CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
In librum B. Dionysii De divinis nominibus expositio
a capite XII ad caput XIII

Thomas de Aquino et Dionysius Areopagita a Domenico Ghirlandaio depicti (Galleria degli Uffizi, Firenze)

Textum Taurini 1950 editum
ac automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Caput 12

[84893] In De divinis nominibus, cap. 12 Postquam Dionysius exposuit divina nomina per quae significatur emanatio perfectionum a Deo in creaturas, hic exponit nomina Dei quae designant rerum gubernationem; in qua quidem gubernatione, sunt quatuor attendenda: primo quidem, divinae cognitionis providentia, ad quam pertinet nomen deitatis; secundo, potestas exequendi sapientiae divinae ordinationem, ad quam pertinet nomen dominationis; tertio, ipsa executio gubernationis, ad quam pertinet nomen regis; quarto, gubernationis effectus, qui est munditia ab omni inordinatione et ad hoc pertinet nomen sanctitatis; unde in hoc capitulo agit de sancto sanctorum; rege regum; domino dominorum; Deo deorum, ut patet ex titulo. Similiter etiam ex ipso modo loquendi quo dicitur: sanctus sanctorum vel rex regum, quaedam gubernationis praesidentia designatur. Circa hoc ergo duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum, ibi: igitur sanctitas et cetera. Dicit ergo primo quod quia, secundum suum arbitrium, ad convenientem finem adducta sunt quae de praemissis dicere oportebat, conveniens est ut Deum qui infinitis modis nominari potest in suis effectibus, laudemus nunc sicut sanctum sanctorum, secundum illud Daniel. 9, secundum aliam litteram: cum venerit sanctus sanctorum; et sicut regem regum, secundum illud Apocal. 19: habet in vestimento et in femore suo scriptum: rex regum et dominus dominantium; et regnatorem saeculorum, secundum illud Psalm. 144: regnum tuum, regnum omnium saeculorum; et in saecula et adhuc, secundum illud Exod. 15: dominus regnabit in aeternum et ultra; et sicut dominum dominorum, ut est ex Apocalypsi introductum; et Deum deorum, secundum illud Psalmistae, Psalm. 49: Deus deorum dominus locutus est. Has enim laudes divinas in Scripturis positas, in hoc capitulo exponere intendit. Circa horum autem expositionem sic procedere intendit, ut primo dicat quid sit per se sanctitas; et quid regnum; et quid dominatio; et quid deitas; deinde, quid intendunt Scripturae demonstrare per huiusmodi nominum duplicitatem, cum dicitur sanctus sanctorum vel Deus deorum. Deinde, cum dicit: igitur sanctitas et cetera, exequitur intentum de praemissis; et primo, manifestat primum, scilicet per unumquodque praedictorum quid sit intelligendum; secundo, manifestat secundum, scilicet causam praedictae reduplicationis in Scripturis; ibi: quoniam autem et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit quid sit unumquodque praedictorum, secundum se consideratum; secundo, qualiter Deo attribuantur; ibi: igitur haec et cetera. Circa primum, quatuor exponit: primo exponit quid sit sanctitas; et dicit quod, secundum nostram acceptionem, per sanctitatem intelligitur munditia quae est libera ab omni immunditia et perfecta et immaculata; in quibus verbis, tres gradus munditiae designantur qui ad sanctitatem requiruntur: quorum primus est libertas ab omni immunditia; servus autem immunditiae existit qui totaliter ab immunditia vincitur et ei subiicitur. Primus ergo gradus munditiae est ut aliquis ab huiusmodi servitute immunditiae liberetur. Secundus autem gradus est ut sit munditia perfecta: perfectum enim est cui nihil deest; contingit autem quandoque quod aliquis immunditiae quidem non subiacet, deest tamen sibi aliquid ad munditiam, inquantum passionibus immunditiae inquietatur quae, cum tolluntur, fit perfecta munditia. Tertius gradus munditiae est ut sit omnino immaculata; maculari enim dicitur quod non ab intrinseco, sed ab extrinseco inquinatur. Erit ergo omnino immaculata munditia, cum non solum in seipso aliquis puritatem habet, sed etiam nihil est exterius, quod eum ad immunditiam trahere possit. Et in his tribus munditiae gradibus, ratio sanctitatis perfecte consistit. Deinde, cum dicit: regnum autem et cetera, ostendit quid sit regnum; nomen autem regni a regendo est assumptum: in omni autem directione, primo, considerandus est finis ad quem dirigens perducere intendit; secundo, consideranda est facultas perveniendi ad finem; tertio, consideranda est regula per quam aliquid directe ad finem perducitur, quae quidem regula, in humanis actibus, lex vocatur; quarto vero, consideranda est proportio eius quod ad finem perducitur, ad finem ipsum: non enim quodlibet natum est consequi quemlibet finem. Quia vero per nomen regni datur intelligi non unius tantum directio, sed totius multitudinis humanae, quae quidem non est uniformis, sed habens multas varietates secundum diversas hominum conditiones et diversa officia, quae ad bonum statum multitudinis pertinent, ideo, quamvis sit unus communis totius multitudinis finis, tamen sunt multi et differentes diversorum fines particulares; puta: medici, sanitas; militis, victoria; oeconomici, divitiae; et sic de aliis. Ad consequendum autem diversos fines, necesse est homines diversas facultates habere ex diversis bonis quibus oriuntur et diversis legibus regulari: aliae enim leges imponendae sunt militi; aliae emptori; aliae venditori; et sic de aliis. Similiter ad diversos fines diversi ordines hominum instituendi sunt: non enim decet eosdem esse milites et negotiatores, ne per confusionem impediantur officia. Quia igitur rex est qui regendae multitudinis