CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
De officio sacerdotis

Disputatio Sacramenti a Raphaele Sanzio depicta (Vaticanum)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[91197] De officio sacerdotis Quia sacerdotis officium circa tria principaliter versatur: videlicet circa divinorum officiorum celebrationem, ecclesiasticorum sacramentorum collationem, et populi instructionem; de his omnibus aliqua per ordinem sub brevitate ad laudem et gloriam Dei et salvatoris domini nostri Jesu Christi et communem utilitatem et maxime simplicium sacerdotum eruditionem, prout occurret nobis ex inspiratione domini, et de sanctis et sanctorum patrum et sanctarum constitutionum regulis melius et subtilius describemus. Divina quidem officia in septem horas canonicas distinguuntur; scilicet matutinum, primam, tertiam, sextam, nonam, vesperas et completorium. Has septem horas debet sacerdos quolibet die domino reddere horis competentibus, ut 91 distinct.: presbyter mane, et Extra. de Celeb. Miss.: presbyter nisi esset infirmus, in quo casu excusatur. 91 dist.: clericus victum. Ex quo patet, quod non debet miscere horas sub una oratione, sicut quidam faciunt et male; sed singulas horas dicat et distincte. Si vero justo impedimento detentus, horis competentibus non possit reddere, reddat postea quando poterit, arg. de Do. et Contu.: cum dilecti. Debet autem ipsas reddere in Ecclesia si potest, juxta illud, in Ecclesiis benedicite Deum: aliter reddat ubique et honeste, quando commode poterit. Ad has septem horas tenetur sacerdos et alii clerici constituti in sacris ordinibus, sive habeant beneficium sive non, et omnes illi qui percipiunt ecclesiastica stipendia in quocumque ordine sint; arg. Extra. de Pos. cap. 1, et ad Hebr. 2. Sunt autem ecclesiastici redditus deputati, ut ex eis sustententur qui in Ecclesia reddunt domino divina officia, ut Extra. de Cleric. Resid. in Eccles. vel Prael. cap.: cum ad hoc, et de Vit. et Honest. Cleric. cap.: cum ab omni. In modo vero et ordine officiandi, quaelibet Ecclesia se conformare debet Ecclesiae matrici, idest metropoli, ut de Cons., dist. 2: Instit., et 22 dist.: de his. Diebus tamen dominicis, 18 Psalmos et 9 lectiones, et 9 Psalmos dicimus: aliis diebus minus solemnibus et profestis, 12 Psalmos et tres lectiones. In septimana vero paschali et in septimana Pentecostes 3 Psalmos et 3 lectiones dicimus. Illi vero qui in aliis diebus tantummodo 3 Psalmos et 3 lectiones celebrare volunt, non ex regula sanctorum patrum, sed ex fastidio et negligentia probantur hoc facere, et de Cons., dist. 5: in die resurrectionis. Nec debet praetermittere officium mortuorum, quando dies solemnis non impedit, ut Extra. de Celeb. Miss.: quidam, cap. cum creatura. Missas quidem nullus celebret nisi jejunus, et semel in die, excepto die natalis domini, in quo tres Missae celebrantur, ut de Cons., dist. 1: nocte nativitatis sanctae. Si vero necessitas immineat, puta quia oportet sacerdotem celebrare pro defuncto, vel pro sponsalibus, vel scrutinio, et pro die: tunc potest bis celebrare, ut de Cons., dist. 1: sufficit, et Extr. de Celeb. Miss.: consuluisti. Debet autem vino sacerdos perfundere digitos postquam accepit totum Eucharistiae sacramentum, et illud sumere, nisi eodem die aliam Missam debuerit celebrare; quia si vini perfusionem eodem die perciperet, non posset postea celebrare, utpote non jejunus, ut Extra. de Celeb. Miss.: ex parte vestra. Debet autem sacerdos ponere in sacrificio Missae panem azymum infermentatum, scilicet hostiam de puro frumento, non de alio blado, et vinum aqua mistum, ut de Consecr., distinct. 2: in sacramento: et debet plus ponere de vino, et longe minus de aqua, ut Extra. de Celeb. Miss.: perniciosus. Et quoties celebrat sacerdos, toties sanguinem et corpus domini accipiat, ut de Cons., dist. 1: relatum. Paret autem sacerdos calicem per se, vel paretur ipso praesente, vel faciat parari coram se, non committat ulli scholari suo tantum, ne omittat vinum vel aquam ex oblivione, sicut jam plures stulti fecerunt. Si vero non habeat vinum, potest uvas maturas in calice comprimere, et illud expressum aqua mistum conficere, ut de Consecr., dist. 2: cum omne crimen. Missam tamen celebret in jejunio in hora nona; alias, Missas celebret in mane ab aurora usque ad tertiam, ut de Cons., dist. 1: jejunus, et cap. solent. Celebret autem in Ecclesia, et non in aliis locis, ut de Cons., dist. 1: sicut non alii. Si vero cogat necessitas, puta quia est in itinere, potest celebrare sub divo. Ita tamen, quod habeat supra altare, tabulam per episcopum consecratam, ut de Consec., dist. 2: concedimus. Debet autem illa tabula esse lapidea, non lignea, ut de Cons., dist. 1: altaria. Calix vero in quo conficitur, debet esse aureus, argenteus vel stanneus, ut de Consecr., dist. 1: calix. Corporale vero debet esse album, nullo colore tinctum, ut de Cons., dist. 1: consulto. Debent etiam omnia ista, scilicet calix, vestes et utensilia altaris in quibus sacrificatur, consacrari, et per episcopum benedici, ut de Consec., dist. 1, cap. 1, ut Extra. de sacra unctione: cum venissent. Quae postquam fuerint nimia vetustate consumpta, comburantur et cineres in loco mundo jactentur, ut pedibus transeuntium non coinquinentur, ut Cons., dist. 1: altaris palla. Habeat autem sacerdos crucem ad altare cum celebrat, quia in illo mysterio passio Christi repraesentatur in memoriam dominicae passionis, sicut in reverentiam passionis Christi facimus festum de sancta cruce, ut de Cons., dist. 3: crucis domini, et cap. sextam. Debet autem sacerdos verba canonis Missae ab illo loco qui pridie quam pateretur, usque in finem consecrationis, cum summa diligentia et solicitudine proferre, ut non erret in eis, et non omittat aliquid ibi, nec reiteret; quia cetera quae praecedunt et quae sequuntur, sunt de solemnitate Missae, sed illa sunt de substantia Missae, utpote in quibus fit consecratio corporis et sanguinis Christi: illis omissis non fieret consecratio, ut de Cons., dist. 2: panis in altari est. Debet autem sacerdos perficere totam formam verborum illorum in consecratione panis, scilicet usque hic, hoc enim est corpus meum: et tunc, scilicet, quia jam facta est consecratio corporis Christi et ipse dominus noster Jesus Christus est in altari inter manus sacerdotis, cum Angelis sanctis, ut de Consecr., distinct. 2: quid sit sanguis: sacerdos se reverenter inclinet adorans verum corpus Christi. Et postea elevet in altum spectante populo, ut populus simul adoret. Alias, si ante consecrationem elevaret, faceret idolatrare populum, et populum idolatria deciperet. Habeat autem sacerdos lumen accensum, quando conficit et cum sumit sacramentum Eucharistiae in Missa, et quando portat illud ad infirmum communicandum, Extra. de Celeb. Miss.: sane, et cap. litteras: et si distillaverit aliquid de sanguine, lambat illud si potest; et si ceciderit in ligno vel lapide, vel in terra, radat illud sacerdos et comburat, et intus altare abscondat. Si vero ceciderit in pannum, lavet illud tribus vicibus, sumens loturam in calice, et ponat pannum juxta altare, ut de Consec., distinct. 2: si per negligentiam. Debet autem abstinere a celebratione, si habet conscientiam mortalis peccati, nisi confiteatur primo, ut 1, quaest. 1: sacerdos. Si vero ex culpa sua ceciderit in pollutionem nocturnam, puta quia cogitavit peccatum ex delectatione, et ex hoc pollutus est, debet abstinere donec confiteatur. Si vero sine culpa sua, puta ex naturae superfluitate, eodem die celebrare potest. Si vero ex alia levi causa, puta ex superflua potatione, seu ingurgitatione, eodem die abstinere debet, nisi immineat necessitas, et non habeat alium sacerdotem, ut de Cons., distinct. 