CORPUS THOMISTICUM
Petri de Alvernia
Continuatio S. Thomae in Politicam
a libro VII ad librum VIII

Thomas de Aquino a Poccetti depictus

Textum Taurini 1951 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




Liber 7
Lectio 1

[89968] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 1 Postquam Aristoteles declaravit ex quibus et qualibus et quomodo instituenda est respublica minus recte ordinata, intendit nunc declarare quomodo et ex quibus instituenda est simpliciter optima, sive sit respublica communi nomine nominata, sive respublica optimatum, sive regnum. Et circa hoc praemittit quaedam pertinentia ad declarationem intenti sui. Cum dicit, de republica autem ipsa etc. ostendit ex quibus et qualibus est instituenda. Ad instituendum autem rempublicam optimam oportet praecognoscere quaedam ex parte formae ipsius reipublicae quae sumitur ex ratione ipsius finis. Quaedam autem ex parte materiae quae sunt cives ipsi, et locus, et habitatio. Et secundum hoc circa primum duo facit. Quoniam primo inquirit de fine ipsius reipublicae. Secundo cum dicit, de reliquis dicendum etc. inquirit de materia. Circa primum, adhuc primo praemittit intentionem suam. Et secundo cum dicit, putantes etc. prosequitur. Circa primum dat intentionem suam respectu duorum; dicens primo, quod qui vult facere inquisitionem certam et convenientem materiae subiectae de republica optima simpliciter non ex suppositione, necesse habet prius considerationem facere, quae vita sit eligibilissima simpliciter, idest quae sit actio optima simpliciter. Dicitur enim vita uno modo de hoc quod est principium motus ex se. Sicut dicitur quod anima et vita sunt idem. Consequenter autem dicitur de operatione procedente ab huiusmodi principio intrinseco; sicut dicimus, quod sentire et intelligere sunt vitae quaedam: et secundum hoc eligibilissimum hominis est vita optima vel actio eius secundum excellentiorem animae potentiam. Et rationem huiusmodi assignat: quoniam si non fuerit manifestum quae sit optima operatio hominis simpliciter, non erit manifestum quae sit optima respublica simpliciter; quoniam optime versantes in republica necessarium est attingere ad optimam vitam, seu actionem hominis, aut simpliciter, aut secundum exigentiam dispositionum inexistentium, secundum quarum diversitatem necessarium est actionem seu finem diversificari, sicut actionem artificis optimam necesse est diversificari propter diversitatem materiae ex qua operatur. Dico autem quod optime versantes in republica oportet attingere ad optimam operationem, nisi fuerit aliquid quod accidet praeter rationem; puta vel defectus naturae vel alicuius exteriorum quae necessario exiguntur ad optimam actionem.

[89969] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 2 Igitur volentem considerare de optima republica oportet primo praeaccipi, sicut manifestum est, quae sit vita optima vel etiam actio eligibilissima omnibus hominibus, ut est dicere: quod adiungit propter hoc, quod quidam sunt male nati vel in malis consuetudinibus nutriti, qui vix aut nunquam possunt attingere ad optimam vitam, seu actionem hominis. Consistit autem virtus rationis eius in hoc, quia ad cognitionem cuiuscumque oportet praecognoscere ea, ex quibus per se sumitur ratio. Per hanc enim cognoscitur unumquodque. Ratio autem optimae reipublicae sumitur ex optimo fine hominis, sicut universaliter ratio operabilium ex ratione finis. Finis autem optimae reipublicae est optimus finis hominis, quia respublica non est aliud quam ordo civitatis, sicut dicitur tertio huius. Ratio autem ordinis sumitur ex fine; et ideo ad cognitionem optimae reipublicae oportet praecognoscere quis sit optimus finis hominis seu actio. Deinde dat intentionem suam respectu alterius; dicens, quod post hoc erit considerandum utrum eadem sit optima vita vel actio uniuscuiusque seorsum viventis civis et totius civitatis, an alia et alia huiusmodi et illius.

[89970] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit putantes igitur prosequitur; et primo inquirit quae sit optima vita hominis vel optimus finis. Secundo cum dicit, unum autem etc.; utrum eadem unius et totius civitatis, optima autem vita seu actio est felicitas. Primo igitur inquirit quae sit felicitas hominis. Secundo quae ipsius civitatis, cum dicit, habitum autem est et cetera. Circa primum primo praemittit suppositionem praedictam. Secundo cum dicit, nemo enim dicere etc. manifestat eam quantum ad alteram partem. Circa primum intelligendum est, quod bonum hominis est esse perfectum ipsius hominis, quia bonitas perfectio quaedam est. Homo autem compositus est ex corpore, sicut ex materia, et ex anima, sicut ex forma; et ideo quoddam est esse eius perfectum quo ad corpus, quoddam autem secundum animam. Et adhuc quia ad perfectionem animae et corporis indiget quibusdam exterioribus, sicut organis, puta nutrimento et aliis et huiusmodi, est aliud esse perfectum hominis quantum ad ista bona exterius. Et ideo est triplex bonum hominis: scilicet bonum secundum animam et secundum corpus, et exteriora bona. Felicitas autem cum sit bonum perfectissimum ipsius hominis, aggregat omnia ista. Et hoc est quod dicit, quod nos putamus multa sufficienter dixisse de ultimo fine hominis, in his quae sunt dicta in extrinsecis sermonibus, hoc est in libro Ethicorum qui est extrinsecus ab his quae considerantur in hoc libro per se: et nunc utamur eis ad propositum. Et ut ad unam divisionem reducamus, nulli dubium est, quin bonis hominis distinctis in tres partes, videlicet in ea quae exterius, puta divitias et amicos, et in ea quae secundum corpus, puta sanitatem et vivacitatem sensuum et huiusmodi, et in ea quae secundum animam, quia omnia ista necesse sit inesse beatis. Beatitudo enim est perfectissimum bonum hominis. Si ergo omnia ista sunt bona hominis, necesse est omnia ista in eo existere. Si enim aliquod istorum deficeret, ex illa parte contingeret imperfectio. Ex hoc est quod Boetius dicit tertio de consolatione, quod felicitas est status aggregatione omnium bonorum perfectus.

[89971] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit nullus enim probat quantum ad alteram partem, scilicet quantum ad ea quae sunt secundum animam, ex quodam quod omnes concedunt; dicens, quod hoc manifestum est de bonis secundum animam, quia nullus bene dispositus diceret illum simpliciter esse felicem qui non attingeret ad aliquam partem virtutis, puta fortitudinis, vel temperantiae, vel iustitiae, vel prudentiae, quae sunt quatuor virtutes principales. Nullus enim diceret illum felicem esse, qui non aggrederetur aliqua terribilia vel formidaret muscas volantes et paveret ad sonum folii vel ad apparitionem umbrae: nec etiam illum qui in usu ciborum vel venereorum non abstinet ab aliquo extremorum, sed appeteret comedere vel bibere quodcumque vel quomodocumque, et uteretur venereis quomodocumque vel quantumcumque. Similiter autem nec illum qui nullam habens aequitatem iustitiae, sed gratia quadrantis (quae est quarta pars denarii) habendi quomodocumque vellet perimere amicos dilectissimos. Similiter autem se habet in his quae circa prudentiam. Nullus enim diceret illum esse beatum, qui sit imprudens et sine discretione et mendax est, sicut puer aliquis sensum non habens, nec usum rationis. Hoc autem non esset nisi ad beatitudinem pertinerent operationes virtutis.

[89972] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit sed haec inquirit, hoc supposito, in quo istorum principaliter consistat felicitas. Et primo tangit errorem quorumdam. Secundo cum dicit, at enim nos etc. reprobat: ex quo apparet intentum suum. In prima parte dicit, quod omnia praedicta bona pertinere ad felicitatem concedunt ut omnes: quod dicit propter aliquos sylvestres, qui etiam nihil sciunt de felicitate. Differenter tamen dicunt ista pertinere ad ipsam secundum quantitatem et excessum virtutis vel aliorum. Quidam enim dicunt sufficere ad felicitatem perfectam quantumcumque virtutis etiam modicum, divitiarum autem et pecuniarum quae sunt divitiae accidentales, et potentiae, et gloriae, et famae et omnium talium, dicunt pertinere ad excessum infinitum; et ideo ipsam dicunt consistere principaliter in bonis exterioribus. Sed quidam in divitiis, quidam in gloria, quidam etiam in bonis corporis, puta in voluptate vel in aliquo huiusmodi principaliter, per posterius autem in virtute, scilicet secundum quod ordinantur ad illa.

[89973] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit nos autem reprobat opinionem istam, ostendens contrarium, scilicet ipsam principaliter consistere in virtute. Et circa hoc primo ponit rationes hoc ostendentes. Secundo cum dicit, quod igitur felicitatis etc., inducit conclusionem, subiungendo quasdam persuasiones. Circa primum ponit quatuor rationes. Secunda ibi, quin etiam et cetera. Tertia ibi, omninoque patet et cetera. Quarta ibi, insuper animi gratia et cetera. Circa primum dicit, quod nos reprobantes dictum istorum dicemus quod est facile facere fidem ex ipsis operationibus nobis magis manifestis de his quod felicitas, sive consistat in operatione virtutis, sive in delectatione, sive in utroque, magis existit et principalius in moribus, idest in consuetudinalibus operationibus ordinatis secundum rationem et in excellentia operationis perfectae intellectualis, cum mediocri possessione bonorum exteriorum, quam in abundantia praeter opportunum huiusmodi bonorum exteriorum et deficientia virtutis vel intellectualis operationis. In illo enim bono principalius felicitas consistit quo acquiruntur et conservantur et bene ordinantur alia, quam in illis quae acquiruntur, conservantur et diriguntur per alia. Illud enim quo aliquid dirigitur et mensuratur, principalius videtur. Sed nos videmus ad sensum quod bona exteriora et quaedam corporis acquiruntur, conservantur et dispensantur secundum rationem rectam per operationem virtutis et intellectus, et non e contrario. Unde dicitur in quarto Ethicorum, quod sine virtute non est facile bene sustinere bonas fortunas. Divitiarum enim abundantia secundum se inclinat ad id quod praeter rationem est. Unde secundo rhetoricae dicitur, quod divites contumeliosi et elati, et iactatores sunt patientes aliquid a possessione divitiarum. Ergo principalius consistit felicitas in excellentia virtutis et operatione intellectus quam bonorum exteriorum.

[89974] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit quinimmo et secundum ponit secundam rationem: dicens, quod insuper facile potest videri volentibus considerare secundum rationem quod felicitas consistit per se et principalius in actione aliqua secundum virtutem. In illo enim bono per se et principalius consistit felicitas cuius appetitus nullum terminum habet, quam in eo quod habet appetitum determinatum. Sicut enim dicitur in primo huius, finis medicinalis est ad sanare in infinitum, et cuiuslibet artium finis est in infinitum: quam maxime enim illum volunt facere. Eorum autem quae ad finem, non infinitum. Sed appetitus bonorum exteriorum terminum habent, appetitus autem eorum quae circa animam non habent: ergo principalius consistit in bonis animae quam in exterioribus. Minorem istius rationis probat sic; dicens, quod bona exteriora terminum quemdam habent in ordine ad appetitum: quaeruntur enim sicut organum quoddam necessarium ad operationem. Omne autem quod rationem organi et utilis habet, si excedat ab eo quod est secundum rationem, necessarium est esse nocivum aut nihil proficere; sicut de fistula apparet, quoniam si sint maiores aut plures quam possint moveri a fistulante, nocent, aut non proficiunt: ergo de necessitate terminum quemdam habent usque ad quem quaeruntur, et non ulterius. Bona autem secundum animam quanto magis excedunt, tanto utiliora sunt, si oportet ista non solum bona dicere, sed etiam utilia. Quod adiungit, quia secundum veritatem in bonis secundum animam est aliquid quod habet rationem boni et non utilis, puta ultimus finis qui non est propter aliud; utile autem dicimus quod ordinatur in finem alium. Hoc autem non esset nisi appetitus bonorum secundum animam infinitus esset, et quaererentur sine termino. Sic igitur patet, quod bona exteriora terminum quemdam habent. Illa autem quae sunt secundum animam nullum in ordine ad appetitum. Et haec fuit minor propositio.

[89975] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit totaliterque palam ponit tertiam rationem; dicens, quod universaliter manifestum est, quod optimam dispositionem cuiuslibet ad invicem respectu alterius dicimus attendi secundum excessum, quem habet dispositio respectu dispositionis alterius, quam sortitur per distantiam illarum rerum, quarum dicimus esse illam dispositionem et aliam. Et per hoc totum nihil aliud intendit, ut videtur, nisi quod illa dispositio in unoquoque est optima, quae consequitur naturam optimam. Si igitur anima melior et excellentior est quam possessiones exteriores, et quam ipsum corpus, et simpliciter secundum rem, et quo ad nos; necesse est dispositionem animae ad dispositionem corporis et possessionis exterioris proportionabiliter se habere: et ideo sicut anima est optima pars hominis, necesse est dispositionem eius secundum se esse optimam. Quare si optima dispositio hominis est felicitas ipsius, necesse est felicitatem ipsius consistere in aliquo bono animae.

[89976] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 9 Deinde cum dicit adhuc autem ponit quartam rationem, dicens. Felicitas consistit principaliter in illo bono, cuius gratia quaeruntur alia, et non e contrario. Hoc enim dicimus finem ultimum, sicut dicitur primo Ethicorum. Sed bona corporis et exteriora eliguntur gratia ipsius animae, et tantum quaeruntur inquantum sunt utilia ad actionem et opus. Et hoc videmus omnes et bene prudentes eligere, et non e contrario animam et bona ipsius quaerere gratia istorum. In bonis igitur animae principalius consistit felicitas.

[89977] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 10 Deinde cum dicit quod quidem inducit conclusionem principaliter intentam cum quibusdam persuasionibus, dicens, quod sic igitur propter praedictas rationes tantum unicuique adiacere felicitatis practicae quantum virtus moralis, et prudentiae, et virtutis intellectualis, et actionum quae sunt secundum has virtutes, sit nobis concessum et manifestum invocantibus Deum in testem qui beatus est simpliciter. Attingit enim ad optimum suum non propter aliquod extrinsecum sibi, sed propter seipsum: quoniam si felicitaretur propter aliquod extrinsecum, cum felicitas sit finis, haberet aliquem finem divisum a seipso, et esset aliquid melius ipso. Finis enim melior est eis quae sunt ad finem, quod est nefas dicere. Et ideo felix est propter ipsam naturam suam, ita quod felicitas eius sit ipsa natura eius differens ratione tantum. Si enim non esset ipsa natura eius, sed aliquid additum ei, sequeretur in eo esse compositionem, et quod esset aliquid prius eo, quod esset principium compositionis, et aliquid melius eo, sicut dictum est: quae valde absurda sunt, et ideo felix est secundum naturam suam et non per aliquod extrinsecum. Et propter hoc, scilicet quia felicitas non consistit in exterioribus bonis, sed in his quae sunt secundum animam, dicimus bonam fortunam esse diversam a felicitate. Bonorum enim qui sunt extra animam fortuna et casus sunt causa, unde et dicuntur bona fortunae. Virtuosus autem, puta iustus aut temperatus nullus est nec a fortuna, nec propter fortunam, sed propter consuetudinem et rationem rectam. Et ideo huiusmodi bona animae altera sunt a bonis fortunae.

[89978] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 11 Deinde cum dicit habitum autem ostendit, quae sit felicitas, seu vita optima civitatis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, sed haec quidem tantum etc. excusat se a certiori consideratione de istis. In prima parte dicit, quod consequenter opportunum est ostendere, et per virtutem rationum earumdem, de felicitate civitatis, quae est. Illam enim civitatem dicimus esse felicem, et etiam optimam, quae optima operatur. Felicitas enim supponatur esse optima operatio ex primo Ethicorum. Impossibile autem est optime operari illos, qui non optima operantur: bonum enim in operatione sequitur bonitatem obiecti, sive operati. Sed nullum bonum opus est, neque unius viri secundum seipsum, neque civitatis, sine virtute morali, et prudentia intellectuali: ergo impossibile est civitatem esse felicem et optimam simpliciter sine virtute morali et intellectuali. Consistit igitur felicitas in aliquo pertinente ad virtutem. Sed quia aliquis posset dicere, quod fortitudo et iustitia et aliae virtutes morales non sunt unius naturae, et ideo non oportet quod si felicitas unius hominis consistat in actionibus istarum, quod propter hoc felicitas civitatis consistat in actionibus earumdem, quasi hoc volens removere, dicit quod fortitudo civitatis et iustitia, et prudentia, et aliae virtutes eamdem habent potentiam in ordine ad operationem et formam quantum ad naturam ipsam in se cum fortitudine, et iustitia, et prudentia, et aliis virtutibus, quibus informatur unusquisque homo secundum seipsum, et dicitur iustus, prudens, temperatus. Et est intelligendum, quod virtus totius civitatis et virtus uniuscuiusque est eiusdem naturae in se, et in ordine ad operationem; non differens nisi sicut totum a parte et amplius a minori. Virtus enim moralis civitatis aggregatur ex virtutibus partialibus civium: et ideo sicut unius naturae est risibilitas in uno homine, et in centum, ita eadem est virtus in uno, et in tota civitate.

[89979] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 1 n. 12 Deinde cum dicit sed haec excusat se a certiori consideratione de istis; dicens, quod de felicitate unius hominis et totius civitatis tantum dictum sit ratione per modum prooemii, respectu sequentium. Non enim declaratione dictorum de ipsa possibile est intelligentem effugere omnem rationem: sunt enim quaedam manifesta ex se, ex quibus declarantur praedicta. Nec etiam possibile est pertransire omnes rationes, quae possent adduci, propter multitudinem earum et brevitatem tractatus. Omnia enim ista dicere alterius studii est opus. Istae enim pertractatae sunt in primo et in decimo Ethicorum de felicitate, quae est secundum unum. Nunc vero supponatur ad propositam intentionem, quod vita optima et felicitas, et uniuscuiusque secundum seipsum, et totius civitatis, est perfectio quae est cum virtute, non secundum quod habitus quidam est, sic enim in potentia est ad ulteriorem perfectionem; sed secundum quod redundat in opus, intantum unumquemque vel civitatem contingat participare actionibus virtutis, dimittentes in praesenti consideratione alia quae considerari possunt, considerantes ipsa posterius, si aliquis non credat rationibus praedictis.


Lectio 2

[89980] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 1 Postquam philosophus ostendit, quae sit optima vita unius, et quae optima civitatis, vult inquirere nunc, utrum eadem sit unius secundum seipsum et totius civitatis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, sed haec iam duo etc. movet quasdam dubitationes. Et circa primum praemittit intentionem suam. Secundo cum dicit, manifestum autem etc., prosequitur. In prima dicit, quod post praedicta relinquitur considerandum, utrum felicitas uniuscuiusque hominis secundum se, et civitatis communiter, sit eadem secundum rationem, vel altera. Hoc enim fuit secundum propositorum prius.

[89981] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 2 Deinde cum dicit manifestum autem declarat ipsam esse eamdem quasi ex communi opinione omnium; dicens, quod manifeste apparet felicitatem unius hominis et civitatis esse eamdem et unius rationis, quoniam omnes loquentes de felicitate, hoc videntur dicere. Quicumque enim ponunt felicitatem hominis in divitiis consistere, isti etiam dicunt civitatem beatam esse si fuerit abundans divitiis. Qui autem vitam tyrannicam qua aliquis vivit principans tyrannice aliis, dicunt esse excellentissimam, isti civitatem felicissimam esse dicunt, quae plurimis civitatibus et regionibus principatur tyrannice. Si etiam aliquis dicit aliquem unum felicem esse propter operationem virtutis, ille dicet civitatem esse optimam quae magis studiosa et magis participat actionibus virtutis, et sic de aliis. Per quodcumque enim dicit aliquis aliquem felicitari, per illud idem dicit et totam civitatem. Omnes igitur confitentur unam esse felicitatem uniuscuiusque hominis seorsum et civitatis. Et hoc rationabiliter contingit: quoniam quorum est una natura, eorum est unus ultimus finis. Unus autem homo et omnes cives civitatis sunt unius speciei: ergo unius et omnium civium est unus ultimus finis.

[89982] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit sed iam movet duas dubitationes ad declarationem dictorum. Et primo movet eas. Secundo cum dicit, quod igitur necessarium sit etc. prosequitur eas. Et circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quoniam autem et politici etc. manifestat modum considerandi de eis. In prima dicit, quod circa praedicta incidunt duae dubitationes, quae sunt dignae consideratione, ad evidentiam dictorum et dicendorum consequenter. Quarum una est: cum sint duae vitae hominis magis principales, scilicet practica et speculativa, quae istarum sit eligibilior: utrum illa quae consistit in communicatione civili in simul vivendo civiliter, scilicet activa, vel illa quae peregrina est et absoluta ab huiusmodi communicatione civili, scilicet contemplativa. Vocat autem vitam contemplativam absolutam et peregrinam, quia principaliter consistit in applicatione hominis secundum intellectum ad primum obiectum eius et optimum, quae non potest esse sine sedatione motuum et perturbationum sine quibus non est vita civilis: et ideo oportet ipsam esse absolutam a communicatione civili; et per consequens peregrinam. Peregrinum enim dicitur quod longe ab habitudine consueta est. Magis autem consueta vita communiter est vita civilis. Et propter hoc dicit Eustratius supra primum Ethicorum, quod speculativus separatus est a corpore et sensibilibus secundum electionem, quamvis non secundum rem. Secunda dubitatio est, quae sit optima respublica simpliciter, et quae optima ordinatio civitatis, supposito quod sit magis eligibilis vita civilis vel omnibus hominibus, vel si non omnibus, tamen pluribus, etsi omnes homines non eligant vivere civiliter. Sunt enim quidam qui aut non possunt communicare civiliter propter defectum naturae vel consuetudinis, sicut bestiales homines, aut quia reputant se per se sufficientes, non eligunt vitam civilem, sicut homines divini, sicut dicitur in primo huius; plures tamen eligunt ipsam.

[89983] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit quoniam autem dat modum considerandi de istis dubitationibus; dicens, quoniam considerare de hoc quod est eligibile omnibus, aut etiam plurimis, est opus intellectus civilis et pertinet ad speculationem eius; non autem considerare illud quod est eligibile huic vel illi; quoniam considerat bonum commune per se, bonum autem huius vel illius non nisi in ordine ad bonum commune. Ideo nos intendimus hunc modum speculationis circa praedictas dubitationes considerando eas secundum quod referuntur ad totam civitatem et non secundum quod referuntur ad hunc vel ad illum civem. Hoc enim modo considerare de ipsis est accessorium. Primo autem modo principalis intentionis est: ita quod intendit philosophus, ut videtur quantum ad primam dubitationem, utrum vita speculativa totius civitatis non minus sit eligibilior quam respublica. Et quantum ad secundam, quae sit optima dispositio civitatis non huius vel illius.

[89984] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit quod quidem prosequitur istas dubitationes. Et primo praemittit quamdam suppositionem; dicens, quod ex se manifestum est quod illa respublica et ille ordo civitatis optimus est secundum quem quilibet vel plurimi operantur optime et vivunt feliciter. Optima enim operatio et felicitas finis sunt optimae reipublicae; et ideo ex hoc habet rationem civitatis.

[89985] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit dubitatur autem prosequitur. Et primo prosequitur eas ratiocinando. Secundo cum dicit, ad eos autem etc., determinando. Prima adhuc in duas: quoniam primo arguit ad primam. Secundo cum dicit, ii quidem igitur etc. arguit ad secundam. Prima adhuc dividitur in partes duas. Primo enim adhuc resumit dubitationem. Secundo cum dicit, putant autem ii quidem etc. arguit ad ipsam. In prima parte dicit, quod ab illis qui dicunt optimam vitam hominis esse in optima operatione virtutis, dubitatur, utrum vita civilis quae consistit in communicatione civili et activa quae consistit in directione vel ordine operationum quae sunt ad alterum, sit eligibilior, vel illa quae est absoluta a turbatione civili et actionibus exterioribus magis, quam dicimus contemplativam, quam solam intendimus philosophos intendere. Has enim duas vitas homines excellentes qui honoratissimi sunt propter virtutem et qui nunc sunt et qui nos processerunt, videntur fere praeeligere, sicut praecellentes. Fere autem apponit, quia sunt quidam homines bestiales rectum usum rationis non habentes, qui vitam pecudum eligunt, puta voluptuosam, non aliquam praedictarum duarum. Dico autem duas vitas, scilicet civilem et philosophicam, sive contemplativam. Nec refert parum scire quae istarum eligibilior sit, et quomodo veritas se habeat. Necesse enim est sapientem et optimum virum, et civitatem optimam ad meliorem ipsarum dirigere intentionem suam: non potest autem ad meliorem intentionem dirigere, nisi sciatur quae sit melior; et ideo necesse est sapientem cognoscere, quomodo se habeat veritas circa praedictam dubitationem.

[89986] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit putant autem arguit. Et primo quod absoluta sit melior. Secundo cum dicit, iis autem ex contrario etc. quod civilis. In prima parte arguit dupliciter quod contemplativa sit melior; dicens, quod quidam opinantur quod principari dominative hoc est principatu domini ad servum, et alios civiles actus exercere, non potest esse sine iniustitia magna. Optima autem vita huiusmodi iniustitiam, quae magis accidit in civili communicatione, non habet, quia optima vita nihil praeter rationem habet: igitur optima vita non est civilis, sed absoluta magis. Secundo hoc idem arguit. Illa vita quae praestat impedimentum delectationi quae circa ipsum, non est optima: optimam enim vitam oportet habere maximam delectationem: sed vita civilis impedimentum praestat huic delectationi; non est igitur optima, sed magis absoluta.

[89987] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit iis autem ponit rationem in oppositum; dicens, quod alii e contrario opinantur dicentes, quod ad virum optimum pertinet sola vita activa civilis. Illa enim vita pertinet ad optimum virum in qua sunt plures actiones et excellentiores virtutes: nunc autem plures actiones secundum unamquamque virtutem non sunt ducentibus vitam solitariam quam his qui ducunt civilem et tractantes communia. Isti enim exercent opera fortitudinis et liberalitatis quae non multum pertinent ducentibus vitam solitariam, sed magis e contrario; ergo civilis vita magis pertinet ad optimum virum: erit igitur optima. Hi quidem igitur habent hanc opinionem.

[89988] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit ii autem videtur arguere ad secundam dubitationem. Fuerunt enim quidam qui dixerunt optimam civitatem et optimam dispositionem civitatis esse vitam dominativam et tyrannicam, qua quis principatur pluribus tyrannice. De hoc igitur intendit inquirere hic. Et primo arguit quod talis dispositio reipublicae sit optima. Secundo cum dicit, quamvis videbitur utique etc. arguit in oppositum. Tertio cum dicit, palam igitur etc., ex rationibus concludit veritatem. Prima pars dividitur in tres partes. Primo enim adducit rationem sumptam ex termino legis et reipublicae. Secundo cum dicit, adhuc autem in gentibus et cetera. Ex honoratione dominantium. Tertio cum dicit, in aliquibus enim et leges etc. ponit rationem sumptam ex provocatione quae per leges est. In prima parte dicit, quod quidam fuerunt qui dixerunt ordinem reipublicae tyrannicum et dominativum quo aliquis principatur principatu dominativo, solum felicem esse et maxime homini eligibilem. Quorum una ratio videtur, quoniam ille videtur optimus modus reipublicae et optimus finis, ad quod ordinantur leges et respublica; lex enim et respublica rationem sumunt ex fine. Nunc autem videmus quod apud quosdam leges et respublica ad hoc ordinantur finaliter quatenus pluribus principentur dominative: propter quod quamvis legalia pluribus sint diversa, (ut est dicere) et non ordinata ad unum finem, sed quaedam ad unum, quaedam ad alium, si tamen alicubi ordinantur ad unum, videmus quod omnes intendunt finaliter hoc, ut principentur vicinis pluribus: sicut apparet in legibus Lacedaemoniorum et Cretensium; tota enim disciplina iuventutis et legum multitudo ad hoc coordinata sunt fere, ut plures eis subiiciantur, et ipsi pluribus principentur tyrannice ad utilitatem ipsorum, non subditorum; ergo talis modus reipublicae est optimus.

[89989] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem, quae videtur esse. Ille modus reipublicae optimus videtur propter quem homines maxime honorantur. Excellentiae enim boni debetur honor. Sed nos videmus quod in omnibus gentibus quae possunt alios supergredi principando talis potentia supergrediendi vel dominandi honorata est, sicut apud Scythas et apud Persas et Thraces et Gallos; ergo talis modus reipublicae optimus est.

[89990] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit in aliquibus enim ponit tertiam rationem cuius virtus est. Ille modus reipublicae optimus est ad quem leges maxime intendunt provocare; legis enim latoris est cives quales quosdam facere, quoniam boni operatores provocando per remunerationem bene operantur: sed ad talem modum reipublicae plures leges provocant; ergo talis modus reipublicae optimus est. Minorem propositionem ipse declarat quasi in quatuor legibus observatis apud diversos: dicens primo quod apud aliquos sunt aliquae leges provocantes ad virtutem, qua aliquis potest supergredi pluribus: sicut dicitur quamdam legem fuisse apud Carthaginenses tot ornatus ex annulis accipere quot militiis militaverit vincens adversarium. Fuit etiam lex in Macedonia, militem qui nullum inimicum occidisset circumcingi capistro in vituperium. Item apud Scythas non licebat secundum legem et consuetudinem in quodam festo pateram circumlatam exhibere ei qui non interfecisset aliquem inimicorum in vituperium; ei autem qui interfecerat licebat ad laudem et ad honorem ipsius. Inter Iberos quoque, quae sunt gentes bellicosae multum, tot obeliscos numero apponunt circa sepulcrum alicuius militis, quot interfecerit inimicos: et alia talia multa apud alios diversos, quorum quaedam ordinata sunt legibus alia sola consuetudine observantur.

[89991] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit quamvis videbitur ponit rationes tres in contrarium: quarum secundam cum dicit, inconveniens autem et cetera. Et tertiam cum dicit, aut non erit utique et cetera. In prima parte dicit ita. Quidam dixerunt quod modus reipublicae tyrannicus est optimus, quamvis videatur valde inconveniens et praeter rationem esse, si aliqui voluerunt considerare hoc esse opus ad civem pertinens, posse considerare qualiter principetur principatu dominativo quocumque, sive volentibus sive nolentibus: hoc enim non videtur. Illud enim quod illegale est, vel illegitimum, non est civile, aut lege ordinabile: leges enim ordinantur de legitimis et legalibus. Principari autem vicinis non solum iuste, sed etiam iniuste, manifestum est quod legale non est nec legitimum; et principari contingit non solum iuste, sed etiam non iuste; ergo principari quocumque modo non est civile, aut ordinabile secundum legem. Et iterum, sicut est in aliis artibus operativis, ita in republica et legislativa. In aliis autem sic est; puta in medicina opus medicorum est non suadere aegroto ut sanetur, sed ipsum sanare. Similiter in gubernativa, opus est gubernantis non curare nautas ab infirmitate, sed dirigere ad gubernandum navem. Ergo similiter in republica et legislativa opus erit civilia et legalia ordinare, non illegalia; et principari eis, qui nati sunt et debent subiici. Adiungit autem increpationem contra contrarium opinantes; dicens, quod quamvis ita sit, sicut conclusum est prius secundum veritatem, tamen plures videntur opinari modum reipublicae dominativum optimum esse, non verecundantes ordinare sicut iustum et expediens, quod sibi ipsis non credunt iustum esse et expediens ad finem; ipsi enim volunt sibiipsis iuste principari et fieri quae sunt expedienda; quod autem aliis principentur iniuste, non curant: et hoc valde verecundum est. Siquidem verecundia est de turpi. Turpe autem est homini praeter rationem rectam agere. Recta autem ratio dicit non facere alii quod sibi non vult fieri.

[89992] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit inconveniens autem ponit secundam rationem, et est. Inconveniens est et irrationabile illis principari dominative, qui non sunt nati subiici dominativa subiectione. Hoc enim contra naturam videtur, et per consequens violentum, et violentum praeter rationem est. Quidam autem sunt, qui non sunt nati subiici tali subiectione. Inconveniens enim est si sint aliqui nati subiici tali subiectione, et alii non nati nec dispositi ad hoc; sicut inconveniens est aliquem non esse servum et aliquem liberum naturaliter, sed omnes servos: ergo irrationabile est principari omnibus dominative. Quare si veritas hoc modo se habet, non oportet secundum rationem tentare velle dominari omnibus, sed illis qui nati sunt; sicut nec optimum est homines venari ad mensam vel sacrificium quodcumque animal, sed illud quod ad hoc conveniens est, puta esibile et mundum: unde venabile animal dicimus quodcumque sylvestre fuerit aptum ad generandum nutrimentum.

[89993] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 14 Deinde cum dicit aut non ponit tertiam rationem; dicens, quod adhuc possibile est esse aliquam civitatem secundum seipsam, ab aliis separatam, unam bene gubernantem, et felicem existentem; puta si contingat aliquam esse talem civitatem remotam secundum situm ab aliis, quae regatur legibus rectis ordinabilibus in finem rectum, et tamen ordo reipublicae illius, et leges hanc signantes, non ordinantur ad bellum, neque ad subiiciendum vicinos, neque ad dominandum adversantibus qualitercumque. Supponatur enim, quod non sint aliqui propinqui, quibus possint et velint dominari, sed habet bonum suum in seipsa. Hoc autem non esset si optimus modus reipublicae esset principari aliis qualitercumque, iuste vel iniuste. Non est igitur optimus ordo reipublicae dominative principari vicinis.

[89994] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 15 Deinde cum dicit palam ergo ex rationibus praedictis concludit veritatem. Ad cuius evidentiam est intelligendum quod actiones bellicae in civilibus per se ordinantur ad duo; scilicet ad repellendum insurgentes et iniuriantes, ne serviant iniuste, et ad compellendum servire illos qui nati sunt et debent servire; et cum ordinantur ad alterum istorum duorum, bonae sunt et eligibiles secundum rationem rectam. Per accidens autem contingit, quod ordinentur ad repellendum eos, quibus nati sunt servire, vel ad impugnandum non natos servire, et sic nec bonae nec secundum rationem eligibiles. Et ideo actiones bellicae et praeparatio curae earum absolute, nec bonae nec eligibiles sunt, sed tantum secundum primum modum; et adhuc tunc non sunt quaerendae sicut ultimus finis, vel sicut illud quod ordinatur in finem, scilicet in pacem et tranquillitatem civitatis. Et hoc est quod intendit concludere primo; dicens, quod manifestum est ex rationibus praedictis, quod omnes curae et praeparationes eorum quae ad bellum, ad repellendum violentias, vel ad impugnandum alios secundum rationem rectam, bonae quidem sunt et eligibiles, sicut dictum est prius; non tamen in hoc consistit optimum reipublicae vel civitatis. Non enim gratia huius quaeruntur alia, et ipsum non propter aliud; sed ipsum gratia alterius finis. Nullus enim eligit bellare eius quod est bellare gratia, neque praeparare bellum. Videtur enim quis occisor violentus esse, si amicos oppugnatores faceret, ut pugnae et occisiones fierent, sicut dicitur in decimo Ethicorum. Et ideo ad legislatorem, cuius est bonum civitatis procurare, pertinet considerare ipsam civitatem, et quantum ad fortitudinem, quae est ex situ, et quantum ad ordinationem reipublicae, et etiam modum hominum, quem habent ex naturali inclinatione, et aliam communicationem eorum adinvicem, et alios, scilicet ad quam vitam ordinabiles sunt ex natura, omnibus istis pensatis, sive sit optima simpliciter, sive optima his: et tunc ordinare leges et statuta, per quae poterunt attingere ad hanc optimam vitam, et felicitatem convenientem sibi. Differentiam tamen quamdam oportet esse huiusmodi statutorum legalium. Primo quidem secundum diversitatem finium et vitae: ad alium et ad alium enim finem, alias et alias oportet ordinare leges. Secundo, quia quaedam sunt de his quae immediate ordinantur in finem, quaedam autem de his quae ordinantur ad aliud eorum quam ad finem, quaedam autem ad removendum prohibentia. Iterum ad legislatorem pertinet considerare si aliqui sint vicini civitatis, quales sunt eorum dispositiones, si fortes vel effeminati, si liberi naturaliter vel servi; et tunc conferendo conditiones civium et civitatis aliorum ad conditionem civitatis propriae, considerare qualiter se habendum ad illos, et qualiter utendum ad quoscumque ex contingentibus; puta si sint servi natura, et effeminati, debellandum eos, siquidem cives sint contrariae dispositionis. Si autem viriles et liberi secundum naturam, civibus e contrario se habentibus, aut serviendum eis sicut natura inclinat, aut pacem habendum. Sed de istis erit conveniens considerationem in sequentibus facere, ad quem finem oportet tendere rempublicam optimam, et qualiter ordinanda sunt ea quae ad finem talem.

[89995] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 16 Deinde cum dicit ad eos intendit solvere praedictas dubitationes. Sed est intelligendum, quod dissolutio secundae pendet ex dissolutione primae. Si enim declaratum fuerit quae sit eligibilissima vita simpliciter, statim ostensum erit, quae sit optima respublica et optimus ordo eius. Illam enim rempublicam et illum ordinem eius oportet esse optimum secundum se, quae unitur optimae, et in quibus intenditur optima vita. Et ideo tantum solvit principaliter primam. Sed quia circa primam dubitationem fuerunt opiniones subcontrariae, primo declarat, quod utraque illarum quantum ad aliquid recte, et quantum ad aliquid non recte dicit. Secundo cum dicit, quod si haec etc. dissolvit eamdem. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quinimmo respondebit etc. removet obviationem, quae posset fieri. Et circa primum primo proponit. Secundo cum dicit, utrique eorum etc. manifestat. In prima parte dicit, quod ad illos qui opinantur vitam, quae consistit cum virtute, esse optimam et eligibilissimam, differunt tamen in usu cuius virtutis existat, dicendum ad utrosque, quoniam utrique in aliquo dicunt recte, in aliquo autem non recte. Quidam enim ipsorum reprobantes civiles principatus tamquam praeter rationem existentes, putant vitam liberi, hoc est absolutam et contemplativam, alteram esse, vel diversam omnino a civili, et esse optimam et eligibilissimam inter omnes. Alii autem e contrario, vitam civilem optimam dicunt esse, rationem adducentes, quoniam vita contemplativa in vacatione, et in vacando videtur consistere. Nunc autem impossibile est eum, qui nihil agit, bene agere. Bona autem actio et felicitas sunt idem: hoc enim dicimus felicitatem: ergo impossibile est ducentem vitam contemplativam, habere felicitatem simpliciter. Civilis autem vita multas actiones bonas et pulchras habet; ergo videtur, quod ista vita sit eligibilior alia.

[89996] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 17 Deinde cum dicit quia haec manifestat in quo dicentes vitam contemplativam optimam, bene et male dixerunt: ex quo apparet in quo alia opinio male dixit quodammodo per oppositum. Et primo in quo bene. Secundo cum dicit, putare vero omnium etc. in quo male. Ad evidentiam primi, et quorumdam posterius dicendorum, intelligendum est, quod sicut philosophus dicit in primo metaphysicae, liber est qui est suiipsius causa. Quod non potest intelligi sic, quod aliquis sit causa suiipsius primo: nihil enim est causa sui: sed est intelligendum, quod liber sit ille, qui secundum aliquid proprium sibi est causa sibi operandi. Et tunc veritatem habet, quod liber est suiipsius causa in duplici genere causae: et in ratione agentis, et ratione finis. In ratione agentis, inquantum per aliquod principium quod est principale in eo operatur. In ratione autem finis, inquantum operatur ad finem sibi debitum secundum principium illud. Et quia homo maxime in esse constituitur per intellectum, est enim intellectus, vel maxime secundum intellectum secundum Aristotelem in decimo Ethicorum, et ideo homo liber dicitur, qui per virtutem intellectualem existentem in eo operatur non accipiens ab alio rationem operandi, nec impedimentum habens ex parte materiae; et qui operatur ad finem qui debetur ei secundum naturam praedictam. Et quanto magis natus est operari secundum illud quod perfectius est in intellectu in eo, et ad finem excellentiorem secundum idipsum, tanto liberior est. Et ideo qui simpliciter operatur secundum virtutem intellectualem, et ad finem secundum intellectum, perfectissime liber est. E contrario autem, homo servus dicitur, qui non est natus operari secundum virtutem intellectus proprii, sed virtutem et rationem operandi accipiens ab alio, obediens, operatur. Et quia finis correspondet agenti, servus etiam est qui operatur principaliter ad finem alterius; et ideo sicut liber homo est qui est suiipsius causa, et in ratione finis et agentis; ita servus qui neutro istorum modorum principatur sibi, et hoc propter imperfectionem intellectus in eo secundum se, vel ex dispositione materiae. Et ita vita liberi dicitur vita secundum rationem propriam, servi autem secundum rationem alienam. Dicitur igitur, quod opinantes vitam contemplativam esse optimam, rationabiliter dicunt in hoc, quod dicunt, quod vita liberi est operatio secundum rationem propriam, melior est quam vita dominativa, hoc est servilis. Semper enim in unoquoque genere illud quod est per se, melius est eo quod est per accidens. Istud enim simpliciter verum est, quoniam servus secundum quod servus, deficiens est. Bonum autem honorabile est bonum excellens. Iussio enim passive, quae est de his quae sunt necessaria ad vitam, quae fit ei a domino, non est aliquid secundum se honestum, quia honestum est quod secundum se quaeritur, ut in secundo rhetoricae dicitur; iussionem autem passivam nullus bene dispositus eligeret.

[89997] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 18 Deinde cum dicit putare vero declarat in quo male: et dividitur in duas, secundum quod declarat in duobus, in quo male dixerunt. Secunda ibi, magis autem laudare et cetera. In prima parte ipse dicit, quod ulterius in hoc, quod acceperunt omnem principatum universaliter esse dominativum, idest principatum domini ad servum, non recte dixerunt. Est enim quidam principatus liberorum, et quidam servorum; et differunt isti principatus adinvicem, non minus quam naturaliter liberum et naturaliter servum. Oportet enim principatus differre adinvicem secundum differentiam subditorum. Principatus enim ad subditum dicitur. Natura autem liberum et natura servum differunt secundum rationem; et de hoc dictum est sufficienter in primo tractatu libri istius; ergo principatus liberorum et servorum secundum rationem differunt. Non igitur omnis principatus est dominium vel servitus.

[89998] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 19 Deinde cum dicit magis autem declarat in quo male dixerunt secundo; dicens quod ulterius in eo quod dixerunt laudabiliorem vitam illam quae est sine actione quam illam quae est cum actione, non recte dixerunt. Felicitas enim actio quaedam est, et felicitas optima est optima vita. Ergo optima vita est actio, non privatio actionis. Adhuc operationes quae sunt secundum habitum iustitiae et temperantiae finem habent multorum bonorum et bene ordinatorum, ita quod actio aliqua iustitiae finis est eorum quae secundum iustitiam proximius, et actio aliqua secundum temperantiam finis est propinquus eorum quae secundum temperantiam: et similiter se habet de his quae sunt secundum alios habitus virtutum. Ulterius tamen istae actiones ad alium finem ulteriorem ordinantur quae est actio quaedam; et ideo tam finis proximus agibilium quam finis remotus actio quaedam est. Finis autem actionis vita est optima. Ergo optima vita est actio et non privatio actionis.

[89999] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 20 Deinde cum dicit et quidem tangit obviationem, quam primo ponit. Secundo cum dicit, hoc isti forsan etc. removet eam. In prima parte dicit, quod forte aliquis poterit opinari per ea quae determinata sunt de optima vita, scilicet quod ipsa est actio, quod optimum sit esse dominium omnium qualitercumque. Optimum enim est attingere ad optimam vitam: optima autem vita videtur esse secundum praedicta, secundum quam principatur omnibus. Optima enim vita est optima actio, dominans autem omnium dominus est plurimarum actionum et pulcherrimarum; et ideo optimum videtur principari omnibus. Propter quod, si verum est optimum virum potentem aliis principari, non expedit parcere cuicumque quantumcumque proximo, quin principetur eidem, sicut patet: neque patrem reputare filios, neque filios patrem, neque universaliter amicus amicum ut non principetur eisdem, nec curare quantumcumque sint coniuncti, vel boni, vel qualiter aliter se habentes. Universaliter enim id quod est optimum eligibilissimum est: optime autem agere optimum videtur esse; ergo est eligibilissimum. Si igitur principari qualitercumque et quibuscumque est optime agere, est eligibilissimum.

