CORPUS THOMISTICUM
Jacobi de Benevento
De adventu Antichristi

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[89039] Jacobus de Benevento, De adventu AntichristiTunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate; Luc. 21, 27. In prima dominica adventus cantavit Ecclesia domino misericordiam, et hoc propter hilarem et humilem adventum ejus. In ista dominica propter adventum terribilem cantat domino judicium. Unde dicitur in Psal. 100, 1: misericordiam et judicium cantabo tibi domine; misericordiam quantum ad primum adventum, et judicium quantum ad secundum. Et hoc merito: quia secundum consilium sapientis, Prov. 19, 12: sicut fremitus leonis, ita et regis ira. In quo tangitur adventus judicii. Et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus: in quo tangitur adventus misericordiae. Notantur ergo in praemissis verbis quatuor (...) ex quibus futurus ejus adventus terribilis et admirabilis redditur: primo tempus, secundo habitus, tertio locus, quarto ultio et comitatus. Tempus quidem describitur incertum ex eo, quod haec dictio tunc indeterminate relinquitur Matth. 24, 36: de die autem illa (et hora) nemo scit. Habitus describitur humilis, cum dicitur filium hominis, quia in eadem forma secundo, glorificata tamen, judicabit, in qua judicatus est. Job 36, 17: causa tua quasi impii judicata est: et ideo judicium causamque recipies. Et hoc indicatur (ex illis verbis) in quem compunxerunt Apoc. 17: videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt. Joan. 5, 27: potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est. Idest in quantum homo, judicabit ministerio Trinitatis, non autem auctoritate. Locus subjungitur sublimis, cum subditur venientem in nubibus. Non enim in valle Josaphat descendet, ut dicit Glossa super illo verbo Joel. 3, 2: congregabo omnes gentes et cetera. Hoc quidam pueriliter intelligunt, quod in valle quae est in latere montis oliveti descensurus sit dominus; quod frivolum est: quia non in terra, sed in spatio hujus aeris sedebit contra locum montis oliveti, unde ipse ascendit, ut impleatur quod dicitur Act. 1: sic veniet quemadmodum vidistis eum, nobis obviantibus ei in aere sicut dicitur Thes. 4, 16, impiis autem remanentibus in terra quam dilexerunt: et dicetur eis tunc illud Matth. 25, 35: esurivi et cetera. Comitatus subjungitur honorabilis cum dicitur cum potestate magna et majestate. Prov. ultimo 5, 23: nobilis in portis vir ejus. Et quia in primo adventu venit in signis amoris et mansuetudinis, secundum illud Luc. 2, 12: hoc vobis signum: invenietis infantem etc., et contemptus fuit: Isai. cap. 53, 2 et 3: consideravimus eum novissimum virorum (...) unde nec reputavimus eum: ideo in secundo adventu veniet in signis furoris et potestatis, ut contemnentes videant et confundantur. Eccles. 36, 6: innova signa et immuta mirabilia: et quomodo mutabis sequitur excita furorem, ibid. 8, scilicet in signis, et effunde iram, scilicet in sententiis. Ps. 64, 8: turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos, a signis tuis. Ponuntur autem in Evangelio signa potestatis, ut melius pateat potestas hujus judicii in omnibus creaturis. Primo in creatura superiori, et hoc dupliciter; scilicet quantum ad ornatum caeli Empyrei; et hoc notatur cum dicitur: nam virtutes caelorum movebuntur scilicet Angeli, qui sua virtute movent sphaeras secundum philosophos. De quorum commotione Job 26, 11: columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus Isa. 33, 7: Angeli pacis amare flebunt; in quos licet non cadat passio, tamen signa turbationis et moeroris ostendent. Et quantum ad ornatum syderum, quod notatur cum dicitur Luc. 21, 25: erunt signa in sole et luna et stellis ejus; Ezech. 32, 7: operiam caelos et nigrescere faciam stellas, ejus; Psal. 18, 1: caeli enarrant gloriam Dei, item ibid. Ezech. solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum. Ezech. 32, 8: omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam. Secundo in creatura inferiori; et hoc dupliciter: scilicet quantum ad elementum aquae, quod notatur cum dicitur prae confusione sonitus maris; et quantum ad elementum terrae, quod notatur cum dicitur in terris pressura gentium. Ps. 56, 4: sonuerunt aquae et turbatae sunt abyssi. De secundo Isai. 24, 3, et 19 et 20, etc.: dissipatione dissipabitur terra, confractione confringetur terra, contritione conteretur terra (...) agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et concutientur fundamenta terrae. Tertio in creatura media: et hoc dupliciter: scilicet quantum ad elementum ignis per ardorem undique inflammantis; Ps. 36, 3: ignis ante ipsum praeibit, et quantum ad elementum aeris undique luce carentis propter privationem solis, et apparitionem horrendi judicis, quae erit in nubibus aeris: quod notatur cum dicitur: venientem in nubibus cum potestate et majestate. De his tribus Aggae. 2, 7: adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum, quantum ad creaturam superiorem, et terram quantum ad inferiorem, et mare quantum ad mediam, et commovebo omnes gentes quantum ad omnia. Isai. 24, 6: maledictio vorabit terram (...) et insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci (...) clamor erit in plateis. Is. 24, 17: formido scilicet a superiori, et inde apparebit judex iratus; fovea scilicet ab inferiori, ubi patebit profundum Inferni; laqueus scilicet quia undique circumdabit ignis accensus. Job 2, 20: effugium peribit ab eis; unde Ps. 138, 8: si ascendero in caelum et cetera. Rogemus ergo et cetera. Et quia materia se offert in praesenti Evangelio, ut de adventu ad judicium aliquam notitiam habeamus, secundum quod ex Scripturis colligi potest, distinguenda sunt nobis tria: scilicet praecedentia, concomitantia et subsequentia ad judicium. Praecedentia autem sive praeambula ad judicium distinguuntur secundum triplicem statum praedicationis, quae fiet per Enoch et per Eliam, Malach. ult. 5: ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis. Item secundum statum persecutionis quae fiet per Antichristum et pseudoprophetas et praedicatores, Apoc. 13, 15: et faciet, ut quicumque non adoraverit imaginem bestiae, occidatur. Quod signatum fuit Dan. 3, ubi datum est edictum quod omnes interficerentur qui non adorarent statuam quam erexerat Nabuchodonosor. Item statum purgationis quae fiet per ignem. Psal.: ignis ante ipsum praecedet. 2 Petri 3, 10: elementa vero calore solventur. Et haec tria sumi possunt secundum illa tria quae ponuntur Dan. 12, 1 et 2, de statu judicii: in tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud; et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro (vitae), et multi de his qui dormierunt in terrae pulvere evigilabunt; alii vero in vitam, alii in opprobrium, intelligitur enim eligentur. Joan. 13, 18: ego scio quos elegerim; Matth. 20, 16: multi enim sunt vocati, pauci vero electi, et hic propter praedicationem, scilicet Eliae et Enoch dealbabuntur, scilicet propter persecutionem Antichristi. Ps. 50, 9: lavabis me et super nivem dealbabor. Probabuntur scilicet per ignem, qui praecedet faciem judicis; unde dicitur: et quasi ignis probabuntur multi. Job 23, 10: probavit me quasi aurum, quod per ignem transit. Ps. 16, 3: igne me examinasti, et non est et cetera. Quilibet autem istorum actuum vel statuum distinguitur multipliciter. Circa statum praedicationis notatur, quod ante praedicationem Eliae et Enoch praecedent quatuor. Primo, dissidium regnorum a Romano imperio. 2 Thess. 2, 3 et 7: nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis: et ex Glossa Ambrosii discessio Graece dicitur apostasia; nisi scilicet ab imperio Romano primum gentes discesserunt. Et infra qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat. Qui tenet, scilicet, Romanum imperium teneat illud donec ipsum fiat de medio. Quia medium est dum universis circumquaque gentibus imperat; quibus ab ipso recedentibus, de medio auferetur, et tunc ille iniquus opportuno sibi tempore revelabitur. Dan. 7, 7: habebat cornua decem: ubi dicit Glossa, quod imperium Romanum, appropinquante die judicii scindetur in decem regna. Secundo, inobedientia Ecclesiarum Romanae Ecclesiae, Dan. 12, 7: cum consummata fuerit dispersio populi sancti, complebuntur universa haec. Tertio, hypocrisis religiosorum et haereticorum 2 Tim. 4, 1 et 2: in novissimis temporibus discedent quidam a fide attendentes spiritibus erroris et doctrinis Daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium conscientiam et cetera. Matth. 7, 15: attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: et Matth. 24, 23: surgent (pseudochristi) et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi. Quarto, universalis concitatio populorum. Matth. 24, 7 et 8: consurget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et erunt pestilentiae et fames et terraemotus magni per loca: haec autem omnia initia sunt dolorum. Post haec sequitur praedicatio Eliae et Enoch, et persecutio Antichristi; et primo dicendum est de praedicatione Eliae et Enoch, qui commendabiles reddentur a multis in novem: primo ab eorum praedicationis diuturnitate, scilicet quantum praedicabunt, Apoc. 11, 3: dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Secundo habitu corporis eorum, amicti saccis. Tertio, habitu mentis, ibi, 4: hi sunt duae olivae. Quarto, fiducia, et constantia eorum, ibi, 5: si quis voluerit et cetera. Quinto, de potentia eorum, ibi, hi habeant potestatem sexto, de morte eorum, ibi, 7: cum finierint et cetera. Septimo, de resurrectione eorum, ibi, 11: et post tres dies et cetera. Octavo, de eorum assumptione in caelum, ibi, 12: et audierunt vocem magnam et cetera. Nono, de plaga futura mundo in assumptione eorum, ibi, 13: et in illa hora factus est terraemotus etc.: quae omnia continentur Apoc. 11. Dicitur ergo quantum ad primum dabo; numquid dicitur ad signandum quod inaestimabile est quod dabit eis? Luc. 21, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Unde dicitur Matth. 10, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Duobus dicit propter sufficientiam testimonii, quia, ut dicitur Matth. 