6: testamentum. Abstineat etiam sacerdos si sit in notoria fornicatione, ut 21 dist.: qui sciunt, quia peccat ipse mortaliter celebrando, peccant etiam qui audiunt Missam ab eodem, ut 22 dist.: nullus clericorum, et cap. quaesitum. Abstineat autem omnino si sit suspensus vel interdictus, aut excommunicatus, quia efficeretur irregularis per hoc. Et quia talis suspensus est quoad se et quoad alios, peccat qui a tali recipit ecclesiastica sacramenta scienter; si tamen sit ligatus minori excommunicatione, non est suspensus quoad alios; quia licet ipse peccet in conferendo ecclesiasticum sacramentum, non tamen peccat in hoc, qui ex fide ab ipso recipit, ut Extra. de Cleric. Excomm. Min. Simon.: celebrat, de Cohabit. Cleric. et Mulier.: vestra. Et propter hoc, quandocumque sacerdos communicat excommunicato in verbis vel in aliis, faciat se absolvere a quocumque sacerdote si potest. Si vero sacerdos in ipsa celebratione recordatur alicujus peccati mortalis, confiteatur si potest, vel saltem conteratur et perficiat. Si vero non potest confiteri, nihilominus conficiat, quia gravius peccaret, si deluderet populum, ut Extra. de Celeb. Miss., cap. cum homine. Si vero in ipsa celebratione sacerdos intercipitur in aliqua passione, et non possit perficere, alius sacerdos incipiat ubi ipse dimisit, et perficiat, ut 7, quaest. 1: nihil. Debet etiam sacerdos habere scholarem in Missa, qui juvet ipsum, quia illud officium facere non potest solus, Extra. de Fil. Presbyt.: proposuit. Immo debet habere duos, si potest, ad minus, ut illa salutatio, dominus vobiscum, verificetur; Extra. de Cons., dist. 1: hoc quoque. Potest autem sacerdos pro pecunia celebrare, et locare operas suas ad annum vel mensem, vel ad diem, sicut voluerit, si ad hoc non tenetur ratione beneficii vel officii: Extra. de Prae.: signatum, et 12, quaest. 2: caritatem; quia si tenetur, non potest sine peccato pecuniam petere, vel aliquo modo exigere, ut Extra. de Simon.: cum in Ecclesiae corpore: tamen sponte oblatam potest pecuniam recipere, ut 1, quaest. 2: quam pio. Unde sacerdos pro diaconis Ecclesiae suae non potest ex pacto exigere, nec pignora petere, ut 1, quaest. 1: placuit ut unusquisque. Sed pro diaconis aliquarum Ecclesiarum potest, quia ad hoc non tenentur: sed si volunt solvere, solvant quod in talibus est consuetum. Sacerdos postquam fecerit suum officium, libere et absolute potest illud petere, et ad solvendum illud per superiorem compellere, Extra. de Sim.: ad audientiam. Tamen non potest sacerdos illa intentione celebrare vel officiare, ut ex hoc pecuniam consequatur, quia peccaret mortaliter, licet non sit simonia, ut Extra. de Simon.: tua nos. Pecunia ergo non debet esse causa celebrandi, sed occasio excitans et inducens. Causa enim debet esse id ad quod talia sunt inducta seu instituta. Si vero offerentes habeant corruptam intentionem, credentes talia obtinere pro pecunia, non obest sanae intentioni sacerdotis, ut 1, quaest. 1: judices. Ita tamen, quod sacerdos intentione sua, vel in usu pecuniae non offendat. Caveat autem sacerdos ne recipiat oblationes pro defuncto excommunicato vel praeciso, vel qui decessit in peccato mortali notorio, quia pro talibus non debet orare, 90 dist., cap. oblationes, et 13, quaest. 2: pro obeuntibus. Si vero in confessione verae fidei decessit, etiam si sit in Inferno, quia dubium est, tamen licet orare pro ipso, quamvis non possit proficere ei. 13, quaest. 2: non extimemus. Tales enim non debent sepeliri in coemeterio Ecclesiae; immo si possent discerni sepulti, deberent exhumari et ejici extra coemeterium: Extra. de sepulcris sacris. Coemeteria in quibus corpora mortuorum excommunicatorum sunt sepulta, debent reconciliari aspersione aquae benedictae, sicut fit in dedicationibus Ecclesiarum, Extra. de Cons. Eccl. vel Altar.: consuluisti. Soli etenim Catholici sepeliendi sunt apud Ecclesias, ut fideles euntes et redeuntes orent pro ipsis, ut 13, quaest. 2: non extimemus. Utrum autem celebrare quotidie, vel ex reverentia aliquando abstinere sit melius sacerdoti, hoc relinquitur intentioni suae, ut faciat in quo Deo credat magis vel melius placere: et ponitur exemplum de Zachaeo et centurione, quorum unus placuit recipiendo, alter propter reverentiam abstinendo, dicens: domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, de Cons., dist. 2: quotidie. Sicut mulier quae patitur menstruum, si vult communicari, et intrare Ecclesiam ex devotione, non est prohibenda; sed si ex reverentia vult abstinere, est laudanda, ut 5 dist.: ad ejus vota. Ex negligentia tamen nunquam sacerdos debet omittere, ut Extra. de Celebr. Miss.: cum creatura. Viso de officiis ecclesiasticis, videndum est de sacramentis ecclesiasticis, quae sunt septem, scilicet Baptismus, confirmatio, poenitentia, Eucharistia, extrema unctio, ordo, conjugium seu matrimonium. Et primo de Baptismo, qui ordine prior est, et necessarium est. 17 dist.: verum. Est enim janua, seu fundamentum sacramentorum, Extra. de Presb. non Bapt.: veniens. Unde si quis omisso Baptismo ordinatur, non reciperet characterem, ut 1, quaest. 1, si quis confugerit: ut si quis presbyter deprehenderet se non esse baptizatum, debet baptizari, et iterum ordinari, Extra. de Presbyt. non baptizatis: veniens. Consistit autem hoc sacramentum in duobus: in elemento aquae, et forma verborum, ut 1 quaest. 1: detrahe et Extra. de Baptismo et ejus effectu: non ut apponeret. In aqua enim debet baptizari, non in alio liquore; et undecumque sit illa aqua, sufficit, sive de mari, sive de fonte, sive imbribus, sive de glacie resoluta. Forma verborum est illa quam dominus dedit apostolis dicens: ego baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti, Extra. de Baptis. et ejus effectu: non ut apponeres ita quod nihil omittatur de his verbis: et si omiserit aliquam de tribus personis, non dicitur baptizatus, de Cons., distinct. 4: in synodo. Nec debet omitti hoc verbum, dum dicitur, ego baptizo te, Extra. de Baptismo et ejus effectu: si quis puerorum. Si tamen corrumpat verba sacerdos ex ignorantia Latinae locutionis, non nocet sacramento: de Cons., dist. 4: retulerunt. Ex satisfactione autem debet immergere ter, secundum hujus nostrae regionis consuetudinem, de Cons., dist. 4: de terna. Et debet formam verborum ore exprimere: et dum dicit verba baptizando, debet immergere in aquam, ut 1, quaest. 1: detrahe. Cetera verba quae adhibentur ante et post oleum et chrisma, non sunt de substantia Baptismi, sed de solemnitate. Si tamen sacerdos illa omittat ex contemptu, peccat graviter, quia sunt introducta ex generali consuetudine Ecclesiae, de Cons., dist. 4: sive parvuli, et generales consuetudines servari debent, sicut Evangelia, ut 11 distinct.: ecclesiasticarum. Sit autem sacerdos cautus, ut per sese immergat, et per se elevet puerum de sacro fonte, propter contingens periculum pueri; et postea tradat eum astantibus, et sciat se patrem spiritualem pueri et compatrem parentum ex sola immersione, sicut alii elevantes: 20, quaest. 