CORPUS THOMISTICUM
Guillelmi Peraldi
De eruditione principum
liber I

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Liber 1
Caput 1

[88734] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 1 Cum inordinatus amor potestatis terrenae multum noceat, juxta illud Bernardi in Lib. de Consid. nullum tibi venenum, nullum gladium plus formido quam libidinem dominandi; diligenter attendendae sunt conditiones hujus potestatis, ex quibus manifestum erit, quod ipsa est timenda, et non propter se appetenda, licet aliquando suscipienda sit propter Dei ordinationem, et populi utilitatem. Sciendum ergo, quod potestas terrena, qua homo super alios homines est, non est res naturae, sed sequela culpae. Haec potestas multum habet impotentiae, brevis est duratione: videtur altitudo esse et dominium, cum potius sit subjectio et ministerium: honor est contemptibilis; multum habet periculi, multum oneris, multum inquietudinis, multum punctionis, et, ut frequenter, nociva est eam habenti. Non est res naturae, sed sequela culpae: non enim datum est homini ab initio, ut praeesset hominibus, sed ut praeesset creaturis irrationabilibus. Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volucribus caeli, et bestiis terrae. Naturaliter aequitas est inter homines, non praelatio. Gregorius: omnes homines naturaliter sunt pares. Item ibid.: non est data homini praelatio ut dominetur hominibus, sed bestiis terrae et volucribus et piscibus, idest hominibus in eo quod induunt faciem horum. Ubi enim non delinquimus, pares sumus, cum praelatio quam multi appetunt, et subjectio quam multi fugiunt, se comitentur: non est laudabilis appetitus quo aliquis appetit suam praelationem per aliorum subjectionem, nisi hoc velit propter Dei ordinationem, vel populi utilitatem. Non est hic appetitus naturalis, nec virtutis, sed vitii 1 Cor. 14: caritas non est ambitiosa. Non habet homini velle alienum malum propter suum bonum. Sapiens: si videas murem velle dominari alii muri, numquid risum teneas? Asinus auribus intumescit cum se videt per comparem comprehendi. Philosophus: saevitia est in obsequium cogere quod vobis fratres eadem natura convenit. Idest: ex his quibus nobiscum convenire ostendit. Haec potestas multum habet impotentiae, cum a subditis dependeat: nullius enim valoris est potestas terrena, si in subditis desit obedientia. Qui magnae potestatis reputantur, non possunt se defendere a pulicibus et muscis, frequenter in se infirmiores sunt ceteris, et ex parte animae, et ex parte corporis: ex parte animae, quia minus possunt resistere Diabolo et vitiis; ex parte corporis, quia facilius aegrotant, et minus potentes sunt abstinentiae et labori. Arundinea est haec potestas, exterius habet nitorem, interius vacuitatem; ad homines habet apparentiam, in ipsis qui praesunt non habet existentiam. Potestas terrena baculus arundineus est, Isa. 36: ecce confidis super baculum arundineum. Duratione est brevis Eccles. 10: omnis potentatus brevis vita. In eodem, rex hodie est, et cras morietur. Quam parum duravit regnum magni Alexandri, qui duodecim annis dicitur regnasse; sed in septimo illorum annorum pugnavit, unde patet quod in miseria fuit; annis numero quinque in pace regnavit. Haec potestas videtur esse altitudo, sed est locus infimus, tamquam Inferno proximus, et a caelo remotus: facile enim inde ad Infernum descenditur, et difficile in caelum ascenditur. Qui potestatem recipit, sublimari videtur; saepe tamen dicitur secundum illud Ps. 72: dejecisti eos dum allevarentur: frequenter enim talis dignitas ab indigno, et per indigna obtinetur; et cum eam aliquis obtinuerit, indigna operatur. Unde cum multum Deum despiciat, multum a Deo despicitur, et vilior est quam prius 1 Rom. 11: qui me contemnunt, erunt ignobiles; Luc. 16: quod altum est hominibus, abominatio est ante Deum. In Lib. Consol. quando major est dignitas, tanto despectiores improbos facit, et non impune. Reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant. Sapiens: non sit tibi ambitio ad dignitatem, quae nisi per indignitate non adducet. Ideo cave honores, quos sine culpa tenere non potes. Sublimitas honorum magnitudo scelerum est: dominium esse videtur, cum potius sit subjectio: ministerium potest homo habere in talibus; sed verum dominium illius est, qui ait: ego dominus, ego dominus Lev. 19, et cui Ecclesia dicit: tu solus dominus. Augustus Caesar cum toti mundo praeesset, prohibuit ne aliquis eum dominum vocaret. Superbi in dignitate positi terrena, praeter pessimam servitutem Diaboli et vitiorum in quibus sunt, etiam illis serviunt quibus dominari videntur, quibus providere tenentur: et quantum ad hoc minus sunt liberi, quam illi, cum habeant multis servire, illi vero uni. Haec potestas honor videtur esse contemptibilis, non desiderabilis, quam peccati ignominia introduxit, quam ignominia servitutis multorum comitatur, qua aliquis ministerium habet in his quae Deus non ex corde suo operatur, scilicet inflictione poenarum Thren. 3: non humiliavit se ex corde suo, et abjecit filios hominum. Viles personae reputantur qui sententias judicum poenales exequuntur mutilando homines, vel suspendendo, vel aliter puniendo. Potestas ista multum habet periculi. Augustinus: quanto quis in loco superiori, tanto in periculo majori versatur. Habenti potestatem istam ex omni parte timendum est. Daemones, qui caelestem altitudinem amiserunt, positis in terrena altitudine invidentes eos maxime impugnant reputantes sibi honorabilius si eos sibi subjecerint, et scientes quod per eos pluribus poterunt dominari; sicut in exercitu hostes visibiles ducem exercitus capere vel occidere conantur, eo quod, ipso capto, vel occiso, exercitus dispergatur, sic hostes invisibiles eum qui praeest, maxime persequuntur 1 Reg. ult.: totum pondus praelii conversum est in Saul. Subditi etiam volunt eos pervertere, alii eis obsequendo, alii persequendo et bonis et malis volunt eos inducere ut eorum voluntatem faciant, et Dei voluntatem deserant. Haec potestas locus est praecipitii. Bernardus: facile est in alto se continentem obstupescere, et de vita periclitari: 2 Reg. 1: incliti Israel super montes interfecti sunt. Ibid. Jonathas in excelsis occisus est. Status ille periculosus est et quantum ad animam, et quantum ad corpus. Quantum ad animam, quia difficile est in statu illo cavere a peccato. Inter reges Judaeorum omnes se male habuerunt exceptis tribus. Eccl. 49: praeter David et Ezechiam et Josiam omnes reges commiserunt peccatum, nam dereliquerunt legem potentis, reges Juda, et contempserunt timorem Dei. Glossa: hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse: quod enim peccaverunt, condigna poenitentia deleverunt, et devotione ex pietate Deo placuerunt: Jerem. 5: ibo ad optimates et cetera. Ecce hi magis confregerunt jugum, ruperunt vincula. In majori etiam periculo corporis sunt. Hieronymus: honores secum pericula trahunt, cito periclitatur potestas: quanto major honor, tanto majora pericula. Idem: altissimi montes crebris fulminibus feriuntur. Alii principes in sua civitate sine armatis non audent ire, quod est valde miserum. Sap.: nonne milites melius est perire quam in civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? Alexander magnus cum dominium mundi adeptus esset, sumpto veneno, usum linguae amisit, et mortuus est: Julius Caesar, postquam Pompeio praevaluerat, cum per triennium et octo menses tenuisset imperium, dolo bruti et Cassii occisus est. Principibus specialiter Deus comminatur. Sap. 6: audite reges et intelligite et cetera. Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui praesunt flet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Ibid. Fortioribus fortior instat cruciatio, quia status habentis potestatem periculosus est; ideo salvator cum vidisset quod venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem fugit in montem solus, Jo. 6. Qui quaerentibus se ad mortem se ultro obtulit, Jo. 18, volens ostendere quod aliquibus magis expediret esse mortuos, quam terrenam habere potestatem. Heb. 12, dicitur de Christo quod proposito sibi gaudio sustinuit crucem. Haec potestas multum habet oneris: multum oneratus est qui unam civitatem, vel comitatum unum, vel regnum habet super humeros. De hoc onere conqueritur Moyses Num. 12, dicens domino: cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? Peccata populi principi imputantur. Num. 25, dixit dominus ad Moysen: tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. Glossa: hoc si cogitarent homines, principatus non ambirent. Multum habet punctionis haec potestas, et maxime in principibus malis: in eis enim corona est spinea. Postquam Saul recessit a Deo, spiritus malus eum exagitabat, 1 Reg. 16. Ambitio ambientium crux, quomodo omnes torquens omnibus places? Nil acerbius cruciat. Multum habet status iste inquietudinis, locus enim est ventis expositus, perflant altissima venti. Gregorius: quid est potestas culminis? Tempestas mentis; specialiter perflat ibi Aquilo, juxta verbum Luciferi dominantis. Sedebo in lateribus Aquilonis (Isa. 14): locus est frigidus sine calore caritatis, flatus Aquilonis est suggestio Diaboli ad discordiam et odium, sic flatus spiritus sancti est exhortatio ad amorem et concordiam. Frequenter haec potestas nociva est habenti Eccl. 8: interdum dominatur homo homini in malum suum: verum honorem ut frequenter hic honor impedit, scilicet statum gratiae et gloriae, aufert homini etiam seipsum, ut non habeat tempus cogitandi de se, et operandi salutem suam, et cum cetera eum habeant ipse se non habet. Bernardus Eugenio Papae: cum omnes te habeant, esto etiam te ex habentibus unus. Si maledictus qui partem suam facit deteriorem, quid ille qui se penitus reddit expertem? Sap. Inaestimabile bonum est suum esse, locus est bonis spiritualibus deficiens, quia secundum Augustinum alta siccantur, ima replentur. Status talis mons est, qui vix a domino visitatur, et si ab eo visitaretur irrigatione gratiae, flatu ventorum exsiccaretur, ut frequenter propter utilitatem subditorum ponitur aliquis in tali statu potius quam propter suam: cappa pluvialis ceteris vestibus superponitur ad earum conservationem, non propter suum bonum, non quia carior habeatur, sed potius ut sola deturpetur. Gregorius: misericors Deus quod tenere diligit, ab extremis actionibus abscondit: nam et paterfamilias ad eum laborem servos mittit, a quo subtiles filios suspendit, et inde filii sine cessatione decori sunt, unde servi in pulvere deturpantur. Ex praedictis patet quod potestas temporalis non est propter se appetenda, sed est multum timenda, locus vero humilis eligendus est secundum consilium salvatoris dicentis, recumbe in novissimo loco, Luc. 14. Hic locus est congruens homini qui terra est, et cinis Eccl. 10: quid superbis terra et cinis? Terrae non congruit esse in alto, quae est infima elementorum: cineri etiam non expedit ut in alto sit, ne dispergatur a vento. Status humilis locus est quietus, et tutus, et abundans bonis. Quietus est, quia non est ventis expositus. Isa. 32: erit vir quasi qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Tutus est cum sit in imo. Augustinus: humilitas in imo est, et non habet quo cadat. Bonis spiritualibus abundat velut vallis fertilis in Psal. 64: valles abundabunt frumento.


