CORPUS THOMISTICUM
Jacobi de Benevento
De praeambulis ad judicium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[89067] Jacobus de Benevento, De praeambulis ad iudicium Circa statum purgationis, quae fiet per ignem, (consideranda sunt ea) quae sequentur statum Antichristi, et praecedent ignem purgationis mundi, quae sunt quatuor praeambula. Primo enim praecedet praedicatio Evangelii; secundo, spatium poenitendi; tertio, status securitatis; quarto, status quindecim signorum, quae dicit Hieronymus se invenisse in annalibus Hebraeorum. Circa primum notandum est, quod post mortem Antichristi, quum jam persecutio et tribulatio cessabit, quibus affligentur, praedicabitur Evangelium per sanctos praedicatores publice. Apoc. 11, 15: et Angelus septimus cecinit tuba, idest ordo praedicatorum praedicavit, idest praedicabit: quia per praeteritum prophetali certitudine intelligitur de futuro. Et factae sunt voces magnae in caelo, idest in sancta Ecclesia caelesti conversatione sublimata; voces, idest exultationes bonorum laudantium Deum de vita et pace collata eis, et de damnatione Antichristi et suorum. Isa. 51, 3: consolabitur dominus Sion, idest Ecclesiam fidelium post mortem Antichristi, et consolabitur omnes ruinas ejus, idest tribulationes, quas perpessi sunt ab Antichristo. Et consolabitur eos de privatione bonorum spiritualium, quibus privati fuerunt tempore persecutionis. Unde consolabitur, quia Ecclesia tempore Antichristi duplicem desolationem habebit et sustinebit: unam quidem, quia erit multis Daemonibus vexata; aliam, quia non faciet tunc miracula. Et propter hoc post mortem Antichristi duplex erit consolatio; scilicet pax, et multiplicatio fidei; tunc enim omnes Judaei convertentur ad fidem Christi, videntes se fuisse deceptos, Jerem. 23, 6: in diebus illis salvabitur Juda, et Israel habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus justus noster. Vere enim tunc confitebuntur Christum, quem patres eorum crucifixerunt, verum Deum esse, et verum hominem, unius potentiae et majestatis cum patre secundum divinitatem. Unde et in laudem prorumpent et magno gaudio ipsi Judaei, cum aliis fidelibus, cum in Christi cognitionem devenient. Psal. 9, 7: cognoscetur dominus judicia faciens. Ideo dicent illud Apoc. 11, 15: factum est regnum hujus mundi, idest universitas fidelium, domini nostri scilicet Dei patris, et Christi ejus, idest filii: ut dicit intellectus hujus regni. Tranquillitas etiam tunc in mundo incipiet, cum Christus filius Dei spiritu oris sui Antichristum interficiet. Et statim Ecclesia quasi dimidiae horae silentio, scilicet tempore quod sequitur usque ad finem mundi, pacificata conquiescet. Et hoc est quod dicitur Apoc. 8, 1: factum est silentium in caelo, idest in Ecclesia, quasi media hora. Et propter hoc etiam dixit: factum est regnum, et diu fiet, quia ex tunc fraudulentia et saevitia Diaboli penitus deficiet, et Deus in suis fidelibus universis perpetua pace et tranquillitate regnabit. Unde sequitur in praedicta auctoritate Apoc. 11: et regnabunt, scilicet ipsi fideles in Deo, et Deus in eis in saecula saeculorum. Et in eodem capitulo paulo ante de Christo dicitur: potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, et de hoc Joannes jurat, ideo dicit amen, idest verum fiet quod dictum est. Sequitur status, in quo dabitur hominibus spatium poenitendi. Nam post mortem Antichristi dabitur spatium quadragintaquinque dierum ad poenitendum illis qui in persecutione Antichristi negaverunt Deum. Dan. 12, 11: in tempore autem cum posita fuerit abominatio desolationis, idest Antichristi, qui abominabiliter exibebit se adorandum, idest faciet se adorari dies mille ducenti et nonaginta, qui sunt tres anni et dimidium, quia tanto tempore durabit persecutio Antichristi. Et postea sequitur: ibid. 12: beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque: in hoc numero invenitur spatium quadraginta quinque dierum datum ad poenitendum. Nam si diebus mille ducentis nonaginta addantur dies quadraginta quinque, fient dies mille tercenti triginta quinque. Est ergo sensus; beatus, qui post hos dies persecutionis Antichristi, qui sunt mille ducenti nonaginta, perveniet ad dies quadraginta quinque superadditos, et datos ad poenitendum. Qui simul collecti faciunt dies mille tercentos triginta quinque, sicut dicit Magister in historiis in ultima visione Danielis. Post hunc statum sequitur tertius, scilicet status securitatis. Dicent enim tunc ministri Antichristi: licet princeps noster mortuus sit, tamen pacem et securitatem habemus; et ducent uxores et convivia celebrabunt. Sed subito superveniet eis angustia et tribulatio, a qua liberari non poterunt: 1 Thess. ult. 3: cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor parturientis, et non effugient. Matth. 24, 38: sicut erant in diebus Noe ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem quo introivit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit (omnes). Ita erit adventus filii hominis. Unde sequitur: vigilate quia nescitis diem neque horam, qua dominus vester venturus sit. Unde sicut fur in nocte, ita veniet, secundum quod dicitur 1 Thess. ult. 2. Sequitur de statu XV signorum quae dicit Hieronymus se invenisse in annalibus Hebraeorum; quae signa XV diebus fient; sed utrum continuo vel interpolate non determinat. Prima die eriget se mare XV cubitis super altitudinem montium, et erit quasi murus, et omnes aquae simul. Isai. 51, 14: ego dominus qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus. Exod. 15, 22: erat autem aqua quasi murus ad dexteram eorum et laevam. Secunda die descendet ad ima in tempore quo vix conspici possit. Psal. 76, 17: sonuerunt et turbatae sunt abyssi. Unde dicitur Exod. 15, quod Moyses extendit virgam super mare, et dominus vertit illud in siccum. Isa. 19, 5: arescet aqua de mari et fluvius siccabitur. Isai. 51, 10: quis siccavit aquam abyssi vehementis? Hoc admirando dicit propheta, videns in spiritu mare quasi siccum. Tertio die erit in aequalitate sicut a principio. Eccli. 43, 25: cogitatione sua placavit abyssum. Quarto die omnes pisces et belluae marinae super aquas congregabuntur et dabunt voces et rugitus usque ad caelum. Sap. 17, 18: mugientium valida bestiarum vox (...) deficientes faciebat illos prae timore: Ezech. 38, in illa die erit commotio magna, et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines, qui sunt super faciem terrae. Quinto die ardebit mare, et omnes aquae: Sap. 16, 17: quod enim mirabile erat, in aquis, quae omnia extinguunt, plus ignis valebat. Sexto herbae et arbores sanguineum rorem dabunt. Isai. 26, 21: revelabit terra sanguinem suum. Isai. 34, 7: inebriabitur terra (eorum) sanguine. Septimo omnia aedificia ruent. Matth. 14, 2: videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Ezech. 38, 20: subvertentur montes, et cadent sepes et omnis murus in terram corruet. Octavo die bellabunt petrae ad invicem et collidentur. Isai. 30, 30: allidet in turbine et in lapide grandinis. Sap. 17, 18: sonus validus praecipitatarum petrarum (...) deficientes faciebat illos prae timore. Habac. 2, 11: lapis de pariete clamabit. Nono die fiet generalis terraemotus. Isai. 29, 6: visitabitur in tonitruo a domino et in commotione terrae. Isai. 24, 18: concutientur fundamenta terrae. Eccli. 45, 18: vox tonitrui ejus verberavit terram. Matth. 24, 7: erunt terraemotus magni per loca. Decimo die aequabitur terra, et omnes montes et colles in planitiem convertentur. Isai. 40, 4: omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa et aspera in vias planas. Psal. 96, 5: montes sicut cera fluxerunt a facie domini. Undecimo exibunt homines de cavernis, et ibunt velut amentes, et non poterit alter alteri respondere prae timore. Isai. 24, 20: agitatione agitabitur terra sicut ebrius, idest homines habitantes in terra. Isai. 59, 10: vix palpavimus quasi caeci parietem (...). Impegimus in meridie quasi in tenebris. Psalm. 106, 17: turbati sunt et commoti sunt sicut ebrius. Duodecimo cadent omnes stellae de caelo. Dicuntur autem cadere, eo quod obscurabuntur. Matth. 24: stellae cadent de caelo; sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies domini magnus et terribilis. Amos 8, 9: in die illa, dicit dominus (Deus), occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis. Ezech. 32, 8: omnia luminaria caeli moerere faciam, et dabo tenebras super terram. Decimotertio die exurgent omnia ossa mortuorum, et congregabuntur ad ora sepulchrorum. Ezech. 37, 8: ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris; ibidem parum superius: haec dicit dominus (Deus) ossibus his: ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis, et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem. Et postea sequitur: et vidi et ecce commotio, et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad juncturam suam: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper. Illi etiam qui mortui sunt in mari, educentur. Unde Apoc. 20, 13: mare dedit mortuos, idest corpora mortuorum. Decimoquarto die morientur omnes vivi, ut simul cum mortuis resurgant. 1 Thess. 4, 14: non praeveniemus eos qui dormierunt. Sed propter hoc verbum non aperte habetur quod omnes debent mori, sed magis in immortalitatem mutandi, ut dicit Glossa Augustini. Sed amplius alibi dicit 1 Cor. 15, 15: omnes quidem resurgemus. Et secundum quod dicit Augustinus super illud 1 Thess. 4: nos qui vivimus, qui residui sumus et cetera. Si nulli codices habent omnes dormiemus; et idem dicit ibidem: resurrectio autem ubi mors non praecessit nulla est. Quintodecimo die ardebit terra usque ad Inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Psalm. 96, 3: ignis ante ipsum praecedet. Isai. ult. 15: dominus in igne veniet. Haec autem signa quae sunt XV, utrum fiant per ordinem sicut posui, an quod omnino non fiant, non assero; sed sicut inveni, ita recito. Circa statum ergo purgationis quae fiet per ignem, quod est quintum decimum signum, (dicendum est) primo quis erit ille ignis qui purgabit mundum; secundo quam virtutem habebit; tertio quantum ascendet; quarto quid fiet de eo; ut sic cognoscamus quae sit ejus essentia, quae virtus, quis ascensus, et quis finis. Circa istius ignis essentiam sunt quatuor opiniones. Nam quidam dixerunt, quod erit ignis elementaris; quod videtur; quia sicut prima purgatio facta est per aquam, seu elementum aquae, sic et secunda purgatio fiet per elementum ignis. Glossa super illo verbo Psal. 17, 9, ignis in conspectu ejus exardescet, iste ignis materialis erit, quo facies hujus mundi comburetur. Alii dicunt, quod sit ignis spiritualis a Deo ad hoc spiritualiter reservatus, et nescitur ubi sit. Unde Augustinus: quis sit iste ignis, aut in qua parte mundi sit, neminem scire arbitror, nisi cui Deus revelaverit. Hoc etiam videtur ex Beda, qui dicit: elementa quatuor, quibus hic mundus constat, ignis maximus ille ardebit. Ergo est aliud corpus ab elementis. Alii dicunt quod sit ignis purgationis, quia habebit vim purgativam ad venialia et mortalia facta purganda per contritionem. Glossa super illud verbum, ignis ante ipsum praecedet: ignis in quem mittendi sunt mali non ante eum, sed post eum erit; iste non praeibit, qui est poena malorum et salus bonorum. Quarti dicunt quod sit congregatio omnium ignium mundanorum, sicut prima purgatio facta est per inundationem omnium aquarum. Augustinus de Civit. Dei: tunc figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium. Circa virtutem istius ignis nota similiter quatuor: nam quaedam purgabit, quaedam comburet, quaedam innovabit, quaedam non laedet. Prima tria sumuntur secundum tria quae sunt in igne: scilicet lux, flamma et carbo. Igneum luminosum pertinet quantum ad bonos purificandos; igneum terrestre, quod est in carbone, pertinet ad malos comburendos; igneum flammeum pertinet ad elementa innovanda. Vel aliter: lux ignis erit ad illuminandos bonos et perfectos, qui tunc erunt; flamma ad purgandum peccata infirmorum, qui secum habebunt cremabilia. Carbo erit ad innovandum elementa, et fumus ad torquendum reprobos. Sic ergo primo purgabit bonos, qui tunc vivi invenientur. Augustinus: cum futura erit resurrectio mortuorum, quosdam vivos repertos invenio quoties de verbis apostoli volui cogitare: similiter rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Hoc etiam dicitur in Glossa super illo verbo 1 Cor. 3, 13, dies domini declarabit: ignis qui in judicio praecedet purgabit quosdam salvandos. Item secundo comburet malos, sive damnandos. Glossa super illo verbo Isa. ult. 15: dominus in igne veniet, in igne, qui aeternus erit malis, quos involvet, et quo purgabitur quidquid in bonis est purgandum. Gregorius: sub uno eodemque igne aurum rutilat, et palea fumat. Tertio innovabit elementa: 2 Petr. ult., 12: caeli calore solventur. Glossa: qui consumpti per ignem meliorem, et pulchriorem speciem reassument. Augustinus: conflagratione mundana elementorum corporalium qualitates quae in nostris corporibus corruptibilibus congerebantur, ardendo penitus interibunt. Sybilla: exuret terras ignis pontumque polumque. Quarto perfectos non laedet. Prov. 6, 28: quis ambulabit super ignem, et non comburentur plantae ejus? Ceteri sancti et viri perfecti. Isa. 43, 2: cum ambulaveris super aquas, tecum ero. Augustinus: neque ignem illum pertimescant immortales: quia sicut virorum tria corpora corruptibilia in camino ardenti illaesa permanserunt, sic et ipsi illaesi permanebunt. De quibus dicitur Dan. 3, quod ambulabant in medio flammae, laudantes Deum; sed Angelus domini descendit, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos ignis omnino, neque contristavit, neque quidquam molestiae