1: omnes, ita quod filia carnalis sacerdotis contrahere non potest cum baptizato ab ipso et matrimonium contractum et consummatum dissolvetur, sicut inter filios duorum compatrum, Extra. de Cognat. Spirit.: ex litteris. Si vero immineat necessitas, vel infirmitas baptizandi, ut non possint solemnitates observari, quia timetur de morte baptizandi; tunc sacerdos habeat aquam paratam in fonte vel in vase, et immergat puerum ter in aqua dicendo: ego baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti, et postea, si habeat opportunitatem, repetat ea quae omisit, Extra. de Sacr. Unct. cap. pastoralis, et cap. Presbyter. Si vero contingat imminente necessitate, quod puer baptizatus sit per aliquam mulierem vel laicum, quia sic fieri aliquando consuevit presbytero absente, sacerdos in tali casu, quia probabiliter dubitat, baptizet eumdem sub ista forma verborum: si tu es baptizatus, non te baptizo: sed si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut Extra. de Baptismo et ejus Eff.: de quibus. Si autem puer inveniatur in platea vel coemeterio, et dubitetur utrum sit baptizatus, sicut saepe fit de expositis et projectis, baptizari debet, de Consecr. dist. 4: parvulos. Si vero aliquis magnus et adultus venit ad baptizandum, quem sacerdos prae mole corporis non possit immergere, tunc sacerdos fundat aquam super corpus ejus, dicens ego baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti; et sic recipit Baptismum. Tali enim adulto non imponitur poenitentia de commissis ante Baptismum: sufficit enim tali peccatori Baptismi sacramentum ad remissionem peccatorum omnium tam originalium quam actualium, ut de Cons., dist. 4: sine poenitentia. Requiritur tamen in eo cordis contritio, sine qua non sequeretur veniam de actualibus peccatis, ut de Consec., dist. 4: omnis. Et talis adultus debet respondere de fide per se, non per alium, cum sacerdos quaerit de articulis fidei, dicens: credis in Deum patrem etc. credis et in Jesum Christum etc. ut de Cons., dist. 4: parvulus. Sed parvuli respondent per alios, quia per se non possunt hoc proferre: de Consecr., dist. 4: parvulus. Habeat autem sacerdos orarium sive stolam ad collum cum baptizat, 13 dist.: Eccl. Habeat etiam cereum accensum, ut ostendatur sub typo luminis corporalis lux illa quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, sicut 21 distinct.: clericos, vel cleros, ut ex hoc apud homines fides augeatur: similiter Extra. de Celebr. Miss.: sane. Admoneat autem sacerdos parochianos suos, ut in septimana ante passionem domini nostri mittant pueros suos ut instruantur de symbolo: de Cons., dist. 4: ante Baptismum etc. ante 20 dies. Credo quod si sacerdos sit in tali loco quod non possit habere aquam de fonte vel de rivo, vel aliam, defodiat terram, si possit invenire; et si non poterit habere, imploranda est bonorum omnium largitoris gratia, ut 20 dist.: de quibus. Si enim sacerdos facit quod potest, et quod non potest committit Deo; tunc ipse supplet defectum, ut 22 dist.: qui quaeritur. Parvuli delati ad Baptismum respondeant per alios, quia per se non possunt. Idem est de mutis, surdis et aegrotis, qui per se non possunt, ut de Cons., dist. 4: parvuli. Potest autem dari Baptismus quandoque eadem hora quando natus est puer, ne interveniente morte, Paganus mori valeat, qui redimitur per Baptismum, ut de Cons., dist. 4: beati. Generalis autem Baptismus non debet celebrari, nisi in sabbato sancto, et sabbato Pentecostes, ut de Cons., dist. 4: duo tempora. Nemo autem potest baptizare seipsum: sed alter debet esse baptizans, et alter baptizatus, ut Extra. de Baptismo et ejus effectu: debitum. Ista duo sunt necessaria homini ad salutem, fides et sacramentum; sed ubi alterum deest ex necessitate, ipse Deus supplet quod deest: in puero supplet fidem, in adulto supplet sacramentum: ubi utrumque deest, anima in aeternum damnatur, ut de Cons., distinct. 4: firmissime. Compaterni vero qui confitentur fidem pro puero in Baptismo, tenentur instruere ipsum puerum jam adultum de fide et caritate, ut de Cons., dist. 4: vos autem omnia. Cavere autem debet sacerdos, ne vir teneat filium uxoris suae ad Baptismum, sive habeat de se sive de alio, neque uxor filium viri sui. Si tamen factum fuerit ex simplicitate vel ex malitia, non sunt propter hoc separandi, ut 30, quaest. prima: dictum, et Extra. de Cognat. Spir. capitul. si quis. Si tamen pater vel mater filium suum baptizaverit in mortis articulo, cum non potest habere alium qui baptizaret, non sunt separandi: nec aliquo modo peccaverunt, ut 30, quaestione prima: ad limina. Potest autem ille idem qui tenuerit puerum ad Baptismum tenere ad chrisma, cum ex pluribus filiis aliquis compater fieri possit. De Cons., dist. 4: in catechismo. Ille tamen qui non baptizatur vel chrismatur, nec ad Baptismum nec ad chrisma tenere potest, ut de Consecr., dist. 4: in Baptismate. De sacramento confirmationis, sive chrismationis, breviter transeamus, prout spectat ad sacerdotem, quia illud sacramentum spectat ad collationem episcopi. Presbyter enim ungit puerum sacro chrismate jam baptizatum in vertice; sed episcopus ungit cum sacro chrismate in fronte, ut de Cons., dist. 5: novissime. De hoc plene tractatur extra de Sacr. Unct. cap. cumque venisset; et in hoc sacramento contrahitur compaternitas, sicut in Baptismo, ut de Cons., dist. 4: in catechismo. 30, quaest. 4: si quis ex uno. Debet enim sacerdos monere parochianos suos, ut filios suos chrismari faciant, quia in confirmatione vel chrismatione plene efficiuntur Christiani: de Cons., dist. 1: omnes fideles: quia licet omissio sacramenti non obsit puero morienti ad salutem, prodest tamen viventibus, quia dat robur ad agones et praelia hujus mundi: de Cons., dist. 5: spiritus sanctus. Obest tamen praesentibus si omittant ex contemptu, quia peccant graviter, cum sit sacramentum necessitatis. De poenitentia multa in libris sanctorum patrum et scriptis inveniuntur doctorum declarata. Quaedam tamen quae in usu ordinario magis occurrunt, duximus praelibanda; debet namque sacerdos advertere utrum jurisdictionem habeat in illum vel in illam, quando audit ejus confessionem, puta si est parochianus ejus; alias si esset alterius, non posset ipsum absolvere, sine petita et obtenta licentia illius sacerdotis cujus parochianus existit, ut de Cons., dist. 5: placuit, et Extra. de Poen. et Remiss.: omnis utriusque sexus, nisi in articulo necessitatis: puta si poenitens et percussus vel infirmus ad mortem et non possit haberi proprius sacerdos, in tali casu posset cuilibet confiteri etiam laico, et obtinere veniam ex desiderio sacerdotis, confitendo laico turpitudinem criminis, ut de Poen. dist. 6, cap. 1. Circa poenitentiale judicium, duo sunt necessaria sacerdoti: scilicet munditia vitae, et scientia discernendi inter lepram et lepram. Munditia vitae necessaria est, ut in nullo eorum sit judicandus, quae in aliis est judicare paratus, juxta illud domini, qui sine peccato est, prius in illam lapidem mittat. Scientia judicandi similiter necessaria est, ut cognoscat quid debet judicare, ut de Poenitent. dist. 5, cap. 1, circa medium, ut ex errore non imponat falsas poenitentias, per quas animae ad Inferna trahuntur, ut de Poenit. distinct. 5: fratres; quia juxta sententiam veritatis, si caecus praesumat ducere caecum, in foveam ductor primus cadit, inde secutor ut 38 dist. cap. ipsis, et de Poen. dist. 6, cap. 1. In primo autem inquirat sacerdos diligenter in confessione peccata et circumstantias peccatorum, scilicet tempus, modum, locum, et causam et cetera. Ut poenitentes ex ignorantia vel verecundia non celent in confessione peccata, ut de Poen. distinct. cap. 1 circa finem, Extra. de Poenit. et Remiss.: omnis utriusque sexus. Et dum poenitens confitetur, sacerdos se exhibeat benevolum et affabilem et humanum, ut poenitens non impediatur in confessione sua ex austeritate sacerdotis; et audita confessione, confortet ipsum utendo diversis experimentis ad sanandum aegrotum, nunc leviando et consulendo per spem veniae et gaudium aeternae vitae, postea terrendo per poenas aeternas, et incendia Gehennae ostendendo: sicut viderit expedire, ut de Poen. distinct. 6, cap. 1 in fine, et Extra. de Poenitent. et Remiss.: omnis utriusque sexus: sicut videmus in medico corporali, qui phraeneticum per levia mitigat et ad sanitatem reducit, et gulosum animum a vino et a carnibus aspere prohibet, ne per ea incurrat mortem. In quolibet autem peccato poenitentia est arbitraria, ut sacerdos consideret qualitatem peccati et peccantis, ut si est senex aut juvenis, aut dives aut pauper, debilis aut fortis, si est bene compos, aut compunctus, et alia; et omnibus bene consideratis, imponat ei poenitentiam, et prout in arbitrio suo viderit expedire, ut 26 quaest. 