Caput 2

[88735] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 2 Habenti potestatem terrenam multum necessaria est sapientia. Si enim desit ei, nescit potestate uti. Bonum vero potestatis et aliarum rerum temporalium non est positum in earum magnitudine, sed in earum laudabili usu. Sapiens: stulto nulla re opus est, nulla enim re scit uti. Et maxime nescit uti potestate, quia valde difficile est bene uti. Sic, sicut insanus periculose tenet gladium ne inde laedat se, vel alium, sic periculosum est potestatem habere insipienti, ne noceat sibi, vel alteri. Ad amorem sapientiae monet eos qui praesunt et natura, et sacra Scriptura et multa exempla. Natura monet: quia in corpore humano caput, quod inter membra praeeminet et sensibus abundat, quinque sensus habens, cum cetera membra habeant unum, scilicet tactum, sic in eo qui ceteris hominibus praeest, sapientia abundare debet. Non dedit natura eorum cornua asino stolido, per quae in Scripturis intelligitur potestas. Quidem rex Romanorum scribens cuidam regi Francorum et orans eum ut liberos suos instrui faceret liberalibus disciplinis, adjecit: rex illiteratus est quasi asinus cornutus. De admonitionibus vero Scripturae paucas ponere sufficiat. Legitur Sap. 6: si delectamini in sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut regnetis in perpetuum. Item in eod. Diligite lumen sapientiae, omnes qui praeestis populis. Item ibi: concupiscentia sapientiae deducet ad regnum perpetuum. Glossa: tunc bene regitur respublica, cum philosophi regnant, et reges philosophantur. Magnum amorem habuit ad sapientiam Salomon cunctis rebus sapientiam praeferens, cui cum dixisset dominus: postula quod vis ut dem tibi, ait domino: servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine. Dabis ergo servo tuo cor docile, ut possit judicare populum tuum, et discernere inter bonum et malum, 3 Reg. 3. Amor sapientiae in principe Deo multum placet, principem sapientia multum decet, et populo multum utilis est. Primum patet ex hoc quod subditur post verba prius posita: placuit sermo coram domino, quod Salomon rex rem hujuscemodi postulasset. Prov. 14: acceptus est regi minister intelligens (regi inquam caelesti): iracundiam ejus inutilis sustinebit: inutilis dicitur, non intelligens. Principem multum decet sapientia: indecens valde est quod ille, qui alios dirigere habet, in se caecitatem habeat, et in singulos alios duce indigeant. Utile valde est populo quod ipsius rector sapientiam habeat: rex enim sapiens populi stabilimentum est, Sap. 6. E contrario: rex insipiens perdet populum suum, Eccl. 10. Necessaria est sapientia illi qui praeest et propter se, et propter populum: propter se, cum sit in majori periculo quam ceteri, a quo periculo non est liberatio nisi per sapientiam Prov. 10: justi liberabuntur scientia. Propter populum etiam necessarie est ei sapientia. Primo, quia mederi habet, sed non igne et ferro: lumen vero sapientiae necesse est igne et ferro medentibus, sicut et illis qui aliter medentur. Saluberrimum omnium medicamentorum est sapientia Sap. 11: per sapientiam sanati sunt omnes qui placuerunt tibi ab initio. Secundo, quia subditos habet regere ut dux eorum; caecitas vero inutilem reddit hominem ducatui, secundum illud Matth. 11: caecus, si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Tertio, quia bona subditorum debet portare, non eos gravare; si vero desit sapientia, ut frequenter, subditos gravat, secundum illud Prov. 28: dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam. Sapientiam concomitatur temporalium abundantia, ut patet in Salomone 3 Reg. 3, et Prov. 8: mecum sunt divitiae et gloria etc. dicit sapientia. E contrario: defectum sapientiae concomitatur temporalium indigentia, quam sequitur calumnia ad extorsionem pecuniae facta, et oppressio subditorum. Quarto, quia subditos a periculis liberare debet, ad quod multum valet sapientia Eccles. 10: civitas parva et pauci in ea viri, venit contra eam rex magnus et vallavit eam, et extruxit munitiones per gyrum et perfecta est obsidio, inventusque in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam. Quinto, quia debet populum defendere, ad quam defensionem multum valet sapientia, plus etiam quam fortitudo Prov. 24: vir sapiens fortis est, et vir doctus, robustus et validus et cetera. Eccl. 9: dicebant ergo meliorem esse sapientiam fortitudine. Ibid. 10: melior est sapientia quam arma bellica; Sapien. 5: melior est sapientia quam vires et vir prudens quam fortis. Sexto, quia ab eo qui praeest, procedere debet ordinatio in populo; si vero desit sapientia, potius procedit inde confusio et turbatio. Prov. 26: quasi qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Apud gentiles Mercurius Deus est mercatorum. Qui lapillulis computanti mittens lapidem in acervum lapillorum, quibus fit computatio, computum turbat, sic qui insipienti dat honorem turbat populum. Septimo, quia potestatem habens in hoc tenet locum Dei, et vices Dei debet agere, et secundum ipsius voluntatem populum regere, quae per legem ipsius ei indicatur; unde non debet esse omnino ignarus legis divinae. Ideo praecepit dominus Deuter. 18: postquam sederit rex in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut sciat timere dominum Deum suum. Item, cum dominus commisisset regnum populi Josue, dixit illi: non recedat volumen legis hujus ab ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut facias et custodias omnia quae scripta sunt in eo. Rex secundum cor Dei, scilicet David de quo dominus ait: inveni David filium Jesse virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas, Act. 13, valde magnum amorem ad legem Dei habuit, ut patet ex multis verbis ipsius in Psalm. 118: quomodo, inquit, dilexi legem tuam, domine? Tota die meditatio mea est. Item: bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Josias etiam rex bonae memoriae magnum amorem ad legem Dei habuit, et Eccl. 49: memoria Josiae in compositione odoris facta est, opus pigmentarii, in omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria; cum lectus fuisset ei liber Deuteronomii, et audisset maledictiones scriptas in eo in transgressores legis, sciens populum transgressum fuisse legem, multum fuit iratus, et scidit vestimenta sua ipse, et misit in omnem provinciam, et congregavit omnem populum in Jerusalem, et stans supra gradus legit cunctis audientibus omnia verba libri, et percussit foedus coram domino, et compulit omnes sacramenta praestare ut leges Moysi per omnia custodirent, et delevit quae ad cultum idolatriae pertinebant. Legitur etiam de Ptolomaeo Philadelpho rege Aegypti, qui erat infidelis, quod cum nuntiatum esset sibi apud Judaeos esse legem ore ipsius Dei editam, et digito ejus scriptam, voluit eam habere, et petiit ab Eleazaro pontifice Judaeorum ut mitteret sibi Judaeos, Hebraeae et Graecae linguae peritos, cum lege Dei qui ad eam transferendam sufficerent: et misit ei Eleazarus LXXII interpretes, qui legem ei transtulerunt, et siscitatus est ab eis praecipue de duobus, de cognitione Dei et regni gubernatione. Si amorem habuit Ptolomaeus ad legem veterem, et voluit eam habere, verisimile est quod magnum amorem habuisset ad legem clementiae, scilicet ad Evangelium, si tradita esset, et hoc ei innotuisset. Hanc multum desiderabat Job 31, cum diceret: quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum audiat omnipotens et librum scribat ipse qui judicat, ut in humero meo portem illum? Si lucratus est princeps Scripturam salubrem, libenter debet legere: si non est, praedicationem libenter debet audire: in quo quidem principes multum reprehensibiles sunt, qui raro, vel nunquam praedicationem audire volunt, qui in vanum videntur accepisse animas suas; de refectione corporis nimiam solicitudinem habentes, refectionem vero animae omnino negligentes; quantum ad illos impleta est in Ecclesia prophetia illa Isa. 5; nobiles ejus interierunt fame; Psal.: esurientes enim et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Debet princeps, si potest, procurare ut secum habeat sapientes, quorum sapientia et doctrina proficiat. Seneca: qui nihil videntur agere, majora agunt, humanaque et divina simul tractant. Proverb. 1: audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. Item in eod. 13: qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus autem stultorum similis eis efficietur; in Psal. 2: erudimini, qui judicatis terram. Cum sapientia pretiosior sit cunctis opibus, et praevaleat etiam regno et sceptris, non est negligenda pro aliqua re temporali. Sap. 7: praeposui eam sedibus et regnis: sicut anima quae habet corpus regere, nobilius est ipso corpore, et potentia videndi nobilior est suo organo; sic sapientia, qua regnum regitur, ipsi regno est praeponenda. Leguntur magni principes magistros habuisse, ut Alexander magnus Aristotelem, Nero imperator Senecam. Eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris. Initium sapientiae est verissima disciplinae concupiscentia, Sap. 6.


Caput 3

[88736] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 3 Ostensum est quod habenti potestatem valde necessaria sit sapientia; nunc ostendendum est quod habenti potestatem et sapientiam bonitas multum sit necessaria. Notandum ergo quod si bonitas potestatem et sapientiam concomitetur, eis bene utitur, et est hoc multum utile Ecclesiae Dei; si vero bonitas desit, et malitia adsit, male utentur eis, et est Ecclesiae valde noxium, ut patet in Diabolo habente magnam potestatem et astutiam sine bonitate. Si princeps malus sit, altitudo potestatis ejus mons pestifer est, unde multa mala populo proveniunt. Jerem. 51: ecce ego ad te, mons pestifer, qui corrumpis universam terram. Nocet talis princeps populo mala imperando, mala non corrigendo, exemplo malo ad malum provocando. Prov. 28: regnantibus impiis ruinae hominum. In eod.: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Ibid. 29: cum impii sumpserint principatum, gemet populus. Dignitas principis impii cathedra pestilentiae est; beatus est qui in illa non sedit. Et notandum quod multum desideranda est bonitas eorum qui praesunt: bonum per se amabile est, bonitas ratio est quare aliquid sit amandum. Augustinus: notio veri et amor boni nobis naturaliter insita sunt. Septem vero sunt quae ad amorem propriae bonitatis debent homines incitare. Primum est patris caelestis bonitas, a qua degeneramus si boni non sumus. Seneca: pudeat eum tanto patri vixisse degenerem. Multum periculosa est haec degeneratio, quae piissimum patrem nobis convertit in hostem, ut nos odiat ad mortem et ad mortem aeternam. Secundum est hoc quod bonum dominum habemus, qui summe odit malitiam, cujus potentiae non possumus resistere, et cujus sapientiae nihil possumus abscondere, qui malitiae subditorum, si finalis fuerit, non parcet. Daniel. 3: thronus ejus flamma ignis; Malac. 3: quis stabit ad videndum eum? Isa. 30: ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Tertium est hoc quod cum tantum in omnibus rebus nostris bonitatem amamus, magnae corruptionis est quod aliquis non amet bonitatem in se, qui in omnibus suis eam amat. Augustinus: bona vis habere, et bonus non vis esse? Quid est quod te malum velis habere? Nihil omnino, non uxorem, non servum, non tunicam, postremum non caligam, et tamen vis habere malam vitam? Rogo te praepone vitam tuam caligae tuae. Item: quid te offendit vita tua, quam solam vis habere malam? Seneca: nihil est cuique se vilius. Quartum est hoc quod Deus tantum amat bonitatem nostram, quod propter eam in mundum misit unigenitum suum. Immittit etiam cordibus nostris spiritum suum. Propter hanc etiam spiritus angelicos mittit in ministerium; hanc petentibus paratus est dare. Luc. 11: si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester caelestis dabit spiritum bonum petentibus se? Quintum hoc est quod bonitas nostra tanti valoris est, quod cum homo praevaleat toti mundo, bonitas ejus bonitati totius mundi videtur praevalere. Haec est quae maxime Deo assimilat, comparatione hujus cetera non reputantur. Seneca: in homine nihil ad rem pertinet quod a multis salutetur, quam pretioso recumbat lecto, quam perlucido bibat poculo, sed quam bonus sit. Sextum est hoc quod a bonitate hominis bonitas rerum dependet. Si homo non sit bonus, non sunt vere bona opera ipsius, sed bonorum imagines. Sapiens: apud sapientem sunt honesta, apud vulgus simulacra rerum honestarum. Plus valet unum opus viri justi, quam infinita peccatoris. Sapiens: unus dies hominum eruditorum plus valet quam imperiti longissima aetas. Bona etiam temporalia peccatori sunt mala et noxia. Fit enim justo Dei judicio cum aliquis est malus vero dominio, quod illa ei sint mala quibus dominatur, quasi vindicantia creatorem suum. Sapiens: nihil homini bonum sine se bono; Eccl. 8: bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia. Sicut sanguis non est bonus corpori qui est ei materia infirmitatis, sic non pecunia homini quae materia est peccati. Septimum est hoc quod sicut homo si sit bonus, melior est ceteris creaturis visibilibus, sic si malus miserior est illis: quia non solum malus est malitia poenae, sed etiam culpae: debitor est et mortis temporalis et aeternae, in quo deterioris conditionis est serpentibus et bufonibus. Simile invenitur in Angelo qui, si bonus sit, valde bonus est; si malus sit, valde malus est, ut Diabolus. Multum desideranda est bonitas ejus qui praeest Ecclesiae Dei ut sit utilis. Si enim bonus est, bonos dirigit et custodit, malos corrigit et a malis compescit, exemplo ad bonum provocat, bona imperat et promovet, et mala dissipat. Prov. 20: rex, qui sedet in solio judicii, intuitu suo dissipat omne malum. In solio judicii sedet qui secundum aequitatem judicat. Multum conformantur subditi ei qui praeest in malo, vel in bono. Eccl. 10: secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis est rector civitatis, et tales qui habitant in ea. Matth. 2: Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum eo; Glossa propter favorem, quia saepe populus eis injuste favet, quos crudeles sustinet. Bernardus: patet quantum noceat iniqua potestas, quomodo caput impium subjectos quoque conformat impietati. Misera plane civitas, in qua regnat Herodes, quoniam Herodianae malitiae particeps erit. Magnum periculum est quod hostis Ecclesiae sit in capite ejus, super quo plangit Jeremias dicens: facti sunt hostes ejus in capite. Jam dominium Diabolus habet, ex quo aliquis de suis praeest, fiduciam hostis habere potest quod totum occupet, ex quo jam arcem tenet. Non videtur dicendus esse rex, princeps, cui bonitas deest. Isidorus: reges a recte regendo vocati sunt; atque recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur.