[90000] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 21 Deinde cum dicit hoc quidem removet obviationem; quod primo facit. Secundo cum dicit, propter quod et si aliquis, removet obiectionem quamdam. Primo igitur removet obviationem praedictam, declarans non esse optimum principari omnibus qualitercumque; dicens, quod hoc quod dictum est, vere dictum est, forsitan, si quidem ita esset quod principantibus privando alios iure suo et inclinatione naturali et inferendo violentiam inesset illud quod est eligibilissimum homini. Sed hoc forte est impossibile: quod adiungit, quia magni opinabantur contrarium; ipsi tamen hoc supponunt, sicut secundum se manifestum. Sed hoc est impossibile; quoniam actiones principantis non contingit esse optimas, nisi idem principans tantum differat ab eis quibus principatur in dispositione naturali et acquisita quantum distat vir a muliere, aut pater a filiis, aut dominus a servis: actiones enim diversificantur secundum diversitatem agentium, ut agentia sunt. Si igitur aliquis transgrediatur volens dominari aliquibus non habens hanc differentiam ad illos quam vir habet ad mulierem vel pater ad natum vel dominus ad servum, non optime operabitur principando, nec etiam poterit tantum recte agere in posterioribus quantum transgressus est in principio volens principari non dispositus ad hoc: parvus enim error in principio magnus est in principiatis. Et iterum eos qui sunt similes et aequales, et secundum naturam et secundum virtutem, bonum est et iustum omnes principari non simpliciter, sed secundum partem; puta unum in uno tempore, alium in alio; vel unum in uno principatu alium in alio. Iustum enim est similes et aequales, simile et aequale habere; non aequales autem, neque secundum virtutem, neque secundum naturam, habere aequale, vel e contrario aequales habere inaequale et non similes habere simile, hoc est praeter naturam: similes enim et aequales ad aequalia et similia inclinantur secundum naturam; sed nullum eorum quae sunt praeter naturam bonum est, quoniam quod est praeter naturam est violentum et nullum violentum est bonum; ergo aliquem principari quibuscumque et qualitercumque non est bonum.

[90001] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 22 Deinde cum dicit propter quod removet obiectionem quae posset fieri. Crederet enim aliquis propter praedicta, quod non expediret aliquem unum principari omnibus aliquo modo, sed esset praeter naturam, quod est contra regni rationem quod est optima respublica. Hoc intendens removere, dicit, quasi concludendo ex dictis, quod propter hoc, quia similes et aequales iustum est habere simile et aequale in principando secundum partem, si aliquis inveniatur in civitate qui fuerit melior aliis etiam bonis existentibus secundum virtutem et secundum potentiam activam in regendo per quam possit coercere malos, huic bonum est subiici; quia naturale est quod deficiens supponatur perfecto in unoquoque genere, et etiam iustum est obedire sibi uni soli principanti. Iustum est enim unumquemque secundum dignitatem propriae virtutis habere: talis autem ponitur esse melior aliis secundum virtutem et secundum potentiam. Expedit autem debentem bene principari habere non solum virtutem per quam inclinetur in bonum et sciat dirigere actiones subditorum, sed etiam oportet ipsum habere potentiam per quam possit sic agere coercendo declinantes a rectitudine rationis.

[90002] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 23 Deinde cum dicit sed si haec dissolvit primam dubitationem ex cuius dissolutione apparet dissolutio alterius. Et primo dissolvit eam. Secundo cum dicit, at vero neque sine actione etc. respondet rationi adductae in oppositum. Circa primum est intelligendum quod felicitas est operatio hominis secundum intellectum. In intellectu autem est considerare speculativum, cuius finis est cognitio veritatis, et practicum cuius finis est operatio. Et secundum hoc duplex felicitas assignatur hominis. Una speculativa quae est operatio hominis secundum virtutem perfectam contemplativam quae est sapientia. Alia autem practica quae est perfectio hominis secundum perfectam virtutem hominis practicam quae est prudentia. Est autem quaedam operatio secundum prudentiam et speculatio secundum sapientiam hominis secundum seipsum solum. Et est quaedam operatio prudentiae et speculatio totius civitatis; et ideo est quaedam felicitas practica et speculativa quaedam hominis secundum seipsum, et est quaedam felicitas practica totius civitatis et quaedam contemplativa totius civitatis.

[90003] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 24 Felicitas autem speculativa secundum unum hominem melior est practica quae est secundum unum hominem, sicut evidenter docet Aristoteles in decimo Ethicorum; quoniam illa perfectio intellectus eligibilior est quae est respectu obiecti magis intelligibilis, quia ratio perfectionis sumitur ex obiecto; talis autem est speculativa. Felicitas enim est perfectio intellectus respectu primi et maxime intelligibilis. Felicitas autem practica est perfectio intellectus respectu agibilis ab homine, quod multo deficit a ratione intelligibilis primi; ergo felicitas contemplativa unius eligibilior est quam felicitas practica; et iterum magis est continua et sufficiens et delectabilis haec quam illa. Et eadem ratione contemplativa totius civitatis eligibilior est quam politica seu civilis, et contemplativa totius civitatis simpliciter eligibilior est contemplativa quae est secundum unum; similiter civilis practica quae est secundum unum. Et hoc est quod intendebat dicere Aristoteles primo Ethicorum: si idem est uni et civitati, maiusque et perfectius quod civitati videtur et suscipere et salvare. Amabile enim et uni; melius vero et divinius genti et civitati. Et ratio huius potest esse, quia contemplativa et civilis civitatis comparantur ad contemplativam secundum unum, sicut totum ad partem: totum autem rationem magis perfecti et maioris boni habet quam pars; et ideo ista quam illa.

[90004] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 25 Hoc supposito dicit Aristoteles, quod si ea quae dicta sunt prius bene dicta sunt, et felicitas est optima operatio hominis secundum virtutem perfectam, vita autem perfecta est operatio optima et perfecta, necesse est optimam vitam et totius civitatis et secundum unumquemque, esse activam et in operatione consistere. Sed optima vita activa non existit in directione operationum quae sunt ad alium in principando et communicando qualitercumque secundum quod quidam credunt. Nec etiam illae solae meditationes intellectus activae sunt quae sunt de operabilibus vel gratia operabilium contingentium; sed multo magis illae considerationes et meditationes optimae sunt quae secundum se perfectae sunt et secundum se quaeruntur non propter aliquid aliud. Et ratio huius est, quoniam optimus finis hominis et civitatis est bona actio. Non possunt autem duae vel plures actiones differentes specie optimae esse. Quare optimus finis hominis est aliqua actio hominis, et illa secundum quam maxime agere dicitur. Maxime autem agere dicitur secundum intellectum speculativum: maxime enim dicimus agere illos qui secundum quod huiusmodi dominium habent extrinsecarum actionum omnium; tales enim sunt sicut architectonici. Speculativi autem maxime dominium habent operationum extrinsecarum, sicut rationem imponentes, et sicut architectores. Intellectus enim practicus qui dirigit in operationibus exterioribus supponit, sicut principium, rectum appetitum finis. Et rectus appetitus finis non est sine rectitudine voluntatis. Rectitudo vero voluntatis supponit rectitudinem intellectus bonum vel finem ostendentis. Si quidem voluntas nihil vult quod non sit intellectum prius, sicut dicitur primo rhetoricae. Iste autem intellectus est intellectus non practicus, sed speculativus, si practicus per se dependet a voluntate, iste autem non: quare prima regula agendi universaliter est intellectus speculativus; secundum ipsum agere dicimus; quare optima actio hominis est speculatio, et per consequens ultimus finis eius. Non igitur meditatio de agibilibus est optima operatio hominis, sed consideratio vel speculatio speculativa; et maxime illa quae est de primis, aut de primo simpliciter.

[90005] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 26 Deinde cum dicit at vero respondet ad rationem in oppositum: quod primo facit. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. inducit conclusionem principaliter intentam. Fuit autem ratio quod optima vita hominis est vita activa; sed contemplativa vita sive absoluta sine actione est; igitur et cetera. Ad quam respondet concedendo maiorem per interemptionem minoris; dicens quod civitates secundum se locatae non principantes exterioribus civibus et ita vivere eligentes inter se invicem communicantibus, et etiam speculantes, non sunt sine actione omnino, sed habent multas et pulchras actiones: quamvis enim non habeant actiones ad extrinsecos in principando vel subiiciendo aliis, inter se tamen habent unam partem respectu alterius, quoniam multas habent communicationes partes civitatis adinvicem: similiter hoc se habet et circa unumquemque hominem secundum seipsum: quamvis enim non habeat actiones ad alterum, nihilominus tamen contingit ipsum habere actiones perfectas in speculando secundum seipsum. Talem enim vacationem quae est in operationibus speculativis, Deus qui est maxime perfectus habet optime; et totum etiam universum operationes habet: et tamen Deus non habet operationem extrinsecam quae sit alia ab operatione sua, nec etiam mundus habet operationes in aliquid extrinsecum praeter illas quae sunt partium adinvicem. Non igitur est verum quod homo sive civitas ducens vitam speculativam sit sine actione.

[90006] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 2 n. 27 Deinde cum dicit quod quidem inducit conclusionem principaliter intentam prius; dicens, quod ex his quae dicta sunt est manifestum quod optimam vitam uniuscuiusque hominis secundum seipsum et totius civitatis necesse est esse unam et eamdem secundum rationem, quia speculationem; differunt tamen differentia partis ad totum.


Lectio 3

[90007] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 1 Postquam philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ad futuram optimam rempublicam ex parte finis, inquirit nunc de his quae supponenda sunt ex parte finis ipsius. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, putant plerique etc., prosequitur. Circa primo dat intentionem suam. Secundo cum dicit, neque enim fieri etc. probat quod oportet aliqua supponi considerantem de republica optima ex parte materiae. Tertio cum dicit, est autem civilis etc. tangit quae sunt illa. In prima parte dicit, quoniam ea quae dicta sunt prius de fine optimae reipublicae introducta sunt sicut quoddam prooemium ad evidentiam dicendorum, et de rebuspublicis minus bene ordinatis, puta de statu paucorum et multitudinis, determinatum est in praecedenti libro ex quibus et quomodo sunt instituendae, relinquitur nobis considerandum nunc quales suppositiones ex parte materiae reipublicae oportet supponere ad optimam ordinationem futuram secundum votum ipsius reipublicae; puta ex parte civium, et regionis, et quae sunt sicut materia ipsius.

[90008] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit non enim probat, quod oportet aliqua supponi, per duas rationes, quarum secundam ponit cum dicit, ut enim et cetera. In prima parte intendit rationem hanc. Ad optimam rempublicam futuram oportet supponere omnia illa, sine quibus non potest institui vel esse, sicut ex se est manifestum. Sed non est possibile esse optimam rempublicam sine abundantia multorum moderata, tamen oportet multa supponi si debeat institui optima respublica quasi optantibus illa, quamvis non obtinentibus; non tamen impossibilia haberi. Dico autem multa oportet supponi quantum ad multitudinem civium et regionis.

[90009] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit sicut enim ponit secundam rationem et est. Sicut est de aliis conditoribus, hoc est artificibus, ita est de civili. De aliis autem artificibus, puta textore, et naviculario, et quocumque alio tali, sic videmus, quod si debeant recte operari secundum artem, oportet praeexistere materiam convenientem existentem, et organa convenientia, sicut textori fila, naviculario ligna, et serram bene dispositam. Videmus etiam, quod quanto huiusmodi organa et materia melius disposita sunt, tanto operatio quae secundum artem est melior et convenientior est; ergo similiter civili viro et legislatori ad ordinationem civium et civitatis convenientem, oportet praeexistere materiam et organa idonea.

[90010] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit est autem tangit quae sunt illa quae sunt supponenda; dicens quod ad successum civilem pertinet primo et praeexigitur multitudo hominum, sicut materia; scilicet, qui et quot, et quales secundum dispositionem naturalem debeant esse vel oporteat eos existere. Et secundo ad ipsum pertinet regio; scilicet, quantam oporteat esse secundum quantitatem, et qualem secundum dispositionem ad bonam ordinationem futuram.

[90011] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit putant quidem prosequitur. Et dividitur in partes duas. Quia primo inquirit de his quae supponenda sunt ex parte materiae remotae reipublicae, scilicet civium et regionis. Secundo cum dicit, cum vero inquirit de illis quae supponenda sunt ex parte materiae propinquae, quae sunt consiliativum, bellicum, agricolae, loca munita et aedificia. Circa primum adhuc primo inquirit de magnitudine et multitudine civium regionis. Secundo cum dicit, nunc quales autem etc. de dispositione naturali ipsorum. Circa primum adhuc primo inquirit de magnitudine civitatis quantum ad multitudinem civium. Secundo cum dicit, de regione autem etc. de ea quae regionis. Circa primum inquirendo primo ponit opinionem quorumdam de magnitudine civitatis, et reprobat eam. Secundo cum dicit, cum et bonum etc. determinat de ea secundum intentionem suam. Circa primum ponit opinionem aliorum. Secundo cum dicit, sed oportet etc. arguit in contrarium. Circa primam partem dicit quod multi antiquorum opinati sunt civitatem illam felicem esse quae magna est. Quamvis hoc veritatem habeat, scilicet civitatem felicem magnam esse, ipsi tamen non bene determinant cuiusmodi civitas magna, et cuiusmodi parva sit; nec bene accipiunt magnitudinem ipsius. Opinantur enim magnitudinem civitatis debere attendi simpliciter secundum multitudinem civium sine aliqua determinatione; sicut si magnum exercitum diceremus simpliciter qui est ex pluribus bellatoribus.

[90012] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit oportet autem ponit rationes in contrarium; per quas probatur quod magnitudo civitatis non consistit in multitudine civium absolute, sed cum determinatione aliqua: et sunt tres. Quarum secundam ponit cum dicit, non solum, sed et si et cetera. Tertiam non solum, sed et hoc et cetera. Circa primum est intelligendum, quod omnis res est propter suam operationem per se. Haec enim est ultima eius perfectio. Omnes autem dispositiones rei, puta quantitas, qualitas sunt propter ipsam rem; et ideo tam res quam dispositiones eius sunt propter operationem. Et quia ratio eorum quae sunt propter aliquid sumitur ex eo propter quod sunt, necesse est rationem rei et omnium dispositionum eius sumi ex ratione operationis. Secundum rationem autem operationis est ratio potentiae, quae est principium immediatum ipsius. Hoc igitur supposito, dicit quod in determinando magnitudinem civitatis, non oportet respicere ad multitudinem civium secundum quod huiusmodi, sed magis ad potentiam ipsius, per quam potest in operationem suam. Civitatis enim est aliqua propria operatio; puta illa quae est secundum virtutem principalem. Si igitur ratio magnitudinis sumatur ex ipsa operatione quae est sicut finis, illam civitatem oportet dicere magnam simpliciter, quae potest in operationem sibi debitam perfecte; sicut Hippocratem non dicimus esse maiorem hominem aliquo excedente ipsum secundum magnitudinem corporis, sed dicimus eum maiorem medicum illo, quoniam excedit ipsum in arte medicinae, quamvis excedatur ab illo magnitudine corporis.

[90013] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 7 Deinde cum dicit non solum, sed et si ponit secundam rationem. Et quia in eo quod componitur ex pluribus partibus, necesse est magnitudinem includere multitudinem quamdam partium; dicit, quod non solum oportet magnitudinem civitatis attendi secundum rationem operationis; sed si oportet considerare ad multitudinem civium ex quibus componitur, non tamen ad quorumcumque multitudinem vel quamcumque contingentem; quoniam in civitatibus est quaedam multitudo servorum et quaedam advenarum et extraneorum confluentium ad ipsam: tales autem non sunt per se pars civitatis, sicut consequenter ostendet; et ideo magnitudo civitatis non est accipienda secundum multitudinem istorum. Sed quoniam magnitudo rei attenditur secundum multitudinem partium, ex quibus componitur secundum aliquem modum, magnitudo civitatis debet attendi secundum multitudinem partium per se, cuiusmodi sunt liberi, et bellici, et consiliantes. Excessus enim multitudinis istorum signum est magnitudinis civitatis. Illam autem impossibile est magnam esse simpliciter, ex qua possunt egredi multi numero mercenarii aut servi, viri autem bellici pauci, aut consiliantes pauci; isti enim sunt per se pars, illi autem non. Non enim dicimus, idem esse civitatem magnam et multorum hominum; quia magnitudo civitatis attenditur secundum multitudinem partium per se ipsius, et non omnes homines inhabitantes eam sunt per se partes eius.

[90014] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit non solum, sed et hoc ponit tertiam rationem; dicens, quod non solum ex dictis manifestum est quod magnitudo civitatis non attendatur secundum multitudinem hominum quantamcumque; sed etiam ex operibus accidentibus potest hoc videri. Videmus enim, quod difficile est, vel etiam impossibile, civitatem, quae est multorum hominum, valde bene legibus et consuetudinibus bene regi: difficile quidem si sint multi prudentes, impossibile autem si pauci. In republica autem omnes vel plures idiotae sunt. Nulla etiam illarum civitatum quae bene gubernatur remittitur ad recipiendum quantamcumque multitudinem. Et iterum per rationem potest hoc idem apparere. Lex enim secundum quam regitur civitas, ordo quidam est; et bona legislatio, bona quaedam ordinatio; et ideo quod non est facile aut non possibile ordinari, non est facile aut non possibile bene legibus regi. Nunc autem excellens multitudo hominum non potest participare ordinem. Excedentem enim multitudinem ordinare est opus divinae virtutis, quae totum hoc universum continet et ordinat; ergo difficile, aut non possibile est multitudinem excedentem hominum bene legibus regi. Sed haec est operatio civitatis regi legibus rectis: ergo civitas non debet esse quantaecumque multitudinis excedentis hominum.

[90015] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit quoniam quod inquirit de magnitudine civitatis. Et primo declarat, quod magnitudo civitatis consistit in quadam multitudine determinata. In secunda cum dicit, propter quod etc. concludit quae sunt illa. Prima in duas: quia primo concludit hoc ex praecedentibus. Secundo cum dicit, sed est magnitudinis civitatis quaedam etc. probat hoc per simile in naturalibus. In prima parte dicit, quod in omnibus habentibus per se magnitudinem et multitudinem, bonitas consistit aliqualiter in multitudine partium ad seinvicem ordinatarum, et ad finem; et in magnitudine aggregata ex multitudine, quam consequitur virtus, per quam potest in finem; et hoc secundum aliquam rationem. Civitas autem habet per se multitudinem quamdam et magnitudinem: ergo civitatem illam dicemus optimam, quae habet magnitudinem et multitudinem secundum dictum terminum, qui anteceditur secundum tria, quae apparent ex tribus rationibus praecedentibus: scilicet secundum ordinem ad finem et operationem, quod accipiebatur in prima, et secundum partes principales, quod accipiebatur in secunda, et secundum quod bene regibilis legibus rectis, quod in tertia: ita quod secundum illam civitatem dicimus magnam simpliciter, quae habet multitudinem tantam partium per se, quod bene potest legibus regi, et attingere ad operationem per se ipsius.

[90016] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit sed est magnitudinis probat idem per simile in naturalibus. Et primo proponit similitudinem. Secundo cum dicit, similiter autem et civitas etc. applicat eam ad propositum. In prima parte dicit, quod magnitudinis civitatis est aliqua determinata mensura et ad maius et etiam ad minus, quam non contingit transgredi secundum rationem, sicut magnitudinis rerum naturalium. Naturalium enim, puta animalium et plantarum, est terminus quidam determinatus ad plus, et etiam ad minus, quem non est transgredi secundum naturam. Omnia enim naturalia habent formas determinatas per se, ad quas consequuntur quantitates et passiones determinatae. Et hoc est quod Aristoteles dicit secundo de anima: omnium natura constantium positus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti. Et hoc quidem contingit videre ad sensum: quoniam unumquodque istorum si deficiat a magnitudine sibi determinata ad minus, vel si excedat magnitudinem determinatam ad maius, non habet propriam virtutem per quam determinatur. Sed aliquando quidem deficit a natura speciei propriae, puta cum multum deficit aut excedit; aliquando autem etsi attingat ad naturam speciei, prave tamen attingit quantum ad dispositiones, puta cum parum deficit aut excedit, sicut navis. Si fuerit unius palmi speciem navis non habebit omnino; similiter nec si sit duorum stadiorum. Si autem habeat aliquam magnitudinem parum deficientem, aut parum excedentem magnitudinem sibi naturalem, male se habebit ad operationem eius quae est navigatio, aut propter parvitatem, aut propter excessum.

[90017] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 11 Deinde cum dicit similiter autem applicat simile ad propositum dicens quod similiter civitas cum sit a natura inclinante et ratione perficiente quae imitatur eam, habet magnitudinem determinatam ad minus et etiam ad maius. Illa enim quae componitur ex paucis civibus non est per se sufficiens, sicut nec vicus. Civitas autem est communitas per se sufficiens, sicut dictum est prius; ergo illa quae est ex paucis civibus valde, rationem civitatis non habet. Illa autem quae est ex multitudine superabundanti, per se sufficiens est sibi in necessariis ad vitam, sicut regio aliqua, sed non sicut civitas. Civitatem enim oportet habere ordinem quemdam civilem. Multitudinem autem superabundantem habere ordinem civilem aut difficile est valde aut impossibile; et ideo illa quae ex multitudine superabundanti est, proprie rationem civitatis non habet. Sic ergo illa quae deficit a multitudine determinata, et illa quae excedit, proprie civitates non sunt. Nullus enim dux exercitus potest principari multitudini excellenti ad maius, sed determinatae, nec aliquis est praeco qui non habet aliquam magnitudinem vocis, sicut fuit quidam nomine Stentor.

[90018] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 12 Deinde cum dicit propter quod concludit quis est terminus magnitudinis civitatis. Et primo quis est terminus eius ad minus. Secundo cum dicit, contingit autem etc. quis est ad maius. In prima parte dicit, quod propter hoc, quia civitatem oportet esse per se sufficientem, et per se sufficiens non est ex paucis existens, primam civitatem secundum viam generationis qua minor rationem civitatis non habet, necessarium est esse illam quae ex tanta multitudine componitur quae est per se sibi sufficiens ad bene vivendum secundum communicationem civilem propter diversitatem officiorum et artificiorum, qua minor non esset per se sufficiens.

[90019] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit contingit autem declarat quis est terminus eius ad maius. Et circa hoc primo proponit. Secundo cum dicit, sunt enim etc. probat. Tertio cum dicit, patet igitur etc. concludit intentum recapitulando. In prima parte dicit, quod contingit civitatem quae excedit eam quae dicta est secundum multitudinem, esse maiorem civitatem; sed non contingit excessum esse in infinitum ita ut quae magis excedit magis sit civitas. Quis autem sit terminus talis excessus ultra quem non est civitas, facile est considerare ex operationibus.

[90020] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 14 Deinde cum dicit sunt enim manifestat hoc ex duobus. Secundo ibi, adhuc autem et cetera. In prima parte est intelligendum, quod sicut dicitur in primo huius, omnia quaecumque secundum naturam et artem sunt, definita sunt virtute quadam et operatione, in quam cum possunt dicuntur, cum autem non possunt non dicuntur nisi aequivoce. Civitas vero est aliquid eorum quae secundum aliquid est a natura et secundum aliquid ab arte; et ideo operationem determinatam habet, in quam cum potest dicitur civitas, cum autem non potest, non dicitur. Operatio autem principalis civitatis attenditur secundum partem principaliorem in ea, quae est ipse principans. Operatio autem principalis principantis est dirigere subditos secundum rationem praecipiendo et distribuendo bona communia et iudicando recte; ad quae praeexigitur cognitio civium. Dicit igitur quod civitatis sunt aliquae operationes: quaedam quas exercet per principantes, quaedam autem quas per subditos. Operatio autem principantis est iudicare et praecipere recte, et distribuere recte principatus: quia istae competunt sibi per virtutem quae est prudentia, quae est propria ei. Ad hoc autem quod recte iudicet de iustis et quod recte distribuat principatus et bona communia ipsis civibus, necessarium est ipsum cognoscere cives quales quidem sunt secundum virtutem et quam differentiam habent invicem secundum virtutem, ut secundum exigentiam dignitatis virtutis distribuat principatus et iudicet et differenter secundum differentiam dignitatis eorum, aut sic ubi non sit secundum hunc modum, oporteat distributionem bonorum communium et iudicia prave se habere. Circa enim ista operari non secundum rationem rectam, sed secundum proprium impetum, periculosum est et iniustum: et tamen hoc necesse est accidere in civitate quae est superabundantis multitudinis. Non enim omnes cives a principante bene possunt cognosci. Tantam igitur oportet esse multitudinem civium ad plus in civitate, quae recte debet operari, quanta potest a principante cognosci.

[90021] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 15 Deinde cum dicit adhuc autem probat idem ex secundo sic. In civitate superabundantis multitudinis contingit esse multos extraneos et advenas et alios non diligentes rempublicam. Extraneis autem et advenis et non diligentibus rempublicam facile est rempublicam transmutare propter multitudinem ipsorum. Non enim difficile est latere eorum machinationem propter excessum multitudinis. Magis enim latent male operantes in maiori multitudine quam minori. Hoc autem est malum civitati et contra naturam eius: ergo malum et contra naturam civitatis est ipsam esse superabundantis multitudinis.

[90022] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 3 n. 16 Deinde cum dicit palam igitur inducit conclusionem intentam, dicens: manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quod optimus terminus civitatis est excessus multitudinis maximus, qui est sufficiens ad per se sufficientiam vitae, et est facile auxiliabilis et ordinabilis secundum rationem rectam; ita quod terminus civitatis ad minus accipitur a ratione per se sufficiente, ad maius autem a ratione bonae ordinationis. Sic igitur determinatum sit de magnitudine civitatis.


Lectio 4

[90023] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 1 Postquam philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ex parte magnitudinis civitatis civilis, inquirit nunc de his quae supponenda sunt ex parte regionis adiacentis. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, de regione quidem igitur etc. recapitulat determinata. Regio autem quaeritur secundum quod utilis est ad bene vivendum civiliter. Ad hoc autem oportet ipsam esse quantam et qualem et bene positam. Et secundum hoc dividitur pars ista in partes duas. Quia primo declarat qualem et quantam oporteat eam esse. Secundo determinat de situ ipsius, cum dicit, speciem autem et cetera. Circa primum primo ostendit qualem oporteat eam esse. Secundo cum dicit, multitudine autem et magnitudine etc. quantum secundum quantitatem. In prima parte intelligendum est, quod cum regio omnis quaeratur propter cives vel usum ipsorum, oportet ipsam esse proportionatam civibus, et dispositionem ipsius quaerere secundum quod competit usui ipsorum. Et ideo dicit, quod illa quae ad regionem pertinent proportionaliter se habent his quae dicta sunt de magnitudine civitatis quo ad cives. Qualem enim oporteat ipsam esse, manifestum est per se sufficientem usui inhabitantium. Quilibet enim regionem talem laudat quae sufficiens est ad omnia illa quae sunt necessaria ad bene vivere. Talem autem oportet fertilem esse et ferre omnia ex quibus sustentatur natura humana quo ad potum et cibum et quo ad prohibitionem intemperantiae incontinentis. Hoc enim dicimus per se sufficiens quod omnia habet et nullo indiget. Regionem igitur talem oportet esse secundum qualitatem quod possit omnia ferre quae sunt necessaria ad per se sufficientiam vitae. Hoc autem potest facere si fuerit temperata secundum qualitates primas, calidum, frigidum, humidum, siccum; quod convenit ei per convenientem habitudinem ad figuram caelestem et loci dispositionem.

[90024] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 2 Deinde cum dicit multitudine autem declarat quantam oportet eam esse. Et quia non quaeritur regio, ut dictum est, nisi secundum quod ordinatur ad vitam humanam, dicit, quod oportet esse tantam secundum magnitudinem totius et secundum multitudinem consideratam secundum diversitatem terrae sativae et non sativae, consitae et pascualis et huiusmodi, ita quod homines in ea possint vivere secundum quod competit homini, hoc autem est secundum virtutem; et ideo tantam oportet esse ipsam, quod habitantes in ea possint vivere secundum virtutem quae est directiva eorum ex quibus sustentatur natura, quae est temperantia et liberalitas. Temperantia quidem, secundum quod ex ipsa sustentatur natura absolute; liberalitas in comparationem ad alterum. Tantam igitur oportet esse eam, quod habitantes possint vivere temperate non declinantes ad delitias, et liberaliter non retracti per tenacitatem. Utrum autem iste terminus magnitudinis civitatis bene assignatus sit vel non, posterius considerabimus diligentius, quando considerabimus de possessione et abundantia substantiae. Quantam enim oporteat eam esse et quomodo ordinare ad usum, sunt multae dubitationes et contrariae, propter inclinationes naturales ad utrumque excessum, horum quidem ad delitias et intemperantiam, horum autem ad parcitatem. Solent enim frequenter homines in agibilibus, forte autem et in speculabilibus, formare sibi opiniones secundum inclinationes: ut qui inclinantur ad delitias opinantur in ipsis summum bonum esse, et divitias debere quaeri secundum quod faciunt ad delitiandum; et similiter in aliis, ut frequenter. Hoc autem eis accidit propter infirmitatem intellectus eorum non potentis supergredi sensum, nec discutere veritatem propter naturae inclinationem.

[90025] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 3 Deinde cum dicit speciem autem determinat de situ regionis: et primo in se. Secundo cum dicit, civitatis autem potentiam etc. in comparatione ad mare et aridam. In prima parte dicit, quod facile est considerare secundum rationem qualem oportet esse speciem, idest dispositionem vel situm regionis; et conveniens est persuaderi ad hoc ab his quae observant vel dicunt hi qui experti sunt circa ducatum exercitus. Dux enim exercitus circa dispositionem regionis negotiatur et expertus est. Dicendum est igitur secundum quod ab ipsis persuasi sumus, quod oportet ipsam esse difficile adibilem ab impugnantibus et facile exibilem ab inhabitantibus. Si enim esset facilis aditus adversariis, faciliter destrueretur ab eis: similiter et si esset difficilis exitus ipsis, non de facili possent repellere adversantes. Fit autem hoc per habitudinem locorum convenientem in habitudinem ad montes vel fluvios, vel loca praerupta. Adhuc oportet multitudinem hominum in civitate esse bene conspicacem, ita quod quaelibet pars si indigeat, possit de facili auxiliari a qualibet, vel iuvare. Est autem intelligendum, quod sicut animal est aliquid unum compositum ex partibus diversis unitis in toto, ita quod operatio cuiuslibet ad bonum cuiuslibet ordinatur, sicut operatio oculi ad bonum pedis et illa quae pedis ad bonum oculi, et sic de aliis; ita et civitas est communitas ex pluribus composita, quorum operationes ad bonum singulorum ordinabiles sunt, saltem secundum quod sunt partes civitatis: ita et similiter regionem oportet esse aliquod unum compositum ex pluribus partibus sic dispositis quod quaelibet ordinabilis sit ad bonum cuiuslibet; et ideo oportet ipsam esse sic dispositam secundum situm, quod quaelibet pars possit auxiliari a qualibet quantum ad defensionem ab adversariis vel quantum ad necessaria vitae, vel aliquid aliud huiusmodi.

[90026] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 4 Deinde cum dicit civitatis autem determinat de situ civitatis in comparatione ad mare et aridam. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, de nautica autem, inquirit de potentia et turba navali. Utrum expediat civitati vel non. Circa primum primo declarat quomodo oportet civitatem esse sitam ad aridam et mare. Secundo cum dicit, de communicatione autem movet dubitationem. In prima parte dicit, quod si oportet positionem civitatis ad votum habere, oportet quod bene situetur in ordine ad aridam et ad mare, ita ut aliqualiter utrique communicet, si possibile est. Et huius una ratio est, quae dicta est prius: quoniam oportet civitatem bene et facile auxiliabilem esse contra impugnantes: hoc autem magis inerit si sit communis duorum, scilicet maris et aridae, habens auxilium ab utroque. Alia autem est, quia oportet civitatem sustentari ex fructibus regionis propriae vel alterius: quod non potest fieri nisi deferantur ad ipsam; facilius autem deferuntur, si fuerit communis maris et aridae. Iterum materia lignorum, et si aliquid aliud tale sit, quod inveniatur in regione necessarium civitati, expedit quod possit de facili deferri ad ipsam: hoc autem fit si fuerit communis maris et aridae; et ideo expedit eam esse communem utriusque istorum.

[90027] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 5 Deinde cum dicit de communicatione movet dubitationem de propinquitate ad mare. Et proponit primo circa hoc dubitationem antiquorum. Secundo cum dicit, advenire enim aliquos etc. prosequitur ipsam. In prima parte dicit, quod de propinquitate et communicatione civitatis ad mare, utrum expediat civitatibus bene gubernantibus et rectis bene legibus, multi dubitant multas adducentes rationes ad utramque partem.

[90028] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 6 Deinde cum dicit advenire enim prosequitur eam; et primo tangit nocumenta quae accidunt ex ipsa. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. utilitates maiores consequentes. Tertio cum dicit, sibi enim etc. docet vitare nocumenta ex propinquitate possibilia contingere. In prima parte tangit duo propter quae videretur quod non expediret civitatem esse propinquam mari: necesse enim convenire multos institutos vel instructos in aliis legibus et exercitatos in aliis consuetudinibus, sicut videmus nunc de omnibus civitatibus et villis propinquis mari. Nutriti autem in aliis legibus et exercitati in aliis consuetudinibus, distrahunt cives ab observantia propriarum legum et ab his ad quae sunt assueti, propter communicationem et convictum: ex convictu enim formantur mores: hoc autem inconveniens est civitati et corruptivum reipublicae; ergo non expedit eam esse propinquam mari. Secundum est quoniam in civitate propinqua mari necessarium est aggregari multitudinem nocivam reipublicae; propter opportunitatem enim maris emittentes in quibus superabundant et suscipientes in quibus deficiunt necesse est subintrare multitudinem negotiatorum seu mercatorum: talis autem multitudo contrariatur ad bene gubernare, quia lex ipsorum facit divitias magis esse pretiosas virtute, quare contrariatur rectae reipublicae; et ideo non videtur expedire civitatem esse propinquam mari.

[90029] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 7 Deinde cum dicit quod quidem arguit in oppositum, tangens utilitates provenientes ex propinquitate. Et primo proponit eas. Secundo cum dicit, etenim ad facilius, manifestat eas. In prima parte dicit, quod non immanifestum est quod multo melius est regionem esse propinquam mari usque ad aliquid, et propter maiorem abundantiam necessariorum ad vitam et ad securitatem maiorem ipsius, si possent praedicta inconvenientia vel nocumenta vitari.

[90030] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 8 Deinde cum dicit etenim ad facilius manifestat; et primo primum, dicens: civitatem si non debeat servire, oportet sic esse dispositam, quod faciliter et sine damno possit sustinere impetus debellantium. Ad faciliter autem ferre ipsos et cum minori damno facit quod possint se iuvare contra eos per mare et per terram: etenim si non possunt laedere eos qui sic debellant, tamen secundum alteram magis poterunt si communicentur ambobus: ab arida enim iuvabunt se in mari et a mari in arida contra eos. Expediens est igitur eam communicare mari.

[90031] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 9 Deinde cum dicit sibi autem docet vitare nocumenta quae videntur sequi ex dicta communicatione. Duo autem illa quae tangebantur, ad unum videbantur reduci. Quod enim aliqui nutriti in aliis legibus, aut multitudo negotiatorum advenientium per mare noceant civitati, hoc est inquantum distrahunt cives ab ordine civili; et ideo simul docet utrumque vitare. Et circa hoc duo facit: quoniam primo inquirit usque ad quantum quaerenda est in civitate negotiatio. Secundo cum dicit, quoniam autem et nunc docet vitare praedicta nocumenta. Circa primum est intelligendum quod negotiatio in civitate quaeritur propter commutationem necessariorum ad bene vivendum: huiusmodi autem commutatio quaeritur propter per se sufficientiam vitae; et ideo negotiatio in civitate usque ad hoc quaerenda est per se quod facit ad per se sufficientiam ipsius, et non amplius, sicut ea quae sunt ad finem quaeruntur secundum quod competunt fini: et propter hoc non est quaerenda propter alios principaliter. Dicit igitur, quod civitatem quae non sibi sufficit in omnibus ad bene vivendum expedit esse negotiativam sibi, hoc est secundum quod facit ad per se sufficientiam ipsius; sed non aliis, idest non ad per se sufficientiam aliarum civitatum vel regionum principaliter. Illi autem qui exhibent se negotiativos ad omnes quasi facientes forum omnium in propria civitate, faciunt hoc gratia acquisitionis divitiarum, nimis reputantes divitias pretiosas: quod est nocivum reipublicae rectae. Civitatem igitur illam quam non oportet participare acquisitionem superfluarum divitiarum, non oportet recipere superexcedentem multitudinem negotiatorum, sed tantam quantum facit ad per se sufficientiam vitae.

[90032] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 10 Deinde cum dicit quoniam autem docet vitare nocumenta praedicta; dicens, quod sic faciendum est in civitate bene ordinanda circa communicationem ad mare, sicut videmus fieri et existere in regionibus et civitatibus bene ordinatis et propinquis ei. Sic autem videmus quod in talibus et regionibus et civitatibus municipium civitatis distantiam quamdam habet a mari, ita ut suburbia et portus in quibus recipiuntur negotiatores sint disposita apte inter civitatem et mare, ita ut ipsa civitas non occupetur a mari, nec sit valde longe ab eo, sed sint muri et aliae munitiones, puta turres vel castra interiacentia civitati et suburbio. Consimiliter faciendum est in civitate fienda ad votum, si possibile sit. Manifestum est enim, quod si ita se habeat et mare fuerit sic propinquum civitati, ut dictum est, quod si aliquod bonum possit contingere propter communicationem ad mare inerit civitati sic dispositae: si autem ad nocumentum possibile sit evenire, id cavendum est per leges diversas determinantes quos oportet recipere ad municipium et quos non oportet, et usque ad quod et quibus oportet coniungi per mercimonia, et quibus non, et quomodo. Sic igitur apparet quod civitatem esse coniunctam mari omnino non expedit, tum propter dicta nocumenta quae Aristoteles agit, tum quia magis aegrotativa esset, et propter alia multa: nec etiam expedit eam esse nimis remotam; multas enim ab eo recipit utilitates, sicut ipse tangit: et sic medio modo expedit eam poni ad mare, ut utilitates quae a mari sunt inde recipiat de facili et incommoditates possit vitare.

[90033] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 11 Deinde cum dicit de nautica autem inquirit de potentia et turba navali, quomodo civitas se habet ad eas; et circa hoc duo facit. Primo enim manifestat quod potentia navalis usque ad aliquem terminum expedit civitati. Secundo cum dicit, multitudinem autem etc. ostendit quod turba navalis non debet esse pars civitatis, quamvis necessaria sit. Circa primum primo ostendit, quod potentia navalis expedit civitati. Secundo cum dicit, de multitudine autem iam et magnitudine etc. declarat usque ad quem terminum. In prima parte dicit, quod de potentia navali quae ordinatur ad bellum per mare, manifestum est quod optimum est ipsam inesse civitati bene ordinatae usque ad aliquem terminum multitudinis: quoniam expedit civitatem non solum sibiipsi vivere, sed etiam ad alios, puta vicinos, debellando eos si iustum sit eis servire, aut prohibendo insultus eorum si vellent debellare iniuste. Quapropter oportet quod sint terribiles eis et possint sibi auxiliari multipliciter contra eos. Hoc autem erit si habeant potentiam, sicut per terram pedestrem, ita per mare navalem. Expedit igitur civitati potentiam habere nauticam.

[90034] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 12 Deinde cum dicit de multitudine declarat usque ad quid; dicens quod de multitudine et magnitudine potentiae navalis usque ad quem terminum expediat civitati, considerandum est inspiciendo ad vitam, idest ad finem per se intentum in civitate. Illud enim quod ordinatur ad finem intentum, quaerendum est, inquantum utile est ad ipsum et non amplius. Si igitur finis alicuius civitatis sit vita ducalis et civilis, hoc est finis ad quem ordinatur ducatus exercitus, scilicet subiugare alios et civiliter regere illos, tunc potentia navalis debet esse commensurata, ita ut tanta sit, ut per ipsam et pedestrem potentiam possint debentes sibi servire debellare, et insurgentes in eos repellere: non maior neque minor secundum quod possibile est.

[90035] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 13 Deinde cum dicit multitudinem autem declarat, quod turba nautica non debet esse pars civitatis. Quod primo facit. Secundo cum dicit, multitudine autem existente etc. declarat quod est necessaria ei. In prima parte dicit, quod multitudinem hominum quae est circa turbam navalem non expedit inesse civitatibus sicut partem, neque ipsos nauticos oportet esse partem civitatis: superexcessivos enim in iniuriis et qui volunt esse liberi omnino a subiectione quacumque, et qui sunt pedestres ad virtutem deficientes ab ipsa, non debent esse pars civitatis; quoniam illos, qui sunt pars civitatis, oportet esse non iniuriosos, et subiici in parte, et ordinabiles ad virtutem. Nautica autem turba quae dominatur navigio, et obtinet ipsum, huiusmodi est, quia iniuriosa est, et subiici non vult et deficit a virtute, sicut frequenter, et in pluribus; ergo non expedit eam esse partem civitatis.

[90036] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 14 Deinde cum dicit multitudinem autem declarat, quod multitudo navalis necessaria est civitati; dicens quod cum in civitate sit multitudo servorum et tenuiorum hominum, necessarium est in ipsa existere multitudinem agricolarum et colentium terram regionis et multitudinem nautarum. Et hoc quidem apparet per inductionem. Sic enim videmus in pluribus civitatibus bene ordinatis, et specialiter in civitate Heracleotarum. Quamvis enim civitas eorum sit contractior, idest minor secundum multitudinem multis aliis, multas possunt de viris nauticis ordinatis ad bellum implere triremes, idest naves trium ordinum remorum.

[90037] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 4 n. 15 Deinde cum dicit de regione recapitulat determinata, dicens, quod iam in praecedentibus dictum est de regione, quantam et qualem oportet eam esse; et de portu et civitate qualiter se debeat habere ad mare, et de potentia nautica quod necessaria est civitati et usque ad quid. Prius autem dictum fuit de multitudine civili, quantam oportet eam esse, et usque ad quem terminum expediat civitati bene ordinatae.


Lectio 5

[90038] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 1 Postquam philosophus de civili multitudine determinavit, transit nunc ad inquirendum quales secundum naturam oporteat esse gubernantes recte. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam cum ordine considerandi. Secundo cum dicit, quae quidem enim in frigidis etc. prosequitur. Tertio cum dicit, de politizantibus quidem etc. recapitulat dicta. In prima parte ipse dicit, quod determinato de his quae supponenda sunt ex parte magnitudinis civitatis in generali, restat consequenter dicere quales secundum naturalem dispositionem oporteat esse futuros bene gubernantes; quod secundo proponebatur prius inquirendum. Fere autem fiet hoc manifestum, si aliquis voluerit considerare inspiciendo ad civitates Graecorum quas dicimus bene gubernare, et etiam ad totum orbem terrae, secundum quod est occupatus gentibus et civitatibus, considerando dispositiones naturales earum; ex istis enim aliqualiter poterit concludi intentum.

[90039] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 2 Deinde cum dicit quae quidem prosequitur. Et circa primum praemittit diversas dispositiones regionum ad gubernandum. Secundo cum dicit, pater igitur etc., ex hoc infert intentum. Et circa primum adhuc primo tangit, qui sunt inepti ad gubernandum naturaliter. Secundo cum dicit, at Graecorum genus qui sunt apti magis. Circa primum est intelligendum, quod quamvis intellectus per se non communicet corpori in operatione sua, communicat tamen corpori communicanti, secundum Commentatorem libro de anima. Quicquid enim intelligit, in phantasmatibus sensibilibus intelligit; quia cum speculatur, necesse est simul phantasma aliquod speculari. Phantasmata autem in actu sensibilia sunt in actu, sicut dicitur tertio de anima. Sensibile vero in actu, et sensus in actu, sunt unum in actu; et ideo secundum diversam dispositionem sensus in actu diversimode disponitur intellectus ad intelligendum. Sensus autem in actu diversimode disponitur secundum diversitatem organi et spiritus, specialiter in subtilitate et grossitie in quo primo videntur sigillari, formae sensibilium. Et ideo secundum diversitatem spiritus in grossitie et subtilitate, et aliis huiusmodi, diversimode disponitur intellectus ad intelligendum; ita ut qui habent spiritus subtiles et claros bene repraesentativos formarum sensibilium, bene nati sunt intelligere; qui autem grossos et turbidos, prave. Multitudo etiam spiritus naturalis et sanguinis, et per consequens caliditatis, facit homines robustos. Robur enim facit spiritus, secundum philosophum libro de somno: et multitudo calidi animosos et excessivos, quia calidum maxime activum est inter qualitates. Habitantes autem in regionibus calidis, caliditate regionis poros aperiente, exhalat humidum, trahens secum calidum intrinsecum; et ideo sunt pauci sanguinis et caliditatis. Spiritus autem, et si paucos habeant, claros tamen et mundos habent, et ideo bene intellectivi sunt. Habitantes autem in frigidis, frigiditate extrinseca poros concludente, fortificatur calidum interius, et sunt fortis digestionis, et plurimo indigent cibo. Spiritus autem multos habent propter multitudinem calidi, grossos tamen propter grossitiem et multitudinem alimenti, et propter minorem exhalationem. Et ideo propter abundantiam caliditatis et sanguinis animosi sunt, propter grossitiem autem spirituum et turbulentiam minus intellectivi. Qui autem habitant in temperatis regionibus, medio modo se habent inter istos, mediocriter dispositi ad animositatem et ad operationem intellectus. Hoc supposito, dicit quod habitantes in regionibus frigidis, et circa Europam quae est regio protensa ad Aquilonem in parte remota a via solis, sunt naturaliter animosi propter abundantiam sanguinis et caliditatis, propter causam dictam; in intellectu autem (speculativo scilicet) et arte, hoc est intellectu factivo, inveniuntur deficientes magis, et ideo quia animosi sunt, et potentes, libere vivunt in regionibus propriis potentes, et audentes repellere insultus insurgentium; nesciunt autem bene gubernare, nec principare vicinis propter defectus intellectus et prudentiae quae requiruntur ad bene gubernandum et principandum recte. Habitantes autem in regionibus calidis, et circa Asiam, quae est regio protensa ad meridiem prope viam solis, bene intellectivi sunt, et artificiosi multum secundum animam, propter subtilitatem et munditiam spirituum in eis causa praedicta; tamen timidi et sine animositate sunt propter defectum sanguinis et caliditatis naturalis; et ideo subiecti sunt, et serviunt aliis, non audentes, nec potentes repellere debellantes, nisi forte quandoque per fraudem et dolum excogitare per intellectum quem habent subtilem.