7 tempora: et de Poen. dist. in mensuram. Ita tamen, quod juvenibus, maxime mulieribus, non imponantur itinera et vagationes propter aetatis fragilitatem, ut 50 dist.: poenitentes. Quia in eundo et redeundo audit et videt aliquid, per quod mulier juvenis colligit venenum mortis, et infundit aliis; quia non solum tactu et ejus effectu, sed etiam aspectu quaecumque appetitur, et quisque appetit concupiscentiam feminarum, ut 32, quaest. 5: non solum. Masculis autem injungat poenitentiam, scilicet, genuflexiones et alias satisfactiones in Ecclesia faciendas, ad tollendam malam consuetudinem de non veniendo ad Ecclesiam diebus dominicis et festivis. Sit autem sacerdos ita cautus, ut non imponat poenitentiam ita gravem et austeram poenitenti, ut poenitens totam dimittat; sicut adolescens qui fascem dejecit a tergo, quem super humeros portare non potuit, ut 26, quaest. 4: alligant. Sed nec ita levem imponat, ne peccator contemnat peccatum, et ut ex levitate poenitentiae relabatur libentius ad peccatum, ut 50 dist., cap. 1. Faciat ergo quoddam temperamentum ex misericordia et severitate, ut poenitentia non sit nimis dissoluta, nec nimis rigida, ut 10, quaest. 5: sunt namque: tamen tutius est ponere minorem debito, quam majorem; quia melius excusamur apud Deum propter multam misericordiam, quam per nimiam severitatem, ut 26, quaest. 4: alligant in fin.: quia talis defectus in Purgatorio supplebitur, 25 dist.: qualis, et cap. Se.: tamen reiteranti peccatum gravior est poenitentia injungenda. Vulnus enim iteratum si incurratur, gravius est ad sanandum, ut de Poenitent. distinct. 4: inanis est poenitentia. Ut autem sacerdos ad ista sit doctus et cautus, meditetur Scripturas sacras et dicta sanctorum, in quibus ista inveniat: nam propter hoc dominus ponit verba sua in ore prophetae, et post committit sibi curam animarum, dicens ad Jeremiam: ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constitui te super gentes et regna, ut 36 distinct. cap. ecce. Certe cum videamus medicos corporum revolvere quotidie et legere libros physicales et medicinales corporum in quibus docentur curare corpora moritura: magna stultitia est non legere libros sanctorum medicinales animarum in quibus docemur curare animas in aeternum victuras. Majus est damnum unius animae, quam de morte innumerabilium corporum, ut 24, quaest. 3: si habeas, circa finem. Instruat sacerdos confitentem, ut confiteatur omnia peccata pure et sine palliatione, ut sicut peccata sunt in conscientia confitentis per memoriam, ita sint in ore ipsius per confessionem; nec dividat confessionem propter verecundiam, ut unum confiteatur uni et aliud alteri, ut de Poenit. dist. 5, cap. 1: ut cautus, et ut confiteatur per se non per nuntium vel per Scripturam, ut de Poen. dist. 1: quem poenitet in principio. Verumtamen dum sacerdos inquirit de peccatis aut de circumstantiis peccatorum, ita caute inquirat, ut non instruat eum ad peccandum, quia nulli debemus parare laqueum, 17 dist.: de viduis sub nullo. Debet autem sacerdos monere parochianos suos, et si opus fuerit cogere, ut saltem semel confiteantur in anno, et communicent in resurrectione domini: Extra. de Poen. et Rem.: omnis utriusque sexus: si vero sacerdos timeat scandalum alicujus potentis de populo, et timet probabiliter ut pejus inde oriatur, saltem denuntiet rectoribus ac superioribus, ut per illos tales potentes inducantur ad poenitentiam, ut quae non potest facere per se, faciat per alium: sufficit enim sacerdoti ut faciat quod potest. Si autem poenitens voluerit de aliquo peccato satisfacere, et in aliquo peccato remanere, puta ab usuris, et non a fornicatione; sacerdos non debet omnino illam confessionem spernere, et sic secretum dimittere a se inconsultum: sed ipsam audire, et dare sibi consilium, ut jejunet vel eleemosynas et alia bona faciat et exerceat. Non tamen illum absolvat, nisi de omnibus confiteatur et satisfaciat: Extra. de Poen. et Remiss.: quod quidem. Dominus enim noster totum hominem sanavit, et nullum sanavit quem non omnino liberavit: de Poenit. dist. 3: sunt plures. Denuntiet tamen, quod illa bona quae facit in mortali peccato, non prosunt sibi ad vitam aeternam: sed ad hoc prosunt, ut disponant et habilitent ad poenitentiam, ut legitur de Cornelio 26 dist. Deinde prosunt etiam ad praemium temporale: de Poen. dist. 3: quid ergo. Vel ad supplicium in Inferno, de Poen. dist. 3: si quis autem. Curet autem sacerdos residere in tali loco, quando audit confessionem, maxime mulierum, quod ab aliis videatur manifeste, sed a nemine audiatur, ne laici qui clericis opido sunt infesti, et sunt proni ad suspicandum malum, ex sinistra suspicione cordis percutiantur; sed a nullo audiantur quae ibi dicuntur, ut illud judicium soli sacerdoti confessori, et poenitenti confitenti sit notum. Sufficit autem in illo divino officio testimonium Dei et sanctorum Angelorum qui illic assistunt, et coram quibus illud judicium agitur, ut de Poen. distinct. 1: quem poenitet, et 50 dist.: de his vero. Sacerdos autem summa cura et solicitudine curare debet, ne revelet aliquid de his quae dicta sunt sibi in confessione, neque per verbum, neque per aliud signum; sed si dubitat de aliquo peccato, et super hoc vult consulere magis peritum, ita caute quaerat consilium de peccato, ut nullus aliquid perpendat de peccatore: alias esset in causa depositionis, ut de Poen. dist. 6: sacerdos et Extra. de Poen. et Remiss.: utriusque sexus. Exhibeat se sacerdos multa maturitate, ne verbosus aut loquax sit, ne propter hoc videatur ut suspectus in confessione; nec sedeat in conviviis in multitudine frequenter loquentium, ne aliquod verbum exeat ex ore suo quod noceat ipsi de revelatione confessionis; et si audiat verbum injuriosum a parochianis suis, non reddat eis vicem pro vice, ne propter hoc insinuetur revelasse confessionis peccatum. Caveat autem sacerdos ne dum audit confessionem mulierum, respiciat vultum earum, nec advertat qualitatem membrorum: propter quod bonum est et congruum, ut mulier teneat in confessione locum magis imum, et sacerdos magis altum, ut non de facili se videant mutuo, ne insidiante Diabolo illa impediatur in confessione propter verecundiam, vel sacerdos insidietur ex illicita cogitatione: propter quod etiam sacerdos expedita confessione juvencularum mulierum non immoretur illa immiscere verba quae confessionem perturbant vel non adjuvent, nec ultra quam necesse est excogitare confessionem earum, inquirendo vitiose motus membrorum suorum et usus; quia ubi talis esca jacet, antiqui hostis stimuli non desunt ad tentandum, 81 dist.: oportet. Nec recipiat sacerdos manus mulierum inter manus suas, sicut aliqui stulti faciunt vel fecerunt, nec aliquo modo tangat mulierem: quia bonum est omnino sacerdoti non tangere, ut 32 dist.: hospitiolum. Timeat autem sacerdos instigationem versuti hostis, qui cum habeat mille nocendi modos, conatur a principio ruinae suae caritatem hominum et bona opera perturbare, ut 16, quaest. 2: visus. Debet autem sacerdos omni tempore dare poenitentiam, postulanti, et in ultimo articulo vitae: de Poen. dist. 6 in Princip., et 36, quaest. 