18, 16: in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Vel duobus dicit, quia de duobus praedicabunt, scilicet de divinitate Christi, et humanitate: vel de duobus, scilicet de Christo, ipsum commendando et magnificando, et de Antichristo, ipsum reprobando et damnabilem ostendendo. Vel duobus, quia de utroque testamento accipient, quod ipsi praedicabunt. Vel duobus, scilicet praemia bonorum, et poenas damnatorum. Testibus meis, primo praedicando Act. 1, 8: eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae; secundo moriendo Apoc. 2, 13: in diebus illis Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos: quasi dicat: in hoc et propter hoc est testis meus, quia occisus pro me. Et in hoc quod dicit dabo, notatur, quod magnam gratiam facit Deus cui dat ut pro eo sit martyr, sicut dicit Glossa interlinearis. Sequitur de tempore praedicationis eorum. Apoc. 11: et prophetabunt diebus 1260, idest tribus annis et dimidio, ut dicit Glossa. Sed contrarium dicere videtur alia Glossa dicens: notat quod hi dies non perficient tres annos cum dimidio; et hoc est verum, quia ad hoc quod tres annos cum dimidio perficerent, oporteret ut adhuc adderentur 19 dies. Sed non est contrarietas: quia praedicabunt solummodo tanto tempore, quanto Christus praedicavit. Christus enim postquam fuit baptizatus supervixit annis tribus et dimidio, non tamen integro; quia pro dimidio anno computatur tantum temporis quantum est ab Epiphania usque ad Pascha. Unde sicut Christus in praedicatione omnino et praecise non perfecit tres annos et dimidium, sic isti non perficient. Et hoc significatur per numerum dierum qui hic ponitur, qui non perficit praecise tres annos et dimidium, sicut dicit Glossa. Et hoc solummodo habetur de intellectu, qui dicit sicut ipse Christus praedicavit. Hic etiam est notandum, quod de illis tribus annis et dimidio, idest, eo quod fuit ab Epiphania usque ad Pascha, Christus nec aperte praedicavit, nec aperte fecit miracula, sed tantum occulte deferens Joanni; quia adhuc Joannes Baptista non erat incarceratus, sed libere praedicabat; quia in Paschate quod fuit post annum et dimidium a Baptismo Christi fuit incarceratus; et tunc dominus publice coepit praedicare et docere, et in fine duorum annorum fuit crucifixus. Joannes vero Baptista uno anno ante dominum fuit occisus; propter quod uno anno fuit in carcere detentus. Alia etiam solutio posset dari: scilicet quod Scriptura non facit vim in minutiis numerorum; et propter hoc per praedictum numerum intelliguntur tres anni et dimidium; etsi numerus ille non perficiat totum; quia posito majori numero, non fit vis in minori. Sed prima solutio verior est et melior. Sequitur de habitu corporis eorum; amicti saccis; ubi notatur, quod Ecclesia in sua senectute revertetur ad dies juventutis. Idem enim legis de praecone primi adventus; scilicet de Joanne Baptista, Matth. 3, 4: et erat Joannes vestitus de pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos suos. Hoc etiam de Isaia legitur, qui non propheta sed evangelicus praenunciator fuit dominicae passionis. Isai. 20, 2: solve saccum de lumbis tuis. Unde Isai. 50, 3: induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum: quasi diceret: sancti praecones ultimi adventus lux sunt caeli splendentes virtutibus, tamen reputabuntur viles et miseri. Qui ergo pretiosis et mollibus induuntur non videntur esse nuntii vel praecones adventus Christi, sed magis recessus. Sequitur de habitu mentis eorum. Infra eod. (Apoc. 11, 10): hi sunt duae olivae, et duo candelabra. Olivae propter bona opera, quae in se habebunt. Eccles. 24, 19: quasi oliva speciosa in campis. Vel propter opera misericordiae, quae exercebunt consolando desolatos, Zachar. 4, 14: isti sunt duo filii olei idest splendoris, qui assistunt dominatori universae terrae. Sed candelabra dicuntur propter lumen doctrinae quod exhibebunt aliis, exhortando bonos et confortando et arguendo malos, Matth. 5, 14: vos estis lux mundi; et postea sequitur ibid. 16: sic luceat lux vestra coram hominibus. Et in nullo inclinabunt se Antichristo. Unde sequitur Apoc. 11, 4: in conspectu domini terrae stantes, idest Dei. Et si casuri sint, scilicet corporaliter in conspectu Antichristi, stantes dicit, quia in nullo obedient ei. Sequitur de fiducia et constantia eorum, infra (Apoc. 2, 5): et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum, et devorabit inimicos eorum. Antichristus enim blandimentis et comminationibus conabitur eos attrahere, sed non praevalebit, ut a proposito praedicationis eos cohibeat. Quia ignis, idest scientia spiritualis, exibit de ore illorum, cui non poterunt resistere adversarii. Jerem. 23, 29: nonne verba mea quasi ignis et sermo meus quasi malleus conterens petras. Eccles. 48, 1: et surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat; Luc. 21, 13: dabo vobis os et sapientiam cui et cetera. Et devorabit inimicos eorum. Idest devorandos eos ostendet, scilicet a Daemonibus; Deuter. 32, 24: devorabunt eos aves idest Daemones morsu amarissimo; et damnandos in ignem aeternum, ubi in perpetuum cruciabuntur. Matth. 25, 41, ite maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo, idest Antichristo et Angelis ejus, idest ministris: quod quidem fuit signatum 4 regum 1, in duobus quinquagenariis, qui consumpti sunt ab igne, qui ad preces Eliae descendit de caelo. Sic Antichristus quum videbit eos inflexibiles esse, tentabit eos occidere. Unde sequitur: si quis voluerit eos laedere, idest occidere morte corporali, idest Antichristus. Sic et simili sententia sicut praemisi, oportet eos occidi, idest condemnari, qui Antichristum et suos praedicabunt et ostendent esse damnandos. Sequitur de potestate eorum: infra eod. (Apoc. 11, 36): hi habent potestatem claudendi caelum ne pluat diebus prophetiae eorum, quae durabit per tres annos et dimidium; et hoc fuit signatum 3 Reg. 17, ubi ad preces Eliae clausum fuit caelum, ne daret rorem nec pluviam annis tribus et mensibus sex. Vel caelum potest appellari sacra Scriptura, quae celat nobis arcana Dei, quam illi quum volent aperient. Non enim semper praedicabunt; sed tempore opportuno: quia, ut dicitur Ecclesias. 8, 6: omni negotio tempus est et opportunitas. Habent etiam potestatem super aquas convertendi eas in sanguinem; ad litteram sicut factum est in Aegypto per manum Moysis, Exod. 8: et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint sicut Aegyptus plagis percussa fuit; sed hac potestate non utentur ipsi, quia actus miraculi est ad utilitatem; tunc vero non erunt utilia propter hominum incredulitatem, et quia Antichristus etiam faciet multa miracula. Sequitur de morte illorum, et de illusione, quam facient eis mali. Apoc. 11, 7: cum finierint testimonium suum, idest praedicationem suam, scilicet post tres annos et dimidium; bestia quae ascendit de abysso, idest Antichristus faciet adversus eos bellum et vincet illos et occidet eos cum bello, scilicet multis diversisque disputationibus et miraculorum operationibus, et vincet et occidet eos, scilicet corporaliter, et corpora eorum jacebunt in plateis diversis (civitatis magnae). Vel quia simul occisi de una platea portabuntur in diversas plateas, ut videant eos homines et timeant imitari vel conformari eis. Vel forsitan in diversis locis occidentur. Secundo ponitur locus ubi sunt occidendi; quia in Jerusalem. Unde dicitur: civitatis magnae, idest Jerusalem, quae dicitur magna propter duo. Primo, quia semper pro magna est habita; unde civitas regalis appellatur Isai. 52, 1: Jerusalem civitas sancta. In ea enim erant omnia sanctuaria; in ea enim celebratur Deus. Ps. 86, 2: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Secundo dicitur magna propter multa vitia et peccata quae in ea facta sunt et fient, sicut quondam erat magna in virtutibus. Unde sequitur quae vocatur spiritualiter Sodoma, idest muta a laude Dei. Isai. 1, 10: audite verbum domini principes Sodomorum, et percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhae. Hoc dicit Isaias pro tempore Antichristi; quia, cum tunc essent mali, non tamen tantum quantum erunt tempore Antichristi. Thren. 4, 6: major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, et Aegyptus, idest tenebrosa et flebilis, quia ibit in tenebras exteriores ubi erit fletus et stridor dentium, Matth. 8, 12. Ubi et dominus illorum crucifixus est; cui ipsi servient ad literam temporali passione; et spiritualiter crucifigetur in servis suis. Hebr. 6, 6: rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei. Unde dictum est Petro: vado Romam iterum crucifigi: quia quod fit servis suis sibi reputat Christus fieri. Matth. 25, 40: quamdiu uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: et Act. 9, 4, Paulo dictum est: Saule Saule quid me persequeris? et cetera. Tertio ponitur crudelitas quam exercebunt in eos, et timor quem incurrent multi propter hoc: et videbunt multi de populis et tribubus et linguis et gentibus: quidam propriis oculis, quidam fama, corpora eorum per tres dies et dimidium, jacere super terram: et hoc fiet ut magis terreantur homines, ne eis acquiescant. Sed quare hoc permittet dominus, ut scilicet tam crudeliter et sic inhumane tractentur? Respondeo, ut notetur mirabilis Dei dispensatio, quia per hoc erit magis evidens eorum resurrectio. Unde sequitur, et corpora eorum non sinent poni in monumentis. Ecce magna illusio, ne scilicet eorum memoria habeatur. Sed cum terra illa sit calida, nunquam putrescent corpora illorum, eo quod per tantum temporis erunt in humanitate? Et si foetebunt, quomodo poterunt sustineri? Respondeo: non putrefient, quia solidata erunt propter usum ligni vitae, quo ipsi modo vescuntur et vivunt in Paradiso terrestri; tamen tamdiu possent sic esse, quod putrefierent. Vel potest dici, quod eorum corpora conservabuntur solida virtute divina, ut eorum bonitas magis appareat, et melius cognoscantur cum resurrexerint. Quarto ponitur gaudium quod mali habebunt de morte istorum; idest inhabitantes terram, idest mali terrena amantes gaudebunt super illos, quia occisi sunt, et jucundabuntur, et munera mittent invicem prae gaudio, putantes se esse liberos et securos, illis occisis qui eorum vitae et malitiae contradicebant. Sap. 2, 1, et 6 et 8: dixerunt cogitantes apud se non recte: venite ergo, et fruamur bonis quae sunt; coronemus nos rosis antequam marcescant. Et hoc facient gaudentes, ut dictum est de morte eorum. Unde sequitur (Apoc. 11, 10): quoniam hi duo prophetae scilicet Enoch et Elias cruciaverunt eos qui habitant super terram: idest malos, quorum damnationes praedixerunt, et ita cruciandos annunciaverunt; vel cruciaverunt eos contradicendo iniquitati eorum. Sap. 2, 12 et 16: circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae; ibid. 16: tamquam nugaces aestimati sumus ab illo; ibid. 19: contumelia et tormento interrogemus illum etc. postea sequitur mors turpissima. Tunc enim mali cruciantur cum boni exaltantur. Vel cum eis sua praedicatione contradicunt. Sed cum deberet dicere inhabitantes Jerusalem, quare dicit terram? Respondeo; per hoc spiritualiter intelligitur, quod omnes sancti qui terram universam inhabitant, gaudebunt spiritu, et jucundabuntur corpore, et mittent invicem scilicet munera congratulationum quum hi duo prophetae cruciaverunt etc. idest audacter restiterunt malitiae eorum. Prov. 28, 1: justus quasi leo confidens absque terrore erit. Sequitur de eorum resurrectione, inf. eod. Ap. 11: et post tres dies et dimidium spiritus vitae, idest anima, quae dat vitam a Deo scilicet missa, intrabit in eos. Ezech. 