intulit. Hic nota triplicem purgationem mundi: prima fuit corporalis, quae facta est per aquam in diluvio: et haec potest dici lavatio. Eccl. 40, 10: propter impios factus est cataclysmus: secunda fuit spiritualis quae facta est per sanguinem in passione. Hebr. 1, 3: purgationem peccatorum faciens: tertia erit corporalis et spiritualis, quae fiet per ignem in judicio. Item in prima aqua a terra ascendit ad aerem contra naturam aquae; in secunda corpus Christi crucifixum est in aere, et sanguis defluxit in terram. Item in tertia ignis contra naturam descendet ad terram, et ardebit usque ad Inferni novissima. Circa ascensum istius ignis notantur similiter quatuor: primo quomodo ascendet; nam potius deberet dici descendere quam ascendere, cum ignis sit super omnia elementa. Respondeo dicendum est quod non descendet motu naturali, sed jussu Dei, sicut aqua diluvii ascendit super altitudines montium non quidem natura sua, sed jussu Dei. Job 37 in maribus. Secundo quantum ascendet determinat Beda dicens, quod aqua quodammodo diluvii de locis terrestribus transcendendo perdidit: hic ignis extremi judicii ejusdem mensurae spatio percrescens occupando disperdet. Item super illo verbo 2 Petr. 3, elementa calore solventur, dicit Glossa: tantum ascendet ignis illius incendii, quantum ascendit aqua diluvii. Tertio utrum ascendet ad caelum Empyreum et Paradisum terrestrem: quod videtur, quia in Empyreo commissum est peccatum primi Angeli, et in Paradiso terrestri primi hominis. Respondeo: dicendum est, quod infectio elementorum nihil aliud est quam poenalitas quam Deus indidit elementis propter peccata nostra, ut possit nos punire in loco poenitentiae hic. Nam Paradisus terrestris et caelum Empyreum non erant loca poenitentiae, ideo non indidit Deus ejus qualitates nocivas. Et ideo purgatio quae fiet per ignem illum non ascendet ad ipsum. Per peccatum enim in Paradiso factum infecta sunt elementa inferiora, non ipsum Paradisum infecit. Quarto utrum ascendet usque ad caelum sydereum: quod videtur per illud Isai. 51, 6: caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur. Ex quo videtur, quod ille ignis ascendet usque ad caelum ipsum sydereum. Hoc autem solvitur ex verbis Bedae, qui ait: caelum inquantum sydereum illo igne quamvis maximo non est tangendum; sed caelum aereum igne marcescet; sydereum autem manebit illaesum. Circa finem istius ignis, quidnam scilicet fiet de eo, notandum est quod ponit Basilius super illo verbo Psalm. 28, 7: vox domini intercidentis flammam ignis, ut electis luceat, et reprobos urat. Quod quadrupliciter potest; primo sic quod dividatur ignis secundum usum, non secundum substantiam; ut usus lucis sit in regione bonorum, usus caloris sit in regione damnatorum. Secundo potest dici, quod duplex est caliditas vel luciditas, scilicet potentialis et accidentalis. Ergo dividetur sive purgabitur, sed potentialis remanebit, quia potentialiter est lux in igne, qui est in regione malorum; et potentialis est calor in luce, quae est in regione vivorum et bonorum. Tertio potest dici quod in virtute Dei suspendentur actus istarum qualitatum, ut in caelo suspendatur caliditas ab igne, sicut factum est in camino ignis trium puerorum. Dan. 3: in Inferno suspendatur, luciditas, ab igne. Quarto potest dici, quod ignis carebit non solum suis qualitatibus, sed etiam radicibus qualitatum suarum, secundum illud quod dicitur super illo verbo 2 Petr. 3: elementa calore solventur: ubi dicit Glossa Bedae, quod ignis ille maximus duo elementa ex toto absumet, scilicet aquam (et terram vel aerem) secundum illud Apoc. ultimo, et mare jam non est. Positis superius praeambulis ad judicium, sequitur de concomitantibus judicium; propter quod notatur, quod concomitantia judicium sive statum judicii, sic ordinantur. Primo enim praecedet citatio; secundo post citationem citatorum resurrectio; tertio post resurrectionem sequitur resuscitatorum congregatio; quarto post congregationem sequitur judicis congregantis disceptatio. Circa primum ergo, scilicet citationem quam dominus faciet in die judicii, notantur tria: primo numerus citationis, secundo tempus citationis, tertio modus. Circa primum notandum est, quod citatio erit trina: prima per Eliam et Enoch, qui erunt praecones proximi judicii: de quibus Apoc. 11: dabo duobus testibus meis etc., quod erit ante mortem Antichristi, de quo satis dictum est supra; secunda citatio fiet per praedicatores qui praedicabunt Evangelium post mortem Antichristi; et isti erunt magis propinqui ad judicium Marc. 13, 10: oportet primum praedicari Evangelium; tertia citatio fiet per Angelos. Matth. 24, 31: mittet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt omnes electos ejus a quatuor ventis caeli, a summis caelorum usque ad terminos eorum. Circa tempus citationis nota tres differentias. Nam Augustinus dicit super illo verbo, media nocte clamor factus est, quod non pro hora temporis accipiendum est, sed quia tunc veniet cum non speratur. Cassiodorus autem dicit quod potest non incongrue intelligi mediae noctis tempore venturus dominus, quia hoc tempore primogenita Aegypti percussa sunt, cum sponsus venturus speratur. Apostolus autem, et aliae plures Scripturae ponunt eum venturum in die. 1 Cor. 3, 13: dies enim domini declarabit; quod non pro qualitate temporis, sed quia cogitationes et consilia singulorum patebunt, sicut ait Augustinus. Tertio notandum est de modo citationis; circa quod nota differentias; plures enim ponuntur formae citationis. Apostolus enim 1 Thess. 4, 15, ponit, quod citatio erit per vocem Archangeli: unde dicit: ipse dominus in jussu et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo; et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi. Hieronymus ponit, quod erit per illa verba, surgite mortui, et venite ad judicium. In Matth. 25, 6, ponit dominus hanc formam: ecce sponsus venit, exite obviam ei. Videtur enim quod haec erit vox Angelorum ad homines congregandos. Augustinus autem dicit, quod tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum intelligitur, quod vox Archangeli et tuba Dei ab apostolo nominatur, et in Evangelio vox filii Dei, et clamor appellatur. Post citationem sequitur resurrectio. Circa quam notanda sunt quatuor: primo causa resurrectionis mortuorum; secundo errores qui sunt circa resurrectionem; tertio probatio resurrectionis per rationes et auctoritates Scripturarum; quarto miraculum resurrectionis. Circa causam resurrectionis nota tria verba apostoli: scilicet in jussu et voce Archangeli, et in tuba Dei: tria namque erunt in resurrectione: scilicet collectio pulverum, reformatio membrorum, et unio, sive unitio animae ad corpus. Causa primi notatur per hoc quod dicitur tuba: causa secundi (per hoc) quod dicitur voce: causa tertii per hoc quod dicitur jussu. Et bene competit: quia per tubam designatur commotio rei inanimatae a re animata procedens, quod pertinet ad congregationem pulverum insensibilium et inanimatorum. Vox autem est sonus sensibilis animati. In quo notatur recte calamitas respectu corporis sensibilis reformandi. Jussus autem est sonus rationabilis, in quo notatur potestas rationabilis super partem rationabilem super corpora uniendam. In collectione ergo pulverum jam dispersorum ostenditur potentia patris, in reformatione membrorum ostenditur sapientia filii, in unione animae ad corpus notatur bonitas spiritus sancti, qui est nexus utriusque: propter hoc dicit Psalm. 67, 14: dabit vocem suam vocem virtutis. Ubi notatur quod ipse filius, sive Christus, erit causa efficiens resurrectionis corporum mortuorum. Circa errorem resurrectionis nota decem opiniones falsas, et errores quorumdam philosophorum, et aliorum plurium haereticorum. Primus error est Aristotelis et suorum sequacium, qui proponendo et sophistice probando aeternitatem mundi, et per consequens (dicunt) generationem et successionem esse aeternam, quia antecessit in infinitum, et non habebit finem generatio hominis: quod est contra Scripturam. Gen. 1: in principio creavit Deus caelum et terram; Luc. 21: caelum et terra transibunt. Quod si hoc esset, scilicet quod generatio esset aeterna, essent infiniti homines; et si essent infiniti homines, infiniti resurgerent; et si infinita corpora replerent, essent infinita loca, et ita locatum esset et cresceret in infinitum, et locus similiter: et ita essent aliqua infinita simul actu, quod repugnat veritati. Secundus error est quorumdam aliorum philosophorum, et eorum sequacium, qui ponunt animas multum fuisse ante creatas, quam essent infusae corporibus; et dixerunt quod peccaverunt ante infusionem, et propter hoc detrusae sunt in corporibus tamquam in carcere: quae opinio impugnat resurrectionem; quia si hoc esset, anima non appeteret naturaliter et secundum sui naturam iterum uniri corpori, et ideo non jungeretur corpori ad gloriam, sed magis ad poenam, si corpus esset carcer animae; et ita vacuaretur ratio unionis animae ad corpus, quae unitur ei ut forma et perfectio ejus; contra quod est, quia si anima esset in corpore tamquam in carcere, non esset anima perfectio corporis, quia incarceratus non est perfectio carceris: propterea non inesset animae naturalis appetitus perpetuae ligationis cum corpore. 2 Cor. 5, 4: nolumus expoliari sed supervestiri. Tertius error Pythagorae est et suorum sequacium, qui dicunt animas devolvi de corpore in corpus: quam opinionem habuit, quia habuit morbum memoriae, putans vera esse quae accepit in somnis. Somnians enim de bello, putavit, animam suam vidisse factum illius belli in alio corpore. Quae opinio destruit resurrectionem corporum: quia si resurgeret anima, nesciretur in quo corpore resurgeret, an in uno, an omnibus; quia si in uno, non esset generalis resurrectio; si in omnibus, oporteret quod divideret se, alioquin non posset implere plura corpora. Quartus error est Epicureorum, qui dixerunt animam interire cum corpore. Unde dicunt impii, Sap. 2, 1, apud se non recte cogitantes; non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab Inferis, quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus; quia extinctus cinis erit cor nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Sed quod anima non pereat cum corpore, probatur sic: substantia, cujus esse dependet a corpore, et virtus ejus et operatio ejus dependet a corpore; unde e contrario si virtus vel operatio non dependet a corpore, nec substantia dependet a corpore. Sed constat quod operatio virtutis intellectivae non dependet a corpore: quod patet, quia non habet instinctum corporeum; intelligit enim quaedam non per abstractionem a phantasmatibus, sed per se ipsam intelligit, ut sunt prudentia et justitia; ergo nec ejus esse dependet a corpore. Hoc etiam patet in raptu et in prophetia. Praeterea omne mortale sua duratione paulatim debilitatur et deficit donec deveniat ad ultimum defectum, qui est mors. Sed virtus intellectiva sua duratione invalescit et proficit; quanto enim diuturnior et antiquior, tanto est validior ad intelligendum; quia sicut dicitur, in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia; ergo est incorruptibilis. Quintus error est Valentini qui simpliciter carnis resurrectionem negavit; contra quod dicitur 1 Cor. 15, 12: si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt in vobis quidam, quod resurrectio mortuorum non est? Sextus est error Hymenei et Phyleti, contra quos apostolus dicit 2 Timoth. 2, 18, quod a veritate ceciderunt dicentes resurrectionem (esse) jam factam. Vel quia non credebant resurrectionem esse nisi spiritualem, vel quia non dicebant alios resurrecturos nisi illos qui cum Christo resurrexerunt. Septimus est quorumdam haereticorum modernorum qui dicunt resurrectionem futuram, non tamen eorumdem corporum, sed animae resument quaedam corpora caelestia. Contra quos apostolus dicit 1 Cor. 15, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Octavus error est Eutychi patriarchae Constantinopolitani, qui posuit, quod corpora nostra in resurrectione erunt aerea, vel vento similia, sicut narrat Origenes 14 Lib. Moralium: contra quod est quod dominus post resurrectionem suam corpus suum discipulis palpandum praebuit, dicens Luc. ultimo, 39: palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; et apostolus Philip. 3, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Nonus error est quorumdam dicentium, quod corpora humana in resurrectione vertentur in spiritum. Contra quos dicitur Luc. ultimo, 39: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Decimus est error Cerinthi, qui mille annos post resurrectionem in terreno regno Christi fabulabatur futuros, in quibus homines carnales ventris ac libidinis voluptates habebunt; contra quod dicitur Matth. 22, 30: in resurrectione neque nubent neque nubentur. Quidam etiam dixerunt quod post resurrectionem mortuorum in eodem statu in quo nunc est, mundus manebit; contra quod dicitur Apoc. 21, 1: vidi caelum novum et terram novam; et apostolus dicit Roman. 