6: si presbyter. Nec contrahat moram quandocumque advocatus fuerit ad poenitentiam imponendam; aliter puniri debet. Sed si infirmus petit poenitentiam, et antequam sacerdos veniat ad eum sit mortuus, vel amiserit loquelam, sacerdos habeat eum pro confesso, et post mortem absolvat eum, ut de Poen. dist. 1: multiplex, ut Extra. de Sent. Excom.: a nobis. Si autem aliquis confiteatur aliquod peccatum de quo satisfacere non potest, puta rapuit aliena quae prae nimia paupertate reddere non potest, sacerdos injungat sibi poenitentiam; dicat tamen sibi quod si veniat ad pinguiorem fortunam restituat ablatum, si restitui potest, ut 14, qu. 6: si res aliena. Item si mulier sibi supposuit partum alienum, ne bona viri sui convolverentur ad alias, vel suscepit filiam de adulterio quae nutritur de bonis viri sui, in hoc casu audiat confessionem ejus sacerdos, et similibus casibus, si qui tales occurrant, et absolvat eam, ut Ext. de Poenit. et Rem.: officii. Item si mulier habeat certam et discretam conscientiam ex causa probabili et vera, quod vir ejus sit consanguineus ejus, et ad hoc non vult contra conscientiam reddere debitum viro suo excommunicato, sacerdos audiat confessionem suam, et absolvat eam, et communicet illi in occulto judicio animarum; vitabit ipsam in publico, Extra. de Restit. Spol.: littera, Extra. de Sent. Excom.: inquisitum. Si autem aliquis confiteatur sacerdoti aliquod peccatum vel furtum, de quo satisfacere non possit aut non vult, et mulier, aut dominus rei furtivae petat excommunicationem inde fieri, sacerdos debet excommunicare in genere, non in specie; sed dicat, excommunico illum vel illam qui fecit tale furtum, non nominando personam. Persona non debet nominari expresse, nisi convictus sit aliquis in judicio; Extra. de Offic. Jur. Ord.: si sacerdos. Et quandocumque sacerdos excommunicat aliquem, scribat causam quare excommunicat, et in scriptis proferat; aliter incidit in illam constitutionem, ut Extra. de Sent. Excom.: medicinalis. Caveat autem sacerdos ut non recipiat ad confessionem excommunicatos, interdictos, antequam absolvantur: quia cum tales sunt remoti a sacramentis Ecclesiae, non posset eos absolvere durante vinculo interdicti vel excommunicationis: sed si sit excommunicatus ab ipso sacerdote, vel ab antecessore suo, potest ipsum absolvere praemissa satisfactione, et poenitentiam impendere, ut 11, qu. 3: si episcopus. Si autem sit excommunicatus a sacerdote alio, non posset ipsum absolvere jure ordinario, sicut nec posset aliorum parochianos excommunicare, ut Extra. de Sent. Excom.: a nobis. Tamen in articulo mortis potest vel posset simplex sacerdos a quacumque excommunicatione absolvere: Extra. de Sepulchr., cap. ult. Potest autem sacerdos de omnibus peccatis venialibus et mortalibus privatam poenitentiam injungere, et absolvere fideliter confitentes, ut Extra. de Poen. et Remiss.: Deus, nisi prohibeatur ab homine vel a jure; ut si sint enormia crimina, in quibus requiritur major poenitentia, et illa pro quibus requiritur solemnis poenitentia. Solemnem enim poenitentiam imponit episcopus, non simplex sacerdos: 50 dist. in cap. Quadragesimae. Instruet autem sacerdos parrochianos suos, ut addiscant symbolum, scilicet, credo in Deum, et pater noster, et confessionem: ista tria debent scire qui nesciunt legere, Extra. de Poenit. et Remiss.: Deus qui Ecclesiam. Et quando homines intrant Ecclesiam, aspergantur aqua benedicta, quam sacerdos habet semper in Ecclesia paratam, quia in conspersione aquae benedictae remittuntur per gratiam peccata venialia, et debilitatur potentia inimici, ut de Consecr., dist. 3: aquam. Et quando sacerdos audit confessionem alicujus, post auditam confessionem injungat ei poenitentiam salutarem: deinde faciat confessionem generalem, scilicet, confiteor Deo. Et dum facit confessionem, instruet confitentem stare flexum ad terram pro reverentia absolutionis, ut ex hoc fides et devotio augeatur poenitenti. Finita confessione, dicat sacerdos: misereatur tui omnipotens Deus et cetera. Indulgentiam et cetera. Et absolvat eum a peccatis et ab excommunicatione, restituens ipsum Ecclesiae sacramentis. Caveat autem sacerdos, ut si quis vult confiteri ei alio audiente, non recipiat eum, sed quemlibet audiat separatum, ne unus audiat confessionem alterius nisi solus sacerdos, ut Extr. de Poen. et Remiss.: omnis. De sacramento Eucharistiae plura dicam sub eruditione simplicium sacerdotum. Videamus ergo, quoniam iste tractatus excedit intellectum humanum, et hoc sacramentum percipitur potius fide quam doctrina, juxta illud dictum domini, nisi credideritis, non intelligitis: plus enim in eo operatur credulitas mentis quam perceptio corporis, ut de Cons., distinct. 2: ad quid. Hoc sacramentum Eucharistiae sequitur poenitentiam, quia non debet sacerdos vere poenitentibus illud denegare. Ut de Cons., dist. 1: neminem. Est enim sacramentum humanae reconciliationis ad Deum, in eo quod filius Dei assumpsit carnem humanam, et fecit se unum nobiscum; unde dicitur Emmanuel, quod est nobiscum Deus. In eo vero quod nos sumimus corpus domini et sanguinem ejus, efficimur unum cum ipso, et sic per ipsum tendimus ad unitatem cum patre, et sic per Christum mediatorem reconciliamur aeterno patri; ut de Cons., dist. 3: sic ipse salvator dicit ad patrem: volo pater, quod fideles sint unum nobiscum sicut unum nos sumus, ut Extra. de summa Trinit. et fide Cathol.: damnamus. Nec debet solum istud sacramentum ministrari per episcopum vel per presbyterum; potest enim per diaconum ministrari, ut de Consecr., dist. 2: pervenit et 93 dist., cap. praesente, et cap. diaconos. Est enim sacramentum necessitatis, sicut Baptismus et poenitentia; unde dicitur viaticum a sanctis patribus, ut 26, qu. 6: qui recedunt: quia maxime dari debet morientibus, sicut viatoribus transeuntibus, ut Extra. de Poen. et Remis.: quod vitae. Unde sacerdos debet esse sollicitus, ut post poenitentiam receptam communicet infirmum, ut sine communione non recedat, ut Extra. de Poen. et Remiss. Deus qui Ecclesiam. Ideo sacerdos debet servare Eucharistiam, et habere paratas hostias consecratas pro infirmis communicandis: de Consec., dist. 2: presbyter: quam reponat in loco mundo et singulari, ubi alia communia non ponantur, de quibus communicet infirmum quandocumque fuerit opportunum. Et quando ibit sacerdos ad communicandum, portet plures hostias in eundo et redeundo, ut populus se inclinans adoret verum corpus Christi, quod portatur manibus sacerdotis. Portet autem sacerdos illud publice, honeste et honorifice ante pectus, indutus veste sacerdotali, cum reverentia et timore, cum gausape mundo et decenti, praecedente ministro cum lanterna cum lumine, vel cum candela. Doceat autem sacerdos populum in Ecclesia, ut quando levatur corpus domini manibus sacerdotis in altari, et quando portatur ad infirmum, omnes se reverenter inclinent flexis genibus adorantes, ut Extra. de Celeb. Miss.: sane. Reponat autem sacram Eucharistiam et chrisma et oleum in loco clauso, et consignato clavi, ut non possit aliqua temeraria manu extrahi, ut Extr. de custodia. Euchar. cap. 1. Curet autem sacerdos hostias consecratas reponere in loco decenti, ubi non marcescant: et si locus esset adeo humidus quod non possent ibi durare, recenseat eas et revolvat frequenter, quia ex hac causa sacerdos potest etiam in tempore generalis interdicti semel in hebdomada celebrare, januis tamen clausis, Campanis non pulsatis, interdictis et excommunicatis exclusis, ut Extra. de Sent. Excomm.: permittimus. Quod si marcescerent et veterascerent, sicut in aliquibus locis aliquando factum est, prout audivimus, jam desineret ibi esse corpus Christi, ut de Consecr., dist. 2: qui bene. Unde talis hostia non debet dari communicanti. Item dari debet corpus Christi jejuno stomacho ante cibum in honore tanti sacramenti, non post: de Consecr., dist. 2: liquido. Si vero timeatur de morte, dari potest quandocumque, ante et post. Quando vero oportet sacerdotem veteres hostias renovare, et consecrare de novo, sumat hostias veteres, et comedendo consumat jejuno stomacho, vel post Missam celebratam antequam sumat perfusionem, seu ablutionem digitorum. Illud idem faciat quando supersunt hostiae consecratae communicationi populi, sicut in festo natalis domini vel resurrectionis, vel in aliis festivitatibus, quibus communicant, ut de Consecr., dist. 2: tribus gradibus. Debet autem sacerdos dare panem seorsum, et calicem seorsum; nec debet Eucharistiam vino intingere, ut de Cons., dist. 2: cum omne. Caveat autem sacerdos ut nunquam porrigat sano vel infirmo hostiam non consecratam pro corpore Christi, quia non debet populum deludere, cum falsa remedia sint veris periculis graviora, ut Extra. de celebratione Missae: de homine. Habeat autem sacerdos orarium sive stolam ad collum suum, quando communicat aliquem, ut 23 distinct.: ecclesiastica. Si vero aliquis sit infirmus, ita quod non possit hostiam totam sumere, quia forte patitur in gutture, sacerdos frangat hostiam et sumat inde aliquam particulam, et det ei aliam particulam, quia pro qualibet parte sumitur corpus Christi, quia in sacramento per partes manducatur, et manet totum integrum, ut de consecratione, distinct. 