CORPUS THOMISTICUM
S. Alberti Magni
Super Dionysium De divinis nominibus
De fato

Albertus Magnus a Tommaso di Modena depictus

Fragmentum autographi S. Thomae Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Articulus 1

[88441] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 1 Quaeritur de fato, an sit et quid sit, utrum necessitatem imponat rebus, an scibile sit et in quo genere causae incidat. Ad primum objicitur sic. Nihil definitur nisi quod habet esse. Fatum a Boetio definitur in 5 de consolatione philosophiae. Ergo habet esse.

[88442] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 2 Item. In 2 de generatione dicit Aristoteles, quod unumquodque mensuratur periodo: mensuratur enim per aliquid minimum, quod quantitatem mensurati certificat et numerat. Si ergo vita quae est esse inferiorum, mensura circuli, quae vocatur periodus, mensuratur, est accipere mensuram circuli perfectionem aliquam, quae aequale sibi esse et vitam inferiorum numerando manifestet. Per gradus ergo circuli distinctos secundum domos duodecim certificatur esse et vita inferiorum. Non autem accipitur periodus sine contentis in periodo planetis et stellis, et his quae accidunt eis ex stellis et radiatione. Ergo ex stellis circuli caelestis et radiatione et situ earum scitur et numeratur omne esse et vita inferiorum. Hoc autem fatum vocatur. Ergo fatum habet esse.

[88443] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 3 Item. Aristoteles in 4 Physic., dicit, quod esse in tempore, est a quadam parte temporis mensurari. Tempus autem cum sit unum numero et non multiplicetur per temporalium multitudinem, oportet quod per unum aliquid ad durationem omnium temporalium referatur. Hoc autem non est nisi motus caelestis. Ergo per motum circuli caelestis causatur et numeratur esse et vita omnium inferiorum; et hoc fatum vocatur. Ergo fatum est. Nam motus circuli, ut dicit Aristoteles, est tamquam vita existentibus omnibus.

[88444] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 4 Sed forte dices, quod ex motu circuli caelestis inhaeret dispositio quaedam inferioribus; sed homo vincit quamlibet dispositionem et non vincitur a qualitatibus materiae et sic fatum excluditur. Contra. Inferiores causae, quae sunt in materia, ordinatae sunt ad superiores sicut materialia ad sua formalia, et sicut locata ad sua loca, et sicut mota ad sua moventia. Ergo superiora informant, continent et movent inferiora. Informantia autem, continentia et moventia semper vincunt. Ergo omne esse et vita inferioris vincitur et trahitur ad dispositionem superioris.

[88445] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 5 Sed dices, quod hoc verum est quantum ad corpora, sicut videtur Augustinus dicere, 5 de Civit. Dei, quod afflatus sidereos possumus dicere valere usque ad corporum transmutationes, non autem animae. Contra. Vires animae vegetabilis et sensibilis non operantur extra sui organi harmoniam. Si ergo harmonia regatur afflatibus caelestibus sidereis, per consequens et operationes animae vegetabilis et sensibilis afflatibus sidereis regulabantur.

[88446] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 6 Ulterius. Etiam de anima rationali videtur. Quia dicit philosophus, quod intellectus noster est cum continuo et tempore. Temporalia autem et continua sensu et imaginatione percipiuntur: habitum autem est jam, quod talia subjacent afflatibus sidereis. Ergo et operationes intellectus, sive animae rationalis.

[88447] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 7 Item. Dicit philosophus, quod anima est instrumentum intelligentiae et quod intelligentia imprimit in eam et illuminat eam. Ergo intelligentia movendo causat formas illuminationis in anima intellectiva. Sed inter movens et motum non est medium, ut dicit philosophus 7 Physic. Ergo intelligentia sic movens erit immediata animae. Aut ergo per se ipsam, aut per aliquod medium deferens causalitatem suam ad animam. Non per se ipsam, quia physice loquendo, intelligentia est motor orbis. Oportet ergo quod sit medium deferens illuminationes ejus ad animam. Medium autem hic non potest accipi nisi motus caeli influens per motum inferioribus formas motoris. Ergo intelligentia per motum caeli regulat et causat operationes intellectuales animae: et hoc per simile videre possumus. Cor enim, quod secundum Aristotelem est principium vitae et vegetationis et sensus, membris a se distantibus virtutes has non influit nisi per vehiculum spiritus; et sic est in omnibus moventibus et motis quae distant invicem. Similiter est intelligentia et anima: quoniam intelligentia distat, et imprimit in animam rationalem secundum locum distans ab ea. Non enim physice dici potest quod intelligentia veniat inferius; quia secundum philosophum, intelligentia in orbe est, et numeratur ad numerum orbium, et ad numerum motuum orbis; et ipse orbis motus, secundum Aristotelem, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti.