37, 6: ecce ego mittam in vos spiritum, et vivetis. Cum dicitur a Deo notatur quod resurgent corpora, et quod non naturaliter, sed miraculose. Sed quaeritur de istis quomodo resurgent? Aut sicut Lazarus, aut sicut Christus? Si primo modo, idest sicut Lazarus, fiet eis quodammodo injuria, quia iterum morientur; si secundo modo, idest sicut Christus, igitur in corporibus glorificatis; et sic resurgent ante alios; quod est contra apostolum Heb. 11, 40: Deo nobis melius (aliquid) providente ut non sine nobis consumarentur. Respondeo, non resurgent morituri iterum. Quod quaeritur: utrum in corporibus glorificatis? Dici potest quod sic; sed hoc erit eis speciale privilegium specialiter datum propter speciale testimonium propter quod occiduntur. Sed si in corporibus glorificatis, quomodo ergo videbuntur ab hominibus? Respondeo, quod corpus glorificatum cum vult et cui vult offert se; et cum vult potest fieri palpabile, et sic etiam potest se visibile exhibere; et hoc habet corpus glorificatum a natura glorificationis. Dicunt tamen aliqui, quod cum se offert corpus glorificatum palpabile vel visibile, hoc est per miraculum. Vel potest dici, quod anima intrabit corpora eorum non ut organa, sed in materiam. Sed tamen magis videtur quod corporabitur, ut ad organa, per hoc quod dicitur, quod spiritus vitae intrabit in eos. Unde sequitur Apoc. 11, 11, et steterunt super pedes suos vivi postquam surrexerunt. Sed quia superius dictum est quod corpora eorum non foetebunt, sed erunt multum solida propter esum ligni vitae, habetur ergo, quod difficilius morientur quam alii homines; et hoc est verum, quia gravissima erit eis mors, quia maxime vigebit in eis sensus, et sic maxime sentient. Quod etiam contingit in membris corporis humani, in quibus quanto magis viget sensus, tanto est major dolor si percutiantur vel vulnerentur. Timor magnus etiam erit ex hoc, ex tam subita eorum resurrectione (Apoc. 11, 11): timor magnus cecidit, sicut pondus opprimens, vel pro Dei reverentia, vel pro Inferni poena: super eos qui viderunt eos, scilicet jam gloriose resurrexisse. Job 31, 23, semper enim quasi tumentes fluctus super me timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. Sequitur de mirabili assumptione eorum (Apoc. 11, 12): et audierunt Enoch et Elias vocem magnam de caelo, idest magnae potestatis, ascendite huc, scilicet ad consortium justorum de medio hominum improborum: ascendite, qui prius descendistis humiliati et saccis amicti. Luc. 4, 11: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; unde sequitur (Apoc. 11, 12): et ascenderunt in caelum in nube sicut Christus, quia maxime ipsum imitati sunt in sustinenda pro eo tribulatione; sic et fient ei conformes in ascensione ejus; sed Christus propria virtute, illi vero in virtute Christi. Vel in nube, idest in corporibus subtiliatis et levibus super ventum factis. Vel in nube, idest Christo duce. Michae. 2, 13: ascendit pandens iter ante eos; nec ascenderunt occulte sed publice: ideo sequitur et viderunt illos inimici eorum, scilicet cum gloria ascendentes, et cum honore deductos ante sedem Dei et agni, idest Christi; unde poterunt dicere illud Sapien. 5, 4, nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore; ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum. Sequitur de plaga futura mundo propter eorum ascensionem, ibidem 13: et in illa hora scilicet mortis, vel glorificationis eorum factus est terraemotus magnus ad litteram. Vel terraemotus, idest magna commotio in hominibus terrena amantibus, qui in morte eorum audacius commovebuntur ad destructionem fidelium, ad suam majorem damnationem et punitionem in Inferno. Et decima pars civitatis cecidit, idest multi justi ad litteram ceciderunt gladio Antichristi. Unde sequitur et occisa sunt in terraemotu nomina hominum, idest homines digni honore, usque ad septem millia hominum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal, idest Antichristum. Unde ad litteram occidentur ab Antichristo, qui eum nollent adorare: et reliqui in timorem sunt missi hoc scilicet videntes. Psal. 47, 6: ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Circa statum Antichristi notanda sunt sex: primo de ortu ejus; secundo de progressu ejus; tertio de potestate ejus; quarto de cultu et simulatione ejus; quinto de conflictu et persecutione ejus; sexto de morte et poena ejus. Circa primum notantur quatuor: primo unde nascetur; secundo quomodo nascetur; tertio quomodo nutrietur in utero matris; quarto ubi nascetur. Circa primum sciendum est, quod nascetur de Judaeis de tribu Dan. Genes. ult. 17: fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Apoc. 13, 1: vidi de mari bestiam ascendentem etc., idest Antichristum, nihil omnino secundum rationem gerentem, sed omnia per crudelitatem; et ideo vocatur bestia. Gen. 37, 33, fera pessima devoravit eum. Ascendentem de mari, idest de Judaeis nascentem. Judaei autem dicuntur mare, quia etsi prius terra fuerunt culta, Jerem. 2, 21: vinea mea electa, ego te plantavi, et alibi vinea de Sabaoth domus Israel est culta scilicet per legem et prophetas et amoena; tamen quia peccatum maximum fecerunt Christum occidentes, propterea instabiles et vagi facti sunt super terram incurrentes illam maledictionem Cain, Gen. 4, 12, vagus et profugus eris super terram: et sic sunt mare, quod fluidum est et amarum. Unde Thren. 1, 8, peccatum peccavit Jerusalem, scilicet crucifigendo Christum; propterea instabilis facta est. De mari ergo ascendit, idest de Judaeis de tribu Dan, quae fuit in Israel vilissima tribus. Et propter hoc dicit ascendentem, quia de vili tribu veniet ad magnam potestatem Dan coluber in via et cetera. Et hoc dicitur de Antichristo, quia ipse insidiabitur et nocebit obviantibus per praecepta et consilia. Cum dicit ascendentem ostendit, quod multum tolletur in altum per superbiam et potentiam. Sed in fine dejicietur, ut lapsu graviori ruat. Prov. 29, 23: superbum idest Antichristum sequitur humilitas idest dejectio. In hoc, quod dicitur ascendet de mari, signatur quod cito erit casurus, quasi de instabili et fluxibili fundamento, super quod aedificium diu stare non potest; unde Apoc. 12, 18, dicitur: stetit super arenam (maris); Matth. 7, 26, 27, similis est viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. Sequitur secundum, scilicet quomodo nascetur. Nascetur enim de fornicatione, non de virgine, sicut quidam finxerunt. Apoc. 11, 7: bestia ascendit de abysso, idest de fornicatione et peccato faciet adversus eos bellum. Vel secundum aliam expositionem: de abysso, idest de profunda et obscura tenebrositate malitiae, qua erit plenus totus. Apoc. 17, 8: bestia quam vidisti, ascensura est de abysso et in interitum ibit; etsi in principio antequam sublimetur videatur bonus; et tyranni impii et hypocritae ponent eum in regno, quod signatum fuit Dan. 7, 7, ubi dicitur: ecce bestia quarta, idest regnum Romanum, terribilis scilicet ante fidem, atque mirabilis post fidei susceptionem dentes ferreos habebat magnos. Hoc dicitur quia omnes domuit et sibi subjugavit. Et paulo post, et ecce cornu aliud parvulum, idest Antichristus ortum est de medio eorum qui tempore regni Romani nascetur, et cum fiet discessio a Romano imperio revelabitur. 2 Thess. 2, 2, nisi venerit discessio primum, idest a Romano imperio, et revelatus fuerit homo peccati, idest de peccato conceptus filius perditionis, idest Antichristus, qui de perditione, idest de fornicatione nascetur. Vel filius perditionis secundum Augustinum, quia ipse est fons peccati, et perditio omnium malorum et sui ipsius. Sequitur tertium, quomodo nutrietur in utero matris, quia operatione Diaboli. Nam, sicut dicit Augustinus, spiritus malignus descendet in uterum matris, et ex virtute Diaboli confovebitur et implebitur Antichristus; non tamen erit in Antichristo Diabolus, ut in daemoniacis; quia tunc non imputaretur ei peccatum, sed quia sic possidebit eum quod pro sua voluntate inclinabit eum cum consensu liberi arbitrii Antichristi; vel super illud 2 Thessal. 2, 9: cujus est adventus secundum operationem Satanae. Glossa: non tamen sine consensu ut phreneticus, qui culpam non habuit: quia si sic vexaretur a Diabolo, non imputaretur quodcumque ageret. Quod autem incipiat esse malus ex utero matris, probatur per illud Is. 48, 8: transgressorem de ventre vocavi te: sicut de Joanne dicitur Jer. 1, 5: priusquam te formarem in utero novi te. De matre Antichristi, dicitur Apoc. 17, 3: vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae. Sequitur quartum, de loco scilicet ubi nascetur, quia in Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae. Et statim sequitur de Antichristo Apoc. 17, 6: vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et martyrum Jesu. Plenam, etsi non satiatam; velut enim ebria exultavit, cum sanctos occidendo se vicisse existimaverit. Per sanctos intelliguntur illi qui ante adventum Christi fuerunt occisi: 4 Reg. 21, 16: sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os. Idest martyres, qui in tempore testes intelliguntur, sancti, qui propter adventum Christi et propter ejus fidem, et testimonium fuerunt occisi. Ideo dicitur martyrum Jesu. Hebr. 2, 37: lapidati sunt, et occisi sunt in occisione gladii etc., de utrisque dicitur Matth. 