Caput 4

[88737] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 4 Cum Salomon dicat, beata terra cujus rex est nobilis. Eccle. 10, patet quod nobilitas in principe est laudabilis. Sed quia multi circa nobilitatem errant, credentes eos nobiles qui non sunt, tangendum est de erroribus hominum circa nobilitatem, et declarandum est quae sit nobilitas vera, et signa ponenda. Unus error circa nobilitatem est quod multi credunt se, vel alios esse nobiles, propter nobilitatem corporis, licet habeant ignobilitatem mentis, et sint servi vitiorum et Diaboli. Sapiens: non est quod sibi aliquis de nobilitate generis blandiatur, si ex meliori parte sui sit famulus. Multo indignius est mente servire quam corpore. Augustinus: malus tot dominorum servus est, quot vitiorum. Bernardus: an non servus cui dominatur iniquitas, et maxime nisi tu forte indignius judices hominem tibi, quam vitium dominari. Secundus error est quod aliquem nobilem reputant propter nobilitatem alienam. Non est aliquis sapiens propter sapientiam quam pater habuit, ut in filio Salomonis patet, qui fuit valde stultus, cum pater ejus fuerit sapientissimus, nec aliquis dives propter divitias quas parentes ejus habuerunt, quae ad eum non pervenerunt; sic non est aliquis gloriosus nobilitate quam parentes ejus habuerunt, si ipse degeneravit. Sap.: nemo inglorius vestrorum vixit, nec quod ante nos fuit, nostrum est: animus nobilem facit. Tertius error est, quod credunt aliquos esse nobiles, quia a nobilioribus originem habuerunt, qui error multipliciter potest manifestari. Primo quia si habeatur respectus ad primam causam, scilicet hominum, ab uno omnes originem habemus; unde quantum ad hoc omnes homines sunt aeque nobiles. Malach. 2: numquid non Deus unus creavit nos, quare despicit fratrem suum unusquisque vestrum? Si respectus habeatur ad causam creatam, omnes habemus primum patrem et primam matrem, Adam scilicet et Evam. Omnes ergo vel sumus nobiles vel sumus ignobiles. Non legitur Deus fecisse unum hominem argenteum, unde essent nobiles, et unum luteum unde essent ignobiles; sed unumquemque de limo terrae plasmavit. Malach. 2: numquid non pater unus omnium nostrum? Augustinus: Adam et Evam intendamus, et omnes fratres sumus. Praeterea et ex eadem radice exeunt vile et nobile, et ex eadem radice procedunt flos farinae et furfur: tamen furfur cibus vilis est, quo porci pascuntur, ex flore vero farinae fit nobilis panis, unde pascuntur reges. Item ex eadem radice procedunt rosa et spina. Rosa creatura nobilis est, benefica his qui juxta eam sunt, gratum odorem suum undique diffundendo; spina vero vilis est pungens eum qui juxta ipsam est; sic ex eisdem parentibus possunt nasci duo, quorum unus erit nobilis, alter vero ignobilis: unus ad modum rosae vicinis suis erit beneficus, et hic nobilis erit; alter vero ad modum spinae vicinos pungere non cessabit, in ignem infernalem sicut spina mittendus, et hic erit ignobilis. Ex eadem arbore nascuntur duo poma, unum sanum et aliud putridum, vel vermem habens. Ex eodem libero arbitrio procedit bonum et malum; si nobile esset, quidquid a nobili procedit, pediculi, et aliae superfluitates, quae a nobilibus generantur, essent nobiles. Quod non sit homo nobilis, eo quod ortum habeat a nobilibus, ipsi philosophi perpenderunt. Nemo altero nobilior, nisi cui rectius est ingenium et bonis artibus aptius. Item nihil aliud est nobilitas, quam antiquatae divitiae. Item quis est eques, aut servus, aut libertinus? Nomina ex ambitione, vel injuria nata. Plato ait neminem regem nisi ex servis oriundum esse, neminem servum nisi ex regibus: omnia ista longa varietas miscuit, et sursum deorsum fortuna versavit. Quartus error est quod ipsi judicant unum altero nobiliorem secundum corpus quod est servilis conditionis, datum enim est ad serviendum spiritui: quod ridiculum est illud judicium, sicut si aliquis judicaret servum vel rusticum, aliis servis vel rusticis nobiliorem. Quintus error est, quod judicant homines habere nobilitatem per vilis portionis a corpore parentum traductionem. Non sic sentiebat Job 16, qui ait: putredini dixi, pater meus es. Sextus error est, quod nobilem reputant eum qui per ignaviam nobilitatem amisit, et non illum qui virtute eam acquisivit: illum reputant nobilem qui a probitate destitit, non illum qui in probitate perstitit, nobilem eum reputant qui degeneravit, et genus suum obscuravit, et non illum qui genus suum ornavit et illustravit. Sapiens: pulchrum est nobilitati respondisse, pulchrum est humilius genus factis illustrasse, laudabile est homini a statu suo surgere, caput esse generis sui decus est. E contrario vero erubescibile est ei a statu suo cadere, esse caudam generis sui et dedecus. Septimus error est, quod eos reputant nobiles, quos Deus judicat viles, scilicet homines sibi servire nolentes, qui sunt rustici. 1 Reg. 2: qui me contemnunt, erunt ignobiles, seu viles. Simpliciter judicandus est rusticus, qui Deo est rusticus. Nobilitas corporis est possessio magni oneris et parti valoris si sit sine nobilitate mentis, et sequelae pestilentis. Magni honoris comitatus, vel magni episcopatus non sufficient ad solvendum censum quo onerata est, et faciendum expensas quas requirit: immo ultra reditus quas habent, oportet, sicut nobiles aliqui recognoscunt, ut se Diabolo et obligent et regnum caelorum impignorent, ut onus nobilitatis portare possint. Utilitas hujus nobilitatis est refraenatio malis. Hieronymus: nihil aliud video in nobilitate appetendum, nisi quod nobiles quadam necessitate adstringuntur, ne ab antiquorum probitate degenerent. Sapiens: ad hoc tantum nobilitatis meminimus, ut cum claritate generis morum sanctitate contendas, et cum nobilitate corporis animi nobilitate proficias. Sequelam pestilentem habet, quia secundum verbum sapientis, commune malum nobilitatis est superbia, quam multa mala sequuntur: regina etenim vitiorum est, unde non vadit sola; immo comitantur eam multa mala. Eccl. 10: initium omnis peccati superbia est, qui tenuerit eam, adimplebitur maledictis.