[88448] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 8 Item. Somnia, ex quibus prognosticantur futura, ut dicit Macrobius, sive sint oracula, sive intelligentiae, sive prophetiae, fiunt in nobis et causantur, ut dicit philosophus in 1 de somno et vigilia, per signum, vel per causam, vel per accidens: quod, inquam, accidens est per se, et non communiter. Est autem somnium passio sensus communis. Ergo per aliquid dormitionis accidit somnium dormienti. Accidens autem dormitionis, quod est prognosticum futuri, non potest causari a calido, humido, frigido et sicco, quae sunt in materia. Ergo oportet quod causetur a forma aliqua quae est forma ordinis, et regula vitae interioris; et haec forma non potest esse nisi a circulo caelesti. Ergo per circulum caelestem aliquid inhaeret inferioribus, per quod regulatur tota vitae dispositio: et hoc fatum vocatur. Ergo fatum est.

[88449] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 9 Item. Ptolomaeus dicit, quod conjector mensium prognosticatur per signa futurorum accepta a stellis secundis, stellas secundas vocans effectus stellarum, quae apparent in inferioribus elementis, sicut in nubibus, vel in aliquo hujusmodi: et ex hoc habetur quod effectus stellarum in inferioribus sunt ex quibus futura vitae dispositio et causatur et noscitur. Hoc autem fatum vocant mathematici. Ergo fatum est.

[88450] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 10 Item. Boetius, 5 de Consol. philosophiae loquitur de casu et fortuna, quae causantur ex duabus causis per se concurrentibus; sicut quando aliquis intendit fodere thesaurum, et alius in eodem loco intendens fodere sepulcrum, consequitur quasi in fortuna inventionem thesauri; et sic causatur ex duabus causis per se concurrentibus, ut dicit Boetius. Has autem causas occurrere fecit ordo iste inevitabili connexione causarum, qui de fonte scientiae Dei procedit. Connexio autem hujusmodi causarum a Boetio fatum vocatur. Ergo fatum est.

[88451] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 11 Item. Boetius ibid.: qui summa providit providentia, simpliciter fatum, dirigit singula in motum, locis, formis, temporibus distributa. Ergo fatum est.

[88452] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 12 Si dicatur, quod fatum est ordo praescientiae divinae: hoc non repugnat his quae dicta sunt: quoniam praescientia divina ea quae ordinavit, exequitur et administrat ministerio causarum naturalium, ut explicitus ordo esse et vitae ab hujusmodi causis fatum vocetur.

[88453] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 13 Contra. Dicit Gregorius in Hom. de Epiph. domini: absit a fidelium cordibus ut fatum aliquid esse credatur: et tradit rationem: quoniam stellae factae sunt propter hominem, non homo propter stellas. Si ergo stellarum motus non esset in hominis ministerium, stella quae magis apparuit, non moveretur ad nutum domini: quod est inconveniens.

[88454] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 14 Item. Augustinus, in libro de doctrina Christiana fatum dicit nihil esse: et si mathematici aliquando vera de futuris praenuntiare videntur, dicit hoc fieri arte Daemonum ad deceptionem fidelium.

[88455] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 15 Item. Si est fatum; aut est causa, aut causatum. Non causatum, quia hoc regulatur fato, ut dicunt mathematici. Si causa; aut inferior, aut superior. Non inferior, quia illa sunt calidum, frigidum, humidum et siccum: quorum nullum est fatum. Non superior, quia causa superior est caelestis circulus cum suo motu, quod mathematici non dicunt esse fatum, sed esse fati factivum. Fatum ergo nihil est.

[88456] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 16 Item. Res non habent nisi duplex esse, ut dicit Augustinus: scilicet in causa prima, in qua sunt vita et lux, quorum neutrum est fatum; et in se ipsis. Sed esse rei in se ipsa non est fatum, ut dicunt mathematici, sed potius regulatur a fatu. Ergo fatum nihil est.

[88457] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 17 Item. Augustinus dicit, quod inferiorum causam sufficit dicere voluntatem Dei, quia omnia fiunt Dei voluntate, vel permittuntur. Voluntas autem Dei non est fatum. Ergo fatum nihil est.

[88458] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 18 Item. Si fatum habet esse, tenet ordinem. Cum ergo fatum non teneat ordinem, quia videmus indignos exaltari, et dignos dejici, quod inordinatum est; et fatum circa talia sit: fatum nihil esse videtur.

[88459] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 1 arg. 19 Item. Si fatum est effectus circuli caelestis, ea quae sunt unius circuli, videntur esse unius fati. Sed Jacob et Esau ex uno concubitu Isaac concepti sunt, et sic videntur esse unius circuli; et tamen non fuerunt unius fati, sicut consequens probavit eventus. Ergo fatum nihil videtur esse.


Articulus 2

[88460] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 arg. Secundo quaeritur quid sit fatum. Boetius enim 5 de Consol., dicit, quod fatum est dispositio inhaerens mobilibus, per quam providentia suis quaecumque tribuit ordinibus. Hermes autem Trismegistus dicit, quod fatum quod Graeci imarmenem dicunt, est complexio causarum singulis temporaliter distribuens quae sacramento deorum caelestium sunt praeordinata.