curam habet, ad eum pertinet, primo quidem distribuere fines ut nihil necessariorum multitudini desit; ad eum etiam pertinet distribuere bonorum ornatus et distribuere leges ut scilicet singuli propriis legibus regulentur; ad eum etiam pertinet distribuere ordines officiorum; et hoc est quod dicit quod regnum est distributio finis et ornatus et legis et ordinis. Deinde, cum dicit: dominatio autem et cetera, ostendit quid sit dominatio, ad quam tria requiruntur: primo quidem, superioritas gradus. Esset autem indecens aliquem esse in superiori gradu, nisi et bonis potioribus abundaret; et ideo, secundo, requiritur bonorum abundantia. Quae etiam non sufficeret nisi, tertio, adesset potestas continendi et coercendi subditos, alioquin excessus secundum bonorum abundantiam faceret ditiorem vel meliorem, non autem dominum; et ideo, tertio, requiritur potestas regendi subditos. Hoc est ergo quod dicit quod dominatio non tantum est excessus peiorum, idest inferiorum quod pertinet ad sublimitatis gradum, sed etiam est perfecta et omnimoda possessio et pulchrorum et bonorum; dicit autem: pulchrorum et bonorum: non solum enim oportet eum qui dominatur abundare in bonis, sed etiam, ad hoc quod in reverentia habeatur, oportet illa bona esse conspicua, quod ad rationem pulchritudinis pertinet. Dicit autem: omnis perfecta et omnimoda possessio, ut omnia bona habeat et unumquodque eorum quae habet sit perfectum et ut plene habeat et non debiliter. Quantum vero ad tertium, dicit: et vera et cadere non valens fortitudo; quod potest exponi vel de fortitudine virtutis interioris, quae est vera fortitudo ad ea quae sunt hominis et non potest cadere, nisi gratia divina sublata; vel potest referri ad exteriorem fortitudinem quod sit vera et non ficta, sicut contingit in aliquibus qui se ostentant esse potentiores quam sint, et cadere non valens, scilicet de facili propter sufficientiam auxiliorum. Et quod hoc sit de ratione dominationis probat per derivationem nominis, quia hoc quod signat dominium facere, in Graeco a quo denominatur et dominatio et dominus et dominans, signat praedicta. Deinde, cum dicit: deitas autem et cetera, ostendit quid sit deitas. Et quia, ut Damascenus dicit, hoc nomen Theos quod in Graeco signat Deum, a theasthe idest considerando omnia dicitur, ideo nomen deitatis hic Dionysius secundum rationem providentiae exponit. In nomine autem providentiae intelligitur cognitio non per modum speculationis tantum, sed secundum quod est directiva et inclinativa ad rerum gubernationem. Sic igitur in nomine deitatis, primo quidem intelligitur respectus divinus ad omnia; secundo, continentia qua omnia continentur sub Deo certis quibusdam regulis et mensuris; tertio, communicatio divinae bonitatis in creaturis quae sub Deo continentur. Et hoc est quod dicit quod deitas est quae omnia videt: dicitur autem a theaste quod est videre, ut dictum est. Sed qualis sit ista visio omnium, quae in nomine deitatis intelligitur, exponitur per id quod subditur quod ipsa est etiam omnia circumspiciens et continens et seipsa implens, suam bonitatem communicando et hoc secundum providentiam et bonitatem perfectam. Sed ne aliquis aestimaret divinam providentiam et bonitatem obligatam esse ad istum cursum et ordinem qui apparet in rebus ex gubernatione divina, ad hoc excludendum subdit: quod deitas excedit omnia quae eius providentia utuntur, quia scilicet sapientia et virtus et bonitas eius, non limitatur ad istum cursum rerum, sed in infinitum superabundat. Deinde, cum dicit: igitur et cetera, ostendit qualiter praedicta Deo attribuantur; et dicit quod in Deo, qui est causa excedens omnia praedicta, laudari possunt absolute, ut dicatur quod in Deo est sanctitas, regnum, dominatio et deitas. Sed adhuc addere nos possumus aliqua ad ipsius excessum pertinentia, sicut quod dicamus quod ipsa prima causa est sanctitas et dominatio excedens et etiam regnum supremum et simplicissima deitas, quia primae causae non convenit deitas per participationem, sed per essentiam. Assignat autem consequenter rationem praemissorum: et primo quidem, quantum ad sanctitatem quam dixit esse munditiam quamdam; et dicit quod omnis munditia quorumcumque existentium praeexistit in uno quod est prima causa, non quidem divisim, sed collective prout scilicet ea quae sunt in effectibus multiplicata, in causa inveniuntur simplicia et ex ipsa prima causa distribuitur munditia et puritas ad omnia existentia, secundum quod cuilibet competit. Sed notandum quod duo adiungit munditiae, scilicet diligentiam et claritatem; quorum unum, scilicet diligentia est munditiae operativa: diligenti enim studio, munditia conservari oportet; alterum, vero, scilicet claritas ex munditia consequitur: ea enim quae sunt depurata, sunt in seipsis magis evidentia et perfectius aliunde splendorem recipere possunt. Deinde, quantum ad rationem regni, dicit quod similiter in prima causa subsistit et ab eo distribuitur ordinatio et ornatus quae in ratione regni includuntur, per quae exterminatur, idest tollitur inconvenientia et inaequalitas et incommensuratio quae opponuntur iustitiae, quae per regnum constitui debet: ut inconvenientia accipiatur per comparationem hominis ad suam actionem, dum facit quod non convenit; inaequalitas vero per comparationem unius hominis ad alium, dum non servatur iustitiae aequalitas inter homines; incommensuratio autem per comparationem hominis ad ea quae habet, dum scilicet alicui plura dantur aliquando, praeter suam mensuram. Haec enim omnia per ordinationem regni excludi