2: qui manducat. Sive plus sive minus quis inde percipiat, omnes aequaliter integerrime sumunt generaliter, et specialiter unusquisque, ut de consecratione, distinct. 2: quid sit sanguis. Cum autem sacerdos communicat sanum vel infirmum, debet in porrectione sacrae Eucharistiae facere signum crucis cum ipsa hostia in facie recipientis dicens: corpus et sanguis domini nostri Jesu Christi conservet et custodiat te in vitam aeternam. Cum vero porrigit calicem, dicat: in nomine domini nostri Jesu Christi: quia illud est purum vinum cum aqua, et non sanguis, cum non sit consecratum mystica prece sacerdotis: sanguis enim datur cum corpore per modum unionis, quia non est corpus sine sanguine; ideo debet dicere sacerdos qui porrigit Eucharistiam: corpus et sanguis domini nostri Jesu Christi conservet te in vitam aeternam, amen. Secus est in sacramento altaris, ubi sacerdos recipit seorsum sanguinem sub specie vini; tunc ipse recipit verum sanguinem Christi prece mystica consecratum: nam ante consecrationem erat vinum, post consecrationem vero est sanguis, quia benedictio consecravit, ut de consecratione, distinct. 2: nos autem. Debet autem sacerdos monere communicantes, ut sumant de calice tribus vicibus ad minus, non propter aliquod mysterium, sed ut bene laventur ora sumentium, ne remaneant aliquae reliquiae inter dentes communicantium vel gingivas, et ut maleficae mulieres non possint ita de facili reservare in ore corpus Christi ad aliquod earum maleficium perpetrandum, sicut saepius intelleximus quod plures maledictae fecerunt. Debet autem teneri dum communicant, aliquod gausape ante pectus sub mento, saltem ante caput illius gausapis in quo sacerdos tenet Eucharistiam, ambabus manibus expansis; ut si tota ceciderit hostia vel aliqua particula, non possit cadere in terram vel conculcari: non est enim sine culpa, quando corpus Christi ex negligentia cadit in terram, ut de consecratione, dist. 2: qui bene, et 1, quaest. 1: interrogo. Si vero aliqui pueri de parochia sacerdotis venerint ad communicandum in festo nativitatis vel resurrectionis domini, et tantae adhuc innocentiae sint, quod nullo adhuc gravati sint gravi peccato, et sint tantae discretionis et compunctionis, quod sumant cum aliqua reverentia et timore, potest sacerdos dare eis corpus Christi post aliqualem confessionem, quae inducit in illis devotionem et assuefactionem confitendi: quia licet non habeant actualem discretionem confitendi et conterendi: tamen in ipsis operatur sacramentum, cum non inveniat obicem malitiae in eis, ut Extra. de Baptismo, et ejus effectu: majores in fine. Si autem indiscreti fuerint et malitiosi, utpote in quibus malitia excedit aetatem, non debet sacerdos indistincte talibus dare corpus Christi. Parvulis vero ita teneris quod sumere illud non possunt, debet sacerdos in mortis articulo vinum cum aqua in calice pro confirmatione porrigere, non quod sit sacramentum, sed fides et assuefactio sacramenti. Illud autem credo, et rogo omnino vitandum, quod quidam sacerdotes facere consueverunt, ut videlicet quando portant Eucharistiam ad infirmum, non portant vinum de Ecclesia sua, sed accipiunt de domo infirmi. Portet ergo sacerdos vinum de Ecclesia sua cum ipsa Eucharistia de segete sua si habet, ad domum infirmi: si vero non habet, acquirat unde possit vel emat, et ab Ecclesia sua deferat ad infirmum; ne per hoc laedatur in tanto sacramento fides illius infirmi, qui sic mortaliter et pernitiose sumeret, cum in illo sacramento plus operetur fides percipientis quam sacramenti perceptio, ut de consecratione, distinct. 2: ut quis. In omnibus enim sacramentis, et in isto praecipue, quia magis caligat oculus rationis, debemus informare viros et mulieres ad fidem et devotionem non solum per verba, sed etiam per actus nostros exteriores, ut Extra. de celebratione Missae: sane. Sed si sacerdos sit suspensus vel excommunicatus aut interdictus, vel remotus a collatione et perceptione hujus sacramenti, in hoc casu peccat sacerdos in conferendo, et peccat ille qui scienter recipit ab eo. Si vero probabiliter ignoret de facto, non peccat, ut Extra. de clericis interdictis vel Excommun.: ministrum apostolicum. Si vero sacerdos ligatus sit minori excommunicatione tantum, peccat sacerdos in conferendo, sed non peccat ille qui recipit; quia in casu sacerdos, etsi sit remotus a perceptione sacramentorum, non tamen a collatione, ut Extra. de clericis interdictis vel Excommunic.: celebrationis. Extrema unctio debet dari adultis infirmis, poenitentibus, et petentibus, de quorum morte timetur: sanis enim et pueris et non poenitentibus dari non debet: et debet dari ab episcopis, vel presbyteris, et non ab aliis, ut 95 dist.: quod illud et c. sequenti. Consistit autem hoc sacramentum in unctione quae fit ex oleo sancto, et oratione quae funditur a presbytero super infirmum, ut cap. praeallegato. Debet autem adhiberi in hac unctione oleum benedictum per episcopum, quod dicitur oleum infirmorum, et non oleum catechumenorum, quia illud adhibetur in sacramento Baptismi, Extra. de sacra unctione: cum venissent. Unde peccant sacerdotes qui inungunt de alio oleo: peccant etiam in illa capitula, qui volunt dare illud oleum capellanis suis cum alio oleo, facientes quamdam divisionem sacramentorum ex avaritia vel ex jactantia, quia faciunt illos errare, dum ungunt infirmos de oleo catechumenorum. Si vero sacerdos deprehenderit se errasse, et ex errore de alio oleo unxisse, debet adhuc de alio oleo debito ungere, et supplere quod omisit, ut Extra. de sacra unctione, cap. 1. Et ille sacerdos qui inungit, debet super infirmum fundere orationem: non enim unus debet inungere et alius orationem dicere, sicut quidam fatui sacerdotes facere consueverunt, ut non sit divisio sacramenti, ut 23 dist.: quorumdam. Possunt tamen alii sacerdotes simul cum ipso sacerdote inungente et orante orare. Et debent etiam plures sacerdotes adhiberi in collatione hujus sacramenti, si fieri potest: nec hic est taxatus numerus quot sacerdotes debeant interesse; quia sufficiunt duo, si plures haberi non possunt: possunt etiam communicare centum si volunt; sed quando non possunt esse plures sacerdotes, potest unus sacerdos cum scholare suo, et ex causa potest solus sacerdos illud sacramentum conferre infirmo, ut Extra. de verborum significatione, quae sunt. Debet autem sacerdos istud oleum, et aliud oleum et chrisma in die quintae feriae hebdomadae sanctae per singulos annos de anno in annum renovare ad sacramenta conferenda, et vetus in Ecclesia concremare, ut de Consecr., dist. 3: litteris: et de oleo novo per episcopum benedicto baptizare et inungere, et non de veteri; alias esset graviter puniendus, nisi hoc faceret ex gravi necessitate, ut de Cons., dist. 4: si quis de oleo. Et si oleum vel chrisma ex frequenti usu deficeret, potest sacerdos adhibere oleum non consecratum oleo consecrato, et totum efficitur