[88461] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 co. Respondeo, quod fatum multipliciter dicitur. Uno modo dicitur fatum mors dispositione periodorum inducta: sic dicitur in Claudiano: livor post fata quiescit: et hoc modo decursum vitae tribus deabus fatalibus Platonici tribuebant, inceptionem scilicet Clotho, Lachesi progressum, et conclusionem termini Atrope, sicut dicitur: Clotho colum portat, Lachesis trahit, Atropos occat. Et hoc modo non quaeritur hic de fato. Secundo modo dicitur fatum dispositio providentiae divinae de futuro progressu esse et vitae inferioris; quae dispositio cum sit aeterna, constat quod nihil ponit in rebus; et cum explicatur in effectu, tunc effectus iste per res completur temporibus et locis opportunis; sicut praeordinatio alicujus in mente de agendis negotiis suis per nuntium, nihil ponit in nuntio, sed tamen per nuntium expletur quando nuntium dirigit, et sibi injungit negotium: et hoc modo loquitur Boetius de fato. Et hoc modo iterum non quaeritur hic de fato. Sed natura tamen hujus praeordinationis et praedestinationis in mente divina existens, simplex est et aeterna, divina, immaterialis, incommutabilis, et cum per res temporales explicatur, temporalis fit, et materialis et multiplicata, mobilis et contingens. Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum: et hoc modo Hermes loquitur de fato, vocans stellas et sacramenta deorum immobilem dispositionem esse et vitae inferioris. Est autem haec forma non forma dans esse, sed potius forma cujusdam universalis ordinis esse et vitae, simplex et aeterna, multiplex in virtute. Simplex est a simplicitate circulationis; multiplicitatem autem virtutis habet a multiplicatione eorum quae continentur a circulo. Fit enim a multis stellis, et sitibus, et spatiis, et imaginibus, et radiationibus, et multiplicibus angulis, qui scribuntur in intersecationibus radiorum caelestium corporum, et radiorum productorum super rem. Per aspectum enim solis, sicut dicit Proclus, omnes virtutes eorum qui sunt in caelesti circulo, congregantur et adunantur. Haec autem talis forma medium est inter necessarium et possibile. Necessarium enim est quidquid est in motu caelestis circuli; possibile autem et mutabile quicquid est in materia generabilium et corruptibilium. Forma autem ista causata ex caelesti circulo, et inhaerens generabili et corruptibili, media est inter utrumque. Omne enim quod procedit a causa nobili in causatum ignobile, in aliquo tenet proprietatem suae causae; tamen esse suum non est nisi quantum permittit possibilitas ejus in quo est; quia omne quod recipitur in aliquo, ut dicit Boetius et Aristoteles, est in eo in quo recipitur, secundum potestatem recipientis, et non secundum potestatem causae a qua est. Hoc possumus videre in his quae a Dionysio dicuntur. Processiones enim divinae, sicut est vita, ratio, sapientia, et hujusmodi, secundum quod procedunt longius a Deo secundum gradus entium, efficiuntur magis temporalia et mutabilia et commixta, et potentiae materiali et privationi admixta; cum tamen in Deo sint simplicia et aeterna et immutabilia et immaterialia. Et similiter est de forma ordinis esse et vitae: quae in caelesti circulo est necessaria, inevitabilis et inalterabilis; in rebus autem generatis, propter mutabilitatem ipsarum esse, est recepta mutabiliter et contingenter. Unde Boetius in 5 de Consol., figurat multos circulos, in quorum centro ordo et causa est fati et fatalium; et in circulo distante, in quo continentur generabilia et corruptibilia ejusdem fati, est contingentia et mutabilitas per esse generatorum et corruptorum; et sic est dispositio esse et vitae in mente motoris primi, quem explet circulus juxta causatum propinquior; et eodem ordine forma dispositionis, prout est in periodo caelesti, explet dispositionem quae est in mente primi motoris; et circulus a centro distans designat eamdem formam dispositionis prout mutabiliter adhaeret generatis et corruptis. Forma autem cum sit imago periodi, potentialiter et virtualiter praehabet totum esse et compositionem et durationem generatorum et corruptorum; et sic licet sit necessaria, est tamen mutabilis et contingens. Hujus autem causam optime assignat Ptolomaeus in quadripartito, dicens, quod secundum virtutem stellarum per aliud, et per accidens fiunt inferioribus. Per aliud quidem, quia per sphaeram activorum et passivorum; per quorum qualitates activas et passivas inhaeret inferioribus; per accidens autem, quia haec forma etsi effluat a causa necessaria et immutabili, accipit tamen esse in rebus contingentibus et mutabilibus accidentaliter. Ex duobus autem habet mutabilitatem: scilicet ex qualitatibus elementorum, per quae defertur ad generata, et ex esse generatorum, in quibus est sicut in subjecto. Hoc ergo est fatum.

[88462] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 1 Et sic primae rationi consentimus. Concedimus enim quod hoc modo habet esse.

[88463] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 2 Secundam etiam in hoc modo concedimus, quod quae sunt, mensurantur periodo.

