CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Super Epistolam B. Pauli ad Hebraeos lectura
a capite I ad caput VI
instructa a Remigio Nanni

Thomas de Aquino cum Sancto Paulo a Bernardo Daddi depictus

Textum Taurini 1953 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   nota ad textum   age ultra




Caput 1
Lectio 1

[87928] Super Heb., cap. 1 l. 1 Scripsit autem epistolam istam contra errores quorumdam, qui ex Iudaismo ad fidem Christi conversi, volebant servare legalia cum Evangelio, quasi non sufficeret gratia Christi ad salutem. Unde et dividitur in duas partes. Primo enim multipliciter commendat excellentiam Christi, ut per hoc praeferat novum testamentum veteri; secundo agit de his per quae membra iunguntur capiti, scilicet de fide infra, XI cap., ibi est autem fides. Intendit autem ostendere excellentiam novi ad vetus testamentum per excellentiam Christi, quantum ad tres personas solemnes in ipso veteri testamento contentas, scilicet Angelos, per quos lex tradita est. Gal. III, 19: ordinata per Angelos in manu mediatoris, et cetera. Quantum ad Moysen, a quo, vel per quem data est. Io. I, 17: lex per Moysen data est, et Deut. ult.: non surrexit ultra propheta, et cetera. Quantum ad sacerdotium per quod ministrabatur, infra: in priori tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum, officia consummantes, et cetera. Unde primo praefert Christum Angelis; secundo Moysi, III cap., ibi unde fratres; sed tertio, sacerdotio veteris testamenti, V cap., ibi omnis namque pontifex. Circa primum duo facit, quia primo praefert Christum Angelis in isto capite; secundo concludit qualis reverentia exhibenda sit novae legi, II capite, ibi propter hoc abundantius. Adhuc circa primum duo facit, quia primo excellentiam Christi ostendit; secundo probat, quod hoc verum sit de Christo, et sic Angelos deficere ab illa excellentia, ibi tanto melior. Hoc autem est in hac epistola singulare quod singula verba habent singulas sententias, et servant ordinem suum. Excellentiam vero Christi denotat quantum ad quatuor. Primo quantum ad proprietatem originis, vocando eum verum Dei filium naturalem, cum dicit locutus est nobis in filio; secundo quantum ad magnitudinem dominationis, ibi quem constituit haeredem universorum; tertio quantum ad virtutem operationis, ibi per quem fecit et saecula; quarto quantum ad sublimitatem dignitatis, ibi qui cum sit splendor gloriae. Quia vero intendit commendare Christum, ut hoc redundet in novum testamentum, per hoc praefert novum testamentum veteri. Circa autem vetus testamentum quinque ponit. Primo modum tradendi, quia multifarie multisque modis, etc.; secundo tempus, cum dicit olim; tertio auctorem, sive datorem, quia Deus; quarto quibus sit traditum, quia patribus nostris; quinto quibus ministris, quia in prophetis. Dicit ergo multifarie, et hoc quantum ad divisionem, quae attenditur quantum ad tria. Primo quantum ad diversas personas, quia non uni personae, sed pluribus, scilicet Abrahae, Noe, et sic de aliis. Secundo quantum ad diversa tempora, et hoc totum ad eius certitudinem. Unde Matth. c. XX, 1 ss.: exiit primo mane (...) et circa horam tertiam, et cetera. Item quantum ad ea, quae ibi ostensa sunt, quia divina. Ex. III, v. 14: ego sum, qui sum, et cetera. Item eventus futuri. Sap. VIII, 8: signa et monstra scit antequam fiant, et cetera. Item promissiones futurorum bonorum, saltem in figura. Eccli. III, v. 25: plurima super sensum hominum monstrata sunt tibi. Item multifarie quantum ad diversas figuras, quia modo in figura leonis, modo in figura lapidis, sicut Dan. II, 34: abscissus est lapis de monte sine manibus. Iob XI, 6: et quod multiplex sit lex oris eius. Sequitur multisque modis, quod refertur ad tria diversa genera visionum, scilicet ad visionem corporalem, sicut Dan. V, 5: apparuerunt digiti quasi manus scribentis in pariete, et cetera. Aliquando aliquibus per visionem imaginariam. Is. VI, 1: vidi dominum sedentem, et cetera. Aliquibus vero apparebat per visionem intellectualem, sicut David. Ps. CXVIII, 100: super senes intellexi. Unde de istis dicitur Oseae XII, 10: ego visionem multiplicavi eis. Refertur etiam ad diversos modos loquendi, quia aliquando plane loquebatur, aliquando vero obscure, nec est aliquis modus loquendi, quo Scriptura veteris testamenti non loquatur. Prov. XXII, 20: ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia, et cetera. Tertio, quia arguendo malos, alliciendo iustos, instruendo ignorantes. II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, et cetera. Secundo tangit tempus traditionis huius doctrinae, quod est tempus praeteritum, quia olim, id est, non subito, quia tam magna erant quae de Christo dicebantur, quod non poterant credi, nisi cum incremento temporum prius didicissent. Unde dicit beatus Gregorius: per successiones temporum crevit divinae cognitionis augmentum. Is. c. XLVIII, 3: priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea, et cetera. Tertio tangit auctorem, quia Deus, qui loquitur. Ps. LXXXIV, 9: audiam quid loquatur in me dominus. Hic est autem, qui non mentitur. Num. XXIII, 19: non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Ex his autem tribus commendat vetus testamentum, scilicet ab auctoritate, quia est a Deo, a subtilitate et a sublimitate, quia multifarie multisque modis, a firmitate, quia olim. Quarto ostendit quibus traditum sit, quia patribus. Et ideo est nobis familiare, et acceptum. Act. XIII, 32: annuntiamus vobis eam, quae ad patres nostros repromissio facta est, et cetera. Sed quinto ostendit quibus ministris, quia non ioculatoribus, sed in prophetis, id est per prophetas. Rom. I, 2: quod ante promiserat per prophetas. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Deinde cum dicit novissime, describit doctrinam novi testamenti, et ponit quinque, quorum quatuor sunt diversa a quatuor praemissis; unum autem est idem utrobique. Quod enim dixerat, multifarie multisque modis, etc., ostendit quia omnis multitudo ordinata, ad unum debet referri. Ideo dicit, quod licet sit modus multiplex, tamen totum ordinatum est ad istud novissimum. Prov. XXIII, 17 s.: in timore domini esto tota die, et habebis spem in novissimo. Is. c. X, 22 s.: consummatio abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim et abbreviationem dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Item illud olim in tempore expectationis et tenebrarum, sed istud in diebus istis, id est, tempore gratiae. Rom. c. XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit, et cetera. Ubi notandum est, quod ibi dicit loquens, hic autem dicit locutus est, ut designet locutionem novi testamenti perfectiorem illa, quae fuit in veteri. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod tria requiruntur ad locutionem nostram. Primo, verbi conceptio, qua scilicet praeconcipiatur in mente id quod ore loquendum est; secundo ipsius verbi concepti expressio, qua insinuetur quod conceptum est; tertio ipsius rei expressae manifestatio, qua res expressa evidens fiat. Deus ergo loquendo, primo concepit, cuius conceptio una fuit, et ab aeterno Iob c. XXXIII, 14: semel loquitur Deus, et haec aeterna fuit filii generatio, de qua in Ps. II, v. 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. Secundo, huiusmodi conceptum expressit, et hoc tripliciter. Primo in creaturarum editione, cum scilicet verbum conceptum similitudo patris existens, sit etiam similitudo ad quam omnes creaturae factae sunt. Gen. I, 3: dixit Deus: fiat lux, et cetera. Secundo per quasdam notiones, puta in mentibus Angelorum, in quibus species omnium rerum, quae in verbo latebant indidit, et in mentibus hominum sanctorum: et hoc per revelationes sensibiles, vel intellectuales, vel imaginarias. Et ideo omnis talis manifestatio procedens a verbo aeterno, locutio nuncupatur. Ier. I, 2: factum est verbum domini, et cetera. Tertio per carnis assumptionem, de qua dicitur Io. I, 14: verbum caro factum est, et vidimus gloriam eius, et cetera. Et ideo dicit Augustinus, quod hoc modo se habet verbum incarnatum ad verbum increatum, sicut verbum vocis ad verbum cordis. Prima autem expressio, scilicet in creatione, non ordinatur ad manifestationem, sed ad esse, Sap. I creavit Deus ut essent omnia. Cum ergo expressio non habeat rationem locutionis nisi prout ordinatur ad manifestationem, manifestum est, quod illa expressio non potest dici locutio, et ideo numquam dicitur, quod Deus loquatur creando creaturas, sed quod cognoscatur. Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Secunda vero expressio, quae est editio specierum in mente angelica, vel humana, ordinatur tantum ad cognitionem sapientiae divinae, et ideo potest dici locutio. Tertia vero, quae est per assumptionem carnis, ordinatur ad esse, et ad cognitionem, et ad expressam manifestationem, quia per assumptionem carnis, et verbum factum est homo, et nos in cognitionem Dei perfecit. (Io. XVIII, 37: ad hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati). Et se nobis expresse manifestavit. Bar. c. III, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Sic ergo, licet Deus loquatur in novo et veteri testamento, perfectius tamen in novo nobis loquitur, quia ibi per revelationes in mentibus hominum, hic per incarnationem filii. Vetus vero testamentum traditum est patribus, aspicientibus a longe et intuentibus Deum procul; istud autem nobis, scilicet apostolis, qui vidimus eum in propria persona. I Io. I, 1: qui audivimus, et vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae. Deut. V, 3 s.: non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus, et vidimus, et facie ad faciem locutus est nobis. Unde patet quod illa locutio fuit promissoria. Gal. III, 16: Abrahae dictae sunt repromissiones. Ista locutio est exhibitoria. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Item, ibi locutus est in prophetis, hic in filio, qui est dominus prophetarum. Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse nobis narravit. Sed numquid omnes, per quos loquitur Deus, sunt prophetae? Ad quod dicendum est, quod quinque requiruntur ad hoc quod aliquis sit verus propheta. Primum est revelatio eorum, quae excedunt humanam cognitionem, alias non dicitur propheta, sed sapiens, sicut Salomon, cuius mens illuminata est ad ea quae sunt secundum rationem humanam. Unde nec a Iudaeis propheta dicitur, sed sapiens. Secundum est intelligentia revelatorum, alias, nisi revelata intelligeret, non esset propheta. Intelligentia opus est in visione, Dan. X, 1, et inde est, quod Nabuchodonosor revelationem sibi factam non intelligens, propheta non dicitur, sed Daniel, qui eam intellexit. Tertium est, quod propheta in rebus visis, quibus alienatur, non detineatur in ipsis rebus, sed tamquam in figuris, alias non esset propheta, sed phreneticus, qui imaginata apprehendit, ut ipsas res. Ier. XXIII, v. 28: qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum. Quartum est, ut cum certitudine revelata percipiat, quasi per demonstrationem sciens, alias esset somnium, et non prophetia. Is. l, v. 5: dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Quintum est, ut adsit voluntas annunciandi quae revelata sunt; unde et Daniel a quibusdam dicitur quod non est propheta, quia non accepit revelata per modum enunciabilem; unde non dicitur, quod factum est verbum domini ad Danielem, sicut de aliis prophetis dicitur. Ier. XX, 8 s.: factum est verbum domini mihi in opprobrium, et in derisum tota die, et dixi: non recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius, et factus est in corde meo sicut ignis aestuans. Sed rursum quaeritur quare dicit in prophetis, cum potius debuisset dicere per prophetas. Ad hoc dicendum est, quod hoc fecit, ut excluderet quorumdam errorem. Primo quidem errorem Porphyrii dicentis, quod prophetae ea, quae dixerunt fingendo, non ex spiritu sancto dixerunt. Et contra hoc dicit in prophetis, quasi non ipsi locuti sunt ex se, sed Deus locutus est in eis. II Pet. I, 21: non enim voluntate humana allata est prophetia, sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Secundo ad excludendum errorem quorumdam, dicentium prophetiam esse quid naturale et haberi per naturalem dispositionem, sicut cum aliquis melancholicus est adeo fortis imaginationis, quod imaginata apprehendat ut certa et res ipsas. Et ideo dicit locutus est in prophetis; quasi dicat: non habetur prophetia per modum naturalis dispositionis et passionis, sed per locutionem internam a Deo. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat. Tertio contra errorem dicentium haberi prophetiam per modum habitus sicut scientiam, ut scilicet quandocumque vult homo prophetet. Quod non est verum, cum prophetiae spiritus non adsit prophetis semper, sed cum eorum mens illustratur divinitus. Unde, IV Reg. IV, 27 dicit Eliseus: anima eius in amaritudine est, et dominus celavit a me. Et ideo dicit in prophetis, quasi dicat: non habetur ab omnibus, et semper, ut habitus, sed ab illis, in quibus placet Deo loqui. Quarto ad excludendum errorem Priscillae, et Montani, dicentium prophetas non intelligere ea quae dicebant, quod non est verum. Unde dicitur Aggaei I, 3: factum est verbum domini in manu Aggaei prophetae; in manu, id est, in potestate. Et I Cor. XIV, 32: spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt. Et ideo dicit in prophetis, id est, in intellectu et potestate prophetarum. Sic ergo patet Christi proprietas, quia filius est naturalis. Io. XIV, 10: pater in me est, et ego in patre. Sed numquid est de illis filiis, de quibus dicitur in Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes? Absit, quia illi dicuntur filii cum universitate, iste est constitutus haeres, et dominus universorum. Numquid est de illis filiis, de quibus dicitur Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri? et cetera. Non quidem, quia illi dicuntur facti filii, iste vero est filius, per quem fecit et saecula. Numquid est de illis filiis, qui gloriantur in spe gloriae filiorum Dei? Rom. V, 2. Non quidem, quia illi sunt filii per spem gloriae Dei, quam habent, iste vero ipsius gloriae splendor. Alii dicuntur filii, quia facti ad imaginem huius filii. Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius; iste autem est ipsa imago, et figura substantiae eius. Alii dicuntur filii, ut in se verbum Dei continentes, secundum illud Phil. II, 15: ut sint sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Iste autem filius portat omnia verbo virtutis suae. Ergo patet Christi excellentia quantum ad proprietatem originis, et diffuse quantum ad alios filios Dei; per quod ostenditur eminentia novi testamenti ad vetus. Sed tamen utrobique dicit locutus est, vel loquens, et denotat eumdem esse actorem veteris et novi testamenti contra Manichaeum. Eph. II, 18: per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu, et cetera. Rom. III, v. 29: an Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Item illud fuit traditum patribus nostris, sed istud nobis, id est, apostolis, qui Christum in propria persona vidimus. Deut. V, 3: non cum patribus nostris inivit pactum, sed nobiscum, qui in praesentiarum sumus et vivimus. Item illud per prophetas, sed istud in filio, id est, per filium, qui est dominus prophetarum. Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et ista occasione apostolus introducit eum esse filium. Consequenter ostendit magnitudinem dominationis Christi, cum dicit quem constituit haeredem; quia, ut dicitur Gal. IV, 7: si filius, et haeres per Deum. In Christo autem sunt duae naturae, scilicet divina et humana. Secundum ergo, quod est filius naturalis, non est constitutus haeres, sed est naturalis; sed inquantum homo, factus est filius Dei. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Et secundum hoc est constitutus haeres universorum, sicut verus filius patris. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas. Et hoc quantum ad totam creaturam in qua accepit dominationem. Item non tantum quo ad unum genus hominum, sed universorum, scilicet tam Iudaeorum, quam gentium. Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et cetera. Quem constituit haeredem universorum. Ostensa excellentia Christi quantum ad proprietatem originis, hic ostendit excellentiam eius quantum ad maiestatem dominii, et quidem congrue coniungit locutus est in filio, et constitutus est haeres, quia si filii, et haeredes, Rom. VIII, 17. Sciendum est autem, quod in Christo sunt duae naturae, divina scilicet et humana; sed secundum divinam naturam, sicut non est constitutus filius cum sit filius naturalis ab aeterno; ita nec est constitutus haeres, sed ab aeterno est haeres naturalis. Secundum vero naturam humanam, sicut est factus filius Dei Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem ita et factus est haeres universorum. Et quantum ad hoc dicit quem constituit haeredem, id est, dominum, universorum. Matth. XXI, 38: hic est haeres, venite et occidamus eum. Mich. I, 15: adhuc haeredem adducam tibi, qui habitas in Maresa, usque ad Odollam, veniet gloria Israel. Et quidem secundum divinam naturam competit Christo, quod sit haeres genitus, et dominus. Et primo quidem, quia ipse est Dei virtus, et Dei sapientia, I Cor. I, 24, per quem pater omnia facit. Et ideo si pater dicitur dominus omnium, ratione creationis, similiter et filius, per quem omnia producuntur in esse, dominus est. Prov. VIII, 30: cum eo eram cuncta componens. Secundo quia filius est patris sapientia, qua omnia gubernat. Sap. VIII, 1 dicitur de sapientia: attingit a fine usque ad finem, et cetera. Si ergo pater dicitur dominus ratione gubernationis Sap. XIV, 3: tu autem, pater, gubernas omnia, etc., et filio competit dominium. Item pater est dominus, inquantum ad ipsum omnia ordinantur, sicut ad primum principium, et finem omnium; similiter et filius, qui est Dei sapientia, praecedens omnia, dominus est. Eccli. I, 3: sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigabit? Prov. XVI, v. 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Secundum humanam vero naturam competit etiam Christo, quod sit constitutus haeres et dominus universorum. Primo quidem ratione unionis, ex hoc scilicet ipso, quod assumptus est homo ille in persona filii Dei. Act. V, 31: hunc Deus dominum salvatorem constituit. Eph. I, 21: constituit eum super omnem principatum, et potestatem, et cetera. Secundo ratione potestatis, quia omnia ei obediunt, et serviunt. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo, et cetera. Tertio ratione subiectionis. Phil. II, 10: in nomine Iesu omne genu flectatur, et cetera. Sed dicit universorum, quod refertur ad totius naturae universitatem, in qua accepit dominium, secundum illud Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. Item refertur ad omne genus hominum, ut sit sensus: universorum, id est, tam Iudaeorum, quam etiam omnium aliorum hominum, secundum illud Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et cetera. Et de hoc dicitur Esth. XIII, 11: dominus omnium tu es. Consequenter cum dicit per quem fecit et saecula, ostendit virtutem operationis Christi, quare sit constitutus haeres universorum, non quod ipse sit factus in tempore et hoc meruerit merito bonae vitae, sicut dicit Photinus, sed quod aeque omnia facta sunt per ipsum, sicut et per patrem. Per ipsum enim fecit pater saecula. Sed sciendum est, quod ista praepositio per denotat causam actus. Sed hoc est dupliciter: uno modo, quia est causa factionis ex parte facientis, ut cum scilicet causale cui adiungitur, est causa actionis secundum quod exit ab agente. Semper enim factio est medium inter faciens et factum. Potest ergo denotare circa agens causam finalem, ut artifex operatur per lucrum; aliquando causam formalem, ut ignis calefacit per calorem; aliquando vero causam efficientem, ut balivus operatur per regem. Nullo istorum modorum est filius causa patris, quod per illum operetur, sicut nec quod ab ipso sit. Aliquando vero causale est causa actionis, secundum quod terminatur ad factum, ut artifex operatur per martellum. Martellus enim non est causa artificis, quod agat; sed est causa artificiato, quod ab artifice procedat, ut ferro, quod recipiat operationem ab artifice, et sic filius est causa facti, et pater operatur per filium. Sed numquid filius est minor patre? Videtur quod sic, quia illud quod est causa facti, ut fiat, videtur habere rationem instrumenti. Sed ad hoc dicendum est, quod si non esset eadem virtus numero in filio et patre, et eadem operatio, teneret obiectio. Nunc ergo eadem est virtus et operatio patris et filii, sicut et eadem natura et esse, et dicitur pater per eum facere saecula, quia genuit eum operantem saecula. Io. V, 19: quaecumque pater facit, et filius facit. Saeculum dicitur spatium rei temporalis. Saecula ergo sunt successiones temporum; non ergo fecit tantum tempora sempiterna, secundum quod philosophi aliqui dixerunt Deum tantum fecisse sempiternum, et Angelos creasse temporalia, sed etiam fecit temporalia, quae vocat hic saecula. Infra XI, 3: fide intelligimus aptata esse saecula. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. In hoc ergo removet errorem Manichaei dupliciter. Primo in hoc quod dicit eum actorem veteris testamenti; secundo quod dicit ipsum fecisse temporalia.


Lectio 2

[87929] Super Heb., cap. 1 l. 2 Superius ostendit apostolus Christi excellentiam quantum ad originis proprietatem, quantum ad dominii maiestatem, et quantum ad operationis virtutem, hic autem ostendit eius excellentiam quantum ad gloriae et dignitatis sublimitatem. Et pars ista dividitur in duas. Primo enim ostendit Christum esse idoneum ad dignitatem istam; secundo ponit ipsam dignitatem, ibi sedet ad dexteram. Idoneitatem vero ostendit ex duobus, quae reddunt aliquem idoneum ad aliquid magnum: unum est facilitas administrandi, aliud est industria et strenuitas exequendi. Primo ergo ostendit eius facilitatem; secundo eius strenuitatem, ibi purgationem peccatorum faciens. Circa primum sciendum est, quod tria requiruntur, quae faciunt facilitatem ad dignitatem aliquam ministrandam. Primum quidem sapientia, ne erret gubernando. Eccle. c. X, 5: est et malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi. Prov. c. VIII, 15: per me reges regnant. Secundum est generis prosapia, ne contemnatur praecipiendo. Prov. ult.: nobilis in portis vir eius, cum sederit cum senatoribus terrae. Tertium, virtutis potentia in exequendo. Eccli. c. VII, 6: noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et quantum ad ista tria apostolus ostendit in Christo facilitatem ad dignitatem praedictam. Primo quia non solum est sapiens, sed etiam ipsa sapientia; unde dicit cum sit splendor gloriae. Secundo quia non solum est nobilis, sed est ipsa nobilitas, quia est figura substantiae eius. Tertio quia non solum est potens, sed est ipsa potentia portans omnia verbo, et cetera. Tria autem sunt, ut supra dictum est, quae faciunt hominem idoneum ut magnam dignitatem assequatur. Primum est sapientiae claritas. Prov. c. III, 35: gloriam sapientes possidebunt. Et ideo ostendit Christi sapientiam, dicens qui cum sit splendor gloriae. Ubi est considerandum, quod, secundum Ambrosium, gloria est clara cum laude notitia, quasi quaedam manifesta notitia, quae de bonitate alicuius habetur. Sed, sicut dicitur Matth. XIX, 17: nemo bonus, nisi solus Deus, et etiam Lc. XVIII, 19, unde ipse est bonitas antonomastice et per essentiam. Alia vero bona sunt per participationem, et ita soli Deo convenit gloria antonomastice. Is. XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo. I Tim. I, 17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria. Cognitio ergo divinae bonitatis, excellenter et antonomastice dicitur gloria, id est, clara cum laude notitia bonitatis divinae. Ista aliqualiter habetur ab homine, quia nunc cognosco ex parte, I Cor. XIII, 12, sed habetur excellentius ab Angelis, sed a solo Deo perfecte. Deum enim nemo vidit unquam, Io. I, 18, verum est, nec Angeli comprehensive, sed ipse solus seipsum comprehendit. Ergo sola cognitio Dei de seipso perfecte dicitur gloria, quia perfectam notitiam habet et clarissimam de seipso. Quoniam autem splendor est illud quod a fulgente primo emittitur, sapientia vero est quiddam fulgens Eccli. VIII, 1: sapientia hominis lucet in vultu eius inde est quod prima conceptio sapientiae est quasi quidam splendor. Verbum ergo patris, quod est quidam conceptus intellectus eius, est splendor sapientiae, qua se cognoscit. Et ideo apostolus filium vocat splendorem gloriae, id est, divinae clarae notitiae. In quo ostendit ipsum non solum sapientem, sed sapientiam genitam. Is. LXII, 1: donec egrediatur ut splendor iustus eius, et cetera. Secundum quod facit hominem idoneum ad magnam dignitatem, est generis nobilitas. Et hoc ostendit esse in Christo, quia dicit, quod est figura substantiae eius. Decet enim cum sapientia esse nobilitatem in principe. Deut. I, 15: tulique de tribubus vestris sapientes et nobiles, et constitui eos principes, et cetera. Figura hic ponitur pro charactere, vel imagine; quasi dicat: imago substantiae. Sciendum tamen, quod licet imago dicat similitudinem, non tamen quaelibet similitudo est imago. Albedo enim in pariete non est imago albedinis meae, sed imago et similitudo in specie. Illud ergo proprie dicitur esse imago alicuius, quod habet similitudinem speciei eius, vel expressum signum speciei. Inter accidentia vero nihil ita est expressum signum, sicut speciei est figura. Unde qui describit figuram animalis, describit imaginem eius. Filius ergo, qui est imago invisibilis Dei, Col. I, 15, proprie dicitur figura. Sed cuius? Substantiae eius. Imago enim alicuius est multiplex. Aliquando enim est signum repraesentans speciem in nullo cum ipsa conveniens, sicut imago hominis in pariete, quae in nullo habet veram speciem hominis. Aliquando vero assimilatur ei in specie, non tantum in repraesentando, sed etiam in essendo, sicut filius est imago vera patris. Gen. V, 3: Adam genuit filium ad imaginem suam, id est, in natura speciei. Et ideo addit substantiae eius, quia, secundum Augustinum, filius dicitur imago patris, quia est eiusdem naturae cum ipso. Dicit ergo, quod est figura substantiae. Sed quare non dicit quod est figura naturae? Quia possibile est, quod natura speciei multiplicetur ad multitudinem individuorum in compositis ex materia et forma. Unde filius Socratis non habet eamdem naturam numero cum patre suo. Substantia vero numquam multiplicatur. Non enim alia est substantia patris, alia filii. Nec enim dividitur secundum diversa individua. Quia ergo una et eadem est numero natura in patre et filio Dei, ideo non dicit naturae, quae dividitur, sed substantiae indivisibilis. Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Et c. XIV, 10: ego in patre, et pater in me est. Tertium quod facit hominem idoneum, est virtus et potestas. Unde Eccli. VII, v. 6: noli quaerere esse iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et ideo ostendit virtutem, cum dicit portansque omnia verbo virtutis suae. Proprium autem principum et potentum est portare. Iob IX, 13: sub quo curvantur, qui portant orbem. Ipse ergo portat. Sed videndum est quid portat, et quo, vel per quid. Quantum ad primum sciendum est, quod id, quod de se nec stare nec ambulare potest, indiget portari. Omnis autem creatura de se nec subsistere, nec operari potest. Primum patet, quia remota causa, removetur effectus, Deus autem est causa omnis substantiae, quia non minus est causa substantiae rei quantum ad fieri, quam domificator est causa fieri domus, inde, sicut ad absentiam domificatoris cessat fieri domus et ad absentiam solis cessat fieri et esse luminis in aere: ita ad subtractionem virtutis divinae cessat et esse, et fieri, et subsistere omnis creaturae. Portat ergo omnia quantum ad suum esse. Portat etiam omnia quantum ad operari, quia subtracta influentia eius, cessat omnis motio causarum secundarum, cum ipse sit causa prima, et causa prima plus influit, quam secunda. Iob XXXVIII, 6: super quo bases illius solidatae sunt. Sic ergo patet, quod omnia portat. Sed per quid portat? Verbo virtutis suae. Quia enim apostolus loquens de creatione rerum dixit, quod Deus omnia fecit per filium, quia scilicet dixerat, per quem fecit et saecula. Ille autem per quem aliquis operatur, non videtur virtute sua operari, sed virtute eius, qui per eum operatur; sicut balivus, per quem rex operatur, non operatur virtute propria. Ergo per hoc videtur, quod filius non operetur virtute propria. Ideo dicit apostolus quod portat verbo virtutis suae, quia, cum idem sit causa essendi et conservandi, cum dicit quod filius virtute sua est causa conservationis, ostendit quod etiam est causa essendi. Sed numquid non virtute patris? Utique, et eius virtute, quia eadem est virtus utriusque. Operatur ergo et virtute propria, et virtute patris, quia virtutem suam habet a patre. Nec tamen dicit apostolus virtute sua, sed verbo virtutis suae, ad ostendendum quod sicut pater omnia per verbum produxit Ps. XXXII, 9: ipse dixit et facta sunt, etc., in quo ostenditur maxima virtus patris ita filius eodem verbo, quod est ipse, omnia fecit. Et in hoc ostendit apostolus potentiam virtutis suae, quia eamdem habet cum patre, quia eadem operatur et per idem, quo ille. Sed tunc est dubium: quia pater, cum dicit, producit verbum. Ergo filius cum dicit, produceret verbum, et sic verbum patris esset verbum filii. Et ad hoc dicunt Graeci, quod sicut filius est imago patris, ita spiritus sanctus est imago filii. Et sic exponit Basilius portans verbo virtutis suae, id est, spiritu sancto. Nam sicut filius est verbum patris, ita ut dicunt spiritus sanctus est verbum filii. Et ideo per ipsum facit filius, sicut per filium pater. Verumtamen proprie loquendo, verbum non dicitur nisi quod procedit ut conceptus ab intellectu, ad quod sequitur procedere in similitudinem speciei. Spiritus autem sanctus, et si sit similis, non tamen habet hoc ex modo suae processionis, quia non procedit ut conceptus ab intellectu, sed ut amor a voluntate. Aliter autem exponit Glossa verbo virtutis suae, id est, imperio suo. Sed hic adhuc est dubium de isto verbo quid sit, quia imperium hominis vel est exterius per vocem prolatum: et hoc non potest dici in divinis, quia nihil est extrinsecum a natura divina, procedens a filio, per quod omnia portentur; vel illud imperium est interius in corde conceptum: sed nec etiam hoc potest stare, quia nihil in mente Dei concipitur, nisi verbum aeternum. Ergo istud imperium, sic conceptum in mente filii, esset verbum aeternum, et sic essent duo verba aeterna, quod nefas est dicere. Ideo ad argumentum est dicendum, sicut exponit Augustinus illud Io. XII, 48: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum, id est, ipse ego, qui sum verbum patris, iudicabo eum. Et similiter, in proposito, verbum virtutis suae, id est, seipso, qui est verbum virtuosum. Per ista ergo tria, ostendit tria de Christo. Per hoc enim quod est splendor, ostendit eius coaeternitatem cum patre. In creaturis enim splendor est coaevus, sed ille est coaeternus. Et hoc est contra Arrium. Sed cum dicit imago substantiae, ostendit eius consubstantialitatem. Quia enim splendor non est eiusdem naturae cum resplendente, ne forte aliquis credat, quod non sit similis in natura, dicit quod est imago, vel figura substantiae. Sed quia filius, et si sit eiusdem naturae cum patre, si tamen sit infirmus, deficit a virtute patris; ideo subdit portans omnia verbo virtutis suae. Apostolus ergo in his tribus commendat Christum a tribus, scilicet a coaeternitate, a consubstantialitate, et ab aequalitate potestatis. Deinde cum dicit purgationem peccatorum faciens ostendit, secundum, quod facit ad idoneitatem dignitatis eius, scilicet strenuitas, et industria, quam habuit in operando. Fuit enim hoc magnae industriae, ut quod ei competebat ex natura, qua Deus est, ipse meruerit per passionem in natura assumpta. Unde Phil. II, 8 s.: factus est obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum. Purgare ergo peccata, etsi conveniat ei ex natura divina, tamen convenit ei etiam ex merito passionis. Unde Eccli. XLVII, v. 13: Christus purgavit peccata eius, et exaltavit in aeternum cornu eius, et cetera. Matth. I, v. 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Convenit etiam Christo purgare, ratione divinae naturae, et ratione proprietatis filii. Ratione divinae naturae, quia culpa seu peccatum proprie est malum rationalis creaturae. Hoc autem malum, sive peccatum non potest reparari nisi per Deum. Nam peccatum in voluntate consistit, voluntatem autem solus Deus potest movere. Ier. XVII, 9 s.: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego dominus, et cetera. Et huiusmodi ratio est, quia quod est immediatius fini, non reducitur ad ipsum finem, nisi a prima causa agente. Voluntas autem est ultimi finis, quia scilicet ad fruendum Deo: et ideo a Deo tantum movetur et reducitur. Cum ergo Christus sit verus Deus, manifestum est, quod purgationem peccatorum facere potest. Is. XLIII, 25: ego sum qui deleo iniquitates vestras propter me, et cetera. Lc. c. II, 7: quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus? Ratione vero proprietatis competit etiam Christo. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod in peccato, primo quidem est transgressio legis aeternae et iuris divini, cum omne peccatum sit iniquitas, quae est transgressio legis. Is. c. XXIV, 5: mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. Cum ergo lex aeterna et ius divinum sit a verbo aeterno, manifestum est quod ad Christum competit purgatio peccatorum, inquantum est verbum. Ps. CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos. Secundo est in peccato amissio luminis rationis, et per consequens sapientiae Dei in homine, cum huiusmodi lumen sit participatio quaedam divinae sapientiae. Bar. III, 28: et quia non habuerunt sapientiam, ideo perierunt. Prov. XIV, 22: errant omnes qui operantur malum. Et secundum philosophum, omnis malus est ignorans. Rectificatio autem ad divinam sapientiam, competit ei qui est divina sapientia. Hic autem est Christus. I Cor. I, 23 s.: praedicamus Christum, Dei virtutem, et Dei sapientiam. Sap. IX, 19: nam per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, domine, a principio. Tertio in peccato est deformatio similitudinis Dei in homine. Prov. XV, 7: cor stultorum dissimile erit. Unde dicitur Lc. XV, 13 de filio prodigo, quod abiit in regionem longinquam. De filio prodigo, quod abiit in regionem longinquam. Et ideo competit huiusmodi deformationi rectificari per filium, qui est imago patris. I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis. Quarto amissio aeternae haereditatis, in cuius signum homo post peccatum exclusus est a Paradiso, Gen. III, 23. Reparatio autem ad hoc proprie convenit filio, qui est haeres. Rom. VIII, 17: si filii, et haeredes. Gal. c. IV, 4 s.: misit Deus filium suum, natum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, et adoptionem filiorum Dei reciperemus. Sic ergo patet, quod Christo competit purgare peccata, et ratione humanae naturae, et ratione divinae. Sed quomodo fecit purgationem peccatorum? Ex hoc patet. In peccato enim primo est perversitas voluntatis, qua homo recedit a bono incommutabili, et ad hanc rectificandam, exhibuit Christus gratiam iustificantem. Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Secundo est macula relicta in anima ex perversitate voluntatis, et ad hanc lavandam praebuit sanguinem suum. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis, et cetera. Tertio est reatus poenae cui homo addicitur ex culpa, et ad satisfaciendum per hanc obtulit semetipsum Dei hostiam in ara crucis. Eph. V, 2: Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret. Quarto servitus Diaboli, cui homo efficitur obnoxius peccando, quia qui facit peccatum servus est peccati, et ad eripiendum nos ab hac, redemit nos. Ps. XXX, 6: redemisti me, domine Deus veritatis. Consequenter cum dicit sedet ad dexteram, subiungit ipsam dignitatem, quasi dicat: non videtur indecens si sedet, et cetera. Quia ipse est splendor et figura, et portat omnia, et cetera. In verbo autem sessionis tria solent importari. Unum est sedentis auctoritas. Iob c. XXIX, 25: cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, et cetera. In divina autem curia multi assistunt, quia Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Sed nullus legitur ibi sedere; quia omnes sunt ibi servi et ministri. Infra eodem: omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi. Sed solus iste habet regiam dignitatem. Dan. VII, v. 22: et usque ad antiquum dierum venit, et postea sequitur: et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, et cetera. Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et post sequitur: tunc dicet rex his, et cetera. Secundum est sedentis stabilitas. Lc. ult.: sedete in civitate, et cetera. Dan. VII, v. 14: potestas eius potestas aeterna, etc. et infra XIII, 8: Christus Iesus heri et hodie, ipse in saecula. Item aliquando sedere importat humilitatem, quia sedens inferior est stantibus. Ps. CXXXVIII, 2: tu cognovisti sessionem meam. Et sic non accipitur hic, sed primis duobus modis. Sed contra, Act. VII, 56: ecce video caelos apertos, et Iesum stantem, et cetera. Et dicendum est, quod sedere, et stare, et huiusmodi dispositiones de Deo dicuntur, secundum similitudinem. Et ideo secundum diversa, dicitur et sedens, et stans. Sedens quidem propter immobilitatem; sed stans propter utilitatem ad fortiter resistendum. Unde stabat quasi paratus iuvare Stephanum, in agone constitutum. Sed addit apostolus, quod sedet ad dexteram. Quod, si referatur ad divinam naturam, est sensus: ad dexteram, id est ad aequalitatem patris. Si vero ad humanam, est sensus: ad dexteram, id est in potioribus bonis patris. Mc. ult.: sedet a dextris Dei. Ps. CIX, 1 et Matth. XXII, 44: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Sed inter eos qui habent assessores, quidam sunt simpliciter maiores, ut rex vel imperator; quidam vero non simpliciter maiores, sed secundum quid, ut praepositi, vel balivi. Sed Christus non sedet ad dexteram alicuius inferiorum iudicum, sicut alicuius praepositi, ut balivi, sed simpliciter maioris, quia ad dexteram maiestatis. Maiestas proprie est summa potestas. Is. VI, 3: plena erat omnis terra maiestate eius. Prov. XXV, 27: qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Christus autem etsi sic sedeat ad dexteram maiestatis, habet tamen et ipse maiestatem, quia habet eamdem cum patre. Matth. XXV, v. 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua. Lc. IX, 26: hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et patris. Dicit etiam non solum maiestatis, sed etiam in excelsis, id est, super omnem creaturam. Eccli. XXIV, 7: ego in altissimis habito. Sic ergo sedet in excelsis, quia elevatus est super omnem creaturam. Ps. VIII, v. 2: quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. Et secundum quod dicit Chrysostomus, apostolus in loco isto tenet modum volentis instruere parvulum, qui non statim proponit ei summa, sed paulatim perducit eum, modo loquendo ardua, modo proponendo infima; ita etiam modo proponit divina, cum dicit in filio, modo humana, cum dicit quem constituit haeredem, et cetera. Et sic de aliis, ut patet in Glossa.


