio quia morti trades me, quasi dicat: non patior haec quasi inexcogitata, scio enim quod adhuc ad ulteriorem defectum deducar, scilicet usque ad mortem; hoc autem dicit se scire propter condicionem mortalis vitae, unde subdit ubi constituta est domus omni viventi, quia videlicet ad mortem omnes homines tendunt sicut homo ad suam domum; nec tamen per mortem homo totaliter consumitur, quia remanet anima immortalis, unde subdit verum tamen non ad consumptionem eorum, scilicet hominum viventium, emittis manum tuam, ut scilicet per tuam potentiam eos in nihilum redigas, et si corruerint, scilicet per mortem, ipse salvabis, animas scilicet beatificando, et hoc de tua benignitate spero quantumcumque in temporalibus adversis mihi crudelis et durus videaris. His igitur praemissis de pristina prosperitate et subsecuta adversitate, quasi sub quodam compendio praemissa recolligit dicens flebam quondam, scilicet prosperitatis tempore, super eo qui afflictus erat, secundum illud apostoli Rom. XII 15 flere cum flentibus; et etiam compatiebar defectum patientibus, quod ostendit subdens et compatiebatur anima mea pauperi, scilicet non solum in affectu sed etiam in effectu, ut supra dixit; et pro his misericordiae operibus expectavi bona, scilicet prospera huius mundi secundum opinionem amicorum suorum, et venerunt mihi mala, idest adversa, per quod patet eorum sententiam esse falsam; praestolabar lucem, idest consolationem vel consilium quo a malis eriperer, et irruperunt tenebrae, scilicet amaritudinum et dubitationum. Exponit autem consequenter mala supervenientia, et incipit ab interioribus malis cum dicit interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, quod potest referri ad infirmitatem interiorum viscerum procedentem ex inordinati caloris fervore, vel etiam ad afflictionem cordis procedentem ex fervore doloris; et ut huiusmodi inquietudinem nimis tempestivam ostenderet, subdit praevenerunt me dies afflictionis: omnes enim homines senectutis tempore affliguntur propter invalitudinem, sed ipse in iuventute fuerat praeventus afflictionibus. Deinde quantum ad exteriora subdit maerens incedebam, idest cum inter homines ambulavi post miseriam tristitiam praetendebam, sed licet tristitia sit causa irae haec tamen in me non fuit, unde subdit sine furore consurgens in turba clamavi, exponens scilicet meas miserias, quae scilicet partim erant ex defectu amicorum de quibus subdit frater fui draconum, idest illi qui me debebant ut fratrem diligere mordebant me ut dracones, et socius strutionum, qui scilicet solent oblivisci etiam proprii fetus: ita et ipsi obliti sunt mei ut mihi non subvenirent. Partim autem erat eius adversitas ex infirmitate corporali, unde primo quantum ad exteriora dicit cutis mea denigrata est super me, scilicet propter interiorem corruptionem humorum; deinde quantum ad interiora subdit et ossa mea aruerunt prae caumate, idest tanta vis inordinati caloris in me irruit quod quasi medullae ossium aruerunt. Partim autem consistebat eius adversitas in exterioribus tristitiae signis, unde subdit in quae commutata erant signa gaudii, quae quidem sunt vel musica instrumenta, et quantum ad hoc dicit versa est in luctum cithara mea, quasi dicat: succedit mihi luctus citharae qua ad iocunditatem utebar; vel sunt humanae vocis cantica, unde subdit et organum meum, quo scilicet utebar ad gaudium, in vocem flentium, scilicet versum est.