[88464] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 3 Ad tertiam et quartam dicendum, quod inferiora quidem nata sunt obedire superioribus; sed inferius et superius dupliciter referuntur ad invicem. Si enim relatio fiat per unam simplicem formam, quam dat superior motor, verum est quod superiori movente, de necessitate movetur inferius; et talis forte relatio est inter motores superiores orbium caelestium. Si autem inferior motor sit forma una, quam non accipit a superiori, sed refertur ad ipsum sicut directus ab ipso et instrumentum ejus; nihil prohibet quin per contrarium suae formae vel aliam dispositionem impediatur, ita quod a superiore motum non suscipiat; et sic est de calido et frigido relatis ad virtutes caelestium: calidum enim per propriam formam, non per caelestem virtutem est congregativum homogeneorum et disgregativum heterogeneorum; et frigidum e contrario et ideo istae qualitates per contrarietatem inventam in materia et diversitatem dispositionum materiae, saepe excludunt dispositionem et effectum motus caelestis. Propterea Ptolomaeus dicit, quod sapiens homo dominatur astris. Unde dicit Commentator, quod si effectus circuli caelestis in curando humores corpus disponat ad quartanam, sapiens medicus hoc praevidens, per calida et humida corpora disponit ad sanitatem; et tunc excluso effectu caelesti quartana non inducitur.

[88465] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 4 Ad id quod ulterius objicitur, dicendum est, quod hoc modo ad caelum referuntur virtutes operationum vegetabilium, ut sint etiam impedibiles ab oppositis dispositionibus inventis in anima sensibili. Hoc enim faciunt apprehensa in virtutibus animae sensibilis quod faciunt dispositiones activarum qualitatum in corporibus: unde imaginatione mulieris concepta, corpus totum transmutatur ad venerea. Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae, leprosus factus est: et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum. Si ergo hujusmodi apprehensa sint contraria motui caelesti, excludunt effectum caeli, sicut per contrarias dispositiones et apprehensiones animales juvatur caelestis effectus. Et hoc est quod dicit Mesalon, quod caelestis effectus, qui vocatur alatre juvatur a sapiente astronomo, sicut in producendis terrae nascentibus juvatur per seminationem et artem.

[88466] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 5 Ad hoc quod objicitur de causa somniorum, de plano videtur mihi esse concedendum, maxime de somniis quae fiunt per imaginarias visiones.

[88467] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 6 Ad hoc quod objicitur de illuminatione intellectus animae rationalis, secundum philosophiam respondendum est dupliciter. Uno modo secundum Stoicos, qui ponunt quod cum substantia nobilior per imperium habeat movere inferiorem, et inferior obedit ei; sic in phantasmatibus anima unius videndo alterum impedit et ligat operationes ejus: dicunt enim, quod virtute alicujus naturae superioris, sive intelligentiae, sive stellae, anima unius ponitur in gradu superiori et alterius in inferiori: et tunc inferior nata est moveri ab apprehensione superioris, et sic fieri fascinationem. Et cum dicit Aristoteles, quod inter movens et motum non fit medium, non intelligit semper de immediatione loci sive spatii, sed de immediatione gradus superioris et inferioris, ponens exemplum quod post inductum est: quia organum imaginationis non est immediatum vasis seminariis, et tamen ad imaginem mulieris extenduntur vasa seminaria et affluit semen propter immediationem superioritatis et inferioritatis, quae est inter praecipiens et id cui praecipitur. Hoc autem, secundum sententiam Peripateticorum non bene congruit: quia sine dubio inter agens et actum, inter movens et motum, immediatio debet esse et conjunctio secundum contactum. Propterea dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis; et unam virtutem habet inquantum est calor ignis secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt diversi generis et decoquere; alteram habet inquantum est instrumentum animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad formam vitae: ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis: uno modo prout est motus corporis orbicularis, et sic movet corpora; alio modo prout est instrumentum intelligentiae moventis, et hoc modo effectus ejus efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationis: quia, sicut praediximus, formae quae fiunt in aliquo, fiunt secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem agentis.

[88468] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 7 Quaecumque alia ad hanc partem objecta sunt, plana sunt.

[88469] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 8 Ad dictum Gregorii dicendum est, quod ipse loquitur de fato secundum quod a quibusdam philosophis et haereticis necessitatem rebus imponere dicebatur, secundum quod dicit poeta: te tua fata trahunt, ne incepta relinquere possis.

[88470] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 9 Ad hoc quod quaeritur, utrum fatum sit causa vel causatum, dicendum, quod est similitudo causae universi ordinis esse et vitae; et sic est aliquid causae, licet non vera causa; et secundum quod adhaeret rebus generatis, est dispositio causati, licet similitudinem causae exprimat; est enim forma continens concursum esse et vitae mobiliter et contingenter.

[88471] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 2 ad 10 Ad hoc quod objicitur de gemellis, dicendum, quod licet possemus dicere quod in uno conceptu semen per vices projicitur et per vices a matrice glutiatur, et sic non est una hora conceptorum geminorum, tamen si diceremus esse unam horam conceptorum, centrum tamen cordis eorum, a quo incipit conceptus formatio, non est unum; et mutato centro, necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non est unus, nec anguli; ideo nec eadem domorum dispositio; et sic tota periodus efficitur diversa, et per consequens adhaerens rebus natis dispositio fatalis necessario variatur. Et per hoc patet solutio de his quae quaesita sunt de hoc articulo.


Articulus 3

[88472] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 arg. 1 Tertio quaeritur, utrum fatum rebus necessitatem imponat; et videtur quod sic. Cujus enim causa est necessaria, ipsum est necessarium. Causa fati est caelestis circulus, qui est necessarius. Ergo fatum est necessarium, et necessitatem rebus imponit.