debent. Nec sufficit excludere vitia, nisi qui gubernantur per regnum, dirigantur ad debitum finem; unde dicit quod ordinatio divini regni, ea quae habentur digna eius participatione exultat, idest cum quadam laetitia elevat et implendo circumagit ad quamdam identitatem bene ordinatam, idest ut conveniant in eodem optimo ordine; et directionem, idest ut debitam rectitudinem sortiantur: iste est enim finis regni, ut omnia sub uno, bono ordine, contineantur et dirigantur. Deinde, quantum ad dominationem dicit quod in uno, quod est omnium causa, collective subsistit et distribuitur omnis perfecta possessio omnium pulchrorum, quae pertinent ad rationem dominationis, ut dictum est. Quantum vero ad deitatem, subdit quod in eodem uno subsistit et in eodem distribuitur omnis bona providentia Dei quae est considerativa et contentiva eorum quibus providet, quae sub eius ordine continentur, inquantum ex sua benignitate tribuit seipsam per quamdam participationem ad hoc quod deificet eos qui convertuntur ad ipsum; deificet, dico, idest deos faciat per participationem similitudinis, non per proprietatem naturae. Deinde, cum dicit: quoniam autem et cetera, respondet secundae quaestioni, scilicet quid volunt eloquia monstrare per nominum duplicationem; et primo, ostendit qualiter dicatur Deus, sanctus sanctorum, rex regum, dominus dominorum, Deus deorum; secundo, ostendit qui sint isti sancti et reges quorum Deus dicitur esse sanctus, et rex, etc. ibi: sanctos autem et cetera. Dicit ergo primo quod Deus, qui est omnium causa, supereminenter omnibus, habet plenitudinem bonitatis super omnia alia. Ideo ad designandum hunc excessum quo excedit omnia, dicitur in Scripturis sanctus sanctorum et reliqua, idest rex regum, dominus dominantium et Deus deorum: designatur enim, in isto modo locutionis, emanatio quaedam a causa superiori, ut intelligatur, cum dicitur sanctus sanctorum, quod ab ipso emanat sanctitas in omnes alios et sic de aliis. Designatur etiam quidam excessus, secundum quem Deus ab omnibus segregatur, quasi superior omnibus existens, ut sit sensus: sanctus sanctorum, idest sanctus excedens omnes sanctos: sic enim ea quae sunt sancta et divina et dominantia et regalia, excedunt ea quae non sunt talia; et rursus, sicut participationes excedunt participantia, ut sanctitas sanctum, ita collocatur super omnia existentia, ille qui est superior omnibus existentibus, eo quod est causa quaedam imparticipabilis omnium participantium et participationum: causa enim excedit causata. Deinde, cum dicit: sanctos autem et cetera, ostendit qui dicantur sancti et reges quibus Deus comparatur; et dicit quod sancta eloquia nominant sanctos et reges et dominos et deos, principaliores ornatus in singulis, idest illos qui sortiuntur primos gradus in singulis ordinibus sicut, inter Angelos, supremi Angeli et, inter homines, supremi homines: et hoc ideo, quia supremi in singulis ordinibus, accipiunt Dei dona in maiori simplicitate, quia magis assimilantur Deo, in quo est simplex et uniformis deitas et bonitas. Et sic per principaliores ex sui simplicitate illis distribuit et huiusmodi Dei dona multiplicantur in inferioribus, secundum eorum differentias; et rursus, secundum ordinationem finis, primi et superiores, varietatem provenientem in inferioribus congregant per quamdam reductionem ad similitudinem suae unitatis, per quamdam providentiam deiformem: sic enim et Deus diffundendo sua dona et multiplicat et rursus per opus providentiae multiplicia reducit in ordinem unius finis.


Caput 13
Lectio 1

[84894] In De divinis nominibus, cap. 13 l. 1 Postquam Dionysius exposuit divina nomina quae ad rationem providentiae pertinent, hic exponit divina nomina quae pertinent ad providentiae finem; est enim providentiae finis ut singula perfectionem propriam consequantur et ulterius omnia reducantur in unum finem et ideo dicitur hic: de perfecto et uno, ut ex titulo patet. Dividitur autem hoc capitulum in partes tres: in prima, dicit de quo est intentio; in secunda, exequitur; ibi: igitur perfectum et cetera; in tertia, epilogat quae in toto libro sunt dicta; ibi: has nos et cetera. Dicit ergo primo quod sufficit tot de praemissis dixisse; videtur autem reliquum esse ut transeamus ad id quod est brevissimum in sermone; quia sacra Scriptura de Deo, qui est causa omnium, non solum praedicat omnia, sed etiam praedicat de eo simul omnia. Inveniuntur autem multa in aliqua una creatura, sed non simul: vel quia conveniunt ei, non tamen eodem tempore, sicut corpus est album et nigrum, sed non simul; vel quia conveniunt ei, non secundum eandem partem, sicut si aliquod corpus sit secundum unam partem album et secundum aliam partem nigrum, habet quidem multa, sed non simul. Sed Deus habet omnia in seipso neque successive secundum tempus neque divisim secundum partes, sed simul; et ideo, quia sic habet omnia simul, laudatur sicut perfectum et sicut unum: quod enim habet multa, non simul sed successive, imperfectum est quia est mutabile: motus autem est actus imperfecti; quod autem habet multa, non simul sed divisim, secundum suas partes, est compositum et non vere unum. Sic igitur, brevissimo sermone, omnia quae supra de Deo dicta sunt, in nomine perfecti et unius comprehenduntur. Deinde, cum dicit: igitur perfectum et cetera, exequitur propositum; et primo, determinat de perfecto; secundo, de uno; ibi: unum autem et cetera. Circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo Deo attribuatur perfectum; secundo, quid sit de ratione perfecti secundum quod Deo attribuitur; ibi: et omnem quidem infinitatem et cetera. Circa primum, ponit modos divinae perfectionis per differentiam ad ea quae dicuntur perfecta in creaturis: dicuntur enim primo aliqua esse perfecta in creaturis non per se, sed per aliquid extrinsecum adveniens, sicut aer per lumen receptum a sole et homo per gratiam quam habet a Deo; sed Deus dicitur perfectus, sicut per se perfectus. Secundo, dicitur aliquid perfectum per se quidem, quia per propriam formam naturalem, sed non secundum seipsum, quia ipsum non est sua forma, sed est ex forma et materia compositum, sicut si dicamus lapidem perfectum vel quamcumque rem materialem: nihil enim huiusmodi habet quod sit perfectum secundum se totum, sed secundum aliquid sui. Tertio, invenitur aliquid perfectum secundum se, quia ipsum est forma quaedam subsistens, sicut quaelibet substantia immaterialis, non tamen est perfectum a seipso, quia non habet esse a se, sed ab alio; et ideo ad hoc excludendum attribuit Deo: per se perfectum et secundum seipsum a seipso segregatum, scilicet ab omnibus aliis; et ponit loco perfecti, segregatum ab aliis, quia unumquodque, secundum quod sanctum est et perfectionem habet, ab aliis segregatur. Quarto, considerandum est de perfectione cuiuslibet creaturae quod, cum quaelibet creatura sit aliquo modo composita et in quolibet composito sit aliquid alio perfectius, nulla creatura est tota perfectissima secundum se totam, sed secundum aliquid sui; sicut perfectissimum in homine est anima et in anima intellectus. Et ad hoc removendum a Deo, dicit Deum esse totum perfectissimum. Et non solum secundum praedictos modos attribuitur Deo esse perfectum, sed etiam dicitur perfectus sicut superperfectus, inquantum excedit perfectionem omnium rerum. Deinde, cum dicit: et omnem et cetera, ostendit quid sit de ratione perfecti, secundum quod Deus perfectus dicitur; et primo, excludit quaedam a Deo quae sunt de perfectione creaturae; secundo, ostendit quae sunt de ratione perfectionis divinae; ibi: sed extendens et cetera. Sunt autem tria consideranda in perfectione creaturae quae excluduntur a Deo: quorum primum est quod perfectum opponitur infinito quia, ut dicitur in III Phys., infinitum est cuius quantitatem accipientibus, semper est aliquid ultra accipere; perfectum autem et totum est extra quod nihil est. Sic igitur creatura perfecta infinitati opponitur, sed Deus sua perfectione omnem infinitatem terminat quia quodcumque infinitum, divinae perfectioni comparatum, est finitum et terminatum; puta, si esset corpus infinitum secundum quantitatem, esset terminatum secundum genus et speciem, quam quidem terminationem, ex participatione divinae perfectionis sortiretur. Secundo, considerandum est quod quaelibet creatura ex hoc perfecta dicitur, quod ad terminum suae naturae pertingit et ad debitum suae quantitatis terminum; Deus autem perfectus dicitur, non quasi habens terminum, sed sicut extentus, ut ipse dicit, super omnem terminum, quia omnis terminatio ab eo derivatur. Tertio, considerandum est quod quaelibet creatura dicitur perfecta ex hoc quod quibusdam certis limitibus continetur; Deus autem sic dicitur perfectus, quod tamen a nullo capitur aut comprehenditur. Deinde, cum dicit: sed sicut extendens et cetera, ponit quatuor quae sunt de ratione divinae perfectionis: primo enim considerandum est quod aliquid dicitur imperfectum cuius virtus non se extendit ad implendum omnia opera propria; sicut imperfecti regis esset, si eius virtus non se extenderet ad omnes suos subditos gubernandos et ideo, per oppositum, de Deo dicit quod se extendit ad omnia non quidem successive ita quod attingendo unum deserat aliud, sed simul; neque per quamdam adaequationem ad res, sicut potentia hominis, sed super omnia existens. Extendit autem se ad omnia indeficientibus immissionibus, inquantum indeficienter rebus communicat sua bona et interminabilibus operationibus, inquantum in omnibus interminabiliter operatur. Secundo, dicitur aliquid imperfectum quia tendit in perfectionem, sicut puer, dum est in statu augmenti; vel quia recedit a perfectione, sicut senex, dum est in statu decrementi; vel etiam quia non habet perfectionem semper immanentem, sicut omnia mutabilia dicuntur imperfecta; et ideo, per oppositum, de Deo dicit quod Deus dicitur perfectus sicut inaugmentabilis et semper perfectus et sicut non minorabilis. Tertio, dicitur imperfectum quia deest ei aliquid eorum quae debet habere sicut homo diceretur imperfectus si non haberet manum aut pedem aut scientiam aut virtutem; quod autem habet omnia quae debet habere secundum suam naturam, dicitur perfectum non simpliciter, sed secundum suam naturam. Deus autem dicitur simpliciter perfectus, quia simpliciter omnia in seipso praehabet, sicut effectus praeexistunt in causa, ut supra multoties dictum est. Quarto, dicitur aliquid imperfectum quod non potest aliquid sibi simile facere; perfectum autem est unumquodque, cum potest facere sibi simile, ut dicitur in IV Meteorologicorum et ideo de Deo dicit quod Deus dicitur perfectus, inquantum desuper manat suam perfectionem omnibus creaturis et hoc non secundum diversas largitiones, ex parte ipsius Dei largientis, sed secundum unam: quae quidem largitio non deficit, sed est impausabilis et eadem manens. Nec iterum est diminuta, sed cum det omnibus affluenter, ut dicitur Iacob. 1, eius largitio est superplena, ut quae numquam minorari potest per suae copiam effusionis, secundum quam largitionem, perficit omnia perfecta, inquantum adimplet ea, similitudine propriae perfectionis.