8, 21, quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Et contra omnes istos errores dicitur 1 Cor. 15, 51: omnes quidem resurgemus. Et in symbolo apostolorum dicitur: carnis resurrectionem; et in alio symbolo patrum dicitur: expecto resurrectionem mortuorum. Circa assertionem et resurrectionis probationem, notatur quod resurrectio potest probari quadrupliciter: primo per rationes, secundo per similitudines rerum naturalium, tertio per auctoritates sacrae Scripturae, quarto per inconvenientia quae sequerentur si non esset resurrectio. Rationes autem ad probandam resurrectionem corporum aliae sumuntur de ordine creatoris, a quo est resurrectio; alia ex ordine creaturarum, cum quibus est resurrectio, (idest) animae ad corpus, ad cujus perfectionem est resurrectio. Ex ordine vero creatoris tripliciter: aliae sumuntur ab ejus justitia, aliae ab ejus sapientia, aliae ab ejus bonitate. Ab ejus justitia sic. Certum est, quod divina justitia tribuit unicuique juxta opera sua. Sed hoc non fit in hac vita; ergo in alia; unde restat, quod post hanc vitam retribuetur corpori et animae bonum vel malum, quia anima non peccavit sine corpore, nec corpus sine anima. Psal. 93, 15: quoadusque justitia convertatur in judicium. Ab ejus sapientia sumitur sic. Quia summi artificis sapientiae est disponere omnia ordinatissime. Sed omnis natura habet nobilissimum esse in homine; habet enim esse cum lapidibus, vivere cum plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum Angelis etc., sicut dicit Gregorius; ergo vel resurget homo in quo est status universitatis ordinatissimus et pulcherrimus, vel artifex erit insipiens, qui est Deus; quod est falsum, quia sapientissimus est. Psal. 146, 5: sapientiae ejus non est numerus. Propter quod vocatur homo omnis creatura; Marci ult. 15: praedicate Evangelium omni creaturae. Ab ejus bonitate sumitur sic. Si corpus non resurget, non est perfecta bonitas apud ipsum; quia illi, qui duce sapientia reguntur in bono, invenirent se deceptos; illi vero qui male vivunt, sapienter agerent 1 Cor. 13, 19: si in hac vita sperantes sumus tantum in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Malach. 3, 14: vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus? Et postea sequitur 15: ergo nunc beatos dicimus arrogantes. Ex ordine creaturarum sumitur ratio resurrectionis tripliciter: primo ab earum esse; quia est substantia omnino corporalis, ut ista corporalia; quaedam omnino incorporalis, ut Angelus; rectum ergo erit, ut quaedam sit partim corporalis et partim incorporalis, ut homo; corporalis ex parte corporis, spiritualis ex parte animae. Secundo ex earum compositione; quia secundum auream catenam Pythagorae, quae est connexio et ordo rerum, est quaedam creatura composita corporalis non cognitiva, ut corporalis; quaedam simplex et incorporalis cognitiva ut intelligentia; sic congruum erit, ut sit quaedam media partim simplex et partim composita; partim cognitiva, et partim non cognitiva, ut homo partim sic, et partim sic. Tertio ex comparatione ejus ad universitatem; quia omnis natura habet nobilissimum esse in homine; habet enim esse cum lapidibus, vivere cum arboribus et plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum Angelis. Sed si homo non resurgeret, non participaret omnis creatura divinam bonitatem, nec frueretur ea, sed homo resuscitatus et glorificatus frueretur Deo, et in eo, scilicet in homine, frueretur Deo omnis creatura, cum omnis creaturae nomine designetur homo secundum Gregorium, ut dictum est supra. Ex ordine animae ad corpus probatio sumitur sic. Habet enim anima quasdam potentias et dependentias in comparatione ad corpus quae non possunt perfici nisi in corpore: beatitudo autem est perfectio plena; ergo aut nunquam erit beata, aut oportet eam incorporari. Secunda sumitur sic: quia animae inest naturalis appetitus perpetuae ligationis cum corpore; sed si naturaliter inest ei, non privabitur suo desiderio naturali, quia natura nihil facit frustra, et nullus appetitus cassus a Deo creatus est; ergo pervenire potest ad perpetuam ligationem cum corpore: sed non in hac vita, ergo in alia. Tertia sumitur sic: anima est perfectio corporis, sed perfectio ordinatur ad perfectibile, et perfectibile dependet a perfectione; ergo non potest esse perfecta beatitudo sine altero. Apoc. 6, 11: datae sunt illis singulae stolae, scilicet beatitudo animae: et dictum est illis idest a Deo inspiratum, ut requiescerent tempus adhuc modicum patienter expectando; et dicitur modicum, quia brevis est cursus hujus temporis respectu aeternitatis, donec impleatur numerus etc., quia anima naturaliter appetit suum corpus vivificare, et hujusmodi appetitus affligeret eam, nisi speraret aliquando se hoc consecuturam, scilicet suum corpus vivificare. Quarto probatur resurrectio per similitudines rerum naturalium quadrupliciter. Prima similitudo sumitur a re inanimata, quia de pulvere fit vitrum lucidissimum per artem et ministerium hominis; sed si hoc potest artifex homo, qui est creatura, multo fortius et nobilius et pulchriori modo creator artificis de pulveribus nostris reformabit corpora lucidissima et gloriosa. Matth. 13, 43: fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum. Et ideo apostolus admirans incredulitatem talium ait Rom. 9, 21: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud quidem in contumeliam? Secunda similitudo sumitur a re animata vegetabili, quae mortua in grano resurgit in herbam vel spicam. 1 Cor. 15, 36: insipiens tu quod seminas, non vivificatur nisi prius moriatur. Tertia sumitur per similitudinem rei animatae sensibilis, quae redacta in cineres ex eisdem cineribus resurgit in Phoenicem; sed si hoc potest natura, multo fortius et nobilius in corpore nostro dominus naturae. Quarta sumitur per similitudinem rei caelestis, quae oritur et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad Aquilonem. Augustinus: si cursum rerum naturalium inspiciemus, certius est nobis resurrectionem futuram, quam cras oriri solem. Tertio probatur et ostenditur resurrectio mortuorum per inconvenientia quae sequuntur si resurrectio non esset. Primum inconveniens surgit ex comparatione corporum nostrorum ad corpus Christi; quia si corpus Christi, quod est caput, resurrexit, inconveniens esset quod nos, qui sumus membra, non resurgeremus. 1 Cor. 12, 26: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra; 1 Cor. 15, 16: nam si mortui non resurgunt, Christus non resurrexit. Secundum inconveniens sumitur ex comparatione corporis nostri ad animam; quia cum corpus fuit socius in passione, inconveniens esset si non esset socius in consolatione (...) quoniam existentiam, neque quoad virtutem neque quoad malitiam separatim anima pertransivit sine corpore. Ideo ambo simul retributionibus fruentur. 2 Cor. 5, 10: omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus et cetera. Tertium inconveniens sumitur ex comparatione corporis nostri ad alia corpora; quia alia corpora innovabuntur in melius. Inconveniens esset si corpora nostra non reciperent meliorem statum quam nunc habeant. Quod autem alia corpora innoventur, patet Apoc. 21, 1: vidi caelum novum et terram novam. Quartum inconveniens sumitur ex comparatione musicae, quae est in numeris sensibilibus ad musicam quae est in numeris exemplaribus. Quia dicit Augustinus: omnis musica quae est hic in numeris sensibilibus erit delectabilior in numeris exemplaribus. Sed anima erit conformis Deo; ergo in anima erit musica jucundissima. Sed diffusius est gaudium interius quum progreditur exterius, quam cum gaudium intus retinetur. Ergo musica quae erit in mente, erit etiam in corpore; alioquin esset inconveniens. Apoc. 5, 9: cantabant sancti canticum novum ante sedem Dei et agni, et resonabat terra in voces eorum. Augustinus: vacabimus, amabimus, laudabimus. Quarto probatur et ostenditur resurrectio per auctoritates sacrae Scripturae novi et veteris testamenti. Dicitur autem Isai. 26, 19: vivent mortui tui; interfecti mei resurgent. Job 19, 35: scio quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et in carne mea videbo Deum, et rursum circumdabor pelle mea, et videbo salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et non alius. Ezech. 37, 5: haec dicit dominus ossibus his: ecce ego immittam in vos spiritum et vivetis, et infra aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, et scietis quia ego dominus. Cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, et dedero spiritum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram, idest super corpus vestrum. Dan. 12, 2: et multi de iis qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt. Haec autem omnino intelliguntur de resurrectione secundum carnem. Matth. 10, 28: eum timete qui potest animam et corpus perdere in Gehennam. Matth. 12, 42: regina Austri resurget in judicio cum generatione ista et cetera. Sed constat, quod regina Austri non resurget a peccato ulterius, ergo resurget in carne. Matth. 24, 51: ibi erit fletus et stridor dentium. Sed hos actus non potest exercere nisi corpus: Matth. 22, ita ut Sadducaei qui negant resurrectionem carnis quaerunt a Christo de muliere quae habuit septem viros, et omnes isti septem fuerunt mortui, cujus istorum in resurrectione esset uxor? Et Christus respondit de resurrectione mortuorum: ibid. 31: non legistis quia dictum est a domino dicente vobis, ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum sed vivorum. Et non erat hic quaestio de animabus, sed de corporibus. Joan. 5, 28: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem filii Dei et qui audierint vivent, et infra: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala in resurrectionem judicii. Joan. 6, 55: ego resuscitabo eum in novissimo die; Joan. 11, 24: scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Hoc non potest intelligi de resurrectione a peccato, quia hoc non potest fieri in novissimo die. Non enim erit tunc tempus poenitentiae, sed justitiae. Psalm. 74, 3: cum accepero tempus et cetera. Rom. 8, 23: nos ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes redemptionem corporis nostri. 1 Cor. 15, 51: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Haec auctoritas nullomodo potest exponi de resurrectione spirituali a peccato, scilicet, quia non omnes resurgunt a peccato; ergo intelligitur omnino de resurrectione carnis. Infra eod. 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. 2 Cor. 4, 14: qui suscitavit Jesum a mortuis, et nos cum Jesu suscitabit. Eph. 4, 13: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Phil. 3, 8: omnia detrimentum feci (et arbitror) ut stercora ut Christum lucrifaciam. Et postea sequitur ibid. 10: ad cognoscendum illum; ibid. 11, si quomodo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis; hoc enim non potest intelligi de resurrectione a peccato, quia ipse sanctus erat et jam resurrexerat a peccato; ideo non expectabat a peccato resurgere, sed expectabat resurrectionem carnis. Phil. 3, 20 et 21: salvatorem expectamus dominum Jesum Christum qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Jacob. 5, 3: aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum erit vobis in testimonium, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Haec auctoritas non potest exponi in praesenti vita, quia aerugo aurum non comedit divitum; ergo erit in alia vita. Apoc. 11, 11: spiritus vitae intrabit in eos. Apoc. 17, 16: carnes ejus manducabunt et ipsam igni concremabunt. Apoc. 20, 12: vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt. Circa miraculum resurrectionis notantur quatuor, quae faciunt ipsam resurrectionem miraculosam. Primo mortis definitio; quia mors est privatio vitae; sed de privatione ad habitum non est regressus nisi miraculose. Secundo naturae definitio, quia natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans, ut ex homine homo, et ex asino asinus; sed postquam insonuerit tuba nullus erit homo qui possit hominem generare: ergo quod homines erunt non erit a natura. Tertio per operationem naturae, quia natura operatur successive; sed resurrectio erit subita, quia in momento et in ictu oculi, sicut dicit apostolus; hoc autem fieri non posset nisi per miraculum. Quarto per impossibile naturae. Nam idem corpus numero resurget. Natura vero non idem numero facit, nec idem in individuo; nec potest supra se, ut faciat corpora immortalia et splendidiora quam fuerint. Potest autem dici, quod quoad quaedam resurrectio erit naturalis; nam in tantum resurgent corpora ex eisdem pulveribus in quos resoluta sunt, in quantum anima naturaliter appetit conjungi corpori suo, et in quantum erit naturalis obedientia in istis pulveribus ut de eis fiant corpora, sicut in costa Adae fuit potentia ex qua posset fieri Eva; sed non ex qua fieret, quia in ea non erat actus vel potentia activa, sed potentia susceptiva. Post resurrectionem sequitur suscitatorum congregatio, quae fiet ministerio Angelorum; circa quam notantur tria. Nam quidam congregabuntur in terra in valle Josaphat, ut omnes mali, sicut dicit Magister sententiarum 4 distinct. 46. Joel. 3, 13: congregabo omnes gentes (et deducam) in valle Josaphat. Matth. 3, 41: mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem et mittet eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. De manu omnium bestiarum exquiram sanguinem animarum vestrarum, quia etiam comesti a bestiis omnes resuscitabuntur, et submersi etiam in mari. Apoc. 20, 13: et mare reddidit mortuos suos, idest corpora mortuorum; quia illi qui in mari mortui sunt resurgent, de quibus tamen minus videtur; et sic per locum a minori probat quod omnes resurgent. Notandum est etiam, quod animae quae sunt in Inferno, ad corpora sua redibunt. Apoc. 20, 13: mors, idest Diabolus et Infernus, scilicet locus tenebrarum dederunt mortuos suos, idest animas mortuorum, quae in ipsis erant, et quas tenebant. Dederunt, dico, ut ad sua corpora redirent, et judicarentur in ipsis. Et ideo simul congregabuntur, ut postea simul factis de eis fasciculis in ignem mittantur. Isai., 24, 22: congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum; Jerem. 12, 13, congrega eos sicut gregem ad victimam. Quidam autem rapientur in aera jam resuscitati, ut omnes boni, qui tunc invenientur mortui, qui resuscitabuntur, et postea rapientur. Matth. 