CORPUS THOMISTICUM
Acta Capitulorum Provincialium
Provinciae Romanae Ordinis Praedicatorum
Rome MCCLXXIII

Thomas de Aquino a Fra Angelico depictus (Ermitage)

Textum a Th. Kaeppeli et A. Dondaine Romae 1941 editum
recognovit Enrique Alarcón ac instruxit




age retro   nota ad textum   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




[92197] Cap. Rome 1273, tit. 1 In nomine patris et filii et spiritus sancti amen
[92198] Cap. Rome 1273, tit. 2 Hec sunt acta provincialis capituli Rome celebrati anno domini MCCLXXIII

[92199] Cap. Rome 1273, n. 1 Cum ordo noster propter animarum salutem et predicationis officium plurimum studio indigere noscatur, volumus et mandamus quod lectores continuent lectiones suas usque ad festum Iohannis Baptiste, et quod legant duas lectiones de theologia, et quod de parvis lectionibus notabiles se non reddant, et ad hoc cogi eos volumus per priores.

[92200] Cap. Rome 1273, n. 2 Item monemus lectores et mandamus eis quod prioribus suis debitam reverentiam exhibeant et pacem priorum et conventuum studeant observare; quod si secus fecerint, gravius puniantur.

[92201] Cap. Rome 1273, n. 3 Item monemus priores et mandamus eisdem quod lectores benigne et curialiter tractent, et in cibis, vestibus, cellis et sociis provideant secundum facultatem conventus et exigentiam laboris eorum et ordinis honestatem.

[92202] Cap. Rome 1273, n. 4 Item volumus et mandamus quod lectores qui supradicto modo continuant lectiones, in tempore vacationis non scribantur ad hebdomadam mortuorum vel vivorum seu ad officia chori vel refectorii, nec inviti mittantur ad questum, nec ad chorum et ad funera ire cogantur, nisi necessitas et causa subfuerit specialis.

[92203] Cap. Rome 1273, n. 5 Item monemus priores et fratres quod ad scolas portando libros studeant frequentare, nec se subtrahant, nisi causa rationabilis id exposcat; et qui de hoc notabiles se reddiderint, puniantur.

[92204] Cap. Rome 1273, n. 6 Item monemus priores et mandamus eis quod ad facienda precepta de facili non prorumpant propter fratrum scandalum et periculum animarum.

[92205] Cap. Rome 1273, n. 7 Item, cum contra priores plures querele venerint quod negligenter servitur infirmis, volumus et mandamus quod qui de cetero inventi fuerint negligentes, per visitatores durius puniantur.

[92206] Cap. Rome 1273, n. 8 Item volumus et mandamus quod libri quos studentes fieri faciunt de pecunia provisionis provincie, post eorum mortem ad manus prioris provincialis deveniant, ut per ipsum inter studentes alios dispensentur. Huiusmodi autem libris superscribant studentes eos de pecunia provincie esse factos.

[92207] Cap. Rome 1273, n. 9 Item inhibemus fratribus ne culpas priorum vel fratrum provinciali vel eius vicariis vel visitatoribus occultent, pro provinciali capitulo reservantes; quod si secus fecerint, eorum accusationes ad capitulum misse non admittantur et pro nullis penitus habeantur; et si eis videbitur quod prior provincialis, vel eius vicarius, vel visitator, non bene corrigant ipsorum negligentiam, capitulo provinciali nuntiare procurent.

[92208] Cap. Rome 1273, n. 10 Item monemus quod constitutio de vilitate vestium diligentius observetur et quod corrigiarum curiositas penitus dimittatur, nec sudariola per domum aut civitatem fratres de cetero portent.

[92209] Cap. Rome 1273, n. 11 Item monemus quod priores pecuniam non teneant et quod ab officialibus ratio reddatur frequenter coram fratribus antiquioribus.

[92210] Cap. Rome 1273, n. 12 Item inhibemus ne fratres qui cum episcopis morantur, in priorum socios eligantur.

[92211] Cap. Rome 1273, n. 13 Item mandamus prioribus et supprioribus quod studeant habere in conventibus suis constitutiones correctas; et qui post Pasca inventi fuerint non habere, per visitatores gravius puniantur. Idem mandamus fieri de hiis qui acta capitulorum generalium et provincialium in uno volumine non habent, que in conventibus legi faciant et frequenter.

[92212] Cap. Rome 1273, n. 14 Inhibemus districte fratribus universis quod de negotiis conventuum iurisperitos non consulant sine priorum consilio et assensu; quod si aliqui contrarium attentaverint, gravius puniantur.

[92213] Cap. Rome 1273, n. 15 Item monemus fratres sacerdotes quod frequenter celebrent et quod, cum ex causa a missarum celebratione impediuntur, monitionem olim factam non sacerdotibus fratribus ut bis in septimana confiteantur, in se studeant diligentissime observare.

[92214] Cap. Rome 1273, n. 16 Ponimus conventum apud Castellum, ubi ponimus priorem fr. Guarnerium Florentinum, lectorem fr. Iacobum Raynutii, conventuales et cetera.

[92215] Cap. Rome 1273, n. 17 Facimus predicatores generales fratres Vicentium Lucanum, Hubertinum Florentinum, Ugonem de Ubertinis, Iohannem de Viterbio, Bandinum de Amelia, Parisium Romanum et Thomam de Fuscis.

[92216] Cap. Rome 1273, n. 18 Sententias iudicum approbamus.

[92217] Cap. Rome 1273, n. 19 Socius prioris provincialis ad capitulum generale fr. Guarnerius Florentinus.

[92218] Cap. Rome 1273, n. 20 Sequens provinciale capitulum ponimus Neapoli in festo exaltationis sancte crucis, ita quod in vigilia eligantur diffinitores, et volumus quod fratres ante triduum capituli non veniant ad conventum, hiis dumtaxat exceptis qui ad capitulum per mare sunt venturi.


age retro   nota ad textum   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2011 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264