[88473] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 arg. 2 Item. Fatum est regula et mensura totius vitae et esse: regulatum autem necessario refertur ad regulam. Sed regula est necessaria. Ergo et cetera.

[88474] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 arg. 3 Item. Fortiora sunt superiora quam inferiora. Ergo superiora trahunt inferiora ad sui dispositionem necessariam. Cum autem fatum sit vinculum per quod inferiora trahuntur ad superiora, videtur fatum necessitatem rebus imponere.

[88475] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 arg. 4 Item. Aristoteles dicit, quod inter moventia superiora et inferiora concors est harmonia sicut in chordis citharae. Sed harmonia necessaria est quod inferiora per omnia consequantur dispositionem superioris. Ergo dispositio superioris adhaerens inferioribus necessitatem imponit eis. Contra. Fatum est adhaerens rebus mobilibus. Sed motis mobilibus moventur ea quae sunt in ipsis. Ergo fatum est dispositio diversa, mutabilis, contingens; ergo contingenter se habet ad res et non imponit necessitatem.

[88476] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 co. Respondeo dicendum, quod fatum multipliciter dicitur esse causa, ut supra diximus; ideo nullam necessitatem imponit rebus, sed inclinat ad effectus caelestium, si non sit dispositio fortior in materia ad contrarium movens; et ideo hujusmodi moventia assimilat philosophus in Lib. de somno et vigilia; duplicibus consiliariis. Sapientes enim consiliarii ex rationibus certis persuadent aliquid utiliter esse faciendum, quod tamen inferiores propter adversos casus obviantes dissuadent. Tunc solvitur lex consilii sapienter: et est verbum suum tale, quod supervenientibus consiliis aliis, consilia mutantur sapienter. Regula enim, ut dicit Aristoteles, Lesbiae aedificationis mutatur ad aedificatum. Est enim Lesbia insula in qua lapides non ad rectam lineam sunt dolabiles; et ideo oportet quod regula secundum quam dolantur, aliquantulum curvetur ad ipsas aedificationes. Et ita est de dispositione esse et vitae inferioris, in qua propter causas quae sunt in materia saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.

[88477] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 ad 1 Ad primum, ergo dicendum, quod fati causa necessaria est; sed ex hoc non sequitur aliud nisi quod sit necessarium ipsum esse, sed non sequitur quod necessitatem rebus imponat: quia non inhaeret eis secundum potestatem caelestium, quae necessaria sunt, sed secundum potestatem inferiorum, quae omnino mutabilia et contingentia sunt.

[88478] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod relatio quae est inter regulans et regulatum, necessaria est sicut ratio quae est inter patrem et filium. Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem; ideo mutatio quae est in rebus mobilibus, causa est quod regulatum non sequitur regulam et non sequitur ad ipsam, et quo ad hoc etiam non regulatur.

[88479] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod licet fortiora sint superiora quam inferiora, tamen ex impotentia inferioris contingit quod non omnino possunt in superiorum effectus; et quo ad hoc ex parte ipsorum solvitur vinculum.

[88480] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod solutio temperantiae chordarum dissonantiam inducit in cithara; et similiter mutatio et alteratio inferioris dissonantiam facit ad effectum superioris: unde dicit Damascenus quod superiora sunt inferiorum quaedam signa, nostrorum actuum nullo modo causa.


Articulus 4

[88481] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 arg. 1 Quarto quaeritur, an fatum sit scibile: et videtur quod non. Quia cum sit effectus caelestis circuli, et similitudo quaedam ipsius, sicut forma alicujus similis; est ipsi causa ejusdem ordinis. Sed in caelesti circulo quo ad nos sunt infinita consideranda, sicut stellae numero et specie et virtutibus, et situs earum in circulo declivi, et extra ipsum, et distantiae, et conjunctiones, et quantitas anguli sub quo incidit radius, et pars formae, et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes, et hujusmodi infinita quo ad nos. Ergo videtur quod effectus ejus a nullo sciri possit.

[88482] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 arg. 2 Item. Circulus continet datorem formae et datorem sensus et intellectus, qui yles et alchato dicitur a mathematicis: aliter enim non esset mensura totius vitae, quia principium vitae non includeret. Hora autem principii omnium est hora casus seminis in matrice. Sed hanc quod ad nos non contingit scire. Ergo ignorabitur forma dispositionis totius vitae, et sic ignorata est dispositio rerum.

[88483] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 arg. 3 Nec etiam videtur ex effectibus. Sunt enim quaedam quorum videtur esse una periodus, et tamen accidentia eorum per se, sicut est sexus masculinus et femininus, non sunt eadem: et causam hujus non contingit sciri ex caelestis circuli effectu.

[88484] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 arg. 4 Similiter etiam natus octavo mense moritur ut frequentius, et in septimo vivit.

[88485] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 arg. 5 Similiter in geminis, quorum unus est masculus, alter femina, rarissime contingit masculum vivere, femina vero aliquando supervivit; et causam impossibile aut difficile est assignare ex circulo caelesti.

[88486] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 arg. 6 Item. Luminaribus existentibus in capite algon, idest Gorgonis, si ea Mars respectu inimicitiae radiaverit; natus, ut dicit Ptolomaeus, truncabitur manibus et pedibus, et truncus suspendetur in cruce.