Lectio 3

[87930] Super Heb., cap. 1 l. 3 Sicut supra dictum est, apostolus in toto capitulo intendit praeferre Christum Angelis quantum ad excellentiam, unde posuit quatuor pertinentia ad excellentiam Christi, scilicet quantum ad originem quia filius, quantum ad dominationem quia haeres, quantum ad operationem quia ipse fecit saecula, quantum ad honorem quia sedet ad dexteram maiestatis. Modo apostolus in parte ista ostendit, quod Christus quantum ad ista quatuor excedit Angelos; et primo quantum ad filiationem; secundo quantum ad dominationem, ibi et cum iterum introducit; tertio quantum ad operationem creationis, ibi et tu in principio, domine, terram fundasti; quarto quantum ad patris confessionem, ibi ad quem autem Angelorum. Circa primum duo facit, quia primo praemittit intentum; secundo propositum probat, ibi cui enim dixit. Dicit ergo tanto melior Angelis, id est sanctior, et ideo propinquior, in quo proponit excellentiam Christi ad Angelos. Eph. c. I, 20: constituens eum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem. Sed tunc oritur quaestio quomodo apostolus hoc intelligit, utrum secundum divinam naturam, vel humanam, quia secundum divinam non videtur verum, quia secundum illam genitus est, non factus; secundum vero humanam non est melior Angelis, ut infra, II cap.: eum autem, qui modico quam Angeli, et cetera. Sed dicendum est, quod Christus secundum humanam naturam duo habuit in vita ista, scilicet infirmitatem carnis, et sic fuit minoratus ab Angelis. Infra II cap.: eum qui modico, et cetera. Item, habuit gratiae plenitudinem, et sic etiam in humanitate maior fuit Angelis in gratia et gloria. Io. I, 14: vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Sed hic non est intellectus. Apostolus enim non intelligit, quod melior fuerit quantum ad gratiam, sed propter unionem humanae naturae ad divinam: et sic dicitur factus, inquantum per illius unionis factionem pervenit ad hoc quod esset melior Angelis, et diceretur et esset filius Dei. Et ideo subdit quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Et quantum ad hoc nomen, ostendit differentiam quantum ad tria, scilicet quantum ad nominis significationem, quia proprium nomen Angelorum est quod dicuntur Angeli, quod est nomen ministri. Angelus enim idem est quod nuntius. Nomen autem proprium Christi est, quod dicitur filius Dei. Et hoc nomen est valde differentius ab illo, quia quantamcumque differentiam ponis, adhuc est maiorem dare, cum distent in infinitum. Prov. c. XXX, 4: quod nomen eius? Et quod nomen filii eius, si nosti? Est enim nomen filii eius sicut et patris incomprehensibile. Phil. II, 9: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Sed forte dices, quod etiam Angeli dicuntur filii Dei. Iob I, 6 et II, 1: cum assisterent filii Dei coram domino, et cetera. Dicendum est, quod si dicuntur filii Dei, hoc non est essentialiter et per naturam, sed per quamdam participationem. Ipse autem est essentialiter filius Dei, et ideo habet nomen differentius prae illis: et hoc est secundum, quia differunt quantum ad modum. Ps. LXXXVIII, 7: quis est similis Deo in filiis Dei? Quasi dicat: nullus per naturam. Quantum ad tertium dicit, quod illud nomen haereditavit. Haereditas enim consequitur originem. Unde Christus, quod filius sit, habet ex origine, et per naturam; Angeli autem ex dono gratiae. Matth. XXI, 38: hic est haeres. Unde ipse nomen haereditavit, non autem Angeli, et haec est tertia differentia. Deinde cum dicit cui enim dixit aliquando Angelorum, probat quod dixit; et primo agit de nomine secundum quod convenit Christo secundum divinitatem; secundo secundum humanitatem, ibi et rursum, ego ero, et cetera. Quantum ad primum inducit auctoritatem Ps. II, 7: dominus dixit ad me, et cetera. Et hoc est cui enim Angelorum, etc., quasi dicat: nulli Angelorum dicta sunt haec verba, sed tantum Christo. Ubi tria possunt notari. Primo modus originis in verbo dixit; secundo singularitas filiationis, ibi filius meus es tu; tertio eius auctoritas, ibi ego hodie. Modus iste non est carnalis, sed spiritualis et intellectualis. Deus enim spiritus est, Io. c. IV, 24, et ideo non generat carnaliter, sed spiritualiter et intellectualiter. Intellectus autem dicendo, generat verbum, quod est conceptus eius, et ideo signanter dixit, quod dominus dixit ad me, id est, pater dixit filio. Dicere ergo intellectus patris, nihil aliud est, quam in corde verbum concipere. Ps. XLIV, v. 2: eructavit cor meum verbum bonum. Iob XXXIII, 14: semel loquitur, et secundo idipsum non repetit. Eccli. XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii. Sed quantum ad secundum, generatio ista est singularis, quia dicit filius meus es tu, quasi dicat: etsi multi alii filii dicuntur, tamen esse filium naturalem est sibi proprium; alii autem dicuntur filii Dei, quia sunt participes verbi Dei. Io. X, 35 illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est; sed Christus est ipsum verbum. Matth. XVII, 5: hic est filius meus dilectus. Sed quantum ad tertium, ista generatio non est temporalis, sed aeterna, quia hodie genui te. Differt autem tempus ab aeternitate, quia tempus variatur sicut motus, cuius mensura est in variatione et successione. Et ideo nominatur per successionem praeteriti et futuri. Aeternitas autem est mensura rei immobilis, et ideo non est ibi variatio per successionem, sed semper est praesens; et ideo notatur per adverbium praesentis temporis, scilicet hodie, id est, in aeternitate. Verum quia illud quod fit, quia nondum est, incompletum per consequens est; quod autem factum est, completum est, et ita perfectum; ideo non dicit genero te sed genui, quia perfectus est. Sed tamen ne putetur esse generatio eius tota in praeteritione, et per consequens in defectione, addit, hodie. Et coniungit praesenti praeteritum, scilicet hodie et genui, ut scias ipsam generationem semper esse, et perfectam esse, et sic in hodie permanentia, in genui vero perfectio designatur. Ut sit sensus: perfectus es, fili, et tamen generatio tua aeterna est, et semper a me generaris: sicut lumen in aere perfectum est, et tamen semper procedit a sole. Mich. V, 2: egressus eius a principio a diebus aeternitatis. Ps. CIX, 3: ex utero ante Luciferum genui te. Posset etiam hoc exponi de generatione temporali, ut dicat hodie, id est in tempore, genui te. Consequenter cum dicit et rursum: ego ero illi in patrem, etc., propositum ostendit, secundum quod convenit Christo secundum humanitatem, et hoc per aliam auctoritatem. Secundum Glossam istud dicitur in Isaia ego ero illi in patrem, sed tamen non invenitur aliquid huic simile in Isaia nisi illud: et filius datus est nobis. Sed II Reg. c. VII, 14 et I Par. XXII, 10 habentur ista eadem verba domini dicentis ad David de Salomone, per quem figurabatur Christus. Sciendum est autem, quod in veteri testamento quaedam dicuntur de eo quod est figura, non inquantum quaedam res, sed inquantum est figura, et tunc non exponitur de illo, nisi inquantum refertur ad figuratum. Verbi gratia in Ps. LXXI quaedam dicuntur de David, vel de Salomone, inquantum figurabant Christum tantum. Quaedam vero etiam secundum quod sunt homines quidam, et istorum dicta de ipsis possunt exponi et de Christo; sicut illud: Deus, iudicium tuum regi da: quia illud potest convenire Salomoni. Illa vero quae dicuntur de ipsis inquantum sunt figura, numquam de ipsis possunt exponi, sicut illud: et dominabitur a mari usque ad mare, etc.; quia nullo modo verificari potest de Salomone. Sic et in proposito, licet ista dicta sint de Salomone, tamen possunt exponi de Christo, qui praefigurabatur per illum. Dicit ergo ero quod est futuri temporis, ad denotandum quod incarnatio filii futura erat in tempore. Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, et cetera. Supra vero cum loquebatur de aeterna generatione, dixit es tu, quasi sine motu; hic autem cum loquitur de temporali, dicit in filium, quod denotat terminum alicuius motionis. Assumptio enim importat motum in filiationem. Et quia omnis motio fit per operationem alicuius terminatam ad aliquem effectum, ideo primo ponit operationem facientis, quia non virtute humanitatis facta est assumptio, sed divinitatis, cum dicit ego ero illi in patrem, id est, assumam eum ad unionem personae filii. Et subiungit effectum consecutum, quia scilicet est susceptus in unitatem personalem filii, erit mihi in filium. De primo dicitur Lc. I, 35: virtus altissimi, scilicet facientis assumptionem, obumbrabit tibi. De secundo Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Iterum ego ero illi, id est, ad honorem et utilitatem suam clarificabo ipsum. Io. XVII, 5: clarifica me, pater. Et ipse erit mihi, id est, ad honorem meum, manifestando nomen meum hominibus. Io. XVII, v. 6: manifestavi nomen tuum, et cetera. Deinde cum dicit et cum iterum, etc., agit de dominatione Christi, qua est haeres universorum. Ubi tria facit, quia primo ostendit dominium eius, et praecipue super Angelos; secundo ponit rationem dominii illius ex parte Angelorum, ibi et ad Angelos; tertio ex parte Christi, ibi ad filium autem. Quantum ad primum inducit auctoritatem Ps. XCVI, 7 cum dicit: adorate eum, omnes Angeli eius; hoc habetur in Ps. XCVI, v. 1: dominus regnavit, exultet, et cetera. Adoratio enim non fit nisi domino; ergo si Angeli eum adorant, dominus illorum est. Volens apostolus inducere hanc auctoritatem, primo tangit intentionem Psalmistae, cum dicit et cum iterum introducit, etc., ut Psalmista loquatur de adventu Christi in mundum. Et ideo dicit: et cum Scriptura introducit, id est introducendum, dicit primogenitum, etc.; quasi dicat: iam dictum est, quod Christus est filius prae Angelis; ergo est principaliter a patre genitus. Est ergo dicendus primogenitus. Rom. VIII, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Hic autem primogenitus debebat introduci in orbem, et cetera. Et vide quam ordinate loquatur apostolus. Primo enim dicit ipsum esse a patre, ibi ego ero illi in patrem; secundo assumptum in unitate personae, ibi et ipse erit mihi in filium; sed modo proponit eum in notitiam hominum. Vocat autem incarnationem introductionem in mundum. Sed contra. Ipse Christus vocat eam exitum. Io. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Et dicendum est, quod exitus est etiam introductio. Sicut si aliquis reconciliandus sit principi, primo exit ad eum mediator et post introducit eum. Simile habetur I Reg. XX, 5 ss. de David ad Ionatham. Sic Christus mediator Dei et hominum, primo exiit ad homines, et postea introduxit eos reconciliatos. Infra II, 10: qui multos filios adduxerat in gloriam, et cetera. Vel introducit, id est, inducit eum usque in corda hominum, quia Scriptura loquens de adventu Christi, dicit eum suscipiendum intra corda hominum. Ista autem receptio fit per fidem. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ps. XCV, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius. Quando enim Scriptura dicit, quod gentes debent credere, dicit quod Christus intraturus est in corde ipsorum. Hoc autem quod dicit iterum, multipliciter exponitur. Dicit enim Chrysostomus, quod de incarnatione verbi, quae dicitur introductio, non loquitur Scriptura semel, sed iterum atque iterum. Vel aliter, quia ipse primo erat in mundo per potentiam divinitatis invisibiliter, sed iterum introducit eum in mundum, secundum praesentiam humanitatis visibiliter. Vel aliter, quia supra dixerat ero illi in patrem, id est, assumam in unitatem personalem mei. Et cum iterum introducit, eum, scilicet istum primogenitum et assumptum ad unitatem personae: quia non sufficeret dicere, quod introducitur, nisi dicatur qualiter introducatur, quia non quasi unus de mundo, nec sicut Angeli, sed super omnes. Ideo dicit adorent eum omnes Angeli. Nehem. IX, 6: exercitus caeli te adorat. Apoc. VII, 11: omnes Angeli stabant in circuitu throni, et ceciderunt, et adoraverunt, et cetera. Deinde cum dicit et ad Angelos, etc., ponitur ratio ex parte Angelorum, quare eum adorant, quasi dicat: iustum est quod adorent, quia sunt ministri. Unde dicit qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Deus enim aliquando operatur illuminando intellectum. Io. I, 9: illuminat omnem hominem, et cetera. Aliquando vero movet ad opus. Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis. Et primum facit Deus in nobis, mediantibus Angelis. Ps. LXXV, 5: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Secundum etiam facit in nobis ipsis mediantibus, sicut dicit Dionysius IV cap. caelestis hierarchiae. Inquantum ergo illuminat per ipsos, dicuntur nuntii. Nuntii enim est nuntiare ea quae sunt in corde domini sui. Inquantum vero sunt mediatores operum divinorum, dicuntur ministri. Ps. CII, 21: ministri eius, qui faciunt voluntatem eius. Sunt ergo et nuntii et ministri. Sed quales sint, describit eos per duas res corporales maxime ad hoc idoneas. Una est aer, cuius proprietas multum convenit nuntio, ministro autem proprietas ignis. Aer enim est receptibilis luminis et impressionis; item optime reddit recepta; item habet velocem motum. Haec autem debet habere bonus nuntius, ut scilicet bene recipiat dicta, bene referat recepta, et utrumque velociter faciat. Ista bene conveniunt Angelis. Optime enim recipiunt divinas illuminationes. Sunt enim Angeli specula munda, secundum Dionysium. Matth. XVIII, 10: et Angeli eorum in caelis, et cetera. Item optime reddunt, quod significatum est Apoc. I, 1: significavit Deus, quae oportet fieri cito; loquens per Angelum suum servo suo Ioanni, et cetera. Item sunt veloces. Is. XVIII, v. 2: ite, Angeli veloces, et cetera. Isti autem dicuntur spiritus, quia omnis substantia invisibilis dicitur spiritus. Unde et aer dicitur spiritus. Item sunt ignis, inquantum ministri. Ignis autem, inter omnia elementa, est maxime activus et efficax ad agendum. Unde in Ps. CIII, 4 de Angelis ubi dicuntur ministri eius, ibi additur et ministros tuos ignem urentem. Item ignis calorem causat, per quod designatur charitas. Cant. VIII, 6: lampades ignis atque flammarum. Unde describuntur in igne, et dicuntur Seraphim, Is. VI, 2. Item ignis semper movetur sursum; ita Angeli et boni ministri, omnia quae agunt, semper referunt in gloriam Dei, sicut patet de Angelo Tob. XII, 6: benedicite Deum caeli, et cetera. Non dicit: benedicite me, sed Deum caeli. Non sic de malo Angelo, qui dicit Matth. IV, 9: si cadens adoraveris me. Sed Angelus bonus tamquam bonus minister dicit Apoc. ult.: vide ne feceris, et sequitur: Deum adora.


Lectio 4

[87931] Super Heb., cap. 1 l. 4 Supra probavit apostolus per auctoritatem Angelos esse ministros, hic probat hoc per rationem sumptam ex parte ipsius Christi. Unde intendit hic probare regiam dignitatem Christi; ubi duo facit. Primo enim commendat regiam dignitatem ipsius Christi; secundo eius ad illam dignitatem ostendit idoneitatem, ibi propterea unxit te Deus. Circa primum tria facit; primo commendat Christi regiam auctoritatem; secundo eius regiminis aequitatem, ibi virga aequitatis; tertio regiminis bonitatem, ibi dilexisti iustitiam. Dicit ergo: ad filium autem dicit thronus tuus, et cetera. Et sunt verba Dei patris loquentis per linguam prophetae, sicut per calamum Scribae. Dicit ergo: o Deus fili, thronus tuus, et cetera. In quo denotatur regia maiestas. Est enim thronus regis sedes, sed cathedra magistri, tribunal autem sedes iudicis. Quae omnia conveniunt Christo, quia ipse est rex noster: Lc. I, 32: regnabit in domo Iacob et ideo convenit ei thronus. Ps. LXXXVIII, v. 30: thronus eius sicut sol. Ipse est magister, Io. III, 2: scimus, quia a Deo venisti magister, ideo competit ei cathedra. Ipse iudex noster, Is. XXXIII, 22: dominus iudex noster, dominus legifer noster, et ideo congruit sibi tribunal. II Cor. V, 10: omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi et cetera. Competit autem thronus Christo secundum naturam divinam, inquantum est Deus, Ps. XLVI, 8: rex omnis terrae Deus, sed secundum quod homo, convenit sibi ex merito passionis, victoriae, et resurrectionis. Apoc. c. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici et sedi in throno patris mei cum eo. Hic thronus est perpetuus. Lc. I, 33: et regni eius non erit finis. Dan. VII, 14: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur. Patet autem quod regnum illud est aeternum, et inquantum sibi convenit ex natura, quia est Deus. Ps. CXLIV, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Item, inquantum sibi convenit ut homo, et hoc duplici ratione. Una, quia regnum illud non ordinatur ad temporalia, sed ad aeterna. Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Ad hoc enim regnat, ut homines dirigat ad vitam aeternam. Non autem sic est de regno hominum; unde regnum illorum finitur cum vita praesenti. Alia ratio est, quia Ecclesia, quae est regnum eius, durat usque ad finem mundi, et tunc tradet Christus regnum Deo et patri consummandum et perficiendum. Consequenter commendat regnum eius ab aequitate, cum dicit virga aequitatis, et cetera. Convenienter autem describitur regnum per virgam. Differt enim regimen tyrannicum a regimine regis, quia regimen tyrannicum est ad utilitatem suam cum gravamine subditorum; regimen autem regis principaliter ordinatur ad utilitatem subditorum. Et ideo rex est pater et pastor. Pastor enim non corrigit cum gladio, sed cum virga. Ps. LXXXVIII, 33: visitabo in virga iniquitates eorum. Item pastor utitur virga in directione gregis. Mich. c. VII, 14: pasce populum tuum in virga tua. Virga etiam sustentat infirmos. Ps. XXII, 4: virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Item virga conturbat hostes. Num. XXIV, v. 17: consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab. Sed est haec virga aequitatis. Is. XI, 4: arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Sed sciendum est, quod aliquando aliquis regit in rigore iuris, sicut quando servat ea quae iusta sunt secundum se. Contingit autem, quod aliquid de se iustum est, quod tamen comparatum ad aliquid inducit detrimentum si servetur; et ideo oportet, quod ius commune ad hoc applicetur, et si hoc fiat, tunc est regimen aequitatis. Regnum veteris testamenti erat secundum rigorem iustitiae. Act. XV, 10: onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Sed regnum Christi est regnum aequitatis et iustitiae, quia in ipso non imponitur nisi suavis observantia. Matth. XI, v. 30: iugum enim meum suave est et onus meum leve. Et Ps. XCV, 13: iudicabit orbem terrae in aequitate. Consequenter cum dicit dilexisti, etc., bonitatem regentis commendat. Quidam enim servant aequitatem, non tamen propter amorem iustitiae, sed magis propter timorem, vel gloriam, vel metum, et tale regimen non durat. Sed iste servat aequitatem propter amorem iustitiae. Dicit ergo dilexisti iustitiam, quasi dicat: hoc quod virga est aequa et directa, hoc est quia dilexisti iustitiam. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Non autem est iustus, qui non amat iustitiam. Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Sed aliqui quidem diligunt iustitiam, sed sunt remissi in correctione iniquitatis; sed Christus odit, id est, reprobat iniquitatem. Ps. CXVIII, 113: iniquos odio habui. Sap. XIV, v. 9: similiter odio sunt Deo impius et impietas eius. Eccli. XII, 3: altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus. Et ideo dicit et odisti iniquitatem. Deinde cum dicit propterea unxit te Deus, ostendit Christi idoneitatem ad exequendum et gubernandum, ubi dubitatio est de hoc, quod dicit propterea, et cetera. In verbis istis agitur de spirituali unctione, quia Christus est repletus spiritu sancto. Numquid enim ideo repletus est, quia dilexit iustitiam? Ergo meruit gratiam, quod est contra illud Rom. XI, 6: si ex operibus, iam non ex gratia; et haec est ratio communis. Sed specialiter ad propositum, quia Christus in ipsa conceptione fuit plenus spiritu sancto, Io. I, 14: plenum gratia et veritate, non ergo meruit. Respondeo. Hic est cavendus error Origenis. Voluit enim, quod omnes spirituales creaturae, etiam anima Christi, a principio creatae fuerunt, et secundum quod plus vel minus adhaeserunt Deo, vel diverterunt ab ipso per libertatem arbitrii sui, facta est distinctio inter Angelos et etiam animas. Unde in periarchon dicit, quod anima Christi quia vehementius adhaesit Deo, diligendo iustitiam, et odiendo iniquitatem, quod meruit maiorem plenitudinem gratiae prae cunctis substantiis spiritualibus. Sed hoc est haereticum dicere, quod scilicet quaecumque anima, vel etiam anima Christi, creata fuerit ante corpus, quod etiam specialem rationem in Christo habet, quia in primo instanti simul creata fuit anima, et formatum corpus, et totum est assumptum a filio Dei. Quid ergo dicit propterea? Una Glossa videtur sentire cum Origene. Sed si volumus eam salvare, dicemus quod in Scriptura dicitur aliquid fieri quando innotescit; sicut cum dicitur Phil. II, 8 s.: factus est obediens, etc., propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, et cetera. Numquid Christus merito passionis meruit esse Deus? Absit: hic enim est error Photini. Dicendum est ergo, quod Christum esse Deum, excedit omne meritum, sed per passionem meruit, quod manifestetur ubique esse Deum, et quod Deus dederat illi tale nomen, et cetera. Ita hoc quod dicit hic propterea unxit te Deus, et cetera. Ut sit sensus: ex hoc quod tu dilexisti iustitiam, meruisti quod hoc innotescat. Vel aliter et melius ita quod ly propterea, non dicat causam meritoriam, sed finalem; quasi dicat: ad hoc quod illa haberes, scilicet thronum perpetuum, virgam aequitatis, etc., quae dicta sunt, propterea unxit te Deus oleo, scilicet sanctificationis, quod dominus mandavit fieri, Ex. XXX, 24 ss.: quo ungebantur vasa et sacerdotes, Lev. VIII, 2 et IX, v. 1 s., et reges, ut patet de David, I Reg. c. XVI, 13, et Salomone, III Reg. I, 39; item prophetae, ut patet de Eliseo, III Reg. XIX, v. 16. Sed quare fiebat ista sanctificatio per unctionem? Ratio est litteralis. Homines enim Orientales pro celebritate ungebantur, ne consumerentur, eo quod sunt in regione multum calida. Pauperes etiam ungebantur ad festivitatem. IV Reg. IV, 2: non habeo ancilla tua nisi parum olei quo ungar. In Scriptura autem divina traduntur nobis per modum quo homines solent uti. Quia ergo tunc ungebantur homines, vel propter celebritatem festi, vel propter celebritatem personae, ideo ad ostendendum excellentiam Christi, dicit eum unctum oleo exultationis. Ipse enim est rex. Is. XXXII, 1: ecce in iustitia regnabit rex. Et XXXV: dominus enim iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Est etiam sacerdos. Ps. CIX, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Fuit etiam propheta. Deut. c. XVIII, 15: prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi dominus. Et convenit sibi ungi oleo sanctificationis et exultationis. Ab ipso autem sunt sacramenta, quae sunt vasa gratiae. Is. XXII, 24: suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera, et cetera. Convenit etiam ista unctio Christianis. Sunt enim reges et sacerdotes. I Petr. II, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium. Apoc. c. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Item habet spiritum sanctum, qui est prophetiae spiritus. Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et cetera. Et ideo omnes uncti sunt, invisibili unctione. II Cor. I, 21: qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit, et cetera. I Io. II, 20: vos unctionem habetis a sancto, et nostis omnia. Sed quae comparatio est inter Christum unctum, et Christianos unctos? Ista, scilicet quia ipse habet eam principaliter et primo, nos autem et alii ab ipso effusam. Ps. CXXVII: sicut unguentum in capite, et cetera. Et dicit prae participibus tuis. Io. c. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus. Unde alii dicuntur sancti, ipse vero sanctus sanctorum. Ipse enim est radix omnis sanctitatis. Dicit autem oleo laetitiae, vel exultationis, quia ex ista unctione procedit spiritualis laetitia. Rom. XIV, 17: non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Gal. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, pax, gaudium. Ps. CIII, v. 15: ut exhilaret faciem in oleo. Is. LXI, v. 3: oleum gaudii pro luctu, et cetera. Illud autem, quod bis dicit Deus, Deus, dupliciter exponitur. Uno modo, quod repetatur nominativus casus, ut sit sensus: unxit te Deus per seipsum Deum, nos autem per te, mediatorem Dei et hominum, hominem Christum. II Pet. I, 4: per quem magna et pretiosa nobis promissa donavit. Alio modo, quia, secundum Augustinum in Glossa, alterum est nominativi casus, alterum vocativi, ut sit sensus: o Christe, qui es Deus filius, Deus pater unxit te, et cetera. Et quod debeat sic exponi magis patet in Graeco. Sed cum Christus non sit unctus secundum quod Deus, quia sic non convenit sibi recipere spiritum sanctum, sed magis aliis dare, secunda expositio non videtur esse vera. Respondeo. Dicendum est, quod idem est in persona et Deus et homo, tamen unctus est inquantum homo. Et cum dicitur: o Deus, etc., et ungens est Deus et homo, et unctus similiter est Deus et homo, et unum cum ipso in persona.


Lectio 5

[87932] Super Heb., cap. 1 l. 5 Supra praemiserat apostolus quatuor, in quibus Christus excellit Angelos, et probavit duo illorum, scilicet et quod excedit eos, quia est filius, et quia est haeres, nunc probat tertium, scilicet quod excedit eos in virtute operationis, quia per eum pater fecit et saecula. Hoc autem probat apostolus ex auctoritate eiusdem prophetiae, et circa hoc duo facit. Primo ostendit virtutem operationis inquantum creator; secundo quantum ad differentiam creatoris ad creaturam, ibi ipsi peribunt. Circa primum duo facit, quia primo ponit creationem terrae; secundo caelorum, ibi et opera manuum. Sciendum est autem circa primum, quod hoc potest dupliciter legi: uno modo, ut sit sermo prophetae directus ad patrem, ut sit sensus tu, domine, scilicet Deus pater, fundasti terram in principio, id est in filio tuo, qui est principium. Io. VIII, 25: ego principium, qui et loquor vobis. Et hoc tantum valet ac si dixisset: tu fundasti terram per filium: Ps. CIII, 24: omnia in sapientia fecisti. Filius autem est sapientia genita, unde supra dixit eum splendorem gloriae. Et hoc quod dicit hic, respondet huic quod supra dixit per quem fecit et saecula. Alio modo, quod sit sermo directus ad filium, sic: et tu, domine, scilicet fili, fundasti terram in principio, scilicet temporis, ut excludat opinionem ponentium aeternitatem mundi; vel in principio, scilicet productionis rerum, ut excludat opinionem dicentium, corporalia non fuisse creata cum spiritualibus, sed post. Gen. I, 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Eccli. XVIII, 1: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Sciendum est autem, quod tripliciter potest distingui terra a caelo. Uno modo et ad litteram quod per terram intelligatur elementum terrae, per caelum autem superiora corpora; ut sicut Moyses non facit mentionem de aere, quia est cum aqua, ita hic intelligit per caelum, ipsum caelum et alia duo elementa, scilicet aerem et ignem, quae magis accedunt ad naturam caeli, quod patet ex loco ipsorum. Sic etiam accipit Moyses. Et dicit fundasti, ut ostendat tria ad terram pertinere, primo quidem terrae quietem; omnia enim alia participant motum, sola autem terra secundum totalitatem suam immobilis perseverat, ut sit sensus fundasti, id est, firmasti. Ps. CIII, 5: qui fundavit terram super stabilitatem suam. Secundo, ut ostendat terrae perpetuitatem, nam fundamentum aedificii inter alias eius partes stabilius est. Terra autem in aeternum stat, Eccle. I, 4. Et secundum hoc dicit fundasti terram, id est, perpetuo solidasti. Tertio, ut ostendat terrae ordinem, quia sicut fundamentum, quod est prima pars aedificii, est in imo, ita terra inter omnia elementa tenet locum imum. Is. XLVIII, v. 13: manus mea fundavit terram. Ps.: aridam fundaverunt manus eius. Non autem dicit fecisti caelos, sed opera manuum tuarum sunt caeli, quia illud quod aliquis facit manibus, magis diligenter videtur facere. Et ideo sic loquitur ad designandum nobilitatem et pulchritudinem ipsorum. Is. XLVIII, 13: dextera mea mensa est caelos. Aliter vero quod per terram intelligat totam naturam corporalem. Et sic terram fundasti, quia materia est locus et fundamentum formarum; per caelos autem, spirituales substantias. Ps. CXLVIII, 4: laudate eum, caeli caelorum. Et hi sunt opera manuum eius, quia fecit eos ad imaginem et similitudinem suam. Vel per terram imperfecti in Ecclesia, quia sunt fundamentum aliorum; quia nisi esset activa in Ecclesia, contemplativa non subsisteret. Per caelos contemplativi. Et haec facta in Ecclesia in principio, id est per filium. Is. LI, 16: posui verba mea in ore tuo, ut fundes terram, id est, imperfectos, et plantes caelos, id est, perfectos. Quantum autem ad caelos dicit opera manuum tuarum sunt caeli. Dicit autem opera manuum tuarum, et non simpliciter, caelos fecisti, propter quatuor rationes. Primo, ut excludat errorem dicentium Deum esse animam caeli, et per consequens totum mundum et partes eius debere coli ut Deus, quod et idololatrae faciebant; et hoc excludit, cum dicit opera manuum tuarum sunt caeli, quasi dicat: non sunt proportionati tibi, ut corpus animae, sed subiecti et proportionati virtuti, et voluntati tuae. Deut. IV, 19: ne forte oculis ad caelum elevatis, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus, adores ea. Secundo ut designet caelorum dignitatem et pulchritudinem, quia illud dicimus manibus facere, quod diligenter facimus; ut ergo ostendat caelos excellentiori modo quam alias creaturas corporales divina sapientia conditos esse, dicit opera manuum tuarum sunt caeli. Et hoc patet; quia diversitas in istis inferioribus potest reduci ad dispositionem materiae, sed diversitas corporum caelestium nullo modo potest reduci nisi ad sapientiam divinam. Et inde est, quod quandocumque fit mentio de creatione caeli, additur ibi, prudenter, vel intellectus vel aliquid huiusmodi, secundum illud Ier. IV: stabilivit caelos prudenter, et secundum illud Ps. CXXXV, 5: qui fecit caelos intellectu. Tertio ut ostendat, quod in caelis magis refulget virtus divina creatoris, secundum Glossam; nihil enim est in creaturis, in cuius conditione appareat tantum virtutis Dei, et hoc propter magnitudinem ipsorum et ordinem. Sap. XIII, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit horum creator videri. Quarto ad ostendendum, quod inter omnia corpora, corpus caeleste immediatius recipit influentiam a Deo, et per ista derivatur in ista inferiora. Iob XXXVIII, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? Quasi dicat: si bene consideras dispositionem caeli, non potes attribuere causam dispositionis eius alicui rei terrenae, sed Deo. Alio modo potest exponi, ut per terram accipiatur tota materia corporalis, per caelos vero spirituales substantiae. Et sic est sensus: in principio temporis terram, id est, materiam corporalem, fundasti, id est, quasi fundamentum formarum stabilisti; et sic intelligitur illud Ps. CXLVIII, 7: laudate dominum de terra, et cetera. Sed caeli, id est substantiae spirituales, Ps. CXLVIII, 4: laudent illum caeli, etc., sunt opera manuum tuarum, quia scilicet fecisti eos ad imaginem et similitudinem tuam. Tertio modo potest exponi, ut per terram intelligantur infimi in Ecclesia, per caelos vero supremi, et sic est sensus in principio, id est per filium, terram fundasti, id est activos et infimos in Ecclesia; et dicuntur fundati, quia sunt quasi fundamentum aliorum, nam nisi essent activi in Ecclesia, viri contemplativi non sustentarentur. Sed caeli, id est contemplativi et perfectiores, sunt opera manuum tuarum, id est, excellentiori praeeminentia praediti. Ps. XVIII, 2: caeli enarrant gloriam Dei; et Is. I, 2: audite, caeli, id est, maiores; auribus percipe, terra, id est, minores. Consequenter cum dicit ipsi peribunt, ostendit differentiam inter creatorem et creaturam, et hoc quantum ad duo, quae sunt propria creatori; primum est aeternitas; secundum est immutabilitas, de qua ibi et omnes ut vestimentum veterascent, et cetera. Circa primum duo facit, quia primo ponit terminationem creaturae; secundo interminationem Dei, ibi tu autem permanebis. Dicit ergo primo: ipsi, scilicet caeli, peribunt. Sed contra Eccle. I, 4: terra in aeternum stat; ergo videtur, quod multo plus caeli. Respondeo. Dicendum est, quod secundum Augustinum et philosophum, in qualibet mutatione est generatio et corruptio. Unde quicquid mutatur, perit a statu in quo erat. Ergo quod dicit quod caeli peribunt, non intelligitur quantum ad substantiam, de qua Iob XXXVII, 18: qui solidissimi quasi aere fusi sunt, sed quantum ad statum quem nunc habent. Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et terram novam. I Cor. VII, 31: praeterit figura mundi huius. Sed quomodo mutabunt statum? Diversimode, quia caeli superiores moventur quidem secundum locum, sed non alterantur. Inferiores vero, scilicet ignis et aer, et moventur et alterantur, et corruptioni sunt subiecti. Sic ergo status omnium caelorum est mutabilis; sed tunc motus cessabit in superioribus, et corruptio in inferioribus, quia aer igne conflagrationis purgabitur. II Pet. III, 7: caeli qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, et cetera. Omnes peribunt a statu in quo nunc sunt, et sic quodammodo peribunt, sed tu, domine, permanebis. Ps. ci, 13: tu autem, domine, in aeternum permanebis. Hic ostendit permanentiam creatoris, quasi dicat: in te nulla est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, ut Iac. I, 17 dicitur, et Thren. V, 19: tu autem, domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generatione et generationem, quod potest etiam intelligi de Christo homine. Infra ult.: Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula. Deinde cum dicit et omnes, etc., ostendit differentiam Dei ad creaturam quantum ad immutabilitatem. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit mutabilitatem creaturae; secundo immutabilitatem Dei, ibi tu autem idem. Et adhuc circa primum duo facit, quia primo describit rationem mutabilitatis creaturae; secundo subdit illam mutabilitatem, ibi et velut amictum. Circa primum autem sciendum est, quod vetus et novum consequuntur tempus. Unde veterascere non potest, nisi quod aliqualiter mensuratur tempore. Motus autem caelorum mensuratur tempore, sed ipsum mobile mensuratur ipso nunc temporis; ergo in caelo possunt inveniri novitas et vetustas. Unde non veterascent caeli, quasi substantia eorum minuatur, vel corrumpatur in aliquo, sed tantum quantum ad diuturnitatem temporis, quo amplius non mensurabuntur. Et ideo dicit sicut vestimentum, etc., quia causa mutationis caelorum non erit propter defectum virtutis ipsorum, quae in aliquo minuatur. Quia si motus ipsorum cessaret propter defectum virtutis, iam cessatio haberet causam naturalem, et posset deprehendi ratione naturali, cuius contrarium dicitur Matth. c. XXIV, 36: de die autem et hora illa nemo scit, neque Angeli in caelo, et cetera. Ergo erit propter necessitatem finis: quia omnes creaturae corporales ordinantur ad spirituales, et totus motus deserviens generationi et corruptioni ordinatur ad generationem hominis. Cessante ergo generatione hominis, quod erit quando completus erit numerus electorum et praedestinatorum, cessabit motus ille. Et ideo dicitur vestimentum, quod sumitur ad usum, et cessante usu deponitur, sicut homo calidum vestimentum deponit, veniente aestate, et frigidum, veniente hieme. Sic ergo status mundi, qui nunc est commodatus isti fini, cum completus fuerit numerus ille electorum, iam amplius non erit accommodatus nec necessarius, et ideo sicut vestimentum deponetur. Lc. XXI, 33: caelum et terra transibunt. Consequenter ponit ipsam mutabilitatem, cum dicit et velut amictum mutabis eos, scilicet caelos. Et bene dicit, mutabis tu, Deus, quia non propria virtute, nec per se, sed virtute Dei mutabuntur a motu, sicut amictum, qui ad usum sumitur, et post usum deponitur secundum congruentiam temporis et finis. Et dicit amictum, quia per amictum gloria hominis et manifestatur et tegitur. Ita etiam Deus per creaturas et occultatur nobis et manifestatur. Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sap. XIII, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri, et cetera. Et dicit mutabuntur, quia in perpetuum mutati permanebunt. Item quantum ad caelos spirituales, qui pereunt a vita praesenti per mortem corporis. Rom. XIV: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertentur. Is. LVII, 1: iustus perit, et nemo est, et cetera. Item veterascent, quia, ut dicitur infra VIII, v. 13, quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Et mutabis, scilicet secundum corpora, quando corporale hoc induet incorruptionem. I Cor. XV, 54. Et mutabuntur secundum mentem, quando a visione aenigmatica assumentur ad speciei visionem. Iob c. XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Deinde subiungit immutabilitatem Dei, cum dicit tu autem idem ipse es. Ubi duo facit. Primo enim ponit intentum; secundo ostendit hoc per signum, ibi et anni tui. Dicit ergo ipsi peribunt, tu autem, scilicet Dei filius, et hoc contra Arrianos, idem ipse es, id est, idem perseveras, et numquam mutaris. Mal. III, 6: ego Deus, et non mutor. Iac. I, 17: apud quem non est transmutatio, et cetera. Et signum huius immutabilitatis ponit, cum dicit anni tui non deficient. Ubi sciendum est, quod anni Dei dicuntur duratio eius, sicut anni hominis duratio hominis: duratio autem hominis deficit dupliciter, scilicet secundum partes, et secundum totum; secundum partes quidem, quia cum sit temporalis, una pars succedit alteri, et una adveniente, deficit altera. Deficit etiam secundum totum, quia ex toto desinit esse. In duratione vero Dei neutrum horum est, quia non deficit secundum totum, quia est semper. Ps. XCI, 9: tu autem altissimus in aeternum, domine. Item nec secundum partes, quia aeternitas est tota simul, et quid stans. Iob XXXVI, 26: numerus annorum eius inaestimabilis, et cetera. Sed cum sit una et immutabilis, quare anni vocantur in plurali, et non annus in singulari? Ratio huius est, quia intellectus noster accipit cognitionem intelligibilium per sensibilia, quia omnis nostra cognitio incipit a sensu. Unde et Deus, qui est omnino simplex, describitur sub similitudine corporalium, Is. VI, v. 1: vidi dominum sedentem, et cetera. Ita etiam duratio eius a nobis describitur per aliqua nobis nota, cum tamen sit uniformis et simplex. Unde aliquando dicitur annus, aliquando dies et mensis, quia omnes differentias temporis includit.