[90040] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 3 Deinde cum dicit genus autem declarat qui sunt magis apti; dicens quod illi, qui medium locum tenent inter praedictas regiones Europam et Asiam, sicut genus Graecorum, sicut medium tenent secundum locum, ita et secundum dispositiones. Non enim tantum est frigidum apud eos, sicut in Septentrione, nec tantum calidum sicut apud eos qui circa Asiam; et ideo temperati existentes secundum calidum et frigidum ambobus participant; sunt enim intellectivi, minus tamen quam qui circa Asiam, et etiam animosi minus quam qui circa Europam; et ideo permanent liberi in regione sua, potentes et audentes aliqualiter repellere debellantes: bene etiam nati sunt gubernare inter se, et principari aliis secundum aliquam unam rempublicam propter vigorem intellectus et rationis in eis. In ipsa etiam regione Graeciae invenitur differentia gentis alicuius ad alias in eadem regione, quae totius Graecorum ad duas praedictas; ita quod in aliqua eius parte habitantes habent naturam quasi unius membri, vel dispositionis unius; puta quia accedunt ad Septentrionem magis inter Graecos, magis animosi sunt inter ipsos naturaliter. Habitantes autem in alia parte, alterius dispositionis sunt; sicut habitantes in parte propinquiori Asiae, magis intellectivi sunt inter eos. Alii autem sunt bene mixti sive proportionati ad utrasque potentias istas, scilicet intellectivam et animativam; sicut illi qui magis accedunt ad medium per aeque distantia.

[90041] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 4 Sed contra ista argueret aliquis rationabiliter: quod cum ea quae sunt naturalia, semper vel in pluribus eodem modo se habeant, sed Graeci sunt nati principari aliis, non autem illi qui circa Asiam vel Europam, sequeretur, quod Graeci semper vel in maiori parte principarentur aliis, et alii non ipsis, cuius contrarium apparet ex historiis antiquorum (Chaldaei enim et Persae qui sunt circa Asiam, multo tempore dominati sunt ipsis, et vicinis eorum, monarchiam tenentes: similiter Romani qui circa Europam sunt, plurimo tempore dominati sunt Graecis, quam e contrario: diuturnior enim fuit monarchia Romanorum quam Graecorum): ergo videtur quod ipsi non sint nati principari aliis, sed magis e contrario.

[90042] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 5 Ad hoc est intelligendum, quod dispositiones naturales rerum naturalium, quae sunt hic, reducuntur in dispositionem caelestem, sicut dicit philosophus in primo Meteororum dicens: est autem ex necessitate continuus iste mundus superioribus lationibus, ut omnis sui virtus gubernetur inde. Unde motus principium omnibus illam causam putandum esse. Et hoc satis ostendit octavo physicorum. Dispositio autem caelestis per comparationem ad ea quae sunt hic, duplex est: una communis quae attenditur secundum propinquitatem vel remotionem a via solis, qui maxime movet ista inferiora. Et secundum hoc quidam hic existentes sunt calidi, quidam frigidi, quidam temperati, et inclinantur ad ea ad quae ista disponunt. Et quantum esset de inclinatione naturali Graecorum in tali dispositione magis temperati essent natura, et magis attingerent ad utrumque dictorum prius, scilicet animositatem et intellectum proportionaliter, et magis nati essent gubernare et principari aliis, et Septentrionales magis animosi deficientes intellectu; qui autem circa Asiam, e contrario. Alia autem est dispositio caelestis in ordine ad ea, quae attenditur secundum figuram stellarum erraticarum ad seinvicem et ad fixas, et in ordine ad ea quae sunt hic: et ista dispositio vel ista figura continue alia et alia est aliquo modo, quamvis non sensibiliter hoc appareat, et respectu alterius et alterius loci alia et alia; ita quod si respectu huius regionis sit nunc talis figura caelestis, consequenter in alio tempore erit alia; et si respectu huius regionis sit talis, respectu alterius erit alia. Si igitur aliqua dispositio insit alicui civitati vel regioni ex tali figura caelesti, durante figura inerit dispositio illa naturaliter. Et secundum hunc modum potest dici, quod Graeci ex figura caelesti tali aliquando nati fuerunt bene gubernare, et principari aliis; aliquando autem alia; puta Chaldaei vel Romani: et si ista figura non permanet nunc, nunc non sunt nati ad eadem, sed ad alia, secundum exigentiam figurae nunc existentis.

[90043] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 6 Ulterius etiam intelligendum est, quod dispositio civitatis vel regionis naturalis non tantum consideratur ex figura caelesti absolute, sed etiam ex dispositione partium regionis vel civitatis secundum habitudinem quam habet ad montes vel mare, vel loca, paludosa vel munda. Virtus enim figurae caelestis non recipitur in contento, nisi mediante continente proximo. Et secundum hoc potest contingere quod quamvis aliqua civitas vel regio sit frigida naturaliter et inclinetur ad ea quae disponit frigidum, quantum est ex dispositione figurae caelestis communis, tamen secundum dispositionem regionis per comparationem ad montes vel mare, contingit eam esse calidam excellenter, aut etiam temperatam, vel e contrario. Ex quo contingit quod quamvis existentes in aliqua regione non inclinentur ad gubernandum bene ex figura caelesti communi, tamen ex speciali dispositione ipsius hoc potest ei contingere.

[90044] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 7 Tertio est intelligendum, quod virtus caelestis cum sit materialis et corporea, intellectus autem immaterialis et separatus, non agit per se ipsum, sed tantum per accidens inquantum dependet ex sensu; et ideo intellectus et voluntas non necessitantur in operationibus suis a virtute caelesti per se. Unde potest contingere quod quamvis aliqui ex virtute caelesti vel naturali dispositione non inclinentur ad gubernandum, nec ad operationes intellectus vel virtutis, si tamen per electionem intendant studio sapientiae et exercitio virtutum, continget eos esse intellectivos et bene gubernantes: et e contrario si bene nati ad ista dent se otio et exercitio in malis operationibus, efficientur insipientes et male gubernantes, et servi aliorum fient. Et hoc forte fuit una causa destructionis regni Romanorum et Graecorum; tenentes enim monarchiam viventes in tranquillitate dederunt se otio et voluptatibus carnalibus et avaritiae, nolentes vacare sapientiae; et ideo facti minus intelligentes et minus exercitati in actionibus civilibus et bellicis, non paruerunt subiecti ipsis nescientibus et impotentibus obviare. Per praedicta apparet solutio ad obiectum.

[90045] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 8 Deinde cum dicit manifestum igitur infert ex praecedentibus quales nati sunt bene gubernare et principari. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, nam quod de etc. manifestat hoc ex dicto quorumdam. In prima parte dicit, quod quia Graeci bene gubernant, et principantur aliis naturaliter, quia animosi sunt, et bene intellectivi, Asiani autem servi sunt aliorum, quia inanimosi sunt, quamvis vigeant intellectu; Septentrionales autem aliis non principantur, quia deficiunt intellectu, quamvis sint animosi; manifestum est, quod oportet eos esse de numero legislatorum qui debent esse boni ductores ad virtutem, et bene gubernare inter se, et principari aliis; esse animosos, ut possint malos compescere, et debellantes impugnare; et bene intellectivos, ut sciant se dirigere et alios in operationibus.

[90046] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 9 Deinde cum dicit quod quidem probat hoc ex dicto quorumdam. Et circa hoc primo ex parte illius dicti ostendit intentum. Secundo cum dicit, non bene autem habet etc. reprobat alteram partem eiusdem dicti. In prima parte dicit, quod illud quod quidam dicunt, ostendit quod oportet bene gubernantes esse animosos. Dicunt enim quod oportet custodes aliorum et principantes esse amativos notorum, ad ignotos autem sylvestres, et duros magis. Signum autem primi est, quia animus hominis magis attollitur colloquendo et bene faciendo, reputans se debere magis reputari ab eis respectu notorum et consuetorum quam respectu ignotorum, putans se parvipendi. Noti enim et consueti magis reputantur amici, ignotus autem quasi non amicus; et ideo disponitur homo ad notum et consuetum sicut ad seipsum, ad ignotos autem sicut ad inimicum; et propter hoc sicut quilibet reputat seipsum, et magni pendit, ita vult reputari et magnipendi ab amico et noto; ab inimico autem et ignoto, putat non reputari et parvipendi. Non autem quod custodes oportet esse amativos, quia animus, idest voluntas est quae facit homines amativos invicem; haec enim potentia principium est dilectionis. Propter quod Archilocus querelans de amicis disputat ad animum, quasi ad amicum, dicens, quod homines non sustinent vulnerationes a lanceis ab amicis, sed bona magis. Amare enim est velle alicui bonum propter ipsum. Velle autem est actus voluntatis, ergo et diligere. Inclinatio autem ad principandum et ad actus libertatis est ab ista potentia omnibus qui ad hoc inclinantur: principativum enim et invincibilem, et liberum dicimus animum, quia principari primo et per se est agere, immediatum autem principium agendi in nobis est animus sive voluntas; et ideo animus est principativum quid. Libertas autem est, quae in natura intellectiva per virtutem eius quod principale est in ea et intrinsecum agit in finem proprium secundum illum idem. Agere autem in natura intellectuali ad finem proximo competit animo et voluntati, secundum Aristotelem nono metaphysicorum. Et ideo libertas est virtus quaedam voluntatis in ordine ad intellectum praecedentem, et finem sequentem. Si igitur animus est secundum quem principamur et liberi sumus, et animus est quo amamus, quod competit principantibus et custodibus, ut iam dictum est, convenienter dictum est quod principantes oporteret esse animosos.

[90047] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 10 Deinde cum dicit non bene reprobat alteram partem dicti aliorum; dicens, quod non convenienter dicunt in eo, quod aiunt, quod principantes vel superiores in civitate oportet esse infestos et diros ad ignotos: non enim expedit ad aliquem hominem bonum esse tales, quia facto et verbo expedit magis se reddere amabiles. Viri etiam magnanimi, qui sunt digni principari, non sunt severi seu diri ad aliquos, nisi contra iniustos; quia non expedit eos esse diros, nisi eis qui contrariantur eis secundum quod huiusmodi. Ipsi autem secundum quod huiusmodi, virtuosi sunt, vel debent esse; magnanimitas enim est ornatus virtutum, ut dicitur quarto Ethicorum. Virtuti autem contrariatur malitia, seu iniustitia, secundum quod iniustitia se extendit ad omnem malitiam. Magis autem duri sunt ad notos, seu amicos, si fuerint mali, sive putent se iniuste pati ab eis: et hoc rationabiliter faciunt: si enim ab amicis iniuste patiuntur, nocumentum reportant ab eo a quo credebant se iuvari debere; et ipso privantur, propter quod indignantur magis; amicus enim est velut alter ipse, ut dictum est. Et ideo sicut aliquis ad seipsum disponitur, ita ad amicum. A seipso autem expectat unusquisque bonum, et non nocumentum, propter quod et ab amico: unde si putet reportare nocumentum, indignatur. Et quanto magis amicus, tanto magis creditur teneri ad beneficentiam. Et ideo dicitur proverbialiter, quod fratrum inimicitia crudelis est valde; et quod illi, qui valde diligunt se invicem, fiunt valde inimici ex casu, sicut eadem fiunt calidissima et frigidissima, sicut dicit Aristoteles, quarto Meteororum. Dicimus enim de magno amico magnum inimicum fieri. Sic igitur non expedit magnanimum vel principantem esse agrestem ad aliquem, nisi ad iniustum; et magis si fuerit amicus prius.

[90048] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 5 n. 11 Deinde cum dicit de politizantibus recapitulat, dicens, quod de viventibus in civitate determinatum est quot oportet esse secundum multitudinem in civitate ordinata, et quales secundum naturalem dispositionem. Iterum de regione dictum est, quantam et qualem oportet eam esse ad bene habitandum in civitate, per rationes verisimiles, et concordantes sensui. Non enim eamdem certitudinem oportet quaerere eorum, quae sunt manifesta ratione sola non conveniente usquequaque sensui, et eorum quae conveniunt cum sensu.


Lectio 6

[90049] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 6 n. 1 Postquam philosophus inquisivit de his quae supponenda sunt ad rempublicam rectam ex parte materiae remotae, inquirit nunc de his quae supponenda sunt ex parte materiae propinquae. Civitatis autem materia propinqua est duplex. Una proprie sicut liberi principantes, et subiecti, qui attingunt ad civitatem. Alia autem domus, et aedificia civitatis et regionis, quae magis se habent in ratione organi. Dividitur igitur pars ista in duas: quia primo inquirit, quae sunt partes civitatis proprie dictae. Secundo de aedificiis, et domibus, et dispositione civitatis et regionis, cum dicit, civitatem autem et cetera. Adhuc in prima parte ostendit primo, quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Secundo cum dicit, determinatis autem etc. inquirit quae eorum sunt partes civitatis. Circa primum adhuc ostendit, quod non omnia quae requiruntur ad consistentiam civitatis, sunt partes ipsius. Secundo cum dicit, quoniam autem etc., declarat quae exiguntur ad consistentiam eius. Primum ostendit duabus rationibus. Secundum ponit ibi, unum enim aliquid et cetera. In prima parte dicit: sicut est in his quae fiunt et constant secundum naturam, ita in civitate, quae est a natura inclinante, et ratione perficiente. In his autem quae fiunt et constant natura, non omnia quae requiruntur ad consistentiam ipsorum sunt partes illorum: sed quaedam sunt sicut materia, quaedam autem ad ornatum, et quaedam ad alia; sicut in animali alimentum et humores non sunt partes in actu, sed sicut materia; pili autem ad ornatum sunt, seu ad protectionem, sudores autem sicut decidentia a natura. Ergo manifestum est, quod neque civitatis, neque communicationis alterius cuiuscumque, ex pluribus ex quibus fit aliquod unum ratione, omnia dicenda sunt partes, sine quibus non existunt.

[90050] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 6 n. 2 Deinde cum dicit unum enim ponit secundam rationem ad idem, quae est haec. Omnium partium per se alicuius totius est aliquid unum commune, per quod determinantur et sunt, et haec est forma totius. Et ad hoc attingunt omnes sive aequaliter sive inaequaliter per transmutationem factam ad illud ex aliqua materia; sive illa sit alimentum, sicut in animalibus et plantis, sive multitudo hominum in regione, sive in civitate, vel aliquid aliud, sicut in quibuscumque aliis. Quando vero aliqua plura sic se habent, quod unum est gratia alterius ut finis, alterum autem est sicut finis ipsorum, non est aliquod unum commune secundum rationem, sed ad alterum istorum pertinet attingere aliquod principaliter, ad alterum autem attingere accipiendo virtutem ab alio: sicut se habet organum ad opus factum, et ad agens principale, quibus non est aliquid commune secundum rationem, sicut domui et aedificatori nihil est commune secundum quod huiusmodi, sed ars aedificatoria et organa aedificandi sunt propter ipsam domum. Igitur quorum unum est gratia alterius secundum quod huiusmodi, non sunt partes alicuius unius. Possessio vero in civitate est gratia possidentis. Quamvis igitur sit necessaria civitati, non erit aliqua pars civitatis, cuius partes sunt possidentes per se. Sed multa sunt animata, quae sunt possessio alterius, sicut iumentum, et servus, qui est organum animatum alterius possessio existens, sine quibus tamen non est civitas: ergo multa sunt in civitate, quae non sunt partes ipsius. Civitas enim est communitas quaedam ex pluribus similibus secundum naturam composita gratia per se sufficientis et optimae vitae.

[90051] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 6 n. 3 Deinde cum dicit quoniam autem intendit declarare quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Et circa hoc primo tangit ex quibus sumitur diversitas rerumpublicarum et civitatum. Secundo cum dicit, considerandum etc. ex quibus sumitur numerus eorum quae sunt necessaria ad civitatem. Tertio cum dicit, ex iis enim etc. sumit eorum numerum. In prima parte est intelligendum, quod ratio eorum quae sunt ad finem ex fine sumitur: et ideo diversitas eorum primo est ex diversitate finis, deinde ex diverso modo se habendi ad ipsum. Finis autem civitatis felicitas est; et ideo dicit: quoniam felicitas est optimum, quod intenditur, sicut finis in civitate; felicitas autem est operatio secundum virtutem perfectam, et exercitium illius perfectum; et contingit aliquos in civitate habentes attingere ad huiusmodi operationem perfectam, alios autem contingit attingere modicum, alios autem nihil, sed ad contrarium magis: manifestum est quod haec est causa quare sint diversae species et differentiae rerumpublicarum: diversitas enim rerumpublicarum est ex diversitate finis, vel ex diverso modo se habendi ad finem. Ex hoc enim quod diversos fines eligunt vel eumdem, alio et alio modo, et per alia et alia venantur, diversas vitas faciunt, et per consequens diversas respublicas. Diversi enim modi vivendi diversae respublicae sunt. Diversae igitur respublicae sunt ex diversitate finium, vel ex diverso modo se habendi ad finem.

[90052] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 6 n. 4 Deinde cum dicit considerandum autem declarat ex quibus sumitur numerus eorum, quae sunt necessaria ad civitatem. Et praemittens intentionem suam, dicit, quod post haec considerandum est nobis quae et quot sunt illa quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis. Inter ista enim invenientur illa quae per se sunt partes illius. Et quia unumquodque eorum quae sunt natura vel arte, determinatur aliqua propria operatione, sicut dicitur primo huius, sumendae sunt operationes eorum quae sunt in civitate. Et diversitate enim istarum, manifesta erit multitudo necessariorum ad eam.

[90053] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 6 n. 5 Deinde cum dicit ex iis enim primo assumit operationes necessarias civitati. Secundo cum dicit, necesse igitur etc. concludit multitudinem eorum quae requiruntur ad consistentiam eius. Circa primum primo assumit operationes dictas. Secundo cum dicit, opera quidem igitur etc. probat eas esse necessarias. In prima parte dicit, quod civitati cuicumque, si debeat esse civitas, oportet praeexistere praeparationem alimenti, siquidem debeant vivere et nutriri. Deinde autem operationes artium, puta fabricationem et carpentationem et huiusmodi; multis enim indigent organis existentes in civitate quae praeparantur per huiusmodi opera. Deinde tertio oportet in ipsis esse arma: communicantibus enim communicatione civili sunt necessaria propter duo: primo quidem ad seipsos ad puniendum insolentes et transgredientes leges vel principatus gratia inobedientium constitui mandatum. Secundo ad repellendum extrinsecus volentes inferre molestiam iniuste. Deinde oportet eos habere pecuniarum abundantiam aliquam similiter propter duo. Primo propter opportunitates ad commutationes inter se faciendas. Secundo ad expeditiones bellorum si emergant. Deinde autem quinto expedit inesse civitati quod principium est inter dictam curam et cultum divinum, quod appellatur sacerdotium. Sexto oportet inesse rectam deliberationem de conferentibus et nocivis, et iudicium iustum de his quae veniunt in disceptatione.

[90054] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 6 n. 6 Deinde cum dicit opera quidem probat huiusmodi opera esse necessaria una ratione communi; dicens quod huiusmodi operationes sunt necessariae civitati omni, ut ita dicatur: quod adiunctum est propter aliquas civitates quae propter dispositionem regionis non similiter indigent omnibus praedictis, aut non indigent similiter, ut forte abundantia pecuniarum propter abundantiam divitiarum naturalium. Et ratio huius quod dictum est, est quoniam civitas communitas quaedam multitudinis civium est, non quaecumque, sed per se sufficiens ad bene vivere, ut est dictum. Si vero aliquod praedictorum operum contingat deficere in aliqua multitudine, ut puta praeparationem alimenti vel artificiatorum, aut etiam arma, non erit per se sufficiens ad bene vivere, ut ex se manifestum est; ergo non erit civitas. Si ergo debeat esse civitas, necesse est omnia huiusmodi opera inesse ipsi.

[90055] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 6 n. 7 Deinde cum dicit necesse igitur concludit numerum eorum quae sunt necessaria in civitate; dicens, quod si huiusmodi operationes sunt necessariae, et ipsae non possunt esse sine quibusdam aliis, puta praeparatio alimenti sine agricolis, opera artium sine artificibus, opera armorum sine pugnantibus, divitiae sine opulentis, nec cultus divinus sine sacerdote, nec iudicium sine iudice, manifestum est quod ad consistentiam civitatis, necessarii sunt agricolae, artifices, bellici, divites, sacerdotes et iudices.


Lectio 7

[90056] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 1 Postquam philosophus ostendit quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis, declarat quae istorum sunt partes ipsius, et quae non: et gratia huiusmodi inquirit quae istorum contingit attribuere uni et quae non, et quomodo. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, de distributione autem etc., quia dixerat agricolas non debere esse partes civitatis optimae, determinat de divisione regionis, et quos oportet esse agricolas. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. recapitulat. Circa primum adhuc facit, quod dictum est. Secundo cum dicit, videtur autem etc., declarat illud non esse novum, sed ab antiquis inventum prius. Circa primum dans intentionem suam ponit dubitationem, utrum omnia praedicta vel quaedam possunt eidem convenire. Secundo solvit cum dicit, non in omni autem. Primo igitur dicit, quod post declarationem dictorum, relinquitur considerandum, utrum omnia praedicta sex sint communicanda omnibus in civitate, ita quod idem sit agricola, artifex et miles, et sic de aliis. Hoc enim bene possibile est, scilicet eosdem esse agricolas et consiliarios, et sic de aliis. Aut unumquodque istorum attribuendum est uni conditioni hominum, puta quod quidam sint agricolae, alii autem et diversi milites, et sic de aliis? An magis quaedam istorum sint attribuenda eisdem, quaedam autem omnino diversis? Hoc enim dubitationem habet, cuius determinatio valet ad declarandum intentum principale.

[90057] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 2 Deinde cum dicit non in omni dissolvit dubitationem; et primo ponit solutionem in generali. Secundo cum dicit, quoniam autem existimus etc. manifestat eam in speciali. Primo ergo in generali solvit eam, dicens, quod in civitate bene ordinata non expedit omnia praedicta communicare omnibus, sed nec singula singulis; sed quaedam ipsorum oportet esse propria quorumdam tantum et non aliorum, quaedam autem communia pluribus necessario. Sed hoc non habet veritatem in omni republica, sed in bene ordinata tantum. Sicut enim prius dicebatur in tertio huius, contingit omnia praedicta communicare omnibus existentibus in civitate, et non omnia omnibus, sed quaedam quibusdam; et hoc diversimode: et secundum hoc diversificari respublicas in statu populari. Igitur quae male ordinata respublica est, omnibus omnia praedicta necesse est communicare, quia scilicet in ea tota multitudo dominatur. In statu autem paucorum e contrario quaedam quibusdam, ut arma sacerdotium, consilium et iudicium eisdem forte, ut divitibus, quia dominantur, agricultura autem quibusdam aliis, et artificium aliis omnino diversis.

[90058] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 3 Deinde cum dicit quoniam autem existimus manifestat solutionem in speciali. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, sine quibus quidem etc. recolligit eam. Circa primum primo declarat quae dictorum non possunt eisdem attribui. Secundo cum dicit, quoniam autem quod bellicum etc. declarat quae contingit eisdem attribui. Ex quo apparet quae per se sunt partes civitatis. Circa primum considerandum est, quod ratio partis per se consideranda est ex ratione totius, et ratio totius in his quae ordinantur ad finem, sumitur ex fine. Et ideo ratio partium per se civitatis quaerenda est ex ratione reipublicae. Et ratio reipublicae ex ratione felicitatis quae est finis eius. Felicitatem autem impossibile est existere sine virtute, quae est principium eius. Et propter hoc ratio partium civitatis optimae per virtutem determinatur. Hoc supposito dicit, quoniam intendimus facere considerationem de republica optima simpliciter, non ex suppositione, secundum quam dicimus partes per se civitatis attingere ad felicitatem simpliciter quae est finis eius; felicitas autem non potest existere sine virtute, sicut dictum est prius, est enim operatio hominis secundum virtutem perfectam: manifestum est quod mercenariorum vitam ducentes, vel etiam forensem, seu mercativam, non oportet dicere esse cives vel partes per se civitatis optime se gubernantis, habentis viros simpliciter bonos non ex suppositione. Cuius ratio est, quia cives in civitate optima oportet operari ad felicitatem, et habere illud quod est principium ipsius. Hoc autem est virtus civilis; ergo oportet cives in huiusmodi civitate virtuosos esse. Mercenariam autem vitam ducentes aut forensem virtuosi non sunt et huiusmodi. Vita enim eorum vilis existens ad eam non dirigitur, nec ordinatur; immo magis est non conveniens vel subcontraria ei; ergo tales non sunt cives, neque pars civitatis optimae. Nec etiam agricolae seu terram colentes; quoniam civibus necessaria est vacatio ab operationibus necessariis et vilibus, et intendere contemplationi quandoque et operationibus liberalibus ad generationem virtutis et ad actiones communes, per quas determinantur: huiusmodi autem vacatio non potest inesse agricolis, cum sint dediti agriculturae et laboribus extrinsecis; ergo non sunt cives vel pars civitatis.

[90059] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 4 Deinde cum dicit quoniam autem quod bellicum inquirit quae praedictorum possunt inesse eidem. Et primo declarat quod bellicum et consiliativum debent eidem attribui aliquo modo. In secunda cum dicit, reliquum autem etc. declarat quod ista eadem et sacerdotium eidem aliquo modo, et alteri alio aliquo modo attribuenda sunt. Circa primum primo movet dubitationem. Secundo cum dicit, manifestum utique etc. dissolvit eam. Circa primum est intelligendum quod aliquis bene consiliativus est per habitum prudentiae per quem ex fine bene ratiocinatur et inquirit de his quae sunt ad finem. Sicut autem aliquis se habet ad prudentiam perfectam, ita et ad alias virtutes morales, quia simul sunt et non sunt; et ideo consiliativum determinatur virtute. Bellicum etiam oportet habere virtutem per quam sit aggressivus terribilium; et per consequens prudentiam aliquam ad hoc necessariam et alias aliqualiter virtutes: unde et dicebat prius philosophus in secundo huius, quod militaris vita multas habet partes virtutis; et ideo bellici et consiliativi simpliciter determinantur virtute. Et quia illi qui determinantur virtute, sunt partes civitatis optimae; ideo tales sunt partes ipsius per se; et ideo hoc supposito dicit, quod illi qui ordinantur ad bellum in civitate optima et ad consiliandum de conferentibus et ad iudicandum iuste inter disceptantes, necessarii sunt in eadem. Et maxime ubi videntur esse partes ipsius propter rationem praedictam, inquirendum est dubitando utrum iidem sint ordinandi ad bellum et ad consilium, an alii ad hoc, alii autem et diversi ad illud.

[90060] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 5 Deinde cum dicit manifestum utique dissolvit; et primo manifestat quod ista duo aliquo modo eidem, aliquo modo alii sunt attribuenda. Secundo cum dicit, at vero et possessiones etc. ostendit quod istorum esse debent possessiones. Et in parte ista dicit, quod manifestum erit ex dicendis quod et bellicum et consiliativum sunt attribuenda eidem uno modo, alio modo alteri. Dicitur enim ad praesens idem et diversum dupliciter. Idem scilicet secundum suppositum et secundum formam, sicut Socrates idem ex supposito, ipse autem et Plato diversi. Socrates autem et Plato albi, sunt idem in forma. Socrates autem albus prius et niger posterius est alter a seipso; sicut Porphyrius dicit, quod Socrates senex differt a se puero differentia accidentali. Intendit igitur quod bellicum et consiliativum eidem secundum suppositum sunt attribuenda, differenti tamen secundum prius et posterius et secundum fortius et minus forte, magis provectum et minus. Secundum enim quod alteri aetati oportet attribuere bellicum, puta iuventuti, et alteri consiliativum, puta aetati magis provectae, et secundum quod consiliativum indiget prudentia quae magis viget in aetate provecta, et bellicum robore corporali, quod magis in iuventute, oportet ea alteri attribui; bellicum quidem iuvenibus, consiliativum autem provectis. Secundum vero quod impossibile esse eos qui possunt violentiam inferre et deiicere principantes facere semper subiectos, oportet utrumque eidem attribui. Viri autem bellici qui sunt armorum domini, potentiam habent faciendi manere rempublicam et non manere propter armorum violentiam; et ideo relinquitur utrumque istorum dari debere eisdem in republica recta, sed non secundum idem tempus; sed unicuique dare illud tempore in quo magis aptum est ad illud. Sed in iuvenibus viget virtus corporalis magis quam prudentia vel virtus quae maxime necessaria est in bellicis; et ideo bellicum attribuendum est ipsis in tempore iuventutis. Prudentia autem et virtus magis vigent in provectis quae magis sunt necessariae ad consilium et iudicium; et ideo consiliativum et iudicativum attribuenda sunt eis quando sunt provectae aetatis. Sic igitur ambo oportet attribui eisdem, in alia tamen et alia aetate: et hoc iustum videtur. Iustum enim est unumquemque habere secundum dignitatem. Dividere autem sic secundum dignitatem videtur. Dignum est enim unumquodque ordinari ad illud ad quod magis natum est, ac quanto magis natum aptum est; sic enim facit natura. Iustum est igitur ista distribui secundum praedictum modum.

[90061] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 6 Deinde cum dicit at vero declarat quod istorum debent esse possessiones in eadem, dicens quod adhuc expedit in civitate optima possessiones esse circa hos, ita quod ipsi sint earum domini, aut maxime, quia necessarium est cives in ipsa abundantes esse. Siquidem civitas optima ordinatur per se ad sufficientiam secundum dispositionem suam. Isti autem qui dicti sunt cives sunt simpliciter. Artifices autem et quicumque alii qui non sunt factivi operationum virtutis, non participant civilitate per se. Et huiusmodi declaratio est ex suppositione; quoniam nullus potest felicitari nisi cum virtute quae est principium felicitatis. Civitatem autem optimam dicimus esse felicem simpliciter, non quantum ad aliquam partem et quantum ad aliquam non, sed quantum ad omnes cives, ut est dicere. Omnes igitur cives oportet esse virtuosos; qui ergo non sunt virtuosi, secundum quod huiusmodi, non sunt cives. Si igitur cives oportet esse abundantes, ut praedictum est, et hoc non oportet esse nisi sint domini possessionum, aut maxime necesse est eos esse dominos possessionis; et hoc si supponamus quod expedit in tali civitate agricolas esse servos, et hos aut barbaros aliunde venientes aut ministros.

[90062] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 7 Deinde cum dicit reliquum autem declarat quod sacerdotium aliqualiter est attribuendum eisdem et aliqualiter diversis cum praedictis; et quibus non est attribuendum dicens; quod ex his quae dicta sunt necessaria civitati, enumeratis prius, relinquitur genus sacerdotum, cuius ordo ad alios satis est manifestus. Non enim expedit in republica bene ordinata artificem seu agricolam vel forensem sacerdotem constituere. Sacerdos enim ordinatur ad cultum divinum celebrandum et honorem Deo exhibendum pro subditis. Nunc autem conveniens est cultum exhiberi Deo et honorem a principalioribus civibus. Omnia enim excellentiora exhibenda sunt Deo propter eius excellentiam, a quo est omne bonum, et quicquid est. Si igitur agricolae et artifices vel forenses cives non sunt, ut probatum est prius, non expedit eos esse cives in civitate bene ordinata. Sed quoniam cives distincti sunt in duo, sicut dictum est prius, videlicet in ordinatos ad arma et consiliarios, quos aliquando contingit abdicatos esse propter intolerantiam laboris et emeritos propter exercitium praeteritum in bellicis et iudiciis, et oportet eos habere requiem maxime in speculativis, cum motus passionum sensibilium sint omnino in eis sedati, ut in pluribus; eos autem qui intendunt honori et cultui divino oporteat habere requiem et vacationem contemplationis, expedit eos promoveri ad honorem sacerdotii, et assignari ad sanctificationem hanc eos, qui abdicati sunt propter labores in praeterito passos, et emeriti propter honesta exercitia in bellicis et consiliis. Est autem intelligendum, quod sicut natura illud quod est perfectius et in tempore in quo perfectius est ad perfectiorem ordinat operationem, seu finem, sic et ratio vel ars quae imitatur naturam. Homines autem post tempus eruditionis et exercitii in disciplinabilibus imperfectiorem prudentiam habent propter motum fortiorem passionum in eis. Robur autem corporale et magnanimitatem habent maiorem propter iuventutem: hoc autem magis competit in bellicis; et ideo rationabiliter tales in aetate illa ad bellica docet ordinare philosophus. Deinde autem procedente aetate represso calido et aliqualiter remissis motibus passionum, remittitur robur et magnanimitas secundum aliquid: ratio autem et prudentia magis vigent. Sedendo enim et quiescendo fit anima sciens et prudens. Istud autem convenit deliberationi et iudiciis; et ideo secundum rationem tales ordinandi sunt ad consilia et iudicia. Ulterius autem magis procedente aetate remisso calido propter tempus et fere mortificatis passionibus, ut est dicere, aut regulatis propter longum exercitium, fere deficit robur corporale et maxime viget intellectus. Illud autem maxime requiritur in his quae ordinantur ad cultum divinum. Oportet enim eos vacare ab exterioribus actionibus et maxime intendere speculationi divinorum; et ideo in aetate tali convenienter assignandi sunt cives ad cultum divinum; ita ut primo exercitentur in bellicis, deinde in agibilibus, ultimo autem vitam finiant in speculatione divinorum, in quo ponitur ultimus finis hominis.

[90063] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 8 Deinde cum dicit sine quibus recolligit determinata; dicens, quod sic igitur determinatum est quae sunt illa quae sunt necessaria ad consistentiam civitatis, et quot illorum sunt partes ipsius. Agricolae enim et artifices et mercenarii, qui pro mercede commutant opera, necessarii sunt in civitate, sed nequaquam sunt partes ipsius per se. Bellici autem et consiliativi et sacerdotes sunt partes civitatis, et sunt distincti a praecedentibus secundum omne tempus, a se autem invicem secundum partem temporis; ita ut idem prius ordinetur ad bellum, deinde ad consilium et ultimo ad sacerdotium.

[90064] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 9 Deinde cum dicit videtur autem declarat ista fuisse ab antiquis inventa. Et primo narrando. Secundo cum dicit, quod autem omnia etc. per signum. Circa primum primo declarat distinctionem bellicorum et consiliariorum ab aliis, et institutionem conviviorum civilium fuisse antiquas. Secundo cum dicit, fere quidem igitur etc. concludit idem de aliis. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, conviviorum quidem igitur declarat quod istorum fuerit primo. Circa primum primo declarat distinctionem praedictorum institutam esse ab antiquo. Secundo cum dicit, quae autem circa etc. distinctionem conviviorum. Circa primum dicit, quod volentibus philosophice considerare de republica, apparet hoc non nunc primo neque recenter esse notum quod oportet in civitate genus bellicorum et consiliariorum esse distinctum ab agricolis et artificibus et mercenariis secundum quod huiusmodi. In Aegypto enim, ubi primo concessum est studere, secundum quod dicitur primo metaphysicorum, primo observaverunt leges statuentes. Deinde autem posterius in Creta quae est insula in Graecia. Dicunt enim quod Sesostris legislator Aegyptiorum hoc primus ordinavit per legem de quo sit memoria. Circa Cretam autem Minos legislator ipsorum.

[90065] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 10 Deinde cum dicit quae autem declarat institutionem conviviorum ordinatam esse ab antiquis; dicens, quod institutio conviviorum civilium quibus participant omnes cives determinatis festis vel temporibus, videtur esse facta ab aliis multis, Cretensibus scilicet et Italicis. Sed illa quae ordinata fuerunt in Creta, ordinata fuerunt maxime circa tempus regiminis Minois regis. Illa autem quae in Italia, multo fuerunt antiquiora praedictis. Dicunt enim cosmographi illius regionis quemdam regem fuisse Italum nomine in illa quae tunc dicebatur Oenotria a quo accipientes nomen, dicti prius Oenotri, vocati sunt Itali, et hanc partem Europae quae sita est inter sinum maris Scylleticum, ita dictum a Scylla periculo maris in quo saepe periclitantur naves propter collisionem ad rupes praeruptas, et sinum Lameticum quod videtur esse, quod dividit praedictam Italiam ex parte opposita, quae videntur adinvicem parum differre circa locum in quo concurrunt, videlicet per intermedium diei, dicunt assumpsisse nomen Italiae ab eodem. Hic igitur Italus dicitur collegisse pastores illius regionis, primo in unum ordinem civilem, et constituisse quosdam eorum agricolas, alios autem forte artifices et alios bellicos, et leges ordinasse determinantes regulam vivendi eisdem, et instituisse convivia communia omnibus primo. Propter quod et nunc ibidem observant convivia et leges quasdam ordinatas ab illo, quod intelligendum est pro tempore philosophi. Apud Tyrrheniam autem quae est alia pars Italiae, habitabant prius opici dicti et tunc Ausonii pro tempore suo. Apud Iapygiam autem et Ionium quae est alia pars Italiae vocata prius Syrtes habitabant dicti Chaones qui fuerunt quondam de genere Oenotriorum qui dicuntur fuisse Graeci quidem. Unde et quaedam pars Italiae quondam magna Graecia dicebatur. Sed est intelligendum, quod propter mutationem inhabitantium regionem praedictam, vel propter bellum, vel occupationem vel epidemiam plura praedictorum nominum partium regionis praedictae mutata sunt, aut etiam oblita, et alia imposita; et ideo nescimus bene communiter quas partes regionis illius quaedam praedictorum nominum significent.

[90066] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 11 Deinde cum dicit conviviorum quidem declarat, quod istorum a quo primo fuit inventum; dicens, quod institutio conviviorum communium legitur primo facta fuisse in Italia a praedicto Italo: distinctio autem civilis multitudinis secundum modum praedictum in Aegypto. Institutio enim quae fuit facta sub regimine Minois apud Cretam multo posterior fuit facta quam in Aegypto, quam dicitur fecisse legislator eorum Sesostris.

[90067] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 12 Deinde cum dicit fere quidem concludit idem de aliis civilibus; dicens, quod oportet credere praedicta et alia fere civilia inventa et observata prius multo tempore, aut magis infinities. Si enim supponamus, quod omnia quae fiunt hic reducantur ad motum et figuram caelestem de necessitate, et motus caeli est aeternus secundum opinionem philosophi, oportebit ista inferiora circulari infinities, ut videtur secundum ordinationem. Civilium quaedam sunt necessaria ad vivendum absolute, sicut agricultura, quaedam autem ad bene vivendum. Illa igitur quae sunt necessaria, primo invenerunt ipsa necessitate coacti; quae vero ordinantur ad bene vivendum istis existentibus inventa fuerunt et rationabiliter acceperunt incrementum. Similiter et circa respublicas totas: illa enim quae est necessaria ad vivendum absolute, rationabiliter inventa esse creditur prius; quae autem ordinatur ad bene vivendum, et optima est, posterius, procedendo ab imperfecto ad perfectum secundum modum naturae.

[90068] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 13 Deinde cum dicit quod autem manifestat dicta per signum; dicens, quod signum quod omnia civilia antiqua sint, et inventa prius, sunt ea, quae fuerunt in Aegypto, et sunt adhuc observata: isti enim sunt antiquissimi philosophantes, et ordines civiles instituentes, leges et ordinem civilem invenientes et observantes, sicut etiam Plato dicit in primo Timaei: et ideo eis quae dicta sunt prius, et ab eis observata, utendum est gubernantibus bene civitates. Si autem aliqua omissa sunt ab eis, vel etiam a nobis, tentandum est ea invenire.

[90069] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 7 n. 14 Deinde cum dicit quod quidem recapitulat quaedam determinata; dicens, quod sic igitur determinatum est prius, quod regionem et possessionem principaliter oportet esse bellicorum, et aliorum participantium republica, puta consiliariorum et sacerdotum; et quod agricolas et mercenarios et artifices non expedit esse cives in optima civitate. Prius autem dictum fuit quantam secundum quantitatem, et qualem secundum dispositionem, oportet esse regionem optimam.


Lectio 8

[90070] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 8 n. 1 Postquam declaravit philosophus quae sunt partes civitatis per se, et quae non, et quod agricolas non expedit esse partes ipsius, quorum est excolere regionem, transit nunc ad determinandum divisionem regionis, et quos et quales oportet esse cultores ipsius. Et circa hoc primo determinat de divisione regionis quomodo facienda est. Secundo cum dicit, terram autem etc. quos et quales oportet esse cultores ipsius. Circa primum praemittit quasdam suppositiones cum intentione sua. Secundo cum dicit, necessarium igitur etc. ex dictis concludit regionis divisionem. Tertio cum dicit, ut duabus sortibus etc. rationem assignat. Circa primum primo praemittens intentionem suam, primo praemittit quasdam suppositiones ex parte possessionum. Secundo cum dicit, de conviviis autem etc. ex parte conviviorum. Tertio cum dicit, adhuc autem etc. quamdam ex parte expensarum in cultu divino factarum. Primo igitur dicit, quod post praedicta dicendum est de regione, qualiter distribuenda est, et de cultoribus eius quos secundum scientiam, et quales secundum conditionem oporteat eos esse; supponentes primo, quod non expedit in civitate bene ordinata possessiones esse communes, sicut Plato et sequaces eius dixerunt, sicut ostensum fuit in secundo. Magis enim negligeretur cura ipsarum necessaria. De communibus enim minus curant homines quam de propriis, quia magis propria diligunt. Sed expedit eas appropriatas esse singulis quantum ad proprietatem et curam, facere autem eas communes aliis quantum ad usum per actum liberalitatis et amicabiliter. Secundo supponendum est, quod non expedit in eadem civitate aliquem civem indigere alimento, et eis quae sunt necessaria ad vitam; quia civitas optima est per se sufficiens, et civis per civitatem determinatur.

[90071] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 8 n. 2 Deinde cum dicit de conviviis praemittit tres suppositiones ex parte conviviorum communium: quarum prima est quod de conviviis communibus, simul videtur cum praecedentibus opportunum esse ea fieri in civitate optima. Causa vero propter quam opportunum est et nobis videtur, in sequentibus huius libri dicetur: disponunt enim ad familiaritatem civium et amicitiam ipsorum. Secundo de eisdem supponendum est, quod oportet omnes cives tam divites quam pauperes communicare ipsis; aliter enim non essent communia toti civitati per quam determinatur civis. Tertio accipiendum est, quod cum sint egeni vel minus divites, paucas habentes possessiones, non est facile eos sine gravamine magno afferre ad convivia communia quod proportionale est, et sustentare familiam propriam de modica substantia sua; modica enim possessio, ad duo minus est sufficiens.

[90072] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 8 n. 3 Deinde cum dicit adhuc autem ponit unam suppositionem quantum ad expensas divinorum; dicens quod adhuc accipiendum est, quod expensae quae fiunt in cultu divino, puta in sacrificiis ad hoc ordinatis, communes sunt toti civitati, siquidem praedictus cultus communis est.

[90073] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 8 n. 4 Deinde cum dicit necessarium igitur infert divisionem regionis ex dictis suppositionibus; dicens, si verae sunt praedictae suppositiones, expedit in civitate optima possessionem regionis esse divisam, et alteram partem eius esse communem ad communes eius expensas faciendas, et alteram propriam unicuique ad familiares opportunitates: et quaelibet istarum partium dividitur in duas, ita ut una pars possessionis communis ordinetur ad oblationes, vel cultum divinum; altera autem ad expensas communes in conviviis communibus faciendas. Altera autem pars eius, quae propria est singulis, ordinetur ad necessitates proprias unicuique; alia vero ad negotia communia civitatis, puta ad munitionem, custodiam et ornatum.

[90074] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 8 n. 5 Deinde cum dicit ut duabus assignat distinctionis praedictae rationes duas, quarum secundam ponit cum dicit, quamobrem et cetera. In prima parte dicit, quod sic convenienter divisa est regio in duas sortes, et quaelibet illarum distincta in duas et hoc rationabiliter; quia sic ea divisa per diversas sortes, omnes in civitate participabunt utraque divisione; quia omnes participabunt possessione communi, saltem in quantum participant conviviis communibus. Propria autem manifestum est, quod participant omnes. Hoc autem aequale et iustum videtur, et per consequens rationabile. Rationabiliter igitur dividitur secundum praedictum modum.