consecratum, ut Extra. de Cons. Ecclesiae vel altaris: quod in dubiis. Nec debet sacerdos in collatione hujus sacramenti pecuniam exigere, nec aliquo modo petere, quoniam hoc esset simoniacum; sponte tamen oblatum potest recipere. In nullo enim sacramento permittitur pecuniam postulare, sed dari, ut 1, quaestione 5, cap. ultimo. Si vero infirmus voluerit alios clericos praeter clericos Ecclesiae suae convocare ad ipsum inungendum, sacerdos parochialis Ecclesiae licet non debeat pecuniam petere, potest tamen denuntiare sibi, et dicere: ego et socii mei nihil petimus, parati sumus sine aliqua satisfactione. Aliis vero cum sint extranei, est honestum et consuetum ut aliqua eleemosyna tribuatur. Item potest illud sacramentum iterari, sicut et poenitentia: nam ista tria sacramenta, scilicet Baptismus, confirmatio et ordo, iterari non possunt; reliqua possunt iterari, quae sunt quatuor: quia enim iteratur morbus peccati, necesse erat ut posset iterari medicina sacramenti. Prodest autem istud sacramentum ad duo: primo quia citius sanantur infirmi si sint convalituri: secundo quia tollit peccatum veniale, sicut patet auctoritate Jacobi, unde sumitur istud sacramentum: ubi dicitur Jacobi 5: alleviabit eum dominus, et si in peccatis fuerit, dimittentur sibi. Si autem infirmus qui petit unctionem, amisit notitiam vel loquelam antequam sacerdos veniret ad eum, nihilominus ungat eum sacerdos, quia in tali casu debet etiam baptizari, et a peccatis absolvi, ut Extra. de Baptismo et ejus effectu: majores. Potest autem corpus defuncti lavari, ut moris est apud quosdam, etiam si eadem die qua natus decesserit; quia talis lotio non obest defuncto nec prodest, sed prodest vivis qui per hoc reddunt testimonium fidei suae, quia tale corpus in generali resurrectione habet resurgere, ut 12, quaest. 2: non extimemus. De sacramento ordinis dicendum est, quod novem sunt ordines ecclesiastici, ad quos clericus finaliter promovetur, ut 25 dist.: perlectis. In quorum collatione talis est ordo: in primis enim tonsura efficitur clericus, ut Extra. de aetate et qualitate ordinandi Praed.: cum contingat, qui aliter dicitur Psalmista, 25 distinct.: perlectis, ubi ad Psalmistam: deinde efficitur ostiarius, deinde exorcista, deinde lector, deinde acolythus, deinde subdiaconus, deinde diaconus, deinde presbyter, deinde episcopus, ut 77 distinct., cap. 1. Ad instar caelestis militiae ubi sunt novem ordines Angelorum, in quibus alii majores, alii minores; et dum minores exhibent reverentiam majoribus, et majores minoribus dilectionem impendunt, fit in eis vera concordia ex diversitatis contentione, ut 79 distinct.: ad haec autem. Possunt autem semper recipi minores ordines; sed sacri ordines non possunt recipi nisi septies in anno; videlicet in quatuor sabbatis temporum, et in sabbato sancto, et in sabbato ante dominicam de passione domini, ut Extra. de tempore et Dispensat.: de eo sacros autem ordines dicimus a subdiaconatu et supra, ut 32 dist.: erubescant. Isti enim qui ad hos ordines promoventur, coguntur omnino continere, et profiteri castitatem, ut 38 distinct.: nullum facere subdiaconum. Debet autem quilibet clericus a suo episcopo ordinari, vel de licentia sui episcopi, ut 9, quaest. 2 Lug. Si vero aliquis clericus de ignorantia vel oblivione omisso aliquo medio fecerit se ad altiorem ordinem promoveri, debet se abstinere ab executione illius ordinis, donec tempore debito et statuto ad hoc receperit ordinem quem omisit, ut 52 dist.: sollicitudo. Et nota, quod quilibet praedictorum ordinum habet privilegium fori sui et enormitatis, unde non potest conveniri nisi in foro Ecclesiae. Et quicumque percutit aliquem clericum, eo ipso incidit in excommunicationem, a qua non potest absolvi nisi in articulo mortis, vel auctoritate Papae, ut 17, quaest. 4: si quis suadente. Et debet deferre tonsuram rotundam, non quadratam vel fenestratam, desuper caput ad modum sphaerae, alias debet puniri, ut 23 dist.: prohibete. Aliter non conceditur ei ministrare ad altare, nisi cum tonsura et veste congrua, ne faciat inde scandalum aliis; 23 distinct. cap.: presbyter. Debent etiam benedicere mensam, quandocumque comedunt, et cibo sumpto gratias referre Deo, ut 43 dist.: non liceat. De sacramento matrimonii pauca dicemus, quae spectant ad officium sacerdotis. Est enim sacramentum laicorum; laicis enim concessum est uxores ducere, filios procreare, terram colere, et temporalia possidere. Clericis convenit ab omni strepitu temporalium cessare, vacare contemplationi et orationi, quod designat rasura capitis, et corona quam habent in signum regni quod expectant in Christo, utpote in sorte domini electi, ut 12, quaest. 1: duo sunt; tamen quidam clerici possunt habere temporalia ad communem utilitatem indigentium, exemplo domini; 12, quaest. 1: habebat et dominus, et 12, quaest. 2: aurum Ecclesia habet. Quicquid enim habent clerici de redditibus, debet esse pauperum, et domus eorum debent esse communes ad susceptionem peregrinorum, ut 16, qu. 1, cap. ult. Aliter autem si ex avaritia retinent et accumulant, apud strictum judicem rei sunt omnium illorum quibus convenire possunt, ut 47 distinct.: sicut hi. Clerici in minoribus constituti possunt contrahere matrimonium si contrahere volunt; sed in sacris ordinibus a subdiaconatu et supra nunquam, ut 32 distinct.: de illo clerico. Perdit tamen beneficium clericus conjugatus: quia non potest habere Ecclesiam et uxorem, seu beneficium ecclesiasticum cum uxore, et Extra. de clericis Conjug.: Joan. Potest autem redire ad clericatum si habuerit unicam uxorem, tamen virginem, ut 32 distinct.: nemo. Ad sacerdotem pertinet curare ne in parochia sua contrahantur clandestina matrimonia et incestuosa; et ideo intervenire debent publica sponsalia, et aliae solemnitates consuetae, per quas excluduntur et revelantur ista impedimenta. Propter quae celebrat sacerdos Missam specialem: in qua benedicit sponsam cum sponso, ut 30, quaest. 5, per totum. Requiritur tamen quod sponsa benedicatur per sacerdotem si sit virgo, ut habeat in se signaculum sacramenti: signat enim Ecclesiam quae virgo Christo nupsit, et virgo in fide permansit, juxta illud apostoli 2 Corinth. 11: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo, ut notatur Extra. de bigamis: debitum; propter quod etiam mulier corrupta non potest in sacram virginem consecrari, ut 12, quaest. 5: ille autem, et 26 distinct.: acutius: et ita quantum ad hoc requiritur major castitas in muliere quam in viro. Prius tamen quam sponsalia contrahantur, sacerdos denuntiet publice in Ecclesia personas inter quas matrimonium debet contrahi; ut quicumque sciverit aliqua impedimenta, infra certum terminum dicat; aliter sacerdos non celebret sibi Missam, quia graviter puniretur a jure: Extra. de clandestinis sponsalibus: cum inhibitio. Illud autem non omitto, quod quando sacerdos celebrat Missam sponsalium, facta consecratione, antequam dicat pax domini, benedicat sponsam cum sponso, et peracta benedictione redeunt ad altare recepturi corpus et sanguinem in altari. Ego autem laudo, et tutius reputo meo judicio, ut sacerdos prius sumat corpus et sanguinem domini, propter periculum quod posset intervenire in tanto strepitu hominum de corpore Christi, et propter periculum conscientiae sacerdotis; et sic peracto illo divino mysterio, sacerdos vadat ad benedicendum illos: sed ante benedictionem sacerdos interroget illos utrum unus consentit in alterum per verba de praesenti, et velit ipsam in conjugem habere; et hoc facto fundat benedictionem super capita amborum, principaliter tamen super mulierem, ratione cujus celebratur Missa, et datur benedictio, sicut patet ex verbis et forma ipsius benedictionis. Et data benedictione, sicut moris est, sacerdos accipiat manum dexteram sponsae in manu sua involuta pallio quo induitur, et assignet eam sponso per verba consueta; et facto signo crucis dimittat eos in pace. In his solemnitatibus maxime attenditur consuetudo; quia in quibusdam Ecclesiis haec solemnitas non servatur. Debet etiam sacerdos curare, ut aliquis de parochia non contrahat cum consanguinea sua vel affine sua usque ad quartum gradum, nec in ipso gradu, ut Extra. de Consang. et Affin.: non debet, et 33, quaest. 