Caput 5

[88738] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 5 Vera nobilitas animi est secundum illud, nobilitas sola est animum quae moribus ornat. Et haec duplex est: quaedam naturalis, de qua dixit sapiens: quis est generosus ad virtutem? Bene a natura compositus: item nemo altero nobilior nisi cui rectius est ingenium, et bonis artibus aptius; altera est gratuita, quae filios Dei et Christi cohaeredes facit. Ad veram principis nobilitatem pertinet ut ipse sit sine ignobilitate, sine erubescibili servitute, a nulla rusticitate superari se permittat, turpitudinem omnem abhorreat, ad largitatem bonorum bene se habeat, bona sua libenter et liberaliter tribuat, subjectis sit clemens et pius, in rebelles severus, parva despiciat, magna appetat, aggrediatur ardua, non vano timore ab eo quod aggressus est citra consummationem desistat. Non enim est nobilitas vera, quae non est pura, sed ignobilitati admixta est, vel sociata, qualis est in eo qui habet nobilitatem carnis cum ignobilitate mentis. Non est vere nobilis qui servit Diabolo et vitiis: non est vere nobilis, in quo corpus servilis conditionis dominatur. Quomodo enim nobilis est, qui servi sui servus est? Non est iste vere nobilis, qui servus est ventris sui, quales erant, de quibus dicitur Rom. ult.: hujusmodi Christo domino nostro non serviunt, sed suo ventri. Qui ventrem habent pro domino, dominum habent valde vilem, et improbum exactorem, multas expensas requirit ejus servitium. Non est vere nobilis, qui servus est membrorum erubescibilium, quae generationi sunt deputata, et adeo subjectus est eis, ut obediat cum ei imperant mortem suam. Potius eligendum esset servum esse unius leprosi, quam esse in servitute tali. Vere nobilem nulla rusticitas superat eum sibi assimilando: rusticus est qui rusticitatem facit, quia vult Deus filios perfecte esse nobiles, ut nullius rusticitatis occasione sibi facta rusticitatem faciant. Parum nobilis est qui primo rusticitatem nulli facit provocatus tamen eam reddit, cum non exeat de sacco nisi quod est in eo. Aliquid rusticitatis videtur esse in eo, qui occasione sumpta ab alio rusticitatem facit. Vere nobilis turpitudinem abhorret, et illam quae est immunditiae peccati, et illam quae est perditionis. Immunditiam peccati, quae aliam immunditiam excedit, pro posse suo cavet: et si contingat eam incurrere, diu eam sustinere non potest. Vere nobilis omnibus fidem inviolabiliter servat, et cavet ne erga aliquem proditiose agat, et maxime erga Deum qui dominus est ipsius super alios dominos. Proditiose erga Deum agit, qui ex ejus bonis vivit et senescit, si eum impugnat, et Diabolo inimico domini et sui adhaeret. Haec proditio coram toto mundo, si non de ea satisfecerit, ipsi objicietur. Vere nobilis ad largitorem bonorum bene se habet. In corde nobili plus proficiunt bona, in corde servili plus mala. Servi non emendantur nisi suppliciis. Prov. 29: servus verbis erudiri non potest. Multi qui reputantur nobiles, in hoc magnum patiuntur defectum nobilitatis: multas enim rusticitates Deo faciunt bonorum omnium largitori, quas homini non facerent. Qui beneficium recepit, et benefactoris et beneficii dicitur reminisci: ipsi vero quanto plura beneficia a Deo recipiunt, tanto minus ipsius memores sunt. Oseae 3: adimpleti sunt, saturati sunt, et elevaverunt cor suum; unde Gregorius: qui felicitatem quaesitam in terris invenit, auctorem qui eam tribuit non requirit. Item: qui homini gratias agunt de minimo xenio, non agent gratias Deo de maximo beneficio? Item: minus Deum diligunt, qui plura ab eo recipiunt, et minus ab ejus offensa se custodiunt et quanto majorem terram ab eo tenent, tanto minus servitium ei exhibent. De bonis etiam domini, quae in manibus suis habent, nolunt Deo per pauperes petenti dare, vel ad centuplas usuras commodare, quod uni Judaeo, vel Saraceno facerent, si sine peccato hoc facere possent. Augustinus ad avarum: dixit tibi Christus, da mihi ex eo quod tibi dedi, de meo quaero, da et redde; habuisti me largitorem, fac me debitorem. Parum est quod dixi, habuisti me largitorem, habeam te foeneratorem: pauca tradas, plura reddam; temporalia mihi das, aeterna restituam. Vere nobilis bona sua libenter communicat, imitator Dei qui est nobilissimus et liberalissimus. Tanta est ejus liberalitas, ut non solum sua, sed etiam seipsum largiatur, nec solum servientibus sibi, sed etiam hostibus suis bona sua communicat: ipse enim solem suum oriri facit super bonos et malos, pluit super justos et injustos, Matth. 5. Ipse propter liberalitatem fecit quaecumque fecit, creaturas rationales ut eis daret, alias ut eas daret. Leo animal nobile et rex animalium liberalis est: unde Aristoteles dicit illum esse communicativum. Et sicut liberalitas signum est nobilitatis, sic rapacitas signum est rusticitatis: unde aliqui qui reputantur nobiles, rusticissimi sunt, eo quod bonis suis spolient pauperes, sicut ostendit magister Alanus quibusdam militibus, qui audito, quod tantus clericus esset, quod ad omnia interrogata responderet, accedentes ad eum de communi consilio, quaesierunt ab eo quae esset maxima curialitas, qui respondit eis, quod curialissimum esset dare, qui responsionem ejus acceptaverunt. Tunc ipse dicit eis ut, habito consilio de responsione ad invicem, sibi dicerent, quae esset maxima rusticitas: et cum, habito consilio de responsione, convenire non possent, ipse increpavit eos dicens, quod posuerat eos in via per quam possent invenire responsionem: sicut enim dare curialissimum, ita auferre, quod est ei contrarium, rusticissimum est, et subdit, vos ergo qui non cessatis auferre pauperibus, rusticissimi estis. Vere nobilis clemens est subjectis et pius: sicut leo animal nobile hominibus prostratis ante se et infirmioribus animalibus parcere dicitur, in repugnantia vero saevire. Vere nobilis parva despicit, et magna appetit. Non est vere nobilis qui terrae amorem adhaerens de regno caelorum non curat: sicut cor nobile non habet qui terram unius pauperis militis ad se pertinentem ex parte matris, uni magno regno pertinenti ad se ex parte patris praeponeret. Ex parte matris nostrae Evae pertinet ad nos miseria praesentis exilii, ex parte patris caelestis regnum caelorum. Ad vere nobilem pertinet dicere illud cum David Psal. 71: quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Vere nobilis leoni similis nullo vano timore terretur Prov. 30: leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum.


Caput 6

[88739] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 6 Quia potestatem terrenam frequenter comitatur superbia, ostendendum est quod superbia principibus multum sit timenda et cavenda; humilitas vero multum amanda. Ut principes superbiam caveant, vult dominus ut ruinam superbi Angeli attendant: unde Ezech. 28: Cherubim in terram projeci te, ante faciem regum dedi te ut cernerent te: et quibusdam interpositis subditur: nihil factus es, et non eris in perpetuum. Multum timendus est mons superbiae, in quo Angelus adeo deterioratus est. Bernardus: nonne hic est mons, in quem Angelus ascendit, et Diabolus factus est? Attendere etiam debent principes ad illos reges, qui propter superbiam suam sunt dejecti; et ut causa exempli de multis paucos proferamus in medium, Saul humilis in regem est sublimatus; superbus vero a regno est dejectus; 1 Reg. 15, ait ei Samuel: nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Et quibusdam interpositis subditur: quia projecisti sermonem domini, projecit te dominus ne sis rex super Israel. De Ozia legitur 2 Paral. 26, quod: cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit dominum Deum suum, et volens usurpare officium sacerdotale percussus est lepra, et fuit leprosus omnibus diebus vitae suae: et Dan. 4, sic legitur: deambulabat rex Nabuchodonosor in aula Babylonis: et ait: nonne haec est Babylon civitas magna, quam ego aedificavit in domum regni in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Cumque adhuc esset sermo in ore regis, vox de caelo ruit: tibi dicitur Nabuchodonosor rex: regnum tuum transit a te: ibid. 5: quando elevatum est cor Nabuchodonosor, et spiritus ejus obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est: Isa. 37: dicit dominus Sennacherib: superbia, tua ascendit in aures meas etc. subditur ibid. de ejus dejectione: egressus Angelus domini percussit in castris Assyriorum centum octuaginta quinque millia hominum, et reversus est rex Sennacherib rex Assyriorum, et cum adoraret in templo Deum suum, filii ejus percusserunt eum gladio: Eccles. 10: sedes ducum superborum destruxit Deus. Non debet princeps reputare se magnum, eo quod in altitudine potestatis sit positus, sicut nec granum milii magnum est, licet in monte sit. Sapiens: nemo istorum quos divitiae et honores in alto fastigio posuerunt, magnus est, sed tibi magnus videtur, quia cum basi illum metiris, non est magnum milium, licet in monte constiterit. Non debet superbire princeps ex hoc quod in alto positus est. Aliquando enim in alto milia levantur, et pretiosa in imo remanent: tenet granum locum in infimum, palea vero est sursum. Non debet se reputare meliorem his quibus praeest, nec eos despicere. Et si caput corpore humano sit altius, corpus tamen est majus; corpus regitur a capite, sed caput portatur a corpore: non minus indiget caput corpore, quam corpus capite: caput habet a corpore quod sit in alto, corpore subjecto, quod quantum in se est, esset in imo. Sic princeps a subditis habet potestatem, et quod in alto sit; et cum eos despicit, aliquando potestatem et altitudinem suam amittit, sicut accidit Roboam filio Salomonis stulto et superbo. 3 Reg. 12: dicit Roboam populo: pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego cedam vos scorpionibus, propter hoc amisit majorem partem regni. Scorpio dicitur rubus aculeatus, vel flagellum virgarum nodosum. Multum voluit dominus regem populi sui cavere superbiam: unde Deut. 17: non poteris alterius gentis hominem tibi regem facere, qui non sit frater tuus: cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos. Item in eodem: describet sibi Deuteronomium, ne elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos nimium: Dan. 4: dominatur excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominum constituet super eos. Multum dissuadet Scriptura sacra superbiam his qui praesunt. Eccl. 11: in die honoris tui ne extollaris: ibid. 32: rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. Superbia in eo qui praeest, multum ipsi est periculosa, et Deo, et hominibus multum exosa, subditis nociva et onerosa, principi periculosa, tamquam infirmitas quae in eo difficile sanatur: materiam enim magnam habet superbiendi, et quasi adhaerens est materia, unde difficile evacuatur. Dignitates enim multum amantur, et difficile relinquuntur. Praeterea superbiam tamquam vitiorum reginam multitudo vitiorum comitatur. Eccl. 10: initium omnis peccati superbia. Cum status habentis potestatem multum sit ex se periculosus, secundum illud Augustini: quanto quis in loco superiori, tanto in periculo majori versatur. Superbia etiam multum fit periculosa, secundum illud Eccl. 4: synagogae superborum non erit sanitas et cetera. Si princeps superbiam non vitat, vix est quin peccet, cum scriptum sit Eccl. 10: odibilis coram Deo et hominibus est superbia. Multum est cavenda ei qui praeest, qui secundum verbum Augustini plus debet appetere amari a subditis quam timeri. Ad Deum etiam, a quo honorem habet, et cujus minister est, sic se debet habere ut ab eo non odiatur, sed ametur. Speciale odium habet Deus ad superbiam, quae eum primo inhonoravit. Multum comminatur Deus in sacra Scriptura superbiae eorum qui praesunt. Isa. 28: vae corona superbiae. In eodem: pedibus conculcabitur corona superbiae. Abd. 1: si exaltatus fueris ut aquila et inter sydera nidum tuum posueris, inde extraham te, dicit dominus: Job 20: si ascenderit in caelo superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Nociva est superbia principis, et eam sequitur ira, odium, jurgium, guerrae. Jam prius principem malum designans secundum Josephum ex se ignem producit, sic princeps superbus, iracundus, odiens vicinos suos, jurgia et guerras faciens. Prov. 13: inter superbos semper jurgia sunt. Ibid. 32: arma et gladii in via superbi: Eccle. 27: effusio sanguinis in rixa superbi: in Psal. 9: dum superbit impius, incenditur pauper. Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi. Onerosa est superbia principis subditis, quia magnas expensas requirit, unde frequenter comitatur eam paupertas, secundum illud Eccl. 21: domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; paupertatem vero principis sequitur gravamen exactionum in subditis. In dignitate positum plus debet magnitudo oneris, quod habet supra se, ad humilitatem inclinare, quam altitudo honoris in superbiam elevare. Eccl. 3: quanto major es, humilia te in omnibus. Super omnia eos qui praesunt, debet ad humilitatem inducere Christi humilitas, qui regum est rex et caput Ecclesiae, qui humillimus fuit. Magna perversitas et deformitas est, quod aliquod membrorum corporis altius sit capite. Indecens est valde quod rege sedente ad terram, servi ejus sedeant in alto. Augustinus loquens de illo verbo apostoli ad Phil. 2, cap. Humiliavit semetipsum: ecce habemus humilitatis exemplum, superbiae medicamentum. Princeps tuus humilis est, et tu superbus? Caput est humile, et membrum superbum? Licet hominibus cunctis medicina tumoris sit humilitas Christi, specialiter tamen his qui praesunt. Isa. 44: utinam disrumperes caelos et venires, a facie tua montes defluerent, idest principes humiliarentur. Perversitas magna est, quod superbiat qui habet solum ministerium, cum humiliari videat eum qui habet dominium. Pulchrum ornamentum in principe est humilitas. Bernardus: nescio quo pacto vis humilitatis major in majoribus, clarior in clarioribus comprobatur idem: non est magnum in abjectione esse humilem, magna prorsus et rara virtus est humilitas honorata. Quantumcumque homo in hac vita in alto sit, tamen terra est, et cinis, unde non est ei superbiendum. Eccl. 10: quid superbis terra et cinis? In principe salubris est capula, ut cogitans se esse summum, cogitet se esse cinerem vilissimum, haec humilitas in principe multum ad hoc juvat, ut a terrena dignitate transeat ad caelestem. Pauperum enim spiritu, scilicet humilium, regnum caelorum est Matth. 5. Apoc. 3: ecce dedi ostium apertum coram te, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, scilicet humilitatem. Superbia vero multum hoc impedit, Matth. 18: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.