23, 34: mitto ad vos prophetas et sapientes et Scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram et cetera. Unde bene dicitur ebria; sicut enim ebrius etsi non habeat necesse bibere, tamen appetitum non amittit; sic mali etsi multis bonis noceant, sitis tamen nocendi non extinguitur, sed crescit potius appetitus. Sequitur de progressu Antichristi. Circa quod notatur primo, ubi nutrietur; secundo, a quibus; tertio, qui primi ei adhaerebunt; quarto, qua aetate incipient haec omnia. Circa primum sciendum est, quod nutrietur in illis duabus civitatibus in Chorozain et Bethsaida; unde super illo verbo: vae tibi Bethsaida, Matth. 11, 21, dicit Augustinus: ideo imprecatur et improbat dominus istis civitatibus, quia in eis conversabitur filius perditionis, idest Antichristus. A quibus nutrietur; quia a maleficis et magis Babylonis, qui docebunt eum omnem artem magicam; sicut enim dicit Augustinus, nutrietur enim aspibus malignis, qui propter incantationes suas continuo ei famulabuntur, et assistent ei. Sciendum est, quod primo adhaerebunt ei Judaei et populus Judaeorum, Joan. 5, 43: si alius veniet in nomine suo et illum accipietis. In qua aetate erit cum haec incipient, quia in adolescentia: Ecclesiastes 4, 15: vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, idest cum Antichristo. Nam primus adolescens fuit Christus, cui adhaerere debemus. Sequitur de potestate Antichristi; circa quod notantur sex: primo, de potestate quam habebit, nequitia instigante; secundo, de potestate quam habebit a principibus; tertio, de potestate quam habebit ad omnes nationes; quarto, de potestate violenta quam exercebit per suos subjectos; quinto, de potestate quam habebit a Diabolo; sexto, de usu dictae potestatis. Circa primum sciendum est, quod potentia Antichristi erit maxima, quam propria instigante malitia habebit: de qua dicitur Apoc. 13, 2: et bestia quam vidi similis erat pardo, propter varios modos decipiendi, quia valde erit perversus et plenus omni nequitia. Jer. 13, 23: si mutare potest Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam. Assimilatur autem pardo propter varietatem fraudulentiarum suarum fraudulentus valde erit. Eccles. 11, 31: multae insidiae sunt dolosi, idest Antichristi. Notatur ergo in pardo ars decipiendi quam habebit; quia illos quos decipiet, tales faciet, ut sint digni igne Gehennae. Vel comparatur pardo, propter variam philosophorum et magorum affectionem quam tenebit. Item erit potentia sua quantum ad carnis lasciviam. Job 40, 11: virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo ejus in umbilico et cetera. Et ideo assimilatur urso. Apoc. 13, 2: et pedes ejus sunt pedes ursi, qui est luxuriosum et immundum animal. Unde Dan. 11, 37: et erit in concupiscentia feminarum nec quemquam deorum timebit. Item erit superbissimus et crudelis ut leo. Apoc. 13, 2: et os ejus sicut os leonis. Jerem. 4, 7: ascendit leo, idest Antichristus, de cubili suo et praedo gentium se levavit. Egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem. Sequitur secundum, scilicet de potentia quam habebit a principibus, qui adhaerebunt ei, et erunt de familia Antichristi. Et non solum principes, sed optimates et capita populorum. Amos 6, 1: vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, idest in vana spe et confidentia vestra; optimates capita populorum ingredientes pompatice (domum Israel), idest superbe contra Christum ad servitium Antichristi. Et separati estis scilicet ab electis et sanctis in diem malum, idest in diem tribulationis et afflictionis tempore Antichristi: et appropinquatis solio iniquitatis, idest obsequio et dominio Antichristi. Apoc. 13, 1: vidi de mari bestiam habentem capita septem et cornua decem, per quam intelliguntur universi principes mali qui adhaerebunt ei, et impugnabunt observantes Decalogum, idest legem Dei, inter quos erunt multi apostatae Christiani veritati resistentes, et prohibebunt fieri Baptismum. Apoc. 16, 12: et sextus Angelus effudit phialam suam in flumen (illud) magnum Euphratem, et siccavit aquam ejus, idest Baptismum fieri impedivit, ut praepararetur via, scilicet Antichristo et Daemonibus in regibus idest in falsis Christianis, qui in Baptismo fuerunt ut reges uncti; ab ortu solis recedentibus scilicet a Baptismo, in quo sol, idest illuminatio gratiae datur: et de multis habebunt victoriam, corporaliter tamen, quia eos occident et flagellabunt. Sequitur tertium scilicet de potestate ejus quantum ad omnes nationes. Apoc. 13, 7 et 8: data est (illi) potestas in omnem tribum quoad Judaeos majores, et populum quoad Judaeos minores; et linguam quoad malos Christianos, et gentem quoad Paganos; et adoraverunt eum, scilicet bestiam, idest Antichristum, se illi humiliando omnes qui habitant in terram, quorum, qui sunt reprobi, nomina non sunt scripta in libro vitae agni, idest Christi. Hic liber est ipse agnus, in quo erant ipsa nomina, antequam fierent. Joan. 1, 3 et 4: quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum; ipse enim est mens Dei et sapientia. Unde sicut domus est in mente artificis priusquam fiat actu, sic omnia fuerunt in filio Dei, qui omnium erat exemplar et idea. Sic est ergo liber (vitae) inquantum Deus; inquantum homo est etiam liber vitae, quia dedit nobis exemplum vivendi. Eccles. 24, 32: haec omnia liber vitae et testamentum altissimi, et agnitio veritatis. Agni, dico, qui occisus est in Abel, et in ceteris membris suis. Vel signatus occidi in morte Abel ab origine mundi, idest statim post originem. Vel occisus est et praevisus et praeordinatus occidi ab aeterno in tempore. Unde ab origine, idest ante originem mundi. Eccl. 24, 14: ab initio et ante saecula creata sum, idest praevisa creari, quantum ad humanitatem, cujus pars fuit anima a Deo creata. Sic ergo potestatem habebit quantum ad omnes nationes, quia de omnibus nationibus mundi habebit multos. Quarto sequitur de potentia violenta quam exercebit per suos, et potentia inducente. Potentia inducens erit operatio miraculorum. Apoc. 13, 13: et faciat signa magna ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram ad literam, per Daemonum operationem; nec est hoc incredibile, cum hoc alia vice fecerit Job 1, 16: ignis venit, et cunctas oves puerosque consumpsit. Et hujus ratio est, quia in iis quae sunt naturae habet Diabolus potestatem, permissione Dei. Vel ignem faciet de caelo descendere, quia spiritus malignus descendet in falsos apostolos, et nuncios Antichristi; sicut spiritus sanctus descendit in Christi apostolos. Et hoc publice faciet: unde sequitur in praemissa auctoritate Apoc.: in conspectu hominum. Unde jactabunt, se esse meliores quam apostoli Christi fuerint, qui spiritum receperunt in conclavi (Act. 2, 2: factus est repente de caelo sonus etc.), et per hoc multos ad se convertet. Unde dicitur Apoc. 13, 14: et per hoc seducet multos habitantes in terra, idest finaliter amantes terrena et divina postponentes. 1 Mach. 1, 43 et 44: ut relinqueret unusquisque legem suam; et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi, idest Antichristi. Et faciet multa signa; ideo sequitur Apoc. 13, 14: propter signa quae data sunt eis, scilicet permissione divina ipsis falsis apostolis. Quare in conspectu bestiae, idest Antichristi, ad ejus invocationem miracula facient ejus apostoli. Et ideo faciet se idem Antichristus adorare ab hominibus. Unde dicitur Apoc. 13, 14: et dicet, idest praecipiet habitantibus in terram, ut faciant imaginem bestiae, idest Antichristi, conformando se ipsius malitiae. Sed heu. Quot sunt hodie, qui portant imaginem bestiae idest Antichristi, secum impressam in cordibus suis per prava opera. Quibus dicitur Matth. 12, 20: cujus est imago haec et superscriptio? Et propter hoc bonum est, quod faciamus consilium apostoli, 1 Cor. 15, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis. Ipse etiam Antichristus faciet fieri imaginem suam statuam, quae dabit responsa potestate Daemonis. Apoc. 13, 15: et datum est illi scilicet Antichristo (data est) potestas ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur ipsa imago bestiae. Et in hoc apparebit magna ejus potestas, quia ipsam imaginem faciet loqui. Ergo videtur quod habebit spiritum? Respondeo. Verum est quod habebit spiritum inhabitantem vel residentem, non unitum, ut ipsa imago bestiae loquatur, sed ad litteram per spiritum praesidentem sicut antiquitus de idolis Daemones dabant responsa. Vel spiritualiter exponendo imagini bestiae, idest illis, qui conformabuntur bestiae idest Antichristo, per consensum imitando ipsum, dabit spiritum, idest ut variis linguis possint loqui. Sed quomodo hoc dabit Diabolus qui etiam non potest dare scientiam? Respondeo, Diabolus autem faciet eos loqui secundum visionem hominum, vel quia ipse in eis loquetur. Item sequitur de potestate violenta quam exercebit per suos apostolos. Apoc. 13, 11: vidi aliam bestiam ascendentem de terra, idest pseudo apostolos, ubi notatur eorum crudelitas in eo quod dicit bestiam, quia nihil facient aut intelligent secundum usum rationis; sed crudeliter saevient in sanctos. Deuter. 