Lectio 6

[87933] Super Heb., cap. 1 l. 6 Supra probavit apostolus tria de Christo, in quibus excedit Angelos, hic probat quartum, quod praemiserat de ipso, scilicet quod sedet ad dexteram maiestatis, quod pertinet ad dignitatem eius. Et circa hoc duo facit. Primo enim inducit auctoritatem David hoc ostendentem; secundo ostendit Angelos ab hac dignitate deficere, ibi nonne omnes sunt administratorii spiritus? Circa primum duo facit, quia primo describit dignitatem Christi; secundo ostendit per signum, ibi quoadusque ponam. Dicit ergo ad quem autem Angelorum dixit aliquando Deus, quasi dicat: non invenitur, quod hoc Deus dixerit Angelo, sed dixit Christo. Et ipse Christus, Matth. XXII, v. 43 ss., inducit hoc de se dictum. Hoc autem, quod dicit sede a dextris meis, potest referri ad divinam naturam, in qua Christus aequalis est patri, quia habet et iudiciariam et regiam potestatem aequalem patri. Io. XVI, 15: omnia quae habet pater, mea sunt. Ipse vero pater ab aeterno dixit, quia dicendo filium generavit, et generando dedit ei aequalitatem patris. Potest etiam referri quantum ad humanam naturam, secundum quam sedet in bonis potioribus patris. Tunc autem pater dixit, quando humanae naturae verbum suum univit. Hoc autem magis supra expositum est, ubi dixerat sedet ad dexteram. Consequenter cum dicit quoadusque, ostendit per signum dignitatem Christi; ubi occurrit duplex dubitatio. Una, quia ab aeterno omnia sunt subiecta filio inquantum Deus. Item, quia in resurrectione Christus dicit: data est mihi omnis potestas. Quid ergo expectat subiiciendum scabello suo? Et sciendum est, quod aliquid potest esse in potestate alicuius dupliciter. Uno modo quantum ad auctoritatem, et sic omnia ab aeterno quantum ad praeordinationem fiendorum et in tempore quo fuerunt, subiecta sunt filio Dei inquantum Deus, sed a principio conceptionis inquantum homo. Alio modo quantum ad exercitium potestatis, et sic non sunt ei omnia subiecta, sed tantum in fine mundi, quia nondum exercet potestatem in omnia, subiiciendo sibi omnia. Phil. c. III, 21: secundum operationem qua possit etiam subiicere sibi omnia. Sed quid est quod dicit scabellum? Potest dici quod per hoc nihil aliud intelligitur quam plena et perfecta subiectio. Illud enim dicitur perfecte subiectum alicui, quod ipse potest conculcare pedibus. Aliter etiam, et faciendo vim in verbo, quia sicut Deus est caput Christi I Cor. XI, 3: caput Christi Deus ita pedes Christi, humanitas eius. Ps. CXXXI, v. 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Ponam ergo scabellum, id est, non solum subiiciam inimicos tuos tuae divinitati, sed etiam humanitati tuae. In hoc autem erravit Origenes. Ipse enim voluit et intellexit tantum unum modum subiectionis, dicens: sicut enim nihil aliud est subiici luci, quam illuminari, ita cum Christus sit veritas, iustitia, et bonitas, et quicquid tale potest dici, nihil est aliud subiici salvatori, quam salvari. Et ideo voluit, quod in fine omnia, etiam Daemones, salvarentur, quia aliter non subiicerentur omnia Christo. Sed hoc est contra illud quod dicitur Matth. c. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Unde sciendum est, quod duplex est modus subiectionis. Unus per voluntatem subditorum, sicut boni ministri subiiciuntur domino suo, puta regi, et sic soli boni subiiciuntur Christo. Alius per voluntatem domini, et sic est quaedam violentia ex parte subditorum. Et sic mali subiicientur Christo, non quod velint dominium eius, sed quia Christus faciet de ipsis voluntatem suam, puniendo eos, qui noluerunt hic facere voluntatem suam. Et hoc proprie designatur per scabellum, quia quod calcatur, comprimitur. Is. LXVI, 1: caelum mihi sedes est, id est, caelestes et boni, sed terra, id est, terreni et mali, scabellum pedum meorum. Alia dubitatio est de hoc, quod dicit quoadusque, etc., quia si sedebit quoadusque ponat, ergo cum posuerit, non sedebit. Respondeo quod huiusmodi dictiones, donec, et quoadusque, quandoque ponuntur finite, quando scilicet designant terminum eius cui coniunguntur, sicut cum dico: sede hic donec veniam. Aliquando autem tenentur infinite, quando scilicet non ponitur terminus, ut cum dicitur: iste non poenituit donec vixit, quia nec post mortem poenituit. Sicut enim dicit Hieronymus, illud oportet designari de quo posset esse dubium. Illud autem, quod non est dubium, relinquitur intelligenti. Dubium autem est de aliquo utrum in vita sua poeniteat, sed quod non post mortem suam, nulli est dubium. Sic et in proposito; cum enim modo multi impugnent et blasphement Christum, videtur dubium utrum modo sedeat; sed non est dubium, utrum sedeat, quando omnia subiecta erunt ei, et ideo non exprimitur illud. Consequenter ostendit quod dignitas haec Angelis non convenit, cum dicit nonne omnes sunt administratorii spiritus, et cetera. Ubi tria facit, quia primo ostendit ipsorum officium; secundo executionem officii, ibi in ministerium; tertio fructum executionis, ibi ut haereditatem. Dicit ergo nonne omnes, et cetera. Ps. CII, 21: ministri eius qui facitis voluntatem eius. Sed contra Dan. VII, 10: millia millium ministrabant ei, etc., ubi dicit Gregorius: aliqui ministrant, alii sunt qui assistunt. Non ergo omnes ministrant. Respondeo. Dicendum est, quod sicut videmus in artificibus quod duplex est genus artificum, quidam enim sunt quasi manu exequentes ut manu artifices; alii autem non exequuntur nec operantur manu, sed sunt artifices disponentes, et quasi praecipientes quid agendum sit. Ita et in Angelis est, quia quidam sunt quasi exequentes ea quae a divina iussione procedunt circa nos agenda, quidam vero quasi praeceptores, praecipientes ea quae agenda sunt. Accipiendo ergo largo modo administratores, tam pro exequentibus quam etiam pro imperantibus, sic omnes sunt administratores vel administratorii, inquantum superiores exequuntur Dei voluntatem circa medios, medii circa infimos, infimi circa nos. Sed si dicantur administratorii qui exequuntur, alii autem qui immediate accipiunt a Deo assistentes, sic quidam ministrant, quidam assistunt et tradunt aliis. Assistentes igitur sunt qui immediate accipiunt illuminationes divinas ab ipso Deo; unde et nominibus relatis ad Deum nuncupantur, sicut Seraphim, id est, amantes Deum, Cherubim cognoscentes, throni portantes. Ministrantes non sunt qui ab istis accipiunt, et aliis tradunt. Sed contra hoc esse videtur illud quod dicit Gregorius, quod assistere dicuntur, qui intima Dei contemplatione fruuntur. Cum ergo omnes Angeli videant Deum per essentiam, secundum illud Matth. XVIII, 18: Angeli eorum semper vident faciem patris mei; ergo videtur quod omnes sint assistentes. Respondeo. Dicendum quod quidam de primis studentibus in libris Dionysii, volens salvare et dictum apostoli et dictum Gregorii, dixit quod Angeli inferiores non vident Deum per essentiam, cum non sint assistentes. Et iste fuit Ioannes Scotus, qui primo commentatus est in libros Dionysii. Sed haec opinio haeretica est, quia cum beatitudo perficiatur in visione Dei, sequeretur quod Angeli inferiores non videntes Deum per essentiam, non essent beati. Est etiam dictum domini dicentis, Matth. XVIII, 10: Angeli eorum, et cetera. Et ideo dicendum quod omnes vident Deum per essentiam, non tamen omnes assistunt. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sicut Deus cognoscendo essentiam suam, etiam seipsum cognoscit, et omnia alia a se, ita et Angeli videntes Dei essentiam, et ipsum cognoscunt, et res omnes in ipso; in qua quidem visione, ideo solum sunt beati, quia Deum vident, non ideo quia res in ipso cognoscunt. Unde Augustinus in libro confessionum: beatus qui te videt, etiam si illa non videat. Qui autem te et illa cognoscit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus. Visio autem qua Deum vident per essentiam, est omnibus beatis communis. In visione autem qua res cognoscunt in Deo, unus Angelorum praeeminet aliis; nam superiores, utpote altioris naturae et intellectus, plura vident in Deo, quam medii; et medii quam infimi. Unde isti vident omnia quae ad eorum officium pertinent, et quae sunt exequenda per alios, quae non ita perfecte vident inferiores, et ideo aliis exequenda tradunt, et propter hoc isti solum assistunt, et tamen omnes vident Deum, et in huius signum dicit Dionysius, quod quibusdam Angelis quaerentibus ipse Deus immediate respondet, sicut Is.: quis est iste qui venit de Edom? Et respondet ipse: ego qui loquor iustitiam. Quibusdam vero respondet per Angelos, sicut illud Ps. XXIII, 8: quis est iste rex gloriae? Respondent Angeli, et non Deus, et dicunt: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Sic ergo patet Angelorum officium. Sed contra hoc est, quia hic tangitur executio officii cum dicit in ministerium missi; ergo videtur per hoc quod omnes exequantur. Ps. XXXIII, 8: immittit Angelus domini in circuitu eius, et cetera. Is. VI, 6: volavit ad me unus de Seraphim, qui sunt in supremo ordine. Ergo si illi mittuntur, multo fortius alii. Sed contra hoc est Dionysius, qui dicit quod accepit ab apostolo, quod soli inferiores mittuntur, et non superiores. Respondeo. Quidam dicunt quod superiores mittuntur et exeunt aliquando aliquibus causis subortis ad exteriora. Sed videtur mihi quod superiores quatuor, scilicet Seraphim, Cherubim, throni, et dominationes numquam mittuntur, sed inferiores mittuntur, quod patet ex eorum nominibus. Virtutes enim mittuntur ad mirabilia facienda; potestates ad arcendum potestates aereas; principatus ad gubernandum communitatem vel regnum, et sic de aliis. Dominationes autem dicuntur, quia ordinant omnia haec inferiora; alii autem tres ordines accipiunt nomina ex operatione, quam immediate exercent circa Deum, et illam dispensant in alios. Quod ergo dicit, missi, dicendum est quod duplex est missio: una quae motum localem importat, et sic mittuntur solum inferiores. Alia est missio, quae fit per applicationem et directionem novi effectus in creatura, et sic mittuntur filius et spiritus sanctus; et hoc modo mittuntur superiores, quia virtus eorum immittitur in inferiores immittenda aliis. Et quod dicit volavit, etc., dicendum quod inferiores utuntur nominibus illorum quorum virtute et auctoritate agunt, et eis attribuunt operationes suas. Et quia ille inferior officium suum exequebatur in virtute Seraphim, ideo vocatus est nomine Seraphim, non quod esset natura Seraphim. Deinde subiungit fructum officii, cum dicit qui haereditatem capiunt salutis. Et licet omnes sint vocati, non tamen omnes capiunt haereditatem. Qui ergo capiunt, illi percipiunt fructum missionis. Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est sanata. Vel rursus cum dicit propter eos qui haereditatem, etc., ponitur executionis fructus, qui est, ut homines haereditatem capiant salutis. Propter hoc enim est totus ordo actionis circa nos, ut compleatur numerus electorum. Ps. XC, 11: Angelis suis Deus mandavit de te, et cetera. Et dicit propter eos, non propter omnes, quia licet omnes sint vocati, pauci tamen sunt electi, ut dicitur Matth. cap. XXIV. Et dicit haereditatem, quia ad ipsam soli filii perveniunt; quod si filii, et haeredes. Dicit vero capiunt, quia oportet quod labore, et studio, et sollicitudine acquirant regnum Dei. Matth. XI, 12: regnum caelorum vim patitur. Illi ergo capient qui student in se dominicas illuminationes et inspirationes immissas per Angelos bonos custodire, et effectui demandare, alias dicetur eis quod dicitur Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est sanata.


Caput 2
Lectio 1

[87934] Super Heb., cap. 2 l. 1 Supra ostendit apostolus multipliciter eminentiam Christi ad Angelos, hic ex hoc concludit, quod magis obediendum est doctrinae Christi, scilicet novo testamento, quam veteri testamento. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit conclusionem intentam; secundo inducit rationem ad conclusionem intentam; tertio confirmat consequentiam rationis. Primum in principio; secundum, ibi si enim qui per Angelos; tertium, ibi non enim Angelis. Circa primum sciendum est, quod Ex. XXIII, 20, datis praeceptis legis iudicialibus et moralibus, subiungit: ecce ego mitto Angelum meum, etc., et sequitur: observa igitur et audi vocem eius, et cetera. Si igitur mandatum Angeli, per quem lex data est, servaretur, introitus disponeretur ad patriam. Unde et Matth. XIX, 17 dictum est: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Oportet ergo servare mandata illa legis, ergo oportet magis obedire mandatis eius, qui maior est Angelis, per quos lex data est. Et hoc est quod dicit propterea abundantius observare oportet ea, quae audivimus. Abd. I, 1: auditum audivimus a domino. Hab. III, 2: domine, audivi auditum tuum, et timui. Oportet ergo observare abundantius. Et dicit abundantius propter tria: primo propter dicentis auctoritatem, quia iste creator et filius Dei, et ille creatura et Dei minister. Act. V, 29: obedire oportet magis Deo quam hominibus, et etiam Angelis. Secundo propter dictorum utilitatem, quia sunt verba vitae aeternae, Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae habes, etc., illa bonorum temporalium. Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, et cetera. Tertio propter observantiae suavitatem, quia haec sunt suavia I Io. V, 3: mandata eius gravia non sunt, et Matth. XI, 30: iugum meum suave est, etc. illa gravia, Act. XV, 10: hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt. Secundo ostendit idem ex periculo imminente, cum dicit ne forte pereffluamus, id est, aeternaliter damnemur. Ubi sciendum est, quod aliquis fluit per poenas corporales, II Reg. XIX, 14: quasi aquae dilabimur super terram: effluit per culpam, sed pereffluit corporaliter per damnationem aeternam, quia nec testa remanet. Is. XXX, 14: comminuetur sicut comminuitur lagena figuli contritione pervalida, nec invenietur de fragmentis eius testa. Consequenter inducit rationem ad hoc, quae continet unam conditionalem continentem comparationem novi et veteris testamenti. In antecedenti ponitur conditio veteris testamenti; in consequenti conditio novi testamenti. Circa vetus autem tria ponit, scilicet legis auctoritatem; secundo firmitatem veritatis, ibi qui factus est firmus; tertio necessitatem observandi, ibi et omnis praevaricatio. Primo ponit auctoritatem, quia non humana ratione data est lex, sed per Angelos. Gal. III, 19: ordinata per Angelos, et cetera. Act. VII, 38: hic Moyses qui fuit in Ecclesia in solitudine cum Angelo qui loquebatur ei in monte Sina, et cetera. Nec hoc est mirum, quia, ut probat Dionysius, revelationes divinarum illuminationum ad nos perveniunt mediantibus Angelis. Firmitatem vero veritatis ostendit, cum dicit qui factus est firmus, quia omne quod fuit praenuntiatum in lege veteri, totum impletum est. Matth. V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant; et Prov. XII, 19: labium veritatis firmum erit in perpetuum; et Ps.: quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Factus est ergo firmus, quia non fuit irritatus. Necessitatem ostendit qua puniuntur praevaricantes. Unde dicit et omnis praevaricatio et inobedientia, et cetera. Ubi ponit unum quod respondet duplici culpae, scilicet peccato omissionis et transgressionis. Primum respondet praeceptis affirmativis, aliud negativis. Primum notatur nomine inobedientiae. Sed numquid inobedientia est peccatum generale? Et videtur quod sic, per hoc quod dicitur hic. Ad quod dicendum est, quod peccatum dicitur esse speciale ex intentione specialis finis. Unde quando aliquis non servat praeceptum hac intentione, ut contemnat praeceptum, sic est speciale peccatum; sed quando ex aliqua causa, puta quando ex concupiscentia, tunc est conditio consequens peccatum, non tamen speciale peccatum. Aliud autem vocatur praevaricatio. Ps. CXVIII, 115: praevaricantes reputavi, et cetera. Item aliud ponit ex parte poenae, cum dicit accepit iustam mercedis retributionem. Retributio enim respicit quantitatem culpae, ut qui magis peccavit, magis puniatur. Merces vero respicit qualitatem, ut qui igne libidinis peccaverit, igne crucietur. Accipiet ergo mercedem bonam pro bonis, et malam pro malis. Et sic merces accipitur in bonum et in malum, inquantum importat iustitiam distribuendi. Iustam dicit propter aequalitatem poenae, ut scilicet secundum mensuram peccati sit plagarum modus. De poenis autem habetur Lev. XXVI et Deut. XXVIII. Glossa dicit: iustam, ne putetur perire iustitia propter misericordiam. Consequenter cum dicit quomodo nos effugiemus, etc., ponit consequens suae conditionalis, in quo describit conditionem novi testamenti, ubi tria facit. Primo enim ostendit necessitatem observandi; secundo originem novi testamenti; tertio firmitatem veritatis ipsius. Secundum, ibi quae cum initium accepisset. Tertium, ibi contestante Deo. Dicit ergo. Si sermo factus per Angelos punit praevaricatores et inobedientes, quomodo nos effugiemus, et cetera. In quo denotat periculum quod imminet non observantibus. Supra autem vetus testamentum vocavit salutem. Cuius ratio est, quia sermo ordinatur ad cognitionem tantum, hoc enim facit vetus testamentum, quia per ipsum est cognitio peccati. Rom. III, 20: per legem cognitio peccati. Item cognitio Dei. Ps. CXLVII, 9: non fecit taliter omni nationi. Et alibi LXXV, 1: notus in Iudaea Deus, et cetera. Non tamen conferebat gratiam, sed in novo testamento confertur gratia Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est, quae ducit ad salutem aeternam. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Ps. CXVIII, 140: ignitum eloquium tuum vehementer. Item, commendat ipsam ex quantitate. Et dicit tantam, id est valde magnam. Et certe valde magna est, si consideres a quibus periculis liberat: quia non solum liberat a periculis mortis corporalis, sed etiam spiritualis. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Item magna est, quia est universalis, id est, non unius populi tantum, nec ab uno periculo, sed est omnium hominum et ab hostibus omnibus. I Tim. IV, 10: qui est salvator omnium, maxime autem fidelium. Lc. I, 74: sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, et cetera. Item magna est, quia aeterna. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute sempiterna. Et ideo non est negligenda, sed debemus esse solliciti ad obtinendum eam. Iud. XVIII, v. 9: vidimus terram valde opulentam et uberem. Et sequitur: nolite negligere, nolite cessare, et cetera. Et vere non debemus negligere, quia si negligentes fuerimus, puniemur, non tantum perdendo bonum, sed etiam incurremus malum, scilicet aeternae damnationis, quod effugere non poterimus. Ideo dicit quomodo nos effugiemus? Matth. III, 7: quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? Iob XI, v. 20: effugium peribit ab eis. Ps. CXXXVIII, v. 6: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Originem doctrinae novi testamenti ostendit, cum dicit quae cum initium accepisset, et cetera. Ubi ponit duplicem eius originem. Prima fuit non per Angelos, sed per ipsum Christum. Supra I, 2: locutus est nobis in filio. Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et ideo dicit quae cum accepisset initium enarrandi per dominum, quia habet duplex initium: unum simpliciter, et illud est ab aeterno, et hoc est per seipsum verbum. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Aliud est initium enarrationis, et istud fuit in tempore per verbum incarnatum. Secunda origo fuit per apostolos qui audierunt a Christo. Unde dicit ab eis qui audierunt, id est, per ipsorum praedicationem. I Io. I, 1: quod fuit ab initio, quod vidimus et audivimus, et cetera. Lc. I, 2: sicut narraverunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt. Firmitatem deinde eius ponit, quae maior est quam firmitas veteris testamenti, quod ostendit ex testimonio Dei qui mentiri non potest. Unde dicit confirmata est, Deo contestante, et cetera. Sciendum est autem quod testimonium est per loquelam: loquela est signum sensibile. Deus autem duplici signo sensibili contestatus est, scilicet miraculis et donis spiritus sancti. Quantum ad primum dicit, quod confirmata est, contestante Deo signis, quoad minora miracula, ut sanatio claudi, vel febris. De primo Act. III, 6 et XIV, 7; de secundo autem Act. ult. Portentis, quantum ad maiora, sicut suscitatio mortui. Act. c. IX, 40: Thabita, surge, et cetera. Dicitur autem portentum, quasi porro vel procul tensum, quod scilicet aliquid in longinquum demonstrat. II Par. XXXII, 31: in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod scilicet fuerat sol retrogressus, et cetera. Praecipuum vero portentum est, quod Deus factus est homo. Is. VIII, 18: ego et pueri mei, quos mihi dedit Deus in portentum, quod scilicet ego sum homo, et quod pueri mei hoc crederent. Mirum enim fuit quod cor humanum hoc potuit credere. Dicit variis virtutibus, ut signa et portenta referantur ad ea, quae excedunt virtutem naturae. Ut signum dicatur quod est praeter et supra naturam, non tamen contra; sed portentum est, quod est contra naturam, ut partus virginis, suscitatio mortui. Sed virtus referatur ad ea quae sunt secundum naturam quantum ad substantiam facti, sed non quantum ad modum fiendi, sicut sanatio febris, quod utique possunt medici, licet non statim. Vel virtutes referantur ad virtutes mentis, quas dominus suis praedicatoribus dedit, scilicet fides, spes, et charitas. Sed quantum ad secundum, scilicet quantum ad dona, dicit et spiritus sancti distributionibus. Sed contra, ut dicitur Sap. VII: spiritus sanctus unus est. Quomodo ergo distribuitur? Dicendum est quod non distribuitur secundum essentiam, sed inquantum dona eius distribuuntur. I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Omnes autem gratiae attribuuntur spiritui sancto, quia dantur ex amore. Amor vero appropriatur spiritui sancto. Gregorius: certe spiritus sanctus amor est. Vel distributionibus, id est, per distributiones, quae fiunt a spiritu sancto, quia alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii operatio miraculorum, alii prophetia, et sic de aliis. Et hoc totum non pro meritis, nec ex necessitate naturae, sed per ipsius voluntatem. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat, etc., et I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, et cetera. Mc. ult.: domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.


Lectio 2

[87935] Super Heb., cap. 2 l. 2 Supra fecit apostolus quamdam comparationem, ostendens esse maiorem necessitatem observandi praecepta Christi quam legis datae per Angelos, hic confirmat consequentiam, ubi duo facit. Primo enim confirmat dictam consequentiam, ostendens maiorem esse potestatem Christi quam Angelorum; secundo probat idem per auctoritatem, ibi testatus est autem quidam. Dicit ergo, quod maiora supplicia sustinebunt qui faciunt contra mandata Christi, quam qui faciunt contra mandata Angelorum, quia ipse Christus dominus est, et magis punitur qui peccat contra dominum, quam qui peccat contra servos. Et quod Christus sit dominus, ostendit, quia non subiecit Deus orbem terrae futurum subiectum Christo, Angelis. Et duo facit. Primo ostendit quia orbis non est subiectus Angelis; secundo ostendit de quo orbe intendit, ibi de quo loquimur. Orbis enim non est subiectus Angelis. Iob XXXIV, 13: quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Sed contra Dan. X, 20 dicitur Angelus princeps regni Graecorum et Persarum. Et Deut. c. XXXII, 8: constituit fines populorum iuxta numerum filiorum Dei, secundum aliam litteram. Et dicendum est, quod non est eis subiectus vice dominii, sed vice cuiusdam ministerii. Tota enim creatura corporalis ministratur per Angelos. Ps. CII, 21: ministri eius qui facitis, et cetera. Supra I, 14, omnes administratorii dicuntur. Vel enim non subiecit orbem terrae Angelis, orbem dico futurum, scilicet mundum istum, qui dicitur futurus, quia in Scriptura quandoque dicitur futurum non respectu nostri, sed respectu eius cui comparatur, sicut idem apostolus dicit, Rom. V, 14, de Adam respectu Christi, qui est forma futuri; Christus enim non est futurus respectu sui, sed respectu Adae. Sic hic orbis futurus dicitur, non respectu nostri, sed respectu Christi, qui est ab aeterno, cum orbis sit in tempore. Et quia Manichaei dicunt orbem subiectum malo Deo, non autem bono, ideo subdit de quo loquimur, quia non de alio, sed de isto. Vel supra I, 11 s. dixerat ipsi peribunt, scilicet caeli, et mutabuntur, quod, sicut ibi dictum fuit, intelligitur quo ad statum, non quo ad substantiam, ita quod duplex est status mundi. Unus, qui nunc est praesens. II Pet. III, 7: caeli qui nunc sunt, etc., eodem verbo repositi, sunt reservati igni, et cetera. Et alius est futurus. In orbe autem isto qui nunc est, nec omnia sunt ei subiecta, ut supra dictum est, et hoc per executionem potentiae, licet subiecta sint per auctoritatem; sed tunc in illo statu futuro erit ei orbis subiectus. Et ideo subdit de quo loquimur. Consequenter probat per auctoritatem, cum dicit testatus est autem quidam. Ubi tria facit. Primo enim commendat auctoritatem testimonii inducendi; secundo inducit testimonii veritatem, ibi quid est homo quod memor es eius? Tertio explicat sensum testimonii, ibi in eo enim quod ei omnia. Circa testimonium vero ponit primo, quod verba veteris testamenti sunt quaedam testimonia Christi. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, et cetera. Et paulo post: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. Et ideo dicit testatus est autem. Secundo, quia apud Iudaeos erant quaedam Scripturae minus notae, et quaedam magis notae, et ideo maioris dignitatis sunt Scripturae Psalmorum, quibus ipsi utebantur in omnibus sacrificiis suis. Et ideo dicit in quodam loco, noto scilicet et manifesto. Tertio ponit auctoritatem dicentis, scilicet David, qui scilicet fuit maximae auctoritatis. II Reg. XXIII, 1: dixit vir cui constitutum est de Christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel. Deinde inducit testimonium, cum dicit quid est homo, et cetera. Ubi tria facit. Primo enim ponit mysterium incarnationis; secundo passionis, ibi minuisti eum paulo minus ab Angelis; tertio mysterium exaltationis, ibi gloria et honore. Circa primum duo tangit: primo causam incarnationis, secundo ipsam incarnationem, ibi aut filius hominis. Causa autem incarnationis est memoria Dei de homine, et ideo dicit quid est homo, ut legatur despective; quasi dicat: homo valde modicum quid est respectu Dei. Is. XL, 17: omnes gentes quasi non sint sic coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Si enim aliquis diligit aliquem, et dimittit eum diu in miseriis, nec subvenit, videtur eius oblivisci. Deus autem humanum genus dilexit, et quia ipsum fecit ad imaginem suam, et quia in medio Paradisi ipsum posuit. Sed post peccatum, quia non statim ei subvenit, videtur eius fuisse oblitus. Sed tunc videtur eius memor fuisse cum reparatorem misit. Ps.: memento nostri, domine, in beneplacito tuo, et cetera. Et ideo dicit quid est homo, etc., quasi dicat: si consideremus vilitatem hominis, mirum est, quod memor es eius, qui tam vilis et parvus est; vilis, inquam, et parvus in natura, maxime quantum ad vilem substantiam. Gen. II, 8: formavit Deus hominem de limo terrae. Is. LXIV, 8: et nunc, domine pater noster es tu, nos vero lutum, et cetera. Vilis in culpa. Unde Augustinus super Ioannem: nihil fiunt homines cum peccant. Abd.: ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde, et cetera. Vilis et infirmus in poena. Iob XIV, 1: homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Am. c. VII, 5: quis suscitabit Iacob? Scilicet prostratum, quia parvulus est. Secundo ponit ipsam incarnationem, cum dicit filius hominis. Ubi sciendum est, quod in Scriptura sacra Christus vocatur filius hominis, sicut patet Dan. VII, 13, et in Evangelio in multis locis; et huius ratio est, quia alii sunt filii hominum Ps.: filii hominum usquequo gravi corde? Sed Christus tantum filius est hominis, scilicet virginis beatae. Et ipse a Deo visitatur. Aliquando visitatio in Scriptura refertur ad beneficium, sicut dicitur Gen. XXI, 1: visitavit dominus Saram, et cetera. Quandoque autem ad poenam. Ps.: visitabo in virga iniquitates eorum. Hic autem refertur ad beneficium. Visitas, id est, excellentissimum beneficium ei confers, quia facis eum filium Dei, ex hoc scilicet quod humanitas assumpta est a verbo in unitatem suppositi. Vel hoc dicit propter plenitudinem Christi. Io. I, 14: plenum gratia et veritate, et cetera. Vel referendum est utrumque ad Christum, ut sit sensus: memor es eius in incarnatione, in qua humanitas assumpta est a Christo, sed visitas in resurrectione. Vel referendum est utrumque ad humanum genus. Quilibet autem filius hominis est homo, non autem quilibet homo est filius hominis, Adam enim non fuit filius hominis. Dicitur ergo homo qui gerit imaginem hominis terreni, Adae scilicet. Et iste homo dicitur peccator. Sed filius hominis dicitur, qui gerit imaginem hominis caelestis, scilicet Christi, qui dicitur filius hominis. I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Homo ergo simpliciter dicitur peccator. Et quia iste longe est a Deo, quia longe a peccatoribus salus, dicitur Deus eius esse memor, sicut homo memoratur eius, quod longe est ab ipso. Sed cum de peccatore fit iustus, sic filius hominis visitatur per gratiam. Iob X, 12: visitatio tua custodivit spiritum meum. Consequenter ponit mysterium passionis, cum dicit minuisti eum paulo minus ab Angelis. Ubi sciendum est, quod ordine naturae, corruptibilia ac passibilia minora sunt incorruptibilibus et impassibilibus. Angeli autem secundum naturam sunt impassibiles et immortales. Unde quando Christus dignatus est passionem et mortem sustinere, minoratus est ab ipsis, non quod plenitudinem suam amiserit, vel in aliquo diminutus fuerit, sed parvitatem nostram sibi assumpsit. Et hoc significatum fuit Lc. XXII, 43, ubi dicitur, quod apparuit illi Angelus domini confortans eum, non quod indigeret ipso, sed ut ostenderet se minoratum ab ipsis per passionem. Dicit autem paulo minus propter duo. Primo quia omnis creatura corporea est modicum quid, per comparationem ad rationalem, quia corporea comprehenditur certis limitibus quantitatis, non autem rationalis, sed semper plus potest in magis intelligibile: Christus autem est minoratus ab Angelis, non quantum ad divinitatem, nec quantum ad animam, sed solo corpore. Et sic dixit, paulo minus, propter quantitatem. Secundo dicitur paulo minus quantum ad durationem, quia modicum duravit. Is. LIV, 7: in modico dereliqui te, et cetera. Nec mirum est quod in passibilitate corporis est minoratus ab Angelis, cum etiam in hoc sit minoratus ab homine, secundum illud Ps. XXI, 6: ego autem sum vermis et non homo, et hoc propter turpitudinem mortis, de qua Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Si autem quod dictum est: quid est homo, etc., utrumque referatur ad hominem, sic homo dicitur minoratus ab Angelis tripliciter: primo quantum ad cognitionem, sed paulo minus, quia non quantum ad cognitionis genus, quia et homo et Angelus communicant in uno genere cognitionis, sed quantum ad modum, quia excellentiori modo cognoscunt Angeli quam homines. Secundo vero quo ad corpus, quia licet Angelus et anima sint unius naturae, scilicet intellectualis, anima tamen unitur corpori, sed etiam in hoc modicum, quia non tollitur dignitas animae per huiusmodi unionem, sed aliquo modo aggravatur et impeditur ab altiori contemplatione. Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Tertio quantum ad dona, et hoc paulo minus, non quantum ad dona gratuita, Matth. XXII, 30: erunt sicut Angeli Dei in caelis, sed quantum ad naturalia. Deinde cum dicit gloria et honore, etc., ostendit mysterium exaltationis, ubi tria facit. Primo ostendit eius gloriam; secundo honorem, ibi et honore, etc.; tertio potestatem, ibi constituisti eum, et cetera. Apoc. V, 12 s.: dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem in omnem creaturam, et cetera. Dicit ergo primo coronasti eum gloria, id est, claritate. Gloria enim claritatem importat. Christus autem duplici gloria coronatus est, scilicet claritate corporis. Ad Phil. III, 21: qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Ista claritas sibi promittitur Io. XII, 28: et clarificavi animam, scilicet implendo splendoribus gratiae, et iterum clarificabo, scilicet corpus immortalitatis gloria. Alia claritas est in confessione omnium populorum. Phil. II, 11: et omnis lingua confiteatur. Ps. XX, 5: gloriam et magnum decorem impones super eum. Consequenter ostendit eius honorem, cum dicit et honore, et cetera. Differt autem honor a gloria, sicut effectus a causa. Est enim honor reverentia exhibita in testimonium excellentiae, unde est testificatio bonitatis eius. Honor ille est, ut omnis creatura revereatur ipsum sicut et patrem. Io. V, 23: ut omnes honorificent filium sicut et patrem. Et dicit coronasti, scilicet in signum victoriae, quia corona datur vincenti. I Cor. IX, v. 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, et cetera. II Tim. II, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Christus autem per certamen passionis meruit hanc gloriam et honorem. Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem, et sequitur: propter quod et Deus exaltavit illum, et cetera. Ista autem prout conveniunt Christo inquantum Deus est, non sunt praemium, sed magis illi naturalia; sed inquantum homo est, sunt praemium victoriae passionis eius. Sed potestatem eius ostendit, primo quantum ad auctoritatem eius; secundo quantum ad effectum, ibi omnia subiecisti, et cetera. Quantum ad primum dicit constituisti, quod potest tripliciter intelligi. Uno modo quod constitutus est super omnia loca, et hoc in ascensione. Eph. IV, 10: ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Secundo dignitate. Eph. I, 20 s.: constituens eum ad dexteram suam super omnem principatum et potestatem, et cetera. Tertio potestate, quia super omnem creaturam. Matth. ult.: data est mihi omnis potestas in caelo, et cetera. Sed Christus inquantum Deus non est constitutus, sed natus; sed constitutus est inquantum homo. Supra I, 2: quem constituit haeredem universorum, et cetera. Effectus potestatis est, quia omnia subiecisti sub pedibus eius. Utitur autem propheta praeterito pro futuro propter maiorem certitudinem. Iam enim factum est in aeterna Dei praedestinatione. Et dicit sub pedibus eius, id est, humanitate, vel cum omnimoda subiectione. Ps. CIX, v. 2: donec ponam inimicos tuos, et cetera. Vel sub pedibus eius, id est, sub humanitate eius; sicut enim per caput Christi intelligitur Deus, I Cor. XI, 3, ita etiam per pedes Christi intelligitur humanitas eius. Ps.: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Si vero exponatur hoc sic, homo dicitur coronatus gloria quantum ad cognitionem intellectualem, qua praeeminet caeteris animalibus. I Cor. XI, 7: vir quidem gloria et imago Dei est, et cetera. Iob XXXV, 11: qui docet nos super iumenta terrae. Item honore, inquantum ipse solus super omnia animalia est dominus suorum actuum, et non subiicitur necessitati rerum mutabilium quantum ad animam, cum sit liberi arbitrii. Item potestate, quia constituisti eum super omnia opera, uno modo, ut per ly omnia intelligantur omnes creaturae quae sunt infra hominem. Gen. I, 26: praesit piscibus maris et volatilibus caeli, et cetera. Alio modo ut ly omnia supponat pro tota universitate creaturae, quia etiam caelestia corpora et Angeli deserviunt homini. Ps. XC, 11: Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te, et cetera. Consequenter cum dicit in eo enim, etc., exponit sensum testimonii. Ubi apostolus duo facit. Primo enim exponit quantum ad eius sublimitatem; secundo quantum ad minorationem, ibi eum autem qui modico. Circa primum duo facit, quia primo ostendit qualiter dictum prophetae sit intelligendum; secundo ostendit illud nondum esse impletum, ibi nunc autem. Cum ergo dicit in eo enim quod ei subiecit, ostendit qualiter sit intelligendum; quia enim Scriptura dicit omnia subiecta esse Christo, nihil dimisit non subiectum ei. Unde ly omnia non est distributio accommoda ad aliqua genera, sed absolute ad omnia, quia omnia generaliter ei et universaliter subiecta sunt. Verum est praeter eum qui subiecit sibi omnia, ut dicitur I Cor. XV, 28; sicut dicitur caelum tegit omnia. Verum alia a se. Sed tunc arguit sic Arrius: pater omnia subiecit filio, ergo filius minor est ipso patre. Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod pater omnia subiecit filio secundum naturam humanam, in qua minor est patre, Io. XIV, 28: pater maior me est; sed secundum naturam divinam ipse Christus subiecit sibi omnia. Consequenter cum dicit nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei, ostendit hoc nondum esse impletum, quia infideles peccatores et Daemones nondum sunt ei subiecti. Rom. X, 16: sed non omnes obediunt Evangelio. Ex. X, 3: usquequo non vis mihi subiici, et cetera. Et sic peccatores non sunt subiecti Christo, per rebellionem voluntatis, sed per potentiam omnes subiiciuntur ei modo quantum ad auctoritatem, sed in futuro omnes quantum ad executionem. Unde haec est expositio eius quod supra dixit orbem terrae futurum.