24, 31: mittet Angelos suos cum tuba (et voce magna) et congregabunt omnes electos. Quidam vero rapientur antequam moriantur, ut illi qui tunc invenientur vivi, qui rapientur vivi, et in ipso raptu morientur et resurgent. Mira enim celeritate legimus eos passuros mortem et recepturos immortalitatem. Ambrosius: in ipso raptu eorum qui vivi rapientur mors erit et resuscitatio, ut anima, quasi per soporem egressa de corpore eidem in momento reddatur. Sed contra dicit Hieronymus, quosdam in fine saeculi non esse mortuos, sed vivos repertos in immortalitate mutandos. Contra cujus opinionem est illud apostoli 1 Cor. 15, 22: in Christo omnes vivificabuntur quod esse non posset nisi prius morerentur. 1 Thess. 4, 16: simul rapientur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Post congregationem sequitur congregantis disceptatio; circa quam notatur quod dominus disceptabit cum reprobis; primo de magnitudine passionis suae, unde ostendet omnia instrumenta mortis suae, scilicet crucem, clavos et lanceam, sicut dicit Magister in historiis. Item ostendet cicatrices. Apoc. 1, 7: videbit eum omnis populus et qui eum pupugerunt. Item Apoc. 19, 13: indutus erat veste aspersa sanguine. Vexillum autem crucis apparebit ante illum. Matth. 24, 30: tunc apparebit signum filii hominis in caelo. De quibus etiam dicit: quid dices, quid facies o peccator? Contra te loquetur conscientia, te accusabunt omnia elementa. Crux Christi plorabit, Christus per vulnera allegabit. Cicatrices loquentur, et clavi conquerentur. Secundo de omissionibus. Matth. 25, 42: esurivi et non dedistis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere. Hospes fui, et non collegistis me; nudus et non cooperuistis me, infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tertio de cogitationibus impiis interrogatio erit. Quarto de intentionibus. Hebr. 4, 12: discretor cogitationum et intentionem cordis. Quinto de verbis otiosis. Matth. 12, 36: de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines reddent rationem in die judicii. Sexto de malis operibus. Sap. 6, 4: interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Septimo de rebus temporalibus. Luc. 16, 2: redde rationem villicationis tuae. Octavo de custodia familiae tuae (...) ubi est grex qui datus est tibi? Nono de annis et de tempore quod otiose pertransivit tecum, idest vocavit adversus me tempus. Job 44, 23: dedit ei dominus poenitentiae tempus, et ipse abutitur eo in superbia. Post disceptationem sequitur causae discussio; circa quam nota quatuor: scilicet qui erunt accusatores, qui testes, qui assessores, et qui executores. Accusatores erunt tres: primo accusabit hominem conscientia. Rom. 2, 15: testimonium reddente illis conscientia ipsorum; et inter se invicem cogitationibus accusantibus (...) in die, qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum per Jesum Christum. Item Daemon qui datus est ei ad exercitium, qui continue observavit eum et opera ejus ut accusaret. Apocal. 12, 10: projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos die ac nocte. Psal. 37, 13: vim faciebant qui quaerebant animam meam. Item locus et creatura ubi peccavit. Job 20, 27: revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Habac. 2, 11: lapis de pariete clamabit; et quod etiam pater accusabit filium, et filius patrem. Conqueretur filius de malo patre, quoniam propter ipsum est in opprobrium. Sap. 4, 6: ex iniquis omnes qui nascuntur filii testes sunt nequitiae adversus patrem. Testes similiter erunt tres. Primus erit creator, quem offendimus. Job 16, 20: ecce in caelo testis meus (et conscius) meus in excelsis. Jerem. 29, 23: ego sum judex et testis. Secundus erit bonus Angelus, qui datus est homini ad custodiam, qui accusabit eum de multa ingratitudine servitii sui. Unde dicet in judicio illud Jerem. 51, 9: curavimus Babylonem et non est curata vel sanata. Tertius erit macula peccati, quae relucebit in facie. Jerem. 2, 19: arguet te malitia tua. Job 16, 9: rugae meae dicunt testimonium contra me. Et sic erunt tres testes contra hominem, juxta illud: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Assessores erunt quatuor. Et primi erunt chorus apostolorum. Ipsi enim aderunt in judicio quasi senatores. Prov. ult. 23: nobilis in portis vir ejus cum sederit cum senatoribus terrae. Secundi assessores erunt chorus martyrum, ipsi enim aderunt in judicio quasi principes victoriosi, et quasi milites invicti. Apoc. 3, 21: qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo. Sap. 3, 8: judicabunt sancti nationes. Tertii assessores quodammodo erunt chorus patriarcharum et prophetarum, de quibus dicitur Isa. 3, 14: dominus ad judicium suum ad judicandum veniet cum senioribus populi sui. Quarti assessores erunt chorus pauperum, qui omnia dimiserunt propter Christum, et secuti sunt eum; sicut sunt praedicatores Evangelii, et defensores fidei et eorum similes qui sunt pauperes spiritu, idest voluntate: de quibus dicit dominus Matth. 5, 3: beati pauperes spiritu. Istis ergo dabitur potestas judicandi. Job 36, 6: judicium pauperibus tribuit. Matth. 19, 28: vos qui reliquistis omnia et secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Sic ergo judicanti Christo aderunt apostoli ut senatores, martyres quasi milites, patriarchae, et prophetae ut seniores, et pauperes quasi judices. Executores illius terribilis judicii et sententiae erunt quatuor, secundum quatuor quae sunt in executione sententiae in foro saeculari. Sunt enim primo ibi aliqui qui praecipiunt; secundo tortores et carnifices qui torquent, quibus praecipiunt; tertio sunt ibi acclamatores, qui laudant et confirmant sententiam et dicunt, fiat fiat; quarto sunt ibi instrumenta, quibus torquentur, et exercent vindictas. Sic in illa sententia ultimi judicii praeerunt executioni, scilicet Michael et omnes Angeli, qui praeerunt malis Angelis ad torquendum. Qui et religabit Satanam et omnem virtutem ejus. Apoc. 20, 1: vidi Angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi, idest potestatem super abyssum; et catenam magnam, idest invincibilem potentiam qua constringit omnia. Sicut dicit Glossa, in manu sua, idest in operatione passionis, et propter meritum passionis ubi abscondebatur fortitudo sua, et potentia, qua Diabolus ligari debeat, sicut dicitur Habac. 3. Apoc. 20, 2: et apprehendit draconem serpentem antiquum, (qui a principio nocere incepit. Joan. 8 88: ille homicida erat ab initio. Qui est Diabolus, et Satanas): et ligavit eum (per annos mille) in abyssum, et clausit et signavit, scilicet signo crucis, ut non seducat amplius gentes. Item Apoc. 14, 15 et 18, de executione bonorum Angelorum divinae sententiae. Et alius Angelus exivit de templo, quod est de caelo, habens falcem acutam; et infra dicet ei Christus: mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae ejus, idest eorum malitia completa est. Et postea sequitur: et misit Angelus falcem suam (acutam) in terram et vindemiavit vineam terrae, (idest omnes qui delectationes suas finaliter posuerunt in bonis terrenis. Luc. 6, 24: vae vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram), et misit in lacu irae Dei: secundum torcular magnum, idest in Infernum, in lacum scilicet miseriae, et in lutum faecis. Sicut materialiter in adventu alicujus magni regis plateae civitatis mundantur, sic in adventu domini ad judicium mundus purgabitur de malis, et ipsi in lacu Inferni projicientur. Psal. 17, 43, ut lutum platearum delebo eos. (Apoc. 14, 20): et calcatus est lacus extra civitatem, idest mali puniti sunt extra Ecclesiam et consortium justorum. Nota quod dominus habet duplex torcular; scilicet Purgatorii et Inferni. De illo, scilicet Purgatorio, emittitur purum vinum, et homo non est extra civitatem, quia meritis et suffragiis Ecclesiae vinum istud citius depuratur. Sed aliud est extra civitatem, quia nunquam mali inde exibunt, sed in pressura perpetua remanebunt. Matth. 25, 46: ibunt hi in supplicium aeternum. Isa. ultimo 24, ignis eorum non morietur. Et (Apoc. 14, 20), pro vino exivit sanguis, de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. Pro vino ergo exivit sanguis, idest crudelitas poenae infernalis exuberabit de lacu, idest a minoribus, usque ad frenos equorum, idest usque ad majores, scilicet praelatos et reges et alios. Omnes enim ibi crudeliter cruciabuntur secundum merita culparum. Sed majores amplius et acrius tormentabuntur. Sap. 6, 6: judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Et hoc per stadia mille sexcenta, idest per diversas poenas angustiari secundum quod fecerunt diversa peccata. Matth. 13, 49: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Secundo tortores et carnifices: et hi erunt omnes Angeli mali, qui torquebunt malos in Inferno. Apoc. 9, 5: et datum est illis, idest mandatum a Deo, ne occiderent eos, sed ut cruciarentur, quia mali et damnati mori non poterunt, sed deducentur per poenarum diversitatem et acerbitatem usque ad mortem. Psal. 48, 15: mors depascet eos. Unde sicut herba quae a bestiis pascitur iterum pullulat ut pascatur, sic damnati nunquam totaliter deficient, nec radicitus destruentur, ut in aeternum et continue torqueantur. (Apoc. 9, 5): et cruciatus eorum ut cruciatus scorpionis cum percutit hominem. Et quilibet carnifex habet super se alium tortorem, qui torquet eum et tormentat, ut sicut ipse tormentatur, ita torqueat et tormentet, et torqueat animas damnatorum et corpora. Et propter hoc sequitur, ibi, 11: habebant semper super se regem Angelum abyssi. Nec tamen, ut dictum est, mori poterunt. Apoc. 9, 6: quaerent homines mortem, et non invenient (eam) et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Tertio erunt ibi acclamantia, et laudatores divinae sententiae, qui congaudebunt divinae justitiae. Apoc. 18, 20: exultate super eam caeli; idest caelestes spiritus secretorum Dei conscii concordantes divino judicio; et sancti apostoli et prophetae, idest majores sancti et minores. Omnes enim illi prophetae possunt dici, quia mala praevident per circumspectionem et cautelam, et praevisa cavent: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa, scilicet societate malorum. Item de ista acclamatione. Apoc. 19, 1: laus et gloria et virtus Deo nostro, qui judicavit de meretrice magna, idest de societate peccatorum; quae corrupit terram, scilicet malo exemplo, in prostitutione sua, quia ipsa in se vilis fuit. Et iterum dixerunt alleluja, qui est cantus laetitiae. Per hanc iterationem debemus intelligere laudem esse aeternam. Primo dictum est pro vindicta peccatorum quae fecerunt, alios corrumpendo malo exemplo: nunc iterum dicitur pro vindicta peccatorum quae fecerunt male operando. Unde Eccles. 12, 7, impiis et peccatoribus, reddet vindictam, custodiens eos in die judicii; unde in praedicta auctoritate, Apoc. 19, 3, et fumus ejus, idest poena, ascendit, idest nunquam remittetur saltem post diem judicii, in saecula saeculorum, idest in aeternum. Unde intelliguntur aeternaliter puniri isti. Per fumum autem designatur poena; quia fumus relinquitur ex applicatione ignis Inferni ad peccata. Per hoc igitur, quod fumus semper est continuus, igni applicato ad ligna, designatur, quod poena malorum est aeterna. Apoc. 9, 2: ascendit putei fumus, sicut fumus fornacis magnae. Et Apoc. 14, 11: fumus tormentorum suorum in saecula saeculorum ascendet. Sic igitur sancti gaudebunt de justo Dei judicio. Psal. 57, 11: laetabitur justus cum viderit vindictam. Psal. 149, 6: exaltationes Dei in gutture eorum, ad faciendam vindictam in nationibus et increpationes in populis, ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus. Quarto erunt ibi instrumenta multiplicia ad torquendum, scilicet ignis et sulphur et fumus. Psalm. 10, 7, ignis, sulphur et spiritus procellarum etc., item vermis et tinea. Isa. 14, 11: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Et omnia alia genera poenarum: et maxima poenarum erit perpetua privatio visionis divinae. Isa.: tollatur impius ne videat gloriam Dei. Post causae discussionem sequitur sententiatio justa quoad bonos et quoad malos. Matth. 25, 34: venite, benedicti patris mei percipite regnum etc. et hoc quantum ad bonos. Et ite maledicti in ignem aeternum, quantum ad malos. Utrum autem voce sensibili haec verba proferantur, an virtute judicis ita fiat, singulorum conscientiis attestantibus, dubium relinquit Magister in sententiis. Erit autem justa haec quadrupliciter; idest ex causa, ex ordine, ex animo, ex aequitate; his enim quatuor modis in foro saeculari potest esse justa sententia. Ex causa (est injusta) quum judex condemnaret innocentem. Prov. 17, 15: qui justificat impium, et qui condemnat justum (abominabilis est uterque apud Deum). Isai. 5, 23, vae qui justificatis impium pro muneribus. Ex animo, cum condemnat aliquem ex irato animo vel ex odio. Jac. 1, 20: ira enim viri justitiam Dei non operatur. Ex ordine, quum scilicet condemnat aliquem juris ordine praetermisso, dimittendo scilicet litis contestationem vel receptionem testium et hujusmodi: tunc enim injusta esset sententia, etiam si ille qui condemnatus est malus sit, et dignus tali sententia. Deuter. 16, 20: juste quod justum est exquires. Isai. 59, 14: conversum est judicium retrorsum. Ex aequitate, quum scilicet judicat sine misericordia; quia in justitia debet esse comes misericordia; alioquin erit crudelitas. Jac. 2, 13: judicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam. Ibid. superexaltat misericordia judicium. Sententia ergo Christi erit justa primo ex causa: quia sicut dicitur Psalm. 