[88487] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 arg. 7 Item. Dicit, quod luna existente in leone, vestimenta nova induere malum est. Manifestum est autem quod haec omnia si essent scibilia, esset deductio syllogistica ad ea. Sed hoc non est: non enim sequitur: luna est in leone ergo malum est induere vestes novas: aut, luminaria sunt in capite Gorgonis, et radiatio Martis a quadrato, vel ab opposito diametro: ergo respicit ex inimicitia: ergo natus tunc suspendetur in cruce.

[88488] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 co. Respondeo dicendum, quod duae partes sunt astronomiae, sicut dicit Ptolomaeus: una est de sitibus et motibus superiorum, et quantitatibus eorum, et passionibus propriis; et ad hanc per demonstrationem pervenitur. Alia est de effectibus astrorum in inferioribus, quae in rebus mutabiliter recipiuntur: et ideo ad hanc oportet astronomum in ista parte secundum aliquem physicum habitum inferioris certitudinis esse, et ex signis physicis conjecturari. Conjecturatio autem cum sit ex signis mobilibus, generat habitum minoris certitudinis quam sit scientia vel opinio. Cum enim haec communia signa sint et mutabilia, non potest ex ipsis haberi via syllogistica, eo quod ut in pluribus includunt signa tantum, et fiunt judicia quaedam multis de causis mutabilia, sicut patet per ante dicta. Et ideo saepe astronomus dicit verum, quia dictum suum est quo ad dispositionem caelestium verissimum, si haec dispositio sit a mutabilitate rerum exclusa.

[88489] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 ad 1 Ad primum dicendum, quod multa taliter quo ad nos infinita consideranda essent. Sed considerantur paucissima, ex quibus alia praenoscuntur, de quibus habetur conjecturatio; propter quod dicitur per Ptolomaeum, quod per caelorum motus non nisi communiter judicare debemus, et potestates rerum consequentes, quas proprie rerum causae frequenter excludunt.

[88490] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 ad 2 Ad secundum, quod hora talis difficulter cognoscitur: et ideo inventum est remedium ut accipiatur gradus ascendens circuli, hoc est horae conjunctionum luminarium, cui adaequatur circulus, quia ille habet influentiam ad communem necessitatem quae proximo sequitur; vel accipiatur ascendens ad nativitatem ex utero.

[88491] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 ad 3 Ad aliud dicendum, quod via syllogistica sciri non potest conclusio conjecturalis; sed tamen imperfectio scientiae, ut dicit Ptolomaeus, quin hoc sciatur non impedit; unde sciri potest, sicut est in prognosticatione somniorum. Non enim beatitudo syllogistica est inter somnium et prognosticatione somnii; et sic est in omnibus aestimationibus conjecturalibus.

[88492] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 ad 4 Ad aliud quod objicitur de disparitate sexus in geminis, dicendum, quod sexus femineus fit semper propter occasionem defectus alicujus principiorum. Cum enim semen masculinum factivum sit et formativum, et incorporetur per virtutem formativam quam habet in semine ipso, semper inducit formam masculini de intentione propria, nisi qualitate materiae impediatur: et ideo sexus femineus accidit ex defectu naturae particularis, quae nunquam intendit facere feminam; sed cum melius fieri non possit ex natura universali, fit adjutorium generationis, et non generatorum proprie; et haec est femina: et hoc est quod dominus intendit dicere (Gen. 2, 18): non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjutorium sibi simile. Unde dispar sexus in geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte seminis, et non ex periodo caelesti. Quod autem in talibus mas frequentius moritur, provenit ex hoc quod cum tales gemini ex uno semine diviso generantur, fit materia male terminabilis a virtute formativa: quia si fuisset bene terminabilis, utrumque formasset in marem. Materia autem masculi majori et multiplici indiget terminatione quam materia feminae; et ideo mas remanet aegrotus et debilis in terminatione materiae, causam habens mortis: in femina autem parva sufficit terminatio, et propter mollitiem corporis supervivit; frequentissime tamen ambo moriuntur.