Lectio 3

[87936] Super Heb., cap. 2 l. 3 Supra apostolus volens probare excellentiam Christi super Angelos, induxit auctoritatem prophetae, in qua aliquid erat quod pertinet ad Christi dignitatem, sicut illud omnia subiecisti, et cetera. Et ipse illud exposuit. Aliquid autem quod pertinet ad eius passionem, scilicet minuisti eum, et cetera. Istud autem videtur repugnare suo principali intento, quo scilicet intendit Christum praeferre Angelis. Et ideo hoc in parte ista diffuse exponit. Ubi duo facit, quia primo ostendit secundum quid sit ista minoratio intelligenda, quia scilicet secundum passionem; secundo agit de convenientia passionis, ibi decebat enim. Circa primum duo facit, quia primo ostendit illud quod est dictum; secundo describit ipsam passionem, ibi ut gratia Dei. Dicit ergo eum autem, et cetera. Continuetur sic: ita dictum est quid est homo, etc. gloria et honore, etc. omnia subiecisti, etc. minuisti eum, etc. et haec propheta de Christo praedixit, sed iam multa de istis videmus impleta. Pro certo ergo tenemus, quod quae restant sunt implenda, scilicet quod omnia subiicientur ei, et cetera. Gregorius: praeteritorum exhibitio, futurorum est certitudo. Et potest sic construi nos eum qui modico quam Angeli minoratus est, videmus esse Iesum: nec solum hoc, sed gloria et honore coronatum, propter passionem mortis, quae fuit causa illius exaltationis. Phil. II, 9: propter quod et Deus exaltavit illum, et cetera. Et dicit mortis, quia non qualemcumque passionem sustinuit, sed acerrimam et turpissimam. Sap. II, v. 20: morte turpissima condemnemus eum. Vel aliter nos videmus Iesum, et quasi quaereretur ab ipso quem diceret, ideo respondens dicit: scilicet eum qui per passionem mortis modico minoratus est quam Angeli, cum gloria et honore coronatum; quasi dicat: haec minoratio non est intelligenda in Christo nisi propter passionem mortis. Nec est mirum, quia quantum ad hoc non solum Angelis, sed etiam hominibus est minor. Is. c. LIII, 2 s.: desideravimus eum novissimum virorum, et cetera. Dicit autem Glossa, et est Augustini contra Maximinum, quod Christus non est minoratus ab Angelis propter conditionem naturae humanae, sed propter passionem. Natura enim mentis humanae, quam Christus sine peccato assumpsit, nihil est maius quam sola Trinitas. Minor ergo Angelis corpore, quia passio est secundum corpus. Quod videtur esse contra Dionysium qui dicit, quod Angeli naturali participatione luminis maiores sunt quam homines. Et dicendum est, quod de natura mentis humanae et angelicae dupliciter possumus loqui. Uno modo secundum naturalia sola, et sic natura Angelorum excellentior est et nobilior, quam natura mentis humanae, quia Angelus accipit cognitionem divinae veritatis in quadam excellentia et plenitudine intellectualis luminis, sed homo ex creaturis. Alio modo possumus accipere naturam utriusque sine peccato, in ordine ad beatitudinem obtinendam, et sic sunt aequales. Lc. XX: erunt sicut Angeli in caelo. Christus tamen quantum ad excellentiam gratiae, secundum mentem humanam maior est Angelis. Ista igitur minoratio non est secundum naturam divinitatis, nec absolute secundum naturam humanam, nisi inquantum passus est secundum illam. Possumus autem dicere quod Christus triplici gloria fuit coronatus, scilicet gloria sanctificationis, quam habuit in primo instanti suae conceptionis; item gloria divinae fruitionis, quia ab ipso instanti suae conceptionis fuit comprehensor; item gloria impassibilitatis, quam meruit post passionem. Deinde cum dicit ut gratia Dei, describit ipsam passionem, et describit eam tripliciter. Primo ex causa, cum dicit ut gratia Dei; secundo ex utilitate, cum dicit pro omnibus; tertio ex modo, cum dicit gustaret. Causa enim fuit sola gratia Dei. Unde continuatur sic: videmus Iesum qui minoratus est, ex hoc ut gratia Dei, et cetera. Ex ipsa enim factum est, quod filium suum unigenitum dedit. Io. III, 16: sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret. Rom. V, 8: commendat autem Deus charitatem suam in nobis, quia cum adhuc peccatores, et cetera. Vel secundum quod dicit Glossa Augustini, ut gratia, id est, ipse Christus, qui est gratia Dei. Et sic gratia est nominativi casus. Dicitur autem Christus gratia, quia auctor est gratiae. Io. I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Vel quia est gratis datus. Is. IX, 6: filius datus est nobis. Ut sit sensus, quod ipse minoratus est, ut ipse qui gratia Dei, et cetera. Utraque positio est secundum Glossam. Pro omnibus, ecce utilitas. Pro omnibus autem dupliciter potest intelligi. Vel ut sit distributio accommoda, scilicet pro omnibus praedestinatis, pro istis etiam tantum habet efficaciam. Vel absolute pro omnibus quantum ad sufficientiam. Sufficiens enim quantum ad se omnibus est. I Tim. IV, v. 10: qui est salvator omnium, maxime autem fidelium. Chrysostomus: pro omnibus hominibus generaliter mortuus est, quia omnibus pretium sufficit. Et si omnes non credunt, ipse tamen quod suum est implevit. Gustaret, ecce modus. Gustat enim qui non multum comedit, nec bibit. Quia ergo Christus non perseveravit in morte, sed statim surrexit, ideo gustavit. Ps. CIX, 7: de torrente in via bibit, et cetera. Viator festinat. Item gustus est discretivus saporis, unde qui gustat magis discernit quam qui bibit. Ut ergo designet quod mortem et dolorem sensit, et sic mors non fuit phantastica, ut dicit Manichaeus et Apollinaris, ideo dicit gustavit. Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam, et cetera. Modus vero ponitur cum dicitur gustaret. Simile habetur Matth. XXVI, 39: pater, si possibile est, transeat a me calix iste; et hoc propter tres rationes. Primo propter mortis amaritudinem exprimendam, cuius experientia est per gustum. Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam. Is. XXIV, 9: amara erit potio bibentibus eam. Secundo quia sicut gustare vel non gustare est in potestate gustantis, sic et passio Christi fuit voluntaria. Io. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam. Tertio quia gustare est parum sumere, Christus autem parum perseveravit in morte, secundum illud Ps. XV, 10: non derelinques animam meam in Inferno, et cetera. Deinde cum dicit decebat enim eum, etc., ostendit convenientiam ex utilitate. Deus enim pater est qui fuit causa mortis. Ipse enim est per quem omnia, sicut per causam efficientem, et propter quem omnia, sicut per causam finalem. Propter ipsum enim sunt omnia, quia propter bonitatem suam communicandam. Et haec fuit causa movens ad producendum res, et ita finaliter sunt omnia propter Deum. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Sunt etiam effective per ipsum. Ps. CXLV, 4: qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Est ergo omnium principium et finis. Apoc. I, 8: ego sum alpha et omega, principium et finis. Rom. XI, 36: ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Decebat ergo ipsum, quia actor est omnium, omnibus providere. Sap. VI, 8: aequaliter illi cura est de omnibus. Secundo conveniens fuit ex parte causae, quae, ut dictum est, fuit gratia Dei; gratia vero ordinatur ad gloriam. Rom. VI, 23: gratia Dei, vita aeterna, Deus autem ab aeterno praedestinavit quos debet adducere in gloriam. Et isti sunt omnes illi, qui sunt participes filiationis filii eius, quia si filii, et haeredes, Rom. VIII, 17. Et ideo dicit qui multos filios in gloriam adduxerat, quasi dicat: ipse habet unum filium perfectum naturaliter. Mc. XII, 6: adhuc ergo habens filium unum charissimum, et cetera. Qui est naturaliter splendor gloriae, supra I, 3. Alii autem sunt adoptivi, et ideo adducendi sunt in gloriam. Unde dicit qui adduxerat, id est, adducendos praeordinaverat. Et quid decebat eum? Hoc scilicet quod ipse est auctor salutis eorum, et cetera. Salus ista in duobus consistit, scilicet quod fiant filii, et quod inducantur in haereditatem. Quod autem sint filii, habent per filium naturalem. Quos praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis filii sui, Rom. VIII, v. 29. Gloriam autem et haereditatem non consequuntur nisi per eum, cuius naturaliter est haereditas, qui est splendor gloriae. Quia ergo per filium consequimur ista duo, ideo ipse convenienter dicitur auctor salutis. Matth. c. I, 21: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Infra XII, 2: aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Iesum. Decebat ergo quod pater auctorem salutis mitteret, scilicet filium, ut expositum est, qui multos filios adduxerat per ipsum in gloriam. Et sic patet convenientia ex parte causae. Per passionem consummari, id est, per fidem. Ipse enim inquantum est filius naturalis, est totaliter perfectus, sed quia in passione minoratus fuit, debuit per meritum passionis perfici. Ex ista ergo consummatione, patet convenientia modi, de quo dixerat quod gustavit. Tantum enim gustavit mortem, quia non accepit eam, nisi ut per meritum passioni consummaretur. Ipsa enim eius consummatio est eius glorificatio. Lc. ult.: oportet Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Gustavit etiam, quia, cum ipse adduxerit filios in gloriam, sicut medicus gustat medicinam ne infirmus abhorreat sed ut securius bibat, ita ipse gustavit mortem, ut quia sine morte ingrediente necessitate, non est salus, nullus mortem refugiat. Consequenter cum dicit qui enim sanctificat, probat quod dixerat. Ubi duo facit, quia primo probat propositum suum ex parte patris consummantis; secundo ex parte Christi consummati, ibi quia ergo pueri. Adhuc circa primum duo facit, quia primo proponit intentum; secundo probat per auctoritatem, ibi propter quam causam. Dicit ergo qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Sciendum est autem quod supra apostolus tria dixerat. Primo quod Christus est causa salutis, in quo ostendit nos dependere ab ipso, sicut a salvatore; secundo, ostendit quod pater est consummator ipsius Christi per meritum passionis, et in hoc Christus dependet a patre; tertio, quod pater nos adducit in gloriam, in quo etiam nos dependere a Deo ostendit; et secundum hoc apostolus hic tria facit. Primo enim ostendit quod dependemus a Christo. Sanctificatus enim dependet a sanctificato, Christus autem est sanctificans. Infra XIII, 12: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem, et cetera. Bene ergo dictum est, quod quia est actor et sanctificator, dependemus ab ipso, ipse vero a patre, a quo habet quod sanctificet, quod est secundum. Sed omnes, ipse scilicet qui sanctificat et nos qui sanctificamur, ex uno, scilicet ex patre, quod est tertium. Rom. VIII, 17: haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Consequenter ista tria probat per tres auctoritates. Et primo quod Christus tamquam mediator et actor salutis ea, quae Dei sunt, in nos refert. Unde dicit: propter quam causam, quia scilicet nos et ipse ex patre dependemus et sumus ex uno Deo patre, non confunditur eos vocare fratres, quia scilicet ex eodem patre. Mal. II, 10: numquid non pater unus omnium nostrum? Rom. VIII, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ideo dicitur in Ps. XXI, 22: nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Et Io. XX, 17: vade ad fratres meos. Sed nota quod dicit non confunditur, etc.; quia aliqui de vili plebe nati, si promoventur, confunduntur cognoscere consanguineos suos. Prov. XIX, 7: fratres hominis pauperis oderunt eum. Non sic autem Christus, sed dicit nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Io. XVII, 5 s.: pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, et cetera. Istius Annuntiationis ostendit fructum, cum dicit in medio Ecclesiae laudabo te, quasi dicat: per hoc congregatur tibi magna Ecclesia, in cuius medio laudabo te. Et dicit in medio, quia sicut columna in medio domus ipsam sustentat, lucerna in medio domus illuminat, cor in medio corpus vivificat, ita Christus in medio Ecclesiae. Item in medio, quia non ad unum populum tantum, sicut Moyses, missus fuit, Ps. LXXV, 1: notus in Iudaea Deus, sed ad salutem totius mundi, Ps. LXXIII, 12: operatus es salutem in medio terrae, et ideo dicitur Lc. ult.: stetit Iesus in medio discipulorum. Sciendum est circa hoc, quod ante legem consuetudo erat, quod omnes primogeniti erant sacerdotes, et hoc pertinebat ad ius primogeniturae. Christus autem est frater sicut primogenitus, et ideo est sacerdos. Sacerdos autem populum sanctificans, medius est inter Deum et populum. Deut. V, 5: ego illo tempore sequester fui. Et ideo pertinet ad ipsum nunciare quae Dei sunt ad populum; secundo, quae populi sunt referre in Deum. Primum facit dicendo, et ideo dicit nuntiabo nomen tuum fratribus meis, id est, ducam eos in notitiam tui, et hoc est sanctificare eos. Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate, et cetera. Secundum faciendo, dum facit homines ex affectu in Deum prorumpere in laudem Dei, et ideo dicit in medio Ecclesiae. Deinde cum dicit et iterum, etc., ostendit quod ipse Christus dependet ex patre per hoc quod dicit ego ero fidens in eum. Hoc secundum Hieronymum habetur Is. VIII, 17, ubi nos habemus: expectabo dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et cetera. Sed Is. XII, 2 expresse habetur: fiducialiter agam, et non timebo. Ego ero fidens in ipso pro gloria capitis et membrorum, quod supra dixit consummationem. Ps. XXX, 1: in te, domine, speravi. Ostendit autem quam spem habet, quia non quamcumque, sed firmam, quae dicitur fiducia. Spes enim et si non sit de impossibili, tamen habet timorem coniunctum quandoque, et tunc proprie dicitur spes. Spes quandoque est firma et sine timore, et tunc proprie dicitur fiducia. Et istam habuit Christus. Dicit ergo fidens ero in eum, id est, habebo fiduciam in adiutorio eius, scilicet patris, pro gloria corporis quod resuscitabit, et membrorum et animae. Ps. XXXI, v. 1: in te, domine, speravi, et cetera. Ier. XVII: beatus vir qui confidit in domino. Sed contra, sancti dicunt, quod in Christo nec fides, nec spes est, sed sola charitas. Respondeo. Dicendum, quod aliud est spes, aliud fiducia; nam spes est expectatio futurae beatitudinis, et haec non fuit in Christo, quia ab instanti suae conceptionis beatus fuit; fiducia autem est expectatio cuiuscumque auxilii; et secundum hoc fuit in Christo fiducia, inquantum secundum humanam naturam, expectabat a patre auxilium in passione. Unde cum ibi invenitur quod Christus dicatur habere spem, non est intelligendum ratione principalis obiecti, quod est beatitudo, sed ratione gloriae resurrectionis, et gloriae corpori collatae. Deinde cum dicit et iterum, etc., ostendit tertium, scilicet quod refert nos in Deum, dicens ecce ego. Et habetur Is. VIII, v. 18. Quasi dicat: relatus sum in Deum, ego, inquam, qui sum fidens. Et similiter pueri mei, quos in Deum reduco, scilicet discipuli mei. Io. ult.: pueri, numquid pulmentarium habetis? Quos dedit mihi Deus. Io. XVII, 6: tui erant, et mihi eos dedisti. Isti dicuntur pueri propter puritatem. I Reg. XXI, 4: si mundi sunt pueri et maxime a mulieribus; et paulo post, ibidem, 5, sequitur: fuerunt vasa puerorum sancta. Item propter simplicitatem. I Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Item propter humilitatem. Matth. XVIII, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, et cetera. Item propter facilitatem ad bonum: sinite parvulos venire ad me. Et ostendit quod non solum ipse est a Deo, sed etiam pueri; unde subdit quos dedit mihi dominus, et sic verum fit quod dixit: qui sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes, quia Io. VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum.


Lectio 4

[87937] Super Heb., cap. 2 l. 4 Supra ostendit apostolus convenientiam mortis Christi ex parte patris mortem imponentis, hic ostendit idem ex parte ipsius Christi mortem patientis. De Christo vero dixit quod erat auctor salutis fidelium, ideo hic intendere quomodo per passionem effectus est auctor salutis eorum. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit conditionem naturae, per quam mori potuit et pati; secundo ostendit utilitatem quam per mortem attulit, ibi ut per mortem; tertio probat quod proposuerat, ibi nusquam enim Angelos. Dicit ergo primo: ita dixi quod ipse et pueri sunt ex uno omnes et quod vocavit eos fratres, ergo conveniens fuit quod esset eis similis, non tantum quia impartitur eis participationem naturae divinae, quod est ex dono gratiae, sed etiam quia ipse naturam eorum assumpsit. Unde dicit quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Ubi notandum est, quod nomine carnis et sanguinis, aliquando ipsa natura carnis et sanguinis intelligitur, Gen. II, 23: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut sic per carnem intelligas corpus, secundum illud Iob X, 11: pelle et carnibus vestisti me; per sanguinem vero intelligas animam, non quod anima sit ipse sanguis, sed quia non conservatur in corpore sine sanguine. Aliquando vero per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis et sanguinis. Matth. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi. Aliquando vero ipsa corruptibilitas carnis et sanguinis. I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Sed hic non intelligitur de vitiis: Christus enim assumpsit naturam sine peccato, sed cum passibilitate, quia assumpsit carnem similem peccatrici. Rom. VIII, v. 3: in similitudinem carnis peccati. Ipse ergo communicavit vel pueris, vel etiam carni et sanguini, et totum similiter, quia scilicet non carni phantastice, ut dixit Manichaeus, nec accidentaliter, ut dixit Nestorius, sed verae carni et sanguini, sicut et pueri, et in unitate personae. Quod autem hic dicitur quod Christus communicavit carni et sanguini, non est intelligendum secundum quod dicunt vitia carnis et sanguinis, quia non assumpsit culpam, nec commisit; sed secundum quod dicunt ipsam substantiam carnis animatae, quia carnem et animam assumpsit. Item est intelligendum de passibilitate carnis, quia assumpsit naturam nostram passibilem. Ut sit sensus quia pueri, idest fideles, habuerunt naturam passibilem, et ipse, scilicet Christus, participavit eisdem, vel pueri, scilicet in natura carnis et sanguinis, vel eisdem, id est, carni et sanguini, non quidem phantastice, ut delirat Manichaeus, nec accidentaliter, ut fingit Nestorius, sed similiter, scilicet nobis, id est, eo modo quo nos participamus, id est, secundum rei veritatem, scilicet personaliter et substantialiter. Nos enim participamus eis in persona, et Christus etiam similiter assumpsit ea in unitatem personae. Io. I, 14: verbum caro factum est. Potest etiam per carnem et sanguinem intelligi caro et sanguis Christi, secundum illud Io. VI, 55: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: quibus pueri, scilicet apostoli, communicaverunt in coena, et Christus similiter participavit eisdem, scilicet carni et sanguini, quia ipse similiter sumpsit, ut Chrysostomus expresse dicit super Matth. XXVI: ipse (inquit) Christus bibit sanguinem suum. Unde Lc. XXII, 15: desiderio desideravi, et cetera. Consequenter ostendit utilitatem quam per mortem attulit, cum dicit ut per mortem destrueret, et cetera. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit utilitatem istam ex parte Diaboli, qui tenebat; secundo ex parte nostra, qui tenebamur, ibi ut liberaret eos. Dicit ergo: ideo participavit carni et sanguini, id est, assumpsit naturam in qua posset pati et mori, quod non poterat in divina, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est Diabolum. Sed quomodo habet Diabolus mortis dominium? Hoc enim est solius Dei. I Reg. II, 6: dominus vivificat, et mortificat, et Deut. c. XXXII, 39: ego occidam, et ego vivere faciam. Respondeo. Dicendum est quod aliter habet dominium mortis iudex, quia scilicet quasi mortem infligens, cum per mortem punit; aliter latro, quasi scilicet mortem sibi ex demerito acquirens. Primo modo Deus habet mortis imperium. Gen. II, 17: quacumque die comederis ex eo, morte morieris. Secundo modo Diabolus, qui suadendo homini peccatum, morti ipsum addixit. Sap. II, 24: invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Dicit autem destrueret, non quantum ad substantiam quam habet incorruptibilem, non quantum ad malitiam, ut aliquando Diabolus bonus fiat (ut dicit Origenes), sed quantum ad potestatis dominium. Io. XII, 31: nunc iudicium est mundi, nunc princeps mundi huius eiicietur foras. Col. II, 15: expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Et hoc factum est per mortem Christi triplici ratione. Una est ex parte Christi. Iustitiae enim est vera ratio, ut victor victum sibi subiiciat. II Pet. II, 19: a quo enim quis superatus est, huius et servus est. Christus enim vicit Diabolum. Apoc. V, 5: vicit leo de tribu Iuda. Et ideo iustum est Diabolum sibi esse subiectum. Lc. XI, 21: cum fortis armatus custodit atrium suum, et cetera. Alia ratio est ex parte Diaboli. Iustitia enim exigit, quod qui male utitur potestate sibi concessa, amittat eam. Diabolo autem data est permissive in peccatores quos seduxit, sed non in bonos. Quia ergo hanc extendere praesumpsit etiam in ipso Christo, qui peccatum non fecit Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam ideo meruit illam perdere. Tertia ratio est ex parte nostri, quia iustum est, quod victus sit servus victoris, ut dictum est. Homo autem per peccatum servus erat Diaboli Io. VIII, 34 s.: qui facit peccatum servus est peccati et ita subiectus Diabolo, et obnoxius peccato. Christus autem solvit pretium pro peccato nostro. Ps.: quae non rapui, tunc exsolvebam. Sublata ergo causa servitutis, scilicet peccato, per Christum est homo liberatus. Sciendum est autem, quod nulla alia satisfactio fuit conveniens. Homo enim erat debitor, unus autem bene potest satisfacere pro alio ex charitate. Nullus autem pro tota humana natura, quia non habet potestatem super illam. Nec etiam ipsum humanum genus sufficienter poterat satisfacere, quia totum erat peccato obnoxium. Nec etiam Angelus, quia ista satisfactio est ad gloriam, quae excedit facultatem naturae Angeli. Oportuit ergo esse hominem qui deberet satisfacere, et Deum, qui solus habet potestatem super totum humanum genus, qui posset pro toto humano genere satisfacere. Per mortem ergo Dei et hominis destruxit eum qui habet mortis imperium. Consequenter cum dicit ut liberaret eos, etc., ponitur alia utilitas ex parte nostra. Circa quod sciendum est, quod homo intantum est servus peccati, inquantum inducitur ad peccandum. Inter omnia vero duo sunt, quae inducunt ad peccandum efficacissime, scilicet praesentium bonorum amor male inflammans, praesentium etiam poenarum timor male humilians. De his Ps. LXXIX, 17: incensa igni, quantum ad primum, et suffossa, quantum ad secundum. Haec autem duo in idem reducuntur, quia quanto quis amat bonum aliquod, tanto timet malum sibi contrarium. Ista sunt quibus homo ligatur et detinetur in peccato, magis tamen per timorem movetur, quam per amorem. Unde videmus, quod saevae bestiae poenarum timore retrahuntur a maximis voluptatibus, et sic timor maxime ligat homines. Inter omnes autem, timor mortis est maximus. Est enim finis terribilium. Unde si homo timorem istum superat, superat omnes; et hoc superato, superatur omnis amor mundi inordinatus. Et ideo Christus per mortem suam fregit hoc ligamen, quia abstulit timorem mortis, et per consequens amorem vitae praesentis. Quando enim considerat homo, quod filius Dei, dominus mortis, mori voluit, non timet mori. Et inde est quod ante mortem Christi dicebat ille in Eccli. XLI, 1: o mors, quam amara est memoria tua. Sed post mortem Christi clamat apostolus, Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo. Unde Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus, et cetera. Dicit ergo ut liberaret eos, qui timore mortis obnoxii erant servituti, scilicet peccati, per totam vitam, quam nimis appetebant. Vel aliter: homo enim duplici servituti erat obnoxius, scilicet legis et peccati. Unde Act. XV, 10 lex dicitur iugum, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Manus enim Moysi erant graves, Ex. c. XVII, 12; Gal. IV, 5: ut eos qui sub lege erant redimeret. Erant enim obnoxii servituti peccati. Ab ista duplici servitute Christus nos liberavit. Differentia autem inter novum et vetus testamentum est timor, et amor. In novo est amor. Io. XIV, 15: si diligitis me, mandata mea servate. Vetus autem fuit lex timoris. Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore. Et ideo dicit ut liberaret eos qui timore mortis corporalis, quam infligebat lex, per totam vitam obnoxii erant servituti legis. Sed quaeritur cur statim non liberavit a morte, sed a timore mortis? Respondeo. Dicendum est, quod statim liberavit nos a morte quantum ad causam, sed ab ipsa morte nondum, quamvis liberaverit a timore mortis. Cuius ratio est, quia si liberasset a morte corporali, homines servirent Christo tantum propter bonum corporale, et sic periret meritum fidei et spei; similiter etiam ipsae poenae sunt nobis meritoriae ad vitam aeternam. Act. XIV, 21: per multas tribulationes, et cetera. Et notandum, quod liberavit nos a timore mortis, primo ostendendo futuram immortalitatem, et ex hoc homo parvipendit mortem temporalem. I Cor. XV, 20: Christus resurgens primitiae dormientium, et cetera. Secundo praegustando voluntarie mortem, ex quo promptiores efficimur ad subeundum mortem pro Christo. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, et cetera. Tertio aperiendo aditum ad gloriam, qui ante mortem suam non patebat, et ex hoc non solum non timemus mortem, sed desideramus eam. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, et cetera. Consequenter cum dicit nusquam enim Angelos apprehendit, probat apostolus utilitatem, quam mors Christi attulit. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit, quod Christus per mortem nos liberavit, quod probat ex conditione naturae passibilis quam assumpsit; secundo concludit similitudinem, ibi unde debuit; tertio ostendit similitudinis utilitatem, ibi ut misericors fieret. Dicit ergo: ita dixi quod Christus per mortem suam liberavit nos a peccatis et morte. Nec est dubium, quod quantum ad conditionem naturae Angelus maior est homine, sed quia Angelus non fuit obnoxius servituti, nec dignus morte, ideo non assumpsit Angelum. Quod si assumpsisset Angelum, hoc utique fuisset propter dignitatem naturae; sed nusquam legimus quod assumpsit eum, sed tantum semen Abrahae, id est, humanam naturam, non tamen idealem, sed in individuo et atomo, et ex semine Abrahae. Matth. I, 1: filii Abraham, et cetera. Et hoc addit, ut Iudaei qui gloriantur se esse de genere Abrahae, magis venerentur Christum. Signanter vero dicit apprehendit, quia illud proprie dicitur apprehendi quod fugit. Non solum autem ipsa natura humana fugiebat a Deo, sed etiam ipsi filii Abrahae. Zac. VII, v. 11: averterunt scapulam, et cetera. Ista autem apprehensio naturae humanae in unitatem personae filii Dei, naturam nostram supra modum exaltat; unde dicit Chrysostomus: magnum revera et mirabile et stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere, et adorari ab Angelis et Archangelis. Hoc ego saepius in mente versans excessum patior, magna de genere humano imaginans. Sed videtur quod magis debuerit naturam angelicam apprehendere quam humanam naturam: similitudo enim est ratio faciens ad congruitatem incarnationis divinae personae. In natura autem angelica invenitur expressior similitudo Dei quam in humana, quia ipsa est signaculum similitudinis, Ez. c. XXVIII, 12. Magis ergo videtur quod debuerit apprehendere Angelum, quam semen Abrahae. Praeterea: in natura angelica invenitur peccatum sicut in humana. Iob IV, 18: in Angelis suis reperit pravitatem. Si ergo apprehendit naturam humanam ut liberaret eam a peccato, videtur quod multo magis apprehendere debuerit angelicam. Respondeo. Dicendum, quod assumptibilis dicitur aliqua natura a filio Dei secundum congruentiam ad unitatem personae. Ista autem congruentia attenditur quantum ad duo, scilicet quantum ad dignitatem, ut illa natura sit assumptibilis, quae nata est attingere ipsum verbum per suam operationem, amando et cognoscendo ipsum, et quantum ad necessitatem, ut scilicet subiaceat peccato remediabili. Primum et secundum sunt in humana natura, quae apta nata est Deum amare et cognoscere, et peccatum ipsius remediabile fuit, et ideo est assumptibilis. Naturae autem angelicae licet adsit primum, deest tamen secundum; nam peccatum est irremediabile, non quidem ex gravitate culpae, sed ex conditione naturae seu status. Quod est hominibus mors, est Angelis casus, ut dicit Damascenus. Manifestum autem quod omnia peccata hominis, sive sint parva, sive sint magna, ante mortem sunt remissibilia, post mortem vero sunt irremissibilia et perpetuo manent, et ideo natura angelica inassumptibilis est. Et per hoc patet solutio ad obiecta, quia licet in natura angelica sit congruentia dignitatis, deest tamen congruentia necessitatis. Deinde cum dicit unde debuit per omnia fratribus assimilari, ex praedictis concludit similitudinem, quasi dicat: quia ergo non apprehendit Angelos, sed semen Abrahae, ideo debuit per omnia assimilari fratribus. Per omnia inquam, in quibus sunt fratres, non in culpa, sed in poena, et ideo debet habere passibilem naturam. Unde infra IV, 15: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato, quantum scilicet ad poenam, non tentationem culpae. Item sunt fratres quantum ad gratiam. I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis Deus pater, ut filii Dei nominemur et simus. Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri, et cetera. Consequenter ponit utilitatem istius similitudinis, dum dicit ut misericors fieret, ubi duo facit, quia primo ponit eam; secundo exponit ipsam, ibi in eo enim, et cetera. Nam Christus secundum quod mediator est, duplex habet officium. Unum quo praeponitur toti humano generi sicut iudex. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, et cetera. Aliud per comparationem ad Deum, apud quem pro nobis quasi advocatus interpellat, quia assistit vultui eius pro nobis, infra VII, 25 et I Io. II, 1: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum, et cetera. In iudice autem maxime desideratur misericordia, et praecipue a reis; in advocato desideratur fidelitas. In Christo autem insinuat apostolus illa duo esse per passionem eius. Humanum enim genus in Christo, inquantum est iudex, desiderabat misericordiam; inquantum advocatus, fidelitatem. Et ista duo exhibuit Christus per passionem. Unde quantum ad primum dicit quod per passionem assimilatus est fratribus, ut misericors fieret. Sed numquid non fuit misericors ab aeterno? Videtur quod sic, quia miserationes eius super omnia opera eius, Ps. CXLIV, v. 9. Item, ab initio habuit misericordiam. Iob XXXI, 18: ab infantia crevit mecum miseratio. Respondeo. Dicendum est, quod miseratio dicitur quasi miserum cor super aliena miseria, et hoc est dupliciter. Uno modo per solam apprehensionem, et sic Deus sine passione nostram miseriam apprehendit. Ipse enim cognovit figmentum nostrum, ut dicitur in Ps. CII, 14. Alio modo per experientiam, et sic Christus potissime in passione expertus est miseriam nostram. Et sic dicitur, ut qui erat misericors per apprehensionem nostrae miseriae, fieret misericors per experientiam. Is. LVIII, 9: clamabo et dicam: ecce adsum, quia misericors sum dominus Deus tuus. Et inde est, quod misericordiam fecit, ut patet de muliere deprehensa in adulterio. Misericordiam docuit, Matth. V, 7: estote misericordes, et cetera. Misericordiam mandavit, Matth. c. XII, 7: discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium, et cetera. Item ipse est fidelis advocatus. Et ideo dicitur fidelis pontifex. Infra IX, v. 11: Christus assistens pontifex futurorum bonorum. Et requiritur quod sit fidelis. I Cor. c. XIV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Et hoc totum, ut repropitiaret delicta populi, scilicet pro quo mortem sustinere voluit. Ipsa enim passio allegatio est, et fidelium interpellatio. Deinde cum dicit in eo enim, etc., exponit istam utilitatem et continuatur sic, quasi dicat: non loquor de Christo inquantum Deus, sed inquantum est homo. Et ideo in eo, idest, in illa natura quam assumpsit, ut experiretur in se nostram causam esse suam. Unde dicit et tentatus et passus est; ideo potens est et eis qui tentantur auxiliari. Vel aliter: ideo factus est misericors et fidelis, quia in eo quod passus et tentatus est, habet quamdam convenientiam ad hoc quod misereatur. Et dicit tentatus, non a carne, sed ab hoste. Matth. IV, 1: ductus est Iesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a Diabolo. In ipso enim non fuit aliqua rebellio partis inferioris ad superiorem, sed passus est in carne pro nobis. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis, et cetera. Et IV, 1: Christo ergo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini.