61, 13, reddet unicuique juxta opera sua. Job 35, 13: non enim frustra audiet Deus, et omnipotens singulorum causas intuebitur. Job 34, 11, opus hominis reddet ei et juxta vias singulorum restituet. Rom. 2, 5, secundum duritiam autem tuam (...) thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Item erit justa ex animo, quia in ipsum non cadit ira vel odium. Unde non judicabit animo irato vel odioso. Jac. 1, 17: apud quem non est transmutatio vicissitudinis. Sap. 11, 25: nihil odisti eorum quae fecisti. Item erit justa ex ordine juris, secundum Job 34, 12: vere Deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium. Item erit justa ex aequitate quia proveniet citra condignum. Psalm. 76, 10: non continebit in ira misericordias suas. Psal. 32, 5: diligit misericordiam et judicium. Erit autem sententia ejus damnatis intolerabilis propter quatuor, quae erunt in ea: primo erit ibi poenarum acerbitas. Psal. 46, 7: ibi dolores ut parturientis. Isai. 13, 8: torsiones et dolores tenebunt. Job 24, 19: transibunt de aquis nivium ad calorem nimium. Secundo erit ibi poenarum diversitas, quia erit ibi omnis timor. Isai. 13, 8: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum. Item erit ibi pessima societas. Isai. 13, 21: requiescent ibi bestiae, idest Daemones, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi. Job 24. Transibunt de aquis nivium et cetera. Tertio erit ibi poenarum durabilitas, sive aeternitas. Isai. ultimo ibid. 24: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur et cetera. Matth. 25, 46: ibunt hi in supplicium aeternum et cetera. Quarto erit ibi continuitas. Apoc. 20, 15: omnis qui non est inventus in libro vitae, missus est in stagnum ignis; ibid. 10: et cruciabitur die ac nocte in saecula saeculorum. Job 30, 17: qui me comedunt non dormiunt. Ab ista ergo sententia tam crudeli quo fugiet miser peccator? In caelo non. Isai. 34, 30: inebriatus est in caelo gladius meus. Deut. 32, 42: inebriabo sagittas meas sanguine et cetera. In terra non. Deut. 32: ignis accensus est in furore meo et ardebit etc. devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. Item ad Austrum non. Habac. 3, 2: Deus ab Austro veniet et sanctus et cetera. Item ad Aquilonem non. Jerem. 1, 14: ab Aquilone pandetur omne malum. Item ad orientem non, ad occidentem non, ad sylvas non, ad deserta non. Psal. 74, 5, 7: dixi iniquis, nolite inique agere; quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus et cetera. Item in aere non. Abdias 1, 4: si exaltatus fueris ut aquila, et inter sydera posueris nidum tuum, inde extraham te. In mari non, neque cum aliqua creatura securi erunt. Sap. 5, 18: armabit creaturam ad ultionem inimicorum, contra insensatos. Psal. 138, 7: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in caelum etc., usque ibi, et tenebit me dextera tua, idest potentia tua Job 11, 20, peribit effugium ab eis. Expeditis praeambulis ad judicium, expeditis etiam concomitantibus in judicio; sequitur tertium, scilicet de subsequentibus post judicium. Circa quod sciendum est, quod innovabitur microcosmus et macrocosmus; idest major et minor mundus, secundum illud Apoc. 21, 5: ecce nova facio omnia. Minor ergo mundus, idest homo, innovabitur dupliciter: primo quantum ad animam, secundo quantum ad corpus. Quantum ad animam tripliciter: scilicet quantum ad potentiam vegetabilem, sensibilem et rationabilem. Quantum ad vegetabilem tripliciter secundum tres vires ejus quae sunt, scilicet nutritiva quae conservat, augumentativa quae augumentat, generativa quae multiplicat. Hae tres innovabuntur in generatione; quia ibi erit nutritiva sine actu et necessitate, alimento et digestione non indigens, et satietate non fastidiens. Tob. 12, 19, ego cibo utor invisibili: Isa. 49, 10: non esurient neque sitient amplius. Gregorius: longe erit a satietate fastidium quia sitientes saturabuntur, et satiati sitiemus. Ibi erit augmentativa sine necessitate et actu suo, superfluitate increscens, diminutione non retrahens. Non enim erit necessarium augmentari vel diminui corpus, quoniam habebit juxta illud Luc. 6, 38, mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem. Ezech.: mensura hominis quae est Angeli. Ibi erit generativa sine necessitate et actu suo, fecunditate non foedans, sterilitate non vituperans; sed erit ad decus; quoniam neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei et cetera. Actus ergo istarum potentiarum et corruptiones cessabunt, sed non veritas naturae, quae in ipsis est. De primis duabus potentiis dicit Augustinus, quod non potestas, sed egestas comedendi et bibendi detrahetur corporibus glorificatis; quoniam servata partium congruentia, integritas substantiae in nostris corporibus remanebit. Quantum ad potentiam sensibilem fiet innovatio secundum quinque vires interiores quas habet, quae sunt: sensus communis, immaginatio, vis imaginativa seu informativa, quae in homine dicitur cogitativa, aestimatio et memoria. Sensus communis vertit se super actum sensus exterioris aliquantum, prout dicimus: video me videre. Haec etiam vis discernit inter sensibilia diversorum sensuum, ut inter album et dulce, eo quod apprehendit omnia sensibilia quinque sensuum, quod non potest facere aliquis sensus particularis: unde visus non potest discernere inter album et dulce. Imaginatio convertit se supra similitudinem rei, quae similitudo dicitur esse idolum vel phantasma; et recipit hanc similitudinem a sensu communi, et servat in absentia rei. Unde immaginatio dicitur arca formarum. Post hanc sequitur vis imaginativa, cujus actus est moveri ab una forma posita in imaginatione in aliam, et componere eas et dividere in Chimaeras et (ideas veras). Haec autem dicitur informativa quantum ad formationes quae fiunt in somniis. Haec etiam dicitur cogitativa in homine; per hanc enim et disponitur in posterum ex consideratione praesentium et praeteritorum. Post hanc sequitur aestimatio: hujus est apprehendere intentiones; et differt forma et intentio: quia forma cadit sub forma exteriori, qualia (sunt) sensibilia. Intentio dicitur res quae non cadit sub aliquo sensu, tamen innititur rebus sensibilibus, ut bonitas, malitia, amicitia, nocumenta, honor, dedecus et similia. Per hanc judicat ovis sibi lupum esse inimicum, et asinus leonem amicum, et aquam inimicam, quia reputant horridam imaginem suam. Cum tamen a leone occidatur, et per aquam salvetur. Post hanc sequitur memoria, quae habet se ad aestimationes sicut imaginatio ad sensum communem. Recipit enim intentionem ab aestimatione, et conservat eas. Unde dicitur thesaurus intentionum. Et sic secundum ista quinque sunt vires potentiae sensibilis: scilicet sensitiva, imaginativa, informativa, aestimativa et memorativa. Ut ergo congrua fiat innovatio in regeneratione, ibi erit sensitiva in brutali dispositione nihil communicans, spirituali in incorruptibilitate subsistens. 1 Cor. 15, 43: seminatur corpus animale, resurget spirituale. E contra vis ista modo communis est nobis et brutis. Eccle. 3, 19: nihil habet homo jumento amplius. Sap. 9, 15: corpus quod corrumpitur aggravat animam. Gen. 8, 21: sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Ibi imaginativa rerum ad sensum molestia carens, cuncta sibi praesentia cernens. Gregorius: quid est quod non judicant, qui videntem omnia vident? Unde dicit: Deum nunc nisi in creatura intelligimus. Ita et tunc creaturam nonnisi in creatore cognoscemus. Rom. 11, 36: ex ipso, per ipsum et in ipso sunt omnia. E contra vis imaginativa modo multas phantasias patitur Eccl. 34, 6: sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi ab altissimo missa fuerit visitatio. Ibi informativa rerum fictione non errans, felici revelatione et somno quiescens. Prov. 3, 24: quiesces, et suavis erit somnus tuus. Psal. 4, 9: in pace, in idipsum dormiam et requiescam. E contra modo informativa fictiones patitur, et maxime in somnis. Isa. 29, 8: sicut somniat esuriens et comedit, cum autem fuerit expergefactus vacua erit anima ejus. Job 4, 13: in horrore visionis nocturnae, cum sopor solet occupare homines, pavor tenuit me ac tremor. Ibi ejus aestimativa malorum opinione non terrens, felici jucunditate consistens. Nahum 1, 15: celebra Juda festivitates tuas. E contra modo patitur multos timores. Sap. 17, 10: semper praesumit saeva perturbata conscientia. Prov. 28, 1: fugit impius nemine consequente. Ibi memorativa rerum praeteritarum oblivione non subsistens, quia nihil erit ibi praeteritum vel futurum, sed omnia praesentia erunt. Unde Angelus in Apoc. 9, juravit, quod tempus amplius non erit; omnia enim beneficia memoriter tenebit. Psal. 111, 7: in memoria aeterna erit justus. E contra modo est ad beneficia labilis. Thren. 77, 3 et 17, oblitus sum bonorum. Psalm. 11: oblitus sum benefactorum ejus; et ad injurias tenax. Quantum ad potentiam rationalem fiet innovatio quoad intellectum. Intellectus autem distinguitur triplex: intellectus agens, intellectus possibilis, et intellectus materialis. Haec autem distinctio fit secundum agere, non secundum esse. Intellectus materialis considerat species in phantasmatibus; itaque apprehendit species, et praeparat intellectui separabili. Intellectus agens est potentia, cujus actus est abstrahere species a phantasmatibus, quas praeparavit ei intellectus materialis, et facere eas quodammodo resultare in intellectu possibili. Est autem comparatio intellectus agentis ad possibile, qualis est comparatio lucis ad visum. Lux enim facit resultare species coloris de ipso colorato in oculum. Intellectus possibilis est potentia habens aptitudinem, sicut tabula rasa nullam habens picturam, nec etiam magis aptitudinem ad unam quam ad aliam; quia quantum ad scientiam acquisitam ex principiis disserit. Intellectus adeptus habet etiam aliquas formas, quas non praeparat ei intellectus agens, sed anima acquirit eas per rectam operationem, ut sunt prophetiae. In regeneratione ergo innovabitur potentia rationalis, quia ibi erit intellectus materialis, virtute animi deiformis secundum receptionem imaginum sensibilium res cognoscens. Cant. 46, 6: donec aspiret dies, scilicet aeternitatis, et inclinentur umbrae, scilicet imaginabilis mortalitatis. Sicut enim Angelus non cognoscit sensibilia per receptionem imaginum, sic et homo glorificatus. Joan. 4, 42: jam non propter tuam loquelam credimus, sed quia ipsi vidimus. Verbum est intellectum ad sensum. Ibi erit intellectus agens quietus, et sine collatione et deliberatione dijudicans, sicut et intellectus angelicus. E contra modo confert utramque partem, ut eligat quod verius et melius sit. Gen. 25, 22: collidebantur in utero ejus parvuli; idest motus ad utramque partem. Job 20, 2: idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi. Ibi erit intellectus possibilis aptitudinem habens ad omnia sicut tabula rasa, qui etiam propter omnium scientiam acquisitam et infusam dicitur intellectus adeptus et illuminatus. Isa. 58, 11: implebit splendoribus animam tuam. Psal. 35, 10: in lumine tuo videbimus lumen. Quantum ad alias potentias erit ibi liberum arbitrium sine coactione. Job 17, 3: pone me domine, juxta te, et cujusvis manus et cetera. Erit ibi voluntas sine contrarietate. Psal. 126, 5: beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis. Erit ibi synderesis sine murmuratione. Job 8, 6: pacatum reddet habitaculum tuum. E contra in damnatis murmurabit et reclamabit. Isa. ult., 24: vermis eorum non morietur, idest remorsus conscientiae. Sap. 5, 3: dicentes intra se, poenitentiam agentes et cetera; ibid. 8, quid profuit nobis superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Hoc etiam patet in divite qui erat in Inferno, cui remurmurabat synderesis de culpa. Gregorius: servatur diviti ad poenam cognitio pauperis, quem despexit, et memoria fratrum, quos reliquit, ut de visa gloria desperet, et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur. Habent ergo displicentiam mali in collatione ad poenam. Erit etiam ibi concupiscibilis sine fomitis molestia. Job 3, 18: vocem exactoris non audivit, idest fomitis. Isa. 62, 5: habitabit juvenis cum virgine. Ad litteram enim non sentient motus concupiscentiae. Erit etiam ibi irascibilis sine turbatione, sicut et de Deo dicitur, irasceris et tranquillus es; sicut ait Augustinus in libro confessionum. Psal. 4, 5: irascimini et nolite peccare. Ibi erit rationalis sine errore Isa. 35, 8: haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam; quia ille Deus concupiscibili fruitio bonitatis, rationali aspectus veritatis, irascibili protectio potestatis. Haec tria notantur Isa. 32, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, quantum ad aspectum veritatis, in requie opulenta quantum ad fruitionem bonitatis, in tabernaculis fiduciae, quantum ad protectionem potestatis. Post innovationem animae et potentiarum ejus, sequitur de innovatione corporum, et partium eorum. Ubi notatur, quod fiet innovatio corporum tripliciter: scilicet in his quae sunt ad ejus esse, in his quae sunt ad bene esse, et in his quae sunt ad ejus decorem. Quantum ad ejus esse fiet innovatio ejus in principiis ex quibus constat: videlicet elementis, humoribus, membris, ossibus et hujusmodi. Quantum ad bene esse fiet innovatio in quinque sensibus, qui ipsum informant; videlicet in auditu, visu, gustu, odoratu et tactu. Quantum ad decorem fiet innovatio in extremitatibus et accidentibus ex quibus ornatur, scilicet capillis, ungulis, cicatricibus et hujusmodi. Fiet ergo innovatio quantum ad esse; primo quia resurget corpus ex iisdem elementis quantum ad substantiam et harmoniam, et radicem elementorum, elementari qualitate, contrarietate et corruptibilitate exclusis. Augustinus loquens de elementis, omnia, inquit, sic redibunt, ut servata integritate substantiae, deformitas pereat. Actus tamen, vel proprietates elementorum quae nostris corporibus corruptibilibus congruebant, omnino cessabunt: et b dicit, quod quatuor dotes erunt in quatuor elementis. Secundo resurget ex eisdem humoribus inquantum pertinet humor ad integritatem et stabilimentum et vitam corporis, digestione tamen et corruptibilitate et multiplicatione spiritus vitalis ad fomentum vitae, exclusis; quod patet per hoc quod simpliciter dicitur, Ezech. 