[88493] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 ad 5 Ad id quod dicitur de octavo mense, dicendum non est quod quidam dixerunt, quod ut frequentius octavo mense moritur, quia octavus mensis Saturno attribuitur, cujus frigiditas et siccitas natum interficiunt. Hoc enim falsum probatur: quia multi in astronomia filii Saturni esse dicuntur, qui diu supervivunt. Causa ergo non est in circulo, sed in principiis materiae. Luna enim est mensis dominativa, ad cujus conversionem commensurantur conceptus et impraegnationes, ut dicit Aristoteles. Luna enim est alter sol, eo quod recipit lumen a sole; et quod sol facit in anno, luna facit in mense. A prima enim intentione usque ad hoc quod et dimidia, est calida et humida, sicut tempus veris; a mediatione usque ad plenilunium est calida et sicca, sicut est aestas; a plenilunio usque ad secundam mediationem est frigida et sicca, sicut est autumnus; a secunda mediatione usque ad conjunctionem est frigida et humida; sicut hiems. Quod autem nata sit movere humorem, patet prout est in accessu et recessu maris, quod accessus et recessus maris in media lunatione, quae est novem dierum, recedit ad circulum in ascendendo et descendendo. Si enim minimus sit fluxus maris, ad idem punctum parvitatis reverteretur decimoquarto die. Licet enim luna in media lunatione non transeat nisi medietatem circuli sui, tamen motus augis ex opposito occurrens sibi complet aliam circulationem mediam. Luna enim in quolibet mense bis est in auge, scilicet in praeventione et conjunctione. Luna enim cum in conjunctione vivificum lumen a sole accipit, et cum Venus nunquam a sole distet longe, et Venus habeat movere humorem seminalem; luna quando soli conjungitur, acquirit Veneris virtutem; et sic ex virtute propria movet humores, et ex virtute solis influit vitam humori moto, et ex virtute Veneris movet seminis genituram ad formas geniturae convenientes. Et quia Mercurius habet commiscibilem virtutem ex multis girationibus ejus, quas habet super omnes alios planetas, luna hanc virtutem lucratur ex conjunctione ad ipsum, et ex illa semen viri et feminae movet ad commixtionem. Sic ergo luna conversionibus sui commixtiones, conceptus et impraegnationes causat et regulat. Sunt autem in genitura septem mutationes necessariae. Quarum prima est seminis conversio, et praecipue ad formas cordis. Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum principalium, quae et causativas habent virtutes, sicut hepar causat virtutes naturales, et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum: et ideo in secunda mutatione seminis adhaerent puncto cordis tres vesiculae, quas facit spiritus ad locum cerebri, hepatis et vasorum seminalium. Tertia mutatio est distinctio materiae, quando vesicula cerebri ascendit sursum, et vesicula hepatis aliquando ad dextrum, et ad ultimum descendit ad vesiculam vasorum seminalium: et hunc ascensum et descensum facit spiritus exufflatione qui est in corde. Quarta mutatio est totius materiae distinctio, ut distribuatur locis membrorum secundariorum, qui causatrices virtutes non habent: et hanc distinctionem iterum facit spiritus exufflatione cordis: quae exufflatio perforat et distendit materiam, et perforando facit viam venarum pulsatilium et quietarum et nervorum, extendendo autem distribuit materiam uniuscujusque membrorum in locum proprium. Quinta mutatio est transmutatio materiae in figuram membrorum: quam figuram non reciperet, nisi humidum esset in ea: et hanc mutationem facit cum vis formativa cordis in locum membrorum per spiritum exufflatur. Membra autem figurata non sunt apta recipere virtutem operativam et motivam nisi per confoederationem et colligationem. Sexta mutatio est quae completur per calorem cordis cum spiritu diffuso in membris, qui exsiccans superfluum humidum, consolidat et confortat juncturas et connexiones. Septima mutatio est motus, scilicet per virtutes motivas, qui omnibus membris a corde influit. Et cum omnis motus geniturae fit a luna, sicut jam dictum est, oportet quod septem conversionibus lunae in homine, quod est perfectissimum seminis, compleatur. Et licet istae mutationes seminis non sint successivae secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non completur nisi completo numero conversionum secundum septem menses: et in animalibus aliis ab homine non haec ita regulariter observantur propter ignobilitatem suarum complexionum; sed aliqua diutius, ut elephas, alia breviori tempore impraegnantur. Perfectis etiam conversionibus habet embrio ea quae exiguntur ad necessitatem, et, sicut dicit Galenus, virtus formativa tripliciter se habet ad semen, seu ad materiam. Aliquando enim materia est diminuta, et virtus abundans: aliquando virtus est deficiens, et materia superabundans: aliquando sunt secundum qualitatem proportionata. Et quando quidem virtus est abundans, et materia diminuta, terminata est complexio septimo mense; et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur puer, et convalescit, et efficitur parvus corpore, et agilis valde in operationibus. Quando autem adaequata sunt virtus et materia, et quando est superabundans materia, tunc non est completa complexio septimo mense, sed quiescit per unam lunae conversionem in octavo mense, et facit motum ad exitum, et nascitur nono mense, et convalescit: et hoc est ut in pluribus fere omnium nativitas. Sed quando virtus est deficiens, et inobediens materiae, ex angustia facit motum in septimo mense, quando virtus motiva data est, et ex dispositione non comprobat ipsum nisi octavo mense, et tunc nascitur et moritur ut in pluribus: et hoc non convenit ex periodo, sed ex dispositione et corruptione principiorum naturalium. Haec autem quae dicta sunt, ut in pluribus sunt vera. Multum enim variationis faciunt complexiones feminarum, et complexiones climatum: propter quod ego vidi unam quae peperit in undecimo mense puerum maximae quantitatis: et Aristoteles dicit se vidisse unam quae peperit in decimoquarto mense similiter.

[88494] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 ad 6 Ad illud quod objicitur de capite Gorgonis, dicendum, quod illae stellae funereae sunt, et monstruosam indicant vitae terminationem: propter quod ipse etiam Perseus caput averso vultu abscissum tenet. Sed hoc, sicut diximus, non imponit rebus necessitatem; sed facilem et mutabilem inclinationem habet.