Caput 3
Lectio 1

[87938] Super Heb., cap. 3 l. 1 Sicut supra dictum fuit, lex vetus ex tribus habuit auctoritatem, scilicet ex Angelo, ex Moyse, et ex Aaron pontifice. Apostolus autem supra praetulit Christum auctorem novi testamenti Angelis, per quos lex data fuit, hic intendit ipsum praeferre Moysi, qui fuit promulgator, et quasi legislator veteris testamenti. Et circa hoc facit duo. Primo enim praefert Christum Moysi; secundo concludit ex hoc, quod sit efficacissime obediendum Christo, ibi quapropter sicut. Circa primum duo facit. Primo praemittit dignitatem Christi; secundo ostendit quid sit commune Christo et Moysi, ibi amplioris. Circa primum duo facit, quia primo ponit conditionem eorum ad quos loquitur; secundo ponit conditionem eius de quo loquitur, ibi considerate. Illos autem ad quos loquitur describit tripliciter. Primo ex charitate. Unde dicit fratres, quasi diceret: quia ex semine Abrahae fratres estis et Christi, et inter vos ad invicem. Matth. XXIII, 8: omnes vos fratres estis, et cetera. Item fratres Christi. Supra II, 11: non confunditur eos vocare fratres. Hanc autem fraternitatem facit charitas. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum, et cetera. Secundo etiam describit eos ex sanctitate, cum dicit sancti. Et hoc propter sacramentorum perceptionem, qua sanctificamur a Christo. I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, et cetera. Tertio describit eos ex vocatione, cum dicit vocationis caelestis participes. Ista autem vocatio dupliciter potest intelligi caelestis esse. Vel ratione finis, vel ratione principii. Ratione quidem finis, quia vocati sunt non ad terrena, sicut in veteri testamento, sed vocati sunt ad caelestia regna. I Thess. II, v. 12: vocavit nos ad suum regnum et gloriam. I Petr. II, 9: qui de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Ratione vero principii, quia non est ex meritis nostris, nec ex humana adinventione, sed sola caelesti gratia. Gal. I, 6: vocavit per gratiam suam. Rom. VIII, 30: quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Is. XLI, 2: qui suscitavit ab oriente iustum, vocavit eum, ut sequeretur se. Dicit autem participes, quia non solum Iudaei vocati sunt ad gratiam fidei et novi testamenti, sed etiam gentes. Col. I, 12: dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Quia ergo estis in charitate, et sancti, et vocati ad caelestia, debetis libenter audire loqui de eo, per quem ista vobis proveniunt. Consequenter describit illum de quo loquitur, cum dicit considerate. Infra c. XII, 2: aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, et cetera. Sed quem? Apostolum, inquit, et pontificem confessionis nostrae Iesum. Apostolus enim in sequentibus praefert Christum Moysi et Aaron, et ideo adscribit ei utriusque dignitatem; Moysi, scilicet quia missus fuit a Deo. Ps.: misit Moysen servum suum. Aaron vero, qui pontifex fuit. Ex. XXVIII, 1: applica quoque ad te Aaron, et cetera. Christus autem excellentius missus fuit apostolus, quam Moyses. Ex. IV, 13: obsecro, domine, mitte quem missurus es, quasi dicat: alium digniorem missurus es. Item ipse est pontifex et sacerdos. Ps. CIX, 5: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Quasi ergo praemittit hic conditionem suam principalem, dicens unde, id est, ergo, fratres, considerate apostolum, quasi dicat: praetermittatis considerare illum apostolum, id est, missum Moysen et pontificem Aaron, et considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae, id est, illum quem nos confitemur. Hoc est enim necessarium ad salutem, ut confiteamur eum. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel confessionis, id est, sacrificii spiritualis. Omnis enim sacerdos ordinatur ad sacrificia offerenda. Duplex autem est sacrificium, scilicet corporale vel temporale. Et ad hoc institutus fuit Aaron. Aliud autem est sacrificium spirituale, quod est in fidei confessione. Ps. XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me. Et ad istud sacrificium institutus est Christus, non ad tauros. Is. I, 11: holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Et paulo post, sequitur: ne offeratis ultra sacrificium frustra. Deinde cum dicit qui fidelis, etc., comparat Christum Moysi. De Aaron infra facit mentionem specialem. Et ponit primo hic, ut dictum est, illud in quo conveniunt; secundo, in quo Christus superat Moysen, ibi amplioris enim gloriae. Commune Christo et Moysi est fidelitas ad Deum; et ideo dicit qui fidelis est. Ubi sciendum est, quod totum hoc, quod hic dicitur de Moyse, fundatur super illud quod habetur Num. XII, 7, ubi dominus ostendit excellentiam Moysi, postquam iurgati sunt contra ipsum Aaron et Maria, ubi ponuntur haec verba, quae apostolus hic allegat. Ibi enim dicitur sic: at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ubi, si bene attendimus, magis commendatur Moyses, quam in aliquo loco Bibliae. Et ideo apostolus tamquam excellentissimum ad commendationem Moysi hoc accipit. Hoc autem potest convenire et Christo et Moysi. De Moyse enim patet ex ipsa historia allegata. De Christo etiam intelligitur, quia ipse secundum quod homo, fidelis est ei qui fecit eum, scilicet Deo patri, qui fecit eum, scilicet apostolum et pontificem, non secundum divinam naturam, quia sic non est factus, nec creatus, sed genitus, sed secundum humanam. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Fidelis autem fuit Deo patri, primo non attribuens sibi quod habebat, sed patri. Io. c. VII, 16: mea doctrina non est mea. Secundo quia gloriam eius quaerebat, non suam. Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero. Et VII, 18 dicitur: qui quaerit gloriam eius, qui eum misit, hic verax est, et iniustitia in illo non est. Tertio, quia perfecte obedivit patri. Phil. II, 8: factus obediens usque ad mortem. Fidelis ergo est Christus ei qui fecit eum. Sicut et Moyses, et hoc in omni domo eius, quae domus est universitas fidelium, de qua Ps. XCII, 7: domum tuam decet sanctitudo, domine. Vel in omni domo eius, id est, in toto mundo non tantum in Iudaea, sicut Moyses. Is.: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Deinde cum dicit amplioris enim gloriae, praefert Christum Moysi, et hoc quantum ad duo. Primo quantum ad potestatem; secundo quantum ad conditionem, ibi et Moyses. Commendando autem Christum, commendat ipsum habuisse honorem in omni domo, sicut Moyses; sed quod Christus ipsum excellat ostendit. Ubi primo ponit rationem; secundo manifestat, ibi omnis namque. Ratio autem apostoli est, quod maior gloria debetur illi qui fecit domum, quam illi qui eam inhabitat; Christus autem fabricavit domum. Ps. LXXIII, 16: tu fabricatus es auroram et solem. Prov. IX, 1: sapientia aedificavit sibi domum, id est, Ecclesiam. Ipse enim Christus, per quem gratia et veritas facta est, tamquam legislator aedificavit Ecclesiam. Moyses autem tamquam legis pronuntiator; et ideo solum ut pronuntiatori debetur gloria Moysi. Unde et resplenduit facies eius, de qua Ex. XXXIV, 29 et II Cor. III, 7: ita ut non possent filii Israel intendere in faciem Moysi propter gloriam vultus eius. Continuatur ergo sic littera: tu dicis quod Christus est fidelis sicut Moyses, quare ergo dimittemus ne consideremus? Certe quia amplioris gloriae dignus est habitus prae Moyse, quanto ampliorem gloriam habet dominus domus qui fabricavit illam. Quasi dicat: etsi Moyses multum sit honorabilis, tamen Christus honorabilior est, sicut fabricator domus, et sicut legislator principalis. Iob XXXVI, 22: ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Si ergo debetur gloria Moysi, ampliori dignus est Christus. II Cor. III, 9: si ministratio damnationis in gloria est, multo magis ministerium iustitiae erit in gloria. Consequenter probat minorem suae rationis, cum dicit omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Minor autem est, quod Christus fabricavit domum istam; et hoc probat primo, quia omnis domus indiget fabricatore; secundo, quia ista domus de qua loquitur, a Christo fabricata est, ibi qui autem omnia. Primo ergo probat quod ista domus sicut et quaelibet alia indiget fabricatore, quia diversa non coniunguntur nisi ab aliquo uno, sicut patet de domo artificiali, in qua ligna et lapides, ex quibus composita est, uniuntur ab aliquo. Aggregatio autem fidelium, quae est Ecclesia et domus Dei, ex diversis collecta est, scilicet Iudaeis et gentibus, servis et liberis. Et ideo Ecclesia sicut et omnis domus ab aliquo uniente fabricatur. Huius rationis ponit tantum conclusionem, supponens veritatem praemissarum ex facti evidentia. I Pet. II, 5: ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales, et cetera. Eph. II, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, et cetera. Deinde cum dicit qui autem creavit omnia, Deus, probat quod Christus sit istius domus aedificator, ipse enim est Deus qui fecit omnia. Et si hoc intelligitur de toto mundo, planum est. Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt, et cetera. Est autem alia creatio spiritualis, quae fit per spiritum. Ps. CIII, v. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem, et cetera. Et haec fit a Deo per Christum. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Eph. II, 10: ipsius factura sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Deus ergo istam domum, scilicet Ecclesiam, ex nihilo, scilicet de statu peccati, in statum gratiae creavit. Ergo Christus per quem fecit omnia supra I, 2: per quem fecit et saecula. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso, etc., est excellentior, utpote quia habet potestatem factoris, quam Moyses, qui solum fuit pronuntiator. Deinde cum dicit et Moyses quidem, praefert Christum Moysi quantum ad conditionem, et circa hoc duo facit. Primo enim ponit rationem suam; secundo manifestat eam, ibi quae domus. Ratio autem sua talis est: constat quod amplioris gratiae est dominus et in domo propria, quam famulus et in domo domini. Sed Moyses est fidelis sicut servus et in domo domini, Christus vero sicut dominus et in domo sua, ergo, et cetera. Circa quod sciendum est quod apostolus valde diligenter notat verba illa, scripta de Moyse, in quibus duo dicuntur de ipso: vocatur enim servus, vocatur etiam fidelis non in domo propria, sed in domo Dei nostri. Et quantum ad ista duo, praefert Christum Moysi. Primo enim ostendit quid conveniat Moysi; secundo quid conveniat Christo, ibi Christus vero tamquam filius. Dicit ergo quod Moyses fidelis erat tamquam servus, id est, sicut fidelis dispensator. Matth. XXV, 21: euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Christus autem quodammodo servus est, scilicet secundum carnem, Phil. II, v. 7: formam servi accipiens, sed Moyses fuit famulus Dei in verbis Dei proponendis filiis Israel. Ex quo patet, quod quia erat fidelis famulus, illa quae dicebat ordinabantur ad alium, scilicet ad Christum. Et hoc erat in testimonium eorum, quae dicenda erant. Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Quia ergo erat famulus, ideo erat non in domo propria, sed in aliena; et quia ea quae dicebat erant in testimonium eorum quae dicenda erant de Christo, ideo Moyses omniquaque minor fuit Christo. Deinde cum dicit Christus vero, ostendit quid conveniat Christo, quia scilicet Christus non est sicut servus, sed tamquam filius in domo patris, et per consequens sua, quia haeres naturalis. Supra I, 2: quem constituit haeredem universorum, et cetera. Ecclesia enim est domus Christi. Prov. XIV, 1: sapiens mulier aedificat domum. Ps. II, 7: dominus dixit ad me: filius meus es tu, et cetera. Matth. III, v. 17: filius meus dilectus, et cetera. Est ergo non servus, sed filius, et in domo sua: sed Moyses est servus, et in domo aliena. Io. VIII, 35: filius manet in aeternum. Deinde cum dicit quae domus sumus nos, ostendit quae sit ista domus. Ista domus sunt fideles, et sunt domus Christi, qui credunt in Christum. I Tim. III, v. 15: in domo Dei, quae est Ecclesia. Et etiam quia Christus habitat in ipsis. Eph. III, v. 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Haec ergo domus nos fideles sumus. Ad hoc autem, quod simus domus Dei, quatuor oportet, quae requiruntur circa domum, quae non sunt in tabernaculo. Et ista tangit apostolus. Primo, quod spes nostra et fides sit certa et permanens: tabernaculum autem etsi sit firmum, tamen cito moveri potest. Et significat illos qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt; sed illi sunt domus, qui verbum Dei retinent. Et ideo dicit si retineamus fiduciam. Dictum est supra, quod fiducia est spes cum expectatione firma et sine timore. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum. Secundo quod sit ordinate disposita. Et ideo dicit spei gloriam, id est, ad gloriam Dei ordinatam, ita quod, contemptis aliis, gloriemur in spe gloriae. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Tertio quod perseverans. Unde dicit usque in finem. Matth. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quarto quod sit firma, ut scilicet nulla adversitate moveatur. Unde dicit firmam. Infra c. VI, 18 s.: confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam et firmam.


Lectio 2

[87939] Super Heb., cap. 3 l. 2 Supra probavit apostolus, quod Christus est maioris excellentiae quam Moyses, hic concludit quod magis est obediendum Christo. Et hoc facit per auctoritatem prophetae David in Ps. XCIV. Ubi tria facit, quia primo proponit auctoritatem, quae continet quamdam exhortationem; secundo exponit eam, ibi videte, fratres; tertio ex auctoritate et expositione arguit, c. IV, ibi timeamus ergo. Circa primum tria facit. Primo enim insinuat auctoritatem verborum sequentium; secundo ponit exhortationem, quae est in auctoritate, ibi hodie si vocem; tertio ponit quamdam similitudinem, ibi sicut in exacerbatione, et cetera. Auctoritas verborum est ex hoc, quod non sunt prolata humana adinventione, sed a spiritu sancto. Unde dicit quapropter sicut dicit spiritus sanctus. Quasi dicat: Christus est amplioris gratiae quam Moyses; ergo si audivimus Moysen, non debemus obdurare corda nostra ad audiendum Christum. Ipse autem verba veteris testamenti allegat pro novo, ne credatur, quod tantum sint referenda ad vetus testamentum, imo etiam ad novum, et ad aliud tempus referri debent. Et sunt verba spiritus sancti, quia, ut dicitur II Pet. I, 21: non humana voluntate allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Ipse enim David dicit, II Reg. XXIII, 2 de seipso: spiritus domini locutus est per me. In hoc ergo ostendit auctoritatem esse veram, quia scilicet est a spiritu sancto, contra Manichaeum. Deinde cum dicit hodie si vocem, etc., ponit monitionem, ubi facit tria. Primo enim describit tempus cum dicit hodie; secundo subdit beneficium, ibi si vocem; tertio subiungit monitionem suam, ibi nolite obdurare. Tempus est hodie, scilicet tempus diei. Tempus enim legis veteris dicebatur nox, quia erat tempus umbrae. Infra X, 1: umbram enim habens lex futurorum bonorum. Sed tempus novi testamenti, quia repellit umbram noctis legis, dicitur dies. Rom. XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Dicitur etiam istud tempus dies, propter ortum solis iustitiae. Mal. IV: vobis timentibus nomen meum orietur sol, et cetera. Hunc diem non sequitur nox, sed clarior dies, quando scilicet ipsum solem iustitiae videbimus revelata facie in rota sua, quando ipsum videbimus per essentiam. Et in hac die exhibetur nobis beneficium. Nam sequitur si vocem eius audieritis, quia audimus vocem eius, quod non erat in veteri testamento, in quo audiebantur tantum verba prophetarum. Supra I, 1 s.: olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime vero diebus istis locutus est nobis in filio. Is. LII, 6: propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Cant. II, 14: sonet vox tua in auribus meis. In hoc enim exhibetur nobis beneficium tantum desideratum. Lc. XIX, 42: in hac die tua, quae ad pacem tibi, et cetera. Si ergo tantum est beneficium, ecce monitio: nolite obdurare corda vestra. Cor durum sonat in malum. Durum est quod non cedit, sed resistit impellenti, nec recipit impressionem. Et sic dicitur cor hominis durum, quando non cedit divinae iussioni, nec de facili recipit divinas impressiones. Eccli. c. III, 27: cor durum male habebit in novissimo. Rom. II, 5: secundum duritiam tuam, et cor tuum impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae. Haec autem induratio ex duobus causatur. Ex uno quasi negative, scilicet ex Deo non apponente gratiam. Rom. IX, 18: cuius vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Ex alio vero positive, et hoc modo indurat peccator seipsum, non obediendo Deo, et non aperiendo cor suum gratiae. Zach. VII, 12: cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit dominus exercituum spiritu suo per manum prophetarum priorum. Nolite ergo obdurare corda vestra, id est, nolite corda claudere spiritui sancto. Act. VII, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. Consequenter ponit similitudinem cum dicit: sicut in exacerbatione. Et haec est similitudo ex facto praeterito; nam fideles instruuntur de his, quae sunt agenda in novo testamento ex iis quae facta sunt in praeterito, secundum illud Rom. c. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Facit autem duo circa hoc, quia primo proponit exemplum in generali, ponendo culpam; secundo in speciali, ibi ubi tentaverunt me, et cetera. Ut autem sequamur expositionem apostoli, oportet ponere in ista littera sensus, qui conveniunt expositioni. Legimus autem inter alias duas culpas filiorum Israel gravissime punitas. Una fuit inobedientiae quam habuerunt in facto exploratorum: de quo Num. XIII et XIV. Pro quo facto indignatus dominus voluit totum populum delere. Unde iuravit quod nullus intraret terram promissionis, exceptis duobus, scilicet Caleb et Iosue. Istud autem vocat specialiter exacerbationem, quia licet per alia peccata offendissent Deum, tamen per illud exacerbaverunt ipsum, quia sicut fructus acerbus, qui opponitur maturo, non est aptus ad cibum, sic tunc ira Dei fuit inflexibilis. Ps. LXXVII, 40: exacerbaverunt eum in deserto, et tentaverunt eum in inaquoso. Bar. IV, 7: exacerbastis eum qui fecit vos. Aliud peccatum fuit peccatum tentationis. Frequenter enim tentaverunt Deum, quia quandoque pro aqua, quandoque pro carnibus, quandoque vero pro pane: ita quod decies tentaverunt ipsum. Num. XIV, 22: tentaverunt me iam per decem vices. Iob XIX, 3: en decies confunditis me. Et ideo dicit secundum diem tentationis. Posset autem aliquis putare quod idem esset peccatum exacerbatio et tentatio, ita quod vellet apostolus dicere: nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, quae fuit in die tentationis. Sed hoc est contra expositionem apostoli. Ideo dicendum est sic: nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, et iterum sicut in die tentationis, ita quod sint duo peccata. Unde Ps. LXXVII, v. 41: conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt. Consequenter prosequitur culpas in speciali, cum dicit ubi tentaverunt me patres vestri, et cetera. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit peccatum tentationis; secundo peccatum exacerbationis, ibi et dixi semper. Circa primum tria facit. Primo enim ponit peccatum tentationis; secundo ostendit eius gravitatem, ibi probaverunt; tertio ponit poenam, ibi propter quod offensus fui. Dicit ergo, quod in eis fuit peccatum tentationis in deserto, quia ibi tentaverunt me patres vestri: et loquitur in persona domini. Ubi sciendum est, quod tentare est experimentum sumere de re quam quis ignorat. Unde quod quis tentat Deum, procedit ex infidelitate. Sed sciendum est quod aliquando aliquis tentat Deum, non cum intentione tentandi et experiendi, verumtamen se habet ad modum tentantis. Qui enim utitur re sua propter utilitatem, non tentat proprie: puta si aliquis fugiens currat super equum suum, et si tentat, non tamen cum intentione tentandi. Sed quando ad nihil utile est quod facit, tunc tentat. Item si aliquis exponat se alicui periculo compulsus necessitate, sub spe divini auxilii, non tentat Deum. Si autem sine aliqua necessitate, tunc tentat Deum. Et sic dicit ipse, Matth. IV, 7: non tentabis dominum Deum tuum, quia necessitas nulla erat quod mitteret se deorsum. Sic isti tentaverunt dominum, quia dubitaverunt de potestate Dei, clamantes contra Moysen, ac si Deus non posset eis dare cibum, cum potentiam suam in maioribus experti fuissent: et ideo erat peccatum infidelitatis, quod est maximum. Deinde ponitur gravitas culpae, cum dicit probaverunt me, et cetera. Quanto enim aliquis maiora beneficia Dei recipit, et maiorem certitudinem divinae potestatis habet, et postmodum dubitat, tanto gravius peccat. Isti vero viderunt signa et prodigia in terra Aegypti, apertionem maris et alia miracula, et tamen non crediderunt. Unde Num. XIV, 22: homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam decem vices, et cetera. Et ideo dicit probaverunt, id est, experiri voluerunt, et viderunt, id est, experti sunt, opera mea, id est, effectus qui non poterant esse, nisi virtutis infinitae esset ille qui opera faciebat. Et hoc totum non uno die, sed quadraginta annis, quibus scilicet manserunt in deserto, quia semper habuerunt manna et columnam ignis et nubis; vel probaverunt quod viderunt me, quia scilicet in nulla defeci eis. Illud tamen quod dicit, quadraginta annis, secundum intentionem apostoli refertur ad priora, sed secundum intentionem Psalmistae refertur ad sequentia, ut dicatur quod offensus vel infensus ei fuit quadragesimo anno. Et sic habet littera Hieronymi. Deinde cum dicit propter quod offensus fui, ponitur poena peccati: et est duplex littera, scilicet offensus, vel proximus, et idem est. Propter quod, id est, propter peccatum, fui offensus, id est, indignatus, non quod ira sit in Deo, nisi similitudinarie, quia punit sicut iratus: de qua poena frequenter habetur in Ex. XXII: dimitte me, ut irascatur furor meus, etc., et in Lib. numerorum. Saepe enim prostrati sunt. Unde I Cor. X, 5 agit de poena istius peccati. Vel proximus fui, scilicet puniendo ipsos. Quando enim dominus subvenit bonis, et punit malos, tunc est prope ipsos; sed quando dissimulat peccata hominum propter poenitentiam, et dissimulat afflictionem iustorum, ut crescat ipsorum meritum, tunc videtur etiam longe. Iob XXII, 14: nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat. Vel proximus, quantum ad divinam misericordiam, quia hoc ipsum, quod punit eos temporaliter, magnum misericordiae signum est. Augustinus: hic ure, hic seca, ut in aeternum parcas. Deinde cum dicit et dixi, etc., ponit peccatum exacerbationis in speciali. Et hoc patet per hoc quod infra dicitur quibus iuravi non introire, et cetera. Et circa hoc facit duo. Primo enim ponit culpam; secundo subdit poenam, ibi quibus iuravi in ira mea, et cetera. Culpam autem duplicem ponit. Una est in obstinatione in malo; alia est in recessu a bono. Et istam ponit, ibi ipsi vero non cognoverunt vias meas. Dicit ergo: ego sic fui eis proximus, scilicet puniendo eos. Et dixi, scilicet praevisione aeterna, hi errant corde semper. Deut. c. XXXI, 27: semper contentiose egistis contra dominum. Ier. XIII, 23: si potest Aethiops mutare pellem suam, et cetera. Sic ergo uno modo aliquis exacerbat Deum quando obstinate adhaeret malo; alio modo, quando contemnit bonum. Unde dicit ipsi vero non cognoverunt vias meas, hoc est, non quantum ad simplicem ignorantiam, sed ad affectatam, ut sit sensus: non cognoverunt, id est, cognoscere noluerunt. Iob c. XXI, 14: scientiam viarum tuarum nolumus. Ps. XXXV, 3: noluit intelligere ut bene ageret. Vel non cognoverunt, id est, non approbaverunt, sicut dicit apostolus II Tim. II, v. 19: cognovit dominus qui sunt eius. Consequenter ostendit poenam cum dicit quibus iuravi. In quo verbo ponit immobilitatem, in hoc quod vult iuramenta firma. Quando enim Deus vel Angelus inveniuntur iurare, signum est immobilitatis eius de quo iuravit. Ps. CIX, 5: iuravit dominus, et non poenitebit eum, et cetera. Verumtamen aliquando non iurat nisi sub conditione, quia scilicet si non poeniteant, haec mala evenient eis. Ponit etiam quod poena ista non est ad comminationem, sed magis ad exterminationem, quia dicit in ira. Ps. VI, 1: domine, ne in ira tua corripias me. Iuravit ergo in ira si introibunt in requiem meam. Constructio est defectiva ad modum irati, qui truncat verba sua. Et accipitur ly si pro non, id est, non introibunt in requiem meam. Est autem triplex requies. Una est temporalis, de qua Lc. XII, 19: habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, et cetera. Secunda est requies conscientiae. Eccli. LI, 35: modicum laboravi, et inveni requiem multam. Tertia est requies gloriae aeternae. Ps. IV, 8: in pace in idipsum dormiam et requiescam. Potest ergo exponi illud, quod dicitur hic de qualibet istarum, ut dicatur: ipsi vero nec in requiem terrae promissionis, nec in requiem conscientiae, nec in requiem fruitionis aeternae introierunt.


Lectio 3

[87940] Super Heb., cap. 3 l. 3 Supra apostolus per auctoritatem Psalmistae ostendit, quod firmiter obediendum est Christo. In auctoritate vero posuit tria, monitionem, culpam, et poenam; hic exponit ista tria per ordinem. Primum facit hic, videte; secundum, ibi quidam; tertium, ibi quibus autem iuravit. In admonitione vero sunt duo, scilicet ipsa monitio, et ipsius monitionis conditio. Unde ista duo exponit. Primo primum, hic; secundo secundum, ibi participes enim Christi. In prima vero admonitione ad duo hortatur, scilicet ad sollicitam considerationem; secundo ad mutuam admonitionem, ibi sed adhortamini. Dicit ergo videte. Unusquisque enim in se debet considerare in quo statu sit. Gal. VI, 4: opus suum probet unusquisque. Ier. II, 23: vide vias tuas in convalle. Videte ergo, fratres, quantum ad quemlibet in se, quia quilibet est pars societatis, et unicuique mandavit Deus de proximo suo, Eccli. XVII, 12. Videte, id est, probate unus alium, ne forte sit in aliquo vestrum, etc., quasi dicat: multi inter vos sunt in statu perfecto, tamen propter fragilitatem et arbitrii libertatem posset esse malum in aliquo vestrum. Iob IV, 18 s.: ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem, quanto magis hi qui habitant domos luteas, et terrenum habent fundamentum? Io. VI, 71: nonne ergo duodecim vos elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Non ergo aliquis sit tantum sollicitus de se; sed etiam de quolibet suae societatis. Sed quid? Ne sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. Ecce malum de quo loquitur apostolus, scilicet cor incredulum, id est, non firmum in fide, in quo consistit malitia animae: quia sicut bonum animae est in adhaerendo Deo Ps. LXXII, 27: mihi autem adhaerere Deo bonum est, quod scilicet est per fidem ita recedere a Deo per incredulitatem est malum hominis. Ier. II, 19: scito et vide, Israel, quia malum et amarum est reliquisse te dominum, et cetera. Et ideo dicit discedendi, quia per incredulitatem recedit a Deo vivo. Ier. II, 13: me dereliquerunt fontem aquae vivae. Dicit autem a Deo vivo, quia et est vita in se et est vita animae. Io. I, 4: in ipso vita erat. Quod ideo dicit, ut ostendat quod per recessum a Deo, homo incurrit mortem spiritualem. Sed si inveniatur istud malum in aliquo, numquid desperandum est? Non, sed magis debet exhortari, id est, admoneri: ideo dicit sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, id est, continue scilicet discutiendo conscientiam suam, et inducendo ad bonum, donec hodie cognominatur, id est, donec durat praesens tempus gratiae, quod est totum sicut unus dies. Io. IX, 4: me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Et hoc ideo ut non obduretur aliquis ex vobis fallacia peccati. Sicut enim supra dictum est cor obduratur per obstinationem in malum. Sed per hoc aliquis firmiter inhaeret peccato, quia fallitur. Naturale enim est appetitui adhaerere bono; sed recedit a bono, quia decipitur. Prov. XIV, 22: errant qui operantur malum; et Prov. XIII, 13, secundum aliam litteram: animae dolosae errant in peccatis. Sap. V, 6: ergo erravimus a via veritatis. Consequenter cum dicit participes, etc., exponit conditionem monitionis, quasi dicat: ista conditio magis est efficax quam illa, quia illi tantum audierunt, nos autem participes facti sumus Christi. Et loquitur proprie, quia in veteri testamento erat tantum auditus, nec conferebatur gratia ex opere operato; sed in novo testamento et est auditus fidei et datur gratia ipsi operanti. Unde sumus facti participes Christi. Io. I, 16: de plenitudine eius accepimus omnes. Sumus autem participes gratiae, primo per susceptionem fidei. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Secundo per sacramenta fidei. Gal. III, 27: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Tertio per participationem corporis Christi. I Cor. X, 16: panis quem frangimus, nonne participatio corporis domini est? Sciendum autem quod duplex est participatio Christi. Una imperfecta, quae est per fidem et sacramenta; alia vero perfecta, quae est per praesentiam et visionem rei; primam iam habemus in re, sed secundam in spe. Tamen cum hoc spes habet hanc conditionem, scilicet si perseveramus. Unde dicit si tamen initium, et cetera. Quicumque enim in Christo baptizatur, suscipit quamdam novam naturam, et formatur quodammodo Christus in ipso. Gal. IV, 19: filioli mei, quos iterum parturio donec formetur in vobis Christus. Hoc quidem in nobis vere perficietur in patria, sed hic tantum initium, et hoc per fidem formatam, quia informis mortua est. Iac. II, 20: fides sine operibus mortua est. Unde ista non est nobis initium participationis Christi, sed fides formata. Infra XI, 1: est autem fides sperandarum substantia rerum, id est, fundamentum, et quasi initium. Dicit ergo: sumus participes Christi, si tamen tenemus usque in finem firmum initium substantiae eius, scilicet fidem formatam. Sed contra: videtur quod timor magis sit initium, quia dicit Ps. CX, 9: initium sapientiae timor domini. Respondeo. Dicendum est, quod fides formatur per charitatem. Charitas autem non est sine timore casto. Et ideo fides formata semper habet timorem istum secum annexum. Unde et fides et timor sunt initium. Illud autem quod addit dum dicitur, hodie, etc., totum expositum est. Deinde cum dicit quidam enim audientes, exponit quod dixerat de culpa illorum, quasi dicat: vos estis effecti participes Christi, si non obduraveritis corda vestra sicut isti qui audierunt, sed exacerbaverunt, sed non universi, id est, non tamen omnes. Duo enim, scilicet Caleb et Iosue, permanserunt, ut habetur Num. XIV, 6, et alios etiam confortabant. Et per hoc datur intelligi, quod cum non tota Ecclesia cadat, sed tantum aliqui, licet plures, quod nihilominus mali punientur, sed non boni, sicut in illis duobus. III Reg. c. XIX, 18: reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua Baal. Rom. XI, 5: reliquiae secundum electionem Dei salvae factae sunt. Deinde cum dicit quibus autem, etc., exponit illud quod dixerat de poena. Et primo illud quod dixerat offensus fui; secundo illud quod dixerat iuravi in ira, etc., ibi quibus autem iuravit, et cetera. Dicit ergo quibus autem offensus est quadraginta annis? Nonne, et cetera. Ex quo patet, quod istud quod supra dixit, quadraginta annis, refertur ad illud offensus fui. Unde dicit, quod fuit eis offensus per illos quadraginta annos. Unde sciendum est, quod omnes qui egressi sunt de Aegypto, mortui sunt in deserto, sicut dicitur Ios. V, 4. Non tamen omnes prostrati sunt; sed aliqui vel a Deo, sicut quando aperta est terra, et deglutivit Dathan et Abiron, sicut dicitur in Ps. CV, 17, et de hoc habetur Num. XVI, 31 ss. Aliqui vero prostrati sunt a Moyse, sicut patet in conflatione vituli, sicut patet Ex. XXXII, 16. Aliqui vero ab hostibus, sicut patet in pluribus locis. Et ista satis habentur I Cor. X, 1 ss. Aliqui vero morte propria mortui sunt. Non ergo omnes prostrati sunt. Unde non fuit poena generalis, sed poena specialis fuit. Et nullus praeter illos duos qui dicti sunt, introierunt terram promissionis. Et de ista terra dicit quibus autem iuravit, id est firmiter statuit, non introire in requiem, nisi illis qui fuerunt increduli, verbis scilicet exploratorum? Unde patet, quod propter incredulitatem non potuerunt intrare in requiem ipsius; et propter hoc dicit videmus, quia experti sunt, quod propter incredulitatem suam non potuerunt intrare. Vel videmus nos, scilicet per poenam illam, quae dicta est, quia non potuerunt, et cetera.