[90075] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 8 n. 6 Deinde cum dicit propter quod tangit secundam rationem, et est. Expedit possessiones regionis dividi secundum quod magis conveniens est civibus in ordine ad vicinos conterminales eisdem, et potentes adversari: sed eam dividi secundum modum praedictum magis conveniens est ipsis in respectu ad vicinos municipii civitatis volentes adversari. Cuius signum est, quia ubi non observant istum modum, sed ubi omnes possessiones sunt communes, parvipendunt inimicitiam vicinorum, non curantes si occupent partem possessionis civitatis, minus enim dolent de amissione communium; ubi autem omnes possessiones sunt propriae vel fere nimis curant de inimicitia vicinorum, et praeter illud quod bonum est; verentur enim amittere possessiones proprias, eas magis diligentes, quam communes. Et ideo in quibusdam civitatibus solet esse lex, vicinos conterminales non participare honore vel consilio eorum in ordine ad bellum, vel quodcumque aliud magnum; quasi non possent bene consiliari propter affectionem aliquam propriam inimicitiae, vel amoris. Expediens est igitur regionem dividi secundum praedictum modum, propter praedictas rationes.

[90076] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 8 n. 7 Deinde cum dicit terram autem declarat quos et quales oportet esse cultores regionis; dicens, quod in civitate optima terrae cultores si possint haberi ad votum, oportet esse servos robustos corpore, ut bene elaborare ipsam possint; deficientes intellectu, ne sint inventivi fraudum contra dominos. Sed circa hos oportet duo observare. Primo, quod non sint eiusdem tribus; sic enim uniti adinvicem magis possunt esse fortes quam cives. Secundo quod nec animosi: si enim essent, magis auderent insurgere. Expedit igitur eos esse robustos corpore, deficientes intellectu, pusillanimes, et non eiusdem tribus: sic enim magis utiles erunt ad terrae elaborationem et nihil insolescent contra dominos machinantes. Deinde autem expedit, si isti non possunt haberi, terrae cultores esse barbaros in alia regione natos servire et ministros natura; tales enim sunt similes praedictis secundum dispositionem naturalem. Sed colentes terras proprias uniuscuiusque civis oportet esse proprios illorum, quorum sunt terrae; eos autem qui terram communem, expedit esse servos communitatis. Quomodo autem dominus se debeat habere ad servos in utendo ipsis, et melius est ad inducendum eos ad bene operandum proponi eis libertatem in praemium si bene operentur, cum autem verbere vel afflictione affici debeant, in sequentibus huius tractatus dicetur.


Lectio 9

[90077] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 1 Postquam philosophus declaravit ea quae supponenda sunt ex parte multitudinis civilis ad rectam rempublicam, vult nunc declarare quae supponenda sunt ex parte situs civitatis et aedificiorum eius et regionis in speciali magis. Et primo ostendit quae supponenda sunt ex parte situs civitatis in speciali. Secundo cum dicit, de locis autem etc. quae ex parte munitionum et aedificiorum. Circa primum recolligit quaedam dicta prius de situ civitatis. Secundo cum dicit, ipsius autem ad seipsam etc. declarat quae ulterius supponenda sunt circa situm eius in speciali. Primo igitur dicit, quod prius determinatum est a nobis quod si civitas optima debeat situari ad votum, oportet quod communicet mari et terrae secundum quod contingit melius, ut ex utroque possit iuvari et in necessariis ad vitam et contra vicinos debellantes.

[90078] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 2 Deinde cum dicit ipsius autem declarat quae attendenda sunt de positione civitatis in ordine ad sanitatem et ad bellica. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, quoniam autem oportet etc. de quibus istorum magis sollicitandum est propter sanitatem. Circa primum tangit quatuor ad quae oportet respicere in bona positione ipsius: quorum duo primi per se ordinantur ad sanitatem, tertium ad bellicas opportunitates. Quartum vero ad hoc et ad necessitatem vitae. Dicit igitur, quod si oportet civitatem ipsam situari ad votum, oportet respicere ad quatuor principaliter. Primo quidem quod declinationem habeat et sit propatula, si fieri potest, ad orientem et ad ventos flantes ab ortu qui sunt saniores aliis; tamquam hoc sit opportunum ad bonam dispositionem civium, scilicet sanitatem. Sunt venti Orientales saniores, quoniam plurima materia ipsorum plus moratur sub via solis; et ideo calidiores sunt secundum philosophum secundo Meteororum. Propter caliditatem autem suam nubes resolvuntur et aerem subtiliant et mundificant; quae faciunt ad bonam dispositionem et sanitatem. Siquidem aer paludosus et nubilosus et grossus est aegrotativus: e contrario vero ventus Occidentalis frigidus est et parum moratur sub via solis, nec est fortis flatus, ut frequentius; et ideo propter frigiditatem vapores congregat et aerem ingrossat et propter parvitatem flatus non potest nubes propellere; ista autem non conveniunt ad bonam dispositionem corporum; et ideo loca propatula ad occidentem non sunt salubria bene ut frequentius. Secundo expedit civitatem declinare ad Boream et ad ventos boreales, sic enim recentior erit et magis remota a putrefactione, quia venti illi recentiores sunt et saniores. Cuius ratio est, quia ventus Septentrionalis frigidissimus est, et fortissimi flatus et ratione fortitudinis flatus et nubes et vapores grossos propellit ab aere mundificando ipsum; ratione vero frigiditatis congregat calidum intrinsecum claudendo poros exterius; et propter primum prohibet putrefactionem, propter secundum confortat digestionem, et ista bene competunt sanitati. E contrario ventus Australis calidus est et tortuosi flatus et virtute caliditatis elevat vapores et poros aperit et virtute flatus tortuosi nubes congregat; et ideo ingrossat aerem et ad putrefactionem disponit et debilitat digestionem; quae sunt principia aegritudinis; et ideo ventus Australis non est bene salubris. Tertio autem oportet civitatem situari, ut bene se habeat ad actiones civiles et ad opportunitates bellicas, propter quas oportet eam sic disponi, ut sit boni exitus civibus et facilis, difficilis autem et mali aditus debellantibus; et per consequens difficile comprehensibilis; quod fit vel per naturalem dispositionem, vel montium, vel rupium, vel aquarum, vel per artificialem, puta turrium vel munitionum. Quarto expedit eam sic poni quod habeat multitudinem aquarum fontalium vel fluvialium convenientium sanitati et munitioni si possibile est. Si autem hoc non est possibile, oportet invenire et praeparare susceptacula aquarum fluvialium et defossarum, puta cisternas et puteos potentes continere copiam multam ipsarum, ita ut non contingat eos deficere propter multitudinem, etiam si ab adversariis prohiberentur aquae exteriores.

[90079] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 3 Deinde cum dicit quoniam autem declarat de quibus praedictorum magis solicitandum est ad sanitatem; quod primo facit. Secundo cum dicit, propter quod etc. ponit quoddam documentum. Primo dicit, quoniam conditorem civitatis oportet esse solicitum multum de sanitate inhabitantium civitatem. Primo enim et principaliter oportet esse solicitum de bona dispositione animae. Secundo de bona dispositione corporis in ordine ad animam. Bona autem dispositio corporis, seu sanitas primo videtur causari ex dispositione civitatis ad talem vel talem situm, puta ad orientem vel Boream, propter bonam dispositionem aeris. Secundo vero causatur ex usu aquarum bene dispositarum, puta dulcium et levium; et ideo de istis et de aere debet curare principaliter non accessorie. Illa enim multum conferunt ad sanitatem et bonam dispositionem, quibus ut plurimum et frequentissime utuntur homines ad vitam corporis sustentandam. Hae sunt naturae aquarum et aeris. Aqua enim utuntur secundum se ad potum et ad cibum saltem secundum quod mixta est. Aere autem ad respirationem; ergo multum conferunt ad sanitatem. Oportet igitur conditorem civitatis multum sollicitari de bona dispositione aquarum et aeris; forte autem magis de dispositione aeris. Siquidem aer inspiratus cum minori alteratione pervenit ad principium vitae, scilicet ad cor.

[90080] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 4 Deinde cum dicit propter quod ponit quoddam documentum circa naturam aquarum in civitate; dicens, quod propter hoc, quia aquae multum conferunt ad sanitatem, si non fuerint omnes aquae in civitate similes, nec copiosae, distinguuntur seorsum accipiendo eas de numero ipsarum quae ad alimentum sunt convenientes, et seorsum alias quae ad alias opportunitates in civitatibus sapienter ordinatis; ut convenientibus ad alimentum, si copiosae non fuerint, non utantur ad alia, nec non convenientibus utantur ad alimentum.

[90081] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 5 Deinde cum dicit de locis autem inquirit de his quae supponenda sunt ex parte munitionum et aedificiorum. Et circa hoc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, sed immorari etc. excusat se ab ulteriori consideratione talium. Circa primum primo declarat quae supponenda sunt circa munitiones et aedificia in ipsa civitate. Secundo cum dicit, etenim in principantibus etc. quae in regione exterius. Circa primum primo inquirit de munitionibus et aedificiis communibus civitatis. Secundo cum dicit, at vero neque etc. de his quae ordinantur ad principalia opera civitatis. Circa primum primo tangit, quod non eodem modo se habet de munitionibus et in omnibus rebuspublicis. Secundo cum dicit, privatorum autem etc. inquirit de ipsis et de aedificiis in civitate optima. In prima parte dicit, quod illud quod est expediens et melius circa loca munita, non eodem modo se habet in omnibus rebuspublicis; sed in statu paucorum et monarchia expedit esse arcem, idest partem superiorem civitatis fortissimam esse in qua dominantes in paucorum statu et monarchae morantes possint defendere se, si opus sit, ab impetu multitudinis insurgentis si contingat. In statu autem populari expedit aequalitas aedificiorum, ut nullus propter fortitudinem munitionis alios expugnans, tyrannizet vel dominetur solus. In statu autem optimatum, in quo principantur plures virtuosi intendentes bonum commune, neutrum istorum expedit, seu magis multitudo locorum fortium per quos possit tueri civitas communiter.

[90082] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 6 Deinde cum dicit dispositio autem declarat qualem oporteat esse dispositionem habitationum propriarum et munitionum. Et primo inquirit de dispositione habitationum familiarium propriarum. Secundo ibi, et totam quidem etc. de communibus, puta de muris et munitionibus. Circa primum est intelligendum quod antiqui habitationes familiares fortiores faciebant propter adversarios, et rudiores, quia non ita erant experti; posteriores autem magis delectabiles et utiliores ad quaedam et subtiles magis propter maiorem experientiam. Dicit igitur quod dispositio habitaculorum familiarium et hippodamium, idest domicilium equorum, idest ad equos nutriendos, si fuerit bene penetrabilis, hoc est propatula et bene eventabilis secundum modum aedificandi posteriorum, est magis delectabilis ad inhabitandum et utilior ad aliquas actiones, puta ad nutritionem animalium; sed dispositio eorum secundum antiquum utilior est propter securitatem ab insurgentibus propter fortitudinem et minus delectabilis propter ruditatem ipsius: erat enim difficilis introitus impugnantibus et difficile penetrabilis eis. Et ideo si debeant disponi ad votum familiaria habitacula, oportet quod habeant ista duo; ut scilicet sint fortia contra bellantes et difficilis aditus eis secundum dispositionem antiquorum, et delectabilia et utilia ad actiones familiares secundum dispositionem posteriorum. Si enim aliquis ita praeparaverit, continget habitationem eius esse similem habitationi agricolarum, quos vocant quidam custodes vinearum, quibus in vineis et in campis solitarie immorantur: quorum habitacula sic sunt disposita, ut dictum est prius, ut bene se habeant ad actiones familiares et contra volentes nocere.

[90083] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 7 Deinde cum dicit et totam quidem inquirit de dispositione munitionum totius civitatis. Et primo in generali. Secundo cum dicit, de muris autem etc. specialiter de muris. In prima parte dicit, quod similiter, sicut dictum est de familiaribus habitationibus quod expedit eas esse dispositas dicto modo, ita dicendum est rationabiliter quod expedit totam civitatem esse dispositam quantum ad munitiones, ut non sit facile penetrabilis adversariis, scilicet turribus et fossis et aliis huiusmodi dispositis secundum partes et loca quibus magis competunt. Si enim sic se habeant, melius se habebit ad securitatem propter ipsas munitiones et ad ornatum; et per consequens ad delectationem propter debitum ordinem et situm.

[90084] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 8 Deinde cum dicit de muris autem inquirit de muris. Fuit autem opinio quorumdam quod muri non sunt necessarii civitati optimae quae habet optimos viros: tum quia propter confidentiam murorum forte redderentur negligentes in actionibus bellicis: tum quia ubi est maior fortitudo et melior, non competit multum minor: fortitudo autem virorum optimorum maior est et melior ad defensionem civitatis quam ea quae murorum; ergo videtur fortitudo murorum non competere eidem. Primo igitur proponit opinionem istam simpliciter non esse tenendam, movens rationem ad hoc. Secundo cum dicit, est autem ad consimiles etc. declarat quibus non competunt multum, et quibus sunt necessarii. Tertio cum dicit, si ergo per hunc modum etc. concludit ex dictis esse multum curandum de eis, et propter quas causas. Circa primum dicit, quod dicentes de muris non oportere eos circumponere civitati bene ordinatae ad virtutem, et habenti viros virtuosos, valde antiquam habent aestimationem, et simpliciter et praeter rationem; maxime cum videant illas, quae hoc modo decorantur sine muris in sola multitudine confidentes, ex ipso opere redargutas, et ductas ad inconveniens: multae enim fuerunt civitates habentes viros fortes et bonos, quae propter defectum munitionis et murorum succubuerunt, et captae sunt.

[90085] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 9 Deinde cum dicit est autem declarat, respectu quorum non multum competunt, et respectu quorum sunt necessarii. Et primo, facit primum. Secundo cum dicit, quoniam autem et accidit etc. secundum. In prima parte dicit, quod civitati habenti bonos viros, non multum competit salvari per munitionem murorum, a consimilibus secundum virtutem, et non multum differentibus secundum multitudinem: in loco enim proprio in quo potentiores videntur cives virtuosi, videntur se posse defendere a consimilibus virtute, vel parum excedentibus; et ideo non sunt eis necessarii muri ad hoc; quia non est faciendum per plura, quod bene potest fieri per unum: et iterum opprobriosum est, quod aliquis qui potest expugnare per propriam virtutem, nitatur expugnare per propriam et alienam.

[90086] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 10 Deinde cum dicit quoniam autem ostendit, quod respectu superexcellentis multitudinis et virtutis sunt necessarii. Et ad hoc adducit rationes tres: quarum secundam ponit cum dicit, simile enim velle muros et cetera. Tertiam cum dicit, at vero neque et cetera. In prima parte dicit: quoniam virtutem insurgentium contra civitatem contingit esse maiorem multo quam sit virtus eorum qui inhabitant civitatem, et paucorum, et illi qui sunt maioris virtutis multo, ut frequentius debellent eos qui minoris, munitio murorum bellicosissima, idest apta ad bellandum, necessaria est civitati, quae minoris virtutis est, ut pluribus modis possit resistere impugnantibus, et propter alia multa, et ad evitandum et ad repellendum ictus sagittarum, et machinarum diversarum, quae inventae sunt ad certitudinem insultus. Dicit autem munitionem murorum esse necessariam non simpliciter, sed ex suppositione finis, si debeat civitas salvari, nec pati nocumentum aut iniuriam sustinere, aut fieri servam.

[90087] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 11 Deinde cum dicit simile enim ponit secundam rationem; dicens, quod simile idem videtur dicere muros non circumponendos esse civitatibus, et circum tollere, hoc est de circuitu tollere montana loca, idest fortia loca prohibentia adversarios, et regionem facere facile penetrabilem ab ipsis: similiter dicere muros non circumponere habitationibus propriis, ac si timeretur, quod non essent futuri habitatores viriles, simile est facere eam penetrabilem furibus et raptoribus: nunc autem inconveniens est civitatem aut propriam inhabitationem facile penetrabilem facere adversantibus; ergo inconveniens est muros non apponere utrique.

[90088] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 12 Deinde cum dicit at vero ponit tertiam rationem; dicens, quod adhuc oportet intelligere, quod si circumponantur muri civitati habenti viros virtuosos, possunt repellere insultum adversantium, et per muros, et per virtutes ipsorum, et uti contra eos, et tamquam habentes murum, et tamquam non habentes: qui autem muros non habent non possunt nisi altero tantum: nunc autem melius est pluribus modis vicissim resistere adversario, quam uno tantum.

[90089] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 13 Deinde cum dicit sed utique concludit curandum esse de muris, et propter quas causas; dicens quod si ea quae dicta sunt se habent ut dictum est, manifestum est, quod non solum circumponendi sunt muri civitati, sed etiam multum curandum est de eis, ut bene sint dispositi ad ornatum et decorem civitatis, sed etiam ad repellendas opportunitates bellicas adversariorum, et quae nunc inventae sunt et quas contingit inveniri, et ad eos impugnandum. Sicut enim invadentes curant diligenter quibus modis possunt supergredi invasos, utentes instrumentis inventis, et tentantes invenire alia, sic cura debet esse invasis quomodo possint se custodire, utendo eis quae inventa sunt, et quaerendo non inventa per viam physicam. Si enim invadentes scirent invadendos bene munitos esse et potentes resistere, non multum conarentur eos invadere a principio. Nullus enim conatur ad illud quod credit esse impossibile, vel simpliciter, vel sibi.

[90090] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 14 Deinde cum dicit quoniam autem determinat de dispositione habitationum, quae ordinantur ad actus principales. Et primo dispositionem earum quae ordinantur ad quosdam actus communes omnibus. Secundo cum dicit, quoniam autem civitatis etc. earum quae ordinantur ad actus speciales quorumdam. Circa primum primo manifestat dispositionem eorum quae ordinantur ad cultum divinum, et convivia. Secundo cum dicit, venalium autem etc. eorum quae ordinantur ad commutationem. Circa primum primo dat intentionem suam. Secundo cum dicit, et eumdem etc. prosequitur. In prima parte dicit: quoniam in civitate perfecta necessarii sunt muri, ut dictum est prius, et necessarium est eos esse distinctos per observatoria, et turres positas in locis opportunis ad defensionem et ornatum, adhuc autem expedit communitatem civilem convivia communia facere, et expedit eam esse distinctam in eis, secundum quod quidam in ipsa inveniuntur excellentiores, quidam autem minus excellentes: habitationes dispositas ad huiusmodi convivia disponet aliquis rationabiliter, secundum quod dicetur.

[90091] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 15 Deinde cum dicit et eumdem prosequitur. Et circa hoc primo declarat quales debent esse secundum se habitationes huiusmodi. Secundo cum dicit, erit autem etc. in comparatione ad cives. Circa primum primo declarat quales oportet eas esse interius. Secundo cum dicit, decet autem etc. quales exterius. Circa primum est considerandum, quod omnia quae hic sunt, et nos et operationes nostrae, ex bonitate et munificentia divina causantur; et ideo tenemur et ad reverentiam et honorem, cum aliter retribuere non possumus; reverentia autem et honor per cultum exhibentur, quem oportet fieri in aliquo loco determinato ad hoc; et ideo in civitate unita ex similibus oportet esse aliquem unum locum convenientem ad hoc ordinatum. Et quia antiquitus gentiles convivia communia faciebant temporibus ordinatis ad cultum divinum, et ob reverentiam divinorum, ideo habitationes ad convivia erant eadem cum his quae ordinabantur ad cultum divinum. Dicit igitur philosophus, quod habitationes illas quae ordinantur ad cultum divinorum, et ad convivia principalissima ab antiquis ordinata temporibus praedicti cultus, expedit habere locum convenientem, et excellentem, ita ut dispositio eius ostendat praeeminentiam eius cui exhibetur cultus et reverentiam colentium ad ipsum; et unum et eumdem principalem in tota civitate; ne si plures essent, esset occasio divisionis civitatis: nisi in aliquibus partibus civitatis, lex quae ordinat de cultu divino determinavit esse aliquam talem habitationem seorsum, vel aliquas, dependentes tamen ad primam et principalem, in quibus cultus exhibeatur alicui oraculo, vel Apollinis, vel uniuscuiusque alterius responsivi secundum opinionem gentilium, qui stellas opinabantur quosdam deos. Locus autem iste conveniens erit, si bene fuerit dispositus quantum ad duo. Primo quidem quod habeat positionem bene se habentem ad apparentiam virtutis. Secundo, quod eminentior sit respectu partium civitatis. Ex ipsa enim eminentia situs ostenditur praeeminentia eius qui colitur, et ex apparentia virtutis dispositio colentium.

[90092] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 16 Deinde cum dicit decet autem declarat quales decet esse istas habitationes exterius; dicens, quod expediens est sub loco huiusmodi habitationum, et ad meliorem eventationem, et ad deductionem, esse quemdam forum praeparatum inter ipsas, et reliquas habitationes, quod quidam dicunt debere esse liberum, vel ab immunditiis et turpibus, vel quia ibi existentes et confugientes aliquam libertatem habeant, vel utrumque; huiusmodi autem locum oportet esse segregatum ab omnibus venalibus, quia locus iste, locus vacationis est; et ideo oportet ipsum esse sequestratum a tumultu. Venalia autem non tractantur sine tumultu. Et iterum locus hic ordinatus est ad virtutum exercitia. Negotiatio vero quae est circa venalia, remota est ab hoc. Et iterum expediens est mercenarios et agricolas, et alios tales viles quorum operationes per se non ordinantur ad virtutes, non accedere ad locum hunc, nisi vocentur ab aliquo principum propter aliquam necessitatem, si locus iste totaliter ordinatus est ad exercitia virtutum.

[90093] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 17 Deinde cum dicit erit autem declarat quales oportet eas esse in comparatione ad cives; dicens quod locus praedictus bene gratiosus erit, et conveniens cultui divino, si distinctus fuerit secundum gradus diversos, ita ut aliqua pars ordinetur ad gymnasia seniorum exercenda, alia autem ad divinorum actus secundum ordinem; et sit praeeminentia illius ad istum in dispositione et ornatu secundum praeeminentiam seniorum ad iuvenes. Rationabile enim est locum habitationis et ornatum eius distinctum esse secundum distinctionem aetatum, ita ut ipsa distinctio loci distinctionem residentium ostendat; et expedit etiam, quod tempore praedicti cultus, inter iuniores, sint aliqui principantes, et matronae apud principes resideant; sic enim minus praeter rationem agent iuvenes ex fervore iuventutis, et mulieres ex mutabilitate earum. In praesentia enim seniorum causatur verecundia vera, quae est timor de turpi, et timor liberalis, qui est turbatio ex phantasia futuri mali, quae solent retrahere magis mulieres et iuvenes ab operatione turpi. Differentia est inter timorem liberum et servilem: quia liber est quo aliquis timet amittere bonum honestum, et secundum rationem; servilis autem est quo aliquis timet amittere bonum secundum corpus, vel pati malum secundum ipsum. Corpus enim servus est quodammodo respectu animae.

[90094] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 18 Deinde cum dicit venalium autem declarat dispositionem habitationum, quae ordinantur ad commutationem dicens, quod forum rerum venalium oportet esse aliud, et remotum a loco praedicto; quia locus venalium locus tumultuosus est, et locus praedictus ad vacationem ordinatus quietem exigit: et expedit quod habeat seorsum locum congregativum bonorum, quae a mari immittuntur, et seorsum aliorum, quae ab ipsa regione; et ulterius in speciali secundum diversitatem generum rerum venalium; ita quod alia pars ordinetur ad pannos, alia ad calceamenta, alia ad alia; sic enim facilius expedientur commutationes, si sciverit unusquisque locum determinatum ad unumquodque commutabilium.

[90095] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 19 Deinde cum dicit quoniam autem declarat dispositionem habitationum eorum qui sunt principaliores in civitate; dicens: quoniam autem multitudo partium civitatis distinguitur in sacerdotes qui ordinantur ad cultum divinum, et principes qui curant de ordine civili, opportunum est habitationem sacerdotum, et locum ad convivia ipsorum situari iuxta sacras aedes ordinatas ad cultum divinum, ut locus habitationis ipsorum non sit remotus a loco cultus ad quem ordinatur; et quia expedit eos habere locum quietum propter contemplationem in qua maxime debent vivere inter alios. Principes autem qui ordinantur ad directionem contractuum, et ad sententiandum super disceptationibus super eisdem, et ad Scripturas sententiarum et vocationum civium, et ad alias huiusmodi dispensationes tales, et qui ordinantur ad regulandum agros vel agrestes, et qui ad regulandum corpus civitatis, etc., expedit habere habitationes circa forum commune, et in loco ubi communiter concurrunt plures, qualis est locus qui est circa forum rerum venalium; quia hic locus ordinatur ad necessarias commutationes quibus plures indigent. Locus autem ad cultum ordinatus qui est in superiori parte, indiget vacatione.

[90096] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 20 Deinde cum dicit etenim in declarat dispositionem habitationum exterius in regione, dicens quod similiter in regione exterius, oportet aedes et habitacula disposita et distributa esse secundum ordinationem proportionalem ei quae est in civitate. Sunt enim in ipsa principes et magistratus quos oportet habere habitacula convenientia principatui ipsorum, et ad ornatum, et ad fortitudinem. Iterum oportet esse in regione aedes communes in diversis partibus regionis, ut opportunum est ad custodiendum redditus et bona communia exterius collecta. Et iterum expedit in regione exterius esse sacras aedes, seu templa particularia, in diversis partibus, secundum quod opportunum est, distributa. Aliqua quidem ad cultum deorum, alia vero ad cultum heroum: quod dicit secundum consuetudinem gentilium, qui cultum divinum exhibebant animabus virorum, qui excellentes fuerunt in virtute heroica.

[90097] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 9 n. 21 Deinde cum dicit sed immorari excusat se a diligentiori consideratione de his; dicens, quod de istis tanta sunt dicta et restant dicenda plura. Sed immorari diutius in diligenter inquirendo et determinando de ipsis, non utile propter facilitatem. Non enim multum difficile est considerare quare oporteat illa ordinare secundum rationem; sed facere ipsa magis difficile est propter raritatem eorum quae ad hoc sunt necessaria. Determinare enim talia et considerare secundum intellectum, est facere opus voti, seu voluntatis. Ipsa autem fieri vel esse, pendet ex fortuna magis, quam a bona dispositione civium: et abundantia bonorum exteriorum quae sunt necessaria ad praedicta, aliqualiter dependet ex ea. Et ideo illa quae ulterius possent considerari de ipsis, praetermittuntur ad praesens.


Lectio 10

[90098] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 1 Postquam inquisivit philosophus de his quae supponenda sunt ad instituendam optimam rempublicam ex parte finis et materiae civitatis ipsius, transit nunc ad declarandum ex quibus et qualibus instituenda est optima civitas. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, dicens, declarato quae supponenda sunt ad futuram optimam rempublicam, nunc determinandum est nobis de ipsa republica, scilicet ex quibus et qualibus instituenda est civitas quae debet felicitari et bene gubernari simpliciter. Secundo cum dicit, quoniam autem etc. prosequitur. Et circa hoc primo ostendit, quod illos ex quibus constituitur optima civitas, oportet esse studiosos. Secundo cum dicit, at vero boni etc. declarat per quot, et quomodo efficiuntur tales: quia non sufficit in agibilibus scire qualem oportet esse unumquemque, quoniam bonum et studiosum, sed qualiter contingit fieri talem. Circa primum adhuc primo ostendit, qualem oportet esse civitatem optimam, quoniam studiosam. Secundo cum dicit, at vero studiosa etc. ex hoc concludit, quales oportet esse cives ex quibus componitur, quoniam studiosos. Civis enim definitur per civitatem. Et quoniam civitas optima determinatur per finem optimum, primo praemittit quaedam de ipsis. Secundo cum dicit, quoniam autem etc. ex ipsis ostendit quae sunt necessaria ad civitatem optimam, et qualem oportet eam esse. Circa primum primo tangit ea quae requiruntur ad hoc quod homo sit optimus. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. quod non omnes homines eodem modo se habent ad illud optimum. Circa primum est intelligendum, quod sicut in universo invenitur duplex bonum, scilicet separatum, et bonum ordinis, et bonum separatum maius est quam bonum ordinis, quod determinatur per ipsum secundum Aristotelem duodecimo metaphysicorum; bonum autem perfectum ex istis bonis aggregatur: sic in homine qui dicitur minus universum, duplex invenitur bonum quodammodo, scilicet quod est finis, et quod ordinis: et bonum ordinis eorum quae ad finem, per finem determinatur; et perfectum bonum hominis ex istis duobus bonis aggregatum est. Hoc igitur supponens, dicit: quoniam duo sunt per quae contingit omnes homines esse bonos, et sunt boni et qui boni sunt: quorum unus est finis operationum rectus, et intentio ipsius recta; aliud autem est inventio actionum et organorum ordinatorum ad ipsum finem. Optimum enim uniuscuiusque consistit in optimo fine eius, et in ordinatione aliorum ad ipsum. Accidit autem aliquando ista dissonare et consonare ad seinvicem. Dissonare quidem: quia aliquando finis bonus ponitur, et intentio recta ad ipsum subest. Peccatum autem est in actione eorum quae sunt ad finem, vel in ordine. Aliquando autem e contrario illa quae ordinantur ad finem subsunt omnia et recte ordinata, sed finis positus et intentus malus est. Consonare quidem, quia aliquando contingit quod peccatur in utroque; et in fine, et in his quae ad ipsum; sicut circa medicinam accidit aliquando, quod medicus non recte iudicat quale contingit fieri corpus quod convalescit, et ad quem terminum sanitatis contingit ipsum deduci. Nec etiam bene accipit illa vel ordinat quae deducunt ad suppositum terminum sanitatis. Aliquando autem utrumque recte accipit, rectum ponens et intendens finem, et ea quae sunt ad ipsum recte ordinans. Homines vero in omnibus artibus et scientiis, et universaliter virtutibus finaliter intendunt optimum in illis: et ideo oportet, si debeant fieri in illis optimi, attingere ad ambo: puta ad finem rectum et ad ordinationem actionum et organorum quae ad finem. Apparet igitur, quod in qualibet arte et scientia speculativa vel practica, homo est optimus per finem optimum, et ea quae ad ipsum.

[90099] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 2 Deinde cum dicit quod quidem declarat quod non omnes homines eodem modo se habent ad suum optimum seu felicitatem; dicens quod manifestum est ex se, quod omnes homines naturaliter appetunt bene vivere. Omnia enim naturaliter appetunt suam perfectionem. Sed non omnibus hominibus inest aequaliter habilitas ad adipiscendum hoc; sed quidam sunt dispositi bene ad acquirendum eam, quidam autem indispositi, aut propter materiam, aut propter naturalem complexionem per quam inclinantur ad operationes inordinatas, aut propter formam, quia aliquod bonorum fortunae quae sunt necessaria, deficit eis. Indiget enim debens felicitari et bene vivere, inclinatione naturali ad hoc, et successu aliquo in exterioribus bonis. Si quidem privatum omnibus bonis fortunae impossibile est bene operari. Sed illi qui melius dispositi sunt ex natura ad hoc, minori indigent successu; qui autem minus, ampliori. Aliqui etiam ita depravati sunt per consuetudinem, vel aliquid aliud, quod quamvis inclinentur ex natura ad felicitatem et bene vivere, non tamen recta via vel modo quaerunt eam: et ita, quod aliquis non felicitetur, potest contingere, aut quia non recte ponit felicitatem, aut quia non recte quaerit quae ad ipsam, aut propter utrumque.

[90100] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 3 Deinde cum dicit quoniam autem declarat qualem oportet esse optimam civitatem. Et primo ostendit, quod ad hoc primo necessarium est praeintelligere quid est ipsa felicitas, quasi praemittens intentum. Secundo cum dicit, dicimus autem etc. declarat illud. In prima parte dicit: quoniam propositum intentionis nostrae est considerare de optima republica qualis sit, optima autem respublica est secundum quam civitas optime gubernat et vivit, civitas autem optime gubernat et vivit quae attingit ad felicitatem optimam. Et ideo oportet nos praeconsiderare illud, per quod determinatur. Civitatem autem seu rempublicam optimam, per felicitatem determinamus, ut dictum est.

[90101] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 4 Deinde cum dicit dicimus autem declarat intentum. Et primo praemittit definitionem felicitatis, et eam explanat. Secundo cum dicit, utetur quidem utique etc. ostendit qualem oportet esse civitatem optimam. Circa primum, primo praemittit definitionem felicitatis in aliis positam; dicens, quod ad manifestationem intenti diximus, et determinavimus in libro Ethicorum, si quidem ea quae determinata sunt, bene utilia sunt ad propositum, felicitatem esse operationem et usum virtutis perfectum simpliciter, et non ex suppositione. Felicitatis quidem est operatio, quia habitus in potentia est et imperfectus; felicitatem autem perfectum bonum dicimus. Virtutis autem, quia virtus est quae habentem perficit, et operationem eius bonam reddit: felicitas autem bonum hominis est perfectum: ergo secundum virtutem eius. Usus autem perfectus est, quia una operatio sola non facit hominem felicem, sed multae et continuae. Continuati autem alicuius actus usus perfectus est illius actus, secundum quod usus est idem quod exercitium. Unde ista definitio eadem est secundum rem, ei quae ponitur primo Ethicorum, qua dicitur, quod est operatio hominis secundum virtutem perfectam, et in vita perfecta; ita ut quod ponitur hic usus perfectus, sit idem ei quod ibi ponitur, in vita perfecta.

[90102] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 5 Deinde cum dicit dico autem explanat ultimam particulam, scilicet, non ex suppositione. Ad cuius evidentiam est intelligendum, quod finis secundum se rationem boni habet. Eorum autem quae ordinantur ad ipsum, quaedam sunt quae rationem boni de se habent aliquam, et aliquam ex ordine ad finem, sicut medicina dulcis. Alia vero quae secundum quod huiusmodi rationem boni et eligibilis non habent, sed tantum ex ordine ad finem; sicut medicina amara; secundum se enim eligibilis non est, sed propter sanitatem tantum. Et prima bona dicuntur simpliciter bona. Secunda autem bona dicuntur ex hoc solum necessaria. Dicit igitur, quod operationem bonam ex suppositione dico quae necessaria quidem est ad finem, sed secundum se rationem boni non habet. Simpliciter autem bonam dico, quae secundum se rationem boni habet, non tantum ex fine, sicut in actionibus iustitiae. Sententiae enim condemnandorum et supplicia et punitiones eorum procedunt a virtute iustitiae, et necessariae quidem sunt in civitate, quia aliter non salvaretur civitas nec communicatio, et rationem boni habent, quia necessariae. Secundum se autem eligibiles non sunt absolute. Eligibilius enim esset, si contingeret quod homines vel civitates talibus non indigerent. Sed actiones quae sunt circa honores et circa abundantiam exteriorum, sunt simpliciter eligibiles secundum se. Rationem autem quare primae sunt eligibiles, et non istae, tangit dicens quod electio sententiarum et suppliciorum et aliorum huiusmodi in civitate, est electio alicuius, quod malum est, secundum quod huiusmodi, sed in ordine ad finem. Electio autem eorum quae circa honores et circa divitias et actiones eorum, e contrario, est electio cuiusdam boni secundum se, quia sunt dispositiones quaedam ad bonum et generationes eius. Honor enim disponit et factivus est boni secundum animam, inquantum aliquis propter honorem operatur magna et honorabilia. Divitiae autem naturales sunt factivae boni secundum corpus principaliter.

[90103] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 6 Deinde cum dicit utetur autem declarat ex dictis qualem oportet esse civitatem optimam. Et circa hoc, primo ipse declarat qualiter ipse studiosus utitur bonis praedictis utrisque. Secundo cum dicit, palam autem etc. declarat quod usus istorum qui est secundum virtutem studiosus est. Tertio cum dicit, necessarium igitur etc. ex dictis concludit qualem oportet esse civitatem optimam. In prima parte dicit quod vir studiosus qui virtutem perfectam et appetitum ordinatum habet, bene utitur his quae secundum se rationem boni non habent, sunt tamen ordinabilia in finem: puta paupertate et aegritudine, defectu amicorum et huiusmodi, secundum illud quod beatum est et perfectius est in usu contrariorum, puta divitiarum, et sanitatis, et amicorum. Meliorem enim operationem facit ex suppositione istorum, quia, secundum quod determinatum est a nobis in sermonibus moralibus ad Eudemum, bonus et studiosus est, cui simpliciter bona sunt bona propter ipsam virtutem. Cui autem simpliciter optima non sunt optima, non est bonus vel studiosus; quemadmodum neque esse sanus videtur, cui sana simpliciter non sunt sana. Sed sanitas et divitiae secundum se, rationem boni habent: ergo bene utetur eis studiosus propter virtutem. Studiosus etiam secundum rectam rationem utitur omnibus datis, quia per rationem operatur. Ratio autem recta dicit, quod utatur unoquoque secundum quod contingit melius ad finem. Si igitur paupertas et aegritudo, et eorum contraria ordinabilia sunt in felicitatem, utetur studiosus istis pro paupertate et divitiis meliori modo, quo contingit ad ipsam. Similiter et eorum oppositis. Sed paupertate aut aegritudine suppositis, minus perfectas faciet operationes, cum secundum se non sint bona. Divitiis autem et sanitate suppositis, perfectiores, quia secundum se rationem boni habent: sicut bonus coriarius ex corio dato meliores calceos quos contingit, facit; sed ex meliori meliores, ex peiori autem peiores.

[90104] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 7 Est autem intelligendum, ad evidentiam dictorum et dicendorum iam, quod felicitas per se non existit in bonis exterioribus, puta in divitiis, nec etiam in usu earum: in ipsis quidem non existit per se, quia felicitatem nullus quaerit propter aliquid aliud, divitias autem quaerunt propter aliud: vel propter necessitatem vitae, vel propter operationem virtutis: ergo in ipsis non existit per se. In usu autem eius per se non consistit: quoniam optimus usus divitiarum qui est in consumendo eas, ut dicit Aristoteles primo rhetoricae, videtur ordinari per se immediate ad bonum corporis, puta ad sustentationem naturae, vel saltem ad aliud ordinatur: felicitatem autem non dicimus ad aliud ordinari. Et adhuc felicitas operatio virtutis perfectissimae est. Bonus autem usus divitiarum non est operatio perfectissimae virtutis; quia liberalitas seu magnificentia, quarum est operatio, non sunt perfectissimae virtutes, sed prudentia aut sapientia magis: ergo in usu ipsarum non consistit per se felicitas: oportet tamen ipsas praeexistere ipsi felicitati.

[90105] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 8 Felicitas enim consistit in optima operatione intellectuali per se. Ad operationem autem optimam quamcumque, seu speculativam seu practicam, oportet praesupponere consistentiam subiecti, et bonam dispositionem. Consistentia autem, et bona dispositio, non sunt sine suppositione eorum quae sunt necessaria ad vitam et bonam dispositionem, quae sunt divitiae seu bona exteriora: ergo divitias necesse est praeexistere felicitati tam speculativae quam practicae, quamvis alia ratione speciali sint praenecessariae practicae seu civili. Quod autem est praenecessarium ad aliquid, videtur ordinari ad ipsum sicut ad finem, et sicut instrumentum ad operationem. Et ideo divitiae ordinantur ad felicitatem sicut ad finem, et sicut organum ad operationem. Ea autem quae ordinantur ad finem, vel se habent ad aliud sicut organum ad operationem, oportet esse commensurata, seu proportionata, fini seu actioni, et non excedere vel deficere a media ratione. Divitias igitur quas necesse est praeexistere felicitati, oportet esse commensuratas ei, ita ut nec maiores nec minores quaerantur quam sint necesse ad ipsam: maiores tamen exiguntur ad practicam seu civilem quam ad speculativam. Ad speculativam enim sufficiunt secundum quod utiles sunt ad sustentationem vitae, et bonam dispositionem corporis. Ad practicam autem, seu civilem, exiguntur ad hoc, et ad expeditionem operationum practicarum, seu civilium; et quanto perfectior est, tanto maiores. Et si a praedicta commensuratione superexcedant, aut totaliter tollunt felicitatem, aut saltem diminuunt ipsam. Sicut tanta potest esse magnitudo fistulae, quod peior erit fistulatio; et adhuc tanta, quod penitus non erit. Similiter si deficiant a mensura secundum quam sunt necessariae divitiae ad perfectam felicitatem, secundum aliquid, parum diminuent ipsam. Si autem secundum multum, totaliter tollent. Sicut si minor sit fistula quam quae nata est moveri a fistulatore, parum debilior erit fistulatio; si autem multum, omnino non erit. Sic igitur felicitas per se non existit in divitiis, nec in usu earum per se.

[90106] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 9 Verumtamen ipsae et usus earum qui non est sine ipsis, sunt praenecessaria ad ipsam secundum quamdam mensuram et proportionem; a qua si deficiant secundum minus et parum, minus perfecta erit felicitas. Et hoc intendebat Aristoteles quando dixit quod studiosus utetur paupertate et aegritudine bene ut contingit, quod autem beatum in contrariis est. Si autem multum, non erit omnino. Eodem autem modo se habet et si excedat secundum maius a praedicta mensura. Utrum autem necessarium sit eas praeexistere per se vel per alterum, vel sicut proprias, vel sicut communes, non refert ad propositum; dum tamen praeexistant secundum hoc, quod commensuratae sunt. Ille tamen modus praeexistendi vel praehabendi eas eligibilior videtur, quo habentur secundum hoc, quod necessariae et commensuratae sunt ipsi fini, et quo minus impediuntur homines a rectitudine operationis, sive per affectum sive per sollicitudinem inordinatam circa eas.

[90107] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 10 Deinde cum dicit palam autem declarat, quod usus praedictos oportet esse studiosos; dicens, quod manifestum est quod necesse est usus praedictorum bonorum, scilicet divitiarum et sanitatis, et huiusmodi, studiosos esse et bonos, quia usus qui sunt secundum virtutem studiosi sunt et boni: sed usus praedictorum bonorum a studioso per se a virtute sunt: studiosus enim, secundum quod huiusmodi, virtuosus est; ergo oportet usus praedictos studiosos esse. Propter quod credunt bona extrinseca, quorum usus studiosus est, et a virtute esse. Similiter causas felicitatis quae est operatio secundum ipsam: existimantes, sicut si aliquis existimaret quod lyra esset causa bene citharizandi magis quam ars. Hoc autem inconveniens est. Ars enim principalis causa citharizandi est ut unde principium et ratio motus: lyra autem sicut materia vel organum motum ab arte. Similiter virtus seu ratio principium est felicitatis, sicut unde motus vel ratio; bona autem exteriora sicut materia vel organum motum ab illis.

[90108] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 11 Deinde cum dicit necessarium igitur concludit qualem oporteat esse civitatem optimam, dicens. Si civitatem optimam oportet felicitari, felicitas autem est operatio vel usus perfectus secundum virtutem, usus autem perfectus secundum virtutem, est usus bonorum operum a studioso, necessarium est ipsam civitatem quam secundum votum quaerimus optimam, habere abundantiam bonorum exteriorum quorum usus necessarius est, et ipsam esse studiosam: usum oportet esse studiosum. Quorum primum necesse est praeexistere, cuius fortuna est domina. Dicimus enim ipsam esse dominam huiusmodi bonorum. Secundum autem oportet legislatorem procurare per disciplinam et consuetudinem, scilicet ipsam esse studiosam. Studiositas enim civitatis non est opus fortunae, quia secundum rationem est, et fortuna est causa praeter rationem. Sed est operatio scientiae dirigentis, et electionis inclinantis.

[90109] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 12 Deinde cum dicit at vero declarat ex dictis quales oportet esse cives, quoniam studiosos; dicens, quod civitas studiosa non est, nisi quia cives participantes reipublicae studiosi sunt. Civitas enim non est aliud quam communitas quaedam civium secundum aliquam rationem. Si ergo civitatem optimam oportet studiosam esse, ut probatum est, oportet omnes cives in ea studiosos esse. Nos enim supponimus nunc quod in optima civitate omnes cives participant republica. Et ideo ulterius considerandum est nobis, qualiter civis fiat studiosus. Quamvis autem bonum et eligibile sit unumquemque divisim studiosum esse, melius tamen et eligibilius est si contingat omnes collectim esse studiosos. Quia illud quod est posterius secundum viam generationis, perfectius et melius est in bonis et eligibilius, eo quod prius est, si actus bonus melior est potentia ad ipsum. Sed omnes collectim esse studiosos assequitur secundum viam generationis, eo quod est unumquemque divisim studiosum esse, utroque existente eligibili et bono. Ergo melius est et eligibilius.

[90110] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 13 Deinde cum dicit at vero declarat per quot, et quomodo efficiantur boni et studiosi. Et circa hoc declarat primo per quot et quae efficiuntur tales. Secundo cum dicit, quod quidem itaque etc. quales oportet esse eos secundum hoc. Circa primum, primo proponit per quot et quae efficiuntur studiosi. Secundo cum dicit, etenim nasci oportet etc. declarat. In prima parte dicit, quod viri fiunt boni secundum virtutem, et studiosi secundum rationem, per tria. Ista autem tria sunt naturalis dispositio ad virtutem, et illud quod est secundum rationem, et consuetudo in operatione, et etiam ratio dirigens.