32, 24: dentes bestiarum immittam in eos, idest falsos apostolos Antichristi, qui eorum mala doctrina corrodent fideles. Qui ut serpentes furebunt in sanctos. Ps. 57, 5: furor illis secundum similitudinem serpentis. Vel dentes bestiarum, idest malos Christianos et apostatas, qui deterius Ecclesiam persequuntur quam gentiles: de quibus in Ps. 56, 5: dentes eorum arma, scilicet ad defendendum suum principem, idest Antichristum et suum errorem; et sagittae ad fidelium percussionem, et lingua eorum gladius acutus; corda siquidem seducentes per pravae et damnabilis doctrinae eruditionem. Falsi enim Christiani et apostatae apostolos Antichristi falsos fovebunt, et nutrient et defendent. Et ideo signanter dicit ascendentem de terra, idest nutritam et defensam ab amatoribus terrenorum. Sed eorum finis descensus est, cum in principio per superbiam et operationem Diaboli ascendant. Ps. 72, 18: dejecisti eos dum allevarentur. Sequitur de potestate quam habebit Antichristus a Diabolo, Deo permittente: et haec potestas erit quantum ad miracula facienda: Apoc. 13, 2: et dedit illi scilicet Antichristo, draco virtutem (suam), idest Diabolus faciendi miracula secundum quod dicit Glossa. Sed miracula fiunt ad manifestationem Dei; sed Deus non manifestabitur per opera Antichristi; ergo non erunt miracula. Item Diabolus non habet potestatem nisi in naturalibus, et non in libero arbitrio. Respondeo: verum est quod non erunt miracula, sed magis mirabilia; miraculum enim, ut dictum est, fit ad cognoscendum Dei virtutem. Habebit etiam posse ad seducendum multos. Unde sequitur: et dedit illi draco virtutem et potestatem (magnam) seducendi, scilicet multos: ita quod dum dicit virtutem referatur ad potentiam miraculorum; cum autem dicit potestatem, ad potestatem seductionis. Sexto quaeritur de usu potestatis Antichristi, et de progressu, quantum ad duo: primo quantum ad se; secundo quantum ad suos. De primo dicitur Apoc. 13, 7: et datum est illi, scilicet Antichristo, bellum facere cum sanctis et vincere eos. Datum, idest permissum a Deo, quia nihil habebit nisi quantum ei dabitur permissione divina. Et ex seipso nihil nisi propria malitia (poterit) facere bellum cum sanctis per blandimenta et promissiones, et commissiones, et exhortationes, et vincere eos, corporaliter tantum si sunt praedestinati; vel spiritualiter aliquos, qui non sunt praedestinati. Quos enim per fraudulentiam non poterit frangere, aperte debellabit per violentiam. Dan. 11, 40: ingredietur terras et conteret et pertransiet, quia scilicet non inveniet resistentiam: et ibidem dicitur 41: et introibit in terram gloriosam, et multi corruent; quia ei resistere non poterunt propter ipsius potentiam. Dan. 11, 21 et 22: obtinebit regnum in fraudulentia et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus et conterentur. Secundo de usu potestatis ejus quantum ad suos. Apoc. 16, 13: vidi de ore draconis, et de ore bestiae, idest Antichristi exire tres spiritus immundos per quos intelliguntur pseudoprophetae et pseudoapostoli, qui ab Antichristo mittentur in orbem terrarum. Qui dicuntur spiritus propter subtilitatem et astutiam malitiae quam in decipiendo habebunt. Sed immundi dicuntur per sordida opera nequitiae et iniquitatis. Exire dicuntur non quocumque modo, sed in modum ranarum exeuntium scilicet de luto; sic et isti lutosi erunt per luxuriam et pravam operationem. Ps. 52, 1: corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Oseae 1, 10: facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Assimilantur etiam ranis propter eorum loquacitatem et verbositatem, et propter fidei quietem, quam auferent per foetentis doctrinae Antichristi disseminationem. Hi sunt inimicus homo, qui in agro domini superseminavit zizaniam, Matth. 13, 25. Job 16, 21: verbosi amici mei. Et alibi (Job 11, 2): numquid vir verbosus justificabitur? Quod idem est ac, non, sed damnabitur. Et bene dicuntur tres propter infelices tres miserias mundi, quas sequentur: de quibus 1 Joan. 2, 16: omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vitae. Vel tres dicuntur quia sacramentum Trinitatis impugnabunt, et spiritualiter et principaliter Baptismum fieri prohibebunt. Dan. 11, 27, 30 et 31: cor eorum erit ut malefaciant, et mendacium loquantur adversum testamentum sanctum, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium, et dabunt, idest praedicabunt abominationem, in desolationem, idest Antichristum. Item potest exponi praedicta autoritas de malis advocatis. Dicit ergo vidi de ore draconis et de ore bestiae, idest Diaboli exire tres spiritus immundos in modum ranarum: per quos spiritus possunt significari tria genera advocatorum, qui ut ranae pacem et quietem hominum perturbant; viventes in luto deliciarum, et falsas leges fingunt et allegant: contra quos dicitur Isa. 10, 1: vae qui conditis leges iniquas. Alii veras male exponendo depravant, ut possint vincere quaestiones per falsam legum expositionem, ut postea melius ab eis remunerentur, et manus eorum muneribus impleantur. Contra quos Isai. 5, 20 et 23: vae qui dicitis bonum malum etc. vae qui justificatis impium pro muneribus et justitiam justi aufertis ab eo. Tertii, qui per deceptiones frivolas et inutiles, causas ampliant et dilatant, et fovent causas injustas scienter. Sap. 1, 1: diligite justitiam qui judicatis terram. Item de ore bestiae dicuntur exire, causa superbiae et vanitatis quam habent: superbiunt enim in suis advocationibus, et clamant et inflantur ut ranae; scilicet ut videantur ab adversariis frangi. Item fovent causas et defendunt causa laudis, ut scilicet per hoc possint magni aestimari, et laudari ab hominibus, et honorari. Et omnium istorum efficacia a quo sit ostendit Evangelista dicens Apoc. 16, 14: sunt enim spiritus Daemoniorum, idest a Daemonibus ducti. Sed quid erit de istis prophetia dicit, Isa. 5, 24: sicut stipulam et ligna devorat flamma ignis, et calor flammae exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendit. Et quare? Abjecerunt enim legem domini exercituum et eloquium, idest justitiam sancti Israel blasphemaverunt. Isa. cap. 5, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam; idest habere noluit. Viso de potestate Antichristi, sequitur videri de cultu et simulatione ejus. Circa quod videamus tria: primo quem cultum, et quam simulationem exercebit, ut trahat ad se Judaeos; secundo quem cultum exercebit ut trahat ad se Paganos; tertio quem cultum exercebit, et quam simulationem, sive fraudem, ut trahat ad se Christianos. Et circa hoc quatuor videbimus: primo de simulatione quam per se exercebit; secundo quam exercebit per pseudoprophetas et apostolos; tertio de efficacia sive effectu simulationis quantum ad se; quarto quantum ad alios. Circa primum sciendum est quod ad hoc ut attrahat ad se Judaeos, dicet et simulabit se esse Messiam promissum in lege, quem Judaei adhuc expectant verum Deum et verum hominem. Et reaedificabit templum Salomonis, dicens, se velle ritum Moysis. 2 Thess. 2, 4: qui adversatur et tollitur super omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus, gloriosus. Augustinus quod dicitur scilicet ficte ab idolatris aut quod colitur in veritate a fidelibus: dicet in Judaeis se velle destruere omnem idolatriam. Dan. 11, 36: elevabitur et magnificabitur adversus omnem Deum, et adversus Deum deorum, et loquetur magnifica et dirigetur donec compleatur iracundia perpetrata. Verumtamen secundum veritatem cor ejus erit ad destruendum cultum Dei. Dan. 8: cor ejus erit, intentio scilicet, adversus testamentum sanctum: usque ad principem fortitudinis magnificatus est, et ab eo tollet juge sacrificium. Secundo ut attrahat ad se gentiles et Paganos et idolatras, faciet simulacrum et statuam, et per incantationem mittet in eam spiritum malignum ad dandum responsa. Et vocabis eam Deum Maozim: Apoc. (loc. cit.) et datum est scilicet permissione divina ut daret spiritum imagini bestiae. Dan. 11, 37: Deum patrum suorum non reputabunt. 38: Deus autem Maozim in loco suo venerabitur, et Deum quem ignoraverunt patres sui colet. Maozim autem in tempore praesidium; quia ponetur edictum et mandatum: quod quicumque fugerit ad statuam illam sit securus, et non occidatur ob reverentiam statuae. Hanc etiam statuam faciet ab hominibus adorari, Apoc. 2, 14: et faciet ut quicumque non adoraverit imaginem bestiae occidatur. Tertio sequitur de cultu, simulatione et fraude quam exercebit per se ut trahat ad se et decipiat Christianos. Nam ipse filius perditionis dicet et affirmabit se esse Christum, et venisse ad judicium, sicut promisit in Evangelio, et ostendet se mortuum et resurget. Apoc. 13, 3: vidi unum de capitibus suis, idest Diaboli, scilicet Antichristum quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est. Bene igitur dicitur esse unum de suis capitibus, sive caput suum, quia dicet se esse principium sui ipsius, sicut dicebat Christus de se, Joan. 8, 25: principium qui et loquor vobis. Isai. 47, 8: ego dominus, et non est praeter me alter Deus. Sic dicet Antichristus de se, 2 Thess. 2, 4: ostendens se tamquam sit Deus, et extollitur super omne quod dicitur Deus. Dan. 11: et elevabitur et magnificabitur adversus omnem Deum. Et simulabit se occisum, quia ad litteram per artem magicam simulabit se esse mortuum, et ideo in mortem. Hoc dicitur ne credatur loqui secundum communem usum loquendi et modum quo aliquis quasi occisus vel quasi mortuus dicitur, quia proximus est morti. Post simulationem mortis ejus sequitur simulatio resurrectionis. Unde dicitur, et plaga mortis ejus curata est quia arte magica feretur a Daemonibus in aera quasi ascendat in caelum, et sic putabitur ab omnibus resurrexisse qui prius mortuus putabatur, ut conformet se fraudulenter resurrectioni Christi. Tamen ipse non occidit mortem sicut Christus, sed postea mors absorbet eum. Sequitur de cultu et simulatione quam exercebit per pseudo prophetas et apostolos; Apoc. 13, 11: vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni; per quam intelliguntur nuncii Antichristi et falsi Christiani, qui simulabunt se habere duo testamenta per scientiae cognitionem, non per vitae sanctitatem; et ideo signanter dicit similia agni scilicet cornibus, idest Christum praedicantia. Sunt enim duo cornua Christi vetus testamentum et novum. Ista simulabunt et affirmabunt se habere et servare falsi apostoli Antichristi. Unum quidem per signationem, aliud vero per exhibitionem. Vel duo cornua, sunt simulata dilectio Dei et proximi. Vel secundum Glossam duo cornua, scilicet doctrina et gratia faciendi miracula sicut habuit Christus, qui et vera docuit: Joan. 18, 37: (ego) in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati. Et vera miracula fecit: et propter hoc dicit similia agni; et quod bene dixerit similia et non vera agni, ostenditur in eo quod sequitur in praemissa auctoritate. Et loquebatur sicut draco, scilicet locutus erat in Antichristo, idest per impiam suasionem concordans draconi, hoc est Diabolo: quasi diceret: doctrinam habebat similem doctrinae agni, idest Christi, et miraculorum agni similitudinem; sed veritatem cornuum Diaboli, scilicet doctrinam foetentem, et virtutem miraculorum phantasticam. Et inde aperitur falsitas bestiae, idest Antichristi: quia apostoli ejus simulabunt se bonos, et tamen mala suadebunt. Unde sequitur, Apoc. 13, 12: et potestatem prioris bestiae omnem faciebat: idest omnibus modis decipiendi utentur quibus utetur Antichristus: et hoc in conspectu ejus, scilicet Antichristi, ut ipse notabilis et magnus reddatur. Vel ut ipsi falsi apostoli videantur et commendentur, quia illa erit eorum intentio et finis