Caput 4
Lectio 1

[87941] Super Heb., cap. 4 l. 1 Praemisit supra apostolus auctoritatem David et exposuit, nunc autem arguit ex ipsa. Et circa hoc facit duo. Primo enim inducit sollicitudinem introeundi; secundo monet quod properemus ingredi; ibi festinemus ergo. Circa primum duo facit. Primo enim incutit sollicitudinem timoris; secundo ostendit quod de hoc debet sollicitudo imminere, ibi etenim et nobis. Dicit ergo: dictum est quod infensus est illis, qui non crediderunt, ita quod iuravit quod non introibunt in requiem eius, ergo et nos timeamus, scilicet timore casto et sollicitudinis. Prov. XXVIII, 14: beatus homo qui semper est pavidus. I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat. Timor enim huiusmodi est utilis admonitio ad bonum, et est comes trium spiritualium virtutum, scilicet spei, fidei, et charitatis. Eccli. XXIV, 24: ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis et sanctae spei. Sed quid timere debemus? Ne forte relicta pollicitatione, et cetera. Beatitudo enim, sive felicitas, in hoc consistit, ut homo ingrediatur illam. Tob. XIII, 20: beatus ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndum claritatem Ierusalem. Infra XII, 15: contemplantes ne forte quis desit gratiae Dei. Quia, ut dicit Chrysostomus, maior est poena damnatis de hoc quod sunt exclusi a visione Dei, quam aliae poenae quas habent. Et dicit existimetur, scilicet divino iudicio. Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Vel existimetur secundum humanam opinionem. Eph. V, 5: hoc scitote intelligentes quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Timendum est ergo ne aliquis ex vobis existimetur deesse, quia vobis facta est promissio intrandi. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Apoc. XIV, 13: amodo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Timendum est ergo ne propter culpam nostram non ingrediamur relicta pollicitatione, id est, promissione, quam relinquimus deserendo spem, fidem et charitatem, per quam possumus introire. Et hoc fit per peccatum mortale. Consequenter cum dicit etenim nobis, ostendit quod nobis imminet ista sollicitudo. Et circa hoc facit duo. Primo enim proponit intentionem suam; secundo probat eam, ibi ingrediemur. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quod nobis facta est ista promissio; secundo quod ista promissio non sufficit, ibi sed non profuit. Dicit ergo etenim nobis nuntiatum, id est, nobis promissum est. Unde sciendum est quod illa quae in veteri testamento promissa sunt temporaliter, intelligenda sunt spiritualiter. Omnia enim in figura contingebant illis, I Cor. X, 11, et Rom. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Deinde cum dicit sed non profuit, etc., ostendit quod non sufficit promissio, quin nihilominus debeamus esse solliciti. Unde dicit quod sermo auditus et non creditus in nullo eis profuit. Non enim auditores legis iustificabuntur, sed factores, Rom. II, 13. Et dicit non admixtus fidei, quia sicut ex intellectu et intellecto fit unum, ita ex corde credentis et ipsa fide formata fit unum. I Cor. c. VI, 17: qui adhaeret Deo unus spiritus est. Illud autem quod dicit ex his quae audierunt, potest esse ratio quare sermo non est admixtus fidei. Hoc enim fuit ex his, quae audierunt ab exploratoribus, quibus fuerunt increduli. Vel potest esse determinatio fidei, quae debet esse ex his quae audierunt. Fides enim ex auditu, Rom. X, 17. Verba enim Dei sic sunt efficacia, quod statim audita debent esse credita. Ps. XCII, 7: testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Deinde cum dicit ingrediemur enim, etc., probat propositum, et circa hoc facit tria. Primo enim ostendit, quod nobis est necessarium credere sicut illis; secundo adducit duas auctoritates ad probandum intentum suum, ibi et quidem operibus; tertio ex illis arguit, ibi quoniam ergo superest. Dicit ergo: nobis factus est sermo sicut et illis, quia ingrediemur in requiem. Ps. IV, 8: in pace in idipsum dormiam et requiescam. Iob XI, 19: requiescet, et non erit qui te excitabit. Est autem duplex requies. Una in bonis exterioribus, et ad istam egreditur homo a requie mentis; alia est in bonis spiritualibus, quae est intima, et ad istam ingreditur. Matth. XXV, 21: intra in gaudium domini tui. Cant. I, 3: introduxit me rex in cellaria sua. Deinde ponit auctoritatem sicut iuravi, etc., et hoc expositum est. Deinde cum dicit et quidem operibus, etc., ponit duas auctoritates. Unam legis, quae habetur Gen. II, 2; aliam quae frequenter posita est, quae habetur in Ps. XCIV, 8. Dicit ergo quantum ad primum et quidem operibus ab institutione mundi perfectis; dixit, et cetera. Hoc potest legi dupliciter: uno modo quod non sit ibi, enim, sed dixit, in quodam loco, et cetera. Et est planior littera, ut sit sensus: dico quod ingrediemur in requiem, quae praefigurata est ab institutione mundi, de qua requie praefigurata per diem septimam dixit, scilicet spiritus sanctus qui loquitur in Scriptura quia spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines, II Pet. I, 21 in quodam loco, famoso, scilicet Gen. II, 2, de die septima: et sic requievit Deus ab operibus suis. Operibus, inquam, ab institutione mundi perfectis. Vel dixit spiritus sanctus in quodam loco de die septima: et hoc dixit postquam narraverat opera sex dierum ipsis perfectis ab institutione mundi. Si vero sit ibi dicit enim, sic est defectiva constructio, et est sensus: nuntiatum est nobis quod ingrediemur, et hoc operibus ab institutione mundi perfectis, sed quando et quomodo nuntiatum est, quia dixit, in quodam loco, et cetera. Dicit autem operibus perfectis, ad denotandum opera sex dierum, quae fuerunt perfecta. Dicit vero ab institutione mundi, quia primo constitutus est mundus, et post sex dies distincte perfectus est in singulis partibus suis. De distinctione autem istorum dierum diversimode loquuntur sancti. Aliter enim accepit Augustinus ab aliis sanctis, sicut patet prima parte summae, quaest. LXXIV, art. 2 et 3. Tamen quomodocumque dicatur, manifestum est quod opera illa perfecta fuerunt. Est enim in ipsis duplex perfectio. Una secundum partes mundi, quae sunt caelum, et quatuor elementa. Et haec attenditur penes earum essentias, sicut habetur in prima parte summae, quasi ubi supra. Et hoc fuit per opus creationis, quod fuit prima die; et per opus distinctionis, quod fuit secunda et tertia die. Et in hoc concordat Augustinus cum aliis. Alia perfectio est secundum singulas partes. Et haec perfectio pertinet ad opus ornatus. Et iste ornatus quantum ad superiora fuit quarta die; quantum ad mediam, scilicet aerem et aquam, quinta die; quantum vero ad terram, quae est infimum elementum, fuit sexta die. Ista vero perfectio convenit numero senario, qui consurgit ex suis partibus aliquotis simul sumptis, quae sunt unum, duo, et tria; quia sexies unum sunt sex, similiter ter bis, et bis ter, et unum, duo, tria, sunt sex; quia ergo senarius est primus numerus perfectus, quia licet ternarius conveniat aliqualiter his quae dicta sunt, quia ter unum, tria sunt, et unum et duo, tria sunt; tamen bis unum non faciunt tria, similiter semel duo non faciunt tria, sed tantum duo. Ideo per ipsum senarium designatur perfectio rerum. Post perfectionem vero promittitur quies, quae nulli datur nisi operanti. Et sic in septima die qua mutatus est status mundi, sicut in qualibet alia erat quaedam variatio. Unde in ipsa incepit status propagationis, propter quod et connumeratur aliis, ideo in septima mundi aetate est status quiescentium. Secundum Augustinum tamen ista septima dies nihil aliud est quam cognitio angelica relata ad quietem Dei ab operibus. Sed contra: si quievit die septima, quis ergo fecit eam, si non est opus Dei? Praeterea Io. V, 17: pater meus usque modo operatur, et ego operor. Respondeo. Dicendum est quod accipitur ibi quies non secundum quod opponitur labori, sed secundum quod opponitur motui. Deus enim etsi producendo non moveatur, tamen quia de ipso non loquimur nisi per sensibilia, in quibus non est operatio sine motu, ideo omnis operatio, large loquendo, dicitur motus, et sic dicitur quievisse, quia cessavit novas species producere: quia illa, quae postea facta sunt, fuerunt in illis rebus tunc productis: vel secundum virtutem activam, sicut in animalibus perfectis, vel secundum rationes seminales, vel secundum materiam, sicut mineralia. Ideo tunc non fuit mortuus suscitatus, sed fuit factum corpus, quod posset suscitari. Quaedam autem fuerunt tunc secundum similitudinem, ut animae rationales, quae tantum fiunt a Deo. Sic ergo requievit Deus ab operibus producendis, quia omnia aliquo modo praecesserunt, ut dictum est, tamen usque modo operatur, conservando et gubernando quae condidit. Et sic septimam diem Deus fecit sicut quamlibet aliam, quia tunc fuit aliquid additum, quia tunc incepit status propagationis. Quaelibet autem additio variabat statum mundi, ut dictum est, et faciebat unum diem. Vel secundum Augustinum non dicit simpliciter requievit, sed requievit ab operibus suis. Ab aeterno enim requievit in seipso, sed tunc etiam requievit non in operibus, sed ab operibus. Aliter enim operatur Deus, et quilibet alius artifex. Artifex enim agit propter indigentiam suam, sicut domificator facit domum, ut in ipsa quiescat. Similiter faber facit cultellum propter lucrum. Unde desiderium cuiuslibet artificis quietatur in opere suo. Sed non sic est de Deo, quia non agit propter indigentiam suam, sed propter bonitatem communicandam. Unde non quiescit in opere, sed ab opere producendo, et quiescit tantum in sua bonitate. Consequenter autem ponit auctoritatem David, quae iam exposita est. Consequenter cum dicit quoniam ergo superest, etc., arguit ex praemissis. Et circa hoc facit duo. Primo enim accipit sensum secundae auctoritatis illius si vocem eius audieritis, etc.; secundo arguit ex primo, ibi itaque relinquitur, et cetera. Circa primum duo facit, quia primo trahit duo a secunda auctoritate; secundo ostendit quod haec duo intelliguntur in ipsa, ibi nam si eis Iesus. Accipit ergo duo quae intelliguntur in ipsa, ibi nam iustum est, scilicet quod antiqui patres non introierunt. Aliud est, quod tempore David adhuc restabat alia quies praestanda. Licet enim ipsi fuisset promissa requies praestanda in terra promissionis, tamen per hoc quod post longum tempus dicit: hodie si vocem, etc., ostendit quod alia requies restat. Aliter enim non faceret mentionem de requie, dicens hodie, et cetera. Est ergo quaedam requies in quam nobis intrandum est, in quam illi non intraverunt propter incredulitatem. Et ideo, quoniam illi non intraverunt, restat ergo quosdam intrare, quibus promissio facta est, quia hi quibus prius nuntiatum est non introierunt, id est, Iudaei quibus promissio facta est. Restat ergo quosdam intrare, cuius ratio est, quia si Deus creavit hominem ad aeternam beatitudinem, quia ad imaginem et similitudinem suam creavit illum, ideo praeparavit ei requiem. Licet ergo aliquis ex merito culpae suae excludatur, non tamen vult Deus quod illa praeparatio sit frustra. Et ideo superest ut quidam intrent, ut patet de vocatis ad nuptias. Matth. XXII, 8: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati fuerant, non fuerunt digni, et cetera. Et ideo terminat, id est, determinat nobis, diem septimam, id est, diem gratiae, dicendo in David: hodie si vocem, et cetera. Et repetit auctoritatem, quae exposita est. Sciendum est autem, quod Deus homini praeparavit beatitudinem pro requie, nec vult istam praeparationem esse frustra; sed si unus non intrabit, alius intrabit, sicut ostenditur in illa parabola de nuptiis. Matth. XXII, v. 2 ss.: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam; quasi dicat: si tu non accipias, alius habebit. Iob XXXIV, 24: conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Deinde cum dicit nam si eis Iesus, etc., probat quod supersit alios intrare, quia si Iesus Nave, id est Iosue, filiis Israel, finalem requiem praestitisset, numquam de alia, etc., id est, non immineret nobis alia requies, nec de alia aliqua propheta David loqueretur post illam diem. Unde manifestum est, quod illa requies fuit signum requiei spiritualis.


Lectio 2

[87942] Super Heb., cap. 4 l. 2 Supra apostolus duas auctoritates assumpsit, unam de Gen. II, 2, aliam vero de Ps. XCIV, 8, et conclusit intentionem suam ex secunda auctoritate, scilicet Psalmi. Hic concludit idem ex prima. Et circa hoc facit duo. Primo enim ponit conclusionem; secundo ponit rationem consequentiae, ibi qui enim ingressus. Circa primum sciendum est quod apostolus in serie omnium istorum verborum facit mentionem de triplici requie. Prima est requies Dei ab operibus suis; secunda est requies temporalis, quam habuerunt filii Israel in terra promissionis; tertia est requies aeterna, quae per istas duas designatur. Sed apostolus hic, antequam faciat mentionem de requie aeterna, dicit quod post terrenam adhuc relinquitur, idest remanet, sabbatismus populo Dei, qui in veteri lege per sabbatum repraesentabatur, scilicet requies aeterna. Is. LVIII, 13: vocaberis sabbatum delicatum et sanctum domini. Is. LXVI, 23: erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, idest requies perpetua. Et dicit sabbatismus, quia sicut in veteri lege sabbatum repraesentabat requiem Dei ab operibus suis, de qua dicitur Gen. II, 2, ita illa requies erit sanctorum ab operibus suis. Apoc. XIV, 13: amodo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Unde subdit qui enim ingressus est in requiem eius, quia sicut Deus sex diebus operatus est, et septima requievit, ita per sex dies praesens tempus propter perfectum numerum significatur. Qui ergo perfecte operatur, in septima requiescit ab operibus suis, sicut et a suis Deus, non autem a quibuscumque operibus, quia sunt ibi quaedam opera perpetua, videre scilicet, amare, et laudare: Apoc. IV, 8: non habebant requiem nocte ac die, dicentia: sanctus, sanctus, sanctus, etc. sed ab operibus laboriosis. Is. XL, 31: qui sperant in domino, habebunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Deinde cum dicit festinemus, inducit ad festinationem. Et circa hoc facit duo. Primo enim ponit monitionem; secundo subdit rationem de introitu illius requiei, ibi vivus est. Item circa primum duo facit. Primo enim monet ad festinandum; secundo ostendit tardantis periculum, ibi ut ne in idipsum. Dicit ergo: quia igitur relinquitur sabbatismus, etc., festinemus ergo ingredi in illam requiem. Et signanter dicit ingredi, quia non est in bonis exterioribus ad quae est egressus, sed est in bonis interioribus. Ex. XV, 17: introduces eos, et plantabis, et cetera. Matth. XXV, v. 21: intra in gaudium domini tui. Est ergo multiplex ratio, quare festinandum est intrare. Una est, quia longinqua est via. Prov. VII, 19: abiit via longissima. Lc. XIX, v. 12: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam. Dicitur autem longinqua propter distantiam status, quia ibidem plenitudo omnis boni, et immunitas ab omni malo; est etiam desideranti perfecta visio et tentio, hic autem sunt omnia contraria istis. Item festinandum est, quia tempus est valde breve. Iob XIV, 5: breves dies hominis sunt. Item, quia istud tempus cum hoc, quod est breve et modicum, est etiam incertum. Eccle. c. IX, 12: nescit homo finem suum. Item, propter urgentem vocationem. Interior enim vocatio urget nos per stimulum charitatis. Is. c. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus domini cogit, et cetera. II Cor. c. V, 14: charitas Christi urget nos. Ps. CXVIII, 32: viam mandatorum tuorum cucurri. Item, propter periculum tardantis, sicut patet de fatuis virginibus, Matth. XXV, 1 ss., quae tarde venientes intrare non potuerunt. Et ideo dicit ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Quasi dicat: antiqui non potuerunt ingredi propter incredulitatem. Unde caveamus, alienae culpae exemplo, ne simus increduli, et exemplo poenae, ut scilicet non excludamur sicut ipsi. Lc. c. I, 39: abiit in montana cum festinatione. Ad hoc enim ostenduntur nobis praeteritae poenae aliorum, ut caveamus. Prov. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Glossa: peius est, nisi caveatis. Ex hoc videtur quod ille qui non corrigitur punitione alterius, gravius punietur. Sed contra, quia iam peccatum Adae, quia non peccavit exemplo alterius, esset minus grave. Respondeo. Dicendum est quod semper istae locutiones intelligendae sunt caeteris paribus. Contingit enim duo peccata in se considerata, non esse unum gravius altero, tamen propter aliquam circumstantiam advenientem, aggravatur unum et non aliud: sicut duo adulteria de se aequalia sunt, tamen illud quod est ex certa malitia gravius est, quam illud quod est ex passione vel infirmitate. Et similiter verbum otiosum gravius est, quando fit ex certa malitia. Quomodo autem festinandum sit, docet apostolus I Cor. IX, 25, quia qui currit, et qui certat ab omnibus se abstinet. Festinandum est ergo, deponendo impedimenta, non solum ut abstineamus a peccatis, sed etiam ut occasiones peccatorum vitemus. Prov. IV, 11: ducam te per semitas, et cetera. Sed contra Prov. XIX, 2: qui festinus est pedibus offendet. Respondeo. Duplex est festinantia, scilicet praecipitationis: et haec est reprehensibilis; alia tenuitatis et celeritatis; et haec est laudabilis. Nam, sicut dicit philosophus, omnes homines oportet consiliari diu, operari autem consiliata festinanter; quando ergo festinantia tollit consilium, tunc praecipitat, et est vitiosa, et secundum hanc verificatur obiectio, sed festinantia, quae est in executione consiliatorum, est virtuosa, et laudatur, et ad hanc hortatur hic apostolus. Deinde cum dicit vivus est enim sermo Dei, etc., ponit rationem praedictae monitionis, et praecipue quantum ad periculum. Haec autem ratio sumitur ex parte Christi. In ipso autem est duplex natura: una, scilicet divina, secundum quam est verbum patris; alia est humana, secundum quam est pontifex offerens se in cruce. Primo ergo ponit rationem sumptam ex parte divinitatis; secundo rationem sumptam ex parte humanitatis, ibi habentes igitur. De filio autem Dei dicit tria. Primo enim assignat eius virtutem, quia vivus est sermo Dei; secundo eius cognitionem, ibi et discretor; tertio eius auctoritatem, ibi ad quem nobis sermo. Virtutem eius ostendit tripliciter. Primo quantum ad naturam; secundo quantum ad potestatem, ibi et efficax; tertio quantum ad operationem, ibi et penetrabilior. Dicit ergo vivus est sermo Dei. Ista littera de se videtur habere difficultatem, tamen considerando aliam translationem, planior est. Ubi enim nos habemus sermo, in Graeco habetur logos, quod est idem quod verbum. Unde sermo, id est, verbum. Et sic etiam exponit Augustinus illud Io. XII: sermo quem locutus sum, id est, ego ipse qui sum verbum. Sap. XVIII, 15: omnipotens sermo tuus, domine, exiliens de caelo a regalibus sedibus venit. Et similiter hic sermo Dei est vivus, id est, verbum Dei vivum. Verbum enim Dei ab aeterno conceptum, in paterno intellectu est verbum primordiale, de quo Eccli. I, 5 dicitur: fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Et quia est primordiale, ideo ab ipso derivantur omnia alia verba, quae nihil aliud sunt quam quaedam conceptiones expressae in mente Angeli, vel nostra. Unde illud verbum est expressio omnium verborum, quasi fons quidam. Et illa, quae dicuntur de illo verbo, quodammodo aptantur ad alia verba, secundum suum modum. De illo autem dicitur, quod est vivus. Dicitur autem res viva, quamdiu habet motum et operationem suam. Sicut enim fons scaturiens dicitur vivus, sic et verbum illud quod habet perpetuum vigorem. Ps. CXVIII, 89: in aeternum, domine, verbum tuum permanet in caelo. Io. V, 26: sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso. Vel potest referri ad humanam naturam. Est enim vivus, licet ab aliis reputetur mortuus, quia cum resurrexit, iam non moritur. Apoc. I, 18: fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Similiter etiam sermo Scripturae est vivus et indeficiens. Rom. c. IX, 6: non autem quod exciderit verbum Dei. Consequenter cum dicit et efficax, ostendit eius potestatem. Dicitur autem verbum efficax propter maximam virtutem et infinitam vim effectivam quam habet. Per ipsum enim facta sunt omnia Io. I, 3, et Ps. XXXII, 6: verbo domini caeli firmati sunt. Item est efficax quia ex ipso omnia verba prolata a Deo, mediante Angelo vel homine, efficaciam habent. Eccle. c. VIII, 4: sermo illius potestate plenus est. Is. LV, 11: verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quodcumque volui, et cetera. Deinde cum dicit et penetrabilior, ostendit eius operationem. Et circa hoc facit duo. Primo ponit eius operationem; secundo exponit, ibi et pertingens. Dicit ergo et penetrabilior. Illud proprie dicitur penetrare, quod ingreditur profunda rei. Hoc autem potest esse dupliciter. Uno modo, quia operatur in intimis rei. Is. XXVI, v. 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Alio modo, quia cognoscit intima rei. Io. II, 25: opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine. Eccli. XXIV, 45: penetrabo inferiores partes terrae. Operatio enim Dei et cognitio pertingit et penetrat intima rei. Unde dicit omni gladio ancipiti. Inter omnia enim gladius est penetrabilior propter acumen, et maxime gladius anceps, qui scilicet est acutus ex duabus eius partibus. Et ideo, quia verbum Dei acutum est, et ad operandum et ad cognoscendum, ideo comparatur gladio ancipiti. Eph. VI, 17: et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Is. c. XXVII, 1: in illa die visitabit dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, et cetera. Vel dicitur anceps quantum ad operationem, quia habet aciem ad bona promovenda, et mala destruenda. Apoc. I, 16: ex ore ipsius procedebat gladius ex utraque parte acutus. Vel quantum ad cognitionem; et dicitur omni gladio ancipiti, id est, omni humano intellectu, qui dicitur anceps, quia habet viam ad utramque partem conclusionis, quousque veniat ad finem perscrutationis, et ibi figit acumen suum, scilicet in veritate. In ordine enim causarum videmus quod semper causa prior intimius operatur quam causa posterior. Unde illud quod natura producit est intimius, quam illud quod producitur per artem. Quia ergo Deus est prima causa simpliciter, ideo eius operatione producitur illud quod est intimius ipsi rei, scilicet esse eius. Consequenter cum dicit et pertingens, etc., manifestat quod dixerat de operatione. Et circa hoc facit duo, quia primo ostendit hoc quantum ad spiritualia, secundo quantum ad corporalia, ibi compagum quoque et medullarum. Secundum enim apostolum tria sunt in homine, scilicet corpus, anima et spiritus. I Thess. V, 23: integer spiritus vester, anima et corpus, et cetera. Quid enim sit corpus notum est. Anima autem est, quae dat corpori vitam; spiritus vero in rebus corporalibus dicitur quid subtile, et ideo significat substantias immateriales. Is. XXXI, 3: Aegyptus homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus. Spiritus ergo in nobis dicitur illud, per quod communicamus cum substantiis spiritualibus. Anima vero illud per quod communicamus cum brutis. Et sic spiritus est mens humana, scilicet intellectus et voluntas. Ex hoc autem dicunt aliqui, quod in nobis sunt diversae animae. Una scilicet quae perficit et vivificat corpus, et ista dicitur anima proprie; alia vero est spiritus habens intellectum quo intelligimus, et voluntatem qua volumus. Et ideo ista duo magis dicuntur substantiae, quam animae. Hoc autem damnatum est in libro de ecclesiasticis dogmatibus. Et ideo dicendum est, quod una et eadem est essentia animae, quae per essentiam suam vivificat corpus, et per potentiam suam, quae dicitur intellectus, est principium intelligendi. Et per istam intelligit aeterna. Quod quomodo sit, sic patet. Videmus enim quod quanto forma est perfectior, tanto operatio eius minus subditur materiae; sicut patet quod formae elementorum, quia sunt imperfectissimae, non extenduntur ultra materiam. Cum ergo anima inter omnes formas sit nobilissima, oportet quod habeat aliquam operationem, et praecipue anima rationalis, quae omnino excedit potentiam materiae. Et istam operationem vocamus intelligere, ad quam sequitur sua inclinatio, scilicet velle. Est autem triplex differentia inter operationes animae, ita quod anima dicatur ad quam pertinent potentiae, quibus anima operatur cum corpore; ad spiritum vero illae, quibus operatur sine corpore. Prima autem differentia inter istas potentias et operationes ab ipsis procedentes est ipsius rationis ad sensualitatem, quae est potentia, per quam anima operatur cum corpore, quia ratio apprehendit immaterialia, sensualitas vero materialia et sensibilia. Secunda differentia est partium sensualitatis, quia alium statum et ordinem habet sensualitas, secundum quod tendit in proprium obiectum ex natura sua, et alium secundum quod regulatur a ratione. Ipsa enim concupiscibilis aliter consideratur ut est vis quaedam in ordine ad obiectum suum, et aliter ut participat ratione. Tertia differentia est partium ipsius rationis, secundum diversa obiecta ipsius, quia vel tendit in Deum, et hoc est supremum in ipsa; vel in effectus spirituales, vel in effectus temporales. Omnes autem istas divisiones et differentias operatur et discernit verbum Dei, scilicet quomodo sensualitas distinguatur a ratione, differentiam etiam ipsius sensualitatis in se, differentiam etiam partium rationis, et quid proveniat in anima ex consideratione spiritualium et terrenorum. Alio modo potest exponi secundum Glossam, dupliciter, ut per animam intelligantur peccata carnalia, quae fiunt actu et delectatione corporis, ut luxuria, gula et huiusmodi; per spiritum vero peccata spiritualia, quae fiunt actu mentis, ut superbia, inanis gloria, et huiusmodi. Vel per animam intelligantur malae cogitationes, per spiritum vero bonae. Et sic est sensus: pertingens, id est discernens, usque ad divisionem animae et spiritus, id est inter carnalia et spiritualia peccata, vel inter bonas et malas cogitationes. Consequenter cum dicit compagum quoque et medullarum, declarat illud quod dixerat de operatione Dei, quantum ad temporalia. Sciendum est autem quod aliquid non potest penetrando pertingere ad aliquid propter duo: unum est propter colligationem, aliud autem est propter inclusionem. Neutrum istorum potest impedire verbum Dei. In nobis quidem sunt quaedam colligationes, scilicet nervorum et arteriarum. Quaedam etiam sunt valde inclusa et occulta, sicut medullae quae in ossibus includuntur; omnia autem ista divino prospectui manifesta sunt et subdita. Et ideo nihil est ei difficile ad penetrandum. Vel per compages potest intelligi coniunctio, quae est inter partes animae ad invicem, ut inter animam et spiritum; quasi dicat: non solum pertingit ad cognoscendum differentiam et divisionem animae et spiritus; sed etiam ad cognoscendum quomodo coniunguntur. Cognoscit enim quomodo sensualitas regitur ratione. Medulla autem potest intelligi illud, quod latet in ratione et sensualitate. Matth. X, 28: timete eum qui potest et animam et corpus mittere in Gehennam. Deinde cum dicit et discretor cogitationum, agit de cognitione verbi. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit quod omnia subduntur cognitioni eius; secundo ostendit quomodo cognoscit, ibi omnia autem nuda. Ex duobus autem contingit, quod aliquid non cognoscatur, scilicet aut quia est intra aliquod occultatum. Et sic maxime sunt occulta, quae latent in corde, quia ipsum est valde profundum et inscrutabile. Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile; secundum vero Septuaginta interpretes habetur sic: profundum est cor hominis, et cetera. In corde vero latent cogitationes. Istas autem cognoscit verbum Dei. Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, et ideo quantum ad hoc dicit discretor cogitationum. Alio modo non cognoscitur aliquid, quia est omnino ignotum et invisibile, et sic ea quae sunt in voluntate, sunt ignota. In voluntate autem est ipsa intentio finis, quae de natura sua est invisibilis. Quid enim homo facit vel cogitat manifestatur per opus, sed qua intentione hoc faciat, penitus est incertum. Ista autem non sunt occulta Deo. Ideo adiungit et intentionum cordis. Ps. VII, v. 9: scrutans corda et renes, id est cogitationes et intentiones. Sciendum est autem, quod illud quod dicit penetrans, referri potest ad operationem, ut dictum est. Et sic differunt penetrans et discretor. Si autem referatur ad cogitationem, tunc quod hic dicit et discretor est expositio illius, quasi dicat: tu dicis quod est penetrabilior, etc.; verum est, quia est etiam discretor compagum et medullarum, id est cogitationum et intentionum. Compages enim dicuntur quaedam colligationes; et sic cogitatio, in qua est quasi quaedam colligatio terminorum, potest dici compago, dum de uno tendit in aliud. Is. LVIII, 6: dissolve colligationes impietatis. Item Is. V, 18: vae qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis. Item medulla est intima latens in ossibus. Iob XXI, v. 24: medullis ossa illius irrigantur. Deinde cum dicit et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius, ostendit quod illud quod secundum naturam est invisibile, non est occultum Deo. Quod enim aliquid non videatur a nobis, hoc est quia simplicius et subtilius est oculo nostro, sive corporali sive intellectuali: sicut sunt substantiae separatae, quas in vita ista videre non possumus. Divino autem intellectu nihil est simplicius vel subtilius, ergo nulla creatura est invisibilis in conspectu eius. Sed numquid cognoscit in universali tantum, sicut quidam voluerunt? Non, sed omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Per oculum autem intelligitur vis cognitiva. Intelliguntur enim spiritualia per sensibilia. Signanter autem dicit in plurali oculos, propter diversitatem intellectorum, quia non cognoscit unum tantum, sed etiam multitudinem rerum. Dicit etiam nuda et aperta. Dupliciter enim cognoscitur aliquid. Uno modo in superficie; alio modo in profundo, sicut homo nudus videtur in superficie, non autem vestitus; sed omnia Deo manifesta sunt, quae videntur in superficie. Nihil enim est extra, quod impediat cognitionem Dei, sicut vestis impedit ne videatur homo. Et ideo dicit nuda. Iob XXVI, 6: nudus est Infernus coram illo. Dicit etiam aperta, quia nihil est ita occultum in re, quod Dei cognitionem effugiat. Sed contra Hab. I, 13: mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et aspicere ad iniquitatem non poteris; non ergo omnia nuda sunt. Respondeo. Dicendum quod in Deo est scientia simplicis intelligentiae, et scientia approbationis. Primo modo cognoscit omnia, etiam mala, et ea quae non sunt; secundo cognoscit bona, quantum ad ea quae sunt. Consequenter ostendit perfectionem auctoritatis ipsius, cum dicit ad quem nobis sermo. Ista vero auctoritas est auctoritas iudicandi. Act. X, 42: ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum ac mortuorum. Ad istum ergo est nobis sermo, ut scilicet reddamus rationem de operibus nostris. II Cor. V, 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum sit. Et ideo, quia sic est potens, sic sciens, et sic magnus, festinemus ergo ingredi, et cetera. Ad iudicium enim faciendum tria requiruntur: primo quidem potestas subditos coercendi. Eccle. VII, 6: noli fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et haec convenit Christo, secundum illud Matth. ult.: data est mihi omnis potestas, et cetera. Secundo requiritur rectitudinis zelus, ut scilicet aliquis non ex odio vel livore, sed ex amore iustitiae, iudicium proferat. Prov. c. III, 12: quem diligit dominus, corripit, et quasi patri, et cetera. Et hic amor iustitiae potissimum est in Christo. Is. XI, 5: et erit iustitia cingulum lumborum eius, et cetera. Tertio requiritur sapientia, secundum quam formatur iudicium. Eccli. X, 1: iudex sapiens iudicabit populum suum, et cetera. Christus autem est Dei virtus, et Dei sapientia, I Cor. I, 24. Haec autem iudiciaria potestas convenit Christo, secundum quod est homo, Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est, non quidem propter conditionem naturae, secundum Augustinum, quia sic omnes homines huiusmodi potestatem haberent, sed propter gratiam capitis, quam Christus in humana natura accepit. Competit autem Christo hoc modo iudiciaria potestas secundum humanam naturam, propter tria: primo propter convenientiam et affinitatem ipsius ad homines. Sicut enim Deus per causas medias, tamquam propinquiores effectibus, operatur, ita iudicat per hominem Christum, homines, ut sit suavius iudicium. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati, etc., ut dictum est. Secundo quia in finali iudicio, ut Augustinus dicit super Ioan., erit resurrectio corporum mortuorum, quae suscitat Deus per filium hominis, sicut per eumdem Christum suscitat animas, inquantum est filius Dei. Tertio quia, ut Augustinus dicit in libro de verbis domini, rectum erat, ut iudicandi viderent iudicem. Iudicandi autem sunt boni et mali; restat ergo, ut in iudicio forma hominis bonis et malis ostenderetur, et forma Dei solis bonis servaretur. Haec autem potestas primo homini competit, et propter divinam personam et propter capitis dignitatem et propter plenitudinem gratiae habitualis, et etiam ista ex meritis adeptus est. Quod quidem congrue factum est, ut secundum Dei iustitiam iudex esset, qui pro Dei iustitia pugnavit et vicit, et iustitia reos damnaret qui iniuste iudicatus est. Apoc. III, 21: vici, et sedi in throno patris, per quem intelligitur iudiciaria potestas. Ps. IX, 4: sedens super thronum, qui iudicas iustitiam. Augustinus, de verbis domini: sedebit iudex, qui stetit sub iudice, damnabitque reos, qui falso reus factus est.