[90111] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 14 Deinde cum dicit et enim declarat. Et primo quod natura faciat ad hoc. Secundo cum dicit, quaedam autem etc. quod consuetudo. Tertio cum dicit, alia quidem igitur etc. quod ratio. In prima parte dicit, quod debentem fieri bonum et studiosum oportet esse dispositum a natura primo. Omnibus enim, quae fiunt natura vel arte, oportet supponi materiam et bonam aptitudinem eius, si quod recipitur in alio recipitur per modum recipientis: et ideo debentem esse bonum et studiosum oportet esse bene natum ad hoc: puta, quod si homo habens intellectum et rationem, sed non aliquod brutum irrationale. Et ulterius sic existens homo sit bene dispositus secundum corpus, et per consequens secundum animam. Bene dispositi secundum corpus, bene dispositi sunt secundum animam ut in pluribus. Si enim anima secundum se unius rationis sit secundum speciem in omnibus hominibus, et non suscipiat intensionem et remissionem, cum sit forma substantialis, diversitas operationum ipsius et proprietatum, erit propter diversitatem corporum et materiae, vel alicuius extrinseci alterius.

[90112] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 15 Deinde cum dicit quaedam autem declarat, quod consuetudo ad hoc faciat; dicens, quod quosdam homines non est utilitas nasci, hoc est ex nativitate non sunt dispositi ad bonum, nec ad opus intellectus, per consuetudinem autem transmutantur: sunt enim quidam qui per naturam indifferenter se habent ad virtutem et ad contrarium, per consuetudinem autem in operatione respectu alterius determinantur ad alterum, puta vel ad melius vel ad deterius. Sed illi qui bene dispositi sunt ad virtutem, puta consuetudine, indigent operatione ad hoc ut fiant boni; qui autem ad contraria inclinantur ex natura, non possunt fieri boni, aut cum difficultate et multa consuetudine.

[90113] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 16 Deinde cum dicit alia quidem declarat quod ratio: dicens quod alia animalia ab homine, sola naturali inclinatione, hoc est memoriis et imaginationibus agunt actiones suas; quaedam autem parva secundum quantitatem agunt aliquas actiones per consuetudinem, sic illa quae bonam aestimativam habent, ut canis, equus, et similia. Homo vero actiones suas dirigit ratione; solus enim inter animalia rationem habet, per quam determinatur. Quare hoc oportet consonare inter se, scilicet naturam, consuetudinem, et rationem: semper enim posterius praesupponit prius. Multa enim sunt quae agunt homines praeter naturam et consuetudinem propter rationem, si suadeatur ab illa contrarium esse melius; sicut in continente apparet, quod quamvis inclinetur ad prosequutionem passionis, sequitur tamen rationem persuadentem contrarium.

[90114] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 17 Deinde cum dicit quod quidem declarat quales oportet eos esse. Et primo continuat dicta ad dicenda. Secundo cum dicit, cum vero etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod prius determinatum est quales oportet esse secundum naturam futuros studiosos et bonos, ubi dictum est quales oportet esse bene gubernantes. Nunc autem considerandum est nobis quales oportet esse secundum disciplinam, ad quam reducuntur consuetudo et ratio: addiscunt enim aliqua per assuefactionem, aliqua autem audientes ratiocinantem alium.

[90115] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 18 Deinde cum dicit quoniam autem prosequitur. Volens autem ostendere quales oportet esse cives secundum disciplinam, quoniam in civitate in qua sunt quidam principantes et quidam subiecti, primo inquirit, utrum eamdem oporteat esse disciplinam principantium et subiectorum in optima civitate. Secundo cum dicit, quoniam autem civis etc. prosequitur principale intentum. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, et modum considerandi. Secundo cum dicit, siquidem igitur etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod omnis civitas composita est ex principantibus et subiectis. In omnibus enim quae ex pluribus constituta sunt, sive natura, sive arte, ex quibus est unum aliquod commune, sive ex coniunctis sive ex divisis, videtur esse principans aliquid, et aliquid subiectum: sicut ostensum est in primo huius. Considerandum est a nobis iam utrum expedit in civitate optima aliquos et diversos esse principantes et subiectos per vitam, aut eosdem secundum suppositum, differentes secundum aliquam dispositionem: quia manifestum est quod consequenter se habebit huic divisioni de disciplina ipsorum de qua intendimus nunc. Si enim omnino sint diversi principantes et subiecti, et disciplinam oportebit esse aliam; si autem iidem, eamdem proportionaliter. Cuius ratio est, quia illud per quod determinantur principans et subiectum est disciplina recta in ordine ad operationem, diversitas autem vel unitas determinantium. Si igitur principantes et subiecti diversi sunt omnino, et disciplina ipsorum diversa erit; et si iidem, et eadem proportionaliter.

[90116] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 19 Deinde cum dicit siquidem igitur prosequitur. Et primo inquirit, utrum expedit eosdem esse principantes et subiectos, aut non. Secundo cum dicit, quare et disciplinam etc. ex hoc concludit proportionale de disciplina. Circa primum primo ostendit, ubi expedit eosdem principari semper et alios subiici. Secundo cum dicit, quoniam autem hoc non facile etc. declarat quod communiter melius et magis necessarium est eosdem esse principantes et subiectos in alio tempore. Circa primum intelligendum est prius quod participans se habet ad subiectum sicut agens ad passum et movens ad motum: principantis enim est movere et dirigere subiectum, subiecti vero moveri et dirigi secundum quod huiusmodi. Movens autem et agens secundum quod tale excellentius est passo et moto secundum quod huiusmodi; quia illud est in actu, hoc autem in potentia; et ideo principans in eo quod principans, oportet esse excellens: excellentia autem moventis respectu moti attenditur in ordine ad operationem quantum ad formam eius principaliter, deinde autem quantum ad dispositiones materiae substantis ipsi formae, tertio quantum ad exteriora coadiuvantia ad ipsam. Et ideo oportet quod excellentia principantis respectu subiecti in ordine ad finem attendatur principaliter ad formam, secundum quam agit ut huiusmodi, deinde autem quantum ad dispositiones materiae, et ultimo quantum ad exteriora. Forma autem secundum quam operatur principans in optima republica est disciplina recta secundum rationem rectam, puta prudentia et virtus civilis. Dispositiones autem materiae sunt bonae dispositiones ipsius ad istas, sicut inclinatio naturalis et bona dispositio corporis; coadiuvantia autem exterius sunt potentia et divitiae. Et ideo expedit principantem in optima republica, si possibile est, excedere subiectum et quantum ad prudentiam et virtutem quae sunt bona animae, et quantum ad bona corporis et quantum ad exteriora. Unde dixit philosophus octavo Ethicorum: non est rex qui non est per se sufficiens et omnibus superexcellens. Et ideo si inveniatur aliquis unus in civitate vel regno qui omnibus istis superexcellat alios, iustum est ipsum principari solum quamdiu est talis: si autem secundum successionem inveniatur tale in aliquo genere, expedit secundum genus principari sicut prius, ut in tertio dictum est. Si autem inveniantur plures qui sic excedant reliquam multitudinem, expedit eos principari per vitam. Et hoc est quod ipse dicit: si fuerint aliqui in civitate qui tantum differant ab aliis, quantum credimus deos, idest divinos homines, et heroes, idest attingentes ad virtutem heroicam, quae est perfectissima virtutum sive intellectualium, seu moralium, differre ab aliis hominibus communiter, (ita ut primo secundum vitam generationis multam habeant excellentiam secundum corpus, idest secundum dispositiones materiales, puta secundum magnitudinem et pulchritudinem et inclinationem ad virtutem, deinde autem et secundum perfectiones animae, ita ut excellentia istorum respectu illorum sit manifesta sine dubitatione); manifestum est quod melius est semper eosdem in tota vita, hos quidem esse principantes, scilicet excellentiores, hos autem esse subiectos, scilicet deficientes. Excellentius enim et perfectius, quamdiu est huiusmodi, natum est principari ei quod deficit secundum naturam respectu illius.

[90117] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 20 Deinde cum dicit quoniam autem declarat quod melius et magis necessarium est communiter eos principari et subiici secundum aliud et aliud tempus. Et primo declarat, quod melius est eosdem esse principantes et subiectos secundum aliud et aliud tempus. Secundo cum dicit, at vero quod etc. quod necesse est eosdem secundum aliquid esse alteros. Tertio cum dicit, qualiter igitur etc. qualiter expedit eosdem esse et alteros. Circa primum intelligendum est, quod aliquos esse sicut excellentes totam multitudinem, ut praedictum est, est rarum valde propter summam perfectionem ipsorum: rarum autem difficile est invenire; et ideo dicit: quoniam non est facile nunc in civitatibus accipere vel invenire aliquos excellentes in tantam reliquam multitudinem, nec inveniuntur reges tantum differentes a subditis, quantum heroes ab hominibus sicut scylax dixit esse inter Indos; manifestum est quod melius et magis necessarium est eosdem quandoque principari, quandoque autem subiici secundum partem, propter multas rationes. Illi enim qui sunt similes secundum naturam et virtutem, habent idem iustum et aequale, et aequaliter debent recipere de communibus. Principari autem honor communis est: et ideo illi qui sunt similes secundum praedictum modum, aequaliter debent principari. Sed non possunt secundum idem tempus omnes; ergo secundum aliud et aliud. Iterum respublica fundata super iniustum subditorum non est bene mansiva, quia cum subditis gravatis per iniustitiam sunt omnes mali et insolentes in regione, qui volentes de facili possunt corrumpere rempublicam: sed respublica in qua iidem semper principantur similibus existentibus super iniustum fundatur et inaequale; ergo bene mansiva non est. Sed quia aliquis diceret quod potentia subditorum et insolentium reprimi potest per potentiam principantium, quasi removens hoc, dicit: subditi et insolentes in regione multi sunt, et magnam potentiam habent valde. Tot autem invenire secundum multitudinem in republica principantes qui sint potentiores omnibus istis, est aliquid de numero impossibilium; ergo illorum potentia per istos reprimi non potest.

[90118] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 21 Deinde cum dicit at vero declarat, quod oportet eosdem esse aliqualiter alteros, dicens: at enim manifestum est consideranti secundum rationem et indubitanter, quod principantes et subiectos oportet habere aliquam diversitatem, quia principans ad subditum se habet sicut movens et ens in actu ad motum et ens in potentia; ista autem secundum se differentiam aliquam habent; ergo principantem et subditum oportet aliqualiter differre. Et ideo oportet legislatorem et civem considerare qualiter oportet illos esse eosdem et alteros, et qualiter sic se habentes participabunt principatui et subiectioni.

[90119] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 22 Deinde cum dicit qualiter igitur declarat, qualiter oportet eos esse eosdem et alteros; dicens quod prius ubi determinatum est de partibus civitatis per se, dictum est de hoc. Natura enim faciens in eodem genere hominum aliud Iunius, aliud senius procedendo de imperfecto ad perfectum, dedit nobis modum per quem possimus eligere, quando idem magis debet principari quam subiici. Manifestum est enim, quod idem secundum quod Iunius est, magis expedit subiici. Iunius enim secundum quod huiusmodi imperfectius est, secundum quod huiusmodi, et robustius ad operandum opera ministerialia; hanc autem ad subditum pertinent. Senius autem perfectius est, quia posterius secundum generationem, et secundum virtutem et secundum intellectum. Non enim pueri iudicant sensibus ut presbyteri, ut dicitur septimo physicorum, c. 2. Per haec autem determinatur principans, ut dictum est prius. Sed quia aliquis diceret, quod iuvenes indignantur, si secundum aetatem illam sint subditi, hoc removet dicens quod nullus iuvenis bene ordinatus indignabitur, si subiiciatur in aetate iuventutis, nec putat se valentiorem esse senioribus et progenitoribus suis, siquidem eos reveretur. Non credens autem valentior esse, non indignabitur si subiiciatur. Et aliter, quia futurus suscipere honorem principatus ex ordine reipublicae cum fuerit perfectus. In aetate senili vero habet rationem per quam debeat indignari, si nunc non principetur. Sic igitur dicendum est, quod expedit eosdem principari et subiici uno modo, puta secundum appositum, altero autem secundum alium modum, puta secundum Iunius et senius.

[90120] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 23 Deinde cum dicit quare et disciplinam concludit proportionaliter se habere de disciplina primo. Secundo cum dicit, est autem principatus etc. distinguit principatum, ut appareat in quo praedicta veritatem habeant, et in quo non. Primo igitur concludit, quod si in civitate bene ordinata oportet eosdem esse principantes et subiectos secundum unum modum, alios secundum alium, necesse est disciplinam ipsorum uno modo esse unam, alio autem modo alteram; quia principans et subiectum in optima civitate determinantur per disciplinam, puta per prudentiam et virtutem, per quas hic recte obedit, ille recte praecedit; et ideo sicut principantes et subiecti sunt iidem vel alteri, ita et disciplinam oportet esse eadem vel alteram. Dicunt enim quod illum qui debet principari oportet prius subditum fuisse, et subditum addiscere quae oportet principantem facere: non enim bene principatur qui non quandoque sub principe fuit, ut dicitur in tertio huius.

[90121] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 24 Deinde cum dicit est autem distinguit principatum, ut appareat in quo veritatem habet quod dictum est. Quod primo facit. Secundo cum dicit, differunt autem quidem etc. declarat unde assumenda est differentia subditi in utroque principatu. In prima parte dicit, quod duplex est principatus, sicut dictum est in primis sermonibus, idest in tertio libro. Unus quidem qui principaliter est ad bonum principantis, propter autem bonum subditi secundum accidens. Alius autem est qui principaliter est propter aliquod bonum subditorum, vel alicuius communis principanti et subiecto ex consequenti propter utilitatem principantis. Et primus istorum dicitur principatus dominativus, qui est domini ad servos. In principatu igitur dominativo non expedit eumdem esse principantem et subiectum secundum aliquod tempus, sed eosdem esse principantes semper, puta servos secundum naturam; non enim sunt similes secundum naturam. In principatu autem politico expedit quod dictum est quantum ad principari et subiici, et quantum ad disciplinam; sunt enim isti similes secundum naturam, quia liberi.

[90122] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 10 n. 25 Deinde cum dicit differunt autem declarat, ex quo sumenda est differentia per se utrorumque principantium. Et est intelligendum, quod operum ministerialium quaedam sunt honesta magis, quaedam autem inhonesta et servilia. Honesta opera ministerialia indifferenter conveniunt subditis in utroque principatu, sed ad alium et alium finem. Dicit igitur quod quaedam praecepta, puta honesta, communiter servis et liberis quantum ad operationem non differunt: eodem enim modo ea exequuntur, et liberi subditi et servi: sed magis differunt in ordine ad finem: quia servus operatur gratia domini, liber autem gratia sui vel boni communis. Et hoc accidit propter hoc, quia honestum est iuxta liberos subditos, multa eorum quae videntur ministerialia opera exercere, sicut dictum est, et actiones non sic differunt honesto et inhonesto secundum se acceptae sicut in ordine ad finem, gratia cuius sunt et dicuntur magis honestae et inhonestae quam secundum se, et ut naturales sunt.


Lectio 11

[90123] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 1 Postquam philosophus ostendit, quod in republica recta principantis et subiecti est eadem disciplina uno modo, et altero alia, transit nunc ad declarandum qualiter et per quas adinventiones efficiantur cives bene disciplinati seu studiosi. Et circa hoc primo dat intentionem suam et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, divisae sunt autem etc. prosequitur. In prima parte dicit: quoniam intendimus principaliter considerare qualiter, et per quae civis efficiatur disciplinatus et studiosus, eadem autem est disciplina seu virtus civis optimi in optima republica per quam ordinatur in felicitatem perfectissimam, quae est finis, et illa etiam principantis in ipsa, similiter autem optimi viri, etsi eumdem oportet prius subditum esse cum est iuvenis et imperfectus, posterius autem principantem cum est perfectus: magis considerandum est civitatem gubernanti, seu legislatori, qualiter et per quas adinventiones fiunt optimi viri et bene disciplinati. Et quia ratio istorum sumitur ex fine ultimo vitae humanae, considerandum est quis est ille finis. Hoc enim ostenso, apparebit qualiter et per quas adinventiones cives fiant bene disciplinati et studiosi.

[90124] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 2 Deinde cum dicit divisae sunt prosequitur. Et primo declarat quis est finis ultimus vitae humanae. Secundo cum dicit, quoniam autem idem finis etc. declarat, quod virum et civitatem felices oportet habere omnes virtutes. Tertio cum dicit, qualiter autem et per quae etc. declarat per quae et qualiter erunt bene disciplinati, seu virtuosi. Quid autem sit felicitas declarat per divisionem partium animae primo. Secundo cum dicit, divisa est autem vita tota etc. declarat vitam humanam et agibilia ab homine proportionaliter dividi et se habere partibus animae praedictis. Circa primum, primo ostendit felicitatem consistere in eo quod pertinet ad partem animae rationalem per essentiam. Secundo cum dicit, melius autem etc. declarat eam consistere in operatione partis animae rationalis speculativae. Circa primum est intelligendum quod ultimus finis vitae humanae non consistit principaliter in aliquo eorum quae per se pertinent ad corpus (corpus enim et perfectiones ipsius sunt propter animam); sed magis in aliquo eorum quae ad animam pertinent, quae est excellentior pars hominis. In anima autem est considerare partem rationalem quocumque modo, et irrationalem omnino. In actu autem partis animae irrationalis omnino non potest consistere ultimum finis vitae humanae; quoniam necesse est ipsum consistere in aliquo quod est proprium hominis, in quo distinguitur ab aliis, quia ultimus finis hominis est proprius ei: pars autem animae irrationalis omnino communis est sibi et aliis: ergo non consisteret in aliqua perfectione pertinente ad partem illam, sed magis in aliqua pertinente ad partem animae rationalem aliquo modo. Sed cum haec pars animae divisa sit in plures, vult declarare philosophus in perfectione cuius illarum consistat, dicens: partes animae rationem habentis sunt duae distinctae adinvicem: quarum altera est quae est rationalis per essentiam accipiens rationem in ratione, quod quid est, alia autem est quae secundum se non est rationalis, nec accipit rationem in ratione dicente quid est, sed rationalis est secundum quamdam participationem, quia nata est obedire rationi, vel ordinari vel deduci ab ea.

[90125] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 3 Cuiuslibet autem istarum partium animae rationalis sunt aliquae virtutes morales; puta temperantia, iustitia in irrationali. In rationali autem per essentiam sunt rationes, puta prudentia, sapientia. Et manifestum est ex dictis, quod in actu alicuius harum consistit ultimus finis hominis: sed in qua et cuius actu manifestum est qualiter est dicendum eis, qui dividunt partes animae rationalis secundum quod nos divisimus eas. In unoquoque enim genere illud quod deterius est et minus bonum, est gratia melioris: et hoc apparet per se, et in his quae fiunt a natura, et in his quae fiunt arte. In natura enim materia est gratia formae, et elementa prima simplicia propter mixta, in quibus imperfecta sunt gratia perfectorum, puta in genere animalium. Similiter et in his quae sunt secundum artem se habet: ligna enim et lapides sic disponuntur gratia formae domus, domus autem est gratia habitationis. Ratio autem dicti est, quoniam id quod deterius est in unoquoque genere, rationem imperfecti et entis in potentia habet: melius autem in eodem rationem perfecti et entis secundum actum. Imperfectum autem et ens in potentia se habent ad perfectum et ens in actu, sicut potentia ad actum in eodem genere. Potentia autem est gratia actus in eodem genere: ergo ens in potentia et ens imperfectum, est gratia entis in actu et perfecti, et ulterius deterius gratia melioris in eodem genere. Sed rationale per essentiam melius est in partibus animae rationali participatione: quia illud quod per essentiam est tale, melius et perfectius est eo quod per aliud est tale: ergo rationale participatione erit gratia rationalis per essentiam, et per consequens perfectio eius gratia perfectionis istius. Si igitur illud cuius gratia aliud est, rationem finis habet respectu illius, pars animae rationalis per essentiam, et aliqua perfectio eius erit finis partis rationalis per participationem et perfectionem eius.

[90126] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 4 Deinde cum dicit melius autem declarat, quod ultimus finis vitae humanae consistit in operatione partis animae speculativae; dicens quod pars animae rationalis per essentiam divisa est in duas partes, sicut communiter solemus dividere: quarum altera est practica, quae ratiocinatur de agibilibus possibilibus aliter se habere: altera autem speculativa, quae negotiatur principaliter circa naturam entium, et impossibilium aliter se habere secundum quod huiusmodi. Et quia operationes consimiliter dividuntur principiis, et se habent adinvicem proportionaliter sicut illa; necesse est operationes huiusmodi partium divisas esse, et alteram esse operationem practicam, alteram autem speculativam, et ista se habere adinvicem proportionaliter, sicut practicum ad speculativum se habet. Et per consequens operationes melioris partis secundum naturam oportet esse meliores secundum se et eligibiliores illis, qui possunt sortiri illis, aut omnibus operationibus aut saltem duabus si non fuerint nisi duae. Operatio enim sequitur naturam per se, et ideo perfectioris est perfectior, et unicuique illud est magis eligibile, quo potest attingere ad summum et perfectissimum; hoc autem est operatio perfectioris secundum naturam. Ex quibus accipienda est ista propositio: quod melioris partis animae et excellentioris melior est operatio, et magis eligibilis simpliciter, et per consequens magis rationem finis habens. Sed pars animae speculativa melior et perfectior est natura quam practica. Quod quidem apparet ex ratione obiecti. Illa enim pars animae intellectualis perfectior et melior est in genere intellectus cuius obiectum magis habet rationem intelligibilis: quia natura potentiae consideratur ex ratione obiecti, et magis intelligibile secundum naturam perfectius est in genere intelligibilium. Sed obiectum intellectus speculativi magis habet rationem intelligibilis, quam obiectum intellectus practici. Huius enim obiectum est bonum agibile, et possibile aliter se habere; quae minus rationem intelligibilis propter rationem motus et possibilitatis adiunctorum habent. Obiectum autem intellectus speculativi est natura entium intransmutabilium, aut non secundum quod transmutabilia, quae magis rationem intelligibilis habent, sicut remota magis a motu et materia: ergo pars animae speculativa excellentior et nobilior erit practica. Sequitur igitur, quod operatio ipsius perfectior et eligibilior erit, et magis habens rationem finis. Istius principalis rationis, maiorem solum ponit philosophus cum declaratione eius.

[90127] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 5 Deinde cum dicit divisa est declarat primo totam vitam humanam et agibilia ab homine consimiliter dividi partibus animae et actionibus, et dividentia proportionaliter se habere illis. Secundo cum dicit, ad omnia quidem igitur etc. ex dictis concludit quaedam corollaria. Tertio cum dicit, qui autem nunc etc. reprobat opinionem quorumdam contrariam dictis. Primo igitur dicit: quoniam actus et obiecta proportionaliter dividuntur ipsis potentiis, et se habent adinvicem dividentia, sicut et ipsae potentiae ad se, tota vita humana, idest conversatio secundum rationem, quae est actus animae rationem habentis, divisa est proportionaliter partibus animae dictae in negotium, idest in exercitium virtutum moralium principaliter, quae sunt ad alterum, et in otium, idest in exercitium virtutum contemplativarum, quod magis in otio fit, et in exercitium belli et pacis: et agibilia ab homine divisa sunt in bona necessaria et utilia ad finem, et in bona secundum seipsa, circa quae oportet se habere electionem sicut circa partes animae; ut sicut pars animae rationalis per participationem est gratia rationalis per essentiam, et huiusmodi gratia speculativae, ita hic bellum quaerendum propter pacem, et exercitium virtutum practicarum propter otium in contemplatione, ut consequenter magis dicet, et bona necessaria et utilia in finem propter illa quae sunt secundum se bona.

[90128] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 6 Deinde cum dicit ad omnia concludit corollaria duo. Secundum ibi, quare ad has et cetera. In prima dicit: quia civilis gubernatoris et legislatoris est per leges et consuetudines facere bonos cives civitatis, gubernatorem expedit aspiciendo ad omnia praedicta leges ordinare; puta aspiciendo partes animae, debet quidem ferre leges, per quas bene disponantur ad virtutes et actiones, et per quas actiones ipsarum dirigantur secundum rationem; et magis debet esse sollicitus ad ordinandum meliora, et quae rationem finis habent; puta circa partem animae principaliorem, et actiones eius: sic enim videmus naturam magis sollicitam esse circa nobiliora. Eodem modo expedit ipsum ferre circa vitas, idest conversationes, et circa divisiones agibilium, puta circa utilia et secundum se bona ad dirigendum in eis. Expedit enim civitatibus habere potentiam operandi operationes virtutum practicarum, et debellare quandoque, quod fit in non vacando; et ulterius in otio et in tranquillitate vivere, et magis quanto hoc est melius quod fit in vacatione: et oportet eos utilia in finem posse agere, magis autem ea quae sunt secundum se bona. Ad omnia autem ista indigent aut habitibus quibusdam aut consuetudine inclinantibus, aut legibus et ratione dirigentibus.

[90129] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 7 Deinde cum dicit quare ad has concludit secundum corollarium, intendens quod quia ex similibus operationibus similes habitus fiunt et operationes per leges diriguntur, nec parum differt sic vel sic a iuvene assuefieri; sed multum expediens est in civitate ordinata, pueros adhuc existentes ad intentionem legum erudiri et assuefieri, obedire eis et operari secundum eas; similiter eos qui sunt alterius aetatis indigentis eruditione et assuefactione. Consueta enim sunt delectabiliora. Delectabiliora autem libentius et facilius operantur.

[90130] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 8 Deinde cum dicit qui autem reprobat opinionem contrariam quibusdam praedictorum. Et primo tangit opinionem ipsam et reprobat eam. Secundo cum dicit, quod autem oportet etc. manifestat quoddam acceptum prius. Circa primum primo tangit opinionem erroneam. Secundo cum dicit, quae est secundum rationem etc. reprobat eam. Tertio cum dicit, neque itaque etc. concludit contrarium ipsius, quod est principale intentum. In prima parte dicit, quod quidam Graecorum qui optime dicuntur a quibusdam gubernare et legislatores instituentes respublicas ipsorum contra praedicta peccaverunt in duobus. Primo quidem, quia ordinem civilem non ordinaverunt ad finem optimum hominis. Secundo quia leges quae significant ordinem civilem et eruditionem non instituerunt ad operationes virtutum optimarum, sed magis declinaverunt ad ea quae videntur utilia, per quae possent ditari et supergredi dominando aliis. Similiter autem et quidam philosophantes qui de republica scripserunt posterius, enunciaverunt eamdem opinionem, puta Plato et alii quidam qui laudantes rempublicam Lacedaemoniorum, laudaverunt intentionem legislatoris, quia omnia statuta ordinavit ad principandum vicinis, et ad bellum per quod subiicerentur.

[90131] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 9 Deinde cum dicit quae et secundum reprobat eam; et primo ex ipsis operationibus manifestat ipsam redargutam. Secundo cum dicit, non recte autem etc. per rationes. Ex operibus autem docet eam redargutam dupliciter. Secundum facit, ibi, quamvis palam et cetera. In prima parte dicit quod respublica et leges et statuta praedictorum facile possunt redargui per rationem et factis contingentibus redarguta sunt. Si enim ordo civilis ipsorum et leges et eruditiones essent optimae, tunc ex virtute illorum principarentur aliis: nunc autem hoc non videmus. Sicut enim plures homines appetunt principari pluribus, quia principantes fortunatos videntur habere successus, sic Thybron et quilibet alius scribens de republica Lacedaemoniorum laudaverunt legislatorem eorum, quia multis principabantur, non quidem propter ordinem civilem per se, sed quia exercitati erant ad pericula bellorum, quamvis etiam manifestum sit quod nunc pluribus non principantur, nec etiam sunt felices remanente eadem republica. Legis igitur lator in ordinando praedictam rempublicam bonus non fuit.

[90132] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 10 Deinde cum dicit quamvis palam ponit secundum; dicens, quod adhuc dignum est derisione, si Lacedaemonii praedicti perseverantes in eisdem legibus, quibus prius, nullo prohibente eos vivere secundum eas, non vivunt bene secundum rationem. Irrationabile enim est, si leges eorum et respublica rectae sunt quod viventes secundum eas non vivant recte. Palam autem est, quod ipsi tenentes easdem leges, non ducant optimam vitam: leges igitur et ordinatio reipublicae ipsorum rectae non sunt.

[90133] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 11 Deinde cum dicit non recte docet eam esse redarguibilem per rationem; et principaliter quantum ad principatum. Et circa hoc primo ponit rationem unam. Secundo cum dicit, praeterea etc. aliam. In prima parte dicit, quod legislator Lacedaemoniorum et aliorum praedictorum non rectam existimationem habent de principatu supremo in republica quem maxime videtur honorare et iudicant honorandum, sicut optimum: principatus enim ipsorum est principatus dominativus quo principantur etiam indigni servire. Tali enim principatu est alius principatus civilis liberorum excellentior et magis secundum virtutem; quare magis laudandus erit.

[90134] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 12 Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; dicens, quod non est rationabile credere civitatem esse felicem, et legislatorem ipsius laudare, quia potest principari super vicinos qualitercumque: principari enim ipsis quomodocumque optimum non est, sed magnum nocumentum affert civitati. Si enim hoc optimum esset, si in civitate aliquis inveniretur praepotens aliis expediret ipsum propriae civitati principari solum et tentare qualiter posset eam totam subiicere sibi: de quo sicut de inconvenientia Lacedaemones increpaverunt Pausaniam regem ipsorum qui honorem regalem habens apud eos et divitias et possessiones multas, voluit propriae civitati ipsorum principari solus. Praedictus igitur modus principandi optimus non est.

[90135] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 13 Deinde cum dicit neque itaque concludit contrarium; dicens, quod ex praedictis rationibus manifestum est quod nulla legum praedictarum et rationum quae ad praedictum modum gubernandi ordinatur civilis est, hoc est ordinata optime, neque proficua civitatibus; neque etiam vera est in se; quia non ordinata ad optimum finem, ut praetendunt. Eadem enim optima et privatim et publice inducere oportet in animos hominum legislatorem; et studium civium quod habent et ad cives et etiam ad adversarios non ordinari ad hoc ut subiiciant servituti eos qui non sunt naturaliter servi. Talis enim principatus cum sit contra inclinationem naturalem, non potest esse continuus, nec amicabilis. Sed debent intendere primo, quod ipsi non efficiantur servi aliorum indigni existentes. Secundo, si appetant principatum, appetant ipsum propter utilitatem subditorum non propriam; nec propter hoc ut principentur eis dominative. Haec enim est differentia inter dominativum et civilem, quia principans principatu dominativo principatur per se non propter utilitatem subditi; e contrario est de civili, sicut dictum est in tertio huius. Tertio autem debent intendere qualiter principabuntur eis qui nati sunt eis servire: hoc enim est iustum, et ad tales contingit movere iustum bellum si fuerint rebelles.

[90136] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 14 Deinde cum dicit quod autem declarat quoddam suppositum per signum; dicens, quod ea quae apparent ad sensum testificantur rationi; quia magis oportet legislatorem intendere ad pacem quam ad bellum, et magis studere gratia huius quam illius, sicut suppositum est prius. Videmus enim quod plurimae civitates quamdiu sunt in exercitio belli contra adversarios salvantur. Cum autem obtinuerint contra eos et vivunt in pace, corrumpitur respublica eorum. Bellantes enim multas virtutes habent, sicut dictum est prius, puta temperantiae, fortitudinis, liberalitatis et religionis, propter quas sibiinvicem minus sunt iniuriosi. Pacem autem habentes occasionem exercitandi in actibus huiusmodi virtutum non habent, dant autem se voluptatibus congregantes divitias per quas aestimant se posse voluptuose vivere: propter quod efficiuntur sibiinvicem iniuriosi et seditionem inducunt. Delicatam enim et quietam vitam ducentes, quasi rubiginem pravorum habituum et consuetudinum contrahunt: exercentes autem se in bellicis clarificantur per actus virtutum, sicut ferrum, quia tum facili rubiginem contrahit, elaboratum autem quamvis usus consumat, clarificat tamen et emendat, sicut Seneca dicit. Causa autem huius fuit legislator ipsorum qui non ordinavit eis honestas occupationes quibus vacarent cum cessarent a bellis, puta exercitium studii in philosophia et partibus eius; hoc enim multas et admirabiles delectationes habet puritate et firmitate, sicut dicit philosophus decimo Ethicorum.

[90137] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 15 Deinde cum dicit quoniam autem declarat quod civitatem et unumquemque existentes simpliciter felices oportet habere omnem virtutem. Et primo hoc declarat. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. concludit hoc declaratum, adiungens quamdam persuasionem. Circa primum primo ostendit quod debentem felicitari simpliciter oportet praehabere omnes virtutes quae exiguntur ad vacationem. Secundo cum dicit, finis est enim etc. ostendit quod oportet praehabere omnes virtutes et ad vacationem et quae non ad vacationem ordinantur. Circa primum est intelligendum quod si finis est, necesse est praeexistere ea quae ad finem sunt per se; sicut si fistulatio est, necesse est praeexistere fistulas. Ultimus autem finis uniuscuiusque hominis est contemplatio aliqua alicuius intelligibilis; et idem est finis totius civitatis optime ordinatae, sicut ostensum est in principio istius septimi. Ad hanc autem ordinatur primo habitus intellectus perfectissimus cuius est actus speculatio intelligibilis primi. Deinde habitus imperfecti ipsius per quos dirigitur in speculando entia quorum cognitio via est in cognitionem intelligibilis primi. Tertio habitus partis animae appetitivae per quos regulatur appetitus ne praeter rationem divertatur homo ab intelligibilibus primis, detentus circa passiones et motus irrationales. Deinde autem virtutes per quas acquirit bona exteriora, secundum quod necessaria sunt ad finem, et repellit motus impedientium ab ipso. Ergo necesse est, si finis uniuscuiusque hominis vel civitatis existat, praeexistere huiusmodi virtutes omnes. Et ideo dicit, quoniam idem finis videtur esse et communiter omnium hominum secundum quod homines sunt simpliciter et uniuscuiusque singulariter accepti secundum quod homo, et idem ultimus terminus actionum optimi viri et optimae reipublicae, sicut ostensum est prius in isto septimo; huiusmodi autem est speculatio perfecta intelligibilium primorum quae in vacatione ab exterioribus existit, maxime autem ad hunc ordinantur omnes virtutes quae sunt ad quietem hominis ab exterioribus: manifestum est quod si homo secundum seipsum vel tota civitas felicitetur, necessarium est praeexistere omnes virtutes quae sunt ad vacationem seu quietem.

[90138] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 16 Deinde cum dicit finis enim declarat quod necessarium est praehabere omnes quae ad vacationem et quae ad non vacationem. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, quid autem non habent etc. tangit quod virtutes ordinantur ad vacationem et non vacationem et quae ad utrumque. Circa primum intendit, quod sicut dictum est, omnes virtutes quae ordinantur ad vacationem praeexiguntur ad felicitatem uniuscuiusque civitatis: sed ad vacationem contemplationis ordinantur omnes virtutes et quae ad vacationem et quae ad non vacationem sunt; ergo omnes praeexiguntur ad felicitatem. Minorem huius declarat dicens, quod sicut supra dictum est saepe, finis belli est pax: nullus enim bellatur belli gratia, sed pacis magis, sicut dicitur decimo Ethicorum. Et finis operum quae non in vacatione sunt, sunt ea quae in vacatione; quia ea quorum opus in vacatione et non vacatione, utilia sunt ad vacationem et delectationem quae in ea, aut quia in earum operatione consistit finis, aut quia disponunt ad ipsum, aut removent prohibentia. Si enim aliquis debeat vacare, multa oportet praeexistere. Necessarium est igitur civitatem et unumquemque debentem felicitari, habere temperantiam et iustitiam et sapientiam et ceteras huiusmodi virtutes quae ad vacationem sunt, et fortitudinem, et perseverantiam; et quae ad non vacationem. Dico autem civitatem debentem felicitari, oportere praehabere virtutes quae ad vacationem quantum ad partes principales eius, quae sunt liberi, non quantum ad servos. Ad servos enim non pertinet vacatio, sicut proverbium dicit.

[90139] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 17 Deinde cum dicit qui autem tangit quae sunt virtutes quae per se ordinantur ad vacationem vel ad utrumque; intendens quod illis virtutibus opus est ad non vacationem et bellum quibus prohibentur ne sint servi aliorum: sed illi qui non sunt dispositi aggredi pericula maxima quae in bello, nec sunt perseverativi in eis, servi sunt eorum qui invadunt eos, qui prohibentur per fortitudinem et perseverantiam. Fortitudinis igitur et perseverantiae virtutibus opus est ad non vacationem. Philosophia autem necessaria est ad vacationem contemplationis, contemplatio enim est opus eius. Ad utrumque autem necessariae sunt, temperantia per quam reprimuntur motus concupiscentiarum, et iustitia per quam diriguntur operationes hominis ad alterum: magis tamen vacantibus et ducentibus pacem quam non vacantibus: propter exercitium belli et periculum quod in eo est, disponuntur ad opera temperantiae, quia secundum poetam, otia si tollas, periere cupidinis arcus: sed ad opera aliarum virtutum multarum. Militaris enim vita multas partes habet virtutis, sicut dicebatur in secundo huius: e contrario, fruitio bonorum fortunae in tranquillitate disponit ad iniurias; possessio enim divitiarum contumeliosos et elatos facit: credentes enim omnia habere per ipsas, credunt omnia bona possidere in possidendo eas, sicut dicitur secundo rhetoricae; et ideo efferuntur per elationem et contemnunt alios. Propter quod eis qui volunt feliciter agere et frui omnibus quae ad beatitudinem pertinent necessaria est temperantia et iustitia multa: sicut si qui sunt in insulis beatorum, sicut poetae dicunt, dicentes insulas quasdam esse in quibus animae bene operantium dum vivunt feliciter perseverant post mortem. Talibus autem maxime necessaria est philosophia, in cuius actu consistit ultimus finis, et temperantia per quam sedantur concupiscentiae et iustitia per quam regulantur operationes ad alterum; et tanto magis quanto magis perseverant in abundantia honorum talium.

[90140] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 11 n. 18 Deinde cum dicit quod quidem recolligit dicta, adiungendo quamdam persuasionem; dicens, quod ex his quae dicta sunt, manifestum est quod civitatem quae futura est felix et virtuosa simpliciter omnes virtutes oportet habere et quae ad vacationem et quae ad non vacationem sunt. Si enim turpe est hominem qui determinatur ratione non posse uti secundum rationem bonis interioribus et exterioribus, adhuc magis turpe est non posse uti eisdem secundum ipsa cum vacat a bellicis operationibus, cum tunc magis intendere possit et pauciora habens impedimenta, sed non vacando ab exterioribus et bellando videri facere opera bonorum, vacando autem et pacem ducendo ducere vitam servilem et praeter rationem. Et ideo non oportet civitatem debentem felicitari tantum intendere et studere virtuti, hoc est fortitudini quae ordinatur ad bellum, sicut fecerunt Lacedaemonii: non enim differenter se habuerunt ad alios in hoc quod non crederent eadem esse maxima bona hominis quae alii, scilicet opera virtutum; sed magis in hoc quod opinabantur hoc fieri per unam virtutem, alii autem per aliam: ipsi enim opinabantur optimum bonum hominis consistere in actu fortitudinis bellicae, alii autem in actu sapientiae magis. Manifestum est igitur ex his quae dicta sunt, quoniam contingit esse quaedam bona maiora hominis quam quae secundum bellum sunt, et esse ista magis contingit in fruitione et actu quam in habitu, et istorum illa magis quae propter seipsa quaeruntur quam quae propter alia.


Lectio 12

[90141] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 1 Postquam philosophus ostendit quis sit ultimus finis optimae vitae humanae, transit ad declarandum qualiter et per quas adinventiones fiunt optimi viri in ordine ad ipsam. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, manifestum utique etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod declarato quis sit ultimus terminus optimae vitae humanae, consequenter considerandum est per quae et qualiter fient boni et studiosi in ordine ad ipsum. Distinximus autem prius tria quae necessaria sunt ad hoc, scilicet natura, consuetudo et ratio, secundum quales oportet esse futuros studiosos et bene gubernantes secundum naturam quoniam intellectivos et animosos, sicut dictum est prius; et ideo relinquitur nunc considerandum quales oportet esse secundum consuetudinem et disciplinam. Prius tamen considerandum est, utrum prius instruendi sunt secundum rationem vel intellectum, aut secundum consuetudinem seu appetitum; et utrum prius disponi secundum animam, aut secundum corpus: oportet enim ista consonare adinvicem consonantia debita, ita quod illud quod natum est prius disponi secundum naturam disponatur prius, et quod posterius, posterius. Contingit enim multoties peccare rationem ab eo quod est optimum et duci per similia et apparentia quaedam, ad ea quae praeter naturam sunt, ita ut prius nitatur disponere quod posterius natum est perfici. Sed cum ratio posterior sit natura et imitetur eam, optimum est in his quae rationis sunt sequi dispositionem naturae, ita ut prius consideret et disponat quae prius nata sunt considerari et disponi secundum naturam.

[90142] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 2 Deinde cum dicit manifestum utique prosequitur. Et primo declarat quod futuri studiosi et boni prius disponendi sunt secundum corpus quam secundum animam, et secundum appetitum quam secundum intellectum. Secundo cum dicit, siquidem igitur etc. qualiter disponendi sunt secundum ista. Circa primum primo ostendit quod generationem hominis et consuetudinem oportet ordinari ad rationem et intellectum. Secundo cum dicit, deinde ut corpus et anima etc., ostendit quod appetitus irrationalis prior est quam intellectus in actu perfecto. Tertio cum dicit, propter quod etc., concludit ex istis quod prius oportet curare de dispositione corporis quam animae, et appetitus irrationalis quam intellectus. Primo igitur dicit: in omnibus in quibus est aliquis finis ea quae sunt ad finem oportet ordinare in ipsum et disponere secundum quod ipsi congruunt. Manifestum est autem, quod sicut in aliis qui sunt secundum naturam et secundum artem generatio incipit ab aliquo principio primo imperfecto et terminatur in aliquid perfectum et finem; huiusmodi autem finis (hoc est terminus) est alicuius moti ab aliquo principio imperfecto; ita et in homine generatio incipit ab aliquo imperfecto et tendit in aliquid perfectum et finem. Huiusmodi autem terminus et finis naturalis hominis est ratio et intellectus in actu non in potentia: quare generationem ipsius hominis et studium circa consuetudines et dispositiones ipsius, oportet ordinari ad rationem, et ipsa disponi secundum quod ipsi congruunt.

[90143] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 3 Deinde cum dicit deinde sicut ostendit quod appetitus irrationalis generatione praecedit intellectum in actu; dicens, quod postea sicut corpus et anima sunt duo differentia adinvicem, quia corpus rationem materiae et subiecti habet, anima autem rationem actus, ita animam hominis videmus duas partes habere: quarum altera rationem moti et subiecti habet, reliqua autem rationem principalis moventis: videlicet appetitus irrationalis qui natus est regulari a ratione, et rationalis pars per essentiam quae rationem moventis habet. Et istorum duorum sunt duo habitus differentes secundum numerum. Primi quidem virtus moralis, secundi autem intellectualis: et alterum istorum appetitus est, alterum autem intellectus seu ratio. Sicut igitur corpus secundum viam generationis praecedit animam, ita appetitus irrationalis intellectum et rationem in actu: et hoc apparet ex hoc quod animus, idest virtus irascibilis et voluptas et concupiscentia insunt pueris statim ex nativitate. Intellectus autem et ratio in actu, non insunt nisi procedente tempore. Si aliquis argueret contra hoc quod dictum est, quoniam appetitus irrationalis in homine est qui non est regulatus ratione secundum se, regulatus tamen a rationali per essentiam, sed rationale secundum se prius videtur esse quam regulatum a ratione, tum quia movens est prius moto, tum quia simplex prius composito, sicut albedo quam album: et est dicendum ad hoc, quod prius dicitur aliquid alio, hoc quidem secundum substantiam et perfectionem, et sic intellectus praecedit appetitum, sicut movens motum et forma materiam; hoc autem secundum viam generationis, sicut materia prior est forma. Et tunc appetitus potest considerari secundum quod natus est regulari a ratione, et sic prior est generatione intellectu seu ratione determinante ipsum: aut secundum quod regulatur in actu, et sic posterior est sicut compositum simplici. Et per hoc apparet solutio ad rationem.

[90144] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 4 Deinde cum dicit propter quod concludit ex dictis quod prius oportet disponi corpus quam animam, et appetitum quam intellectum: dicens, quod propter hoc, quia prius oportet quaerere et disponere ea quae sunt ad finem quam ipsum finem, et corpus ordinatur ad intellectum et rationem sicut in finem, ut probatum est prius, et appetitus similiter sicut materia ad formam; manifestum est quod prius oportet facere curam corporis quam animae. Deinde eam quae appetitus propter ipsum intellectum, et gratia ipsius: et gratia istius eiusdem curare omnia illa quae sunt ipsius animae. Omnes enim partes animae et habitus ordinantur ad perfectionem, quae secundum intellectum est.

[90145] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 5 Deinde cum dicit siquidem igitur declarat qualiter et per quae disponendi sunt ad virtutem. Et primo qualiter secundum corpus et appetitum. Secundo cum dicit, quod quidem etc., in principio octavi, qualiter secundum intellectum et rationem. Circa primum primo praemittit intentionem suam et ordinem considerandi. Secundo cum dicit, oportet quidem igitur etc. prosequitur. In prima parte dicit: quoniam legislatorem optimum primo oportet intendere qualiter et per quae cives optime disponantur secundum corpus, dispositio autem optima civium primo dependet ex bona dispositione generantium in actu generationis, qui fit per coniunctionem maris et feminae per copulam nuptialem: ergo consideranda sunt ei ea quae sunt circa huiusmodi copulam seu coniugium: videlicet qua aetate, et quo tempore, et qualibus existentibus copulandis iucunda est huiusmodi coniunctio nuptialis.