Caput 31

[84929] Super Iob, cap. 31 Pepigi foedus et cetera. Postquam Iob narraverat pristinam prosperitatem et subsequentem adversitatem, hic consequenter innocentiam suam ostendit ne credatur propter peccata in adversitates incidisse. Incipit autem innocentiam suam ostendere per immunitatem a peccato luxuriae quod plures involvit; quod quidem peccatum in lubrico positum est, ut nisi aliquis principia vitet vix a posterioribus possit pedem retrahere; primum autem in hoc peccato est aspectus oculorum quo mulier pulchra aspicitur et praecipue virgo, secundum autem est cogitatio, tertium delectatio, quartum consensus, quintum opus. Voluit igitur Iob principia huius peccati excludere ut eo non involveretur, unde dicit pepigi foedus, idest in corde meo firmavi sicut pacta firmantur, cum oculis meis, ex quorum scilicet aspectu provenit concupiscentia mulierum, ita ab inspiciendis mulieribus abstinere ut nec cogitarem quidem de virgine, idest ut nec primum gradum interiorem attingerem, scilicet cogitationem: videbat enim esse difficile si in primum incideret, scilicet in cogitationem, quin in alia laberetur, scilicet in delectationem et consensum. Deinde ostendit quare tam sollicite hoc peccatum vitaverit, et primo quidem rationem assignat ex hoc quod per peccatum luxuriae homo maxime videtur a Deo discedere: accedit enim homo ad Deum per spirituales actus, qui maxime impediuntur per delectationem veneream, unde subdit quam enim partem haberet Deus desuper in me? Quasi dicat: intantum in me Deus partem habet inquantum ad superiora mea mens rapitur; si vero per luxuriam mens mea ad carnalem delectationem eiciatur, nullam partem in me Deus desuper habebit. Contingit autem quandoque quod etiam luxuriosi ad horam aliquid de Deo spiritualiter cogitant, sed mox per delectationis concupiscentiam ad ima revocantur, unde pars Dei in eis firma esse non potest quasi hereditas, unde subdit et hereditatem, idest firmam possessionem, in me scilicet ad inferiora prolapso, habere non poterit omnipotens de excelsis, idest qui in excelsis habitat; unde oportet quod hereditas eius sit in his qui sublimia petunt, scilicet spiritualia, non autem in his qui ad carnalia descendunt. Secundo ostendit causam quare luxuriae peccatum vitaverit ex damno quod homini infert, quod est duplex: unum quidem corporale, dum scilicet homo propter peccatum luxuriae incurrit periculum personae et rerum, unde subdit numquid non perditio est iniquo? Quasi dicat: iniquus qui hoc peccato involvitur in perditionem vadit; aliud vero damnum est impedimentum a bonis operibus, unde subdit et alienatio operantibus iniquitatem? Quia enim vehemens delectatio magis animum ad se trahit, inde est quod homines luxuriae dediti a bonis operibus discedunt, et etiam a bonis praedicationibus. Tertio assignat causam quam considerat ex parte divinae providentiae quae omnia facta hominum prospicit, et sic nullus potest a poena esse immunis, unde subdit nonne ipse considerat vias meas, idest processum meorum operum ad remunerandum? Nec solum totalem processum ipse cognoscit sed et singulas partes illius processus, unde subdit et cunctos gressus meos dinumerat? Idest omnia etiam modica quae in actibus meis reprehensibilia videntur suo iudicio examinat, et ita non transirem pro eis impunitus. Secundo mundat se a vitio dolositatis, utens in hoc et in omnibus subsequentibus quodam iuramento quod fit per execrationem, dum scilicet homo si non est verum quod dicitur obligat se ad poenam, unde dicit si ambulavi, idest si processi, in vanitate, idest in aliqua falsitate: dicuntur enim vana illa quae soliditatem non habent, soliditas autem maxima est per veritatem. Quomodo autem ambuletur in vanitate ostendit subdens et festinavit in dolo pes meus, idest affectus meus et quaecumque alia virtus animae est motionis principium; signanter autem dicit festinavit in dolo, quia scilicet homo per aliquas vias dolosas intendit velociter obtinere quod per viam veritatis cum magna difficultate obtineretur. Quod autem aliquis absque dolo ambulet considerari potest