Caput 7

[88740] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 7 Cum multum deceat principem veritas, ostendendum est, quod tam falsitas quam vanitas veritati opposita, principi multum sit cavenda, et veritas multum amanda. Quod princeps vanitatem, et falsitatem cavere debeat, intellexit rex Salomon, qui ait domino: vanitatem et verba mendacii longe fac a me, Prov. 30. Cavendum est principi mendacium ut venenum. Caveant sibi principes multum a corporali veneno, amplius cavendum est eis a veneno mendacii, quod adeo mortiferum est, quod adhuc existens in ore hominem occidit, secundum illud Sap. 1: os quod mentitur, occidit animam, hoc venenum habuit in ore serpens, qui Evam matrem nostram decepit, cum ait: nequaquam moriemini, Gen. 3. Hoc venenum occasio dicitur fuisse quod serpens venenum corporale habeat in ore. Cavendum est mendacium, eo quod ei multum noceat, Deo multum displiceat, et eum opprobrium hominum faciat. Quae differentia est inter denarium bonum et falsum, est inter principem mendacem et veracem; vilis est denarius falsus respectu boni, centum enim falsi non valent unum bonum, sic princeps mendax parvi valoris est, cum princeps nolit unum de denariis suis falsum esse, quomodo se velit esse falsum et mendacem, videtur se habere viliorem denario uno. Cum principes monetae falsarios graviter puniant, quid faciet princeps summus de illis principibus qui seipsos falsificant? Qui enim debent habere in se veritatem, destructa ea, habent falsitatem et mendacitatem Diaboli imaginem, de quo dicit salvator Joan. 8: dum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus. Aliquando auditurus est princeps mendax: cujus est haec imago? Et cum responsum fuerit Diaboli, dicetur, reddite quod est Diaboli, Diabolo, et cum ipso mittetur in ignem aeternum. Mendacium multum displicet Deo in quocumque homine, sive princeps sit, sive de populo: unde enumeratur lingua mendax inter ea quae specialiter odit Prov. 6: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima ejus, oculos sublimes, linguam mendacem et cetera. Mendacium est immunditia membrorum nobile maculans, scilicet os; unde salvator falsum testimonium enumerat inter ea quae coinquinant hominem Matth. 25. Debet ergo homo abominari mendacium, quod si non facit, si ei placet, ipse Deo abominabilis efficitur, secundum illud Prov. 12: abominatio sunt Deo labia mendacia. Specialiter est abominabilis Deo princeps mendax, qui immunditiam oris cavere debuit, nec solum propter membri, quod maculat nobilitatem, sed et propter generis nobilitatem et dignitatis sublimitatem: nec solum displicet Deo princeps mendax, sed et hominibus, secundum illud Eccl. 25: tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum, pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum, versus: tres species vere Salomonis displicuere: vir mendax, fatuusque senex, pauperque superbus. Dives mendax est princeps mendax, plus habens in bonis temporalibus, quam centum, vel mille alii homines. Mendacium principem opprobrium hominum facit. Eccl. 2: opprobrium nequam in homine mendacium, et subdit, potior est fur, quam assiduus vir in mendaciis. Cum mendacium sit opprobrium, et princeps plus debeat cavere opprobrium quam illi qui sunt de populo propter suam nobilitatem, et propter dignitatem, plus debet cavere assiduitatem mentiendi, quam furtum. Primo quia plus sibi nocet; plus etiam nocet Deo, et proximo: sibi quia cum furtum ut frequenter sit omnibus hominibus occultum, solam conscientiam furantis laedit et non famam, mendacium vero laedit famam; Deo etiam amplius nocet, ad cujus ministerium principem in magna parte reddit inutilem, cum eum ad ministerium ejus pertineat, scilicet populum docere, et ei imperare, auctoritatem docendi perdit si mendax fuerit: ideo Salomon specialiter a Deo sapientiam petiit, ut ejus populum posset docere 3 Reg. 3; proximo etiam plus nocet: furtum enim nocet proximo in re contemptibili, scilicet terrena, quae est bonum minimum, mendacium vero nocet personae ipsius non ex parte corporis, sed in nobiliori parte ejus, scilicet anima, nobilem partem ipsius, scilicet oculum intellectus obtenebrando, faciendo eum errare. Mendacium principem, qui debuit esse filius Dei, filium facit Diaboli, quod non est parvum opprobrium. Joan. 8, dicit salvator de Diabolo: ipse est mendax, et pater ejus, scilicet mendacii. In eodem dixit de Judaeis: vos ex patre Diabolo estis. Deus virtutis amator veritatis voluit esse tutor: unde sui nominis assumptione veritatem voluit confirmari. Vult etiam quod princeps qui ejus locum tenet, ejus sit tutor, et Scriptura sua, et sigillo suo eam confirmet; sed cum vivae voci principis mendacis non credatur, quomodo Scripturae et sigillo ejus credetur? Mendacium ex magna parte aufert validitatem sermonis, maxime tamquam est respectu proximi. Deo enim cui omne cor patet, et omnis voluntas loquitur, non est sermo tam necessarius, sed ad hoc est sermo necessarius, ut homines per eum sibi invicem suas indicent voluntates: sed si quis mendax est, et sibi non creditur, ejus sermone voluntas alteri non manifestatur. Cum autem princeps non solum voluntatem suam, sed etiam divinam sermone populo habeat indicare, multum ejus mendacium obest: qui hanc utilitatem aufert, quodammodo os Dei est, ejus voluntatem indicando, quod nefarium est mendacio inquinare. Cavere debet princeps mendacium non solum in his quae asserit cum juramento, sed etiam verbo simplici. Sapiens: cujus dictum non habet pondus jusjurandi, ejus jusjurandum quodlibet vile est. Multi vero principes adeo facti sunt mendaces, ut etiam juramentis eorum non credatur. Mendacitas infidelitas est, ut ostendit Augustinus in Lib. de Doct. Chris. dicens: omnis qui mentitur, inique facit. Nemo enim mentiens in eo quod mentitur, servat fidem: nam hoc utique vult, ut mentitur, sibi fidem habeat, quam tamen mentiendo ei non servat; omnis autem fidei violator impius est. Idem insinuat Salomon Prov. 22, qui post illud. Abominatio est domino labia mendacia, subdit, qui autem fideliter agunt, placent ei. Infideliter agit qui fidem ei non servat, de quo vult ut sibi fidem adhibeat; fideliter vero agit, qui contrarium facit. Cum igitur nobilitatem principis vitium infidelitatis, vel proditionis, nullo modo deceat, omnino indecens est quod princeps mendax existat.


Caput 8

[88741] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 8 Contemnenda est vanitas principi. Sapiens: fundamentum bonae mentis est non gaudere vanis: fundamentum esse dixi, culmen est. Vana est omnis creatura comparatione creatoris qui verissime est. Vana est, scilicet vadens in nihilum: sicut enim ex nihilo est, sic, quantum in se est, ad nihilum tendit. Augustinus: Deus ex nihilo omnia fecit, et si se subtraheret, in nihilum redigerentur. Gregorius: esse omnium quae de nihilo sunt, in nihilum tenderet, nisi ea omnium auctor manu regiminis retineret: quia nihil est creatum respectu creatoris: unde Sup. illud Eccl. 1, nativitas etc., dicit Glossa: de creatis possumus ea bona quidem per se dicere, sed Deo comparata quasi nihil esse, ut lucerna in solis comparatione nec cernitur lucere, et stellarum lumina orto sole obscurantur. Specialiter vana sunt temporalia et transitoria ratione corruptibilitatis, et mutabilitatis, contemptibilitatis, vel vilitatis; ratione corruptibilitatis sunt vadentia in nihilum, cum corrumpantur; ratione mutabilitatis sunt vana, mutantur enim in se, in eodem enim statu non permanent; mutantur etiam transeundo de possessore in possessorem. Bernardus: erras si mansuras putas tibi divitias, quae per tot manus hominum transierunt; ratione contemptibilitatis, vel vilitatis sunt vana valentia nihil, vel parum, respectu verorum bonorum, quae sunt gratia Dei et gloria. Signa contemptibilitatis eorum sunt, quod sunt bonis et malis communia, et plus dat Deus de illis inimicis quam amicis, et pluribus sunt noxia quam utilia. Gregorius: contemptibilibus contemptibilia dantur, gratia et gloria sunt vera bona, bonis, et amicis Dei propria, habentibus ea semper utilia, cum eis nemo male utatur. Temporalia bona principi sunt contemnenda tamquam bona infima, quae non congruunt ejus magnanimitati, et tamquam bona ut frequenter majoris boni impeditiva, scilicet caelestis dignitatis. Princeps terrenus in praesenti regno se debet habere fideliter, ut in futuro regno feliciter audiat illud dulce verbum salvatoris; euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam Matth. 25. Vana sunt temporalia, cum non conferant plenitudinem continenti, secundum illud Eccl. 5: avarus non implebitur pecunia nec fulcimentum innitenti, secundum illud; qui confidunt in divitiis, corruunt Proverb. 11; nec fructum optatum et speratum in eis laboranti, secundum illud, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis Eccl. 5. Et licet temporalia sint vana, tamen amicis Dei vana non sunt, qui ordinate se habent ad ea diligendo, et utendo, in eis enim bona temporalia gratiae Dei deserviunt, et ad gloriam contemplandam vel acquirendam adminicula sunt; vanitantium est vanitas, non eorum qui veritatem sectantur, qualis fuit David, rex secundum cor Dei, qui ait: viam veritatis elegi. Salomon secundum aliam litteram, vanitas est vanitatum, et omnia vanitas. Augustinus in Lib. de vera Relig. Non frustra additum est vanitatum, quia si vanitates detrahas, qui tamquam prima sectantur extrema, non erit, cor vanitas, sed in suo genere, quamvis extremam pulchritudinem sine ullo errore monstrabit. Vanitates sunt qui extrema bona sectantur, ac si essent prima, de quibus dicit Jerem. 2: ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Bona temporalia quae habent, sectantur, sicut servus sequitur illum qui sibi dominatur; ea vero quae non habent, sequuntur, et ut frequenter non assequuntur, et vani fiunt vanitate mutabilitatis, sicut ea quae ipsi diligunt: conformantur enim eis, ut, secundum variationem in eis factam, affectiones doloris, vel gaudii, timoris, vel spei, in ipsis varientur.


Caput 9

[88742] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 9 Vanae sunt divitiae, vaniores delitiae, gloria vero mundana, gratia et laus sunt vanissimae. Vanae sunt divitiae non solum comparatione Dei, vel comparatione gratiae et gloriae, sed etiam comparatione animae, quam replere non possunt triplici ratione. Primo, propter suam modicitatem, et animae capacitatem. Cum enim anima capax sit Dei, non potest repleri minori Deo. Cum ergo orbis terrarum sit quasi gutta roris ante lucem respectu Dei Sapien. 11: orbis terrarum, respectu animae, est quasi una gutta roris. Unde non potest eam replere. Secundo, propter divitiarum indigentiam. Sicut homo habet aliquem defectum, sic et aliae creaturae, quem secum afferunt, cum acquiruntur: unde cum auro, vel argento venit defectus clavis et serrae, et cum vinea acquiritur, venit defectus cellarii, doliorum, et multorum aliorum, et datur necessitas plura expendendi, secundum illud Eccl. 5: ubi multae opes, multi qui comedunt eas. Ideo verum est plurimis indigere, qui plurima possident. Jerem. 4: aspexi terram, et ecce vacua erat. Augustinus in Lib. de vera Relig. Temporalium specierum multiformitas ab unitate Dei hominem lapsum per carnis sensus dominabatur, et mutabili varietate multiplicavit ejus affectum: et ita facta est laboriosa abundantia, et, si dici potest, copiosa egestas. Sapiens: congregatum in te, quidquid multi divites possident ex his majora cupere disces. Idem: altera cupiditatum ex fine alterius trahitur. Qui sitim cupiditatis divitiis vult extinguere, similis est illi qui sitim corporalem aqua salsa vellet extinguere; aqua salsa, inquantum aqua, habet sitim sedare, inquantum salsa provocare, sic divitiae inquantum aliquem defectum supplent, ad sedandam cupiditatem valent, inquantum vero multos defectus secum afferunt, eam provocant. Tertio, quia divitiae corporales sunt, anima vero res spiritualis est: et sicut arca quae est corporalis, sapientia, quae est spiritualis, non impletur, sic nec anima quae res spiritualis est, divitiis corporalibus, maxime cum non intrent animam divitiae, sed earum similitudines. Quomodo frumentum quod ponitur in area, vel vinum quod ponitur in dolio animam implebit, in qua non ponitur? Quid in praesenti replet animam nisi gratia? Bernardus: non plus satiatur cor hominis auro quam corpus aura. Unde verissimum est quod dicit beata virgo: divites dimisit inanes, Luc. 2. Sapiens: animus humanus non arca dives appellari solet, quamvis illa plena sit; cum inanem te videbo, divitem non putabo. Contentum esse suis rebus sunt maximae certissimaeque divitiae quasi dives potest esse cupidus, sed vere dives non erit Prover. 13. Est quasi dives cum nihil habeat: et potius habetur a divitiis quae ei dominantur, quam ipse eas habeat.