[90146] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 6 Deinde cum dicit oportet autem prosequitur. Et quoniam bona dispositio civium, sicut dictum est, primo pendet ex dispositione generantium; deinde ex dispositione matris, tempore gestationis; tertio autem ex convenienti alimento et consuetudine post nativitatem: primo declarat qualiter disponendi sunt generantes ad bonam dispositionem prolis futuram. Secundo cum dicit, oportet autem et praegnantes etc. qualiter praegnantes. Tertio cum dicit, de reservatione autem etc. qualiter curandi seu disponendi sunt pueri post nativitatem. Circa primum primo ostendit quando facienda est copula nuptialis. Secundo cum dicit, qualibus autem quibusdam etc. quales oportet esse copulandos secundum habitudinem corporis. Circa primum primo ostendit qua existente aetate utriusque oportet eam fieri. Secundo cum dicit, de eo quidem igitur etc. quali existente temperatura seu dispositione continentis. Circa primum primo ostendit, quod oportet eam fieri tempore et aetate determinatis. Secundo cum dicit, quoniam enim determinatus est etc. declarat quae sunt tempus et aetas determinata in quibus oportet fieri. Primum ipse primo declarat per rationem sumptam ex cautela dissensionum et diversitate copulandorum. Secundo cum dicit, deinde ad puerorum successionem etc. per rationem sumptam ex eis quae accidunt secundum successionem puerorum ad patres. Tertio cum dicit, adhuc autem etc. ex ea quae sumitur ex bona dispositione prolis vel puerorum futura. In prima parte dicit, quod oportet legislatorem intendentem bonam dispositionem puerorum futuram ordinare leges et statuta circa communicationem nuptialem civium, considerando ad dispositionem ipsorum tempore quo copulantur, ut scilicet sint perfecta in se, et bene se habentia ad generationem; et considerando ad tempus vitae utriusque, et maris et feminae; quantum scilicet uterque secundum naturam vivere potest, ita ut conveniant ad actum generationis primo in aetate qua hic perfecte potest generare, et illa concipere, supposita bona dispositione ipsorum in se, et in ordine ad finem temporis vitae eorum, ut simul vel fere hic possit generare, et illa concipere; et non dissonent potentiae, ita ut iste possit generare, et illa non concipere, aut e contrario ista possit concipere, ille vero non generare, propter dispositionem iuventutis, vel senectutis: ista enim inducunt dissensionem et diversitatem inter ipsos. Si enim copulentur tempore quo unus possit generare, alter non, propter aetatem adinvicem dissentiunt, et ideo copulam alteram petunt, quod est inconveniens. Ut igitur vitetur dissensio, et diversitas inter eos, copulandi sunt in aetate conveniente utrique in ordine ad tempus durationis ipsorum.

[90147] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 7 Deinde cum dicit deinde ad puerorum ponit secundam rationem; dicens, quod secundo copulandi sunt in aetate convenienti considerando successionem puerorum ad patres. Sicut enim parentes secundum legem naturae tenentur filiis ad nutrimentum et disciplinam usque ad perfectum, ita necessitate quadam parentibus impotentibus factis, tenentur filii subvenire in necessitatibus. Auxilium autem quod potest accidere senioribus parentibus a pueris genitis in senectute eorum, sine profectu est propter impotentiam puerorum. Similiter auxilium quod potest accidere pueris in senectute genitis a parentibus senioribus existentibus, debile est propter impotentiam eorum ex senectute: et ideo non expedit copulam nuptialem fieri senibus existentibus, neque etiam valde prope principium nativitatis, hoc est nimis iuvenibus existentibus: multum enim displicet quandoque iuvenes existentes pueros habere quasi coaetaneos, et minus male verentur filii parentes iuvenes, et verecundantur minus male in eorum conspectu, quasi coaevi, et nutriti cum eis propter consuetudinem, et magis conqueruntur in invicem circa ea quae ad mutuam dispensationem pertinent, cum sint simul aeque potentes, vel impotentes aeque; et ita cum filius requirit a patre iuvari necessitatibus, potest respondere ipsum aequaliter posse sibi et e contrario.

[90148] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 8 Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam rationem, dicens quod adhuc idem potest ostendi per rationem sumptam ex his quae diximus prius, unde incoepimus sermonem de hoc. Oportet enim copulam nuptialem tali aetate et tali tempore fieri, quibus corpora puerorum nascentium contingat disponi melius ad virtutem, et secundum intentionem legislatoris. Hoc autem magis contingit fieri si fiat tempore et aetate determinatis, ut consequenter apparebit: ergo expedit eam fieri tempore determinato. Sic igitur omnia quae sunt circa curam nuptialem unam communem curam habent fere, ut scilicet fiat tempore determinato. Fere autem dicit forte, quia non idem tempus determinatum convenit omnibus propter diversitatem materiae.

[90149] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 9 Deinde cum dicit quoniam enim intendit declarare, qua aetate expedit eam fieri ex termino generationis in utroque, et ex inconvenientibus quae accidunt si fiat nimis cito. Et secundum hoc primo praemittit quaedam necessaria ad declarationem intenti. Secundo cum dicit, propter quod has quidem etc. ex illis concludit intentum suum. Circa primum primo tangit quid sit terminus generationis in utroque, secundum quem oportet considerare. Secundo cum dicit, est autem iuvenum, vel iuniorum etc. ostendit quod coitus iuvenum non est conveniens ad generationem. In prima parte dicit: ultimus terminus generationis hominibus determinatus est, sicut et aliis. In omnibus enim quae contingit esse et non esse, est tempus determinatum quo contingit esse, et per consequens agere, sicut dicit primo caeli et mundi, et iste terminus masculis, ut in pluribus, est septuaginta anni: quia tunc sensibiliter debilitatum est calidum naturale, quamvis in aliquibus sit longior, in aliquibus brevior propter dispositionem materiae aliam et aliam; femellis autem quinquaginta, ut in pluribus. Brevior autem est periodus generationis mulieris quam viri, quia mulieres naturaliter sunt minoris virtutis et caliditatis quam viri. Et quia expedit propter dissensionem vitandam in coniugandis simul terminare potentiam generationis in utroque, opportunum est in determinando principium ipsius condescendere commensurando ad tempora haec.

[90150] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 10 Deinde cum dicit est autem ostendit, quod coitus iuniorum est pravus. Et dividitur in quatuor partes, secundum quatuor rationes quas adducit ad hoc. Secundam ponit cum dicit, adhuc autem in partibus et cetera. Tertiam cum dicit, adhuc autem et ad temperantiam et cetera. Quartam cum dicit, et masculorum corpora et cetera. Primo igitur ponit primam, quae sumitur ex ordine ad generationem; dicens, quod coitus iuniorum, sive masculi sive femellae, pravus est ad generationem puerorum. Et hoc quidem apparet ad sensum: quia in omnibus animalibus partus iuniorum sunt imbecilles et imperfecti, quia imperfectio partus est ex imperfectione principiorum generantium, sicut universaliter imperfectio effectus est ex imperfectione causarum, et feminae crebrius quam mares, et parva corpora gignuntur. Cum enim principium generativum in semine non potest digerere menstruum mulieris propter indigentiam caliditatis, ut deducat ad similitudinem suam secundum omnes dispositiones, sed magis vincatur propter superabundantiam frigidi et humidi, de necessitate transmutat in contrarium, et in femellam. Talis autem dispositionis sunt semina iuniorum. Et iterum generati ab eis parvi sunt secundum formam, idest secundum figuram: extensio enim secundum figuram causatur a magnitudine calidi, cuius est movere sursum: quod est imperfectum in iunioribus, ut dictum est. Quare si sic accidit in omnibus animalibus, necesse est ita accidere in hominibus, in quibus argumentum speciale apparet ad hoc: quoniam in quibuscumque civitatibus seu regionibus permittuntur iuvenes et iuvenculae coniugari, et permisceri ad generationem, generantur parvi et imperfecti secundum corpus, et per consequens minus utiles ad opera bellica.

[90151] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 11 Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam, quae sumitur ex accidenti parturientibus; dicens, quod ad hoc mulieres concipientes in aetate imperfecta in partu maiorem sustinent dolorem, et plurimae moriuntur, tum propter membri ad hoc ordinati arctitudinem, tum propter virtutis debilitatem: quanto enim virtus minor est ad resistendum, tanto dolor maior, sicut videmus onera eadem graviora apparere debilibus. In iunioribus autem supponimus virtutem minorem esse, et ideo maiorem dolorem accidere, qui tantus potest esse, quod mortem inducit. Et propter hoc dixerunt antiqui apud Graecos factum esse oraculum Troezeniis, ut dolor eius adiutorio mitigaretur et foetus ad ortum produceretur, cum multae in iuventute mulieres morerentur, et fructus non veniret ad productionem propter imperfectionem.

[90152] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 12 Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam, quae sumitur in ordine ad virtutem; dicens, quod adhuc coitus est minus expediens iunioribus ad temperantiam, et magis expedit senioribus existentibus: iuvenculae enim quae magis assuetae sunt coire in iuventute intemperantiores sunt. Illa enim ad quae assueti sumus, magis sunt delectabilia; et ad ea quae sunt magis delectabilia, magis inclinamur.

[90153] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 13 Deinde cum dicit et masculorum ponit quartam rationem; dicens, quod adhuc corpora masculorum coeuntium in imperfecta aetate dum corpus est in augmento, laeduntur, et defectum patiuntur a quantitate eis determinata et in complexione: alimentum enim digestum principium est nutritionis et augmentationis et generationis. Tempore enim augmenti totum quod convertitur de alimento adveniente, vel fere, necessarium est ad nutritionem et augmentum, et parum vel nihil est de superfluo, quod ordinatur ad generationem; et ideo si multum coeant, necessarium est, quod illud quod deberet transire in augmentum et nutritionem convertatur in semen; quare detrimentum patientur in augmento et nutritione. Est enim quoddam tempus determinatum, in quo animalia nata sunt augmentari, quod non multum exceditur a tempore deputato ad generationem: statim enim deficiente augmento, et perfectis corporibus, cum plus convertitur de alimento quam sit necessarium ad nutritionem, convenientius ordinatur ad generationem. Coitus etiam non perfectis corporibus detrimentum inducit quantum ad complexionem propter exsiccationem, et infrigidationem; simul enim consumitur calidum et humidum. Unde philosophus dicit in libro de causis, longitudinis et brevitatis vitae quod coitiva et multispermia cito senescunt, quia sperma superfluum existens amplius desiccat emissum; et ideo mulus longioris vitae est quam ea ex quibus generatur, quia minus spermatizat; et passeres masculi brevioris, quia magis coitivi sunt.

[90154] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 14 Deinde cum dicit propter quod concludit ex dictis quando et qua aetate opportunum est fieri copulam nuptialem; dicens, quod propter hoc quod finis generationis in viris, ut in pluribus est septuagesimus annus vel circa, mulieribus autem quinquagesimus vel circa ut in pluribus, et expedit coniugatos simul deficere a potentia generandi, ut probatum est prius, et coitus iuniorum in imperfectis corporibus parvus est; corpora autem mulierum, ut in pluribus perficiuntur in decem et octo annis vel circa, virorum autem in triginta sex, aut parum plus aut minus; expediens est magis eos coniugari muliere existente decem et octo annorum vel circa, viro autem triginta sex aut parum plus vel minus. Sic enim coniungentur corporibus perfectis; et per consequens virtutibus, quibus existentibus erit coniugatio ipsorum in tempore convenienti ad perfectionem generationis puerorum. Virtutibus etiam perfectis perfectior erit actio et etiam ipsum generatum; et iterum successio puerorum ad patres opportunius fiet si statim cum copulati sunt mulieres decemocto, viri triginta sex annorum existentibus, statim generent: succedent enim filii parentibus in principio status corpore perfecto, scilicet circa trigesimum annum matre agente quinquagesimum, patre septuagesimum vel circa, impotentes fere existent quasi resoluta aetate, impotentia tamen eorum supplebitur per filiorum potentiam perfectorum existentium. Quando igitur oportet fieri coniugium considerato bono coniugatorum et generandorum, dictum est.

[90155] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 15 Est autem intelligendum quod quamvis viri et mulieres sint eiusdem speciei, non tamen eadem periodus est vitae utriusque ipsorum: quia tempus durationis ipsorum non sequitur eos ratione speciei communis utrique, sed sequitur virtutem complexionis: virtus autem complexionis multo fortior est in viro quam in muliere propter abundantiam calidi et meliorem proportionem eius ad alias qualitates; et ideo viri longioris vitae sunt secundum naturam mulieribus. Et quia illud quod perfectius est pluri tempore indiget ad sui perfectionem quanto plura exiguntur ad eius perfectionem, viri autem perfectiores sunt mulieribus; ideo pluri tempore indigent ad sui perfectionem quam mulieres, ut in pluribus: quamvis propter indispositionem materiae possit accidere e contrario. Philosophus autem determinavit tempus perfectionis mulierum decem octo annos vel circa, virorum autem triginta septem vel circa; quia sic apparebat ei forte, ut in pluribus, aut quia secundum proportionem horum numerorum adinvicem excedit virtus complexionis viri virtutem complexionis mulieris secundum naturam. Si autem obiiciatur prius debere fieri coniugationem nuptialem quam determinat philosophus; primo, quia generatio fit ex superfluo alimenti, quando igitur primo incipit esse superfluum alimenti, et masculi incipiunt spermatizare videtur quod deberet fieri talis copulatio, hoc autem contingit multo tempore prius quam determinet philosophus, puta tempore pubescentiae; ergo prius videtur debere fieri. Et praeterea hoc iura determinant quae videntur considerare bonum commune, matrimonia scilicet posse fieri muliere existente duodecim annorum, viro existente quatuordecim vel circa.

[90156] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 16 Ad hoc est intelligendum, secundum intentionem philosophi, quod si consideremus bonam dispositionem generantium et bonam habitudinem generandorum futuram, et per consequens utilitatem communem civitatis seu regionis per se, melius est coniunctionem istam fieri perfectis corporibus utriusque quod est tempore determinato a philosopho vel circa, ut in pluribus: perfectis enim corporibus perfectae erunt virtutes, nec detrimentum aliquod patientur in augmento, aut complexione secundum quod huiusmodi, nisi propter superfluitatem, aut aliquid huiusmodi. Et pueri melius erunt dispositi quantum ad corpus, quia a magis et melius dispositis generabuntur, et per consequens secundum animam, quia bona dispositio corporis disponit ad bonam dispositionem animae; et sic magis apti erunt ad virtutes et actus civiles. Propter accidens tamen aliquod expedit tardius vel citius fieri in aliquibus, puta si tardius vel citius perficiantur corpora, aut si timeatur fornicatio cum alienis, aut aliquid huiusmodi. Quamvis autem prius in aliquibus inveniatur superfluum alimenti et emissio seminis, non tamen sequitur quod tunc melius et aptius sit ad generationem, sicut accipiebat ratio in oppositum. Non enim oportet in his quae procedunt de imperfecto ad perfectum quod quando aliquid potest aliquid primo quod tunc perfecte possit; sicut quando aliquis potest citharizare qualitercumque non sequitur quod optime possit, sed magis e contrario: quae enim sunt priora secundum viam generationis, imperfectiora sunt; quae autem posteriora perfectiora, sicut vir puero, ut dicitur nono metaphysicorum. Iura autem non determinant optimum esse fieri matrimonium tempore pubescentiae, scilicet muliere existente duodecim annorum vel circa, viro quatuordecim vel circa, sed tunc concedunt posse fieri primo, quia tunc primo potest valere consensus propter usum rationis, tunc primo vel circa inexistentis, et quia tunc primo incipit aliquod superfluum alimenti fieri, ut in pluribus, quamvis imperfectum.

[90157] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 17 Deinde cum dicit de eo quidem declarat qua temperie vel dispositione aeris expedientius sit fieri hanc coniunctionem. Circa quod intelligendum est quod bona dispositio generati sequitur bonam dispositionem principiorum generantium in actu. Dispositio autem generantium sequitur aliquam dispositionem continentis; unde et locus dicitur principium generationis, sicut et patet a Porphyrio: dispositio autem continentis mutatur secundum dispositionem temporum et ventorum et horum huiusmodi; et ideo est expediens intendentem bonam dispositionem generatorum considerare bonam dispositionem continentis et temporis et ventorum. Et ideo dicit, quod ad huiusmodi copulam vel coniunctionem faciendam oportet uti temporibus, et his quae circa temperiem, hoc est dispositionem aeris secundum tempus, quibus utuntur multi bene et rationabiliter, dicentes hanc debere magis fieri tempore hiemis: tunc enim frigiditate continentis clausis poris fortificatur calidum interius, et congregatur virtus et fortior est. In aestate autem poris apertis exhalat calidum interius; fortiore autem existente virtute et calido melius est commisceri ad generationem. Expedit autem considerare ad generationem puerorum ea quae dicuntur a philosophis naturalibus et a medicis. Medici enim sufficienter dicunt dispositionem temporum in ordine ad corpora respectu operationum diversarum. Naturales autem eas quae ventorum; dicentes, boreales et Orientales meliores Australibus et Occidentalibus ad bonam dispositionem corporum, sicut dictum et expositum fuit prius, ubi determinatum fuit de optimo situ civitatis.

[90158] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 18 Deinde cum dicit qualibus autem declarat quales oportet esse copulandos ad generationem secundum habitudinem corporis. Et circa hoc primo declarat quales oportet esse quoad quantitatem. Secundo cum dicit, oportet quidem igitur habere habitum labores in comparatione ad exercitium. In prima parte dicit, quod qualiter existentibus corporibus eorum qui copulantur secundum habitudinem quantitatis maxime utilia erunt ad bonam dispositionem eorum qui generantur, dicendum est in his quae pertinent ad disciplinam civium; figuraliter autem et in summa sufficit dicere nunc. Manifestum est enim quod habitudo corporis athletarum, qui sunt valde magni corpore, non est perfecte bona dispositio corporis, tum propter ponderositatem, tum quia virtus spiritus et calidi evanescit in tanta protensione membrorum. Nec etiam ad sanitatem, propter easdem rationes; et per consequens nec ad rationem intellectus et rationis quae sequuntur dispositionem corporis, ut in pluribus. Et quia bona civilis communicatio indiget bona dispositione quantum ad corpus et quantum ad animam, non est optima ad eam. Similiter habitudo imperfectorum secundum quantitatem et morbidorum qui indigent maiori cura, non est optima propter imperfectionem et improportionem; sed media habitudo magis. In omnibus enim et quae sunt secundum naturam et quae secundum rationem, media sunt eligibilia magis; et ideo habitudo media secundum quantitatem in generantibus eligibilior est.

[90159] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 19 Deinde cum dicit oportet autem declarat quales oportet esse per comparationem ad exercitia; dicens, quod expedit ad bonam dispositionem generandorum futuram habere bonam habitudinem corporis, et exercitatos esse per aliquos labores ad exercitandum virtutem et caliditatem quae per motum excitantur: non tamen per violentos, ne per laboris violentiam spiritus exhaletur et debilitetur. Et ideo oportet exercitari vel laborare non aliquo uno solum, sicut athletae laborant ad superandum, sed multis pertinentibus ad cives et liberos. Expediens enim est exercitari futurum bonum civem in multis operationibus liberorum, ut consequenter facilius et magis cum delectatione illas operentur. Oportet autem et viros et mulieres exercitari, sed unumquemque in operationibus decentibus eum.

[90160] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 20 Deinde cum dicit oportet autem declarat quod curandum est de mulieribus praegnantibus ad bonam puerorum dispositionem; dicens, quod oportet legislatorem curam habere de bona dispositione corporum mulierum praegnantium: pueri enim generati nutrimentum videntur assumere a muliere habente in utero, per venas et poros a natura ad hoc ordinatos, sicut terrae nascentia per radices assumunt a terra. Nutrimentum autem assumptum a muliere consimiliter disponitur complexioni mulieris, et puer de necessitate disponitur secundum dispositionem nutrimenti ex quo nutritur, et maxime in principio; et ideo oportet puerum disponi secundum dispositionem mulieris gestantis. Igitur expediens est ad bonam dispositionem prolis futuram curare de bona dispositione mulieris: specialiter autem expedit curare ne sint torpentes multum per desidiam quae frequenter accidit mulieribus praegnantibus propter defectum calidi et superabundantiam humidi grossi indigesti. Si enim praegnans torpeat nimis per desidiam, oportebit calidum et spiritus in puero torpere. Deinde expedit cavere ne utantur cibo nimis subtili, tum quia facilis digestionis existens facit repletionem quamdam inanem magis quam veram; tum quia statim propter facilem digestionem eius assumitur in membris fortioris virtutis secundum totum vel fere, ita quod parum aut nihil erit superfluum quod transeat in nutrimentum foetus. Facile autem erit cavere desidiam legislatori, si praecipiat praegnantibus quae sortitae sunt honorem generationis et fugerunt opprobrium sterilitatis secundum antiquos, facere aliquam peregrinationem quotidie vel bis vel ter in septimana vel aliquid huiusmodi ad aliquod oraculum propter deorum reverentiam; ut quos habuerunt propitios in conceptu, benivolos habeant ubi magis necesse est, scilicet in partu. Et loquitur secundum opinionem gentilium antiquorum qui opinabantur multitudinem deorum esse, et illos vel corpora super caelestia vel virtutes aliquas in corporibus. Quamvis autem ad bonam dispositionem puerorum futuram ad rempublicam oporteat mulieres labores aliquos exercere, ut sint sine pigritia, tamen natos iam et incipientes disciplinari ad bonum intellectus quod est speculatio, non oportet multum laborare, sed pigrius disponi corpore, ne per laboris continuitatem distrahuntur a disciplina et per motum spiritus nimis accendantur, ut sint nimis mobiles, quod non competit speculationi. Oportet enim formas sensibilium in quibus speculatur intellectus fixionem habere in subiecto primo eorum, quod est spiritus.

[90161] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 21 Deinde cum dicit de reservatione declarat qualiter pueri postquam sunt nati sint disponendi, et quia non expedit de omnibus curare, aut non aequaliter, aut propter imperfectionem, aut propter multitudinem. Et primo tangit qualiter se habendum est ad orbatos, et ubi excedunt secundum multitudinem. Secundo cum dicit, satis autem pueris qualiter perfecti multitudinem convenientem non excedentes disponendi sunt. Circa primum, primo declarat qualiter se habendum est ad orbatos. Secundo cum dicit, oportet enim determinatam etc. qualiter se habendum est, ubi excedunt multitudinem determinatam. In prima parte dicit, quod si contingat aliquem vel aliquos esse orbatos sensu aliquo vel sensibus, vel membro aut membris, quibus minus sint utiles ad operationes intellectus et rempublicam, de reservatione ipsorum et alimento administrando feratur lex a legislatore nullum talem nutriri: quod intelligendum cum tanta cura et diligentia, cum quanta nutriendi sunt perfecti nati. Illud enim quod ordinatum est ad aliquem finem, quanto magis natum est attingere ad ipsum, tanto magis disponendum est ad ipsum; et quanto minus, tanto minus curandum. Sic enim videmus naturam magis sollicitam esse de perfectioribus. Pueri autem nati perfecti membris et sensibus perfectius nati sunt attingere ad finem humanum; ergo magis disponendi sunt. Orbati autem aut sensu aut membro, nati sunt attingere aliqualiter, ex quo animam et intellectum habent, sed non aeque perfecte; et ideo curandum est de eis, sed non aequaliter ut de perfectis. Et universaliter inquantum unusquisque natus est attingere ad finem, in tantum disponendum est, cum sit propter ipsum. Loquimur autem hic de fine humano secundum vitam praesentem, quia sic loquitur de ipso philosophus.

[90162] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 22 Deinde cum dicit oportet enim declarat quid faciendum est si excedant secundum multitudinem. Est enim intelligendum quod, cum civitas sit communitas per se sufficiens ad vitam, oportet cives per se sufficientes esse, et non pauperes; et ideo cavenda sunt ita in civitate quae inopiam inducunt, hoc autem est multitudo filiorum debentium succedere in haereditate: magna enim et multa haereditas parentum cum dividetur in multitudinem filiorum, valde tenuis erit secundum unumquemque, maxime in tertiam vel quartam generationem, sicut ad sensum videmus. Non enim placuit philosopho lex seu consuetudo de successione primogeniti secundum totum: tum quia cum primogeniti sint singuli, posteriores autem multi ut frequenter, sequeretur plures liberorum esse pauperes quam divites: tum quia habentes possessiones sunt partes civitatis, non habentes autem, non. Civium enim oportet esse possessiones, ut dictum est prius. Quare si posteriores geniti non succederent in aliquo parentibus, plures liberorum non contingeret esse cives, sed expelli a civitate: tum quia posterius nati, sicut et primi, possunt esse bene nati ad magna: non habentes autem unde operentur ad quae nati sunt, compelluntur accipere undecumque, insidiantes civibus et aliis per furtum, per rapinam et homicidia, et coniungunt se adversariis, quae omnia sunt inconvenientia. Supposito igitur quod omnes succedere debeant in haereditate qualitercumque, primo proponit ad vitandam superfluam multitudinem filiorum legem seu consuetudinem quarumdam gentium. Secundo cum dicit, quoniam autem principium quoddam, ponit documentum ad hoc secundum intentionem suam magis. In prima parte dicit, quod ad vitandam multitudinem puerorum superfluam, ordo idest lex vel consuetudo gentium quarumdam prohibet nullum genitorum ultra multitudinem determinatam debere reservari: oportet enim, si debeat civitas esse dives, determinatam esse multitudinem ipsorum: aliter enim depauperaretur si dimitteretur quilibet generare quantumcumque. Sed quia datum est pueros non reservari ad vitam, declarat, si necesse sit istud fieri, qualiter cum minori culpa fiet: dicens, quod si aliquibus coniugatis fiant plures quam sit determinatum a lege, et necesse est eos exterminari, magis procurandum est fieri abortum antequam sensus et vita insint quam cum infuerint: procurans enim abortum postquam infuerint, homicida a lege reputatur; et magis peccant; semen enim et non semen determinatur per sensum et motum. Sic igitur Aristoteles non dicit secundum intentionem suam, quod debeant exterminari aliqui nati; sed secundum legem gentium; nec quod procurandus sit abortus absolute, sed si interficiendi sunt ab aliquibus, magis faciendum est hoc ante sensum et vitam, non sicut bonum secundum se, sed sicut minus malum.

[90163] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 23 Deinde cum dicit quoniam autem ponit documentum ad hoc secundum intentionem suam, sumptum ex determinatione temporis deputati ad generationem; circa quod tria facit. Primo declarat qualiter determinandum est tempus deputatum ad generationem, ad vitandum superfluitatem puerorum. Secundo cum dicit, ac de cetero ex hoc concludit commixtionem ultra tempus illud non debere fieri propter generationem. Tertio cum dicit, de ea autem quae ad aliam declarat quod huiusmodi commixtio non est facienda cum alieno vel aliena. In prima parte dicit: quoniam principium aetatis ad generationem deputatae determinatum est viro et mulieri, huic quidem trigesimusseptimus illi vero vigesimusoctavus annus vel circa, similiter autem et finis, viro scilicet septuagesimus mulieri quinquagesimus secundum naturam communem, oportet tempus intermedium quo possunt generare magis determinari et breviari ad superfluam multitudinem vitandam. Manifestum est enim quod foetus seniorum etiam circa septuagesimum annum in viro, vel quinquagesimum in muliere imperfecti sunt et corporibus et intellectibus propter debilitatem virtutis generantium, quae quanto magis distat a statu, minor est, sicut et foetus iuniorum etiam circa tempus determinatum a natura. Foetus vero decrepitorum ultra tempus deputatum a natura omnino debiles sunt corpore, propter debilitatem virtutis in eis, et propter hoc, quia calidum remissum est in eis, et passiones sedatae sunt naturaliter, et multa experti sunt propter tempus. Sunt etiam in statu secundum intellectum; anima enim sedendo et quiescendo fit sciens et prudens, sicut dicitur septimo physicorum: haec autem vera sunt ut in pluribus. Ideo aetatem hanc deputatam ad generationem manifestum est, quam quidam poetarum determinaverunt hebdomadibus quibusdam annorum, videlicet septenario numero. Itaque qui quatuor aut quinque annis hanc aetatem excesserint, relinquere debent procreandi studium, usque ad quinquagesimum annum, vel ad aetatem excedentem tempus hoc quatuor vel quinque annis in viris; ut sic viri deserviant manifeste generationi a trigesimoseptimo anno usque ad quinquagesimumquintum annum ad plus, et mulieres proportionaliter a decimoctavo usque ad trigesimumseptimum annum; tunc enim uterque ipsorum maxime est in statu perfecto secundum naturam, et virtutes magis perfectae sunt; propter quod pueri, et melius dispositi generabuntur et pauciores.

[90164] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 24 Deinde cum dicit quod autem concludit ultra tempus hoc non debere fieri commixtionem propter generationem; dicens quod in reliquo tempore non debent coniugati commisceri adinvicem manifeste propter generationem; sed si commisceantur, permittatur hoc gratia sanitatis, aut alicuius alterius. Contingit enim aliquando quod in vasis seminariis est multitudo seminis, aut naturalis quae propter multitudinem gravat naturam, aut innaturalis ibi vel in aliis partibus corporis, quas contingit evacuari per coitum, et per consequens alleviare naturam, et melius disponi ad sanitatem.

[90165] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 25 Deinde cum dicit de ea autem declarat, quod mixtio talis non debet fieri ad alium vel ad aliam personam. Propter quod est intelligendum quod mixtio maris et feminae naturaliter in homine est ad generationem prolis et nutritionem et eruditionem: ad hoc autem neuter istorum sufficit per se; et ideo oportet quod uniantur ad hoc per consensum mutuum, non per aliquod parvum tempus, sed usque ad perfectionem prolis secundum corpus et secundum animam; quod erit si incipiant generare in tempore determinato a philosopho circa finem vitae eorum. Puer enim si fuerit masculus, non perficitur usque ad trigesimum septimum annum vel circa, et si isti trigintaseptem adiungantur trigintaseptem annis patris generantis antequam generaret, erunt septuagintaquatuor, quando impotens erit naturaliter ad generandum et circa finem vitae. Et ideo communicatio maris et feminae per totam vitam ad perfectionem prolis est a natura inclinante; et omnis commixtio quae fit praeter huiusmodi communicationem, innaturalis est. Et ideo dicit quod de commixtione viri cum aliena muliere, vel mulieris cum alieno viro, sit lex et teneatur ut bonum non permittere, nec etiam velle videre tangentem alienum aliquo modo. Si enim permittatur aliquis accedere ad aliquam quae sua non est per fornicationem, cum post mixtionem non maneant mixti per consensum ad educationem prolis, sequitur malum et imperfectio eius maxime; nullo ergo modo permittatur fieri commixtio cum alio vel alia ubi et est et appellatur coniugium. Tunc enim et sequitur malum prolis et incertitudo et iniustitia. Minime vero permittendum est circa tempus procreationis filiorum; tunc enim maxime accideret error per incertitudinem. Et si aliquis appareat tale aliquid faciens, puniatur punitione commensurata peccato, ut secundum mensuram peccati sit plagarum modus, ut alibi dicitur. Ita quod prohibet philosophus hic primo sicut malum per se commixtionem cum aliena, quamvis sit libera; magis autem commixtionem cum ea quae est alterius propter iniustitiam; maxime autem cum ea quae est alterius tempore deputato ad generationem.

[90166] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 26 Deinde cum dicit natis autem declarat qualiter curandi sunt pueri perfecti et reservandi post nativitatem. Et primo, qualiter in prima aetate quae dicitur secundum philosophum usque ad tertium annum. Secundo cum dicit, habitam autem huic qualiter in secunda quae extenditur usque ad quinque annos inclusive. Tertio cum dicit, transactis autem quinque annis qualiter in tertia quae extenditur usque in finem septimi. Circa primum primo declarat qualiter curandi sunt et disponendi sunt quantum ad nutrimentum conveniens. Secundo cum dicit, adhuc autem et motus quantum ad exercitia et consuetudinem. In prima parte dicit. Cum pueri nati sunt ex matribus, manifestum est quod alimentum magnam facit differentiam ad potentiam corporum et dispositionem secundum differentiam qualitatis suae: quale enim est secundum virtutem, tale facit et corpus. Virtus enim alimenti quod convertitur in illud quod alitur, remanet in eo: sicut saporem pabuli videmus apparere in lacte, et vim vini in aceto, et virtutem lactucae in sanguine generato ex ea. Sicut enim virtutes miscibilium manent in mixto, quamvis formae corrumpantur, ita et virtus ex quo generatur aliud aliqualiter in eo quod generatur: patiuntur enim agentia naturalia a contrariis. Manifestum est autem, et considerando in aliis animalibus, et etiam in gentibus diversis quibus cura est in pueris inducere habitum et dispositionem ad bellum, quod lactis natura abundans est alimentum conveniens et familiare corporibus humanis, et enim alia plura animalia fetus post partum ad tempus ex lacte nutriunt, et similiter gentes bene volentes disponere pueros; quoniam, sicut Aristoteles dicit secundo de generatione, ex eisdem sumus et nutrimur. Nutrimentum enim convertitur in substantiam rei alitae; et eiusdem substantiae et formae oportet esse materiam unam. Et ideo quanto alimentum aliquod similius est ei ex quo generatur aliud, tanto convenientius est ad nutriendum ipsum. Lac autem valde simile est secundum complexionem menstruo ex quo generatur puer: superfluum enim alimenti derivatum a natura ad matricem menstruum est, derivatum autem ad mamillas et dealbatum ibi, est lac. Et ideo convenientissimum alimentum pueris post partum est lactis natura, et magis mulieris quam bestiae, et adhuc maxime matris propriae quam alienae; unde illi qui nutriuntur ex lacte matris propriae, melius debent esse dispositi secundum naturam. Propter quod Avicenna dicit, quod extremum mamillae matris propriae ponere in ore infantis, valde confert ad removendum omne nocumentum. Lac tamen matris propriae statim post partum non est conveniens puero, donec complexio distemperata per parum temperetur. Expedit autem pueris non conferre vinum in nutrimentum propter aegritudines accidentes ex ipso: vinum enim multum vaporativum est propter caliditatem et humiditatem, et pueris multum ascendit nutrimentum ad partes superiores; et ideo pueris habentibus vinum multus fit descensus evaporationis a capite. Unde contingit quandoque coarctatio pori et respirationis quod est epilepsia, et aliae infirmitates ex hac materia generare; similiter et accensio colerae rubeae, et quae accidunt ex ea. Nec differt dare vinum pueris et nutricibus, secundum Aristotelem: sed si oportet bibere, oportet quod sit modicum et aquaticum valde.

[90167] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 27 Deinde cum dicit adhuc autem declarat qualiter curandi sunt quantum ad exercitia et consuetudines. Et primo declarat in quibus assuescendi sunt. Secundo cum dicit, circa primam quidem etc. quod secundum ordinem determinatum. Circa primum ostendit quod assuefaciendi sunt ad motum. Secundo cum dicit, expedit autem etc. quod ad frigora. In prima parte dicit quod adhuc pueros statim post nativitatem expedit assuesci ad motus tantillos quoscumque et parvos, puta manuum et pedum et aliarum partium. Motu enim ipsarum partium exercitatur et acuitur calor naturalis in eis, qui consumens humidum superfluum in eis exsiccat corpus et fortius facit. Et Avicenna adiungit quod cum motu procuranda est consonantia musicae et vox cantilenae ad delectandum in consonantiis musicis propter causam dicendam posterius. Ad hoc autem, quod membra puerorum propter fluxibilitatem humidi abundantis non effluant a figura debita, consueverunt quaedam gentes uti quibusdam instrumentis mechanicis, quibus cum alligantur membra puerorum faciliter et subtiliter fiunt impervertibilia; sicut cunabulo utuntur ad directionem totius corporis et pileo rotundo ad debite figurandum caput. Oportet enim in ista aetate nutricem suaviter membra tangere, et quod dilatandum est dilatare, et quod subtiliandum est subtiliare, et unumquodque convenienti figura figurare, et manus et brachia ad genua ducere, et crura et tibias fascia ligare, et caput pileo rotundo astringere; tunc enim puer est bene susceptibilis et ducibilis, sicut cera mollis.

[90168] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 28 Deinde cum dicit expedit autem declarat, quod assuescendi sunt ad frigora, dicens, quod expedit ad bonam dispositionem puerorum in hac aetate ad frigora moderata assuescere parvos existentes, hoc enim proficit ad sanitatem corporis et ad bellicas actiones futuras: cum enim assueti sunt a iuventute ad tolerantiam frigoris non gravantur in superveniente aetate a frigore in bellicis, ubi necesse est quandoque, nec patiuntur aegritudines quae ab ipso sunt. Iterum propter consuetudinem ad frigus fortificatur calidum et fortiora redduntur corpora; et ideo consuetudo est apud multos barbarorum quibusdam abluere pueros in aqua frigida statim natos. Aliis autem parvo involucro induere eos, sicut contingit gallis morantibus circa plagam Occidentalem: universaliter enim omnia quaecumque possibile esse assuescere ad bonum habitum futurum melius est assuescere et statim a principio, quando sunt magis ducibiles: non parum enim differt, sic vel sic a puero assuesci, sed multum, magis autem omne tunc assuescit, sicut dicitur primo Ethicorum.

[90169] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 29 Deinde cum dicit circa primam declarat secundum gradum; dicens, quod ad exercitium in tolerando frigora expedit assuescere statim secundum gradum, tum ut primo assuefiant ad toleranda magis temperata frigida, deinde excedentia magis et magis secundum quod magis fortificatur virtus vel complexio: et hoc propter calidum fortificandum et alias utilitates, cavendo autem ne gravetur natura propter excessum frigidi cui exponitur. Similiter autem se habet de assuefactione in aliis convenientibus: natura enim puerorum propter teneritudinem et mollitiem nata est assuesci ad quaecumque non dura nec gravantia naturam ipsorum. Circa primam igitur aetatem optimum est talem curam et similem habere circa eos.

[90170] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 30 Deinde cum dicit habitam autem declarat quomodo curandi sunt in habita aetate quae incipit in tertio anno. Et circa hoc primo declarat quibus sunt assuefaciendi. Secundo cum dicit, cohibitione vero puerorum etc. a quibus prohibendi sunt. Circa primum primo declarat quod assuefaciendi sunt in aetate hac quibusdam moribus. Secundo cum dicit, et de sermonibus autem etc. quod in his quae pertinent ad auditum. In prima parte dicit, quod in aetate consequente quae incipit a tertio anno et protenditur usque ad finem quinti, in qua non sunt nati ad eruditionem seu disciplinam propter tenuitatem complexionis et virtutum imperfectionem nec ad magnos labores, ut propter violentiam non impediantur crescere, oportet eos exercere in aliquo modico motu, ut exercitata caliditate resolvente humidum superfluum diffugiat inertia corporum. Huiusmodi autem exercitium in motu oportet fieri per actiones alias et per ludos. Ludos autem oportet esse non declinantes ad servilitatem, sed liberales magis; nec etiam superlaboriosos vel violentos, ut non graventur virtutes propter excessum; neque nimis molles et remissos, ne comprehendantur a desidia.

[90171] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 31 Deinde cum dicit et de sermonibus declarat quod expedit eos in aetate hac exerceri in his quae ad auditum pertinent; dicens, quod expedit eos in aetate hac exerceri in audiendo aliquos parvos sermones et fabulas aliquas, propter hoc, ut exerceantur in locutione et rationibus nominum; et de hoc debent habere curam principes eorum publice illis praefecti. Sed hoc observandum est in hac aetate, quod omnia in quibus assuefiunt, et motus et operationes et ludi, sermones et fabulae quos audiunt et etiam ea quae vident sint imagines quaedam eorum in quibus posterius serio conversari debent, et quasi via ad illa in quibus consequenter studere debent seu intendere: ad illa enim quae assuescunt in primis magis posterius inclinant, quia assueta sunt magis delectabilia.

[90172] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 32 Deinde cum dicit cohibitiones autem declarat quibus prohibendi sunt. Et primo tangit quod cohibitio a fletu prodest eis. Secundo cum dicit, considerandum autem etc. a quorum conversatione auditu et visione cavendi sunt. Primo igitur dicit, quod quidam civitatis gubernatores non inconvenienter detestantur in ordinatione et republica suis cohibitiones puerorum a ploratibus; hoc enim expediens est et conferens ad augmentum virtutis et nutrimentum, fit enim per hoc quaedam exercitatio corporis ad ista: cum enim cohibentur a ploratu, fit retentio spiritus interius, in ploratu autem diffusio exterius. Retentio autem spiritus interius robur facit; propter enim congregationem ipsius interius fortificantur, virtus enim unita fortior est seipsa dispersa, fortitudo autem spiritus ad incrementum et ad alia multa valet.

[90173] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 33 Deinde cum dicit considerandum autem declarat primo a quorum conversatione auditu et visu cavendi sunt. Secundo cum dicit, iam demissione ab ebrietate etc. tangit per quid faciliter hoc potest fieri, excusando se ab ulteriori inquisitione de talibus. Tertio cum dicit, forte autem non male etc. reprobat circa hoc opinionem contrariam. Circa primum primo ostendit quod cavendi sunt a conversatione cum servis. Secundo cum dicit, totaliter quidem igitur turpiloquium etc. quod a turpium auditione. Tertio cum dicit, quoniam autem dicere etc. quod ab inhonestorum visione. Circa primum dicit: puerorum rectores quorum est regulare pueros, considerare debent educationem puerorum quomodo bene regulentur: ipsi enim in omnibus debent esse eorum regula, sicut in eodem ratio est regula virium inferiorum: unde sicut in eodem tota deordinatio virium inferiorum rationali parti animae imputatur, sic tota deordinatio puerorum quam accipiunt in prima aetate imputanda est magistris. Debent autem curare et quantum ad alia et quantum ad hoc ut quanto minus poterint, cum servis conversentur; in hac enim aetate usque ad septimum annum necesse habent conversari in domo et alimentum accipere in ea, in qua servi negotiantur. Conversantes enim cum servis accipiunt quamdam inclinationem ad actiones serviles ex eis quae audiunt et vident servos dicentes et operantes, etiam cum sint parvi et bene informabiles ad quamcumque. In eis enim in quibus assuescunt maxime in prima aetate delectantur; delectati autem faciliter inclinantur ad ipsa.

[90174] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 34 Deinde cum dicit totaliter quidem ex hoc infert quod cavendi sunt a turpium auditu; dicens, quod oportet bonum legislatorem turpiloquia, puta de venereis et de aliis quae sunt praeter rationem et honestatem omnino exterminare ex civitate, sicut quodcumque aliud turpe: hoc enim quod aliquis de facili dicit aliquid turpe, consequitur ipsum prope facere. Saepe enim dicendo aliquod turpe agibile saepius meditatur de eodem, et ex frequenti meditatione de ipso sequitur inclinatio maior in ipsum faciendum. Et quamvis universaliter sit prohibendum a civitate, maxime tamen prohibendum est iuvenibus et ad praesentiam ipsorum, ita ut nec loquantur ipsi nec audiant ab aliis aliquid tale. Omnia enim quae audiunt vel vident vel operantur in prima aetate, admirantur tamquam nova eis, propter quod et ea melius memorantur et magis delectantur, miranda enim sunt delectabilia, ad ea autem in quibus delectantur facilius inclinantur. Si autem aliquis transgrediatur dicens aut faciens aliquid contra huiusmodi prohibitum, si fuerit liber non adeptus aliquam dignitatem, puniatur, privando ipsum de mensa in conviviis communibus et aliquibus dehonestationibus et verberibus decentibus transgressionem: si autem fuerit senior aetate praecedentibus et adeptus aliquam dignitatem, puniatur inhonorationibus servilibus non decentibus statum eius propter utilitatem, cum operatus sit non decentia ipsum. Praelatus enim si peccat manifeste amplius puniendus est quam privata persona, et quia transgreditur in peccando, et quia praebet subditis occasionem peccandi credentibus bonum esse et sibi licere quaecumque viderunt ipsum facientem aut dicentem.

[90175] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 35 Deinde cum dicit quoniam autem declarat quod cavendi sunt a visione inhonestorum; dicens, quoniam facere aut dicere aliquid turpe dicimus debere exterminari a civitate, manifestum est quod videre picturas aut sermones inhonesta repraesentantes cavendum est in civitate, et maxime a iuvenibus: ex visione enim talium fit imaginatio et memoria ipsorum et maxime iuvenibus existentibus propter admirationem; ad imaginationem autem fortem eorum contingit disponi appetitum et virtutes motivas ab ipsa: phantasia enim et intelligentia habent rerum virtutes, sicut dicit Aristoteles in libro de motione animalium; et ideo principes cavere debent, ne sculptura quae fit per incisionem, neque pictura quae fit per appositionem quae sint repraesentativae istorum, fiant in loco privato, nec publico, nisi forte in oraculis aliquorum deorum, quibus lex attribuit aliquas lascivias, sicut Veneri lasciviam circa venerea: et loquitur secundum opinionem gentilium antiquorum. Ad cultum autem illorum, ubi tales lasciviae fiunt aut sunt imagines earum repraesentativae lex permittit parentes magis provectos existentes pro se et pueris deos huiusmodi honorare. Iuvenes autem non esse inspectores istorum, neque iamborum, neque tragoediarum aut comoediarum in quibus repraesentantur gesta et mores rusticorum seu ruralium, usque ad aetatem in qua debent communicare mensa communi, in conviviis publicis puta quando in eis incipit vigere ratio.