Lectio 3

[87943] Super Heb., cap. 4 l. 3 Supra apostolus monuit ad festinandum ingredi in requiem Dei, et ad hoc inducendum posuit magnitudinem Christi quantum ad divinam naturam, hic ostendit idem quantum ad humanam naturam, et circa hoc tria facit. Primo enim ponit eius dignitatem; secundo ostendit eius pietatem, ibi non enim habemus; tertio inducit ad habendum de eo fiduciam, ibi adeamus. Dicit ergo: ita dictum est, quod nobis est sermo ad eum, qui est vivus sermo, verus iudex et pontifex, ergo habentes pontificem magnum. Ps. CIX, 5: tu es sacerdos in aeternum, et cetera. Nec tantum pontifex, sed etiam magnus. Zach. III, 1: et ostendit mihi dominus Iesum sacerdotem magnum, stantem coram Angelo, et cetera. Hic autem dicitur magnus, quia non est pontifex tantum bonorum temporalium, sed et futurorum. Infra IX, 11: Christus assistens pontifex futurorum bonorum, et cetera. Duo autem pertinebant ad magnum pontificem: unum quo ad officium, scilicet semel in anno cum sanguine intrare in sancta sanctorum, sicut habetur infra IX, 7, et Lev. XVI, v. 2 s. Hoc autem praecipue convenit Christo. Ille enim intrat cum sanguine in sancta figuralia; sed Christus per proprium sanguinem intravit in sancta, id est, sacra caelestia. Et ideo dicit qui penetravit caelos, id est, propria virtute penitus intravit. Secundum est quod debebat esse ex certa tribu, scilicet de stirpe Aaron, sicut dicitur Ex. XXIX, et Num. XVI et XVII. Hoc autem competit Christo, qui est nobilioris originis: unde dicitur filius Dei. Matth. III, 17: hic est filius meus dilectus. Ps. II, 7: filius meus es tu, et cetera. Quia ergo habemus hunc pontificem, teneamus confessionem, id est, inhaereamus corde, quia, ut dicitur Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Hanc autem confessionem requirit a nobis Christus pontifex maximus. Matth. X, 32: qui me confessus fuerit coram hominibus, et cetera. Sed dicit spei nostrae, quod dupliciter potest intelligi: uno modo, quod confessio prout hic sumitur, sit confessio fidei. Fides autem est principium spei, sicut habetur ex Glossa. Matth. I, 2: Abraham autem genuit Isaac, id est, fides genuit spem, non quidem quantum ad habitum, sed quantum ad ordinem actus. Nullus enim potest sperare, nec debet, nisi quod potest consequi. Quod autem possimus consequi aeterna, habemus per fidem. Vel confessionem spei, id est, eius de quo speramus, scilicet videre primam veritatem. Deinde cum dicit non enim habemus pontificem, ne forte credatur, quod non possit aliquid agere praeter id quod exigit eius iustitia, ostendit in ipso etiam esse misericordiam et pietatem, et ista respiciunt miseriam, et hoc praecipue convenit Christo. Unde dicit qui non possit compati infirmitatibus nostris. Sciendum est autem, quod ly posse aliquando importat non nudam potentiam, sed promptitudinem et aptitudinem Christi ad subveniendum, et hoc quia scit, per experientiam, miseriam nostram, quam, ut Deus, ab aeterno scivit per simplicem notitiam. Ps. CII, 14: misericors est Deus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Unde subdit pro similitudine, scilicet nostri, tentatum. Est autem triplex tentatio. Una quae est a carne, quando scilicet caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur Gal. V, 17. Et ista non est sine peccato, quia, ut dicit Augustinus, nonnullum peccatum est, cum caro concupiscit adversus spiritum, quia hoc est carnem concupiscere. Sed hoc non fuit in Christo. Et ideo dicit absque peccato, id est, absque minimo motu peccati. I Pet. II, 22: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Et ideo dicitur agnus Dei, Io. I, 29. Alia est tentatio ab hoste et a mundo, et hoc dupliciter: vel alliciendo per prospera, vel terrendo per adversa. Et his duobus modis fuit tentatus Christus. Prosperis. Quicquid enim pertinet ad prosperitatem huius vitae, vel pertinet ad concupiscentiam carnis, vel ad concupiscentiam oculorum, vel ad superbiam vitae. De primo enim tentavit eum Diabolus, quando tentavit eum de gula, quae est mater luxuriae. Matth. c. IV, 3: si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Item de inani gloria, cum dicit: mitte te deorsum. Item de concupiscentia oculorum, dicens: haec omnia tibi dabo, et cetera. Lc. IV, 13: consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Item fuit tentatus per adversa et insidias a Pharisaeis, quia volebant eum capere in sermone, Matth. XXII, 15, item per contumelias, Matth. XXVII, 40: vah, qui destruis templum Dei, etc., item per flagella et tormenta. Excepta ergo tentatione, quae est cum peccato, per omnia similis nobis tentatus est. Dicit autem secundum similitudinem, quod potest dupliciter exponi. Uno modo, quod ly secundum denotet causam finalem, quasi dicat: ideo tentatus est, ut daret nobis exemplum, ut secundum similitudinem eius, tentationem sustineremus et omnia conaremur vincere. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, et cetera. Vel potest denotare consequentiam, quasi dicat: ideo tentatus est, ut per omnia tam in temporalibus quam in omnibus aliis, nisi in solo peccato, similis esset nobis. Si enim fuisset sine tentationibus, non fuisset eas expertus, et sic non compateretur. Si vero habuisset peccatum, non potuisset nos iuvare, sed magis indiguisset adiutorio. Deinde cum dicit adeamus ergo cum fiducia, etc., inducit ad habendam fiduciam de ipso, quasi dicat: ex quo sic potest compati, adeamus cum fiducia. Is. XII, v. 2: ecce Deus salvator meus, fiducialiter agam, et cetera. Adeamus dico ad thronum. Thronus dicitur sedes regis: Christus autem rex est. Ier. c. XXIII, 5: regnabit rex et sapiens erit, et cetera. Hic autem thronus duplicem habet statum. Unum iustitiae in futuro. Ps. IX, 4: sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. Hoc erit in futuro. Ps. LXXIV, 2: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Est alius thronus gratiae, de quo hic. Ideo additur gratiae eius, scilicet in praesenti, quando est tempus miserendi. Zach. IV, 7: exaequabit gratiam gratiae. Per gratiam autem Christi liberamur ab omni miseria, quia liberamur a peccato, quod facit miseros populos, Prov. XIV, 34, et ideo dicit ut misericordiam consequamur. Item per gratiam Christi iuvamur ad bona operanda. Et ideo dicit et gratiam inveniamus. Lc. I, 30: invenisti gratiam apud dominum. Et hoc in auxilio opportuno, quo adiuvemur ad bene operandum. Ps. CXX, 2: auxilium meum a domino, istud autem auxilium est per gratiam. I Cor. XV, 10: abundantius illis laboravi, non autem ego, sed gratia Dei mecum. Hoc autem oportet esse congruo tempore, ideo dicit auxilio opportuno. Omni enim negotio tempus et opportunitas. Eccle. c. VIII, 6. Hoc est tempus praesens, quod est tempus miserendi.


Caput 5
Lectio 1

[87944] Super Heb., cap. 5 l. 1 Sicut a principio huius epistolae dictum fuit, intentio apostoli est ostendere Christum excellentiorem esse omnibus his ex quibus lex habet auctoritatem, scilicet Angelis, quorum ministerio data fuit, Gal. III, 19: ordinata per Angelos, et Moyse, qui fuit legislator, Io. I, 17: lex per Moysen data est, et sacerdotio et pontificatu Aaron, per quem lex administratur. Expeditis ergo duobus primis, hic prosequitur de tertio, scilicet de eminentia sacerdotii Christi ad sacerdotium Aaron. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit Christum esse pontificem; secundo ostendit ipsum esse excellentiorem pontifice veteris legis, in VII cap., ibi hic enim Melchisedech. Item in prima parte duo facit. Primo ostendit Christum esse pontificem; secundo praeparat aures auditorum ad consequentia, ibi de quo nobis grandis. Adhuc circa primum duo facit. Primo ostendit, quae requirantur ad pontificem; secundo ostendit illa convenire Christo, et sic concludit ipsum esse pontificem, ibi sic et Christus non semetipsum, et cetera. Item in prima parte tria facit. Primo describit pontificale officium; secundo ostendit pietatem quae pontifici necessaria est, ibi qui condolere; tertio ostendit modum perveniendi ad pontificatum, ibi nec quisquam sumit. Circa officium quatuor ponit. Primo gradus altitudinem, ibi ex hominibus assumptus; secundo pontificatus utilitatem, ibi pro hominibus; tertio materiam, ibi in his quae ad Deum; quarto ad actum, ibi ut offerat dona. Istud autem officium convenit homini, non Angelo. Et ideo dicit, quod ita dictum est, quod habemus pontificem magnum, et talis est Christus. Namque, pro quia, omnis pontifex ex hominibus assumptus, et sic debet etiam esse de numero hominum. Voluit autem Deus, ut homo habeat similem sui, ad quem currat. Unde et Ecclesia ordinavit, quod quando utilis invenitur aliquis de collegio, non eligatur extraneus. Os. II, 15: dabo eis vinitores ex eodem loco. Deut. XVII, 15: eum constitues quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Dicit autem assumptus, quia debet alios excellere, sicut patet de Saule, I Reg. X, 23. Et ideo Christus, Io. ult., interrogat Petrum quem volebat praeficere, si diligeret ipsum plus aliis. Finis et utilitas est quia pro hominibus constituitur, id est, pro ipsorum utilitate. Non enim constituitur propter gloriam, non propter cumulandas divitias, nec propter consanguineos ditandos. II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per Iesum; et ult.: secundum potestatem, quam Deus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Si vero aliquis quaerit quod suum est, non est pastor, sed mercenarius. Materia dignitatis est quia pontifex principatur. Nam sicut principatur dux vel rector in civitate, ita iste pontifex in his quae ad Deum, supple: ordinantur. Ex. IV, 16: tu eris ei in his, quae ad Deum pertinent, et cetera. II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, et cetera. Sicut ergo illa quae pertinent ad Dei cultum excedunt temporalia, ita dignitas pontificalis excedit omnes alias dignitates. Non ergo pontifices debent se implicari negotiis saecularibus, praetermissis his, quae sunt ad Deum. II Tim. II, 4: nemo militans Deo, et cetera. Actus pontificis est, ut offerat dona, id est, voluntarie oblata, non extorta. Ex. XXV, 2: ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis. Et sacrificia pro peccatis, id est, quae sibi offeruntur pro satisfactione peccatorum. Lev. IV, 26: pro eis rogabit sacerdos, et pro peccatis eius, et dimittentur ei. In quo designatur, quod omne quod offertur, sive voluntarium et votivum, sive pro satisfactione, debet offerri secundum dispositionem praelati. Consequenter cum dicit qui condolere, ostendit quid requiratur ad usum, scilicet pietas. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod ad usum pontificis requiritur misericordia et pietas; secundo ostendit, quod requiritur misericordiae motivum, ibi quoniam et ipse; tertio ostendit misericordiae signum, ibi et propterea. Dicit ergo: dico, quod debet esse in his, quae sunt ad Deum, tamen debet esse medius inter hominem et Deum. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui dominum et vos. Sicut ergo per devotionem orationis debet tangere Deum tamquam unum extremum, sic per misericordiam et compassionem debet tangere alterum extremum, scilicet hominem. Et ideo dicit qui condolere possit. II Cor. XI, 29: quis infirmatur et ego non infirmor? E contrario, Am. VI, 6: nihil patiebantur super contritione Ioseph. Duplex est autem defectus. Quidam enim deficiunt ex ignorantia. Et ideo dicit his qui ignorant. Est autem proprie ignorare, carere scientia eorum quae quis debet scire. Quidam vero ex certa scientia. Et quantum ad hoc dicit et errant. Motivum pietatis ponit, cum dicit quoniam et ipse, et cetera. Istud motivum est infirmitas. Et illi qui praesunt aliquando infirmantur. II Cor. IV, 7: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Et ratio huius est, ut ex se aliorum infirmitatibus compatiantur: et ideo dominus permisit cadere Petrum. Eccli. XXXI, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Et ideo dicit quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, scilicet quantum ad poenalitates et culpam. Ps. VI, 2: miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum. Sap. c. IX, 5: homo infirmus, et exigui temporis, et cetera. Et nota quod dicit circumdatus. Carnales enim habent infirmitatem peccati in interioribus. Ratio enim et voluntas in ipsis subditae sunt peccato. Sancti vero habent in exterioribus, quia non sunt subiecti peccato, tamen sunt circumdati fragilitate carnis. Rom. VII, v. 25: mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Signum autem huius est, quia et in veteri lege, sicut patet Lev. IX, 7 et XVI, v. 6, et etiam modo, sicut patet in canone Missae, cum dicitur nobis quoque peccatoribus, statutum est, quod sacerdos offerat etiam pro se, quod non fieret nisi esset infirmitas peccatorum, quibus est circumdatus, non oppressus. Si enim sit in mortali peccato, non debet celebrare. Et ideo dicit propterea debet, quemadmodum pro populo, etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Consequenter ponit modum perveniendi ad pontificatum, cum dicit nec quisquam. Hoc est enim contra naturam, quod aliquid perducat se ad statum altiorem sua natura, sicut aer non facit seipsum ignem, sed fit a superiore. Unde disciplina Dei non habet, quod quisquam sibi sumat honorem favore, pecunia, potentia. Am. VI, 14: in fortitudine enim nostra assumpsimus nobis cornua. Os. VIII, 4: ipsi regnaverunt, et non ex me. Sed debet vocari a Deo sicut Aaron. Ex. XXVIII, 1: applica ad te Aaron. Et ideo dominus confirmavit sacerdotium eius, sicut patet Num. XVII, 5 ss., per virgam quae floruit. Tales ergo debent assumi, qui non se ingerunt. Unde antiquitus signo visibili ostendebantur, sicut patet de beato Nicolao, et multis aliis. Consequenter cum dicit sic et Christus, etc., ostendit quomodo Christus sit pontifex. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quomodo dicta conveniunt Christo; secundo ex hoc concludit intentum, ibi appellatus est a Deo, et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit, quod Christus factus est pontifex non a se, sed a Deo; secundo agit de ipsius officio, ibi qui in diebus carnis; tertio de ipsius misericordia, ibi et quidem cum esset. Circa primum duo facit, quia primo ostendit, quod Christus non promovit seipsum; secundo ostendit a quo sit promotus, ibi sed qui locutus. Dicit ergo Christus non semetipsum clarificavit. Circa quod sciendum est, quod non dicit: non fecit seipsum pontificem, sed dicit non clarificavit, et cetera. Sunt enim quidam qui se clarificant, ut fiant, sicut hypocritae, qui demonstrant in se aliqua, ut eligantur, vel praebendas consequantur; nullus tamen facit se pontificem: Christus vero non solum non fecit se pontificem, sed nec se clarificavit ut pontifex fieret. Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero, et paulo post sequitur: est pater meus qui glorificat me. Et hoc est verum, inquantum homo, quia inquantum Deus habet eamdem gloriam cum patre. Deinde cum dicit sed qui locutus, ostendit, a quo est promotus. Et primo ostendit, a quo est clarificatus; secundo quomodo est pontifex designatus, ibi et in alio loco. Clarificatus autem est divino iudicio, quia, scilicet dominus, locutus est ad ipsum, in Ps. II, 7, filius meus es tu, et cetera. Et hoc est expositum supra. Item Matth. IX, 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui, et cetera. Cum ergo ostendit eum ab aeterno genitum, ostendit gloriam eius. Supra I, 3: qui cum sit splendor gloriae, et cetera. Pontificatus etiam accipitur a Deo inquantum homo, quemadmodum in alio loco dicit, scilicet in Ps. CIX, 5: tu es sacerdos, et cetera. Utitur autem apostolus auctoritate Psalmorum tamquam magis famosa et maioris auctoritatis, utpote magis frequentata. Dicit autem sacerdos, quia se obtulit Deo patri. Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo. Et ne credatur tale esse sacerdotium Christi, sicut fuit in veteri lege, distinguit ipsum quantum ad duo. Primo quantum ad dignitatem, quia in aeternum. Illud enim fuit temporale, erat enim figurale, et ideo non est perpetuum, sed transit veniente figurato. Sed sacerdotium Christi est aeternum, quia est de veritate, quae est aeterna. Item hostia eius habet virtutem introducendi in vitam aeternam. Item durat in aeternum. Secundo quantum ad ritum, quia offerebantur animalia; hic autem panis et vinum. Et ideo dicit secundum ordinem Melchisedech. Istud autem infra exponetur. Deinde cum dicit qui in diebus, etc., ostendit quod illud quod pertinet ad officium pontificale, convenit Christo. Et primo ostendit eius conditionem; secundo actum eius, ibi preces; tertio efficaciam, ibi cum clamore valido. Conditio eius est, quod fuit unus ex hominibus, quia, ut dictum est, pontifex ex hominibus assumitur. Et ideo dicit qui in diebus carnis suae. Ponitur autem hic caro pro tota natura humana, sicut illud Io. I, 14: verbum caro factum est. Sed numquid modo non sunt dies carnis eius? Et videtur quod sic, per illud Lc. ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quare ergo magis dicitur tempus ante passionem et resurrectionem suam, tempus vel dies carnis, quam nunc? Dicendum est, quod caro quandoque sumitur pro fragilitate carnis, sicut I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Christus autem tunc habuit carnem fragilem et corruptibilem. Et ideo dicit in diebus carnis suae, id est, in quibus gerebat carnem similem peccatrici, non peccatricem. Actus autem eius fuit, quia obtulit preces et supplicationes. Hoc est spirituale sacrificium, quod Christus obtulit. Dicuntur autem preces, id est, petitiones. Iac. ult.: multum enim valet deprecatio iusti assidua. Supplicationes vero dicuntur quantum ad humilitatem orantis, sicut genuflexiones. Matth. XXVI, 39: procidit in faciem suam orans. Ad quem? Ad Deum, scilicet Deum patrem, qui salvum illum facere posset a morte. Hoc autem poterat facere dupliciter. Uno modo ne moreretur. Unde dicitur Matth. XXVI, 39: pater, si fieri potest, et cetera. Item ut mortuum resuscitaret. Ps. XV, 10: non derelinques in Inferno animam meam. Item XL, 10: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me. Ad istud sacrificium spirituale ordinatur sacerdotium Christi. Unde respondet ei quod dictum est supra ut offerat dona, et cetera. Ps. XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me. Os. XIV, 3: reddemus vitulos labiorum nostrorum. Efficacia ostenditur ex modo orandi. Duo autem sunt necessaria oranti, scilicet fervens affectio; item dolor et gemitus. De his duobus Ps. XXXVII, 9: domine, ante te omne desiderium meum, quantum ad primum: et gemitus meus a te non est absconditus, quantum ad secundum. Christus autem ista duo habuit; ideo propter primum dicit cum clamore valido, id est, cum intentione efficacissima. Lc. XXII, 43: factus in agonia prolixius orabat, et cetera. Et c. XXIII, 46 clamans ait: pater, et cetera. Secundum, cum dicit et lacrymis. Per lacrymas enim exprimit apostolus interiorem gemitum orantis. Hoc autem non legitur in Evangelio; sed probabile est, quod sicut ipse lacrymatus est in resuscitatione Lazari, ita et in passione sua. Nam ipse multa fecit, quae non sunt scripta. Non tamen flevit pro se, sed pro nobis, quibus passio sua profuit. Sibi autem profuit, inquantum per ipsam meruit exaltari. Phil. II, 9: propter quod et Deus exaltavit illum, et cetera. Et ideo exauditus est pro sua reverentia, quam scilicet super omnes habebat ad Deum. Is. XI, 3: et replebit eum spiritus timoris domini. Sed contra, videtur quod non fuit exauditus, primo pro se, quia non transivit calix ab ipso, quod tamen petebat. Item nec pro aliis, quia non fuit indultum Iudaeis, quibus petebat indulgeri. Lc. XXIII, 34: pater, dimitte illis, et cetera. Dicendum est, quod Christus in omnibus, quae voluit fieri, fuit exauditus. Ipse autem secundum appetitum sensualitatis et secundum voluntatem, inquantum est quidam appetitus naturalis, refugiebat mortem. Et quantum ad hoc orabat, ut ostenderet se verum hominem. Sed voluntate consequente rationem deliberatam, volebat mori. Unde dicit, Lc. XXII, 42: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Item nolebat, quod ignosceretur omnibus, sed illis tantum, qui crediderunt. Et multi postea conversi sunt.


Lectio 2

[87945] Super Heb., cap. 5 l. 2 Supra posuit tria, quae pertinent ad pontificem, et ostendit duo illorum convenire Christo, scilicet officium, et modum perveniendi ad ipsum, hic prosequitur tertium, scilicet pietatem et misericordiam, quam pontifex debet habere. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit illud quod passus est; secundo quae utilitas consecuta est etiam aliis, ibi et consummatus. Dicit ergo: ita dixi, quod pontifex debet esse talis, quod possit compati. Talis autem est Christus. Cum enim sit filius Dei ab aeterno, et secundum hoc nec pati posset, nec compati, assumpsit naturam in qua posset pati, et sic etiam posset compati. Et hoc est quod dicit: quia cum esset filius Dei, scilicet ab aeterno, didicit obedientiam ex tempore. Contra. Addiscere est ignorantis; Christus autem ab aeterno, ut Deus, et ab instanti conceptionis suae habuit plenitudinem scientiae, inquantum homo; ergo nihil ignoravit, nec per consequens didicit. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est scientia: scilicet simplicis notitiae, et quantum ad istam procedit argumentum: quia scilicet nihil ignoravit. Est etiam scientia experientiae, et secundum istam didicit obedientiam. Unde dicit didicit ex iis quae passus est, id est, expertus est. Et loquitur apostolus sic: quia qui didicit aliquid, voluntarie accessit ad illud sciendum. Christus autem voluntarie accepit infirmitatem nostram. Et ideo dicit, quod didicit obedientiam, id est, quam grave sit obedire: quia ipse obedivit in gravissimis et difficillimis: quia usque ad mortem crucis, Phil. II, 8. Et hic ostendit, quam difficile sit bonum obedientiae. Quia qui non sunt experti obedientiam, et non didicerunt eam in rebus difficilibus, credunt quod obedire sit valde facile. Sed ad hoc quod scias quid sit obedientia, oportet quod discas obedire in rebus difficilibus, et qui non didicit obediendo subesse, numquam novit bene praecipiendo praeesse. Christus ergo licet ab aeterno sciret simplici notitia quid est obedientia, tamen didicit experimento obedientiam ex iis quae passus est, id est, difficilibus, scilicet per passiones et mortem. Rom. V, 19: per obedientiam unius iusti constituti sunt multi. Deinde cum dicit et consummatus, etc., ostendit fructum passionis, qui fuit duplex. Unus in Christo, alius in membris eius. In Christo fructus fuit glorificatio, et ideo dicit et consummatus. Nam ab instanti conceptionis suae fuit consummatus perfectus, quantum ad beatitudinem animae, inquantum ferebatur in Deum; sed tamen habuit passibilitatem naturae. Sed post passionem habuit impassibilitatem. Et ideo, quia secundum hoc ex toto perfectus est, convenit sibi alios perficere. Haec est enim natura perfecti, quod possit sibi simile generare. Et ideo dicit quod perfectus est. Quia enim per meritum obedientiae pervenit ad istam consummationem. Prov. XXI, v. 28: vir obediens loquitur victorias factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis, non temporalis, sed aeternae. Is. XLV, v. 17: salvatus est Israel in domino salute aeterna. Et ideo dicit appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech, et hoc est supra expositum. Deinde cum dicit de quo nobis grandis sermo, etc., praeparat animos auditorum ad sequentia, quae dicenda sunt de pontificatu Christi. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit eorum tarditatem; secundo suam intentionem, cum dicit, VI cap. quapropter intermittentes. Iterum prima in duas, quia primo ostendit tarditatem; secundo ostendit ipsam esse culpabilem, ibi etenim cum deberetis. Item circa primam partem duo facit: primo ostendit dicendorum magnitudinem; secundo ipsorum tarditatem ad ea capienda, ibi quoniam imbecilles. Dicit ergo: ita dixi, quod appellatus est pontifex, de quo, scilicet pontificatu, grandis nobis sermo est, quia de magnis. Prov. VIII, 6: de rebus magnis locutura sum. Item grandis, quia de utili, scilicet de salute animarum. I Tim. I, 15: fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Iste sermo est interpretabilis ad docendum, quod potest dupliciter exponi. Vel quod fiat ibi vis negationis: interpretabilis, id est, non exponibilis, quia non potest ad perfectum exponi. Quae enim ad Christum pertinent nullus sermo exprimere potest. Eccli. XLIII, v. 32 s.: glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius: benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis, maior est enim omni laude. Alio modo affirmative: interpretabilis, id est indigens interpretatione propter altitudinem et magnitudinem et profunditatem eius. Prov. I, 6: animadvertet parabolam et interpretationem, et cetera. Interpretatio enim Scripturae numeratur inter dona spiritus sancti, I Cor. XII, 10. Indiget etiam, ut dicatur interpretatio eius propter tarditatem nostram. Et ideo subdit ipsam tarditatem, cum dicit quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Illi qui sunt debilis intellectus non possunt alta intelligere, nisi eis exponantur per singula. Io. XVI, 12: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. I Cor. c. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, et cetera. Deinde cum dicit etenim cum deberetis, ostendit istam tarditatem esse culpabilem. Et circa hoc tria facit: primo enim ostendit culpam tarditatis; secundo adhibet similitudinem, ibi et facti estis; tertio exponit, ibi omnis enim qui lactis. Culpa enim alicuius est quando diu audivit, si adhuc sit tardus; secus autem est, si sit novus auditor. Negligentia enim non est sine culpa. Ideo dicit cum deberetis esse magistri, scilicet aliorum, propter tempus, quo scilicet audierant legem et prophetas. Io. V, 39: scrutamini Scripturas, et cetera. Item ipsum Christum. Item apostolos et multos ab ipsis conversos. Io. XIV, 9: tanto tempore, vobiscum sum, et non cognovistis me. Rursum indigetis, quasi dicat: magis deberetis docere, quam doceri, tamen indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei. Elementa enim dicuntur illa quae primo traduntur in grammatica, quando ponuntur ad litteras: ista vero sunt ipsae litterae. Exordia ergo sermonum Dei et prima principia et elementa, sunt articuli fidei et praecepta Decalogi. Qui ergo diu studuisset in theologia et illa nesciret, tempus curreret contra ipsum. Ideo dicit indigetis ut doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, id est prima principia. II Tim. III, 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Is. LXV, 20: puer centum annorum morietur, peccator centum annorum maledictus erit. Deinde cum dicit et facti estis, ponit ad hoc similitudinem. Sciendum est ergo, quod doctrina sacra est sicut cibus animae. Eccli. XV, 3: cibavit illum pane vitae et intellectus. Et XXIV, 29: qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Sacra ergo doctrina est cibus et potus, quia animam potat et satiat. Aliae enim scientiae tantum illuminant intellectum, haec autem illuminat animam. Ps. XVIII, 8: praeceptum domini lucidum illuminans oculos. Et etiam nutrit et roborat animam. In cibo autem corporali est differentia. Alio enim cibo utuntur pueri, et alio perfecti. Pueri enim utuntur lacte, quasi magis tenui et connaturali, et de facili convertibili, sed adulti utuntur cibo solidiori. Sic in sacra Scriptura, illi qui de novo incipiunt, debent audire levia, quae sunt quasi lac; sed eruditi debent audire fortiora. Et ideo dicit facti estis quibus lacte opus sit, scilicet sicut pueri. I Petr. c. II, 2: sicut modo geniti infantes rationabile sine dolo lac concupiscite, et cetera. I Cor. III, v. 1 s.: tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam, et hoc est, quod sequitur non solido cibo, id est alta doctrina, quae est de arcanis et secretis Dei, quae confirmant et confortant. Deinde cum dicit omnis enim qui lactis, exponit similitudinem, et primo exponit illud quod dixit de lacte; secundo illud quod dixit de solido cibo, ibi perfectorum autem. Circa primum duo facit; primo enim ponit expositionem; secundo expositionis rationem, ibi parvulus enim. Dicit ergo: ita dico, quod indigetis lacte sicut pueri, omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, id est omnis, qui indiget nutriri lacte, expers est, id est non potest habere partem in sermonibus iustitiae perfecte intelligendis. Matth. c. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia virtus maxima est. Huiusmodi autem non sunt participes pueri. Is. XXVIII, 9: quem docebit scientiam, aut quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Sed contra: quia apostolus superius multa valde difficilia tradidit eis, scilicet de mysterio Trinitatis et de sacramento incarnationis, et multa alia ardua: ergo vel non erant parvuli, vel talia tradenda sunt parvulis. Respondeo. Dicendum est secundum Augustinum, quod non est intelligendum, quod in doctrina fidei alia sunt tradenda maioribus et perfectis, et alia imperfectis. Non enim est inter eos ista differentia. Eadem enim utrisque sunt tradenda, sed parvulis proponenda sunt, sed non exponenda, nec pertractanda: quia intellectus eorum magis deficeret, quam elevaretur. Lac secundum Glossam est, sicut: verbum caro factum est. Contra. Non minoris difficultatis est hoc intelligere, quam quomodo verbum erat apud Deum. Unde Augustinus dicit, quod istud invenitur in libris Platonis, non tamen illud. Ipse autem Augustinus non poterat suspicari quid sacramenti haberet: verbum caro factum est. Respondeo. Dicendum est quod cognoscere verbum caro factum est, per simplicem fidem est satis facile, quia potest cadere in imaginationem et aliqualiter in sensum, sed verbum apud Deum, omnino excedit omnem sensum, et non nisi per rationem potest et cum multa et maxima difficultate comprehendi. Consequenter assignat rationem, cum dicit parvulus enim est, non quidem aetate, sed sensu. Tripliciter autem aliquis dicitur parvulus. Est enim aliquis parvulus per humilitatem, Matth. XI, 25: revelasti ea parvulis, aetate, Gal. IV, 1: quanto tempore haeres parvulus est, etc., sensu, I Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti sitis. Et isto modo accipitur hic parvulus. Deinde cum dicit perfectorum autem est solidus cibus, exponit illud quod dixerat de cibo solido. Hoc enim patet in corporalibus, quod quando homo pervenit ad aetatem perfectam, utitur fortiori et nobiliori et solidiori cibo. Sic spiritualis, quando pervenit ad perfectionem spiritualem, debet ei proponi doctrina solidior. Ista autem perfectio duplex est: una est perfectio secundum intellectum, quando aliquis habet iudicium intellectus ad recte discernendum et iudicandum de his quae sibi proponuntur. Alia est perfectio secundum affectum, quam facit charitas, quae est cum aliquis totaliter Deo inhaeret. Unde Matth. c. V, 48, post praecepta charitatis dicitur estote ergo perfecti, et cetera. Est autem perfectio charitatis, ut dicit Augustinus, ubi nulla est cupiditas. Quando enim quis magis ascendit in Deum, tanto plus contemnit temporalia. Ps. LXXII, 24: quid enim mihi est in caelo, et cetera. Hoc enim habet sacrae Scripturae doctrina, quod in ipsa non tantum traduntur speculanda, sicut in geometria, sed etiam approbanda per affectum. Unde Matth. V, 19: qui autem fecerit et docuerit, et cetera. In aliis ergo scientiis sufficit quod homo sit perfectus secundum intellectum, in istis vero requiritur quod sit perfectus secundum intellectum et affectum. Loquenda sunt igitur alta mysteria perfectis. I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Unusquisque enim secundum quod est dispositus, sic iudicat; sicut iratus aliter iudicat durante passione, et aliter ipsa cessante. Et similiter incontinens aliter iudicat aliquid esse bonum tempore passionis, aliter post. Et ideo dicit philosophus, quod unusquisque qualis est, talis sibi finis videtur. Et quia quae in sacra Scriptura traduntur, pertinent ad affectum, et non tantum ad intellectum, ideo oportet esse perfectum in utroque. Et ideo apostolus volens ostendere qui sint perfecti, quibus sit tradendus iste solidus cibus, dicit quod sunt illi, qui pro sua consuetudine habent sensus exercitatos. Unde in ista perfectione quatuor sunt attendenda, scilicet ipsa perfectio in se in quo consistat, et quantum ad hoc dicit qui habent sensus exercitatos. Et convenienter loquitur. In hoc enim exprimit utramque perfectionem, quia (ut dicit philosophus) intellectus prout iudicat de appetendis et agendis dicitur sensus, quia est relatus ad aliquid particulare: unde non accipitur hic sensus pro sensu exteriori. Qui ergo sentit quae Dei sunt, perfectus est. Phil. III, 15: quicumque perfecti sumus, hoc sentiamus. I Cor. II, 16: nos autem sensum Christi habemus. Qui vero non sentiunt nisi carnalia, Deo placere non possunt, ut patet Rom. VIII, 8. Secundo attendenda est dispositio eius in quo est, quia debet esse exercitatus. I Tim. c. IV, 7: exerce teipsum ad pietatem. Qui enim non est exercitatus, non potest habere rectum iudicium, quod ad hoc requiritur. Eccli. XXXIV, 9: vir in multis expertus cogitabit multa. Item qui non est expertus, pauca recognoscit. Tertio causa huius exercitationis est consuetudo, non scilicet otium, sed frequentia actus. Et ideo dicit pro consuetudine, scilicet recte agendi. Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Si ergo vis esse perfectus, non des te otio, sed assuesce te bonis a iuventute. Quarto finis huius exercitii, quia scilicet ad discretionem boni et mali. Tunc enim perfectus est, quando discernit inter bonum et malum. Is. VII, 15: sciat eligere bonum, et reprobare malum. Haec autem sunt tria, scilicet: discretio inter bonum et malum, inter bonum et melius, inter malum et peius. Multa enim sunt, quae videntur bona, et tamen sunt mala. Prov. XIV, 12: est via quae videtur homini recta, novissima vero eius deducunt ad Inferos. In his ergo requiritur rectitudo iudicii.