Caput 10

[88743] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 10 Multum vanae sunt carnales delitiae. Eccl. 2: dixi in corde meo vadam, et affluam delitiis, et fruar bonis. Vidi quod hoc quoque esset vanitas ibid. 11: adolescentia et voluptas vana sunt. Carnales delitiae vanae sunt ratione suae brevitatis, ratione suae utilitatis, et ratione adjunctae afflictionis. Breves sunt duratione. Sapiens: voluptas brevis fastidio objecta, quo avidius hausta est, citius in contrarium recidens. Idem: improbae voluptates non sunt solidae, non sunt fideles, etiam si non nocent, fugiunt. Bernardus: voluptas gutturis, quae tanti hodie aestimatur, vix duorum habet digitorum latitudinem. Augustinus in Lib. Confes. Quod si quid arrisisset, per spiritum credebat apprehendere, quia prius quam pene teneretur advolabat. Delitiae carnales viles sunt. Sapiens: in voluptate nihil est magnificum, nihil quod naturam Deo proximam deceat. Membrorum vilium ac turpium ministratio veniens, exitu foedam adjunctam habet afflictionem. Boetius: dulcedo felicitatis humanae multis amaritudinibus est respersa: labor est in parando, aliquando major, quam sit voluptas in utendo. Appetitus habet anxietatem, Hieronymus: appetitus fornicationis anxietas est, satietas poenitentia. Abusum delitiarum sequitur amaritudo duplex, scilicet gravamen naturae ex excessu qui frequenter est, cum cibi sunt delicati Luc. 21: attendite vobis ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate: et remorsio conscientiae Eccl. 7: inveni amariorem morte mulierem. Haec mulier est voluptas animam separans a Deo; et ideo amarior est morte corporis, quae animam separat a corpore, cum Deus melior sit anima ejus. Separatio vel amissio pejor est et amarior palato cordis infecto de febre iniquitatis: unde sancti potius elegerunt mortem corporis sustinere, quam morti culpae consentire. Carnales delitiae vanae sunt ad spirituales quas impediunt, quae multo meliores eis sunt. Bernardus: delicata est divina consolatio, et non datur admittentibus alienam. Spiritus sanctus per columbam designatus fugit aquam carnalis voluptatis. Bernardus loquens de illo verbo: nisi ego abiero Paraclitus non veniet ad vos. Joan. 17. Quis audeat de cetero carnis illecebris phantasticis deditus, Paraclitum expectare? Eccles. 30: non est oblectamentum super cordis gaudium. Sapiens: aliquod bonum mansurum circumspice, sola virtus praestat gaudium aeternum et securum. Item carnales delitiae vanae sunt comparatae ad poenae aeternae amaritudinem ad quam ducunt. Gregorius: momentaneum est quod delectat, aeternum autem quod cruciat. Sunt et vanae comparatae ad aeternas delitias, ad quas anima creata est, quas ei auferunt. Item vanae sunt comparatione ad animam delitiarum aeternarum capacem, quoniam modicitate sua replere, vel satiare non possunt. Hieronymus: voluntas habita famem non satietatem periit. Joan. 4: qui bibit ex aqua, sitiet iterum. Eccl. 1: non satiatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Augustinus: anima humanae delectationis avida, ex quo ab unitate recessit, cum rerum qualitate satiari non possit, rerum satietate satiari desiderat. Item vanae sunt carnales delitiae, quia amatoribus suis multum sunt noxiae; nocent autem eis quasi proditione, quanto enim recipiuntur laetius, nocent amplius: unde de vino dicitur Prov. 23: ingreditur blande, in fine mordebit ut coluber. Sapiens: voluptates inter res vilissimas praecipue aestima, quae more latronum in hoc nos amplectuntur, ut jugulent. Delitiae carnales videtur esse infirmitatis humanae medicamenta, et sunt nocumenta: ex eis enim infirmitas recipit incrementa. Gregorius: ipsum medicamen in vulnus vertitur, quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus quod provide ad refectionem paramus. Qui delitiis carnalibus assuescit, miserae servituti se subiicit, et hosti suo super se malam consuetudinem acquirere permittit. Sapiens de amatoribus voluptatum: voluptatibus se immergunt, qui in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt quod illis quae sunt supervacua facta, sunt necessaria. Nocent carnales delitiae et corpori, et animae. Corpori quia multoties sunt occasio infirmitatis, vel mortis. Sapiens: potest autem nostra providentia huic corpusculo moram prorogare longiorem, si voluptates quibus major pars corporum perit, poterimus regere, et coercere. Idem: voluptates in tormenta vertuntur. Idem: quis hostis in quemquam tam contumeliosus fuit, sicut in quosdam voluptates suae sunt. Sufficit alicui si hostem suum excaecet, sed voluptates non solum excaecant voluptuosos, sed etiam impotentes reddunt, et contractos et leprosos, et aliis infirmitatibus eos affligunt, et tandem interficiunt. Chrysostomus: hi qui in delitiis et luxuriis vitam ducunt, resoluta corpora, et omni caera molliora circumferunt, atque infirmitatibus repleta animae nocent: quia carni, quae concupiscit adversus spiritum, sunt in adjutorium, et sic de spiritu triumphant. Bernardus ad fratres de monte Dei: de condimentis sufficit ut comestibiles fiant cibi nostri, non etiam concupiscibiles vel delectabiles: sufficit enim concupiscentiae malitia sua, quae cum vix aut nullo modo pertransire possit ad finem explendae necessitatis, nisi per viam quantaecumque delectationis, si coepit habere irritamenta, fiunt duo contra unum, et periclitatur conscientia: et licet delectatio illa quae necessitatem comitatur vix possit caveri, illa tamen, quae est praeter necessitatem, contemnenda est, et cavenda. De prima delectatione dicit Gregorius loquens de illo verbo Psalm. 24: de necessitate meis erue me: necessitates corporales hoc habent periculosum, quia in eis minime saepe dignoscitur, quid circa eas vitio, vel utilitatis studio agatur. Has necessitates Psalmista cupit evadere, sciens plerumque voluptatum culpas ex actione necessitatis prorumpere. Augustinus: sumenda sunt alimenta tamquam medicamenta; sed dum ad quietem satietatis gaudio ad indigentiam transitur, in ipso transitu laqueus concupiscentiae insidiatur. Frequenter enim accidit, quod adjungit se periculosa necessitas, jucunditas et plerumque percurrit ut ejus causa fiat, quod causa salutis fieri debuit, et gaudet infelix anima ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis. Praeter necessitatem sunt delectationes pertinentes ad curiosos et periculosos respectus, et ad auditum cantilenarum instrumentorum musicorum, et olfactum rerum odoriferarum. Aspectus curiosos et periculosos multum dehortatur Scriptura sacra. Eccl. 9: ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. In eod.: virginem non conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. In eod.: noli conspicere in vicis civitatis, nec aberraveris in plateis illius. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt: et haec est concupiscentia, qua ignis exardescit. Contemnendus etiam est et aspectus ludorum vanorum, etiam illorum qui in avibus caeli fiunt, et aliorum. Item cavendus est auditus cantuum lascivorum, et colloquium mulierum. Eccl. 9 dicitur de saltatrice: ne audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. Ibid. dicitur de muliere aliena: colloquium illius, quasi ignis ardescit. Contemnenda sunt instrumenta musica homini in valle lacrymarum existenti ad mortem incessanter tendenti. Job 21: tenent tympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendunt. Specialiter indecens est ei qui ceteris dominatur, sensibus suis esse subjectum: unde Antigonus Alexandri paedagogus cytharam ejus fregit et subjecit dicens: aetati tuae jam regnare convenit, pudeatque in corpore regis voluptatem luxuriae dominari. Indecens autem est quod ille, qui donis Dei utitur, delectatione eorum ita demergatur, quod datoris eorum omnino obliviscatur, nec membris ipsius compatiatur. Isai. 5: cythara et lyra, tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus domini non respicitis, quo mirabiliter nos pascit. Amos 6: vae qui opulenti estis in Syon et cetera. Qui canitis ad vocem Psalterii bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph: idest Christi per Joseph designati. Item contemnenda sunt odorifera timore foetoris infernalis, in quem sunt commutanda, secundum illud Isa. 3: erit pro suavi odore foetor; una poena Inferni erit foetor sulphuris, secundum illud Psalm. 10: ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Isa. 30: flatus domini quasi torrens sulphuris succendens eam.