[90176] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 36 Deinde cum dicit iam de missione declarat per quae possunt faciliter prohiberi, excusando se ab ulteriori consideratione de istis; dicens, quod ab inhonestorum auditu et visione, et ab ebrietate, et universaliter a turpium operatione prohibebuntur, et impassibiles erunt, si occupentur in aliqua disciplina et assuefaciant delectari in ea: occupati enim cum delectatione in ipsa, ad alia non attendunt. Sed de talibus nunc pertranseundo dictum est: posterius autem insistendo determinabitur magis, si oportet puerorum esse aliquam disciplinam vel non, dubitando; et si oportet, qualiter est et qualiter instruendi sunt: nunc autem de hoc recordationem fecimus secundum quod necessarium erat.

[90177] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 37 Deinde cum dicit forte autem inquirit quoddam signum, quo ostenduntur ea quae in principio audimus et cognoscimus fieri nobis delectabilia, et quod eis favemus, et consequenter in eis persistimus, tamquam in re nobis grata et delectabili. Dicit enim quod Theodorus tragoediarum actor non male in hoc censebat, quod cum erat acturus aliquid, nolebat quod aliquis prius aliquid repraesentaret quam ipse, qualiscumque hystrio esset; et hoc ideo, quia auditores magis favent his quos primo audierint; ex quo patet quod amamus ea quae primo cognoscimus, et quibus primo assuescimus. Manifestum enim est quod idem accidit, quantum ad assuefactionem hominum in locutionibus et rerum operationibus. In utrisque enim consuetudo inclinat ad similia. Omnia enim quae primo operamur, seu videndo seu audiendo seu alitercumque, puta in prima aetate, magis diligimus, quia magis delectamur in eis, admirantes ea sicut nova: ea autem quae magis diligimus, magis possumus operari. Quare si expedit in prima aetate pueros audire comoedias, aut tragoedias, magis inclinabuntur ad ea quae repraesentantur per eas in aetate futura: quod est inconveniens: et ideo oportet a iuvenibus omnia turpia, etiam inhonesta in prima aetate facere extranea, vel per assuefactionem in contrariis, vel per afflictionem poenae operantibus. Inter ista autem magis illa quae maioris sunt adhaesionis, et facilioris, puta inhonestatem quae circa venerea, et circa potum et cibum; concupiscentia enim talium, quasi innata est nobis statim ex iuventute, secundum philosophum secundo Ethicorum.

[90178] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 38 Deinde cum dicit transactis autem declarat qualiter instruendi sunt in habita aetate, puta a fine quinti anni usque ad finem septimi: breviter se expedit, dicendo quod transactis quinque annis, duobus sequentibus usque ad finem septimi oportet iuvenes esse inspectores disciplinarum, in quibus erudiendi sunt; ut si sunt erudiendi in equestri, oportet fieri inspectores equestrium; si in musica, musicalium; ut per auditum et inspectionem talium assueti, magis inclinentur ad ea.

[90179] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 7 l. 12 n. 39 Deinde cum dicit duae autem volens se continuare ad sequentia, distinguit tempus sequens conveniens disciplinae; dicens, quod duae sunt aetates, secundum quas necessarium est dividi disciplinam convenientem unicuique illarum; puta illam quae est a fine septimi anni usque ad pubescentiam, idest usque ad finem decimiquarti et illam quae est a pubescentia usque ad duodecimum annum. Qui autem omnes aetates distinguunt per septennia, dicentes primam aetatem continere primum septennium, et secundam secundum, et tertiam tertium, quantum ad omnes aetates, non bene dicunt: oportet enim, quod divisio aetatis consequenter accipiatur divisioni naturalis dispositionis hominis, ut mensuratur tempore; et ideo secundum diversitatem status conversationis et dispositionis naturalium, ut mensurantur tempore, oportet aetates diversificari. Sed iste status aliquando diversificatur in minori tempore quam in septennio, quandoque in ampliori. Alius enim est status conversationis naturalis hominis in tribus primis annis, alius in duobus sequentibus et alius in duobus similiter sequentibus; et ideo secundum hoc tres aetates ante septem annos perfectos distinguuntur. Deinde alius status conversationis et modi vivendi est in sequenti septennio a praecedentibus, et alius in sequenti; et ideo istae duae aetates septenniis distinguuntur. Status autem vel modus vivendi conversationis sequens longior est, et protenditur usque ad trigesimumseptimum vel circa; et ita non mensuratur uno septennio, sed pluribus; et sic de aliis. Et ideo non dividuntur aetates universaliter septenniis; sed oportet assequi distinctioni naturali. Omnis autem ars et disciplina in actu nata est supplere defectum naturae, et inquantum perficit aptitudinem naturae ad ipsam, per hoc quod sciens in aptitudine fit sciens in actu, vel per hoc quod formam inducit in materia extrinseca apta nata; et ideo erudiendi sunt ad unamquamque disciplinam, ad quam apti sunt. Est igitur considerandum primo, utrum sit facienda aliqua cura circa disciplinam propriam puerorum; et dato quod sic, secundo utrum oporteat ipsam esse communem vel propriam, sicut nunc faciunt in multis civitatibus. Et dato quod magis expediat esse communem, tertio est considerandum qualem oportet esse huiusmodi disciplinam. Et de istis considerabit in sequenti libro, statim incipiens octavum librum a determinatione primi istorum. Et in hoc terminat philosophus intentionem suam in isto septimo.


Liber 8
Lectio 1

[90180] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 1 Postquam philosophus declaravit qualiter et quibus iuvenes sint disponendi et instituendi quantum ad corpus, et usque ad finem tertiae aetatis, quae secundum ipsum terminatur in fine septimi anni, nunc intendit declarare qualiter instruendi et disponendi sunt secundum intellectum in duabus sequentibus aetatibus, quae terminantur in fine vigesimiprimi anni: et secundum ordinem praemissum prius dividitur liber iste in partes tres. Quoniam primo ostendit, quod puerorum oportet facere curam circa disciplinam in civitate optima. Secundo cum dicit, quoniam autem, declarat, quod communem. Tertio cum dicit, quae autem sit, declarat, quae sit illa, et qualiter erudiendi sint in ipsa. Circa primum praemittit primo conclusionem suam, dicens, quod nullus habens rectum usum rationis dubitat quin legislatori curanti de bono communi civitatis, maxime negotiandum sit circa disciplinam et bonam dispositionem iuvenum. Deinde cum dicit, nam mos, probat hoc per unam rationem. Secundo cum dicit, adhuc autem, per aliam. In prima parte ipsa intendit rationem hanc. De illo oportet negotiari legislatorem, et curam habere, quod non factum in civitatibus laedit et corrumpit respublicas: maxime enim debet intendere bonum et salvationem reipublicae. Sed non curare de bona dispositione puerorum, et dimittere eos assuesci in quibus volunt, laedit et corrumpit rempublicam. Cuius declaratio est, quia expedit civitatem gubernanti assuescere, et disponere futuros cives ad unamquamque rempublicam secundum modum convenientem ei, sicut materiam ad formam. Consuetudo enim uniuscuiusque reipublicae et dispositio conveniens principium est instituendi rempublicam et conservandi ipsam institutam, sicut bona praeparatio materiae ad formam principium est educendi formam illam in esse et conservandi illam eductam; sicut videmus, quod consuetudo popularis principium est instituendi et salvandi popularem statum, et consuetudo paucorum potentiae statum paucorum, et similiter in aliis. Et semper consuetudo melior principium institutionis est et salvationis sive conservationis melioris reipublicae, sicut excellentior dispositio materiae est principium generationis excellentioris formae. Ex quo manifestum est, quod bona dispositio et consuetudo iuvenum ad rempublicam instituit et salvat ipsam: quare per oppositum indispositio ipsorum et negligentia circa hoc destruit et corrumpit eamdem. Quare de bona dispositione seu disciplina puerorum oportet legislatorem curare.

[90181] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 2 Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; dicens, quod adhuc sicut est in aliis potentiis et artibus operativis respectu operationum, sic est in virtutibus politicis, et scientia politica respectu actionum politicarum. Sed ita se habet in aliis potentiis et artibus quod omnibus oportet praeexistere aliquam bonam dispositionem materiae, aut aliquam eruditionem, aut assuefactionem. Hoc etiam videmus in speculativis: quoniam omnis ars et omnis doctrina ratiocinativa fit ex praeexistenti cognitione: et in operativis similiter, sicut in fistulativa: debens enim recte fistulare prius assuescit in quibusdam praeludiis et rudimentis: similiter autem et in aliis se habet: oportet enim materiam bene disponi ad actionem, quia actus activorum fiunt in patiente bene disposito. Quare in virtutibus et scientia politica oportet ad actionem rectam futuram praeerudiri et assuefieri et disponi in quibusdam: et de hoc debet curare legislator, cuius est intendere bonum, et salvationem reipublicae.

[90182] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 3 Deinde cum dicit quoniam autem volens probare quod oportet de pueris curam communem habere, probat prius, quod omnium in civitate una oportet esse disciplinam unam, intendens rationem hanc. Quorumcumque est unus finis per se, eorum est disciplina una de eis quae ad finem ordinantur, quia ratio eorum quae sunt ad finem ex fine sumitur: et quorum est ratio una, et disciplina una, secundum quod huiusmodi. Omnium autem viventium in civitate secundum rempublicam unam, est unus finis, puta finis reipublicae. Quare manifestum est, quod omnium oportet esse unam et eamdem disciplinam de necessitate.

[90183] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 4 Deinde cum dicit et huius curam probat, quod oportet de his fieri curam communem quantum ad disciplinam. Et primo per rationes. Secundo cum dicit, laudabit utique per exemplum. Circa primum ponit rationes duas: quarum primam tangens, dicit, quod de disciplina puerorum oportet legislatorem facere curam unam et non divisim, sicut nunc in quibusdam civitatibus unusquisque curat de propriis pueris secundum quod videtur sibi, seorsum instruens disciplina propria quaecumque videtur sibi utilis, alius et alius, in alia et alia. Et huius ratio est, quoniam eorum quorum est disciplina una et communis, expedit facere curam communem et studium, ut cura sit proportionalis disciplinae. Sed omnium in civitate una est disciplina una, et una et eadem ratio, ut probatum est prius. Ergo de omnibus est facienda cura communis et eadem quantum ad illa.

[90184] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 5 Deinde cum dicit simul autem ponit secundam rationem, et est. Cura de parte et dispositio debent esse secundum habitudinem ad totum: tum quia pars est propter ipsum totum, tum quia rationem et esse habet ab ipso. Nunc autem simul cum his quae dicta sunt oportet intelligere unumquemque civem non esse suiipsius solum, neque gratia sui, sed omnes civitatis et gratia eius; ergo cura uniuscuiusque civium et dispositio facienda est secundum habitudinem ad totam civitatem et bonum ipsius. Secundum igitur eumdem modum curandi sunt et disponendi iuvenes secundum quod tota civitas curatur et disponitur ad bonum commune. Sed de istis facienda est cura communis; ergo et de iuvenibus.

[90185] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 6 Deinde cum dicit laudabit autem manifestat idem per exemplum; dicens, quod rationabiliter poterit aliquis laudare Lacedaemonios, qui reputantur bene gubernare in hoc, maximam enim curam et studium impendunt circa disciplinam puerorum, et hoc non privatim, sed communiter, bene existimantes quod bona dispositio puerorum communis induceret bonam rempublicam consequenter. Quod igitur oportet legislatorem curare et ferre leges de disciplina iuvenum, et quod hanc curam et disciplinam de ea oportet esse communem, manifestum est ex dictis.

[90186] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 7 Deinde cum dicit quae autem declarat quae sit illa disciplina, et qualiter sunt erudiendi in ea. Et circa hoc primo praemittit intentum et necessitatem considerationis de ipso. Secundo cum dicit, quod quidem igitur, prosequitur. In prima parte dicit, quod civitatis gubernatorem oportet non latere quae sit huiusmodi disciplina puerorum communis, et qualiter et usque quo oporteat pueros erudiri in ipsa. Cuius ratio est, quoniam multi dubitant de ipsa, sicut apparet ex operibus et diversis opinionibus de ea: non enim omnes opinantur pueros debere erudiri in eisdem disciplinis, neque in ordine ad virtutem, neque in ordine ad idem optimum: sed quidam in una, puta in iudicativa seu rhetorica, quidam in alia, puta medicativa, vel exercitativa, vel huiusmodi. Nec etiam manifestum est omnibus, utrum magis oportet eos erudiri seu assuefieri in his quae pertinent ad intellectum, puta in virtutibus intellectualibus, vel in his quae pertinent ad morem animae, hoc est in virtutibus moralibus quae sunt in parte appetitiva ipsius. Iterum consideratio de disciplina, quae ordinatur ad vitam activam, plena est turbatione: quae scilicet sit optima, cui magis intendendum sit: diversi enim diversa ponunt, secundum quod diversos fines in agibilibus sibi constituunt. Adhuc non est manifestum utrum magis studendum sit circa operationes vitae activae, aut circa ea quae tendunt ad virtutem quae est principium illius, an circa superflua, puta circa delectationes sensibiles non necessarias: diversi enim circa hoc diversa opinantur, et quilibet istorum habet proprios iudices. Iterum de virtutibus quae sit principalis nihil concorditer dicunt: non enim omnes honorant eamdem, sicut principaliorem, sed alii aliam et alii aliam. Quia igitur de his diversi diversimode existimant, et secundum diversitatem existimationis sequitur diversitas studii, rationabiliter diversificantur circa studium istorum: quaelibet enim studet et intendit circa id quod sibi melius et possibilius existimat. Quare rationabiliter considerandum est quae sit disciplina omnis, circa quam sit studendum, sicut circa optimum pueris.

[90187] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 8 Deinde cum dicit quod quidem prosequitur. Et primo declarat in universali in quibus erudiendi sunt, quoniam in utilibus et liberalibus. Secundo cum dicit, sunt autem quatuor, magis determinate declarat quae sint illa. Circa primum primo ostendit quod in utilibus et liberalibus sunt erudiendi. Secundo cum dicit, sunt etiam quaedam, declarat usque ad quid et cuius gratia. Et circa primum est intelligendum quod homo liber est, qui est suipsius causa et in ratione causae moventis et in ratione finis, sicut dictum est prius. In ratione quidem moventis, quando ab illo per quod est homo et quod est principale in eo, puta ab intellectu, movetur praeiudicando et ordinando modum et rationem agendi. In ratione autem finis cum movetur ad bonum et finem ipsius secundum illud idem quod principale est in eo secundum intellectum; et tanto magis liber est secundum naturam, quanto magis natus est moveri ab eo quod principalissimum est in eo et ad finem et bonum eius secundum illud idem. Homo autem servus dicitur qui non est natus moveri propter indispositionem materiae ab intellectu proprio per quem determinatur, sed ab intellectu et ratione alterius; nec etiam operatur sui gratia, sed gratia illius alterius. Et quanto minus natus est moveri a se et magis ab alio et ad finem alterius, tanto magis servus est. Ad hoc autem quod moveatur ab alio et agat ad finem alterius, requiritur robur corporale. Et hoc rationabiliter accidit; quia ubi deficit virtus intellectus et formae, excedit virtus corporis et materiae. Et propter hoc dixit Aristoteles in primo huius, quod vigentes intellectu, etsi deficiant corpore sunt naturaliter aliorum domini: robusti autem corpore, deficientes intellectu, sunt naturaliter servi.

[90188] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 9 Et secundum hoc scientia libera vel liberalis dicta est ab antiquis secundum quam homo per se disponitur secundum intellectum ad finem proprium. Illa autem secundum quam disponitur in ordine ad bonum corporis per se et ad bona exteriora, servilis, quia ordinatur ad bonum eius secundum hoc quod debet servire in homine, ut mechanica, quia moechari facit quodammodo intellectum circa ea quae non sunt propria sibi secundum quod huiusmodi. Et inter liberas illa libera est maxime quae immediate disponit intellectum ad finem optimum; puta illa in cuius operatione consistit felicitas: illa autem quae mediate disponit intellectum ad ipsum, minus; sicut scientiae posteriores in quibus scire contingit ordinare ad scire in superiori, quamvis contingat ipsum quaerere propter seipsum. Et illa minime liberalis est inter speculativas, in qua minime quaeritur scire propter se, et quae per plura media ordinatur ad bonum hominis ultimum. Similiter inter servas illa magis serva est in qua magis deprimitur intellectus seu ratio circa utiliora et magis extranea ab homine secundum quod homo; sicut illa quae ordinatur ad bona exteriora magis quam illa quae ordinatur ad bonum corporis. Quamvis autem liberali maxime non contingat uti male quantum ad usum per se ipsius, posterioribus tamen etiam minus liberalibus quantum etiam ad usum earum per se contingit. Sicut circa finem ultimum hominis simpliciter non contingit male se habere; his autem quae sunt ad ipsum, contingit quandoque male uti. Et hoc contingit quando per considerationem vel exercitium in eis retrahitur aliquis, vel a fine, vel ab his quae propinquiora sunt fini; sicut contingit per considerationem in aliqua scientia posteriori respectu alicuius minus scibilis retrahitur aliquis a consideratione in prima respectu maxime scibilis.

[90189] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 10 Hoc igitur viso supponens Aristoteles quod expedit pueros erudiri in disciplinis utilibus ad finem, sicut manifestum, probat quod non in omnibus utilibus, sed in liberalibus; dicens, quod manifestum est ex se, quod expedit pueros in civitate bene ordinata erudiri in disciplinis utilibus ad finem reipublicae: illa enim quae ordinantur ad finem aliquem expedit praeparari et disponi ad ipsum. Pueri autem ordinandi sunt ad finem reipublicae; et disciplina et eruditio sunt quaedam praeparationes ipsorum ad ipsum. Quod autem non expediat eos erudiri in omnibus utilibus universaliter, sed tantum in utilibus et liberalibus, manifestum est distinctis disciplinis per liberales quae per se disponunt intellectum ad finem, et illiberales quae per se ordinantur ad bonum corporis, sicut dictum est. Sed talibus expedit eos participare quaecumque de numero utilium ad finem per se faciunt participantem mercenarium. Mercenariam autem operationem et artem et doctrinam oportet intelligere eas quaecumque corpora liberorum aut animam, aut etiam intellectum male et inutiliter disponunt ad usus et actiones virtutum moralium et intellectualium, vel etiam ad usum perfectissimae virtutis quae est felicitas propter quod et huiusmodi artes quaecumque disponunt corpus deterius ad huiusmodi artes, et in quarum operationibus absorbetur intellectus, utiles dicimus, sicut artes forenses vel artes etiam in quibus corpus maculatur, quoniam per usum earum faciunt mentem non vacantem circa ea quae sunt bona eius per se et deprimunt eam ad ea in quibus perfectio ipsius secundum se non invenitur.

[90190] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 11 Deinde cum dicit est autem declarat usque ad quid et cuius gratia oportet erudiri in liberalibus et assuefieri; et dicit quod quamvis eruditio et usus primae et principalis virtutis quaerenda fuit quantacumque et sine termino, tamen participare scientiis liberalibus aliquibus, puta quarum usus ordinatur ad usum excellentiorem, usque ad aliquem terminum non liberale est. Continue autem et assidue exercere se in eis usque ad quantamcumque perfectionem valde nocivum est, propter dicta nocumenta; quia scilicet accensio et consideratio continua in eis retrahit aut simpliciter aut in parte ab usu optimae virtutis. Et iterum manifestum est, quod scientiae istae et usus earum ordinantur in finem ulteriorem. Quamvis autem appetitus finis infinitus sit, appetitus tamen eorum quae ad finem ordinantur non est infinitus, sed determinatus a fine. Et ideo usque ad aliquid erudiri et considerare in eis liberale est, scilicet inquantum utiles sunt ad finem, et non amplius. Sed multa differentia est ad quem finem aliquis addiscit aut exercetur in eis. Si enim propter actum virtutis excellentioris suiipsius, non est pravum nec illiberale; aut si etiam propter bonum virtutis aliquorum amicorum, quia amicus est velut alter ipse. Si autem aliquis addiscat eas et operetur in eis saepe propter alios, ut inde reportet commodum et utilitatem secundum bona exteriora, sicut multi iuristarum et medicorum faciunt, mercenarium et servile erit. Dictum enim est prius disciplinam servilem esse quae ordinatur ad corpus et ad bona exteriora cum depressione intellectus. Dicit autem qui hoc agit saepe propter alios, quia quandoque bonum est uti talibus scientiis ad alios, aliquando propter bonum aliorum tantum sine utilitate propria, ut quando necessitatem habentes a se vel ab aliis non possunt iuvari opportune, aliquando etiam propter utilitatem propriam ut reportent lucrum rationabile, secundum tamen quod utile est ad finem et bonum secundum intellectum non deprimendo intellectum ipsum in usu ipso. Praemissae igitur disciplinae seu eruditiones ad utrumque se habent, quia contingit eis bene uti ad finem et male, quemadmodum dictum est.

[90191] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 12 Consequenter cum dicit sunt autem declarat determinate quae sunt scientiae convenientes pueris. Et primo praenumerat eas. Secundo cum dicit, de musica vero, declarat cuius gratia et qualiter sunt in eis erudiendi. In prima parte dicit, quod quatuor sunt disciplinae fere quas consueverunt iuvenes addiscere in civitatibus quae bene gubernantur: scilicet disciplinam literarum, puta grammaticam seu rationalem universaliter, et luctativam et musicam et artem figurandi quae communis est pictoriae et sculptoriae, sicut valde utiles ad operationes vitae humanae, et valde bonae secundum seipsas, inquantum in eis aliqualiter perficitur intellectus. Gymnastica utilis est tamquam conferens ad fortitudinem et robur iuvenum.

[90192] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 13 Deinde cum dicit de musica declarat cuius gratia et qualiter erudiendi sunt in eis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, de musica autem regreditur ad inquirendum de musica, ut magis appareat veritas de ea. Circa primum primo ostendit quare et cuius gratia erudiendi sunt pueri in musica. Secundo cum dicit, adhuc autem, cuius gratia in disciplina literarum. Tertio cum dicit, ac etiam de utilibus, cuius gratia in figurativa. Quarto cum dicit, similiter vero, cuius gratia et usque ad quid et qualiter in gymnastica. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quod igitur recolligit dicta. Circa primum adhuc primo ostendit, quod sunt quaedam scientiae quas expedit addiscere propter deductionem in vacatione. Secundo cum dicit, quapropter musicam, etc. ex his concludit musicam addiscendam esse propter delectationem in vacatione, non propter utilitatem. Circa primum adhuc primo tangit, quod non vacatio est propter vacationem. Secundo cum dicit, itaque manifestum, etc. ex dictis concludit propositum suum. Adhuc in prima parte ostendit, quod non vacatio est propter vacationem habentem delectationem secundum seipsam. Secundo cum dicit, si enim utroque etc. quod vacatio quae est in quiete rationem finis habet secundum se, et quaerenda est non propter aliud. Tertio cum dicit, otium autem, etc. ostendit quod vacatio in his quae ad intellectum pertinent habet delectationem secundum seipsam, et rationem finis. In prima parte dicit, quod de disciplina musicae cuius gratia iuvenes erudiendi sunt in ea, dubitabit aliquis propter diversitatem quae accidit circa eam. Quidam enim participant ea propter delectationem, quae est circa sensum. Sonus enim musicus proportionaliter movet auditum, cuius apprehensionem sequitur delectatio sensibilis, sic participant eam rurales. Alii autem instituerunt eam ut disciplinam quamdam, videlicet propter cognitionem proportionum, et ipsarum harmoniarum speculationem; propter hoc quod natura humana secundum intellectum appetit, sicut saepe dictum est, non solum non vacare, idest agere operationes extrinsecas recte, sed etiam posse bene vacare, idest vacando ab operationibus exterioribus intendere circa speculationem. Speculatio enim primi intelligibilis rationem primi principii habet in operationibus. Est enim ultimus finis hominis, sicut dictum est prius. Quamvis enim ambo sint eligibilia, scilicet non vacare, idest intendere exterioribus operationibus, et vacare, idest intendere interioribus, vacatio tamen magis habet rationem eligibilis et boni quam non vacare. Inquirenda est ergo vacatio aliqua sicut finis omnium aliorum, quae oportet facere gratia ipsius, sicut bellum propter pacem. Et hoc satis ostensum est prius, et decimo Ethicorum.

[90193] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 14 Deinde cum dicit si enim quia forte aliquis crederet, quod cum in ludo sit delectatio quaedam delectabilis, quod ipsa haberet rationem finis, cuius gratia alia quaerenda essent. Et ideo ostendit contrarium huiusmodi; dicens, quod quamvis non vacare eligendum sit propter vacationem, non tamen propter eam quam exercemus ludentes. Si enim ita esset, tunc ludus et exercitium in ipso esset finis vitae nostrae. Quia igitur hoc est impossibile, ludus enim laboriosus est, et cum tristitia et nocumento saepe, manifestum est, quod inconveniens est non vacationis finem esse ludum; et manifestum est magis intendendum ludis in non vacationibus, ut magis possint operari; quia laborans in operando indiget requie propter restitutionem et salvationem virtutum. Cuiuscumque enim est aliquod tempus determinatum ad operationem agere, si excesserit illud necesse est languescere, sicut philosophus dicit in libro de somno: propter hoc indiget remissione illius. Ludus autem propter requiem est, vel est requies quaedam. Sed operari operationes exteriores accidit cum labore et fatigatione, tum propter motum membrorum praeter naturam, tum propter consumptionem spirituum. Et ideo oportet ludos introducere observantes tempus et locum opportunum, et alias circumstantias ad usum ipsorum, tamquam ad requiem adducant, et quaerantur quasi gratia pharmaciae, idest medicinae. Ut sicut medicina amara existens ad sanitatem deducit, ita etiam ludus, etsi sit cum tristitia et labore, ad restitutionem virtutum. Remissio enim motus laboriosi animae propter delectationem consequentem requies quaedam est virtutum animae. Sic igitur vacatio, quae in ludo, rationem finis non habet, sed magis quaeritur propter requiem a fatigatione quae in operatione est. Huiusmodi autem requies propter ipsam operationem quaeritur.

[90194] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 15 Deinde cum dicit vacare autem ostendit, quod in vacatione in operationibus circa speculabilia est felicitas et delectatio secundum se; dicens quod operatio circa speculabilia habet secundum seipsum delectationem et felicitatem et vitam beatam, sicut ostensum est prius. Beate autem vivere non existit in non vacatione, sed in vacatione magis. Non vacans enim, idest exercens operationes exteriores, operatur gratia alicuius finis non existentis in illa operatione, sed in aliqua ulteriori. Sicut bellum exercens operatur propter pacem, et currens in stadio currit propter bravium. Felicitas autem perfecta rationem finis ultimi habet, quae non est cum tristitia, sed cum delectatione excellentissima. Operationem enim excellentissimam sequitur excellentissima delectatio. Siquidem operationem per se sequitur delectatio. Sed hanc felicitatem et operationem non eamdem ponunt omnes, sed diversi diversam, secundum diversitatem aestimationum et habituum. Unusquisque enim operationem secundum habitum quem existimat perfectissimum ponit felicitatem esse, et delectationem propriam ei. Secundum veritatem autem operatio, quae est secundum excellentissimum habitum, felicitas est; et delectatio, consequens ipsam excellentissima. Habitus autem ille optimus est, qui est secundum virtutem perfectissimam, et respectu perfectissimi obiecti. Per ista enim duo determinatur, puta per potentiam et obiectum.

[90195] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 16 Deinde cum dicit itaque manifestum concludit ex dictis, quod sunt aliquae disciplinae quaerendae propter delectationem quae in vacatione est; dicens, quia in vacatione consistit felicitas, quae rationem finis habet, et delectationem maximam, ut dictum est. Ea autem quae sunt ad finem, quaerenda sunt propter ipsum, et delectationem quae in ipso est; et si sunt quaedam disciplinae vel eruditiones ordinatae ad felicitatem per se, manifestum est, quod oportet ad vacationem quae in contemplatione, et delectatione, quae in ipsa est, addiscere disciplinas quasdam, et erudiri in eis, et istas esse gratia suiipsius, tamquam bonas secundum seipsas, quamvis valeant ad felicitatem. Eas autem quae ordinantur ad non vacationem, seu ad operationes exteriores, vel opera exteriora, esse necessarias, quamvis non simpliciter bonas secundum seipsas; sicut extrinseca bona ad quae ordinantur sunt necessaria ad vitam, sicut organa quaedam seu materia, et non simpliciter bona secundum seipsa.

[90196] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 17 Deinde cum dicit quapropter musicam ex dictis declarat, quod musica addiscenda est propter eruditionem et delectationem, non sicut necessaria. Et primo declarat hoc per rationem. Secundo cum dicit, quapropter Homerus etc. per dicta Homeri. In prima parte ipse dicit, quod propter praedicta antiqui musicam dixerunt esse quaerendam propter eruditionem et delectationem, quae in vacatione, et non propter aliquam utilitatem extrinsecam. Necesse est enim musicam quaerere, aut propter necessitatem extrinsecorum bonorum, aut propter delectationem quae est in vacatione, et non propter aliquam utilitatem extrinsecam. Omnis enim scientia aut propter hoc aut illud quaeritur. Speculativa quidem propter delectationem quae in vacatione, practica autem propter opus. Sed ipsa non est quaerenda propter necessarium vel utile aliquod extrinsecum. Non enim secundum se est utilis ad acquisitionem pecuniarum, seu oeconomiam, sicut scientia literarum utilis est ad istas, et ad doctrinam aliarum, et ad actiones politicas multas: nec etiam utilis est sicut videtur figurativa esse utilis ad recte iudicandum artificum opera, ut non decipiantur. Nec etiam est utilis ad sanitatem et robur per se, sicut luctativa. Neutrum enim istorum facit musica per se, quamvis quandoque faciat per accidens; ergo relinquitur debere ipsam addiscere propter scire, et deductionem, quae in vacatione est, ad quod antiqui sapientes ordinaverunt ipsam. Delectationem enim quam credunt esse liberorum, et in qua eos exerceri dicunt fieri per musicam, ad hoc eam ordinantes.

[90197] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 18 Deinde cum dicit quapropter Homerus declarat hoc per dicta Homeri tria, quae imperfecte ponit. Dicit igitur, quod propter praedicta, Homerus in quodam metro ita inquit de ipsa, quasi adversando quibusdam dicentibus ipsam esse necessariam, dicens ita non esse. Sed contingit delectari in eam per se, sicut vocari ad epulas delectabile est per se multis. Et iterum in alio metro dicens alteros quosdam esse, qui dicunt cantativam naturam, hoc est musicam, esse valde delectabilem, sicut delectantem omnes. Et in aliis introduxit Ulyxem dicentem hanc esse optimam hominum delectationem, ipsis gaudentibus in epulando, si audiant cantilenas musicas a citharoedo, ipsi dico residentes. In primo autem dicto dicit habere omnem delectationem absolute. In secundo delectationem naturalem. In tertio optimam.

[90198] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 19 Deinde cum dicit quod igitur recolligit dicta, dicens quod ex his quae dicta sunt, manifestum est quod est aliqua disciplina in qua erudiendi sunt pueri, non sicut in utili aut necessaria propter extrinseca bona, sed sicut in liberali et honesta secundum seipsum. Utrum autem ipsa sit una vel plures secundum numerum, et si sint plures, quae sunt hae, et qualiter addiscendae, posterius determinabit. Nunc autem tantum praemanifestum est nobis, quod ab antiquis habemus testimonium quoddam, quod sunt aliqua erudimenta puerorum liberalia et honesta secundum se, et quod musica hoc operatur manifeste.

[90199] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 20 Deinde cum dicit ac etiam declarat cuius gratia addiscenda est scientia literarum; dicens, quod adhuc manifestum est, quod oportet pueros erudiri in quibusdam disciplinis utilibus, non tantum propter utilitatem exteriorum, quae sequitur ex eis, sed propter hoc quod ad scientias et ad liberales actiones valent. Sicut in scientia literarum, quae non tantum utilis est ad extrinseca bona, sicut dictum est prius, et propter hoc addiscenda, sed etiam propter hoc quod per ipsam contingit fieri eruditiones multas in aliis scientiis, puta eas quae fiunt per disciplinam audiendo ab alio, quod non fit nisi per sermonem significativum, cuius significationem et rationem modi significandi, simul autem et ordinationem convenientem docet praedicta scientia.

[90200] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 21 Deinde cum dicit similiter vero declarat cuius gratia erudiendi sunt in figurativa. Dicens quod simul expedit pueros erudiri in figurativa, quae sub se continet scriptivam et pictivam, aut etiam sculptivam, non solum ut non decipiantur in vendendo propria, sed etiam ut sint inseductibiles circa emptionem et venditionem vasorum universaliter, quorum valor praeter eum qui materiae, cognoscitur per artem praedictam, quod pertinet ad utilitatem. Aut magis erudiendi sunt in ea, quia per ipsam magis possunt considerare pulchritudinem corporum, quae consistit in debita proportione quantitatis membrorum adinvicem et ad totum, et etiam ad colorem, quod est bonum et delectabile secundum seipsum. Et huiusmodi gratia erudiendi sunt magis liberi et magnanimi. Quaerere enim in omnibus utilitatem in exterioribus bonis, et illud quod amplius est in eis, non congruit liberis et magnanimis secundum quod huiusmodi. Liberi enim sunt vigentes intellectu magis quam secundum corpus. Et ideo magis intendunt bonum secundum intellectum, quam secundum corpus, et quam exteriora. Magnanimi enim ex inclinatione animi et virtute habitus inclinantur ad maxima et honorabilissima, quae sunt bona secundum intellectum; et ideo respectu istorum despiciunt extrinseca bona (unde dicit philosophus quarto Ethicorum, quod neque bene fortunatus gaudiosus erit, neque infortunatus tristis) et etiam bonum corporis. Unde dicit in eodem, quod est magnorum factivus, et cum periclitetur in magnis et bonis non parcens vitae; et ideo ad liberum et ad magnanimum pertinet magis quaerere praeeminentiam in bonis quae secundum intellectum sunt, quam in bonis exterioribus, et secundum intellectum magis amare seipsum, sicut idem philosophus dicit in nono Ethicorum.

[90201] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 22 Deinde cum dicit cum vero declarat cuius gratia, et quibus, et qualiter exercitandi sunt in luctativa, seu agonistica. Et circa hoc primo manifestat cuius gratia. Secundo cum dicit, nunc autem etc., qualiter et in quibus agonibus. Primo igitur dicit: quoniam ex his, quae dicta sunt prius, iam manifestum est, utrum erudiendi sunt prius, in consuetudinibus disponentibus appetitum, vel in his quae pertinent ad intellectum, quoniam secundum appetitum prius, et etiam circa corpus prius, quam circa intellectum; manifestum est, quod pueri in hac aetate tradendi sunt luctativae et etiam paedotribicae. Quarum prima facit bonum habitum corporis ad fortitudinem et ad armorum usum. Secunda autem bene dirigit et regulat operationes ipsorum in ordine. Dicitur autem paedotribica disciplina qua paedonomus dirigit operationes puerorum ad virtutem a paedos quod est puer et tribe quod est exercitium.

[90202] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 23 Deinde cum dicit nunc autem primo declarat qualibus agonibus erudiendi sunt. Secundo cum dicit, quod igitur etc. quo ordine. Et circa primum adhuc primo declarat quod non in nimiis laboribus. Secundo ex hoc concludit magis erudiendos esse in dignis et humanis agonibus, cum dicit, quare quod bonum et cetera. Primum probat reprobando opinionem et usum contrarium. Quem primo ponit. Secundo cum dicit, atqui ut, improbat. In prima parte ipse dicit, quod nunc civitates quae magis videntur habere sollicitudinem de bono habitu puerorum, inducunt in eis habitum athleticum, idest habitum ad robur athletae, exercentes eos in operationibus laboriosis tollentes pulchritudinem corporum et augmentum impedientes propter excessum laboris in eis. Lacedaemonii enim qui magnam curam habuerunt de eis, peccaverunt manifeste in isto peccato, facientes eos efferatos in huiusmodi operationibus, ac si huiusmodi efferatio conferret maxime ad fortitudinem bellicam.

[90203] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 24 Deinde cum dicit atqui ut reprobat usum et opinionem istorum. Et primo in hoc quod eos exercitabant tantum ad unam virtutem. Secundo cum dicit, si enim ambo etc. quia nec ad illam bene. Unde in prima parte dicit, quod praedictae civitates sic exercitabant pueros propter fortitudinem, quamvis manifestum sit, sicut dictum est prius, quod non expedit futuros bene gubernare exercitari tantum ad unam virtutem, sed magis ad omnes. Si quidem felicitatem oportet habere omnes virtutes, ut probatum fuit; ipsi autem tantum exercitabant eos ad unam. Iterum dato quod sufficiat exerceri ad unam maxime, non tamen ad hanc quam ipsi opinabantur, puta ad fortitudinem. Maxime enim expedit exercitari ad optimam virtutem. Optima autem virtus non est fortitudo, sed aut iustitia, aut prudentia magis.

[90204] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 25 Deinde cum dicit et si ad hanc ostendit, quod neque ad hanc convenienter exercitabant eos, per duas rationes, quarum secundam ponit cum dicit, praeterea scimus et cetera. In prima dicit, quod et si expedit pueros exercitari maxime ad fortitudinem secundum opinionem ipsorum, tamen non bene invenerunt agones et modos exercitandi ad ipsam, exercitantes eos in operibus ad crudelitatem et immisericordiam, puta in homicidiis, rapinis et aliis huiusmodi. Et hoc apparet, quia neque illa animalia bruta magis assequuntur fortitudinem secundum veritatem quaecumque sunt silvestria et crudelia magis, puta lupus aut draco, sed magis illa quae habent mores mitiores et leoninos et sunt magis assueta praedictis, sicut leo qui fortissimus animalium dicitur esse et multas habere proprietates similes proprietatibus quarumdam virtutum. Et canes quidam qui ex hoc etiam nobiles dicuntur. Nec etiam gentes quae magis crudeles et immisericordes sunt magis habent fortitudinem secundum veritatem. Multae enim inveniuntur quae inclinantur, vel ex natura quadam corrupta, vel ex consuetudine, ad interficiendum homines et comedendum carnes humanas. Sicut Achaei et Eniochi dicuntur, et circa pontum habitantes, sicut etiam Tartari. Similiter et aliae gentium non habitantium iuxta mare, quaedam sunt similes praedictis. Quaedam autem sunt quae ordinantur ad rapinas et latrocinia facienda. Et tamen omnes istae participant parum fortitudine. Quare exerceri in huiusmodi operibus ad crudelitatem pertinentibus, non est exerceri ad fortitudinem veram. Fortitudo enim vera habitus est in medietate consistens quae circa timores et audacias, sufferentes faciens et periculorum et mortis quando oportet et ubi et veri boni gratia; secundum quam oportet, quandoque aliquos aggredi, aliquando refugere, aliquando interficere et aliquando parcere. Exercitati autem in operibus feralibus, quamvis multum aggressivi sint, non tamen boni gratia, non considerantes quando et ubi oportet, nec etiam parcentes cuicumque.

[90205] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 26 Deinde cum dicit secundum praevalentes ponit secundam rationem; dicens, quod adhuc nos scimus, quod Lacedaemonii quamdiu exercitaverunt se in huiusmodi laboribus, praevaluerunt vicinis, praeliantes adversus eos; nunc autem deficiunt ab aliis quibusdam vicinis eorum in agonibus luctativis et bellicis, non habentes artem luctandi, et modum et prudentiam bellandi, sicut alii habent. Et ideo non dominantur nunc. Non enim differebant prius ab aliis praevalentes eis propter hoc per se, quod exercitabant pueros ad habitus ferales. Sed quoniam exercitati in talibus habitibus pugnabant cum eis qui ad hoc non studuerant omnino. Praevalet enim aliquis quandoque alicui, quia ipse exercitatus est ad praelium, alter vero non; aut propter inexperientiam et inexercitium eius cui praevalet, quamvis praevalens non habet artem bellandi. Nunc autem vicini eorum exercitati sunt in luctativa arte et bellica. Et ideo praevalent eis feralibus existentibus, non exercitatis autem in artibus praedictis.

[90206] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 27 Deinde cum dicit quare quod concludit ex dictis, quod magis exercitandi sunt pueri in agonibus humanis et in ordinatis ad virtutem. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, oportet autem non ex proprio etc. removet obiectionem quae posset fieri. Primo igitur dicit, quoniam praedictae civitates non convenienter erudiunt pueros exercitantes eos in feralibus operibus, manifestum est, quod magis expediens est multum praeexercitare eos in agonibus et actibus ad bonum deducentibus, quam in feralibus; quia nec lupus nec alia aliqua fera, quantumcumque crudeles sint, non bene se haberent in experiendo aliquod periculum bonum. Similiter nec homo habens proprietates ipsorum propter declinationem a ratione recta ad alterum extremum; sed vir studiosus secundum rationem operans magis. Quicumque vero permittunt pueros exercitari in huiusmodi et sine paedagogo in necessariis faciunt eos sordidos, hoc est depressos secundum intellectum et magis intendentes bonum corporis, et disponunt eos secundum veritatem ad unum opus reipublicae, puta ad robur corporis, quamvis magis expediret eos esse dispositos ad plura vel ad omnia. Et iterum ad illud unum multo deterius disponunt ipsos quam alii, secundum quod dixit ratio vel sermo prius. Sed quia aliquis posset dicere quod exercitatio in feralibus expedientior esset civitatibus, quoniam antiqui in talibus exercitati praevaluerunt aliis, sicut Lacedaemonii, hoc removet.

[90207] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 28 Consequenter cum dicit oportet autem dicens, quod de his quae conveniunt civitatibus et rebuspublicis rectis non debemus iudicare ex operibus civitatum antiquarum et ex dispositionibus priorum hominum omnino, sed magis ex his quae fiunt nunc. Antiqui enim pugnabant contra inexercitatos et insuetos ad arma, contra quos non erat necesse habere multum exercitium et artem ipsorum, parum enim exercitati poterant eis praevalere. Nunc autem homines sunt exercitati in agonibus et usu armorum magis; et ideo disciplinae et eruditiones in talibus nunc habent opus et locum magis contra tales quam prius haberent.

[90208] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 29 Deinde cum dicit quod quidem manifestat quo ordine sunt exercitandi in istis. Et primo ostendit quod usque ad pubescentiam continue erudiendi sunt in facilioribus. Secundo cum dicit, quando autem a pubescentia etc. quod in sequenti aetate exercitandi sunt in intensioribus, et debent uti alimentis siccis magis quam prius. In prima dicit, quod cum ex dictis manifestum sit quod pueri exercitandi sunt in luctativa quae inclinat ad habitus morales virtutum, manifestum etiam potest esse qualiter et quo ordine sunt exercitandi. Usque enim in finem pubescentiae exercitandi sunt in levioribus exercitiis et moderatis magis, reiicientes ab eis exercitium violentum et labores qui ordinantur ad necessitatem vitae, qui ad servos pertinent; ita ut per violentiam per talia non fiat aliquod impedimentum ad incrementum et bonam dispositionem corporis. Per labores enim immoderatos debilitantur virtutes et complexio. Signum autem quod exerceri in facilioribus valet ad bonam dispositionem corporis, exerceri autem in violentis gravat, est, quia si ponamus quod aliquis vir exercitatus recte prius inveniat duos alios homines in violentis exercitatos in iuventute, ut in Olympionicis, continget istum devincere illos viros iam existentes perfectos secundum aetatem, quamvis pueros secundum fortitudinem; propter hoc quod exercitia violenta et necessaria abstulerunt ab huiusmodi iuvenibus in prima aetate potentiam et vigorem.

[90209] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 1 n. 30 Deinde cum dicit quando autem declarat in quibus exercendi sunt in aetate sequenti; dicens, quod quando fiunt apti ad alias eruditiones fortiores, puta post pubescentiam vel post tres annos sequentes vel circa, tunc expedit eos exercitari in exercitiis magis laboriosis, convenientibus tamen aetati; ita ut sicut natura magis et magis perficitur, ita plus et plus addatur ad exercitia proportionaliter: et tunc etiam expedit eis magis administrare alimentum siccum, quod magis disponit ad fortitudinem. Sed cavendum est, quod simul non exerceantur in eis quae pertinent ad bonam dispositionem intellectus et ad bona corporis per se. Contrariantur enim sibi invicem et contraria operantur; et labor in exercitio corporali impedit intellectum, et labor in his quae ad intellectum et dispositionem corporis. Cuius ratio est, quia quandocumque aliquae duae potentiae fundantur in aliqua substantia una, intensio in actu unius remittit operationem alterius, quia omnis virtus divisa minor est seipsa unita. Potentia autem ad operationes corporales, puta ad augmentationem et nutritionem, et potentia intellectiva, ad unam substantiam pertinent. Et ideo intensio in actu alterius impedit aliam.