ex inspectione rectitudinis iustitiae a qua dolosus declinat, unde subdit appendat me in statera iusta, scilicet Deus, ut ex eius iustitia discernatur an ego in dolo processerim. Cum autem dolus praecipue in intentione cordis consistat, ille solus potest de dolo iudicare cui patet cordis intentio, scilicet Deus, unde subdit et sciat Deus simplicitatem meam, quae scilicet duplicitati dolositatis opponitur; dicit autem sciat Deus, non quasi de novo cognosciturus sed quasi de novo alios scire facturus, vel quia in ratione suae iustitiae hoc ab aeterno cognovit. Et quia universaliter a se dolum excluserat, descendit ad quaedam specialia peccata quibus aliquis dolose rebus alienis insidiatur, quod quidem contingit et in furto et in adulterio. In furto enim aliquis dolose insidiatur rebus possessis a proximo, et hoc excludit a se dicens si declinavit gressus meus de via, scilicet iustitiae contemnendo ipsam; ex quo sequitur quod homo res proximi insidioso oculo videat ad rapiendum, unde subdit si secutus est oculus meus cor meum, idest desiderium meum, quasi dicat: si ad hoc habendum oculus meus intendit quod cor desideravit; tertio autem contingit quod homo, contempta iustitia et intentione directa ad acquirendum quod cor concupiscit, adhibet homo manum ad rapiendum aliena, unde sequitur et manibus meis adhaesit macula, scilicet per ablationem rei alienae. Iustum est autem ut si quis bona aliena rapit, etiam bona eius ab aliis diripiantur, unde subdit seram et alius comedat, quasi dicat: si bona aliena rapui, bona mea ab aliis rapiantur, quod est execrationis iuramentum. Solent autem homines aliena rapere ut filiis suis divitias congregent, secundum illud Nah. II 12 leo cepit sufficienter catulis suis, et ideo iustum est ut homini qui aliena rapit non solum sua diripiantur sed etiam filii moriantur, unde subdit et progenies mea eradicetur, cui scilicet videretur rapina fuisse conservata. In adulterio vero homo uxori proximi dolose insidiatur, in quibus insidiis quaedam cordis deceptio praecedit, dum scilicet ratio per concupiscentiam obtenebratur, unde subdit si deceptum est cor meum super mulierem, scilicet alienam concupiscendam; ex quo autem cor a concupiscentia mulieris vincitur, consequens est ut mulierem concupitam quibuscumque dolis habere conetur, unde subdit et si ad ostium vicini mei insidiatus sum, ut scilicet eius uxore abuterer. Iuste autem puniri videtur qui alienam uxorem adulterio polluit quod etiam eius uxor ab aliis polluatur, unde subdit scortum alterius sit uxor mea, ut scilicet aliis se venalem exhibeat: ex quo sequitur quod alii ea abutantur, unde subdit et super illam incurventur alii, scilicet adulterium committendo. Quare autem hoc peccatum vitaverit ostendit subdens hoc enim nefas est, quia scilicet est contra statutum Dei qui virum et mulierem in matrimonio coniunxit; et, si consideretur humana iustitia, est iniquitas maxima, quia scilicet quanto est maius bonum quod subripitur tanto est iniustitia maior: si quis enim furaretur bovem, maior esset iniquitas quam si furaretur ovem, unde et maiori poena punitur, ut habetur Exodi XXII 1; ille autem qui adulterium committit maximum quid ei subtrahit, scilicet uxorem quae est una caro cum ipso, et prolem certam et per consequens totam patrimonii successionem, quae propter adulterium quandoque ad extraneum pervenit, unde subditur ignis est, scilicet adulterium, usque ad consumptionem devorans, quia scilicet defraudat hominem in toto patrimonio, ut dictum est, et omnia eradicans germina, dum scilicet filiorum successionem facit incertam, unde dicitur Eccli. XXIII 32 mulier omnis relinquens virum suum peccabit, statuens hereditatem ex alieno matrimonio. Sic ergo postquam expurgavit se de iniustitia quantum ad hoc quod aliis iniuriam non fecit nec in rebus subripiendis nec in persona coniuncta abutenda, excusat se consequenter quod iniustitiam non incurrit per iustitiae defectum, unde subdit si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea cum disceptarent adversum me, quasi dicat: si minoribus meis iustitiam