CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Hebraeos lectura
prooemium
Reportatio vulgata

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




Prooemium

[87927] Super Heb., pr. Non est similis tui in diis, domine, et non est secundum opera tua. Ps. LXXXV, 8. In verbis istis exprimitur Christi excellentia quantum ad duo. Et primo quantum ad comparationem ad alios deos, cum dicit non est similis tui in diis, domine, secundo per comparationem ad effectus, cum dicit et non est secundum opera tua. Circa primum sciendum est, quod licet sit tantum unus Deus naturaliter, ut dicitur Deut. VI, 4: dominus Deus tuus, Deus unus est, tamen participative et in caelo, et in terra sunt dii multi. I Cor. VIII, 5: sunt quidem dii multi et domini multi. Nam dii quandoque dicuntur ipsi Angeli, ut patet Iob I, 6 et II, 1: cum venissent filii Dei, ut assisterent coram domino. Et quandoque prophetae, ut dicitur de Moyse, Exod. VII, 1: constitui te Deum Pharaonis. Item de sacerdotibus dicitur Exod. XXII, 28: diis, id est, sacerdotibus, non detrahes. Item ibi: si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos. Sed Angeli dicuntur dii, propter abundantissimam refulgentiam divinae claritatis. Iob c. XXV, 3: super quem non fulget lumen illius. Angeli vero non sunt similes Christo in diis, qui est splendor paternae gloriae, ut dicitur infra I, 3. Eph. I, 20: constituens eum ad dexteram in caelestibus supra omnem principatum, et cetera. Prophetae vero dicuntur dii, quia ad ipsos sermo Dei factus est. Io. X, 35 illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Ergo multo excellentius est Deus Christus, qui est substantialiter ipsum verbum Dei. Sacerdotes vero dicuntur dii, quia Dei ministri. Is. LXI, 6: vos sacerdotes domini, vocabimini ministri Dei. Sed Christus multo fortius, qui non est minister, sed dominus universorum, Esth. XIII, 11; item Apoc. XIX, v. 16: dominus dominantium; et infra: tamquam dominus in omni domo sua. Christus ergo Deus magnus super omnes deos, quia splendor, quia verbum, quia dominus est. Secundo manifestatur haec excellentia per effectus, cum dicitur et non est secundum opera tua, ubi sciendum est quod triplex est opus excellens Christi. Unum quod se extendit ad totam creaturam, scilicet opus creationis. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Aliud quidem tantum ad creaturam rationalem, quae per Christum illuminatur, quod est illuminationis. Io. I, 9: erat lux vera, et cetera. Tertium est iustificationis, quod pertinet tantum ad sanctos, qui per ipsum per gratiam vivificantem vivificantur et iustificantur. Io. I, 4: et vita erat lux hominum. His enim tribus modis non possunt operari dii praedicti. Angeli enim non sunt creatores, sed creaturae. Ps. CIII, 4: qui facis Angelos tuos spiritus, et cetera. Prophetae etiam sunt illuminati, non illuminantes. Io. I, 8: non erat ille lux, et cetera. Sacerdotes etiam non iustificabant. Infra X, 4: impossibile est enim sanguine hircorum et taurorum auferri peccata. Ergo manifeste in verbis istis demonstratur Christi excellentia, et haec est materia huius epistolae ad Hebraeos, quae ab aliis distinguitur. Quia in quibusdam epistolis agitur de gratia novi testamenti quantum ad totum corpus mysticum Ecclesiae, et hoc in omnibus epistolis quas mittit Ecclesiis, in ea scilicet quae est ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, et usque ad primam ad Timotheum. In quibusdam vero quantum ad membra principalia, sicut in his quas mittit singularibus personis, scilicet ad Timotheum, ad Titum, et ad Philemonem. In ista vero commendat ipsam gratiam quantum ad caput, scilicet Christum; in corpore enim Ecclesiae ista tria reperiuntur sicut et in corpore naturali, scilicet ipsum corpus mysticum, membra principalia, scilicet praelati et maiores, et caput, a quo vita fluit in totum corpus, scilicet Christus. Sed antequam accedamus ad divisionem, sciendum est quod ante synodum Nicaenam, quidam dubitaverunt an ista epistola esset Pauli. Et quod non, probant duobus argumentis. Unum est, quia non tenet hunc modum quem in aliis epistolis. Non enim praemittit hic salutationem, nec nomen suum. Aliud est, quia non sapit stylum aliarum, imo habet elegantiorem, nec est aliqua Scriptura quae sic ordinate procedat in ordine verborum, et sententiis, sicut ista. Unde dicebant ipsam esse vel Lucae Evangelistae, vel Barnabae, vel Clementis Papae. Ipse enim scripsit Atheniensibus quasi per omnia secundum stylum istum. Sed antiqui doctores, praecipue Dionysius et aliqui alii, accipiunt verba huius epistolae pro testimoniis Pauli. Et Hieronymus illam inter epistolas Pauli recipit. Ad primum ergo dicendum est, quod triplex ratio fuit quare non posuit nomen suum. Una est, quia non erat apostolus Iudaeorum, sed gentium. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, et cetera. Et ideo non fecit mentionem de apostolatu suo in principio huius epistolae, quia nolebat officium sui apostolatus insinuare, nisi ipsis gentibus. Secunda, quia nomen suum Iudaeis erat odiosum, cum diceret legalia non debere servari, ut patet Act. XV, 2 ss. Et ipsum tacuit, ne saluberrima doctrina huius epistolae abiiceretur. Tertia, quia Iudaeus erat. Hebraei sunt? Et ego, II Cor. XI, 22. Et domestici non bene sustinent excellentiam suorum. Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, Matth. XIII, 57. Ad argumentum secundum, dicendum est, quod ideo est elegantior in stylo, quia etsi sciebat omnem linguam I Cor. XIV, 18: omnium vestrum lingua loquor, tamen melius sciebat Hebraeam tamquam sibi magis connaturalem, in qua scripsit epistolam istam. Et ideo magis ornate potuit loqui in idiomate suo, quam in aliquo alio. Unde dicit II Cor. XI, 6: etsi imperitus sermone, sed non scientia. Lucas autem qui fuit optimus prolocutor, istum ornatum transtulit de Hebraeo in Graecum.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   nota ad textum   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264