Caput 11

[88744] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 11 Multum contemnenda est gratia mundana, tamquam valde vana, similiter et laus et gloria. Prov. ult.: fallax gratia et vana est pulchritudo. Fallax est gratia qua aliquis mundo placet. Vana est laus qua aliquis sermone hominum extollitur. Vana est gloria qua aliquis opinione hominum magnus habetur. Vere gratia mundi fallax est. Primo quia parum, vel nihil, vel minus quam nihil valet, et multum constat. Secundo quia nocet. Tertio quia frequenter accidit, quod non habetur, cum haberi creditur. Quarto quia cum habetur, facile amittitur minus quam nihil valeat, et cum mundi gratia, potius eligenda est ejus ira quam gratia. Eccles. 7: melior est ira risu: per iram enim corrigitur animus delinquentis. Amicus mundi est amicus proditoris, et ejus osculum est fraudulentum. Prov. 28: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis: unde ad Daemones est illud verbum Matth. 26: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum; sic facit mundus illi quem amare se simulat, sicut fecit Joab Abner quem quasi osculans occidit, 2 Reg. 20. Prosperitas hominem excaecat, quem adversitas illuminat: ideo magis est timenda prosperitas quam adversitas. Gregorius: cum omnis fortuna timenda sit, magis timenda est prospera quam adversa, haec enim saeviendo erudit, illa blandiendo seducit. Multum constat mundi gratia, propter eam habendam fiunt vestes pulchrae et pretiosae, convivia superba, vasis aureis et argenteis ornata, et habetur familia magna, et equorum multitudo, et fiunt tantae expensae, quod ad eas regna et ducatus, comitatus et episcopatus non sufficiunt. Magnam gratiam apud Deum homines habent, si medietatem eorum quae pro gratia mundi expendunt, pro gratia Dei expenderent. Gratia mundi amatoribus suis multum nocet, quia gratiam Dei pretiosissimam eis aufert: gratia Dei pretium est regni caelestis, secundum illud Roman. 7: gratia Dei vita aeterna: et in Psalm. 52: confusi sunt qui hominibus placent, quoniam Deus sprevit eos. Galat. 5: si hominibus placerem, servus Dei non essem. Jacob. 4: adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Deo? Quicumque ergo vult esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur. Aliquando gratia mundi creditur haberi cum non habetur: abscondunt enim odium labia mendacia, Proverb. 10; et si aliquando habetur, cito amittitur, sicut patet in Christo, quia ante passionem venit Jerusalem, magnam gratiam erga populum habuit, sed cito gratia illa fuit amissa. Bernardus: ab eodem populo, in eodem loco, et ipso tempore paucissimis diebus interpositis, primo cum tanto triumpho susceptus, postea crucifixus est. O quam dissimile est: tolle, tolle, crucifige eum, et benedictus qui venit in nomine domini, osanna in excelsis. Quam dissimile est: rex Israel, et non habemus regem nisi Caesarem. Quam dissimile est: regnum et crux, flores et spinae, cui prius profluebant vestimenta aliena, ecce suis exutus et sors mittitur super illa. Mundus hominem in prosperitate diligit, in adversitate deserit. Eccl. 6: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in tempore tribulationis. Cum fueris felix, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris. Sapiens: amicus qui causa utilitatis assumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis erit. Multum contemnenda est laus vel gratia, tamquam multum vana, amatoribus suis noxia, proximo injuriosa, Deo contumeliosa. Multum vana est cum nihil valeat, et mutabilissima sit: unde ejus amatores valde sunt mutabiles, ipsi sunt sicut galli in turribus Ecclesiarum, et sicut arundo, quae ad omnem ventum movetur, et sicut paleae, quas ducit ventus. Eccl.: ne te ventiles in omnem ventum. Job 21: erunt sicut paleae ante faciem venti. Bernardus: qui conscientias suas in alienis linguis posuerunt, modo parvi, modo nulli videntur sibi, prout linguis hominum eos laudare, vel vituperare placuerit. Tales vento pascuntur quo inflati cruciantur. Oseae 2: Effraim pascit ventum; ipsi pascuntur digitis hominum, et popularibus auris. Pascuntur etiam foliis verborum, ut aliqui viles vermiculi. Tales appetunt triplex esse vanum, scilicet esse in hominum visione, opinione et dictione. Primum appetunt quod omnia opera sua quae faciunt videantur. Matth. 23. Quod vere vanum est, idest nihil valens ei qui videtur. Non est secundum naturam, ut sensatum delectetur in hoc quod sentitur, sed sensus in sensato habet delectari: non delectatur cibus in hoc quod comeditur, sed potius comedens delectatur in cibo. Multum ergo fatue agunt, qui tot et tantis expensis procurant diversas pulchritudines, ut in eis oculi hominum delectentur. Qui appetunt esse in opinione hominum, appetunt quasi esse chimericum, quod est in fictione, et est valde vanum, nihil valens Chimera de qua fit fictio. Similiter et esse in dictione hominum vanum est, cum dici possit et quod est et quod non est. Dictio utilis est dicenti, cum per eam alii voluntatem indicet. Utilis etiam esse potest illi cui dicitur, quia per eam scientia loquentis ei communicatur; illi vero de quo dicitur, qui aliquando non est, inutilis esse videtur in dictione, cum esset in signo, significante ad placitum, sicut insignia regia ei qui non est rex, ad derisionem sunt, sic ei, qui falso laudatur, est laus ad verecundiam secundum illud sapientis: qui falso praedicantur, necesse est ut suis laudibus erubescant.


Caput 12

[88745] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 12 Valde noxia est amatoribus suis laus et gloria mundana: aufert enim eis non solum bona spiritualia, sed etiam temporalia. Magnas enim expensas pro illis faciunt, ita quod magni reditus eis non sufficiant; sicut ventus vehemens arboribus aufert fructus, sic ventus vanitatis amatoribus vanae laudis et vanae gloriae aufert bona sua. Ventus iste, licet videatur levis, tamen in mari hujus mundi multas naves perire facit, etiam ne veniant ad portum salutis impedit, et multas magnas arbores evertit, et a regno Dei transfert in regnum Diaboli. Ventus iste contrarius est Austro, spiritui scilicet in caelum ducenti, cum ad Infernum impellat. Amatores laudis et gloriae mundanae multum injuriantur proximo: de his quae pauperibus subtrahunt, oculos divitum pascunt. Bernardus: clamant nudi, clamant famelici, et conqueruntur; nobis, inquiunt, fame et frigore miserabiliter laborantibus, quid conferunt tot mutatoria, vel extensa in porticis, vel plicata in manticis? Nostrum est quod effunditis, nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis. Illud inveniunt curiosi quo delectentur, et non inveniunt miseri quo sustententur. Tales Deo magnam contumeliam inferunt, cujus gloriae, gloriam hominum, quae in valore nihil est, praeferunt Joan. 8: si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est. Non est appetenda laus mundi, primo quia mundus est senex fatuus, et insensatus; ideo non est curandum de verbis ejus: stultus enim fatua loquitur, Is. 33. Nec timenda est vituperatio nec quaerenda ejus laudatio. Eccl. 21: tres sunt species quas odivit anima mea, et aggravor valde animae eorum. Pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. Pauper superbus est corpus humanum, quia, secundum corpus, homo nudus egreditur de utero matris suae. Ita quisque mandatum evangelicum implens de duabus tunicis, dat unam homini non habenti, ut dicit Augustinus: dives homo mendax est, qui plus potest quam credat, qui in his quae ad Deum pertinent toties mendaciter dicit, non possum. Bernardus in Ep. ad Frat. de monte Dei: ignosce domine, ignosce, excusamus, tergiversamur, vix est aliquis qui in his quae ad te sunt, experiri velit quid possit, etiam quod promptissime potest secundum carnem, vel secundum saeculum, sive timor impulit, sive cupiditas traxit. Senex fatuus et insensatus mundus est Deo exosus, ad cujus instructionem Deus studiose operatus est, et semper est levior et vanior. Hic mundum intellige eos, qui amant bona transitoria mundi usque ad contemptum Dei. Mundus iste salvatorem non cognoscit Joan. 5: nec spiritum veritatis potest accipere, ibid. 14. Dedit ei dominus legem naturalem Mosaycam, doctrinam prophetarum, doctrinam philosophicam, doctrinam evangelicam, doctrinam apostolorum doctrinam sanctorum expositorum. Et, quia doctrina et flagella omni tempore est sapientia, Eccl. 22, Deus flagellavit eum multipliciter. Adhuc habet supra dorsum de illa virga, qua percussus est pro peccato primorum parentum septem frusta, scilicet famem, sitim, calorem, frigus, laborem, infirmitatem et mortem. Virga enim in dorso ejus qui indiget corde, idest sapientia, Prov. 10. Praeterea dedit ei dominus exemplar speciosissimum vivendi in seipso, quia longum est iter per praecepta, breve et efficax per exempla secundum verbum sapientis. Sed si neque sic sapiens factus est, quid fiet amplius ei? Is. 1: super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem. Secundo laus mundi appetenda non est, quia mundus diligit malum, et odit bonum; ideo non est ei credendum, nec contra malum, nec pro malo. Amorem, vel odium veritatis, nescit judicium, juxta verbum Bernardi. Mich. 3: numquid non vestrum est scire judicium qui odio habetis bonum, et diligitis malum? Amatores mundi similes sunt avibus, quarum oculos nox illuminat et lux caecat. Non est curandum de laude, vel vituperio eorum qui dicunt bonum malum, et malum bonum, sicut non esset credendum testimonio noctuae contra lucem vel pro nocte. Ipsi sunt velut jumenta viros sanctos despicientes, sicut jumenta aurum, et argentum, et lapides pretiosos pedibus conculcarent. Prov. 14: ambulans recto itinere et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via; ibid. 29: abominantur impii eos qui in recta via sunt. Cum quidam diceret sapienti cuidam, homines te contemnunt, ait, et illos asini, sed non illi asinos, nec ego illos curo. Despiciunt et derident mali bonos, et hoc tale est ac si caecus despiceret et irrideret videntem, et claudicans recte ambulantem, sed contemptus eorum contemnendus est, et irrisio irridenda. Sapiens: aequo animo audienda sunt imperitorum convitia, et ad honestatem tradenti, contemnendus est ipse contemptor. Tertio laus mundi appetenda non est, quia maledictus est. Is. 5: vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum. Ad singulas transgressiones mandatorum Dei habet maledictum super caput suum in Ps. 108 maledicti qui declinant a mandatis tuis, et Deut. 28, dicitur transgressori mandatorum Dei. Maledictus eris in civitate, et maledictus in agro etc. a maledicto quomodo egreditur benedictio? Benedictio mundi habet maledictionem adnexam, et maledictio benedictionem; ideo potius timenda est ejus benedictio, quam maledictio. In Ps. 108: maledicent illi, et tu benedices. Matth. 5: beati estis cum maledixerint vobis homines. Benedictio mundi homini est venenata; maledictio vero eis est medicinalis. Magis ergo eis timenda est benedictio mundi, quam maledictio. Sapiens: habet suum venenum blanda oratio. Gregorius: idcirco dominus linguas detractorum in electos laxat, ut si quid elationis in eis surrexerit, lingua eorum, quod est membrum nobile, velit serviri bonis abstersione sordium eorum. Prov. 11: qui stultus est, serviet sapienti. Lingua laudatoris timenda est sicut novacula acuta faciens dolum, jugulat enim eum quo credit decorari. Hieronymus: adulatores ut inimicos cave, quorum sermones super oleum molles, et ipsi sunt jacula. Corrumpunt fictis laudibus leves animos, et male credulis mentibus blandis vulnus infligunt. Idem: adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. Cum lingua adulatoris decipiat, lingua vero vituperatoris erudiat, magis timenda est adulatio quam vituperatio. Is. 3: popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt. Item 9: erunt, qui beatificant populum istum, seducentes. Cum amatores mundi sint vituperabiles, contemnenda est laudatio et glorificatio eorum. Non enim facit hominem laudabilem laudes eorum habere qui non sunt laudabiles, nec facit hominem gloriosum habere gloriam apud eos qui sunt inglorii. Sapiens: tam turpe sit tibi laudari a turpibus, quam laudari ob turpia. Idem: amor turpium nisi turpi ratione conciliari non potest. Item: malis displicere laudare est. Praeterea cum homines bonitatem nostram, quae in corde est, sint quasi caeci cum eam non videant, nec videre valeant, tale est cum quis laudatur ab hominibus, ac si caecus naturaliter judicaret de coloribus. 1 Reg. 16: homines vident quae apparent, Deus autem intuetur cor. Pr. 16: spirituum ponderator est dominus. Item cum principem audacia deceat, non est appetenda ab eo laus, vel gloria: amor enim talium hominem timidissimum facit, ut sonitus folii eum terreat, secundum illud Lev. 27: terrebit eos sonitus folii volantis: folium volans est verbum vituperium sonans. Sapiens: relinque ambitionem, ambitio timenda est, res vana ventosa. Item cum principem deceat virilitas, verecundari debet cum se lactari quasi puerum ab adulante videtur, et propinanti sibi lac adulationis multum indignari potest. Prov. 11: si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Ibid. 24: non lactes quemquam labiis tuis. Item, cum ad principem pertineat ut se et alios sapienter regat, multum cavendum est ei ne ad verba hominum in regimine sui et aliorum respectum habeat, stulte enim operaretur: ad voluntatem Dei operando respicere debet, non ad verba hominum, sicut dictum est de David, qui fuit rex juxta cor Dei. Sicut Angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur. Angelus respicit ad voluntatem Dei, non ad verba hominum.