Caput 6
Lectio 1

[87946] Super Heb., cap. 6 l. 1 Supra apostolus fecit mentionem de pontificatu Christi secundum ordinem Melchisedech, et ostendit tarditatem eorum quibus scribebat, hic redit ad suum propositum. Et circa hoc tria facit quia primo aperit intentionem suam; secundo ostendit eius difficultatem, ibi et hoc faciemus; tertio declarat intentionem, ibi confidimus. Circa primum duo facit quia primo manifestat suum propositum; secundo exponit quod dicit, ibi non rursum. Propositum suum est quod, praetermissis his quae pertinent ad inchoationem doctrinae Christianae, vult prosequi alia altiora. Unde dicit: iam dictum est, quod perfectis opus est solido cibo, quapropter intermittentes sermonem inchoationis doctrinae Christi, per quam Christus inchoat esse in nobis, quod est per doctrinam fidei. Eph. c. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Feramur ad perfectionem, id est, ad ea quae spectant ad perfectionem doctrinae Christi. I Cor. XIII, 11: quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Hoc autem secundum Glossam ad duo referri potest, scilicet vel ad intellectum, ut scilicet ex quo homo provectus est, debet intermittere puerilia et vacare perfectis. I Cor. c. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Vel ad effectum. Et est sensus, quod non semper est standum in sensu incipientium, sed oportet tendere ad statum perfectorum. Gen. c. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus. Hic est duplex obiectio. Et primo, de hoc quod dicit intermittentes inchoationem, quia numquam debet intermitti inchoatio. Ps. LXXVI, 10: et dixi: nunc coepi. Iob c. XXVII, 6: iustificationem quam coepi tenere non deseram. Respondeo. Dicendum est, quod contingit dupliciter intermittere inchoationem. Vel quantum ad aestimationem, et sic semper debet homo esse sicut incedens et tendens ad maiora. Phil. III, 12: non quod iam coeperim, aut quod iam perfectus sim. Vel quantum ad progressum ad perfectionem, et sic semper debet niti homo transire ad statum perfectum. Phil. III, 13: quae retro sunt obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendens. In via enim Dei non progredi, ait Bernardus, est regredi. Alia obiectio est de hoc quod dicit feramur ad perfectionem. Perfectio enim consistit in consiliis. Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, et cetera. Non omnes autem tenentur ad consilia; igitur. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est perfectio. Una, scilicet exterior, quae consistit in actibus exterioribus, qui sunt signa interiorum, sicut virginitas, voluntaria paupertas. Et ad hanc non omnes tenentur. Alia est interior, quae consistit in dilectione Dei et proximi. Col. III, 14: charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et ad perfectionem huiusmodi non omnes tenentur, sed omnes tenentur ad eam tendere, quia si quis nollet plus diligere Deum, non faceret quod exigit charitas. Dicit autem feramur, et hoc secundum impulsionem a spiritu sancto. Rom. VIII, 14: qui spiritu aguntur, hi filii Dei sunt. Vel sicut portati a Deo, qui portat infirmitatem nostram. Is. XLVI, 3: audite me, domus Iacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero. Vel sicut portati ab invicem. Gal. VI, 2: alter alterius onera portate. Deinde cum dicit non rursum, exponit quod dixit, et intendit ostendere quae sunt illa quae faciunt ad inchoationem doctrinae Christi. Et utitur similitudine. Per fidem enim anima aedificatur in spirituali aedificio. Sicut ergo in corporali aedificio, primo ponitur fundamentum, ita hic prima rudimenta doctrinae Christi sunt quasi fundamenta. Sed contra: quia infra XI, 1, ponitur fides esse fundamentum; fides autem una est. Eph. c. IV, 5: unus dominus, una fides, unum Baptisma. Hic autem ponit sex fundamenta; ergo videtur quod male. Respondeo. Dicendum est, quod fides fundamentum est virtutum. Ista autem, quae ponit hic, sunt fundamenta doctrinae Christi. Et dicit non rursum iacientes fundamentum, etc., quasi ita firmiter ponamus quod non oporteat iterato ponere. Vel quia dudum posuistis, et non oportet iterare. Multum autem signanter ordinat ista apostolus. Sicut enim in via generationis et cuiuscumque motus, prius est recessus a termino a quo et post accessus ad terminum ad quem, ita dicit hic, quia poenitentia est recessus a peccato, et sic est quasi quoddam fundamentum in ista vita. Nemo enim, secundum Augustinum, suae voluntatis arbiter, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat eum praeteritae. Unde dominus in principio praedicationis dicit: poenitentiam agite, Matth. IV, 17. Et ideo dicit poenitentiae ab operibus mortuis. Opera enim mortua dicuntur, vel quae secundum se sunt mortua, vel quae sunt mortificata. Res dicitur viva, quando habet officium propriae virtutis, a quo cum deficit, dicitur mortua. Opera enim nostra sunt ordinata ad beatitudinem, quae est finis hominis. Et ideo quando non ducunt ad beatitudinem, nec ordinari possunt, dicuntur mortua: et haec sunt opera facta in peccato mortali. Infra IX, 14: sanguis Christi, qui per spiritum sanctum obtulit seipsum immaculatum Deo, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis. Opera vero facta in charitate per peccatum mortificantur; unde non habent virtutem, ut mereantur vitam aeternam. Ez. XVIII, 24: omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. Poenitentia vero facit, quod ista reviviscunt: unde tunc iterum reputantur ad vitam aeternam. In accessu vero ad terminum primo est fides, et ideo dicit fundamentum fidei ad Deum. Proprium autem fidei est, quod credat homo et assentiat non visis a se, sed testimonio alterius. Hoc autem testimonium vel est hominis tantum: et istud non facit virtutem fidei, quia homo et fallere et falli potest. Vel istud testimonium est ex iudicio divino: et istud verissimum et firmissimum est, quia est ab ipsa veritate, quae nec fallere, nec falli potest. Et ideo dicit, ad Deum, ut scilicet assentiat his quae Deus dicit. Io. c. XIV, 1: creditis in Deum, et in me credite. Secundo, in isto processu sunt sacramenta fidei. Haec autem sunt duo sacramenta intrantium; de his enim tantum agit hic apostolus. Et ista sunt Baptismus primum, per quem regeneramur, et secundum est confirmatio, per quam confirmamur. Quantum ad primum dicit Baptismatum. Sed contra Eph. IV, 5: una fides, unum Baptisma. Non ergo plura sunt Baptismata. Respondeo. Dicendum est, quod triplex est Baptismus, scilicet fluminis, flaminis, et sanguinis; sed duo ultima non habent vim, nisi referantur ad primum, quia illa oportet habere in proposito, si non adsit facultas, in habentibus usum liberi arbitrii. Et ideo non sunt tria sacramenta; sed unum sacramentum, per quod regeneramur ad salutem. Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et cetera. Inter ista vero Baptismus sanguinis plus habet de effectu Baptismi, si tamen primum fuerit in proposito, vel contrarium non teneatur in mente, sicut patet de innocentibus, qui non erant in opposita dispositione. Baptismus enim virtutem habet ex merito passionis Christi. Rom. VI, 3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sicut ergo qui baptizatur, conformatur morti Christi sacramentaliter, ita martyr realiter. Et ideo istud Baptisma habet totum effectum Baptismi, quantum ad hoc quod purgat omnem culpam et poenam peccati, non tamen imprimit characterem aliquem. Et ideo si recipiens martyrium sine Baptismo aquae resurgeret, esset baptizandus. Poenitentia vero non tantum habet de effectu Baptismi, quia non tollit omnem poenam, licet tollat culpam. Sicut autem martyr conformat se morti Christi per exteriorem passionem, ita poenitens per interiorem. Gal. c. V, 24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ideo potest esse tanta, quod tolleret omnem culpam et poenam, sicut patet in latrone et Magdalena. Unde poenitentia dicitur Baptismus, inquantum supplet Baptismi vicem. Et quia non licet illud iterari, ideo instituta est poenitentia. Ista ergo dicuntur Baptismata, quia habent effectum Baptismi; sed tantum unum Baptisma, quia non agunt nisi illud habeatur in proposito. Secundum sacramentum intrantium est in ipsa manuum impositione. Ideo dicit impositionis quoque manuum. Haec autem est duplex. Una est miracula faciens, sicut quando Christus per manus impositionem curabat infirmos Lc. IV, 40: singulis manus imponens curabat eos et haec non est sacramentalis. Alia est sacramentalis, et haec est duplex. Una in sacramento ordinis. I Tim. V, 22: manus nemini cito imposueris. Alia est in sacramento confirmationis ad renovationem. Tit. III, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, et cetera. In confirmatione enim datur spiritus ad robur, ut scilicet audacter homo confiteatur nomen Christi coram hominibus. Sicut enim in esse naturae prius generatur homo, et postea augetur et roboratur, ita in esse gratiae. Tertio sequitur terminus motus, ad quem motus terminatur, et ille est duplex. Duo enim expectamus: primum est resurrectio corporum et ista est fidei fundamentum, quia sine hac inanis est fides nostra, I Cor. c. XV, 14. Ideo dicit de resurrectione mortuorum. Item expectamus remunerationem, quae fiet per iudicem. Eccle. XII, 14: cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium. Et ideo dicit iudicii aeterni, non quod illud iudicium duret per mille annos, sicut voluit Lactantius, sed totum erit in momento. Sed dicitur aeternum, quia sententia quae ibi dabitur, in aeternum durabit. Matth. XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam. Et sciendum est, quod omnia ista, quae dicit se velle hic tractare, sunt quasi quaedam rudimenta fidei. Unde praedicat ea novitiis Act. XVII, 18 ss. et in multis aliis locis. Deinde cum dicit et hoc faciemus, ostendit difficultatem propositi sui exequendi: difficile enim est, et in se, et respectu auditorum. Unde tria facit. Primo innuit, quod in hoc potissime indigeat divino auxilio; secundo subdit quorumdam imbecillitatem, ibi impossibile est enim; tertio adducit quamdam similitudinem, ibi terra enim. Dicit ergo: feramur ad perfectum, et hoc faciemus, siquidem permiserit Deus. Minus autem dicit, et plus significat. Nam non est tantum necessarium quod dominus permittat, sed oportet quod omnia faciat. Sap. VII, 16: in manu Dei nos et sermones nostri. Et ideo debet omnia ponere sub confidentia divini auxilii. Io. XV, 15: sine me nihil potestis facere. Iac. IV, 15: pro ut dicatis, si Deus voluerit, et si vixerimus faciemus. Deinde cum dicit impossibile est, ostendit imbecillitatem eorum: erant enim imbecilles ad audiendum. Sicut in corporalibus nullus status est ita periculosus, sicut recidivantium, ita in spiritualibus, qui post gratiam cadit in peccatum, difficilius surgit ad bonum. Et circa hoc facit tria: primo proponit bona quae perceperant; secundo difficultatem causatam in eis ex recidivo, ibi et prolapsi sunt; tertio assignat rationem, ibi rursus crucifigentes. Bona autem quaedam sunt praesentia, quaedam vero futura. Ipsi vero in praesenti habuerunt spiritualem regenerationem, et quantum ad hoc dicit illuminati, scilicet per Baptismum. Et congrue dicitur Baptismus illuminatio, quia Baptismus est principium regenerationis spiritualis, in qua intellectus illuminatur per fidem. Eph. V, v. 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Habent etiam bonorum Dei participationem, et quantum ad hoc dicit et gustaverunt donum caeleste. Donum istud est gratia, et dicitur caeleste, quia a caelis Deus eam dat. Ps. LXVII, 19: dedit dona hominibus, et Iac. c. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Est etiam in eis participatio divinae bonitatis. II Pet. I, 4: per quem, scilicet Christum, maxima nobis et pretiosa promissa donavit. Ideo dicit participes facti spiritus sancti. Omnia enim dona dantur ex amore: et ideo istam participationem attribuit spiritui sancto. Est autem participare, partem capere. Solum autem Christus spiritum sanctum habuit ad plenitudinem. Io. III, 34: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Alii enim sancti de eius plenitudine receperunt, et participes facti sunt, non quidem substantiae, sed distributionum eius. Supra II, 4: et variis spiritus sancti distributionibus. I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, et cetera. Item in praesenti habuerunt doctrinae eruditionem. Et quantum ad hoc dicit gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum. Verbum istud dicitur bonum, quia est verbum vitae aeternae. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Ps. CXVIII, v. 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Dicit autem gustaverunt, quia non solum illuminat intellectum, sed etiam reficit affectum, in quo est quaedam saporatio. Ps. XXXIII, 8: gustate et videte, quoniam suavis est dominus. Bona autem futura habuerunt in spe. Rom. VIII, 24: spe salvi facti sumus. Et ideo dicit virtutesque saeculi venturi. Horum autem quaedam habent non solum in spe, sed etiam in quadam inchoatione, et illae sunt dotes animae, scilicet visio, tentio et fruitio, et illa habentur in quadam inchoatione, inquantum fides, spes et charitas, quae istis respondent, habentur in praesenti. Alia autem sunt bona, quae solum habentur in spe, ut dotes corporis, scilicet subtilitas, agilitas, impassibilitas, claritas. Consequenter cum dicit et prolapsi sunt, ostendit difficultatem ad resurgendum, causatam ex casu. Ubi notandum est, quod non dicit lapsi simpliciter, sed prolapsi, id est, totaliter lapsi: quia si lapsi tantum essent, non ita difficile foret resurgere. Prov. XXIV, 16: septies in die cadit iustus, et resurgit. Quod si diceret apostolus illos qui prolapsi sunt impossibile esse resurgere, tunc posset dici, quod in hoc notat maximam difficultatem resurgendi, scilicet et propter peccatum, et propter superbiam, sicut patet in Daemonibus. Sed quia dicit illos, qui semel prolapsi sunt non posse rursus renovari ad poenitentiam, nec est aliquod peccatum in hoc mundo, a quo non possit homo poenitere, ideo aliter est intelligendum. Unde sciendum est, quod ex hoc loco sumpsit Novatus quidam, qui fuit presbyter Ecclesiae Romanae, occasionem errandi. Voluit enim, quod nullus post Baptismum posset ad poenitentiam resurgere. Sed ista positio falsa est, sicut dicit Athanasius in epistola ad Serapionem, quia ipse Paulus recepit incaestuosum Corinthium, sicut patet II Cor. II, 5 ss., et similiter Gal. IV, 19, quia dicit: filioli mei, quos iterum parturio, et cetera. Est ergo intelligendum, sicut dicit Augustinus, quod non dicit quod impossibile est poenitere, sed quod impossibile est rursus renovari, id est baptizari. Tit. III, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis, et cetera. Numquam enim posset homo sic poenitere, quod posset iterum baptizari. Et hoc dicit apostolus, quia secundum legem Iudaei multoties baptizantur, sicut patet Mc. VII, 3 s. Et ideo ad istum errorem removendum, dicit hoc apostolus. Deinde cum dicit rursus crucifigentes, etc., assignat rationem quare Baptismus non iteratur, quia scilicet Baptismus est quaedam configuratio mortis Christi, sicut patet Rom. VI, 3: quicumque in Christo baptizati sumus. Haec autem non iteratur, quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, Rom. VI, 9. Qui ergo iterato baptizantur, rursum Christum crucifigunt. Vel aliter, quod denotetur repugnantia gratiae Christi, ut scilicet velint frequenter peccare et post iterum baptizari, ut scilicet non referatur ad iterationem Baptismi, sed ad lapsum eorum, qui peccant. Qui scilicet quantum in ipsis est, rursus crucifigunt Christum, quia Christus pro peccatis nostris mortuus est semel, I Pet. III, 18. Cum ergo peccas baptizatus, quantum in te est, das occasionem, ut iterum Christus crucifigatur, et sic contumelia fit Christo, in cuius sanguine te lotum maculas. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.


Lectio 2

[87947] Super Heb., cap. 6 l. 2 Supra ostendit apostolus difficultatem ad suum propositum exequendum, provenientem ex eorum culpa, hic adducit ad hoc quamdam similitudinem. Et primo quantum ad bonam terram; secundo quantum ad malam, ibi proferens autem. Sciendum est autem, quod secundum unam expositionem, supra voluit apostolus illos, qui semel baptizati sunt, non posse iterum baptizari, vel renovari ad poenitentiam. Alia autem est expositio, quae ibi dimissa fuit, quod impossibile est eos, qui in hac vita semel illuminati sunt, rursum in alia vita renovari ad poenitentiam. Eccle. IX, 10: quicquid potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud Inferos, et cetera. Io. c. IX, 4: venit nox, quando nemo potest operari. Rursus ergo exponatur, id est post hanc vitam. Et huius ratio est. Duo enim causant poenitentiam. Unum est quod dat efficaciam, scilicet meritum passionis Christi. I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Aliud autem est exemplum poenitendi, quod habemus in Christo per considerationem, scilicet considerando austeritatem, paupertatem et tandem passionem. I Pet. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, et cetera. Sic ergo intelligitur quod dicit rursus crucifigentes, id est crucis Christi fructum percipientes, et hoc quantum ad id quod dat efficaciam poenitentiae, et ostentui habentes, quantum ad exemplum poenitendi. Et sic accipitur ostentum in bonum. Ista vero similitudo, quae ponitur hic, de terra potest referri, vel ad id quod supra dictum est feramur ad perfectionem: et tunc erit sensus, quod si feramur, habebimus benedictionem sicut terra bona. Vel potest continuari ad dictum immediate, secundum expositionem utramque sive de Baptismo sive de alia vita. Illa tamen de Baptismo magis est litteralis; et sic est sensus: sicut terra culta, si iterato profert spinas, non colitur, sed comburitur: sic homo peccans post Baptismum, ulterius non abluitur. Et tangitur circa bonam terram primo beneficium impensum; secundo fructum quem profert, ibi et generans herbam; tertio praemium, ibi accipit benedictionem. Terra ista est cor humanum. Lc. c. VIII, 15: quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo, et cetera. Quod dicitur terra, quia sicut terra indiget pluvia, ita homo indiget gratia Dei. Ps. LXIV, 9: visitasti terram, et inebriasti eam. Is. LV, 10: quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et cetera. Sed beneficium, quod percipit, et doctrina fidei, est quasi imber superveniens, quam pluit in cordibus auditorum, mediantibus praedicatoribus et doctoribus. Is. V, v. 6: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem. Iob XXXVI, 27 s.: effudit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt, et cetera. Hunc imbrem bibit quando quod audit, intelligit, et ad illud afficitur. Is. LV, 1: omnes sitientes venite ad aquas, et cetera. Ista doctrina est super se, id est desuper veniens, et hoc quantum ad principium huius doctrinae. Vel super se, quia quaedam doctrina est de terra, qua scilicet homo inhaeret terrenis; alia est de caelis, quae scilicet docet caelestia. Iac. III, 15: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica, et post sequitur ibidem: quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, et cetera. Vel super se, id est, super facultatem humanae rationis. Nam aliae scientiae sunt secundum humanam rationem inventae, haec autem divinitus inspirata. Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominum monstrata tibi sunt. Dicit autem non semper, nec raro, sed saepe, quia, ut dicit Augustinus, et habetur in Glossa, si semper, vilescit; si raro, non sufficit et negligitur. Iob XVI, 2: audivi frequenter talia. Fructus est, quia generat herbam opportunam cultoribus. Ista sunt bona opera, quae facit homo per doctrinam susceptam. Gen. I, 11: germinet terra herbam virentem, et cetera. Ista terra colitur primo a Deo. Io. XV, 1: pater meus agricola est, et cetera. Colitur etiam a praelato. I Cor. III, 6: ego plantavi, Apollo rigavit, et cetera. Colitur etiam ab homine ipso. Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum. Est autem opportuna Deo ad gloriam. I Cor. X, 31: omnia in gloriam Dei facite. Aliis ad meritum, et ad gloriam. I Thess. II, 20: vos enim estis gloria nostra et gaudium. Ipsi vero operanti ad vitam aeternam. Rom. VI, v. 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem: finem vero vitam aeternam. Deinde cum dicit accipit benedictionem a Deo, ostendit praemium, scilicet benedictionem divinam. Ista autem benedictio nihil aliud est, quam factio bonitatis in nobis: quae quidem in praesenti vita fit imperfecta, sed in futuro erit perfecta. I Pet. c. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Deinde cum dicit proferens, etc., agit de mala terra; ubi tria facit: primo supponit beneficium, quod dictum est; secundo ponit malum fructum, dicens proferens autem; tertio ostendit poenam, ibi reproba est. Fructus ergo sunt spinae, id est, minora peccata, et tribuli, id est, maiora, quae pungunt conscientiam propriam, quandoque etiam alienam, illa scilicet quae sunt contra proximos. Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. In poena vero ponit tria, scilicet divinam reprobationem, iudiciariam condemnationem, ibi maledicto proxima, et finalem punitionem, ibi cuius consummatio, et cetera. Quantum ad primum dicit reproba est. Sicut enim praedestinatio est principium remunerationis, ita reprobatio signum est condemnationis. Quod ergo aliquis frequenter rigetur praeceptis salutaribus, signum est reprobationis, si persistat in peccatis. Ier. VI, 30: argentum reprobum vocate eos, quia dominus proiecit eos. Condemnatio est, quia proxima maledicto. Matth. XXV, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Punitio est cuius consummatio in combustionem. Is. IX, 5: vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis.


Lectio 3

[87948] Super Heb., cap. 6 l. 3 Quia apostolus multa, quae dura videbantur, de statu istorum dixerat, modo, ne ex illis desperarent, ostendit qua intentione hoc dixerit, scilicet ut ipsos a periculis retraheret. Unde circa hoc duo facit. Primo enim ostendit fiduciam, quam de ipsis habebat; secundo subdit rationem confidentiae, ibi non enim iniustus est Deus. Dicit ergo: ita dixi, quod terra quae profert spinas et tribulos, et cetera. Et ne credatis, quod ego tales vos reputem, confidimus de vobis, dilectissimi, et hoc propter fidem et charitatem, meliora et viciniora saluti. Ubi commendat statum ipsorum ex duobus, scilicet ex eo quod iam erant: quia ex eo quod dicit meliora, supponit quod erant in bono statu, et ex eo quod expectabant in futurum, unde dicit viciniora saluti. Rom. XIII, v. 11: nunc autem propior est nostra salus quam cum credidimus. Quanto enim quis proficit in bonis, tanto magis appropinquat saluti. Sequitur tametsi ita loquimur, id est, quia etsi sic loquimur, hoc est ut reddamus vos cautos, et hoc procedit ex charitate. Ps. CXL, 6: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, et cetera. Deinde cum dicit non est enim iniustus Deus, ut obliviscatur, etc., ostendit rationem confidentiae, quae duplex est. Una ex bonis ipsorum praeteritis; alia ex promissione Dei, ibi Abrahae namque, et cetera. Quia vero apostolus duo dixerat: unum scilicet quod de ipsis confidebat; aliud quod aspere ipsis loquebatur, ideo duo facit: primo enim assignat rationem primi; secundo rationem secundi, ibi cupimus, et cetera. Ratio autem quare ipse de his confidat, haec est, quia recordatur multorum bonorum quae ipsi fecerunt. Unde dicit confidimus autem, et cetera. Et quare? Quia non est iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri. Contra Ez. XVIII, 24: si averterit se iustus a iustitia sua, et cetera. Et paulo post ibidem sequitur: omnes iustitiae eius non recordabuntur. Et ibi subditur: non est aequa via domini. Respondeo. Dicendum est, quod homo, qui cadit post gratiam, dupliciter se potest habere. Uno modo, quod in malo perseveret, et tunc Deus omnes iustitias eius obliviscitur; alio modo, quod poeniteat, et tunc bonorum praecedentium recordatur, quia reputantur sibi ad meritum. Unde dicit Glossa, quod mortificata reviviscunt. Sed tunc videtur dubium, quia constat quod iustitia respicit meritum: si ergo iustitia domini exigit quod Deus non obliviscatur si poeniteat, sicut dicit Glossa, ergo cadit sub merito quod resurgat a peccato, et sic meretur gratiam, quod est impossibile. Respondeo. Dicendum est quod duplex est meritum. Unum quod innititur iustitiae, et istud est meritum condigni; aliud quod soli misericordiae innititur, quod dicitur meritum congrui. Et de isto dicit quod iustum est, id est congruum, quod homo, qui multa bona facit, mereatur. Ista enim misericordia est adiuncta quodammodo iustitiae, plusquam in illo, qui numquam aliud fecit. Et isto modo non obliviscitur Deus operis et dilectionis. Soli enim charitati debetur vita aeterna. Io. c. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Quicquid enim non est ex charitate, non est meritorium. I Cor. XIII, 3: si charitatem non habeam, nihil prodest. Et ideo, hic non dicit tantum operis vestri, sed addit dilectionis, quia etiam, sicut dicit Gregorius, non est amor Dei otiosus; operatur enim magna, si est, si operari renuit amor non est. I Io. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ideo subdit quam ostendistis in nomine ipsius. Col. c. III, 17: omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine domini nostri Iesu Christi, et cetera. Quid autem ostenderint et in quo, ostendit, quia ministrastis sanctis, scilicet subveniendo necessitatibus sanctorum. Matth. c. XX, 26: quicumque voluerit inter vos fieri maior, sit vester minister. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Et quia in omnibus est necessaria continuatio, ideo subdit et ministratis. Et ideo si peccastis, ex divina misericordia adiuncta iustitiae dabit veniam. Consequenter cum dicit cupimus autem, assignat rationem quare ita dure locutus fuerat, scilicet ex desiderio salutis ipsorum. Unde circa hoc tria facit quia primo ostendit suum desiderium; secundo subdit imminens periculum, ibi ut non segnes efficiamini; tertio declarat per exemplum, ibi verum imitatores. Dicit ergo: diximus ista non quasi desperantes de vobis, sed magis quia cupimus unumquemque, id est, de unoquoque, vestrum. Phil. I, 8: testis est mihi Deus quomodo cupiam vos omnes in visceribus Iesu Christi. Sed quid cupimus? Ostendere eamdem sollicitudinem, id est, ut sitis solliciti ostendere per exhibitionem operis, hanc sollicitudinem ad bona, quam semper habuistis. Unde patet, quod ad opera pietatis requiritur sollicitudo. Lc. X, 41: Martha, Martha, sollicita es, et cetera. Item ad propriam salutem. II Tim. II, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo. Et quare? Ad expletionem spei, scilicet adimplendo quod coepistis, consequamini quod speratis. Rom. V, 5: spes non confundit. Et hoc totum usque in finem. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Deinde cum dicit ut non segnes efficiamini, ostendit periculum, quod est pigritia. Et est segnities timor futurae bonae operationis propter timorem, scilicet vel ne deficiat, vel ne poeniteat. Prov. XXII, 13: piger dicit: leo est in via. Unde pigri semper allegant impedimenta. Deinde cum dicit verum imitatores, etc., ponit exemplum, quasi dicat: non sitis pigri, sed magis imitamini, accipiendo exemplum in prophetis. Iac. V, 10: accipite exemplum patientiae, etc., et sequitur: prophetas. Et in aliis sanctis, scilicet apostolis. I Cor. II: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sitis ergo imitatores eorum qui fide, sine qua impossibile est placere Deo, infra XI, 6; et patientia contra adversa, haereditabunt promissiones. Per fidem enim formatam et patientiam acquiritur haereditas promissa. Infra XI, 33: sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt, et cetera.


Lectio 4

[87949] Super Heb., cap. 6 l. 4 Supra apostolus ostendit causam quare de istis confidebat, et hoc propter bona quae fecerunt, hic ostendit idem ex promissione facta patribus. Unde circa hoc facit duo. Primo enim praemittit promissionem; secundo assignat rationem dictorum, ibi homines enim. Circa primum tria facit. Primo enim ostendit cui facta sit promissio; secundo ostendit promissionis modum esse convenientem, ibi quoniam neminem, etc.; tertio promissionis effectum, ibi et sic longanimiter. Promissio facta est Abrahae. Gal. c. III, 16: Abrahae dictae sunt promissiones, et cetera. Et huius est ratio, quia per fidem inhaeremus Deo, et ideo per fidem consequimur promissiones. Primum enim exemplum fidei fuit in Abraham, et hoc quia primus recessit a consortio infidelium. Gen. XII, 1: egredere de terra tua, et cetera. Secundo, quia primus aliquid credidit, quod erat supra naturam. Rom. c. IV, 18: qui contra spem, in spem credidit. Unde Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Primus enim accepit signaculum fidei, scilicet circumcisionem, Rom. IV, 11. Modus promissionis est quantum ad duo: primo quantum ad iuramentum interpositum; secundo quantum ad verba promissionis, ibi nisi benedicens benedicam tibi, et cetera. Dicit ergo: Deus volens ostendere promissionem suam firmam et stabilem, quia non habuit maiorem se, per quem iuraret Ps. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus, etc. iuravit per semetipsum. Gen. c. XXII, 16: per memetipsum iuravi, dicit dominus, et cetera. In quo habes exemplum, quod iuramentum de se non est illicitum, quia Scriptura nihil Deo attribuit quod de se sit peccatum. Intendit enim Scriptura nos ad Deum ordinare et ducere. Eph. V, 1: estote imitatores Dei sicut filii, et cetera. Tamen interdicitur frequentia iuramenti. Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum, et cetera. Item iuramentum in vanum. Ex. XX, 7: non assumes nomen Dei tui in vanum. Consequenter cum dicit nisi benedicens, etc., ostendit modum promissionis; quasi dicat non credatur mihi, nisi benedicam tibi, ut sit modus iurandi quasi per executionem. Dicit autem benedicens, quod pertinet ad bonorum collationem. Benedictio enim domini divites facit, sicut dicitur Prov. c. X, 22. Et multiplicans multiplicabo te, quod etiam pertinet ad prolis numerositatem. Et utrumque fuit Abrahae promissum, sicut patet Gen. XIV et XXV. Ingeminat autem dicendo benedicens benedicam, ut designet bona temporalia et spiritualia, et continuitatem benedictionis. Vel benedicens benedicam in multitudine prolis sanctae, quae Gen. XV, 5 designatur per stellas caeli, ubi dicitur suspice caelum, et numera stellas, si potes, et cetera. Et multiplicans multiplicabo in numerositate prolis malae et perversae, quae ibidem, scilicet XXII cap., designatur per arenam maris. Ingeminatur etiam multitudo, quod est propter numerositatem prolis bonae vel malae; vel propter continuitatem multitudinis. Vel benedicam in bonis gratiae, et multiplicabo in bonis gloriae. Ps. XXX, 19: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, et cetera. Effectus promissionis fuit, quia longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Longanimitas est non solum in faciendo magnum aliquid, sed etiam in expectando in longum. Abraham autem promissionem habuit, nec unquam passum pedis terrae possedit, ut dicitur Act. VII, 5. Et usque in senectutem prolem non suscipit, et tamen a spe non decidit. Iac. V, 10: accipite exemplum, fratres mei, mali exitus, et longanimitatis, et laboris, et patientiae prophetas, et cetera. Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, et cetera. Deinde cum dicit homines enim per maiorem sui iurant, ponit rationem praedictorum, et circa hoc facit tria. Primo enim ponit humanam consuetudinem; secundo assignat rationem consuetudinis, ibi in quo abundantius; tertio subdit fructum rationis, ibi ut per duas res immobiles. Consuetudo enim humana duplex ponitur una quantum ad id per quod iuratur; alia quantum ad effectum iuramenti, ibi et omnis controversiae. Illud autem per quod iuratur, est maius, et hoc rationabiliter. Nihil enim aliud est iurare, nisi dubium confirmare. Sicut ergo in scientiis nihil confirmatur, nisi per id quod est magis notum: ita quia nihil certius est apud homines, quam Deus, ideo per ipsum, tamquam per maius et certius, iuratur. Sed contra. Quandoque enim iuratur per filium, qui minor est, ut cum dicitur: per Christum. Aliquando vero per creaturam, sicut Ioseph iuravit per salutem Pharaonis, Gen. XLII, 15. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est modus iurandi per Deum: uno modo per simplicem attestationem; ut cum absolute dicitur: per Deum ita est quasi dicat: testis est mihi Deus, quod ita est, sicut dico. Rom. I, 9: testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo. Aliquando vero per execrationem, quod fit quando aliquid obligatur ad vindictam Deo, si non sit ita, puta caput, vel anima, vel aliquid huiusmodi, sicut iuravit apostolus. II Cor. I, 23: testem Deum invoco in animam meam, quasi dicat: obligo animam meam pro testimonio, pro quo ipsum nomen Dei assumo. Et istud est gravissimum. Per creaturam autem iuratur non inquantum est talis, sed inquantum in ipsa relucet aliquod indicium divinae potestatis. Quia enim omnis potestas a Deo est, Rom. XIII, 1, inquantum aliquis exercet potestatem super aliquam multitudinem: si iuratur per ipsum, iuratur per Deum, cuius potestas in ipso relucet. Et sic iuravit Ioseph per salutem Pharaonis. Hoc est ergo, quod dicit homines per maiorem sui jurant. Sciendum est autem, quod a iuramento sunt excludendi alias periuri, quia debet iuramento maxima reverentia exhiberi, et ex retro actis praesumitur, quod debitam reverentiam iuramento non exhibebunt. Item ad ipsum non sunt cogendi pueri ante annos pubertatis, quia nondum habent perfectum usum rationis, quo sciant iuramento debitam reverentiam exhibere. Item personae magnae dignitatis, quia iuramentum requiritur ab eis, de quarum dicto, vel facto dubitatur. Derogat autem hominibus magnae auctoritatis, ut dubitetur de veritate eorum quae dicunt. Unde et in decretis, II quaest. c. IV dicitur, quod sacerdos ex levi causa iurare non debet. Causae autem in quibus liceat iurare hae sunt: pro pace firmanda, sicut Laban iuravit, Gen. XXXI, 44 ss.; secundo pro fama conservanda; tertio pro fidelitate tenenda, sicut feudatarii iurant dominis; quarto pro obedientia implenda, si praecipitur a superiori aliquid honestum; quinto pro securitate facienda; sexto pro veritate attestanda. Sic iuravit apostolus, Rom. I, 9: testis est mihi Deus, et cetera. Deinde cum dicit et omnis controversiae, etc., ponit effectum iuramenti qui in hoc consistit, quod per iuramentum finitur omnis controversia. Sicut enim in scientiis, quando resolvitur usque ad prima principia demonstrabilia, quiescitur, ita divina lege introductum est, quod cum pervenitur ad primam veritatem est status, quod fit quando ipsa in testimonium invocatur. Ex. XXII, 8: applicabitur ad deos, et iurabit, et sic sopitur omnis quaestio et controversia. Deinde cum dicit in quo abundantius, ponit rationem, quare Deus voluit iurare, scilicet ad ostendendam firmitatem promissionis suae. Unde dicit in quo, id est, eo ipso Deus interposuit iuramentum, volens abundantius ostendere, et cetera. Abundans enim fuit, quod promisit, sed abundantius fuit, quod iuravit. Volens, inquam, ostendere haeredibus pollicitationem, id est rei pollicitae. Rom. IX, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Ostendere, inquam, immobilitatem. Sciendum est, quod in his quae a Deo procedunt, duo sunt consideranda, scilicet ipse processus rerum, et consilium Dei a quo talis processus causatur. Consilium Dei est omnino immobile. Is. XLVI, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Sed dispositio est bene mutabilis. Nam dominus aliquando pronuntiat aliquid, secundum quod exigit ordo et processus rerum, sicut patet, Is. XXXI: dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Habebat enim cursus infirmitatis, quod ex illa moreretur. Et similiter Ion. III, 4: adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, quia ipsa meruerat subversionem sui ipsius. Ier. XVIII, 7 s.: repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et tunc prophetia est comminationis. Quandoque vero pronuntiatur aliquid secundum quod respicit consilium Dei aeternum: et super hoc Deus numquam poenitet, nec illud retrahit. I Reg. XV, 29: triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur. Tamen sciendum est, quod quandocumque dominus promittit aliquid sub iuramento, est prophetia praedestinationis, quae est ostensiva divini consilii; et ista promissio penitus immutabilis est. Deinde cum dicit ut per duas res, etc., ostendit fructum promissionis: et primo ostendit, quis sit ille fructus; secundo quis consequatur hunc fructum, ibi quam sicut anchoram. Fructus autem est, ut spes nostra sit certa: unde dicit ut habeamus fortissimum, id est firmissimum, solatium spei, per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri, scilicet per Deum, qui promittit, qui non mentitur, Num. XXIII, 19: non est Deus, ut filius hominis, ut mentiatur, et per iuramentum, in quo est maior confirmatio veritatis. Sciendum est autem, quod sicut delectatio sensibilis est experientia sensibilis, et memoria de praeterito, ita spes de futuro. I Mach. II, v. 61: omnes qui sperant in ipso, non infirmantur. Is. XL, 31: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas, ut aquilae, current, et non laborabunt, et cetera. Habeamus, inquam, nos, qui confugimus a malis, scilicet mundi, et ab impugnatione hostis, ad tenendam propositam nobis spem. Ps. LXXXIX, 1: domine, refugium factus es nobis. Prov. XVIII, 10: turris fortissima nomen domini. Ad ipsam currit iustus, et exaltabitur. Deinde cum dicit quam sicut anchoram, ostendit quod fideles promissionem istam consequantur, et utitur quadam similitudine. Comparat enim spem ipsi anchorae, quae sicut in mari navem immobilitat, ita spes animam firmat in Deo in hoc mundo, qui est quasi quoddam mare. Ps. CIII, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Ista tamen anchora debet esse secura, ut scilicet non deficiat. Unde fit de ferro. II Tim. I, 12: scio enim cui credidi, et certus sum, et cetera. Item debet esse firma, ut scilicet non cito a navi removeatur: ita homo debet alligari isti spei, sicut anchora navi alligatur. Est autem differentia inter anchoram et spem, quia anchora in imo figitur; sed spes in summo, scilicet in Deo. Nihil enim in praesenti vita est firmum, ubi posset anima firmari et quiescere. Unde Gen. VIII, 9, dicitur, quod columba non invenit ubi requiesceret pes eius. Et ideo dicit, quod debet incedere usque ad interiora velaminis. Apostolus enim per sancta, quae erant in tabernaculo, intelligit statum praesentem Ecclesiae, sed per sancta sanctorum, quae per velum distinguebantur a sanctis, intelligit statum futurae gloriae. In illo ergo vult quod figatur anchora spei nostrae, qui est modo velatus ab oculis nostris. Is. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Ps. XXX, 19: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te. Hanc ibi fixit praecursor noster, qui ibi ingressus est. Unde Io. XIV, 2: vado parare vobis locum. Mich. II, 13: ascendit pandens iter ad eos. Et ideo dicit, quod ipse tamquam praecursor pro nobis ingressus est interiora velaminis, et ibi fixit spem nostram, sicut dicitur in collecta, in vigilia, et in die ascensionis. Tamen quia intra velum non licebat intrare nisi summo sacerdoti, Lev. XVI, 2, ideo dicit, quod Iesus, qui pro nobis ingressus est, factus est pontifex in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Ecce quam eleganter redit apostolus ad propositum suum. Ipse enim coeperat loqui de sacerdotio, et tamen fuerat multum digressus: sed nunc ad istud redit, sicut patet.


age retro   nota ad textum   age ultra




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264