Lectio 2

[84895] In De divinis nominibus, cap. 13 l. 2 Postquam Dionysius determinavit de perfecto, hic determinat de uno; et primo, ostendit causalitatem unius in communi; secundo, quomodo unum Deo attribuatur; ibi: ita igitur theologia et cetera. Circa primum, duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: nihil enim et cetera. Dicit ergo primo quod unum attribuitur Deo propter duas rationes: primo, quidem, quia ipse est omnia unitive secundum excessum suae singularis unitatis, sicut multoties supra dictum est quod effectus sunt in causa non ut multi, sed ut unum secundum unam causae virtutem, ac si diceremus quod omnes lineae progredientes a centro sunt unum in ipso. Secundo, unum attribuitur Deo, quia unum, secundum suam intentionem consideratum, est omnium causa inegressibiliter: sic enim ex uno diversa causantur, quo tamen unum non egreditur a sua unitate. Deinde, cum dicit: nihil enim et cetera, manifestat propositum quinque rationibus, quarum prima talis est: id quo aliqua participant est causa participantium, sicut albedo est causa alborum; sed nihil est existentium quod non participet uno; ergo unum est causa omnium existentium. Minorem autem probat, ibi: sed sicut et cetera, et primo probat propositum; secundo, excludit obiectionem; ibi: et non est et cetera. Quod autem omnia participent uno, probat per id de quo minus videtur, scilicet per numerum qui quodammodo opponitur uni, sicut divisum indiviso: omnis enim numerus participat uno sive numerus accipiatur secundum se, ut significatur cum dicitur binarius vel ternarius sive accipiatur numerus secundum quod denominat aliquam partem, ut cum dicimus dimidium vel tertium vel decimum. Et hoc probat per hoc quod unum, utroque modo, de numero praedicatur: dicimus enim binarium et ternarium vel denarium unum; et iterum dicimus dimidium vel tertium vel decimum. Sicut ergo numerus uno participat, ita omnia tota et omnium partes uno participant. Et sic sequitur quod per id quod est unum, omnia existentia esse habeant, sicut participantia per participatum. Deinde, cum dicit: et non est et cetera, excludit obiectionem: posset enim aliquis obiicere quod unum non est causa omnium, neque multitudinis seu numeri, quia est pars quaedam multitudinis. Sed ipse respondet quod unum quod est omnium causa, non est illud unum quod est pars multorum, quia illud unum est partiale et participatum, sed est ante omnem multitudinem, non solum ordine temporis et naturae, sed etiam ordine causae quia determinat omne unum participabile et omnem multitudinem per modum quo participans determinatur ad formam per id quod participat: nulla enim multitudo est quae non participet uno, quia omnia multa sunt unum secundum aliquid: sicut ea quae sunt multa partibus sunt unum toto; et ea quae sunt multa accidentibus, ut album et musicum sunt unum subiecto; et ea quae sunt multa numero, sunt unum specie, sicut multa individua, ut Socrates et Plato, sunt unum in specie hominis; addit autem virtutibus quia et in uno individuo eiusdem speciei sunt multae virtutes, unam et eamdem speciem consequentes sive quia in diversis individuis sunt diversae virtutes secundum quod diversimode disponuntur ad actus speciei: non enim est eadem potestas aut virtus omnium hominum ad intelligendum; et illa quae sunt multa speciebus, sunt unum genere, sicut homo et canis differunt quidem specie, conveniunt autem in uno genere animalis; et ulterius ea quae sunt multa processibus, conveniunt in uno principio, sicut esse et vivere et intelligere et huiusmodi, sunt diversae processiones procedentes ab uno principio quod est Deus, ut ex praemissis patet. Et sic manifestum fit quod, cum omnia quocumque modo sint multa, conveniunt tamen in aliquo uno: nihil enim est in entibus, quod non participet secundum aliquid, ipso uno; quod quidem secundum suam rationem, est secundum omnia singulare, idest indivisum in se. Nam multa individua quae sunt unum genere, multa sunt divisa secundum speciem; et similiter, omne quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est, ut omnes effectus sunt in principio. Omnia autem participata operantur ad id quod participant, sicut ad principium. Unde relinquitur quod unum, inquantum est singulare, in omnibus participatum, singulariter idest indivisibiliter coaccepit in se, sicut in principio uno, omnia existentia, et tota omnia, sicut universa genera et opposita, sicut sunt differentiae quibus dividitur totum genus. Deinde, cum dicit: et sine uno et cetera, ponit secundam rationem quae talis est: illud a quo non convertitur consequentia essendi, est naturaliter prius et quodammodo principium. Sed unum est huiusmodi quia sine uno non invenitur aliqua multitudo, sed invenitur aliquod unum absque omni multitudine. Unum igitur est prius omni multitudine et principium eius. Cuius signum apparet in numeris, quia unitas est ante omnem numerum, qualitercumque multiplicetur. Deinde, cum dicit: et si omnibus et cetera, ponit tertiam rationem, quae procedit ex quadam suppositione, scilicet, quod omnibus omnia sint unita. Hoc enim negant soli illi qui non ponunt unum principium omnium, sicut illi qui dicunt quod bonum et malum sunt duo prima principia et quod mala non coordinantur bonis. Sed cum ex supradictis sit manifestum esse unum principium omnium quod est bonum, necesse est omnia omnibus coordinata esse et unita. Quaecumque autem uniuntur ad invicem, se habent sicut partes unius totius quod per eorum unitionem constituitur. Sic igitur, si omnia omnibus sunt unita, necesse est quod omnia conveniant in uno toto; et sic, omnia participabunt uno, sicut partes participant forma totius. Erit igitur unum, principium omnium. Deinde, cum dicit: et aliter et cetera, ponit quartam rationem ex eadem suppositione procedentem: quae enim ad invicem sunt unita, non solum conveniunt in una forma totius, sed etiam secundum aliquam unam praeexcogitatam speciem unita esse dicuntur, sicut partes domus quae uniuntur in una forma domus, praeexcogitata ab artifice. Sic igitur, si omnia omnibus sunt unita, non solum conveniunt in una forma totius, sed etiam conveniunt in hoc quod sunt unita omnia secundum unam formam, ab eo excogitatam qui est auctor universorum. Ipsa enim unitas universi procedit ab unitate divinae mentis, sicut forma domus quae est in materia, provenit a forma domus quae est in mente artificis. Deinde, cum dicit: et omnium et cetera, ponit quintam rationem, quod unum est omnium elementatum. Est autem elementum ex quo componitur aliquid primo et est in eo et non dividitur secundum formam. Manifestum est autem quod, in omni composito, est aliqua componentium multitudo; omnis autem multitudinis elementum est unum, cum unum sit indivisibile et unum sit in multitudine, sicut id ex quo primo componitur multitudo. Relinquitur ergo quod unum sit sicut principium elementare omnium elementatorum. Patet ergo ex praemissis, quod unum quinque modis habet rationem principii: uno modo, sicut participatum participantium; alio modo, sicut universale a quo non convertitur consequentia essendi. Et hi duo modi procedunt secundum opinionem Platonis. Tertio modo, sicut formatio eius et principium formale, ex quibus componitur totum; quarto modo, sicut forma praeexcogitata ab artifice est principium eorum quae producunt effectum; quinto modo, sicut elementum est principium. Et ita, probato multipliciter quod unum sit principium omnium, quasi concludendo, subdit quod si removeatur unum neque totum neque pars neque aliquod existentium remanebit; quia unum in se omnia praeaccepit, tamquam principium omnium.