37, 5: immittam in vos spiritum et vivetis, supple sine actibus et fomite et hujusmodi. Augustinus: puto facile intelligi in corporis cognitione dignitatem necessitati fuisse copulatam: transitura quippe est necessitas, tempusque venturum, cum invicem sola pulchritudine sine ulla libidine perfruemur. Et infra, loquens de humoribus et hujusmodi permanebunt haec, inquit, ad actum decoris et dignitatis, non ad actum necessitatis. Tertio resurget in eisdem membris quantum ad organationem, harmoniam et congruentiam, deformitate tamen et diminutione et superfluitate exclusis. Augustinus: si quid minus est quam decet creatorem, novit: unde supplebit, et si quid plus est quam decet manere, servata integritate, subtrahetur. Item Augustinus: omnes harmoniae corporis per cuncta dispositi interius exteriusque patebunt, ut subjecta sint nobilia membra nobilioribus. Item Augustinus: quidquid fuit vel futurum fuerat secundum conditionem naturae bene institutae de integritate substantiae, servata membrorum congruentia, redibit: vitia quippe detrahentur, et servabitur natura. Ezech. 37, 4: ossa arida, audite verbum domini: ecce ego immittam in vos spiritum et vivetis, et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum et vivetis. Quantum ad bene esse corporis fiet innovatio in quinque sensibus. Et primo in visu, qui revera innovabitur, quia videbimus sine obstaculo. Videbimus enim mentes et corda aliorum, et harmoniam corporis, et dispositionem membrorum interiorem. Commentatio super hierarchiam: postquam Jesus reformaverit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae in illa beata immortalitate justorum corda sibi invicem erunt fulgentia, et puritate translucentia; ibi uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus corporalibus oculis. Ipsa etiam corporalis harmonia uniuscujusque erit conspicabilis alteri, sicut nunc non potest esse conspicabilis sibi. Item quia videbimus si voluerimus etiam oculis clausis; videbimus enim Antonium si esset oriente, et nos in occidente; quia videbimus rem de longe, sicut de prope. Isa. 60, 5: videbis et afflues; et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Isa. 64, 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti diligentibus te. Delectabitur autem visus in tribus. Primo et principaliter in splendore corporis Christi. Apoc. 21, 23: civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea: namque claritas Dei illuminabit eam. Ad litteram: non egebunt ibi sancti nec sole nec luna, sicut faciunt in praesenti vita; quia Deus eos plenissime illuminabit, non solum in mente, sed quoad corpora. Unde Apoc. 21, 23: lucerna ejus erit agnus, idest Christi humanitas continens divinitatem. Erit lumen omnium etiam quoad corporum illuminationem. Psal. 88, 16: domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Et alibi, Psal. 35, 10, in lumine tuo videbimus lumen, Isa. 33, 17: regem in decore suo videbunt; et infra Apoc. 22, 5, et nox non erit amplius illic. Secundo in fulgore corporum glorificatorum. Matth. 13, 43: fulgebunt justi sicut sol. Tertio in pulchritudine et varietate et irradiatione caelestis Jerusalem, et omnium creaturarum. Apoc. 21, 18: ipsa vero civitas similis auro mundo, quod est transparens. Secundo fiet innovatio in auditu, qui revera innovabitur, quia audiet sine reverberatione aeris, sine turbatione tympanorum, qui sunt in auribus, et sine obturatione, et sine obstaculo, quae omnia in auribus concurrunt. Delectabitur autem auditus in triplici melodia. Primo in laudibus sanctorum. Apoc. 19, 1: post haec audivi vocem dicentium alleluja, laus et gloria et virtus Deo nostro. Alleluja est quaedam laus, quae humanis verbis explicari non potest, ut dicit Glossa, et est verbum Graecum, ut dicit Beda, quod idem est quod laus; interpretatur enim laudate, dominum. Sed quare ponitur ibi laus, cum idem sit alleluja quod laus? Solutio: ad significandum quod duplex lingua, Graeca videlicet et Latina, dominum laudare debebit, tacente tertia, scilicet Hebraea. Dicitur autem laus pro operibus creatoris, et gloria, pro operibus redemptoris. Luc. 2, 14: gloria in altissimis Deo. Et virtus in judicio: quia tunc videbunt filium hominis in majestate sua et cetera. Isa. 51, 3: gaudium et laetitia invenientur in ea, gratiarum actio et vox laudis. Secundo in consonantiis firmamenti et orbium, idest septem planetarum. Est namque in planetis dulcis harmonia, cujus sonus ad nostras aures ideo non pervenit, quia super aerem fit; et ejus magnitudo nostrum angustum auditum excedit. Nullus enim sonus a nobis percipitur nisi qui in hoc aere fit. Unde notatur quod a terra usque ad firmamentum caelestis musica mensuratur, et septem toni reperiuntur secundum philosophos. A terra enim usque ad lunam est tonus; a luna usque ad Mercurium semitonus; a Mercurio usque ad Venerem semitonus: inde tunc usque ad solem tres semitoni. A sole usque ad Martem tonus, a Marte usque ad Jovem semitonus; a Jove usque ad Saturnum semitonus; inde usque ad signiferum tres semitoni: quae simul juncta, septem tonos efficiunt. Philosophi enim novem Musas finxerunt, quae a terra usque ad caelum novem consonantias deprehenderunt, quas homini naturaliter inditas invenerunt. Has autem consonantias distinxerunt secundum quantitatem distantiae. A terra enim usque ad lunam sunt XV millia CCCXXV milliaria; a luna usque ad Mercurium VII millia CCCCXII milliaria et semisse; a Mercurio usque ad Venerem VII millia CCCCXII milliaria et semisse. A Venere usque ad solem XXIII millia CCCCXXXVI milliaria; a sole usque ad Martem XV millia DCCCX milliaria; a Marte usque ad Saturnum XV millia DCCCX milliaria; a Saturno usque ad firmamentum XXII millia CCCCXXXVI milliaria. Sunt itaque a terra usque ad caelum milliaria centum millia, et novem millia et CCCLXXV milliaria, secundum quod habetur in mappa mundi. Haec autem non sunt praedicanda sed scienda. De hac melodia loquitur Job 38, 37: concentum caeli quis dormire faciet? Psalm. 148, 4: laudate dominum caeli caelorum. Secundo delectabitur in concordantia et harmonia quatuor elementorum. Sap. ult. 17: in se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo aequalitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt. Tertio fiet innovatio in odoratu, qui revera immutabitur et innovabitur quia delectabitur in omnibus odoriferis; et hoc tripliciter. Primo sine cerebri resolutione. E contra modo non potest sentiri odoratus, nisi fiat aliqua resolutio in cerebro. Secundo sine terrestri fumositate. Odor enim rei est quidam vapor terrestris ab ea progrediens: unde nisi teneatur clausa evaporat, et perdit odorem. Tertio sine putrefactione rei odoratae. E contra modo per multam odorationem et applicationem putrescit pomum, quia fit attractio odoris. Delectabitur autem odoratus primo et principaliter in odore corporis Christi Cant. 1, 3: curremus in odorem unguentorum tuorum. Secundo in odore virginis matris ejus, Eccl. 24, 20: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Cant. 3, 6: quae est ista quae ascendit (per desertum) sicut virgula fumi ex aromatibus (mirrhae) et cetera. Tertio in omnium sanctorum et odorum et rerum fragrantia, quibus disponetur curia caelestis sponsi. Apoc. 8, 4: data sunt ei incensa multa; et Apoc. 5, 8, habentes singuli cytharas et phialas aureas plenas odoramentorum et cetera. Quarto fiet innovatio in gustu, qui revera innovabitur, quia fiet sine esurie et fastidio, sine digestione et amaritudine. Delectabitur autem gustus si voluerit, quia cibus erit invisibilis et incorruptibilis. Tob. 12, 19, dicit Angelus: ego cibo et potu invisibili utor, qui ab hominibus, supple mortalibus, videri non potest. Erit enim cibus multiplicabilis, quia sapiet in ore cujuscumque sicut appetitus. Sap. 16, 20: paratum panem de caelo praestitisti illis omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Erit enim animabus infastidibilis. Eccli. 24, 29: qui edunt me adhuc esurient. Isai. 65, 13: servi mei comedent et vos esurietis. Haec non sunt referenda ad cibum carnalem, sed ad cibum qui decens erit corpori glorificato in vita aeterna. Non enim detrahetur corpori potestas comedendi, sed necessitas, sicut dicit Augustinus: nam et Angelus comedit missus ad Tobiam; et Christus post resurrectionem; unde ponit ipse exemplum, dicens, quod aliter absorbet aquam radius solis, et aliter terra sitiens. Quinto fiet innovatio in tactu, qui revera innovabitur. Fiet enim absque asperitate et difficultate et obstaculo. Poterit enim homo si voluerit manu penetrare murum, sicut penetrat aerem solis radius, sicut patet in corpore Christi glorificato, qui resurrexit clauso sepulchro, et intravit ad discipulos januis clausis, ut habetur Joan. 20. Delectabitur autem ipse tactus primo quia (poterimus) tangere ipsum Christum, si voluerimus. Et si magnum fuit tangere hic fimbriam, majus erit tangere ipsum regnantem. De hoc tactu loquitur beata Agnes dicens: quem cum tetigero munda sum. Poterimus etiam, si voluerimus, osculari ei manus et pedes. Cant. 8, 1: quis det te fratrem meum, ut deosculer te, et jam me nemo despiciat? Notatur autem quod omnes hi quinque sensus manebunt in patria secundum actus qui congrui erunt et decentes vitae beatae. Erunt etiam ibi quinque sensus interiores et spirituales, de quibus Augustinus: cum amo Deum meum, amo lucem, vocem, odorem, cibum et amplexum interioris hominis. Ibi fulget quod non capit locus; ibi sonat quod non potest corpus; ibi redolet quod non spargit flatus; ibi satiat quod non diminuit edacitas; ibi haeret quod non divellit satietas. Quantum ad ea quae sunt ad decorem corporis, fiet innovatio in tribus; scilicet in coloribus, et in cicatricibus, et in extremitatibus, ut sunt capilli et ungues: in coloribus, quia corpus non habebit aliquem turpem colorem quem modo habet, sed totum clarum et lucidum erit. Et volunt quidam dicere, quod omnia corpora erunt ejusdem coloris secundum majus et minus. (Sed hoc videtur falsum, quia dicitur) 1 Cor. 15, 41: alia claritas solis, et alia claritas lunae; sic et resurrectio mortuorum. In cicatricibus, quae modo videntur esse ad indecentiam, tunc erunt ad decorum in martyribus. Unde Augustinus: decebit in illo novo saeculo ut indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur, quamvis omnia quae tunc apparebunt vitia non erunt reputanda, sed virtutis insignia, sicut dicit apostolus, quod resurget in virtute. Ipse etiam dominus retinuit cicatrices quas ostendet in judicio. Zach. 13, 6: quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: his plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me, idest, qui videbantur, vel qui debebant me diligere. In extremitatibus, quia de capillis remanebit numerus, non longitudo; similiter de unguibus. Matth. 10, 30: capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Augustinus: quod dictum est, capillus de capite vestro non peribit, multo aptius de numero quam de longitudine dictum intelligitur. Utrum autem capilli ad capillos, ungues ad ungues redeant, an quicumque eorum qui prius erat in carne, et inter alias partes corporis, revocentur, curabit artificis providentia, ne quid fiat indecens vel inveniatur in illa beata gloria. Isai. 49, 18: vivo ego, dicit dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsam. Notatur autem, quod corpora resurgent in tali statura et magnitudine, qualem habuerunt vel habitura erant secundum naturam bene institutam. Augustinus: in resurrectione carnis easdem habebit mensuras corporum magnitudo, quas habebit perfectae vel perficiendae cujusquam indita corpori ratio juventutis. Unde puer qui statim post ortum moritur, in illa statura resurget quam habiturus esset si viveret usque ad aetatem triginta annorum, nullo naturae vitio impeditus. Huic concordat istud verbum Job 3, 19: parvus et magnus ibi sunt. De aetate autem notatur, quod omnes resurgemus in aetatem triginta annorum. Ephes. 4, 13: donec occurramus omnes in unitatem fidei (...) in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ubi dicit Glossa: his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed aetas. Non autem fas est dicere, quod in resurrectione accedat corpori magnitudo quam nec habuit nec unquam fuerat habiturum: cum nec majora corpora redigenda sint ad modum dominici corporis. Item Glossa Augustini: in mensuram aetatis et plenitudinis Christi, idest ad quam usque pervenit Christus, hoc est circa annos triginta. Non enim fas est dicere quod in communi resurrectione vel corpori Christi sit accessura magnitudo quam non habuit, quum et ante passionem discipulis notus erat, et suscitatus apparuerit, qua scilicet tunc longissimis hominibus fiat aequalis, vel ad modum dominici corporis majora ceterorum corpora detractione aliquarum partium redigenda, qualiter deperiret de corporibus plurimum; cum ipse Christus nec capillum periturum esse promisit. Restat ergo ut quisque suam recipiat mensuram, quam vel habuit in juventute, etsi senex mortuus est, vel fuerat habiturus si est ante defunctus. Nihil enim quolibet modo detractum de humano corpore periturum est; et si quid in praesenti aliqua enormitate abundavit, per totum spargetur. Similiter si quid minus fuit, addetur. Si quis contendat in ea quemquam statura corporis resurrecturum esse in qua defunctus est, non procaciter seu pugnanter resistendum est; tamen absit omnis deformitas. Circa innovationem mundi exterioris nota duo: scilicet innovationem supernorum et Infernorum. In superioribus innovabitur primo firmamentum et hoc tripliciter. Primo, quia quadam resurrectionis virtute clarebit. Isai. 51, 6: caeli sicut fumus liquescent; Glossa: caeli novi et terra nova quasi quadam resurrectionis virtute glorificata clarebunt. Secundo quia non movebitur ulterius, sed consistet invertibile et immobile. Isai. ultimo 22: sicut caeli novi et terra quae ego stare facio coram me; Glossa: stare immobilia. Tertio quia erit lucidum et perspicuum et transparens, Dan. 12, 2: sicut splendor firmamenti. Secundo innovabitur sol, et hoc tripliciter: primo quia lucebit septempliciter sicut lux septem dierum, idest sicut lux ante peccatum; quia per peccatum deteriorata sunt omnia. Isai. 30, 26: lux solis erit septempliciter sicut sol septem dierum, quia septuplum lucebit plusquam splenduerit ante peccatum, sicut dicit Glossa. Secundo quia stabit immobilis in ordine in quo creatus est. Habac. 