malitiae ipsorum, scilicet laus et commendatio Antichristi. Et ideo tamquam suum caput in omnibus praeponent et extollent, sicut nos praeponimus et extollimus Christum. Unde eorum simulatio et praedicationis malitia magnum effectum habebit in hominibus. Apoc. 13, 12: fecit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam (primam) cujus curata est plaga mortis. Terram idest terrenos in amore terrenorum perseverantes; adorare bestiam scilicet primam et Antichristum, quem resurrexisse a mortuis praedicabunt. Sicut enim superius dictum est, simulabit se esse mortuum, et divina virtute resuscitatum; et hoc praedicabunt sui apostoli, quos ipse mittet per mundum. Unde dicitur Apoc. 5, 3: de fumo putei, idest de malitia Antichristi exierunt locustae in terram, idest praedicatores mittentur ab eo in terram. Sequitur de efficacia simulationis et fraudis ejus quantum ad se: quia ex eo quod videbit quod homines credent eum fuisse mortuum et resurrexisse, orietur in eo magna praesumptio, et ex praesumptione prorumpet in apertas blasphemias. Datum scilicet permissione divina, dicendo se esse Deum. Dan. loc. cit.: adversus Deum deorum loquetur magnifica. Psal. 11, 4: disperdat dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Et blasphemias, negando Christum esse Deum. Ad hoc pertinent omnes illi, de quibus dicitur in Psal. 72, 9: posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra. Quia, sicut dicitur Dan. 11, 27, erit in concupiscentia feminarum. Et istas blasphemias non dicet solum apud se in occulto, sed in publico coram omnibus. Apoc. 13, 6: aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus (et tabernaculum ejus), et eos qui in caelo habitant. In blasphemias actuales ad Deum, non tamen contra, sed usque ad Deum procedens blasphemare nomen ejus, idest fidem et doctrinam et miracula Christi, quibus nobis redditur magnus et admirabilis Deus, et nominabilis, quia ipse Christus fecit nos venire per suam sacram doctrinam in cognitionem Dei: Joan. 1, 18: unigenitus (filius) qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et non solum Deum blasphemavit, sed et tabernaculum ejus, idest humanam naturam in Christo homine, quia divinitas in Christo habitavit corporaliter secundum apostolum. Et non solum Christum, sed et sanctos ejus blasphemabit. Unde dicit et eos qui in caelum habitant, idest sanctos, qui jam sunt in caelo secundum animam uniti et conjuncti Deo per gloriam, dicet esse damnatos in Inferno. Quem quidam haereticorum jam sequentes dicunt, beatum Nicolaum et omnes confessores qui fuerunt in Ecclesia a tempore Silvestri Papae, esse damnatos et in Inferno. De quibus dicitur in Ps. 16, 10: adipem suum concluserunt, os eorum locutum est superbiam, dicendo injuriam sanctis, eos blasphemando. Sequitur de efficacia simulationis quantum ad alios; quae simulatio magnum effectum habebit in hominibus per operationem Diaboli: quod patet auctoritate Apoc. 13, 3: et admirata est universa terra (post bestiam), et talis admiratio consurget in eis ex Antichristi phantastica, idest apparente resurrectione. Quia credent eum resurrexisse, et inde admirabuntur homines habitantes in terra, permissione Dei, et peccatorum suorum meritis, et per magicas artes illius decepti. Et ei conformabuntur per operationem, serviendo illi, et ipsum sequendo. Unde sequitur: et vadent scilicet post bestiam et (ibid. 4) adoraverunt draconem, idest Diabolum in Antichristo, quem putabunt resuscitatum, sicut illi qui videbant Christum facientem miracula glorificabant Deum. Et adorabunt Diabolum, qui dedit ei potestatem resurgendi, scilicet bestiae, idest Antichristo. Et adoraverunt bestiam, idest Antichristum, se illi humiliando. Sicut discipuli adoraverunt Christum post resurrectionem Christi. Matth. ult. 16: undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituit illis Jesus, et videntes eum adoraverunt. Sic et illi facient Antichristo, et admirabuntur de potentia ejus, ut sequitur in praedicta auctoritate: ubi notatur quod ex admiratione prorumpent in laudem, dicentes: quis similis bestiae? Idest quis poterit tanta facere, et quis poterit pugnare cum ea? Idest voluntati ejus resistere? Ecce laus quam ei exhibebunt. Unde quatuor notantur hic, quae isti facient circa bestiam, et efficaciam simulationis Antichristi: primo admirabuntur; secundo confirmabunt se illi; tertio adorabunt eum; quarto laudabunt eum et vitam ejus. Postquam dictum est de cultu et simulatione Antichristi, et de efficacia simulationis ejus quantum ad se et quantum ad alios, dicendum est de conflictu et persecutione ejusdem Antichristi. Circa quod videbimus tria: primo duritiam et crudelitatem persecutionis ejus; secundo modum quem in persecutione tenebit; tertio tempus ipsius persecutionis, idest quanto tempore durabit. Circa primum duo videbimus: primo de persecutione quam per se faciet; secundo de persecutione quam faciet per alios, idest suos principes et pseudo apostolos et prophetas. Affliget enim homines per multas tribulationes et tormenta, et tamdem persequetur usque ad mortem. Apoc. 16, 8: quartus Angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines et igne. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas. Dicitur ergo effudit phialam suam in solem, idest Antichristum, qui se solem existimabit: et dicet mundum illuminatum per eum esse. Ipse enim sibi usurpabit nomen veri solis et veri hominis, idest Christi: de quo dicitur Joan. 8, 12: erat lux vera etc. et infra 8, 12: ego sum lux mundi. Et datum est illi, idest permissione Dei concessum est Antichristo affligere homines aestu et igne, idest minori et majori tribulatione. Isa. 14, 16: (numquid) iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum et urbes ejus destruxit, vinctis non aperuit carcerem? Ad litteram. Multos incarcerabit, et interficiet: infra 20: tu (enim) terram tuam disperdisti, tu populum (tuum) occidisti. Unde dicitur et aestuaverunt homines scilicet fideles aestu magno, scilicet laborantes et afflicti graviter in tribulationis ardore. Psal. 43, 22: propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis; propter quod in impatientiam multi vertentur et deficient in tribulationibus. Jonae 4, 8: percussit sol supra caput Jonae, et aestuabat, et petiit animae suae ut moreretur. Et ideo in impatientia blasphemabunt nomen Dei. Et hoc est quod dicitur: et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, ut a quo vult amoveat, et cui velit tribuat. Apoc. 1, 18: ipse qui habet claves mortis et Inferni. Rom. 18, ergo cui vult miseretur et quem vult indurat. Unde dicitur Apoc. 16, 11: neque egerunt poenitentiam, ut darent gloriam Deo, qui scilicet damnandi erant per prava opera perpetua poena, nec permittebuntur poenitere; quia etsi aliqui iterum dolebunt, tamen exterius confiteri non audebunt. Unde talis contritio et dolor eis non sufficiet ad salutem. Rom. 10, 9: si confitearis in ore tuo dominum Jesum (Christum) et corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Unde non sufficit homini credere solum corde, sed oportet ad hoc ut salvus fiat, quod fidem et Christum ore confiteatur; infra 10: corde (enim) creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Sed quia non erunt in fide firmi et stabiles, cadent. Nahum 3, 17: parvuli tui (o Ecclesia), idest infirmi qui cadent in illa persecutione, sicut locustae locustarum, quae confidunt in sepibus in die frigoris. Idest tenent fidem tempore pacis et prosperitatis. Luc. 8, 13: ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Unde sequitur in praedicta auctoritate Nahum: ortus est sol, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerunt. Ortus est sol, scilicet in Antichristo a quo tribulatio excitata est, et avolaverunt a fide, scilicet recedentes, quam tenuerant. Sap. 4, 4: etsi in ramis in tempore pacis scilicet germinaverint, idest fidem tenuerunt, infirmitate posita a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum, idest persecutionum Antichristi eradicabuntur a Christo, a fide scilicet et cultu Dei. Sed e contrario boni et electi et aestum sustinebunt et ignem. Gen. 31, 40, die noctuque aestu urebar et gelu. Secundum Glossam aliam ad litteram habetur: et datum est illi aestu affligere homines, exponit sic; quod afflicti fideles suos tortores aestu iracundiae afficient, quia erunt insuperabiles, et propter hoc ipsi tortores blasphemabunt et impoenitentes morientur. Sequitur de persecutione quam Antichristus faciet per suos principes et pseudo prophetas et apostolos. Quia igitur non poterit per propriam malitiam omnes sibi subjugare, mittet satellites per mundum, et persequentur fideles per suos principes. Apoc. 13, 16: et faciet scilicet per principes saeculi, qui homines cogent ut bestiam adorent, idest Antichristum, et quicumque non adoraverit imaginem bestiae occidatur: hoc faciet praeconizari et ordinari per firmum statutum quod facient sui principes, quod fuit signatum Dan. 3, ubi datum est edictum ut omnes interficerentur qui non adorarent statuam auream quam fecerat Nabuchodonosor rex: unde multi timore ducti obedient eorum mandatis et adjungent se eis, inter quos erunt multi magni et parvi, pauperes et divites. Apoc. 13, 16: et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et (liberos et servos) habere characterem in dextra manu sua aut in frontibus suis. Quod autem dicit omnes non est intelligendum, quod singuli et de quolibet hominum genere convertantur; sed quia de quolibet genere hominum habebit aliquos et divites et pauperes et liberos et servos: quasi diceret, communiter recipiet omnes. Unde dicent meliorem esse doctrinam suam quam doctrinam Christi, qui solum venit ad pauperes et ipse pauper fuit. Hos igitur qui ad Antichristum convertuntur faciet habere characterem, scilicet signum aliquod apertum et patens, et imitationem bestiae in dextera manu, idest in potioribus operationibus. Sicut est in latria, quae est cultus qui soli Deo debetur, et in sacrificiis: et hoc, ut non videantur manifeste ministri Antichristi. Aut in frontibus, ubi maxime est locus apparentiae, ut sic et verbo et opere confiteantur Antichristum. Sed quia per ista non poterunt omnes ad se trahere, alium modum persecutionis et crudelitatis invenient, scilicet quod nullus sit ausus vendere alicui fidelium aliquod, aut emere ab eisdem, nisi obedient Antichristo. Apoc. 13, 17: faciet scilicet Antichristus per principes suos hoc servari ne quis possit emere (aut vendere), nisi qui habent characterem bestiae. Aliter exponitur sic: et faciet ne quis possit emere veritatem spiritualis scientiae per meditationem et studium. Prov. 23, 23, veritatem emere aut vendere, idest distribuere temporalia in eleemosynas et pios usus pro spiritualibus thesauris. Matth. 