3: aequaliter. Si autem ab una parte in quinto gradu, ex altera vero in secundo, vel in tertio, vel quarto; possunt contrahere; quia quoto gradu remotior quis distat a stipite, tanto gradu differt a quolibet per aliam lineam descendentium ab eodem, ut Extra. de Consang. et Affin. cap. ult. Nec debet aliquis contrahere cum affine data consanguineo suo; et hoc si sponsalia contracta fuerint post septennium; quia tale matrimonium non potest contrahi, et contractum dirimitur, Extra. de Spons. Imped. cap.: litteras. Nec inter filios duorum compatrum potest contrahi matrimonium, si per eos vel per alterum eorum compaternitas est contracta, ut Extra. de Con. spirituali: super eo. Nec debet quis contrahere cum adultera quam duxit de facto vivente uxore sua, vel cui dedit fidem contrahendi post mortem uxoris suae, ut Extra. de eo qui duxit in matrimonium quam polluit per adulterium, cap. ult. Secus si uxor secunda nescia fuit de prima uxore: nam in hoc casu post mortem primae uxoris remanet matrimonium cum secunda, nec dissolvitur ad petitionem viri, ut Extra. de eo qui duxit in matrimonium, cap. 5 et penult. Nec debet quis contrahere mortua uxore cum illa cujus filium uxor sua dum viveret de sacro fonte levavit: secus si aliqua levavit alium ipsius uxoris suae tantum, quia cum illa posset contrahere, ut 39, quaest. 4: qui spiritualem, et cap. Post uxoris; quia vir et mulier communicant sibi actiones, et non passiones, ut ibidem notatur: uxor enim viro acquirit compaternitatem, et vir uxori post contractum matrimonium et consummatum tam in Baptismo quam in confirmatione sacri chrismatis agendo, idest tenendo filium alterius ad Baptismum vel ad chrisma, secus patiendo, idest si ejus filius vel filia teneatur. Dicit enim magister Hugo, quod non solum in Baptismo, sed in omnibus praeludiis contrahitur compaternitas, ut 3 quaest. cap. 1: Vin. et alii dixerunt, quod non, ut Extra. de cognatione Spirit.: contracto. Sed quia adhuc sub judice lis est, ideo de ipsis praeludiis quae praecedunt Baptismum, et eorum causis, aliqua disseramus. Cum puer defertur ad Ecclesiam baptizandus, sacerdos primo sufflat in modum crucis in faciem ipsius pueri, ut proprium sacerdotis mysterium spiritui sancto cedat fugiens malignus spiritus, ut de consecratione, dist. 4: postquam. Post sufflationem vero signatur baptizandus signaculo sanctae crucis tam in fronte quam in toto corpore, et ut tunc Diabolus recognoscens signaculum suae mortis, sciat eum jam esse signatum per signaculum alienum, ut de consecratione, distinct. 4: postea. Signatur deinde pabulo salis in ore, ut sapientiae sale conditus, foetore careat iniquitatis, ne putrefiat vermibus peccatorum, ut de consecratione, distinct. 4. Ex hinc postea tanguntur nares et aures baptizandi de saliva sacerdotis, et dicitur ei verbum quod dominus dixit quando sanavit infirmum mittens digitum suum in auriculam dicens: ephpheta, quod est aperire, ut aperiantur nares ad recipiendum notitiam Dei, et aperiantur ei aures ad audiendum mandata Dei, ut de consecratione, dist. 4: postea. Deinde ungitur in pectore de oleo sanctificato, ut cor illius confortetur in fide sanctae Trinitatis, ut nullae reliquiae latentis inimici remaneant in ipso. Ungitur etiam inter scapulas seu spatulas de eodem oleo sanctificato, ut per Dei gratiam roboretur ad bona opera facienda, ut de consecratione, distinct. 4. Deinde post Baptismum jam receptum ungitur in vertice sive cerebro chrismate, ut regni Christi particeps fiat, et sit paratus reddere rationem de fide quam suscipit in Baptismo, ut de Consec. distinct. 5: postquam. Et nota quod ante Baptismum ungitur oleo sancto, sed post Baptismum de chrismate sacro, quia sic est Christianus a Christo, ideo ungitur chrismate quia dicitur a Christo: ob hoc etiam omnes baptizati dicuntur Christiani, quasi uncti: Extra. de sacra unctione: cum venisset. Circa instructionem populi duo sunt necessaria: scilicet doctrina, et vita pura; ut doceat populum verbo et opere, aedificet exemplo. Debet enim frequenter exponere verba sacrae Scripturae, idest sanctorum patrum exempla, prout juxta congruitatem temporis et moris viderit expedire ad cognitionem veritatis; et per exempla suae conversationis et vitae aedificare auditores, et adprobare quod dicit in cordibus auditorum ad amorem et affectionem veritatis: ad quod designandum in Exodo vestimentis sacerdotis tintinnabula inserta leguntur, ut audiantur sonitus, quando ingrediuntur sanctuarium in conspectu domini, ut non moriatur, quia contra se iram judicis caelestis erigit, nisi vita sacerdotis simul cum linguae sonitu uniformiter clamitet: modumque teneat in praedicando, ut juxta capacitatem audientium praedicet utilia et intelligibilia, non alta quae non possunt intelligi, vel quae aliquo errore vulnerent conscientias audientium: neque superflua, quae fastidium generant aut taedium in animas auditorum, 43 distinct.: sit rector: non enim sufficit vita bona sine doctrina. Si enim sacerdos ex ignorantia vel negligentia non praedicet populo suo veritatem, nec exponat eis viam salutis, reus erit apud Deum animarum illarum quae sub ipso perierunt ex defectu doctrinae, 43 distinct.: fessus, et 50 distinct.: si quis diaconus. Si vero sacerdos diligenter doceat populum, et quantum in se est annuntiat eis viam salutis, et illi non acquiescentes ei pereant, sacerdos sine culpa erit in die judicii apud Deum, et illi soli remansuri sunt in poenis, ut 47 distinct. cap. ult. Aliter autem quantumcumque sacerdos sit bonae vitae, non sufficit ei ad salutem, si curam habeat animarum: ex sola enim negligentia quam habet ad subditos, damnaretur, ut 40 distinct.: sic propterea. Heli sacerdos in se sanctus fuit, sed quia filios non erudivit in omni disciplina et correctione, superius cecidit, et mortuus est, ut Extra. de Simon.: licet Heli in principio. Nec iterum sufficit doctrina sine vita. Si enim sacerdos malae vitae sit, perdit fructum doctrinae: quia cum ipse sit criminosus, non habet frontem corripiendi criminosum, ut 25 distinct. cap. ult. Laici enim de facili corrumpuntur per exempla malae vitae sacerdotis, et ex hoc contemnunt verbum Dei et sacrificium, et ex pravis exemplis sacerdotis pejores fiunt, ut 50 distinct.: de his vero. Cujus enim vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur, ut in qu. quarta idem testatur. Tot enim sacerdotes digni sunt mortibus, quot ad subditos perditionis exempla transmittunt, ut 11 quaest. 4: praecipue. Sacerdos autem qui nec habet regimen in se nec rationem, nec delicta detersit, nec filiorum crimen correxit, canis impudicus dicendus est magis quam episcopus: 2, quaest. 4: qui nec. Sic ergo patet, quod sacerdos debet utrumque habere, scilicet puritatem vitae, et doctrinam, quantumcumque sit hoc difficile. Nam, ut dicit Augustinus: nihil in hac vita, et maxime in hoc tempore difficilius officio episcopi vel presbyteri, si perfunctorie vel adulatorie res agatur; sed apud Deum nihil beatius, si eo modo militent, quo noster imperator jubet, ut 40 distinct.: ante omnia. Dominus noster Jesus Christus, qui est fons omnium bonorum, de cujus plenitudine omnes accipimus, tales faciat sacerdotes nostris temporibus, quales descripti sunt, qui cum patre et filio et spiritu sancto vivunt et regnant per infinita saecula saeculorum. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264