3, 17: sol et luna steterunt in habitaculo suo. Ponit autem praeteritum certitudine prophetali, quasi diceret: ita certi sitis quod erit, quasi jam fuisset. Tertio quia non veniet ad occasum, nec unquam patietur eclypsim: propter hoc dicitur totum tempus futurum una dies, Zach. ultim. 7: erit dies una, quae nota est domino; non dies neque nox: una, idest uniformis, quasi tanta erit, ut solus Deus eam comprehendere possit. Et de ista die potest intelligi, quod dicitur Matth. 24, 36: de die illa nemo scit, neque Angeli caelorum, nisi pater solus. Quia non erit dies neque nox, quia non erit necessitudo a die in noctem, neque e converso. Illuminatur etiam luce mirabili. Isai. 60, 19: non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, neque splendor lunae illuminabit te, sed erit (tibi) dominus in lucem sempiternam. Tertio innovabitur luna, et hoc tripliciter. Primo quia habebit lumen a se, non a sole ut nunc. Psalm. 88, 38: et luna perfecta in aeternum. Secundo quia habebit tantam lucem quantam habuit sol ante peccatum. Isai. 30, 26: erit lux lunae sicut lux solis. Tertio quia non minuetur, nec decrescet, nec patietur eclypsim. Isai. 60, 20: non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur. Sed contra istud est illud Isai. 60, 19: non erit tibi amplius sol ad lucendum. Sed Glossa solvit, quia his verbis non negat solem lucere, sed iis qui in aeterna beatitudine sunt, lucem non praebere, significat. Ex his, quae diximus patet quod post judicium non erit tempus, quia firmamentum non movebitur, cujus motus est causa temporis; et tempus est mensura motus. Unde Apoc. 10, 5: Angelus levavit manum suam ad caelum, et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et terram; quia amplius non erit tempus, idest mutabilitas vitae. Sed contra ponitur: et erit tempus eorum in saecula. Solutio: tempus prout mensura motus primi mobilis non erit, quia sol et luna stabunt, sicut dicit Habacuc 3, 17: in habitaculo suo, idest in loco in quo creata fuerunt in principio. Sed notatur quod tempus est mensura motus rerum mutabilium; sic erit tempus, et hoc solum quantum ad malos; unde verbum praemissum proprie intelligitur de malis. Item non erit generatio et corruptio quarum causa est motus caeli; quia cessante causa, cessabit effectus: et ideo cessante motu, cessabit generatio et corruptio. Item non erit necessitudo temporis, ut dies et nox, hyems et aestas. Basilius: in inferioribus innovabuntur quatuor elementa. Et primo ignis, qui, sicut dicit Basilius, intercidetur ut aliis luceat, et alios urat. Quod est intelligendum quantum ad usum ignis, non quantum ad substantiam. Voluerunt etiam quidam dicere quod luciditas et caliditas non sunt substantialia ignis. Potest etiam dici, quod caliditas accidentalis destruetur, sed potentialis remanebit. Sed per quid innovabitur ignis, cum plus non ascendat ille maximus ignis quam ascenderit aqua diluvii, et illa non ascenderit usque ad ignem qui est elementum, quia usque ad illum non ascenderunt opera hominum? Potest dici quod forte ille ignis qui est elementum, se ipsum purgabit et innovabit. Ignis enim virtutem habet purgativam. Secundo innovabitur aer. Et hoc tripliciter. Primo quia erit sine turbine, tonitruis, et pluviis. (Isai. 5:) mandabo caelis ut non pluant imbrem super terram. Secundo quia in illa alteratione quae fiet per ignem non communicabit aer et ignis et caelum et aqua, ut omnia ista dicantur caelum. Unde Apoc. 21, 1, sumitur caelum pro tribus elementis, cum dicitur: vidi caelum novum et terram novam, idest innovatam. Haec autem innovatio fiet per illum maximum ignem qui praecedet faciem judicis, secundum quod dicit Glossa super 2 Petr. 3, 10: elementa quatuor quibus mundus consistit magno calore solventur, et ille maximus ignis exuret. Quis sit autem ille maximus ignis dicit Augustinus 20 de Civ. Dei, c. 16. Quod ille ignis conflagratio mundanorum ignium, idest mundani ignes conflagrati, idest simul ardentes; sicut diluvium fuit inundatio mundanarum aquarum. Omnes enim materiae ignibiles tunc incendentur et comburentur. Ex hoc videtur quod aqua omnino peribit: quia cum aqua non sit combustibilis, sed potius per ignem evaporabilis, videtur quod tum non erit. Praeterea Augustinus, 20 de Civ. Dei, cap. 16: caelum quippe novum et terram novam futuram legimus 2 Petr. 3, 13: caelos novos et terram novam secundum promissa expectamus in quibus justitia habitat. De mari autem novi aliquid me unquam legisse non recolo. Item hoc idem videtur de igne, quia subtractis et consumptis membris ignibilibus deficiet ignis, secundum illud, subtrahe ligna foco protinus ignis abest. Sed hoc fiet in illa conflagratione ignium, quia aliter semper duraret ille ignis, nisi consumeretur materia ignibilis. Sic ergo videtur, quod duo elementa, scilicet ignis et aqua, omnino consumentur. Et hoc videtur expresse dicere Glossa super illud 2 Petr. 3, quae talis est: nec cuncta intantum consumet ille maximus ignis, ut non sint; sed duo in totum consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Solutio: omnia elementa innovabuntur, et manebunt innovata in substantia sua, et praeteribit et deficiet eorum figura; qualitates etiam eorum manebunt inquantum sunt, et non inquantum sunt agentes vel patientes. Hoc enim, scilicet agere eorum et pati, competit hominibus existentibus in statu vitae hujus mortalis, quamdiu indigent elementis et qualitatibus suis. Sed tunc non indigebunt eis. Et hoc est quod dicit Augustinus, 20 de Civ. Dei, cap. 16 elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt. Atque illa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant, ut mundus in melius innovatus apte accommodetur hominibus in carne in melius innovatis. Apoc. 21, 1: primum caelum et prima terra abiit, scilicet a priori statu, quia jam ille necessarius non erit. Sed quia nihil dicit de igne, potest dici quod ignis minus habet corruptionis quam cetera elementa. Tertio innovabitur, quia carebit qualitatibus corruptibilibus, scilicet caliditate et humiditate, ut dictum est: remanebunt tamen radices qualitatum, scilicet calidi et frigidi. Tertio innovabitur aqua, et hoc tripliciter. Primo quia aqua non erit fluxibilis; et quia ista est principalis proprietas aquae, propterea dicitur Apoc. 21, 1: et mare jam non est. Quod verum est secundum priorem statum, quia amaritudo aquae et grossitudo auferetur, et remanebit in primo statu suo, meliorato tamen et innovato. Sed per quid purgabitur aqua, cum ipsa non sit ignibilis, sed potius evaporabilis per ignem? Dicit Glossa hoc et mare etc. quod est dubium, dicens: immutatio aeris et terrae dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur. Nam purgationem in seipsa habere creditur. De hac innovatione loquens 2 Petr. c. 3, dicit elementa calore solventur: per quod videtur, quod omnia per ignem debeant innovari, et aqua et alia. Voluerunt autem quidam dicere, quod non solum carebit qualitatibus, sed etiam radicibus qualitatum suarum, quae nobis frequentius serviunt. Et ignis similiter; unde nobilius remunerabuntur. Secundo quia carebit potestate extinguendi. Sap. ult. 19: aqua extinguentis naturae obliviscebatur. Tertio quia carebit corruptione et potentia corrumpendi, quia corruptio est ab humiditate. Unde Augustinus tripliciter exponit illud Apoc. 21, 1: et mare jam non est. Primo, ut per mare intelligatur corruptio elementorum. Secundo, ut per mare intelligatur cor impii, juxta illud Isaiae cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Tertio potest exponi secundum illam Glossam superius allegatam super illud 2 Petr. 3 elementa quibus mundus hic constat etc. quod quidam exponunt de aere et aqua, quae ex toto dicuntur consumi, quoad usum illarum qualitatum; scilicet caliditatis et humiditatis: aqua enim non habebit potestatem extinguendi vel fluendi quoad bonos, neque ignis comburendi. Quarto innovabitur terra, et hoc tripliciter: primo quia non erit obscura sed lucida; secundo quia usum germinandi (amittet) nec erunt in ea vegetabilia. Eccles. 1, 4: generatio praeterit, terra autem in aeternum stat; tertio, quia erit tota plana et apta ad habitandum. Isai. 40, 4: omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera et cetera. Hanc innovationem expectant naturaliter omnes creaturae. Rom. 8, 19: expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat; quia sicut ibidem subditur: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis. Et subdit idem apostolus: omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Omnis creatura vocatur ab apostolo rerum visibilium et materialium collectio, quae liberabitur a mutabilitate, cum filii Dei glorificabuntur. Qui autem calor in tantum possit intendi, ut faciat istam rarefactionem et innovationem in elementis usque ad summum, potest patere per triplex experimentum, licet dicatur, quod ignis sit calidus in termino. Primo per experimentum speculi, quia lux cadens in speculum concavum quemvis panem et lignum comburet per congregationem radiorum, quia lux multiplicata facit ardorem, et sic augumentando lucem per speculi qualitatem augumentatam, potest fieri disgregatio usque ad summum. Potest enim lux sic semper augumentari; et sic rarefactio fiet per ignem verum, cum sit a luce, quae nobilior est igne elemento. Secundum experimentum est per corpus sphaericum vitreum plenum aqua clara. Si quis ponat ampullam vitream plenam aqua ad solem, congregantur radii, et incendunt, in tantum quod fit rei appositae combustio, si debito modo apponatur. Tertium experimentum est per opus artificis; quia si artifex apponeret corpus subtilizandum in vase solido et forti, quod esset undique bene obturatum et compactum; et tunc poneretur vas tale cum contento in igne forti, subtilizatur corpus illud multum. Et dicitur quod intantum posset comburi, quod fieret quinta essentia; non tamen majorem locum occuparet; et tunc in illa rarefactione esset itaque illud quod grossius est in fundo vasis; quod autem erit subtilius erit superius. Et talis erit rarefactio elementorum. Grossum enim separabitur a subtili, et descendet ad imum vasis, idest ad imum Inferni. Talis autem depuratio non potest esse in corporibus damnatorum, quia in eis nihil est de puro; et ideo non poterit separari purum ab impuro, licet ignis ille sit fortissimus. Potest etiam esse experimentum de hoc quod lux possit augeri et ignis, quia per conjunctionem unius stellae cum alia ut Martis cum sole fit combustio. Et si hoc possunt duae stellae, quid si omnes conjungerentur? Item posset esse experimentum per magnam nubem sphaericam et concavam, in qua fit reflexio radiorum et magna combustio. Purgatis ergo et renovatis omnibus elementis, et purgatis et renovatis omnibus, Apoc. 14, 19: misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae; idest omnes qui finaliter posuerunt delectationes suas in bonis terrenis. Luc. 6, 24: vae vobis divitibus qui habetis hic consolationem vestram. Apoc. 14, 19 et 20: et misit in lacum irae Dei, et calcatus est lacus extra civitatem. Et pro vino exivit sanguis. In lacum irae Dei, idest in Infernum, in lacum miseriae, et in lutum faecis. Sicut enim materialiter in adventu alicujus magni regis plateae civitatis mundantur, et faeces et immunditiae in lacum vel in aquam mittuntur; sic in adventu domini mundus purgabitur de malis, et ipsi in lacum Inferni projicientur. Psal. 17, 43: ut lutum platearum delebo eos. Et calcatus est lacus extra civitatem, idest puniti sunt damnati extra consortium beatorum. Et notatur quod habet dominus nunc duplex torcular; Purgatorii scilicet, et Inferni. De primo emittitur purum vinum, et hoc non est extra civitatem, idest extra consortium bonorum, quia meritis et suffragiis Ecclesiae vinum istud citius depuratur. Psal. 118, 63: particeps ego sum omnium timentium te. Sed aliud est Infernus, et est extra civitatem, quia nunquam inde exibunt, sed in pressura et tristitia perpetua remanebunt, et ibidem calcabuntur; et pro vino exivit sanguis, idest crudelitas poenae infernalis exuberavit de lacu, idest de Inferno, a minoribus scilicet usque ad frenos, idest usque ad majores praelatos, scilicet reges et episcopos. Omnes enim sine misericordia ibi punientur secundum merita culparum. Sed majores amplius et vilius conculcabuntur quam minores. Sap. 6, 6: judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Durum fiet minoribus, qui non praesunt; durius illis qui praesunt et infraenant homines, quia cum ipsis hominibus cruciabuntur. Matth. 