19, 21: vende quae habes (et da pauperibus), et habebis thesaurum in caelo. Vel vendere aut emere non poterunt sancti viri, idest servos Dei acquirere, ut dicit Glossa. Vel sic ne quis possit emere gladium, scilicet praedicationis divinae, quia emitur studendo et audiendo a sanctis doctoribus et praedicatoribus, quia apostoli Antichristi hoc multum impedient, ne scilicet Scriptura secundum veritatem exponatur a Catholicis doctoribus et praedicatoribus, et a fidelibus audiatur. Et tunc verificabitur verbum apostoli, 2 Timoth. 4, 3: erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros. Aut vendere idest deponere tunicam mundanae conversationis per castigationem carnis in operibus poenitentiae. Ipsi enim falsi apostoli dicent, non esse poenitendum, sed vacandum deliciis et divitiis, juxta illud Isai. 22, 13, comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Vel ad litteram: boni et electi habebuntur quasi excommunicati, ut nec eis vendatur aliquid, nec ematur ab eis. Et ex hoc erit magna anxietas et dolor bonorum, nisi habeant characterem in fide cordis; aut nomen bestiae idest Antichristi in confessione oris. Vel characterem, idest signum aliquod ad litteram, ut sui cognoscantur, et alii interficiantur. Et affirmabunt se ex hoc adimplere Scripturam, Exod. 12, et Ezech. 9, 4, ubi dicitur: signa tau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio ejus. Et postea sequitur 5, non parcat oculus vester neque misereamini; (ibid. 6), senem et adolescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite; omnem autem super quem videritis tau ne occidatis. Hanc ergo Scripturam dicent se illi complere cum persequentur omnes illos qui non habent signum bestiae, idest Antichristi. Unde illi qui signati erunt signo bestiae, idest filii perditionis, non interficientur. Sequitur de modo quem in persecutione tenebit. Ubi notandum est, quod pugnabit contra duplicem populum: scilicet contra potentem populum, nobilem et divitem; secundo contra populum ignobilium et simplicium. Populus autem major sive fortior distinguitur in tria genera hominum; scilicet in clericos et litteratos, in principes et milites, in mercatores et burgenses. Clericos autem et litteratos expugnabit et ad se trahet per rationes naturales et per auctoritates Scripturae, quas fraudulenter exponet et depravabit. Erit enim Antichristus valde instructus in Scripturis philosophorum, et antiquorum Paganorum. Dan. 8, 23: cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, idest Antichristus, et intelligens propositiones, ibid. 24, et roborabitur fortitudo ejus. Job 4, 10: de ore ejus lampades procedunt, idest rationes philosophorum. Principes autem et milites et alios nobiles expugnabit, et ad se trahet per distributionem terrarum et dignitatum. Dan. 11, 39, multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Ezech. 27, 33: in multitudine divitiarum tuarum et populorum (tuorum) ditasti reges terrae, idest principes et alios nobiles, et ex hoc laudabunt dicentes illud Zach. 11, 5: benedictus dominus, divites facti sumus. Sed revera pauperes erunt et miseri, quia istae divitiae cito deficient, et peribunt in afflictione maxima. Job 20, 4: hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. Ibid. 21, 10: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Mercatores autem, et alios burgenses et alios divites, qui multum pecuniam diligunt, expugnabit et attrahet ad se per aurum et argentum et pecuniam. Dan. 11, 43: dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti; et Dan. 8, 25: in copia rerum omnium occidet plurimos. Daemones enim revelabunt ei omnes thesauros occultos. Nam antiquitus cum moriebatur homo abscondebat thesaurum suum, sperans se redire post longum tempus, secundum quod aliqui philosophi posuerunt, ad eumdem locum, et vivere carnaliter sicut prius. Et ideo in sepulcris antiquorum Paganorum frequenter invenitur thesaurus. Haec sepulcra aperiet et manifestabit Diabolus Antichristo. Job 21, 32: (ipse) ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit. Job 41, 21: sternet sibi aurum quasi lutum. Populus autem minor distinguitur similiter in tria genera hominum: scilicet primo in simplices, secundo in fortes et firmos, tertio in perfectos et poenitentes. Simplices trahet ad se, et expugnabit eos per falsos prophetas et apostolos, qui decipient et seducent eos suis blandis praedicationibus. De quibus dicitur Matth. 7, 15: attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Fortes autem et firmos coget per tyrannos, et tribulationes multas, et metum mortis. Dan. 8, 24: supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus, et cor suum magnificabit. Apoc. 17, 6: vidi mulierem, idest Antichristum, qui mulier dicitur propter malitiam et promptitudinem quam habebit ad exercendum omne malum contra homines sanctos: ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Perfectos vero et poenitentes expugnabit et ad se trahet per falsa miracula et similitudinem signorum Christi; faciet enim ut videatur ignis descendere de caelo: sicut factum fuit super apostolos Christi in die Pentecostes. Apoc. 13, 13: fecit signa (magna), ut etiam ignem faceret de caelo descendere. Simulabit se jam resurrexisse et fuisse mortuum, ut superius dictum est. De istis tribus dicit dominus Matth. 24, 24: surgent enim pseudo Christi et pseudo prophetae quantum ad simplices inducendos, et decipiendos per falsam doctrinam, ibid. 9, et tradent vos in tribulationem, et occident vos quantum ad firmos et fortes, contra quos pugnabit per tormenta multa, ibid. 24, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in tentationem inducantur (si fieri potest) etiam electi; quantum ad perfectos et poenitentes commovendos. Et ideo propter has tribulationes et persecutiones Satanas praedicitur solvendus circa diem judicii; quia dabitur ei libera potestas nocendi et tentandi. Apoc. 20, 7: et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit et seducet gentes, quae sunt per quatuor angulos terrae: et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris. Dicit Glossa, cum consummati fuerint mille anni, idest tempus praesentis saeculi, solvetur Satanas de carcere suo, idest relaxabitur ejus potestas, quae modo ligata est, ne tantum noceat quantum vellet. Sed quid est quod dictum est, non solvetur nisi tempore Antichristi? Constat quod sic saltem tribus annis cum dimidio ante finem. Quomodo ergo expositum est quod mille annos, idest post finem saeculi? Respondeo. Verum est quod solvetur tempore Antichristi saltem tribus annis et dimidio ante mundi finem. Sed quia illud est parva positio temporis totius saeculi, propter hoc non excipit illud beatus Evangelista Joannes, secundum morem Scripturae, quae sic consuevit facere; scilicet non excipitur, ubi est parvus numerus respectu majoris. Ita videtur Augustinus dicere, 20 libro de civitate Dei, cap. 13. Sed postea Satanas religabitur, et iterum cruciabitur ipse cum sociis: de cujus poena dicetur infra. Dicto de persecutione Antichristi per se et per suos, et de modo persecutionis, dicendum est de duratione persecutionum, scilicet quanto tempore durabit ejus persecutio. Ubi sciendum est, quod Antichristi persecutio durabit parum, secundum quod habetur Apoc. 13, et Dan. 12. Dicitur autem in Apocalypsi 13, 5: data est ei potestas scilicet, Antichristo facere scilicet mala praedicta menses 42, qui sunt tres anni cum dimidio: et licet futura sit maxima tribulatio et persecutio, tamen propter brevitatem temporis minus timebitur. Idem quasi habetur Apoc. 11, 2, ubi dicitur: atrium autem, quod est foris templum, ejice foras (et ne metiaris illud) quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam, idest Ecclesiam conculcabunt Antichristus scilicet et principes sui, et omnes de parte sua, mensibus quadraginta duobus, idest tribus annis cum dimidio. Quod etiam facient falsi Christiani similes gentilibus in conversatione, conculcabunt Ecclesiam tempore Antichristi; et plus satis nocebunt, quam gentes: quod fuit signatum 1 Machab. 7, 23, ubi dicitur, quod Alcimus, qui erat de Judaeis, plus nocuit Judaeis quam gentes. De duratione autem persecutionis dicitur in Dan. 12, 6 et 7: et dixi viro qui indutus erat lineis: usquequo finis horum mirabilium? Idest quanto tempore durabit persecutio Antichristi? Et audivi cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum, juravit per viventem in aeternum, quia in tempus et tempora, et dimidium temporis, idest usque ad tres annos et dimidium. Hebraeus enim nomine temporis accipit unum annum, per tempora duos annos, et per dimidium temporis medium annum, sicut dicit Magister. Viso de persecutione Antichristi per se et per suos, de modo persecutionis, et persecutionis duratione, videndum est de ipsius Antichristi morte. Ubi quinque videbimus. Primo de tempore mortis ejus. Secundo de persona quae eum interficiet. Tertio de loco ubi interficietur. Quarto de modo mortis ejus. Quinto de poena ejus et suorum sequacium post mortem. Circa primum sciendum est, quod Antichristus interficietur postquam praedicaverint Enoch et Elias tribus annis cum dimidio, ut dictum est superius. Quod colligitur ex verbis Dan. 7, 25, ubi dicitur quod (sermones) contra excelsum loquetur, et sanctos altissimi conteret; et putabit quod possit mutare tempora et leges. Et tradentur in manu ejus usque ad tempus et tempora, et dimidium temporis, sicut expositum est superius. Et postea sequitur ibid. 26: ut auferatur potentia, et conteratur et dispereat usque in finem. Secundo sequitur de persona quae Antichristum interficiet; quia Christus filius Dei, vel ministerio (alicujus), Christus vero auctoritate. 2 Thess. 