Lectio 3

[84896] In De divinis nominibus, cap. 13 l. 3 Postquam Dionysius ostendit quod unum secundum propriam rationem est principium omnium, hic ostendit quomodo unum attribuatur Deo; et dividitur in partes duas: in prima, ostendit quomodo unum attribuatur Deo; in secunda, ostendit differentiam huius unius, quae est ad omne aliud unum; ibi: et oportet et nos et cetera. Circa primum, duo facit: primo, assignat rationem quare unum attribuatur Deo; secundo, rationem etiam assignatam manifestat; ibi: propter quod et cetera. Est autem advertendum quod tria supra dixerat de uno, scilicet: quod sit omnium causa; quod sit singulare vel simplex et indivisum; et quod omnia in se praeaccepit. Unde per haec tria unitatem Deo attribuens, ex praemissis concludit quod sacra Scriptura laudat totam thearchiam idest principalem deitatem totius Trinitatis, sicut omnium causam, in hoc quod nominat eam, unam: dicit enim apostolus I ad Corinth. 8: unus Deus pater (...) et unus dominus Iesus Christus; et ibid. 12: unus atque idem spiritus haec omnia operatur. Et sic attribuit singulis unitatem propter excellentem simplicitatem divinam. In qua quidem simplici unitate omnia, sicut in causa, sunt aggregata et supereminenter unita singulariter, idest indivisibiliter et omnia praeexistunt in ea, non per modum proprium, sed per modum ipsius Dei, scilicet supersubstantialiter. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera, manifestat rationem positam de causalitate divinae unitatis; et primo, per auctoritatem Scripturae; secundo, per experimentum humanae rationis; ibi: et non invenies et cetera. Dicit ergo primo quod quia Deus laudatur unus, sicut omnium causa et sicut omnia in se praehabens, propter hoc in sacra Scriptura, iuste, idest rationabiliter, omnia ad ipsam deitatem remittuntur, idest reducuntur, sicut effectus ad suam causam a qua procedunt. Addit autem: et reponuntur, quantum ad hoc quod effectus praeexistunt in causa; dicit enim apostolus, Rom. II: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, quibus tribus Dionysius duo addit, scilicet: a quo et ad quem, quae etiam non longe sunt a traditione Scripturae. Quibus quinque habitudinibus, quinque correspondentia ponit, ut intelligatur quod a Deo sunt omnia sicut a principio quod omnibus esse influit; ex Deo autem ordinata sunt omnia, inquantum in se ordo rerum sumitur ex ipsa ratione divinae bonitatis; per Deum manent omnia, sicut per causam conservantem; in Deo continentur omnia, sicut effectus in causa; et ad Deum convertuntur omnia, sicut ad finem et adimplentur, idest perficiuntur omnia: ultima enim rei perfectio est ex eo quod attingit proprium finem. Deinde, cum dicit: et non invenies et cetera, manifestat idem per experimentum humanae rationis et dicit quod, si quis diligenter consideret, non potest invenire aliquid quod non habeat et esse et perfectionem et salutem, idest conservationem per unum, secundum quod deitas Trinitatis, una supersubstantialiter nominatur. Deinde, cum dicit: et oportet et cetera, ostendit differentiam unius, secundum quod de Deo dicitur, ad omnia alia quibus attribuitur unum; et circa hoc, tria facit: primo, ponit ordinem huius unius ad alia; secundo, assignat huius ordinis rationem; ibi: quoniam existens unum et cetera; tertio, concludit differentiam; ibi: propter quod et cetera. Dicit ergo primo quod oportet nos laudare totam et unam Trinitatis deitatem unitive, idest secundum rationem unius, ita quod convertamur a multis creaturis quae participant unum, ad id quod vere unum est, scilicet Deum; et haec conversio fit in nobis virtute divinae unitatis: dum enim consideramus quod divina unitas est virtuosior omni unitate, omnia relinquentes, in ipsam convertimur. Et quia dixerat quod oportet unam deitatem laudare unitive quid hoc importet exponit subdens: scilicet omnium causam. Est enim de ratione unius causalitas, ut supra dictum est, similiter etiam prioritas, unde subdit: unum, quod est ante omne unum creatum et ante omnem multitudinem et ante omnem partem et totum, de quibus supra dictum est quod participant unum; et iterum est ante omnem diffinitionem et infinitatem oppositam et terminum oppositum ad interminabilitatem: finis enim et terminus ad rationem unius pertinere videntur. Unumquodque enim inquantum est finitum et terminatum, secundum hoc habet unitatem in actu. Sed unum quod est Deus est ante omnem finem et terminum et opposita eorum et est causa terminationis omnium et non solum existentium, sed etiam ipsius esse. Nam ipsum esse creatum non est finitum si comparetur ad creaturas, quia ad omnia se extendit; si tamen comparetur ad esse increatum, invenitur deficiens et ex praecogitatione divinae mentis, propriae rationis determinationem habens. Et ipsum unum divinum est causa omnium et non solum particularium entium, sed etiam omnium totorum, idest entium universalium et est simul cum omnibus et ante omnia, quia scilicet sua aeternitate continet omnium durationes et excedit; et est super omnia sublimitate suae naturae et singulariter sua celsitudine ab omnibus separatum existens; et cum sit unum supersubstantiale, ipse est super ipsum unum existens, idest super unum creatum, quod in existentibus creatis invenitur; et ipsum unum existens terminat, idest dat terminationem propriae rationis uni creato, quod non est superexistens, sed existens, quasi intra genus existentium contentum. Deinde, cum dicit: quoniam existens et cetera, assignat rationem praemissi ordinis, quare scilicet unum, quod est Deus, est