25, 41: ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Sic erunt in moerore et luctu et tristitia in aeternum, sine spe alicujus consolationis seu solatii. Isa. 24, 7 et 8: ingemuerunt omnes qui laetabantur corde; cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo cytharae. Cum gaudio non bibent vinum. Amara erit potio bibentibus illam. Dabitur justa tribulatio illis quibus peccatum est dulce, et illud abscondunt et celant; qui in fine amaritudine et dolore implebuntur. Job 20, 12: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua: et postea sequitur: panis ejus, idest dulcedo peccati in utero illius vertetur in fel aspidum. Divitias quas devoravit, evomet, et de ventre ejus extrahet eas Deus. Vadent et venient super eum horribiles, omnes tenebrae in occultis ejus; devorabit eum ignis. Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. Psal. 48, 15: mors depascet eos. Quibus autem generibus hominum poena perpetua debeatur, expresse dicitur Apoc. 21, 8: timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus; pars eorum erit in stagno ardenti, igne et sulphure, quod est mors secunda. Ubi notandum est quod Evangelista ponit octo genera hominum non desiderantium nec laborantium venire ad istam innovationem superius positam, et ad gloriam beatorum, sed magis peccantium contra octo beatitudines quae ponuntur a domino Matth. 5: beati pauperes spiritu et cetera. Et consequenter eorum poenam subjungit. Dicit ergo timidis, idest his qui propter malum vel humanum, seu mundanum fidem non recipiunt, quod est contra illud, beati pauperes et cetera. Contra quos dicitur 1 Joan. 4, 18: perfecta charitas foras emittit timorem. Matth. 10, 28: eum timete, qui potest animam et corpus mittere in Gehennam. Incredulis, idest desperatis de hac innovatione, qui scilicet fidem non recipiunt superbi et elati; quod est contra illud, beati mites, mites enim humiliant intellectum in obsequium fidei, secundum consilium apostoli 2 Cor. 10, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Luc. 18, 14: qui se humiliat exaltabitur. Joan. 3, 18: qui non credit jam judicatus est, quia ut dicit apostolus (Hebr. 11, 6): sine fide impossibile est placere Deo. Excaecatis, idest excommunicatis et derisoribus peccantibus contra illud, beati qui lugent etc., illi enim lugere contemnunt, Eccles. 1, 26: execratio peccantibus sapientia; et ideo dicebat Psal. 6, 7: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis et cetera. Ego idcirco, Thren. 1, 16, plorans et oculus meus deducens aquam. Luc. 6, 21: beati qui nunc fletis. Homicidis, qui scilicet peccant contra jus naturale, et etiam contra justitiam positivam, quia justitiam non diligunt, quod est contra illud, beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Contra quos dicitur Exod. 21, 12: qui percusserit hominem volens eum occidere, morte moriatur. 1 Joan. 3, 15, omnis homicida non habet partem in regno Christi et Dei. Fornicatoribus, qui scilicet propter amorem carnalium delectationum, seu quarumcumque rerum temporalium, Deum relinquunt. Et hi sunt immisericordes sibi, contra illud parce animae tuae beneplacens Deo. Vel etiam quia male acquirunt, vel male expendunt, vel utrumque. Et secundum hoc accipietur hic fornicatio large pro quocumque peccato, per quod homo separatur a Deo. Job 20: divitias quas devoravit evomet, et de ventre ejus extrahet eas Deus; et hoc est contra illud, beati misericordes etc. veneficis, qui verbo et exemplo venenum corruptionis immittunt. Psal. 139, 4: acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum. Psal. 11, 3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Psal. 61, 5: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Matth. 15, 8: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: quod est contra istud, beati mundo corde. Idololatris, hi sunt qui pacem unitatis Ecclesiae turbant per alienum cultum; contra quos dicitur Exod. 20, 3: non habebis deos alienos coram me. Et hi etiam qui movent dissensiones et discordias ponunt inter homines. Prov. 6, 16: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima ejus: oculos sublimes, et postea subdit, et eum qui seminat inter fratres discordias. Et talis maledictionem Dei incurrit. Eccl. 28, 5: susurro et bilinguis maledicetur. Et hoc est contra illud, beati pacifici et cetera. Et mendacibus. Hi sunt qui ne aliquid patiantur mali, parati sunt affirmare et negare, et frequenter cum juramento: contra quos dicitur Sap. 1, 11: os quod mentitur occidit animam. Psal. 5, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium: quod est contra illud, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. 1 Petr. 3, 14: si quid patiemini propter justitiam. Bene his omnibus sic fiet quod pars illorum erit, sicut supra dictum est, in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Et dicitur pars, quia unusquisque participabit ibi de poena secundum qualitatem culpae plus vel minus recipiens, quod innuit Psal. 10, 7, dicens: ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Sic ergo Antichristus et homines omnes damnati et Daemones cum eorum capite, scilicet Diabolo, quem pro capite habuerunt, poenis et cruciatibus deputabuntur aeternis. Et hoc est quod dicitur Apoc. 20, 9: et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae, idest complices ejus, et cruciabuntur die ac nocte, hoc est continue sine interpolatione in saecula saeculorum, idest in perpetuum sine fine. Et hoc etiam dicitur Apoc. 14, 11: fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. Amen. Deputato Satana cum omnibus membris suis, scilicet Daemonibus et hominibus damnatis, poenis aeternis, et Missis in lacum ignis et sulphuris aeternaliter cruciandis, homines glorificati in anima et corpore, et induti nova glorificationis veste, destructo penitus mortalitatis sacco, introducentur in gloriam. Non enim decebat veste mortalitatis indutum in regis gloriae palatium introire. Et ideo homo pulcherrimis vestibus indutus, et totaliter renovatus quantum ad animam et quantum ad corpus, ut dictum est, intrabit beatitudinem indutus etiam nova glorificationis veste. Zach. 3, 3: induite mutatoriis. Matth. 21, 23: intra in gaudium domini tui. Ubi videbunt sancti dominum Deum aperte et per essentiam. 1 Cor. 13, 11: videmus nunc per speculum etc., tunc autem facie ad faciem. 1 Joan. 3, 2: videbimus enim sicut est. Joan. 14, 21: manifestabo ei meipsum. Ex cujus visione sancti beatificantur. Consistit autem beatitudo sanctorum in duobus: scilicet in affluentia omnis boni, et in remotione omnis mali. Affluentia autem omnis boni consistit in quatuor; primo quia sancti habebunt ibi jucundam Christi hominis societatem. Quanta autem erit gloria videre hominis hominem conditorem. Ut dicit b quasi videns Evangelista Joan. Apoc. 21, 3, ait: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Christus enim eadem gloria quam ipse habet, ditabit homines qui eum fuerint imitati. Et notatur quod dicit tabernaculum: non quod ibi sit tempus militandi, sed ad significandum familiaritatem quae erit inter homines et Deum; sicut solet esse in hominibus quamdiu simul in tabernaculis et expeditionibus inveniuntur. Isa. 33, 20: oculi tui videbunt Jerusalem civitatem opulentam, tabernaculum quod transferri nequaquam potest, nec auferentur clavi ejus in sempiternum; quia solummodo ibi magnificus est Deus noster. Secundo quia habebunt ejusdem gloriae quam ipse habet communitatem firmam et stabilem. Unde subjungit Evangelista ibidem (Apoc. 21, 3): et habitabit cum eis. Immobiliter enim gloriam possidebunt justi. Sicut enim Christus secundum humanam naturam militavit in mundo, et jam est in gloria; ita et justi qui eum imitati sunt, in eadem gloria cum ipso erunt. Joan. 17, 24: volo, pater, ut ubi sum ego, ibi sit et minister meus. Luc. 17, 37: ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Tertio, quia non habebunt peccandi potestatem, quod notatur ibi: et ipsi populus ejus erunt, in nullo scilicet eum offendentes, quod hic omnino esse non potest. Psal. 94, 3: ipse est dominus Deus noster; nos autem populus ejus et cetera. Quarto, quia facie revelata intuebuntur divinitatem, hoc est quod ibidem subditur: et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Etiam et secundum divinitatem existens cum eis principaliter et maxime tunc apparebit quod eorum erit Deus, quia nunquam ab eis de cetero repelletur; nec ipsi peccabunt amplius, propter quod Deus ab eis debebat elongari. Levit. 26, 11: ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea; ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis mihi populus. Luc. 12, 37: praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Istam gloriam desiderabat Psalmista, cum dicebat: sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Et Augustinus 1 Lib. confessionum: fecisti nos, domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Consistit etiam beatitudo sanctorum in remotione omnis mali. Erit enim ibi affluentia omnis boni sine aliqua miseria, secundum quod dicitur Prov. 1, 33: abundantia perfruetur, omnium malorum timore sublato; quod apertius dicitur Apoc. 21, 4: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum. Quae scilicet possunt esse quacumque causa. B felices lacrymae, quas manus conditoris absterget. Et quia dixit omnem subdividit, ostendens, quod solum quatuor modis possunt esse lacrymae, quas omnes absterget. Primo pro necessitate moriendi: quod removet cum dicit et mors, idest dissolutio animae et corporis, ultra non erit. 1 Cor. 16, 54: absorpta est, mors, victoria tua, quam scilicet habebis in sanctis, qui recepti in aula regia omnes incursus peccatorum et Daemonum vicerunt. Isa. 25, 8: praecipitabit mortem in sempiternum, et auferet omnem lacrymam dominus Deus ab omni facie, et opprobrium populi sui auferetur de universa terra. Secundo pro peccatis propriis vel alienis: quod removet cum dicit, neque luctus et cetera. Isa. 61, 19: non audietur ultra in ea vox fletus et vox clamoris. Tertio pro incolatu ejus: quod removet cum dicit neque clamor; aliqua scilicet inquietatio. Isa. 54, 4: noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; fundabo te sapphyris et ponam jaspidem propugnacula tua. Isa. 58, 14: sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te hereditate Jacob patris tui. Quarto pro desiderio caelestis patriae: quod removet dicens, neque dolor: quia sancti ipsam patriam perpetuo possidebunt, nec unquam amittent: Isa. 60, 18: non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. Et postea sequitur: populus tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram. De ista terra, scilicet vita aeterna, dicitur in Psal. 26, 13: credo videre bona domini in terra viventium. De istis quatuor dicitur Isa. 32, 18: sedebit populus meus, scilicet semper vivens, quod est contra mortem; in pulchritudine pacis contra clamorem: Isa. 9, 7: et pacis non erit finis: in tabernaculis fiduciae, contra luctum: in requie opulenta, contra dolorem; quia prima scilicet quatuor praedicta, abierunt recedentes ab aula regia. Isa. 32, 17: et erit pax et cultus justitiae et securitas usque in sempiternum. Et hoc est argumentum quod non pervenitur ad gloriam nisi per ista, Act. 14, 21: per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Et ideo pervenientibus ad gloriam illa sunt prima. Eccl. 3, 4: tempus flendi prius in hac vita, et tempus ridendi post fletum, scilicet in futura gloria. Vel exponendo secundum Glossam quia prima abierunt, quia causa horum, scilicet peccatum, non erit ibi, unde nec ista erunt ibi. Et tunc sic construitur et exponitur ista littera; quia illa recesserunt, quia prima, idest illa quae ad haec sunt priora et antecedentia et causa, abierunt, scilicet peccata. Ibi enim jam homines peccare non poterunt, et ita nec mori nec clamare nec lugere nec dolere: quia tanta erit bonorum affluentia, quod miseriae praesentis saeculi, et molestiae quas sustinuerunt sancti, oblivioni tradentur. Isa. 65, 17: non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor; sed gaudebitis et exultabitis in sempiternum. Et ibidem traditae sunt oblivioni angustiae priores, et absconditae sunt ab oculis nostris. Et ideo dicitur Psal. 16, 15: satiabor cum apparuerit gloria tua. Dicit autem Augustinus, 20 de Civit. Dei, cap. 17: hoc, scilicet, absterget Deus etc. et post neque luctus et cetera. Nullo modo potest intelligi de Ecclesia militanti, sic inquiens: quis enim tam vesanus est, quod audeat affirmare in hujusmodi mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unum aliquem sanctorum, quod hanc vel ducat vel ducturus sit vel duxerit vitam nullas habentem lacrymas vel dolores? Cum potius quanto est quisque sanctior, et desiderii justi plenior, tanto sit ejus morando fletus uberior. Vel possunt distingui quatuor in praedicta auctoritate. Absterget Deus etc., ut supponatur omnis laboris amotio. Apoc. 14, 13: amodo jam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis: et mors ultra non erit, idest particularis vitae dissolutio, quae fit per quotidianam et continuam perditionem, et fluxum naturae. Sed erit vita indeficiens, permanens et aeterna. Sap. 5, 16: justi in perpetuum vivent. Neque luctus pro conscientia peccati; neque dolor pro poena. Isa. 14, 3: in die illa cum requiem dederit tibi dominus a labore tuo et a concussione tua, et a servitute dura qua antea servisti; assumes parabolam istam dicens: quomodo cessavit tributum, quievit exactor. Sic ergo renovati omnes sancti et beatificati coronam regni caelestis accipient cum Christo filio Dei in perpetuum regnaturi, secundum quod dicitur Dan. 7, 18: suscipient regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum, et in saecula saeculorum. Ad quod regnum perducat nos ipse filius Dei qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264