2, 8: tunc revelabitur ille iniquus, quem dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum. Isai. 11, 4: spiritu labiorum suorum interficiet impium, idest Antichristum. Magister tamen dicit in historicis, quod audietur vox in aere dicens morieris, et statim fulminabitur Antichristus. Tertio sequitur de illo loco ubi interficietur; quia in monte oliveti. Congregabit enim multitudinem exercitus sui; et cum fuerit jam in supremo gloriae suae prae multitudine exercitus sui, interficietur ibidem in papilione. Danielis 11 44: veniet in multitudine magna, ut conterat et mortificet plurimos, et figet tabernaculum suum inter maria super montem inclytum et sanctum. Maria appellat mare mortuum et circumadjacentia maria, secundum consuetudinem Judaeorum; quoniam congregationes aquarum appellant maria. Montem inclytum et sanctum appellant montem oliveti propter dignitatem passionis et mortis domini. Sequitur et veniet, scilicet Antichristus usque ad summitatem ejus. Hoc est montis oliveti, et nemo auxiliabitur ei: quum scilicet interficietur a Christo. Quarto sequitur de modo mortis Antichristi, qui erit triplex: primo interficietur subito. Job 34, 20: subito morietur, et in media nocte turbabuntur populi; secundo interficietur absque manu hominis. Dan. 8, 25: contra principem principum consurget, scilicet Antichristus contra Christum, et sine manu conteretur. Job 34, 20: auferent violentum, idest Antichristum absque manu; tertio interficietur cunctis videntibus. Job 40, 28: videntibus cunctis praecipitabitur. Et sic morietur et deficiet ille iniquus spiritu Dei percussus et vulneratus, a quo vulnere nunquam sanabitur. Jer. 30, 12: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. Ibid. 14: omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent; plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae; dura facta sunt peccata tua; feci haec tibi et cetera. Infra, 15: insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua feci haec tibi et cetera. Item notatur quod ex dolore mortis Antichristi principes et sequaces ejus erunt obstinati in malo, et multi ex eis habebunt excaecatum intellectum, et ex nimio dolore blasphemabunt Deum, et cum videbunt quod non poterunt tenere homines in servitio Antichristi et eos ad eum trahere, erit eis magna poena, et ex nimia invidia ascendent in furias, ut quasi videantur comedere carnes proprias. Apoc. 16, 10: (quintus) Angelus effudit phialam super sedem bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum, et manducaverunt linguas suas prae dolore, et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus. Sedes bestiae sunt gentes et falsi Christiani consentientes Antichristo, in quibus sicut in sede conquiescet. Unde dicitur, quod factum est regnum ejus tenebrosum, idest cor eorum excaecatum est et obscuratum amplius quam prius fuerat. Isai. 6, 10: excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, quia tunc fidei veritatem audire non poterunt, immo detrahent veritati. Unde dicitur, quod manducaverunt linguas suas, scilicet detrahendo Christo, qui est summa veritas, et mutuis sermonibus malis se invicem reficiendo. Unde consumuntur prae dolore, et invidia quam erga sanctos habebunt pro eorum constantia, dolentes ex invidia et dolore blasphemabunt Deum caeli, quia dicent Christum fuisse magnum, quia ipse est filius Dei verus et naturalis; unius potentiae unius majestatis cum patre. Et hoc facient quia prae doloribus et vulneribus erunt excaecati, et vertentur in furias, ut videantur quasi comedere linguas suas: et potissime ex hoc dolebunt, quia non poterunt omnes copulare Antichristo; sicut et justi faciunt et sancti viri, cum vident aliquos a Christo recedere, donec eos Christo reconcilient. Galat. 4, 19: filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. Viso de morte Antichristi, dicendum est de poena ejus, et suorum omnium, quae erit magna post mortem. Ubi notandum est quod poena ejus et suorum omnium erit magna post mortem, et crudelis, propter quatuor. Primo, propter poenarum diversitatem. Secundo, propter poenarum acerbitatem. Tertio, propter poenarum continuationem. Quarto, propter omnium consolationum privationem. Nam dignum et justum est, quod qui multos occidit et captivos duxit, scilicet sanctos corporaliter, et alios multos corporaliter et spiritualiter, et ipse captivus ducatur et affligatur. Apoc. 13, 10: qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadat. Antichristus scilicet et sui, qui in captivitatem ducent alios flagellando sanctos, vel spiritualiter ad peccatum trahendo multos, in captivitatem vadent, idest in poenas Inferni, contra quos jam data est sententia. Joan. 16, 10: princeps hujus mundi pro suo corpore jam judicatus est. Ezech. 12, 11: in transmigrationem et captivitatem ibunt. Scilicet omnes increduli et famuli Antichristi. Et dux, scilicet Antichristus, portabitur in humeris Daemoniorum in Infernum, in caligine egredietur, idest in obscuritate rapietur Isa. 33, 1: vae qui praedaris, nam et ipse praedaberis; et oportet eos, scilicet Antichristum et suos, gladio sententiae Dei occidi, quia et ipsi multos occiderunt. Apoc. 13, 10: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Gladio enim aeterni judicii occidentur Antichristus et sui. Job 19, 29: fugite si potestis, a facie gladii, quia ultor iniquitatis gladius est. Idest sententia Dei. Ezech. 2, 28: mucro, mucro, evagina te ad occidendum, lima te, ut interficias et fulgeas. Evagina dicitur, quia tempore Antichristi latebit sententia Christi, sed postea apparebit. Sequitur de poenarum acerbitate de qua dicitur Apoc. 20: descendet ignis a Deo de caelo et devorabit eos, idest gravis poena, quae signatur per ignem; quia sicut igni nihil resistit, ita illi poenae. Ps. 96, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Unde dicitur devorabit eos idest totos undique occupabit, scilicet Antichristum et suos. Matth. 25, 41: ite maledicti in ignem aeternum, adhuc erit acerbior poena. Apoc. 20, 9: et Diabolus qui seducebat eos, idest Antichristus missus est in stagnum ignis et sulphuris. Fraus enim sua et dolus non patrocinabuntur sibi, cum et gravius punientur quam alii. Ezech. 38, 22: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo, ubi et bestia, idest Antichristus et pseudoprophetae, idest complices ejus, et apostoli tormentabuntur, Infernus enim, idest omnes impii, qui fecerunt de cordibus suis loca tenebrarum, in quibus Diabolus damnatus est, et mors, idest Diabolus eorum caput, missi sunt in stagnum simul utrumque, scilicet membra et caput. Hic ponitur poenarum Antichristi continuatio et aeternitas. Apoc. 20, 9 et 10, et Diabolus missus in stagnum ignis, ubi et bestia et pseudoprophetae, idest Antichristus et omnes sequaces ejus cruciabuntur die ac nocte, idest continuo et sine interpolatione. Et hoc in saecula saeculorum. Ubi notatur poenarum aeternitas. Unde in saecula saeculorum, idest in perpetuum et sine fine. Apoc. 14, 11: fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum. Ps. 10, 7: ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum, et hoc in aeternum. Isa. ult. 24: ignis eorum non extinguetur. Sequitur quinto de omnium consolationum privatione Antichristi et suorum, et quantum ad animam, et quantum ad corpus, et quantum ad omnes corporis sensus. Auferetur enim ab eis quantum ad animam omne delectabile, quod est duplex: scilicet virtus, quae perficit practicum intellectum, et scientia, quae perficit speculativum. Apoc. 18, 22: et omnis artifex, idest virtus quantum ad primum, et omnis artis, idest scientia quantum ad secundum non invenietur in ea, idest in illa poena amplius. Et hoc est argumentum satis probabile, quod philosophi et omnes damnati non habent scientiam in Inferno; quia, si adhuc vivente homine aliqua infirmitas facit eum amittere scientiam, multo ergo fortius poena Inferni, quae omnem temporalem infirmitatem et poenam excedit. Eccl. 9, 10: nec sapientiae nec scientia erit apud Inferos, quo tu properas. Tamen hoc non asserimus. Unde ponatur quod scientiam habeant, tunc exponitur sic. Omnis ars, idest scientia inveniatur in ea, verum est non ad consolationem, sed potius ad dolorem. Eccl. 1, 18: qui addit scientiam, addit dolorem. Sed quia possunt aliqui dicere: habebunt aliquam consolationem vel solatium quantum ad corpus; et ideo excluditur, quod nullam habebunt. Apoc. 18, 21: et unus Angelus, idest Christus qui est magni consilii Angelus. Isa. 9 fortis, Job 9, 19: si fortitudo quaeritur, robustissimus est, sustulit lapidem quasi molarem magnum, idest Antichristum, et omnes malos, qui dicuntur lapides propter duritiam obstinationis molaris; quia mala voluntas est circa temporalia et malas operationes. Ps. 11, 9: in circuitu impii ambulant. Et misit in mare, idest in amaritudinem Inferni; et ultra jam non invenietur, scilicet postquam ceciderint in Infernum, de omnibus intellectus nullus invenietur, qui ad poenitentiam redeat. Quod est contra quosdam haereticos qui sic exponunt istud verbum et ultra idest, intra mille annos non invenietur, scilicet in Inferno, quia poenitebunt tunc, et liberabuntur, sicut ipsi dicunt. Sed mentiuntur. Et hoc est, quod dicitur intellectus; sicut quidam haeretici putant, quod debeant scilicet poenitere et liberare, sed decipiunt: quia Job 4, 20, dicitur: de mane usque ad vesperam succendentur. Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Matth. 25, 41: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Apoc. 20, 1, 2 et 3: vidi Angelum, idest Christum, descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua, et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum (per annos mille), et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes. Sed quia consolatio quaedam est in particularibus sensibus, a proportionatis sensibilibus, sicut est in auditu et in ceteris; ideo ad excludendum omne delectabile ab eis, incoepit a sensu auditus. Apoc. 18, 22: et vox citharaedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audientur in te amplius. Item removebitur ab eis delectabile quantum ad gustum: unde Apoc., ibidem: vox molae, quae scilicet est ad victualia praeparanda non audietur in te amplius. Isa. 65, 13: ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Item auferetur ab eis delectabile quantum ad sensum visus. Apoc. 18, 23: lux lucernae non lucebit in te amplius, ne scilicet oculi tui in aliquo delectentur. Ps. 81, 5: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Job 10, 21: terram tenebrosam et opertam mortis caligine, ibid. 22: ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264