ante ipsum unum creatum et ante omnia alia; et dicit quod, hoc ideo est, quia unum existens, quod est in genere creaturarum, est numerabile, idest quaedam pars numeri: omne enim quod est unum in creaturis, connumeratur alteri cum quo convenit aut specie aut genere aut in aliquo ordine; sed numerus participat essentia, cum sit quaedam species entis; unde, per consequens, unum quod est in rebus creatis, participat essentia. Sed unum supersubstantiale, quod Deus est, non connumeratur alteri nec participat essentia, sed dat terminationem propriae rationis et uni creato et numero, atque ipsum est principium et causa et numerus et ordo unius creati et numeri et universaliter omnis entis: dicitur autem esse principium omnis entis, prout est ante omnia; causa autem, secundum quod ab ipso omnia procedunt; numerus autem, secundum quod est mensura omnium, unicuique proprium modum statuens; ordo autem est omnium, secundum quod omnia sua sapientia ordinat. Deinde, cum dicit: propter quod et cetera, concludit ex praemissis differentiam unius quod attribuitur Deo, ad unum quod est in creaturis; et dicit quod quia unum, quod est Deus, est supra omne unum creatum et supra omnem numerum, ideo, cum in deitate quae est supra omnia laudatur unitas ac Trinitas, non est accipiendum quod sit talis unitas aut Trinitas quae sit a nobis cognita aut a quocumque existentium, secundum naturalem cognitionem; quia nec ipsi Angeli ad cognoscendam unitatem et Trinitatem divinam, prout est in se, per sua naturalia pertingere potuerunt. Sed tamen per gratiam non solum Angeli sed et nos pertingere poterimus ad videndum essentiam unius aeterni Dei, sed non ad comprehendendum. Et quamvis ipsa unitas et Trinitas Dei non sit talis, qualis nota est nobis, tamen Deum, qui superessentialiter existit omnibus existentibus et qui est supra omne id quod nominatur, nominamus nomine divinae unitatis et Trinitatis ut per haec duo nomina, laudemus superunitatem ipsius, idest excellentiam unitatis eius quae est super omne unum; et vere laudemus deigenum eius, idest ut in nomine Trinitatis insinuetur nobis divina processio prout filius generatur a patre et spiritus sanctus procedit a patre et filio: Trinitas enim personarum non distinguitur nisi per relationes originis, quibus designatur processio unius personae ab alia. Et quamvis intendamus in Deo laudare super-unum et deigenum eius, nomine unitatis et Trinitatis, hoc retinendum est quod nulla monas, idest unitas aut Trinitas neque universaliter quicumque numerus aut quaecumque unitas sive quaecumque fecunditas neque quodcumque aliud quod a quocumque entium creatorum naturaliter cognoscatur, educit, idest manifestat et perfecte exprimit illud occultum superexcellentis deitatis, quae supersubstantialiter superexistit omnibus. Quod quidem dico occultum non propter sui defectum, sed quia existit supra omnem et rationem humanam et mentem angelicam. Et quia voce exprimuntur ea quae ratione vel mente capiuntur, ideo subdit quod illius occulti quod est super mentem et rationem, nec potest esse nomen simplex neque sermo compositus, exprimens ipsum ut in se est, sed in inviis est segregatum. Et loquitur ad similitudinem sensibilium rerum, in quibus ea sunt occulta hominibus, quae sunt posita extra vias per quas homines transeunt. Ita et essentia deitatis est occulta, quia est praeter omnes vias, quas ratio aut mens creata excogitare potest. Est autem considerandum quod Platonici posuerunt Deum summum esse quidem super ens et super vitam et super intellectum, non tamen super ipsum bonum quod ponebant primum principium. Sed ad hoc excludendum, Dionysius subdit quod neque ipsum nomen bonitatis afferimus ad divinam praedicationem, sicut concordantes ipsi, quasi hoc nomen per quamdam aequiparantiam ei respondeat. Sed quia desiderabile est nobis ut de illa ineffabili Dei natura aliquid quantumcumque modicum intelligamus et dicamus, consecramus Deo, primo et principaliter, dignissimum nominum, quod est bonum. Et in hoc quidem concordamus cum theologis, idest apostolis et prophetis, qui sacras Scripturas ediderunt, qui et hoc nomen Deo attribuunt, sed multum deficimus a rerum veritate: manifestum est enim quod hoc nomen bonum, cum sit a nobis impositum, non signat nisi quod nos mente capimus; unde, cum Deus sit supra mentem nostram, superexcedit hoc nomen. Et quia theologi consideraverunt quod omne nomen a nobis impositum deficit a Deo, ideo ipsi, inter omnes modos quibus in Deum possumus ascendere per intellectum, praeordinaverunt eum qui est per negationes, per quas quodam ordine in Deum ascendimus. Primo enim anima nostra quasi exsuscitatur et consurgit a rebus materialibus, quae sunt animae nostrae connaturalia; puta, cum intelligimus Deum non esse aliquid sensibile aut materiale aut corporeum; et sic, anima nostra negando pergit per omnes divinos intellectus, idest per omnes ordines Angelorum, a quibus est segregatus Deus qui est super omne nomen et rationem et cogitationem. Ad ultimum autem anima nostra Deo coniungitur, ascendendo per negationes, in ultimis totorum, idest in supremis finibus universaliorum et excellentiorum creaturarum. Et quidem coniunctio animae ad Deum fit inquantum nobis possibile est nunc Deo coniungi: non enim coniungitur in praesenti intellectus noster Deo ut eius essentiam videat; sed ut cognoscat de Deo quid non est. Unde haec coniunctio nostri ad Deum, quae nobis est in hac vita possibilis, perficitur quando devenimus ad hoc quod cognoscamus eum esse supra excellentissimas creaturas.