reddere contempsi, haec et illa gravia mihi accidant. Quare autem cum servis suis iudicium subire non contempserit, ostendit subdens cum surrexerit ad iudicandum dominus Deus, idest cum apparuerit iudicaturus ipse cuius iudicium modo despicitur, non haberem ad cuius auxilium vel consilium refugerem; nec etiam possem Deo rationabiliter in iudicio respondere, unde subdit et cum quaesierit, idest cum facta mea examinaverit, quid respondebo illi, idest quam rationem reddere potero quare cum servis meis iudicium subire noluerim? Quasi dicat nullam. Et hoc ostendit consequenter per hoc quod naturaliter est eadem condicio omnium hominum, unde subdit numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est? Quasi dicat: eandem animam cum servis meis habeo a Deo creatam; corpus etiam meum eadem divina virtute formatum est, unde subdit et formavit me in vulva unus? Scilicet Deus qui et illum formavit, et ideo manifestum est quod cura est Deo qualiter illum tractem. Postquam igitur ostendit se non fuisse luxuriosum neque iniustum, consequenter ostendit se non fuisse immisericordem, quod quidem primo ostendit ex hoc quod beneficia miseris non subtraxit. Solent autem quidam pauperi eleemosynam petenti statim a principio negare quod petitur, quod a se excludit dicens si negavi pauperibus quod volebant; quidam vero non negant sed donum dare differunt, quod a se excludit dicens et oculos viduae expectare feci; alii vero non negant nec dare differunt quae petuntur sed nihil ex proprio motu darent, sed hoc a se excludit ostendens quod nec modicis solus voluit uti quin aliis communicaret, unde subdit si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea, et subintelligitur: haec vel illa gravia mihi accidant. Est autem considerandum quod valde signanter loquitur: pauperes enim non solum petere sed etiam instare solent, unde beneficium misericordiae non subtrahitur eis nisi per omnimodam negationem; viduae autem petunt quidem sed instare verentur, et ideo nisi cito eis subveniatur, misericordiae beneficio privantur; pupilli autem nec petere audent, unde oportet quod etiam eis non petentibus misericordia impendatur. Quare autem tam misericors fuerit ostendit ex duobus: primo quidem ex antiqua consuetudine quam a pueritia inchoavit, unde subdit quia ab infantia mea crevit mecum miseratio: quanto enim magis crescebat in annis, tanto magis in misericordiae operibus exercebatur; secundo quia naturalem inclinationem habebat ad misericordiam, sicut diversi homines ad diversas virtutes quasdam naturales inclinationes habere solent, unde subditur et de utero matris meae egressa est mecum, quia scilicet ex primis generantibus sic dispositus fui ut essem ad miserendum promptus. Solet autem duplex esse misericordiae impedimentum. Quorum primum est contemptus miseri quem non reputat miseratione dignum: consueverunt autem despici qui vilibus induuntur et honorari qui utuntur vestibus pretiosis, unde dicitur Eccli. XIX 27 quod amictus corporis enuntiat de homine; sed hoc misericordiae impedimentum a se excludit subdens si despexi praetereuntem, idest quemcumque extraneum per viam transeuntem, et pauperem, scilicet notum, eo quod esset absque operimento, subaudi: haec vel illa mihi accidant. Nec solum non despexi vestimentis carentem sed etiam de vestimentis providi, unde subdit si non benedixerunt mihi latera eius, quae scilicet discooperta operui et sic fuerunt occasio quod mihi benediceret; et rationem huius exponit subdens et de velleribus ovium mearum calefactus est, scilicet per vestimenta sibi exhibita, et est subaudiendum idem quod supra. Aliud autem impedimentum misericordiae est fiducia propriae potestatis, ex qua homini videtur quod impune possit alios gravare et maxime inferiores personas, et hoc a se excludit dicens si levavi super pupillum manum meam, ut scilicet eum opprimerem, etiam cum viderent me in porta, idest in loco iudicii, superiorem, idest magis potentem. Iustum est autem ut homo membris privetur quibus ad iniustitiam utitur, et ideo subiungit amissionem quasi poenam non solum