Caput 13

[88746] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 13 Veritas multum est amanda principi. Omni rei temporali debet eam praeponere: nec timore temporalis damni, nec amore lucri, nec etiam timore scandali debet eam deserere, cujus contrarium multi principes faciunt modica occasione veritatem vitae, vel judicii relinquentes, ut in eis impletum sit illud Dan. 8: prosternetur veritas in terra. Veritas in terra prosternitur, cum pro vitando damno terreno, vel lucro requirendo veritas deseritur. Prov. 28: qui cognoscit in judicio faciem, non bene facit, et pro buccella panis deserit veritatem. Laborare debet princeps ut veritatem agnoscat, et cavere ne in sermone veritatem amittat. Prov. 24: veritatem eme. Veritas emitur, quando cum labore magno, et expensis, et damno temporalium veritatis cognitio acquiritur. Ad hoc quod in sermone non amittatur veritas, multum valet sermonis raritas: veritas enim in multiloquio periclitatur, juxta verbum beati Bernardi: princeps potestatem suam veritati debet subjicere, ut dicat illud apostoli 2 Cor. 13: non possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Princeps debet veritatem defendere, cum a perversis impugnatur, ne veritas ruinam patiatur. Is. 28: corruit in platea veritas. Si princeps in praesenti potestatem habens pro veritate fuerit, in futuro judicio pro eo veritas erit, ubi nihil contra veritatem fieri poterit, et eum liberabit. Joan. 8: veritas liberabit vos. Esd. 2: veritas manet, et invalescit in aeternum, et vivit, et obtinet in saecula saeculorum.


Caput 14

[88747] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 14 Clementia multum decet principem. Est autem clementia, ut dicit sapiens: virtus, per quam animus in odium alicujus temere concitatus, benignitate retinetur: secundum Senecam: clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi, vel potestate superioris adversus inferiorem in poenis constituendis. In hoc conveniunt fideles et infideles, quod clementia necessaria sit principi. Dominus primum principem populi sui Moysen constituit, qui erat mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Num. 12. Et 3 Reg. 20, legitur: audivimus quod reges domus Israel clementes sunt. Isaias petit clementem dominatorem: emitte inquit agnum, domine, dominatorem terrae Is. 16, et talis missus est Matth. 21: ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Lex ejus vocatur lex clementiae, Prov. ult., et in signum clementiae unguntur reges Christiani. Assuerus qui infidelis erat Esth. 13: voluit potentiae nequaquam abuti magnitudine, sed lenitate et clementia gubernare subjectos. Seneca: nullum ex omnibus clementia magis quam regem, aut principem, decet. Item clementia efficit ut inter regem et tyrannum sit differentia. Ad virtutem clementiae pertinet mediocritatem servare in parcendo et ulciscendo. Seneca: tam omnibus ignoscere crudelitas est, quam nulli parcere: modum enim tenere debemus. Sed quia difficile temperamentum est, quidquid plus aequum futurum est, in partem humaniorem praeponderet. Princeps maxime debet esse temperatus in ultione propriarum injuriarum. Seneca: quemadmodum magni animi non est qui de alieno liberalis est, sed ille qui quod alteri donat, sibi detrahit; ita clementem voco non dolore alieno facilem, sed eum qui cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intelligit magni animi esse injurias in summa patientia pati, nec quidquam esse gloriosius principe impune laeso. Idem: magni animi proprium est placidum esse, et injurias atque offensiones superne despicere. Clementia principem servat, ne impatientia, vel aliqua alia inordinata affectio ultionem praecipiet. Cicero: optandum est ut qui reipublicae praesunt, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate ducuntur. Ira viri injustitiam operatur. Jac. 1. Justitia enim, Dei est cum tranquillitate, ira vero habet perturbationem. Quomodo habere se princeps debeat in ulciscendo, ostendit Seneca his verbis: in hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non juvenilis impetus, non tenuitas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extorsit. Idem: alterius aetate prima motus sum, alterius ultima, quoties inveni nullam misericordiae causam, tamen peperci. Et notandum est quod sunt septem quae principem incitare debent ad clementiam. Primum est humana natura, cui mansuetudo congruit; est homo animal mansuetum natura, crudelitas vero hominem bestialem facit, Seneca: quid istud delectari sono catenarum, quocumque ventum est, multum sanguinis effundere, aspectu suo terrere et fugare? Quae alia vita esset si leones ursique regnarent? Si serpentibus in nos, ac noxissimo animali cuique daretur potestas? Ipsamet rationis inexperta natura abstinet a suis, et statuta etiam inter feras similitudo morum est. Aristoteles in Lib. de Nat. Anim., dicit quod non est avium unius speciei, ut se comedant. Secundum est nobilitas animorum qui regendi sunt. Seneca: remissius imperanti melius paretur. Nam contumax est animus humanus, et in contrarium atque arduum nitens, faciliusque sequitur quam ducatur. Tertium est exemplum: inter exempla vero praecipuum est exemplum summi principis, scilicet Dei, de quo legitur Joel. 2, quod benignus, et misericors, et praestabilis super malitia est. Sapient. 12: parcis omnibus, quoniam tua sunt. Seneca: si Deus placabilis est, et delicta potentum non statim fulminibus persequitur, quanto aequius est hominibus praepositum miti animo exercere imperium? Etiam in his creaturis inferioribus invenitur clementiae exemplum. Seneca ponit exemplum de rege apum, dicens: iracundissimae, ac pro captu corporis pugnacissimae sunt apes, et aculeum in vulnere relinquunt. Rex ipse sine aculeo est, noluit ipsum natura nec saevum esse, nec ultionem in magno constitutum petere, telumque detraxit, iramque ejus inermem reliquit: exemplum hoc omnibus regibus ingerens: pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores: tanto moderatior homo esse debet, quanto vehementius nocet. Quartum est humani sanguinis pretiositas, quo parcissime utendum est. Seneca: clementia sanguini alieno tamquam suo parcit, et scit homini non esse homine prodige utendum. Quintum est finis, propter quem principes sunt super alios constituti, scilicet ut hominibus medeantur: unde verecundum est principi, si eum occidit, cui mederi debuit. Seneca: non minus sunt turpia principi multa supplicia, quam medico multa funera. Idem: sapiens multa remittit. Multos pater sani, sed et sanabilis ingenii servabit. Agricolas bonos imitabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt, sed illis quoque quos aliqua depravavit causa, vincula quibus innitantur, applicant. Idem: princeps alios ex civibus suis, quia utiles sunt et boni, libens videat, alios in numerum relinquat, quosdam esse gaudeat, quosdam esse patiatur. Sextum est quod clementia principi securitatem dat et in praesenti, et in futuro. De praesenti securitate dicit Seneca: errat, si quis existimat ibi tutum esse regem, ubi a rege nihil tutum est. Securitas securitate mutua pascenda est. Non est opus latera montium abscondere multiplicibus muris, et turribus saepire. Salvum regem clementia in aperto praestabit: crudelitas hostes multiplicat. Seneca: oportet voluntas ante saeviendi deficiat, quam causa: alioquin quemadmodum praecisae arbores pluribus ramis repullulant, et multa satorum genera, ut densiora surgant, rescinduntur; ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo. Parentes enim liberique eorum qui interfecti sunt et propinqui, et amici eorum in locum singulorum succedunt. In futuro dat securitatem, quia in extremo judicio Deum clementem habebit, qui in inferioribus se in praesenti clemens fuerit. Luc. 6: cum qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Septimum est quod clementia regnum roborat: unde dicitur Proverb. 20, de rege, quod roboratur clementia thronus ejus.


Caput 15

[88748] Guillelmus Peraldus, De eruditione principum, lib. 1 cap. 15 Pietas multum decet principem, cum locum ejus teneat, cui proprium est misereri semper et parcere, et de quo scriptum est Psal. 144: misericordia ejus super omnia opera ejus. Princeps enim cujus minister est, maxime debet imitari in misericordia. Sapiens: maximam potestatem accipiens, datorem potestatis, juxta possibilitatem suam, imitari debet. In hoc Deum maxime imitabitur, si nihil judicaverit quam misereri pretiosius. Vir misericordiae debet esse princeps, sicut et Christus fuit princeps principum, de quo dicit Augustinus: quae misericordia eum de caelo disposuit, et carne induit, ipsa pro pauperum redemptione eum vendidit. Augustinus de ipso, redemit venditus. Princeps contra astutias perversorum debet consilium, pauperibus debet compassionem, imbecillibus contra violentiam potentum defensionem: ad illum pertinet illud Job 29: oculus fui caeco, et pes claudo, pater eram pauperum. Propter pauperes venit filius Dei in mundum, secundum illud Psal. 11: propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit dominus: et propter simplices, pauperes et impotentes ordinavit Deus in Ecclesia principes. Multum valet pietas ad hoc quod aliquis principatu sit dignus: unde 1 Machab. 2: David in sua misericordia obtinuit sedem regni in saecula, et cum David misericorditer egisset cum Saul, nolens interficere eum cum posset, ait: nunc scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel, 1 Reg. 24. Princeps Dei prae ceteris misericordia indiget, quia in majori periculo est quam alii: quanto enim aliquis in loco superiori, tanto in periculo majori versatur, sicut dicit Augustinus: Deus enim misericors erit, si ipse proximo misericors fueris. Matth. 5: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Cum omne animal diligat sibi simile, quomodo misericordia Dei misericordiae hominis propitia non erit? Augustinus: rivus fluit, et fons siccabitur, Isai. 58: frange esurienti panem tuum etc., tunc invocabis, et dominus exaudiet te. Non potest esse quod rivus misericordiae nostrae fluat ad proximum, et fons divinae misericordiae siccus sit nobis. Nihil est utilius principi pietate 1 ad Tim. 4: pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Ipse pauperes facit stipendiarios nostros. Gregorius: pauperes sunt contemnendi ut egeni, sed exorandi ut patroni. Eccles. 9 et 20, dicitur de eleemosyna: super scutum, et lanceam pugnabit pro te adversus inimicum tuum. Pietas est per quam princeps maxime placet Deo et populo. Augustinus: non est, quod ita Deo amabiles faciat ut pietas. Eccl. 4: esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri eorum, et eris tu velut filius altissimi. Licet virtutes communiter in principe placeant populo, plus tamen, quia populus miseriis premitur, misericordia ipsius ei dulcius sapit Prov. 19: qui pronus est ad misericordiam, benedicetur. Multum necessaria est principi misericordia: custodit enim eum ne ignis zeli eum destruat Prov. 20: misericordia et veritas custodiunt regem. Ignis zeli ardere debet in oleo misericordiae; deficiente vero hoc oleo, ignis zeli destruit principes, sicut ignis, si desit oleum materiale, destruit lampadem. Gregorius Sup. Ezech.: zeli sancti destructio de virtute misericordiae necesse est ut ardeat: flevit salvator ex pietate destructionem Jerusalem, quae erat facienda ex justitia. Misericordia debet movere principes ad naturam, zelo vero justitiae contra culpam. Augustinus: duo sunt nomina, homo, peccator: quia peccator est, corripere: quia homo est, miserere, sicut dicit Glossa Sup. ill. Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam: justitiae lumen est misericordia: justitia sine misericordia est caecus furor, est ut caecus sagittarius occidens hominem, cum debet occidere vitium, sicut Lamech qui sagittavit Cain et occidit, volens sagittare feram. Debet princeps attendere pauperem suum esse fratrem, ne eum despiciat et opprimat. Augustinus: Adam et Evam intendamus, et omnes fratres sumus. Isai. 58: carnem tuam ne despexeris. Levit. 25: fratres vestros non opprimetis per potentiam. Item attendere debet princeps pauperem membrum esse cum ipso illius corporis, cujus Christus est caput, ut ei compatiatur et amore capitis, et quia membrum ejusdem corporis, cujus et ipse 1 ad Cor. 12: si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Item attendere debet princeps Christum tantum amorem habere erga pauperes, ut quod fit pauperi, sibi reputet fieri. Matth. 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: et debet honorare Christum in paupere amplius ceteris, sicut Deus prae ceteris ipsum honoravit. Prov. 14: honorat dominum qui miseretur pauperis. Multum displicet Deo cum pauperes ab hominibus inhonorantur, quos Deus tantum honoravit. Jacob. 2: nonne Deus pauperes elegit in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni et cetera. Vos autem exhonorastis pauperem. Attendere etiam debet princeps pauperibus regnum caelorum esse datum, et sic se habere ad eos, ut cum principatus ejus defecerit, in regno aeterno a pauperibus recipiatur.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264