Lectio 4

[84897] In De divinis nominibus, cap. 13 l. 4 Postquam Dionysius in hoc libro exposuit divina nomina, hic epilogat ea quae in hoc libro sunt dicta; et primo, recapitulat ea quae dicta sunt; secundo, continuat se ad sequentem librum; ibi: sed haec quidem et cetera. Circa primum, tria facit: primo, ostendit quomodo divina nomina exposuerit; secundo, inducit ad reddendas Deo gratias de bene dictis; ibi: quare si recte et cetera; tertio, petit corrigi et dirigi, si qua sunt in quibus non bene dixit; ibi: si autem ista et cetera. Dicit ergo primo quod ipse in hoc libro reseravit, idest exposuit, secundum suam possibilitatem, intelligibiles significationes divinorum nominum, congregando et redigendo in unum opus. Dicit autem intelligibiles ad differentiam eorum quae symbolice vel metaphorice dicuntur de Deo, quorum significationes sunt sensibiles. Et ne aliquis intelligat quod ipse praesumat se sufficienter exposuisse significationes divinorum nominum, ad hoc excludendum subiungit quod non solum in exponendo significationes praedictas defecit ab earum diligentia, idest ab earum perfecta expositione, secundum quod res requirit, quia hoc neque Angeli facere possent cum non comprehendant divinam bonitatem et divinum esse et divinum vivere et alia huiusmodi, de quibus dictum est; nec solum dicit se defecisse a laudando significationes praedictas sicut ab Angelis laudantur, quia excellentissimi theologi qui sunt apud nos, deficiunt in minimis Angelorum, sicut dicitur Matth. II quod qui minor est in regno caelorum, maior est Ioanne Baptista; neque etiam dicit se solum defecisse a laudando significationes praedictas sicut theologi philosophantes de rebus divinis, scilicet prophetae et apostoli aut etiam socii eorum qui canonicas Scripturas ediderunt ut Lucas et Marcus, sed asserit se deficienter et in fine dixisse per comparationem ad alios qui erant sui gradus et ordinis. Deinde, cum dicit: quare si recte et cetera, concludit quia ex quo ita deficientem se cognoscit in rebus divinis, si recte se habent ea quae dicta sunt et si, secundum deliberationem sibi proportionatam, vere tetigit expositionem divinorum nominum, referendum est hoc cum gratiarum actione ad Deum qui est causa omnium bonorum, qui primo quidem dat nobis virtutem loquendi et postea dat nobis ut hac virtute bene utamur, bene aliquid dicendo. Et tamen si aliquid est praetermissum quod aequipolleat his quae dicta sunt, oportet hoc subintelligere secundum easdem rationes et regulas, secundum quas praedicta exposita sunt. Et hoc ideo dicit quia forte aliquod nomen in Scripturis dictum de Deo non est expositum, quod tamen aequipollet alicui praemissorum. Vel, si aliquis modus exponendi est praetermissus in aliquo dictorum nominum, potest subintelligi ex aliorum nominum expositione. Deinde, cum dicit: si autem ista et cetera, petit corrigi de non bene dictis; et primo, ponit petitionem; secundo, rationem petitionis assignat; ibi: ne pigriteris et cetera. Dicit ergo primo quod si ista quae dicta sunt ab eo in expositione divinorum nominum aut non recte aut imperfecte se habent et si ipse vel in toto vel in parte erravit a veritate, petit a Timotheo ut ex sua benignitate dirigat eum; quia si ipse alicubi erravit, non hoc fuit ex voluntaria ignorantia et ideo vult dirigi: si qui enim voluntarie ignorant, dirigi nolunt. Haec est ergo prima conditio ex parte sui quare petit se dirigi, quia non voluntarie ignoravit. Secunda conditio est quia, secundum suam reputationem indiget addiscere et ideo tradendae sunt ei rationes quibus addiscere possit: supervacaneum autem videtur tradere disciplinam ei qui se non reputat disciplina indigere. Tertia conditio est quia subveniendum est ei qui non reputat se sufficientem virtutem habere. Quarta conditio est quia sanitatis cura impendenda est ei qui nolens aegrotat. Quomodo autem ipsum possit dirigere ostendit subdens quod quaedam potest ei tradere, ad eius directionem, quae per seipsum Timotheus cognoscit; quaedam autem quae potest invenire accipiendo ab aliis, accipiat: certum est enim quod recipiuntur a bono quod est Deus et accepta a Deo qualitercumque, petit ad se transferri. Deinde, cum dicit: ne pigriteris et cetera, assignat rationem petitionis positae; et primo quidem ex parte amicitiae, quia non debet homo esse piger ad benefaciendum amico. Maximum autem beneficium alicui impenditur, si ab errore ad veritatem reducatur. Secundo, assignat rationem ex sui exemplo, quia scilicet ipse nullum sacrorum sermonum sibi traditorum, ad se contraxit, idest sibi avare retinuit, sed currendo sursum ad Dei imitationem, ea quae sibi tradita sunt, iam tradidit et in futuro tradere intendit et Timotheo et aliis sanctis viris, secundum quod ipse sufficiens est dicere et alii sunt sufficientes audire. Et in hoc, in nullo facit iniuriam traditioni divinorum, cui fit iniuria dum vel tradita avare retinentur vel inconsiderate sparguntur. Sic autem ea quae sibi sunt tradita, aliis tradere intendit, nisi forte in aliquibus ipse non sit potens ad intelligendum aut ad exponendum aliis. Deinde, cum dicit: sed haec quidem et cetera, continuat se ad sequentem librum. Et quia quaedam dixerat ad futurum pertinentia, scilicet quod tradet aliis quae sunt sibi tradita, ideo dicit quod haec ita habeantur et dicantur sicut est Deo amicum, idest sicut Deo placet, secundum illud Iacob. 4: pro eo ut dicatis: si dominus voluerit. Et in hoc fit finis expositionis intelligibilium divinorum nominum, quantum ad ipsum. Sed intendit ulterius transire Deo duce ad symbolicam theologiam in qua scilicet exponit nomina quae symbolice dicuntur de Deo, puta: quod dicitur leo, lapis, ignis et alia huiusmodi; qui quidem liber apud nos non habetur. Et nos, post expositionem dictorum beati Dionysii, longe ab eius intellectu deficientes, corrigi de non recte dictis postulamus. Si qua autem bene dicta sunt referendae sunt gratiae bonorum omnium largitori qui est trinus et unus Deus vivens et regnans per omnia saecula saeculorum. Amen.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264