[88495] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 4 ad 7 Ad illud quod objicitur de nova veste induta, luna existente in leone, eodem modo dicendum est. Sicut enim radiatio periodi dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus, ita etiam imprimit artificiatis: propter quod figurae imaginum magicarum ad aspectum stellarum imprimuntur, et fieri percipiuntur.


Articulus 5

[88496] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 arg. 1 Quinto quaeritur in quo genere causae incidat: et hoc solutum est per antecedentia: quia in veritate causa non est, sed est aliquid causae. Est enim forma ordinis et vitae imaginem habens, et virtutem caelestis circuli; et sicut dicimus aliquando, quod aliqua non sunt vere entia, sed sunt aliquid entis, sicut ea quae sunt in anima, et secundum aliquos motus et tempus, ut dicit Avicenna. Quidam tamen nituntur probare quod sit causa, eo quod Plato ponit compares stellas his quae nascuntur, in quibus sunt formae, quae sunt causa rerum generatarum, et regula esse et vitae earum. Inducit enim Deum deorum dicentem ad deos corporales, quae sunt stellae, et dicit: horum generatorum in inferioribus sementem ego faciam, ut vobis contradam: vestrum erit parare ea. Et praecipit eis quos similes sibi videt, justitiam et pietatem colere: et haec vivent post terreni dissolutionem intellectus. Hoc de hominibus dictum est, quorum immortalis est intellectus, et post mortem sidereas sedes accipient, sicut a semente siderum in generationem descendit. Propterea dicit, quod descendens per circulos planetarum vires animae accipit, memoriam, intelligentiam et voluntatem, sicut exponit Macrobius super somnium Scipionis.

[88497] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 arg. 2 Hoc etiam videtur tangere Ovidius loquens de lacteo circulo, et dicens: hac iter est superis ad magni tecta tonantis.

[88498] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 arg. 3 Hoc etiam videtur per rationem: quia quorum unus est essentialis actus, illorum videtur esse una natura. Intelligentiae autem caelestis et intelligentiae hominis ex conceptione viri, videtur esse unus essentialis actus. Ergo una natura.

[88499] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 arg. 4 Inde ulterius. Quarumcumque formarum una natura est, illarum una relatio est ad corpus unius naturae, si in aliquo corpore esse dicuntur. Sed intelligentiae caelestis relatio est ad stellam, vel ad orbem secundum comparem stellam. Ergo et intellectualis naturae in homine erit relatio ad stellam comparem.

[88500] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 arg. 5 Hoc etiam videtur per dictum Commentatoris super 11 Metaph., ubi dicit, quod finis prosperitatis intellectus hominis est, si post mortem continuetur motori caelesti.

[88501] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 co. Solutio. Dicendum, quod falsum et haereticum est dicere, quod animae intellectuales descendant a compare stella. Aegyptiorum enim philosophorum fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a Deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur; quae gravatae deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia, et ibidem deputatae per cultum pietatis et justitiae recipiuntur ad compares stellas. Affectum autem terrenum ad intellectuales animas pervenire dixerunt eo modo quo afficitur anima secundum certam dulcedinem nutrimenti corporis. Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duo solstitia positarum, super quas maximus planetarum est discursus, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt, ex gravitate deprimuntur et retrogradantur, et quando eumdem digerunt, elevantur, et cursu diriguntur. Hanc autem subtilitatem in sphaera ignis et aeris nectar deorum vocabant. Et hoc modo affectum terrenorum ad animas in stellis positas positas pervenire dixerunt. Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas esse in caelo cum Angelis factas, et propter peccatum quod commiserunt, in corpora esse detrusas, ut hic purificatae ad caelestes sedes recipiantur: et hoc est quod dicit David (Psalm. 141, 8): educ de carcere animam meam et cetera. His ergo refutatis, dicendum est cum philosopho, 2 de causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit semen viri in matricem mulieris decoquitur in ea decoctione forti, et fit frustum carnis, et creatur in ea anima jussu Dei.

[88502] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Plato cum dicit sementes animarum esse in stellis, hoc dicit ratione similitudinis proportionis intellectus humani ad intellectum intelligentiae caelestis; nec stellae hoc assequuntur nisi per ministerium, sicut ipse Deus deorum dicit, quod ipse horum sementem facit. Sementis enim hoc non est in potentia quae sit ante actum, sed est ipsa factio naturae intellectualis.

[88503] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 ad 2 Dictum autem Ovidii in Lib. Metamorph. est: non nisi per viam candidam candore innocentiae et justitiae pervenitur ad magni tecta tonantis.

[88504] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 ad 3 Ad id quod objicitur per rationem, dicendum, quod quorum unus est essentialis actus, illorum est una natura. Intelligere autem, et contemplari intellecta, non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius: quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore, et sine collatione, et in ista prima rerum veritate; intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas veritates rerum sicut oculus vespertilionis ad lucem solis. Sic autem intelligere per prius et posterius convenit superiori et inferiori, quae specifice differunt.

[88505] Albertus Magnus, Super De div. nom. (De fato), a. 5 ad 4 Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam naturam communem, sed secundum unum commune objectum speculationis ad beatitudinem post mortem pertinentis, sicut dicit philosophus Lib. caeli et mundi, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata: intelligens extra caelum esse quod est super cursum siderum in loco quietae contemplationis bonorum.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264