manus sed etiam brachii in quo radicatur manus, et humeri cui brachium colligatur, unde subdit humerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus conteratur, si scilicet manu mea sum abusus ad pauperum oppressionem. Ostendit autem consequenter quare licet esset superior super pupillos manum non levaret, quia scilicet etsi non dimitteret propter hominem dimitteret tamen propter Deum cuius et iudicia timebat, unde subdit semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et loquitur ad similitudinem in mari navigantium qui, intumescentibus fluctibus super altitudinem navis, timent ne ab eis submergantur: similiter timebat comminationes divinas quasi fluctus intumescentes; et etiam auctoritati divinae cedebat ex qua prohibetur pupillorum oppressio, unde subdit et pondus eius, idest auctoritatem Dei protegentis pupillos, ferre non potui, quin scilicet ei me inclinarem. Si putavi aurum robur meum. Postquam Iob excusavit se de iniustitia et de immisericordia, hic consequenter excusat se de inordinato affectu ad divitias, quod quidem contingit dupliciter: uno modo per hoc quod homo nimis de divitiis confidit, et hoc excludit dicens si putavi aurum robur meum, ut in divitiis principaliter virtutem meam reputarem, et si obrizo, idest si auro purissimo, dixi: fiducia mea, scilicet tu es, contra id quod apostolus dicit I ad Tim. ult.: divitibus huius saeculi praecipe non sperare in incerto divitiarum; secundo deordinatur hominis affectus circa divitias per hoc quod nimis de divitiis gaudet, et ideo quantum ad divitias iam habitas subdit si laetatus sum, scilicet inordinate, super multis divitiis meis, quas sicut propria possederam; quantum autem ad acquisitionem divitiarum dicit et quia plurima reperit manus mea: solent enim homines de his quae de novo acquirunt magis gaudere. Deinde excusat se a peccato superstitionis, quod est contra Deum; colebant autem antiquitus idolatrae stellas caeli et praecipue luminaria propter maximam eorum claritatem, et hoc a se excludit dicens si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare, propter quae scilicet ab idolatris coluntur, et laetatum est in abscondito cor meum, quasi interiori cultu eis devotus existens; et quantum ad exteriorem cultum subdit et osculatus sum manum meam ore meo, quasi in eorum reverentiam. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens quae est iniquitas maxima: si enim iniquum est ut id quod est uni homini debitum alteri exhibeatur, maxime videtur esse iniquum ut cultus Deo debitus exhibeatur creaturae; et quia impossibile est quod homo simul Deo et creaturae exhibeat latriam, ideo subdit et negatio contra Deum altissimum: etsi enim quibusdam creaturis nomen Dei per participationem attribuatur soli tamen Deo altissimo latriae cultus debetur, qui negatur altissimus si etiam aliis talis cultus exhibeatur. His igitur praemissis quae pertinent ad communem iustitiam, subiungit quaedam quae pertinent ad perfectionem virtutis, inter quae primo odium inimicorum excludit, quod maxime manifestatur quando aliquis gaudet, vel de totali ruina eius, et hoc excludit dicens si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, vel de aliquo malo ei superveniente, quod excludit subdens et si exultavi quod invenisset eum malum, idest ex insperato ei supervenisset. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expectarem maledicens animam eius: naturaliter enim homo desiderat ea de quibus gaudet et desiderium interius explicat verbis; consequens igitur est ut si aliquis de malis alicuius gaudeat, quod ea desideret et per consequens quod maledicendo ei malum imprecetur. Deinde perfectionem suae virtutis ostendit quantum ad superabundantiam bonorum quae aliis exhibuit, et primo quidem quantum ad domesticos suos dicit si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius ut saturemur? Cum enim aliquod animal est delectabile ad usum comestionis, desiderant homines eius carnibus saturari: per hoc ergo dat intelligere quod eius conversatio tam fuit suis domesticis grata quod eius carnali praesentia cuperent saturari. Quantum autem ad extraneos subdit foris non mansit peregrinus, quin scilicet in domo mea reciperetur, ostium meum viatori patuit, ut scilicet ei non esset difficilis ingressus. Ulterius procedit ad ostendendam suae virtutis perfectionem quantum ad exclusionem timoris indebiti. Solent autem homines propter confusionis timorem interdum contra iustitiam suam culpam occultare, vel eam negando, quod a se excludit dicens si abscondi quasi homo, idest sicut homines solent facere, peccatum meum, illud scilicet indebite negando; vel excusando, vel etiam astutiis aliquibus palliando, unde subdit et celavi in sinu meo, idest per aliquam occultam simulationem, iniquitatem meam, cum scilicet eam confiteri tenerer. Consequenter autem excludit a se inordinatum timorem corporalium periculorum, qui quidem maxime solet procedere ex multitudine contra hominem insurgente, secundum illud Eccli. XXVI 5 a tribus timuit cor meum: zelaturam civitatis et collectionem populi etc., unde dicit si expavi ad multitudinem nimiam; additur autem ad hunc timorem si homo despiciatur a propinquis a quibus iuvari debuerat, unde subdit et despectio propinquorum terruit me. Solent autem homines impavidi in contrarium incedere per praesumptionem, et quandoque quidem saltem verbis loquuntur contra fortiores, et hoc a se excludit dicens et non magis tacui, quandoque autem ulterius procedunt ut praesumptuose multitudinem adversariorum invadant, sed hoc excludit dicens nec egressus sum ostium. Et quia multa et magna de se dixerat, super his divinum testimonium invocat, unde subdit quis mihi tribuat adiutorem, qui scilicet mecum interpellet ad Deum? Et ad quid adiuvari velit ostendit subdens ut desiderium meum audiat omnipotens; et quod sit suum desiderium exponit subdens et librum scribat, scilicet meae accusationis vel commendationis super praemissis, ipse qui iudicat, scilicet omnes actus humanos, scilicet interiores et exteriores. Et si quidem per huius libri testimonium, idest per certam veritatis manifestationem, ego culpabilis appaream, volo portare poenam, unde subdit in humero meo portem illum; si vero manifestata veritate commendabilis appaream, exinde praemii coronam accipiam, unde subdit et circumdem illum quasi coronam mihi, per quod dat intelligere suum desiderium esse ut qui iniuste condemnabatur ab amicis iusto Dei iudicio reservetur. Praedicto autem libro divini testimonii se non contradicturum promittit, unde subdit per singulos gradus meos, idest processus operum meorum, pronuntiabo illum, idest confitebor veritatem divini testimonii; nec recusabo subire sententiam secundum testimonium divinum, unde subdit et quasi principi offeram illum, scilicet gratanter ferens ut secundum divinum testimonium cum eo agatur. Deinde excludit a se vitium superfluae cupiditatis etiam in rebus acquirendis ex propriis possessionibus, quod quidem dupliciter manifestatur: uno modo per hoc quod homo per nimium cultum superfluos fructus a suis possessionibus extrahere nititur, et ad hoc excludendum metaphorice subdit si adversum me terra mea clamat, quasi non permiserim eam quiescere sed nimis eam coluerim, unde subdit et cum ipsa sulci eius deflent, et loquitur per similitudinem hominis qui nimis angariaretur. Alio modo manifestatur superflua cupiditas per hoc quod homo operariis denegat pretium laboris, unde subdit si fructus eius comedi absque pecunia, scilicet soluta operariis, et animam agricolarum eius afflixi, scilicet vel nimis cogendo ad laborandum vel mercedem subtrahendo. Est autem debitum ut qui superflua et inconsueta cupit etiam debita et consueta perdat, unde subdit pro frumento, quod scilicet seminatur ad victum hominum, oriatur mihi tribulus, qui scilicet non solum est inutilis sed pungitivus, et pro hordeo, quod scilicet seminatur in cibum iumentorum, spina, quae scilicet etiam iumenta pungendo laedit. Quibus praemissis subditur epilogus cum dicitur finita sunt verba Iob, quia scilicet ad suae sententiae assertionem nihil post hoc proposuit.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264