Lectio 2

[90210] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 1 Postquam philosophus ostendit quae sunt disciplinae in quibus consueverunt pueri erudiri in civitatibus, et cuius gratia erudiendi sint in eis, regreditur nunc ad declarandum certius cuius gratia erudiendi sint in musica, et quando et in quibus partibus eius. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam et causam intenti. Secundo cum dicit, quod igitur etc. prosequitur. Circa primum praemittit intentionem suam. Secundo cum dicit, neque enim etc. assignat rationem ipsius recolligendo quaedam dicta prius. Primo igitur dicit, quod de disciplina musicae quaedam dubitando rationabiliter diximus prius. Et ideo, ut dubium certificetur, bene expediens est nunc producere sermonem de ipsa resumentes quae dicta sunt prius, ut sint sicut aditus rationibus quas aliquis faciet determinando de ipsa.

[90211] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 2 Deinde cum dicit neque enim recolligendo quaedam dicta prius, assignat rationem intenti; dicens, quod certius determinandum est de ipsa, quia non est facile cognoscere de ipsa quam virtutem et potentiam et cuius scientia habeat, et etiam utrum participandum sit ea causa ludi et requiei, sicut aliqui requirunt somnum vel ebrietatem. Somnus enim et ebrietas secundum se nec bona nec studiosa sunt: utrumque enim in potentia quadam est operationum: et tamen delectabilia sunt hominibus. Somnus quidem propter remissionem laboris et requiem; ebrietas autem quia delectabilis est propter spirituum multiplicationem; et iterum faciunt cessare sollicitudinem de agibilibus. Non enim sollicitatur de agibilibus, qui non considerat de eis. Somnus autem et ebrietas considerationem removent, et rationis usum. Et propter delectationem hanc et remotionem sollicitudinis quidam ordinant ipsas, et utuntur consimiliter ad ista vino, ebrietate et musica; addunt autem aliqui istis saltationem. Non est igitur facile disserere de musica, an quaerenda propter hoc, aut magis existimandum sit ipsam valere ad virtutem tamquam potentem morem qualem quemdam facere in assuescendo recte iudicare, et delectari secundum rationem, sicut exercitativa quale quoddam corpus efficit, et disponit ad virtutem, et prudentiam confert aliquid: et enim hoc ponendum est tertium eorum cuius gratia quaerenda est. Est autem intelligendum, quod sonus harmoniae musicae primo comprehenditur ab auditu, et cum proportionaliter movet ipsum, et secundum mediam rationem, in qua constitutus est, delectationem inducit, et huic delectationi possunt participare omnes. Sed ulterius in intentione soni harmoniaci intellectus considerat rationem et causam proportionis, quasi aliquod intelligibile secundum seipsum, in quo est quaedam perfectio intellectus quam videtur hic philosophus vocare degendi rationem. Et haec est una causa propter quam dicet statim quaerendam esse musicam, scilicet propter cognitionem veritatis in ea. Istam autem cognitionem veritatis de proportionibus musicalibus consequitur delectatio intellectualis, sicut omnem operationem intellectualem. Et haec est alia causa propter quam dicit philosophus eam esse quaerendam: non tamen seorsum nominat eam a delectatione de qua dictum est prius, vel a degendi ratione. Sed iudicium de proportionibus harmoniacis, et delectatio consequens, sunt de his quae sunt secundum rationem rectam, et similia his quae sunt secundum virtutem. Et propter hoc, exercitium in iudicando de ipsis, et in delectando circa ipsas, est quodammodo exercitium ad ea quae sunt secundum virtutem, sicut dicetur consequenter. Et secundum hanc viam musica dicitur habere potentiam ad mores: et hoc est tertium, cuius gratia expedit secundum philosophum exercitari in ea.

[90212] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 3 Deinde cum dicit quod quidem prosequitur, producens sermonem de ipsa ad veritatis inquisitionem. Et primo procedit circa praedicta disputando. Secundo cum dicit, prima vero quaestio etc. magis determinando veritatem. Circa primum, primo arguit, quod pueri non sunt erudiendi in musica causa ludi, nec deductionis. Secundo cum dicit, eadem quoque dubitatio quod non propter virtutem. Circa primum, primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, sed forsan videbitur etc. ponit opinionem quorumdam contra quoddam dictum, et arguit in contrarium. Circa primum, primo arguit, quod non sint erudiendi in ea causa ludi, dicens quod ex ratione sequenti manifestum est, quod iuvenes non sunt erudiendi in musica causa ludi. Ludus enim non quaeritur nisi propter delectationem quae in eo est. Illud igitur non est quaerendum propter ludum quod delectationem non habet. Sed addiscere in pueris delectationem non habet, est enim eis cum tristitia, quia laboriosum, et quia non apprehendunt bonum quod est in eo; ergo ab eis non est quaerendum addiscere musicam, vel quodcumque aliud propter ludum.

[90213] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 4 Deinde cum dicit at vero neque arguit, quod nec propter deductionem; dicens, quod adhuc pueris et aliis aetatibus similibus secundum morem pueris non oportet attribuere degendi rationem, quae est, ut dictum est, perfectio intellectus in cognitione veritatis. Perfectio autem in cognitione veritatis quodammodo rationem finis habet, et secundum se boni. Finis autem et bonum per se non congruunt pueris et similibus secundum aetatem hanc, quia finis secundum se debetur ei quod perfectum est, pueri autem et similes secundum aetatem hanc imperfecti sunt.

[90214] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 5 Deinde cum dicit sed forte ponit opinionem contrariam cuidam dicto; dicens primo, quod forte aliter videbitur contra illud quod conclusum est per primam rationem, quod pueri erudiendi et exercitandi sunt in musica non gratia ludi, seu delectationis secundum sensum inexistentium tunc quando erudiuntur vel exercitantur: tunc enim non insunt sicut concludit ratio, sed futurorum, in aetate perfecta quando erunt iam viri perfecti. Sed ipse contra hoc arguit cum dicit, quod si hoc tale etc. dicens, quod si propter delectationem futuram in aetate perfecta quaerenda est musica, non oportet ipsos futuros perfectos addiscere ipsam cum sunt pueri; sed sicut reges Persarum et Medorum delectari in actibus musicalibus exercitatis per alios cantatores, vel histriones, non per ipsos. Similiter enim videntur delectari et erudiri cum exercentur per alios, sicut cum per seipsos. Sed ipse solvit rationem hanc cum dicit, et enim necesse est melius etc. dicens, quod immo expedit magis ipsos pueros addiscere et exercitari in ea propter delectationem futuram in aetate perfecta, quia est necessarium eos qui exercitati sunt in operibus secundum aliquam artem, et ex illis acquisierunt habitum ipsius, melius facere operationem, quae secundum illam, quam hi qui laboraverunt aliquanto tempore in ea quantum ad discere propter lucrum proprium, et delectationem aliorum, sicut exercitatus in operibus citharizandi, et ex hoc habens habitum, melius citharizat et magis delectatur. Operationes enim consuetae, et quae sunt secundum habitum, magis sunt delectabiles, sicut innuit philosophus secundo rhetoricorum. Dicit tamen interpres, quod ante illam literam etenim etc. necessarium videtur sibi aliquid deficere. Consequenter cum dicit, quod si oportet etc. arguit contra solutionem praedictam dicens, si oportet pueros addiscere musicam, quia melius operantur in aetate perfecta, et magis delectantur tunc eadem ratione oportebit eos laborare circa praeparationem pulmentorum et alia servilia, ut melius ipsimet operantur et delectentur posterius. Sed hoc est inconveniens; ergo et primum videbitur esse inconveniens. Sed manifestum est quod non est simile; quia musica et operatio quae secundum seipsa liberales sunt, et delectationem et deductionem liberales habent quae decent liberos; praeparatio autem pulmenti et aliorum servilium, nec deductionem nec delectationem habent liberalem secundum seipsa, sed sunt servilia; et ideo conveniunt servis et nullo modo liberis.

[90215] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 6 Deinde cum dicit eamdem autem arguit, quod non oporteat in ea erudiri iuvenes propter mores, per duas rationes; quarum secundam ponit cum dicit, considerare hoc. Circa primum primo ponit rationem. Secundo cum dicit, eadem quoque etc. extendit eam ad probandum, quod non valet ad deductionem liberalem. Dicit igitur primo, quod eadem ratio quae dicta est prius facit dubitare, si musica potest meliores secundum mores facere, et propter hoc addiscenda sit: non enim potest meliores secundum mores facere, nisi propter consuetudinem iudicando et delectando circa ea quae secundum rationem sunt. Sed ad recte iudicare et delectari proportionibus musicalibus, non oportet ipsosmet addiscere musicam; audientes enim ab aliis ista videntur posse facere sicut Lacedaemonii: ipsimet enim non addiscunt musicam, et tamen possunt recte iudicare, ut dicunt, melodias bonas et non bonas: ergo non oportet eam ipsosmet addiscere. Sed est intelligendum quod mentiuntur Lacedaemonii dicentes se recte posse iudicare melodias, non edocti prius. Nullus enim recte iudicat nisi quae novit. Non novit nisi quae accipit vel inveniendo per se, vel addiscendo ab alio, secundum Aristotelem in elenchis: ergo nullus potest recte iudicare nisi de his quae didicit. Sumitur autem hic addiscere, secundum quod communiter se habet ad accipere ab alio, vel invenire per seipsum; ad propositum enim non refert.

[90216] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 7 Deinde cum dicit eadem autem extendit eam ad probandum de deductione; dicens, quod eadem ratio dubitare facit, si utendum est ipsa musica addiscendo eam propter deductionem et occupationem diuturnam, sunt enim liberales. Possunt enim occupari et deduci aequaliter, ut videtur, circa musicalia, et ipsis, et aliis operantibus.

[90217] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 8 Deinde cum dicit considerare autem ponit secundam rationem, et loquens secundum opinionem gentilium qui multitudinem deorum ponebant, inter quos Iovem principalem credebant, dicit quod ad declarationem eius quod dictum est, expedit considerare existimationem quam habemus de iis, et de his qua circa ipsos, et etiam ea quae dicunt poetae de ipsis. Iupiter enim qui existimatur principalis secundum eos, et cui attribuunt actiones liberales, non cantat, nec citharizat poetis, hoc est, poetae non attribuunt sibi has operationes, quamvis attribuant ei auditum et iudicium de talibus: sed illos qui exercent operationes tales vocamus viles magis; et adhuc recte agere actiones liberales non interest viri inebriati, aut etiam ludentis. Sed cantans musicalia, aut quasi inebriatus est, aut sicut ludens: ergo cantare musicalia non est viri perfecti. Et posset haec esse tertia ratio principalis. Et adiungit, quod de his forte convenienter fiet consideratio.

[90218] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 9 Deinde cum dicit prima autem determinat veritatem circa praedicta. Et primo resumit dubitationes. Secundo cum dicit, rationabiliter etc. dissolvit eas. Dicit igitur primo, quod prima quaestio de musica est, utrum sit ponenda disciplina quaedam ad virtutem moralem secundum se appetibilis, aut non, et quid potest, et quam virtutem habet. Iterum quae dubitata sunt prius, utrum disciplinae, aut ludi, aut deductiones.

[90219] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 10 Deinde cum dicit rationabiliter autem dissolvit praedictas dubitationes, manifestans, quod participandum est musica propter tria praedicta. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, utrum autem etc. inquirit utrum debeat participare utrique parti musicae, et ei quae consistit in proportionibus sonorum, quae cantativa dicitur, et ei quae in instrumentis, quae instrumentalis vocatur. Circa primum primo declarat quod participandum est musica propter ludum et deductionem. Secundo cum dicit, de communione autem etc. quod valet ad virtutem et mores. In his dissolvuntur tria quaesita prius. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quaecumque enim declarat propter quid plures requiescunt in delectationibus quae secundum musicam, et finem in eis ponunt. In prima parte dicit, quod rationabile est addiscere musicam, et ei participare, propter tria praedicta, scilicet ludum, deductionem, et disciplinam et mores. Et de ludo et deductione, hoc manifestum est primo. Ludus enim propter requiem quaeritur, et gratia ipsius. Requies autem de necessitate delectationem habet sibi adinvicem, quia requies medicina quaedam est tristitiae inductae per laborem prius; per ipsam enim est remissio laboriosi motus fatigantis et tristitiam inducentis. Remissio autem fatigantis, et contristantis est delectabilis. Deductio autem, quae est operatio quaedam intellectus secundum rationem, non solum secundum se rationem boni et eligibilis habet, sed etiam delectationem habet adiunctam: et felicitas aggregatur ex his duobus, videlicet ex perfecta operatione intellectuali, et ex delectatione: sed ex perfecta operatione intellectuali per se et essentialiter, ex delectatione autem sicut ex conveniente per se. Perficit enim delectatio felicitatem sicut superveniens finis, ut decor iuventutem, sicut dicitur decimo Ethicorum. Ex quo manifestum est, quod ex quo ludus secundum se delectationem habet, et deductio quoddam bonum intellectuale est, et delectationem habet secundum seipsam, et quicquid est bonum secundum intellectum, et secundum se delectationem habens, quaerendum est quodammodo gratia ludi cuiusdam, et deductionis. Musica autem secundum se delectabilissima est, et nuda existens, idest non cum melodia, et cum melodia: dicit enim Musaeus quod cantare delectabilissimum est homini: propter quod in conventibus hominum et deductionibus rationabiliter utuntur ipsa, sicut potente inducere laetitiam et delectationem. Sunt etiam in ipsa theoremata, in quorum consideratione consistit bonum intellectus per se et delectatio; ergo manifestum est, quod rationabiliter quaerenda est gratia ludi cuiusdam et deductionis. Et propter hoc aliquis opinabitur secundum rationem, quod expedit iuniores erudiri et assuefieri in ea. Quaecumque enim sunt delectabilia sine nocumento operantis vel alterius, non solum convenientia sunt ad finem inquantum augent operationem, sed etiam ad requiem, inquantum remittunt tristitiam quae a labore est.

[90220] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 11 Deinde cum dicit quaecumque enim declarat propter quid plures quaerunt requiescere in delectationibus musicalibus et finem ponunt in eis. Primo facit primum. Secundo cum dicit, contingit autem etc. secundum. In prima parte dicit: quoniam pauci homines attingunt ad finem ultimum vitae humanae et raro, tum propter impedimenta ex parte naturae, aut consuetudinis, aut etiam exteriora, multi autem et frequenter requiescunt, quia fugiunt naturaliter tristitiam quae est ab operatione laboriosa quae remittitur per ipsam, et utuntur ludis musicalibus, et aliis, non quantum ad plus, idest ad pluralia, sed propter delectationem solam, utile videtur eis requiescere in delectationibus quae sunt in actibus ipsius. Ex quo enim non possunt attingere ad felicitatem quae in fine humano est, quaerunt autem ipsam delectationem per se et requiescunt in ea quae in ludo et musica, ad istam enim attingere possunt.

[90221] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 12 Deinde cum dicit accidit autem declarat propter quid finem in ipsis faciunt, dicens, quod contingit homines facere ludos et delectationem, quae est in eis, finem. Et ratio huius est, quia finis vitae humanae quamdam habet delectationem, non quamcumque, sed maximam. Similiter ludus et musica habent quamdam delectationem; et ideo quaerentes primam quae in fine est, non attingentes, accipiunt illam quae in ludis et musica pro ipsa quae nobilior est, per hoc quod ista similitudinem quamdam habet ultimi finis. Finis enim ultimus non est gratia alicuius futuri, aut etiam facti eligibilis. Hoc enim dicimus finem ultimum, propter quod sunt omnia alia, et ipsum non propter aliud. Delectationes etiam tales quae sunt in ludis aut musica, non quaeruntur propter aliquod futurum, nec sunt gratia ipsius, sed magis gratia laboris et tristitiae factorum, ut remittantur vel exterminentur. Causa igitur propter quam aliqui quaerunt felicitatem et finem sibi per huiusmodi delectationes, haec est, et hanc rationabiliter existimabit aliquis.

[90222] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 13 Deinde cum dicit de eo autem ostendit quod participandum est musicae, quia aliquo modo disponit ad virtutes morales. Et primo praemittit intentum suum. Secundo cum dicit, sed videre si qua etc. dat modum et ordinem considerandi. Tertio cum dicit, at vero quod efficiantur etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod quaerendum est consequenter, utrum expediat communicare musicae non propter hanc causam solam, puta deductionem, sed propter hoc quod utilis est ad requiem operationis laboriosae, et non solum ad hoc. Sed quaerendum est, quia forte praedicta accidunt ipsi, an natura ipsius honorabilior existens ordinetur ad aliquid honorabilius quam sint dictae opportunitates. Oportet enim in musica non solum communicare communi delectationi quae secundum ipsam est, quam sentiunt universaliter omnes: (tales enim delectationem naturalem habent quae causatur ex motu proportionali auditus per actum ipsius, propter quod exercitium ipsius diligitur ab omnibus aetatibus et ab habentibus quoscumque mores), sed etiam videre oportet ulterius si aliquid confert ad virtutem moralem et ad operationem rectam quae est secundum animam.

[90223] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 14 Deinde cum dicit sed videre dat ordinem considerandi; dicens, quod hoc ipsum, quod aliquid confert ad mores et ad animam, manifestum erit, si quales quidam, hoc est dispositi ad mores, efficiantur per ipsam, et hoc declaratum fuit prius.

[90224] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 15 Deinde cum dicit at vero prosequitur. Et primo ostendit, quod quales quosdam et bene dispositos ad mores facit. Secundo cum dicit, palam quia docendum etc., ex hoc concludit iuvenes debere erudiri in ea. Primum ostendit, primo per signa. Secundo cum dicit, quoniam autem accidit etc. per rationem. Adducit autem duo signa: quorum secundum ponit cum dicit, adhuc autem et cetera. In prima parte dicit, quod manifestum est, quod per usum musicae quales quidem et bene dispositi ad mores sumus, et per alia multa et per melodias Olympi, quibus sacerdotes gentiles Iovis qui colebatur in Olympo monte Graeciae, utebantur in sacris ipsius ad deductionem colentium exercitandam. Per usum enim istarum rapiebantur animae hominum quasi alienatorum a sensibus exterioribus et immobilium factorum propter intentionem animae circa aliquid intrinsecum. Raptus autem est passio quaedam factiva moris, seu consuetudinis circa animam ad aliquid simile. Ex quo manifestum est, quasi per signum quoddam, quod melodiae musicae quales quosdam et dispositos faciunt ad mores.

[90225] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 16 Sed ad videndum quid sit raptus, et secundum quam partem animae et propter quam causam, est intelligendum, quod raptus proprie et principaliter dictus, motus quidam tractus est; tractus autem motus violentus est ab alio ad se vel ad alterum, sicut dicitur septimo physicorum. Violentum autem est cuius principium est ab extra, non conferente vim passo. Et ideo raptus est motus alicuius praeter inclinationem eius naturalem vel voluntariam a principio extrinseco. Huiusmodi autem violentia potest considerari vel quantum ad terminum et modum motus simul, ut cum ignis ab aliquo extrinseco rapitur deorsum, vel quantum ad modum motus tantum, ut cum velocius propellitur sursum quam natus sit moveri. Deinde autem per similitudinem hanc translatum est nomen eius ad signandum motum hominis secundum animam ad aliquid ad quod secundum se non habet inclinationem, vel eo modo quo non habet, sed non ad quemcumque talem. Sed cum naturale sit homini intelligere ex phantasmatibus sensibilibus exterioribus secundum actum existentibus, translatum est ad significandum operationem intellectualem qua homo fertur in aliquod intellectuale vel sibi connaturale vel supra naturam, per aversionem sensuum ad interiora et eorum immobilitationem.

[90226] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 17 Ex quo apparet quid sit raptus ut hic sumitur. Est enim operatio partis animae intellectualis secundum quam ab aliquo extrinseco fertur in aliquid non naturale sibi, aut naturale, per aversionem et immobilitationem sensuum. Et quia operatio partis animae appetitivae est secundum eius inclinationem et a principio intrinseco non violento; raptus autem e contrario non potest esse operatio partis animae appetitivae sensibilis vel intellectualis. Causa autem ipsius per se et naturalis videtur esse intensio vehemens animae circa aliquid, quae est vel ex vehementi desiderio attingendi ad aliquid vel fugiendi ab aliquo, vel vehemens adhaesio ad aliquid per dilectionem vel delectationem, vel delectatio maxima circa aliquid. Ex hoc enim quod aliquis vehementer intendit circa aliquid intrinsecum, contingit quod anima revocet spiritum qui est primum instrumentum sensus et motus ab exterioribus ad sensitivum et cogitativum primum, circa quae magis tunc laborat. Hoc enim est de proprietatibus naturae mittere spiritum ad locum ubi magis indiget: et per consequens sensus exteriores et membra immobilitantur, et efficitur homo quasi immobilis et sine sensu exteriori in actu: et tunc anima non laborans in sensu vel motu exteriori corporis quasi libera speculatur magis circa aliqua quae vel sunt supra communem potestatem hominum, aut secundum naturam, non tamen cum sensu exteriori, quod est magis naturale. Qui autem paucos et debiles spiritus habent et bene mobiles, cum minori intensione animae circa aliquid intrinsecum rapiuntur. Non enim possunt pauci spiritus et debiles, sufficere ad motum fortem interiorem et exteriorem, sicut accidit in mulieribus quibusdam. Qui autem habent abundantes spiritus non rapiuntur nisi cum vehementissima intensione animae circa aliquid, sicut in viris quibusdam accidit. Vehemens autem desiderium, seu dilectio vel delectatio, quae faciunt vehementem intensionem animae, vel causantur a vehementi consideratione intellectus immediate vel ab aliqua superiori causa immediate movente voluntatem ipsam, vel ab interiori, scilicet causa superiori mediante intellectu.

[90227] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 18 Deinde cum dicit adhuc autem confirmat id quod dixit, sumpto loco ab eo quod minus videtur. Dicit enim quod etiam audientes aliqua verba quae repraesentent aliquid aut triste aut iucundum afficiuntur etiam si cum nulla melodia aut versu exprimantur, quod tamen minus videbatur: ergo cum verbis adiungitur melodia, quae habet maiorem vim ad movendum propter conformitatem ad animam et potentiam auditus, multo magis per musicam afficietur animus audientis ad diversas animi passiones.

[90228] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 19 Deinde cum dicit quoniam autem hoc idem per rationem declarat. Videtur autem ratio ipsius esse haec. Assuefieri iudicare recte de actionibus moralibus, et recte gaudere et delectari in eis, est efficacissimum ad rectitudinem morum et actionum moralium: sed assuefieri iudicare recte de harmoniis musicalibus et delectari secundum rationem in eis est assuefieri recte iudicare de actionibus moralibus et delectari in eis recte; ergo hoc est efficacissimum ad rectitudinem actionum moralium. Istius rationis primo probat maiorem. Secundo cum dicit, sunt autem similitudines etc. minorem. Maiorem autem probat sic. Quoniam musicae, idest actiones quae sunt secundum musicam, sunt de numero delectabilium secundum se, sicut dictum est prius, virtus autem moralis consistit circa delectationes et tristitias, amorem et odium, et circa alias huiusmodi passiones, sicut circa propriam materiam, circa quam quaerit illud quod secundum rationem et medium: est manifestum, quod nihil oportet addiscere, et nihil ita assuefieri ad generationem habituum moralium rectorum et actionum ipsorum, sicut iudicare recte de motibus ipsarum passionum et de his quae circa ipsas, et delectari secundum rationem in eis. Cuius ratio est, quia ad rationem et generationem virtutis moralis requiritur recta ratio, per quam discernatur illud quod rectum est, et secundum rationem, quas consequitur delectatio proportionalis, sicut apparet ex secundo Ethicorum.

[90229] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 20 Deinde cum dicit sunt autem probat minorem. Videtur autem probare eam per rationem hanc. Assuefieri iudicare de eo, quod est simile actionibus et delectationibus moralibus, est assuefieri iudicare de ipsis actionibus moralibus, et delectari in eis: sed harmoniae musicae sunt similes passionibus et habitibus et actionibus moralibus; ergo assuefieri iudicare et delectari recte in harmoniis musicis, est assuefieri iudicare et delectari recte in habitibus et actionibus moralibus. Istius rationis primo ponit minorem cum quadam declaratione eius. Secundo cum dicit, assuetudo autem in similibus etc. maiorem et probationem eius. Tertio cum dicit, accidit autem sensibilium etc. regreditur ad declarandum minorem. Dicit igitur primo, quod passionum similitudines, puta irae et mansuetudinis, timoris et audaciae et huiusmodi, adhuc autem et habituum, sicut fortitudinis et temperantiae, liberalitatis et illiberalitatis et huiusmodi, et aliorum habituum contrariorum his, et universaliter aliorum moralium, puta electionum et operationum, inveniuntur naturaliter in melodiis musicalibus et rhythmis. Melodiae enim musicae et rhythmi in quibusdam determinatis proportionibus numerorum circa sonos vel temperantiam consistunt: similiter passiones animae consistunt in quadam determinata proportione agentis ad passum, et consequuntur aliquam determinatam proportionem calidi et frigidi, humidi et sicci: ira enim est accensio sanguinis circa cor, et timor infrigidatio quaedam: habitus etiam morales in quadam determinata ratione appetitus ad rationem movendi, virtutes etiam in quadam media ratione extremorum consistunt, similiter et omnia alia moralia. Et hoc etiam manifestum est ad sensum; quia audientes aliquas melodias aut rhythmos, transmutantur secundum animam, aliquando quidem ad iram, aliquando ad mansuetudinem, aliquando ad timorem: quod non est nisi propter aliquam similitudinem istorum ad illa.

[90230] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 21 Deinde cum dicit assuetudo autem ponit maiorem, et probat, dicens, quod assuesci gaudere et tristari in eis, quae sunt similia delectationibus et tristitiis moralibus, est propinquum ei quod est delectari in eisdem; quia illud quod est simile alicui, quasi eodem modo se videtur habere ad veritatem sicut illud. Similia enim parum distare videntur: similitudo enim unitas quaedam est. Talia autem accipit intellectus ut eadem frequenter, sicut dicitur secundo physicorum. Et ideo assuefieri in eis quae sunt similia alicui, est assuefieri quodammodo in illo. Verbi gratia, si aliquis respiciens vel considerans imaginem formae alicuius, puta Herculis, et delectetur in ipsa secundum quod imago est forma illius, visio formae ipsius Herculis secundum seipsam de necessitate erit sibi delectabilis, et magis, quoniam propter quod unumquodque tale, et illud magis, sicut dicitur primo posteriorum.

[90231] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 22 Deinde cum dicit accidit autem regreditur ad declarandum minorem. Et primo tangit, quod in sensibilibus secundum alios sensus, aut nullae aut modicae sunt similitudines morum. Secundo cum dicit, in melodiis autem ipsis etc. declarat, quod in his quae sunt secundum auditum, sunt manifestae. Circa primum est intelligendum, quod in sensibilibus secundum unumquemque sensum, sunt aliquae similitudines passionum et habituum moralium, et actionum; quoniam omnia sensibilia consistunt in aliquibus proportionibus determinatis primorum suorum, quemadmodum passiones et habitus, et alia moralia. Adhuc etiam videmus, quod ad aliquas alterationes factas ab ipsis sensibilibus secundum unumquemque sensum movetur ad aliquas actiones vel passiones morales bonas vel malas, quod non est nisi propter aliquam similitudinem: quare in omnibus invenitur aliqua similitudo istorum. Verum tamen non in omnibus aequaliter: cum enim omnia moralia sequantur apprehensionem aliquam secundum rationem, rationabile videtur, quod sensibilia secundum illos sensus, quae nos magis cognoscere faciunt secundum rationem, maiorem habeant similitudinem secundum quod huiusmodi, ad moralia: tales autem sunt visus et auditus secundum Aristotelem libro de sensu. Et ideo in sensibilibus secundum istos sensus magis existunt similitudines morum. In tangibilibus autem, quae maxime materialia sunt, et prima secundum viam generationis, minime; in gustabilibus autem et odorabilibus modice, propter propinquitatem eorum ad tangibilia. Adhuc autem magis manifeste inveniuntur in audibilibus quam in visibilibus. Rationabile enim est, quod in sensibilibus secundum illum sensum inveniantur magis manifeste, qui magis faciunt ad cognitionem secundum rationem quam praeexigunt omnia moralia in actu: ad hoc autem magis facit auditus secundum accidens. Sermo enim audibilis existens causa est disciplinae non secundum se, sed secundum accidens: ex nominibus enim constat; nominum vero unumquodque symbolum est, sicut dicitur libro praedicto de sensu. Et ideo rationabiliter in audibilibus inveniuntur magis manifestae similitudines moralium in actu quam in visibilibus. Adhuc autem audibilia fortius movent quam visibilia et pluribus modis. Visibilia enim movent visum sola quadam alteratione tenui, et quasi insensibili. Audibilia autem movent secundum alterationem quamdam, et secundum motum quemdam localem medii et organi. Quare manifestius excitant passiones similitudinem habentia.

[90232] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 23 Hoc supposito, dicit Aristoteles quod in sensibilibus quae sunt secundum alios sensus, contingit nullam existere similitudinem morum, sicut in gustabilibus et tangibilibus. Similiter autem et odorabilibus. Dicit autem nullam, quia paucam et immanifestam: quod autem paucum et immanifestum est, nihil reputatur. In visibilibus autem invenitur aliqua, sed debilis: figurae enim quae maxime comprehenduntur a visu, maxime videntur esse tales. Sunt enim quaedam acutae, quaedam obtusae, sicut et passiones, sed secundum modicum sunt similes; et ideo non multum movet haec similitudo. Et iterum omnia visum habentia habent sensum huiusmodi figurarum, et tamen non omnia attingunt ad mores; quod tamen videtur si proprie similitudinem haberent ad ipsos. Iterum figurae et colores non sunt proprie similitudines morum expressae sicut harmoniae, sed magis signa quaedam coincidentia cum ipsis moribus. Et talia signa morum bene contingit accipere in passionibus sensibilibus, non solum in visibilibus, sed in odorabilibus et tangibilibus et aliis. Sed differt secundum quantitatem; quia manifestius inveniuntur in visibilibus, quam in aliis, et circa horum speculationem quantum ad rectum iudicium et delectationem convenientem oportet contemplari iuvenes, intendentes considerationem istorum propter mores, non figuras et picturas Pausionis, qui pictor erat imaginum repraesentantium turpia et inhonesta, sed eas quas Polygnotus, qui pingebat figuras repraesentativas honestorum, et si quis alius fuerit pictor aut sculptor figurarum repraesentativarum moralium.

[90233] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 24 Deinde cum dicit in melodiis declarat, quod in audibilibus manifeste inveniuntur similitudines morum. Et hoc primo declarat in melodiis musicis. Secundo cum dicit, eodem modo habent etc. declarat eodem modo se habere in rhythmis. Tertio cum dicit, ex his quidem igitur infert conclusionem principalem. In prima parte dicit, quod in ipsis melodiis musicalibus manifeste inveniuntur imitationes morum: et hoc manifestum est: natura enim ipsarum harmoniarum tantum differt, ut audientes statim aliter et aliter disponantur secundum passiones et motus, et non eodem modo se habeant homines in audiendo unamquamque ipsarum; sed in audiendo quasdam efficiuntur planctivi, et quasi contracti per retractionem spirituum ad interiora, cuius est illa quam dicimus Lydiam mixtam. Est autem Lydia mixta melodia vel cantilena septimi toni, quae propter acumen magnarum vocum, fortiter percutit spiritus et retrahit ad interiora, propter quod ad compassionem disponit. Alias autem audientes, puta remissas, magis disponuntur ad mollitiem, cuiusmodi sunt forte ea quae dicitur Lydia, quae est melodia quinti toni, et ea quae dicitur hypolydia, quae est sexti toni, quae propter remissionem vocum et motuum maxime per semitonia, quae frequenter accipiunt, manifeste videmus movere ad mollitiem. Alias autem audientes bene disponuntur et constanter se habent in operibus. Talis autem est illa quae dicitur Dorica sola, quae est cantilena primi toni, quae maxime moralis est. Aliae autem sunt quae raptos faciunt, sicut ea quae dicitur Phrygia, quae est melodia tertii toni, quae propter fortem percussionem in vocibus fortissime revocat spiritus ab exterioribus ad interiora, quod disponit ad raptum. Ita enim dicunt, et convenienter, illi qui circa hunc ludum musicae philosophati sunt, et accipiunt testimonia rationum suarum ex ipsis operibus sic igitur apparet quod in melodiis maxime sunt similitudines morum, et quod homines per ipsas disponuntur ad eos. Quod maxime videtur contingere propter duo: quorum alterum accidit ex parte operationis vel consequentis ipsam operationem animae. Sensus enim auditus in quadam media ratione consistit. Et ideo cum movetur a sono sibi proportionabili, est delectatio secundum ipsum sensum: cum etiam ratio in auditu secundum actum iudicat mediam rationem tonorum, et in intelligendo est delectatio intellectualis proportionalis delectationi quae est in operibus moralibus consistentibus in eadem proportione: delectatio autem in aliqua operatione adauget operationem illam, sicut dicitur in decimo Ethicorum, et per consequens eam quae ei assimilatur. Alterum autem ex parte dispositionis materiae et organi; quoniam spiritus organum est primum omnium virtutum animae et sensitivarum et motivarum; et ideo diversus motus spirituum vel per alterationem, vel per hanc et motum localem ex quibus contingit contractio vel ebullitio vel expulsio, diversimode disponitur homo ad passiones vel actiones. Hoc autem modo harmoniae musicae maxime possunt movere spiritum diversimode secundum diversitatem earum.

[90234] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 25 Deinde cum dicit eodem modo declarat idem de rhythmis; dicens, quod eodem modo se habent illa quae circa rhythmos. Quidam enim ipsorum habent virtutem per quam disponunt ad morem stabilem. Alii autem per quam disponunt et ad instabilem. Et iterum quidam ipsorum habent motus ad onerosa et illiberalia magis, alii autem ad delectabilia et illiberalia. Est autem rhythmus numerus syllabarum determinatus in oratione simili fine terminatus.

[90235] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 26 Deinde cum dicit ex iis quidem infert conclusionem principalem; dicens, quod ex his, quae dicta sunt, manifestum est quod musica qualem quemdam et bene dispositum ad morem potest facere: quare manifestum est, quod utilis est ad mores.

[90236] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 27 Deinde cum dicit palam quia concludit ex dictis, iuvenes debere erudiri in ea, adiungendo novam rationem ad hoc, et dicit: si musica qualem quemdam et bene dispositum ad mores nata est facere; in eo autem, quod disponit ad mores, expedit iuvenes erudiri et assuefieri in musica. Est etiam disciplina musicae conveniens naturae puerorum tantillae et parvae existenti propter aliam rationem. Iuvenes enim non possunt sustinere aliquid indelectabile vel contristans propter aetatem: habent enim operationem sensuum perfectam propter vigorem virtutum. Tales autem operationes consequuntur fortes delectationes; et ideo fortiter delectantur, nec possunt sustinere tristitias. Harmoniae autem musicae sunt de natura delectabilium. Similiter autem et rhythmi. Est enim quaedam similitudo naturalis rhythmorum ad harmonias. Utrumque enim consistit in proportionibus numeralibus. Et quia harmonia est delectabilis secundum se, multi antiquorum sapientum dixerunt, alii animam esse idem quod harmoniam, alii autem habere harmoniam, sicut Plato, et sequentes ipsum, dicentes animam esse numerum seipsum moventem.

[90237] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 28 Deinde cum dicit utrum autem inquirit, utrum oporteat participare musicam quantum ad actum utriusque partis eius, cantativae scilicet et instrumentalis. Et primo manifestat, quod sic. Secundo cum dicit, decens autem, et non decens etc. declarat, quod differenter oportet se habere quantum ad hoc, secundum diversas aetates. Circa primum primo praemittit dubitationem, dicens quod post ea quae dicta sunt, est considerandum, utrum opportunum sit ad bonam dispositionem civium eosdem addiscere musicam et exercitari in ea quantum ad utendum actu, idest cantando, et manu operando, hoc est tangendo organa, aut non secundum quod propositum fuit prius.

[90238] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 29 Deinde cum dicit non immanifestum dissolvit eam; ostendens, quod expedit communicare musicam secundum utrumque modum, per duas rationes. Quarum secundam tangit, cum dicit, simul autem et cetera. Primo igitur dicit, quod manifestum est, quod communicare actibus musicalibus magnam differentiam secundum praeeminentiam habet ad faciendum iuvenes quales quosdam et bene dispositos. Studiosum enim iudicium de moralibus vel de eorum similibus multum valet ad bene disponendum eos ad mores, sicut dictum est prius. Sed ex hoc, quod aliquis communicat operibus musicae, studiosius iudicat de eis quae sunt similia moribus. Unum enim de numero impossibilium est, aut valde difficillimum est illos iudicare de agibilibus bene qui non communicaverunt operationibus. Studiosum enim iudicium est per facilem et delectabilem reductionem in principia prima. Facilis autem et delectabilis reductio in principia non est nisi per habitum inclinantem ad modum naturae, qui generatur in nobis ex frequenti operatione. Et iterum ad rectitudinem iudicii exigitur certitudo, quae maxime videtur in agibilibus causari ex operibus. Opportunum est igitur participare musicam quantum ad actus operationes.

[90239] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 30 Deinde cum dicit simul autem ponit secundam rationem, dicens, quod simul cum eo quod dictum est, quod oportet pueros mobiles existentes habere aliquid circa quod occupentur. Et ideo convenienter introductum est instrumentum, quod dicitur Architae tabella, ita dictum ab inventore Archita, quem attribuunt pueris, ut circa istam occupati non destruant aliquid eorum quae in domo sunt. Iuvenes enim, propter multitudinem motuum in eis existentium propter aetatem, quiescere non possunt. Et propter hoc, ludus illius tabellae conveniens est eis saltem ad occupationem. Disciplina autem, idest rectus usus ipsius, reservanda est magis provectis secundum aetatem, qui magis discernere possunt quid est secundum artem et quid non. Quod igitur expediat iuvenes erudiri in musica per communicationem operum, manifestum est.

[90240] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 31 Deinde cum dicit decens autem declarat quod differenter oportet se habere in hoc secundum aetates diversas, simul cum hoc removendo quamdam increpationem adductam in contrarium prius. Et primo praemittit intentum suum. Secundo cum dicit, primo quidem etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod in usu musicae quid sit decens et non decens secundum aetates diversas, puta iuventutis et senectutis, non est difficile sapientem determinare, nec etiam solvere rationem opinantium exercitium in musica inutile et sordidum esse.

[90241] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 32 Deinde cum dicit primo quidem prosequitur; et primo primum. Secundo secundum, cum dicit, de increpatione autem facta et cetera. Primo igitur dicit, quod exercitium in his quae secundum musicam non aequaliter competit, nec eodem modo secundum omnem aetatem. Primo enim hoc manifestum est quod omnibus operibus musicae, cantativae scilicet et instrumentalis, oportet participare propter rectitudinem et certitudinem iudicii, quod secundum se bonum et delectabile est, sicut quaedam perfectio intellectus et in ordine ad mores, sicut dictum est prius. Iuniores autem rectitudinem iudicii simpliciter habere non possunt propter motum multum existentem in eis, et propter inexperientiam, possunt tamen multum laborare. Seniores autem e contrario minus laborare possunt, rectius autem iudicare propter quietationem et experientiam. Et propter hoc, opportunum est iuvenes participare musicam utendo operibus et cantando et instrumenta tangendo; seniores existentes opera ipsa dimittere propter debilitatem; audiendo autem, bene posse iudicare rationes harmoniarum propter virtutem et perfectionem intellectus, et delectari recte consequenter propter hoc quod eruditi sunt prius in his in iuventute.

[90242] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 33 Deinde cum dicit de increpatione intendit removere increpationem quorumdam volentium excludere musicam a iuvenibus. Et primo tangit ex quibus contingit eam removeri. Secundo cum dicit, manifestum igitur etc. declarat quae et qualia oportet esse ista. Primo igitur dicit, quod non est difficile dissolvere increpationem per quam quidam increpant musicam et usum ipsius. Illud enim rationabiliter increpandum videtur quod iuvenes viles facit et male dispositos secundum intellectum; hoc autem facit musica et usus ipsius, ut dicunt. Quaedam enim melodiae ad mollitiem disponunt, quaedam alia quae distrahunt ab operibus secundum rationem; et ideo rationabiliter increpanda est. Non est, inquit, difficile solvere ipsam, considerando usque ad quantum oportet communicare musicam eis qui intendunt ordinare actiones puerorum ad bonum civile. Non enim quantumcumque communicandum est ei; sed inquantum utilis est ad rempublicam, et considerando qualibus melodiis et qualibus rhythmis communicandum est. Adhuc etiam in qualibus organis erudiendum et exercitandum. In istis enim est differentia quaedam ad propositum, et in ipsis est solutio increpationis propositae. Nihil enim prohibet, immo manifestum est melodias et rhythmos et organa aliqua mala disponere iuvenes secundum intellectum et utiles facere. Alia autem bene disponere ad intellectum et mores. Et ideo expedit considerare quibus organis melodiis et rhythmis utendum est ad bonum intellectus et mores, et quibus non. Et per hoc tolletur praedicta increpatio.

[90243] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 34 Deinde cum dicit manifestum igitur declarat quae et qualia oportet esse musicalia, quibus utendum ad bonum intellectus et mores. Et primo in universali. Secundo cum dicit, palam autem ex iis etc. in particulari. In prima parte ipse dicit, quod manifestum est, quod eruditionem et usum ipsius musicae oportet esse tantum et tale, et per talia, ut non impediant hominem ad actiones civiles futuras, neque faciant corpus ipsius male dispositum ad operationes intellectus et inutile ad bellicas opportunitates et civilia exercitia propter debilitationem: ad exercitium quidem et paulativam assuefactionem nunc, ad eruditiones autem praedictas posterius. Omnia enim quae circa iuniores sunt, oportet commensurari et determinari secundum hoc quod utilia sunt ad finem reipublicae, quod est bonum perfectum secundum intellectum. Contingit autem bene se habere iuvenes circa eruditionem in musicalibus, si illi qui incipiunt ire ad agones non elaboraverint in cognitis organis laboriosis et gravantibus corpus ad motum, labore immoderato gravante corpus et virtutem eorum, nec etiam exerceant se in mirabilibus et superfluis operibus, qui nunc deduxerunt ad ludum agonisticum, et ex eo devenerunt ad eruditionem volentes iuvenes erudiri in eis; sed magis si exercitentur in facilioribus et moderatis laboribus cantibus et organis musicalibus usque ad hoc quod possint delectari recte in harmonia musica et rhythmis considerantes; et non solum in communi musica, in qua omnes sensum habentes delectantur, sicut quaedam animalia bruta et multitudo puerorum et etiam vilium hominum sive servilium.

[90244] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 35 Deinde cum dicit palam autem declarat in speciali quae et qualia oportet esse musicalia, et in quibus exercitandum est ad mores. Et primo declarat quae et qualia oportet esse organa in quibus exercitandum est. Secundo cum dicit, considerandum adhuc etc. quibus melodiis et rhythmis utendum est magis ad mores. Circa primum primo ostendit ex praecedentibus, in quibus organis exercitandum vel non exercitandum. Secundo cum dicit, adhuc autem non est ipsa fistula etc. manifestat hoc per rationem. In prima parte dicit, quoniam non est utendum organis in quibus movendis gravatur corpus immoderate et quae immoderatae per sonum eorum excitant spiritus, sed magis moderatis. Manifestum est ex hoc qualibus organis utendum ad mores et qualibus non. Non enim utendum est ad disciplinam fistula. Fistula autem est organum universaliter, quod sonat per expulsionem spiritus. Et est intelligendum dictum Aristotelis, ut videtur, de fistulis illis quae exsufflatione multi spiritus indigent ad hoc ut reddant sonum, et immoderatum sonum faciant, sicut tibiae et Musae quaedam. Tales enim propter multam exsufflationem spiritus gravant corpus, et propter magnitudinem soni nimis excitant spiritus. Nec etiam utendum est organis quae propter magnitudinem, sed et confusionem soni confundunt spiritus, sicut cythara et siquid alterum tale est; sed illis magis utendum est, quae bene disponunt auditores secundum corpus et secundum animam ad mores, aut ad ludos musicos, aut alios qui eis proportionantur.

[90245] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 36 Deinde cum dicit adhuc autem probat hoc per rationem. Et primo de fistula. Secundo cum dicit, quoniam autem organorum etc. de organis. Circa primum primo probat quod ad aliud utendum est fistula. Secundo cum dicit, apponamus autem quod accidit etc. quod non ad disciplinam. In prima igitur parte dicit, quod praeter ea quae dicta sunt, manifestum est, quod fistula non est organum disponens ad mores, sed magis propter magnitudinem et multitudinem soni est excitativum irae, propter fortem motum spirituum. Et ideo magis utendum est ipsa in talibus temporibus in quibus exercitium est in ea propter purificationem, idest dispositionem ad iram et audaciam, puta in bellis et insultibus, quam eruditionem vel dispositionem ad mores, sicut nunc videmus uti eadem in bellicis, et ad illud quod dictum est, et ad terrorem adversariorum.

[90246] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 37 Deinde cum dicit apponamus autem probat, quod non est utendum ea ad disciplinam. Et primo dat rationem. Secundo cum dicit, rationabiliter autem habet etc. per dictum fabulare. In prima parte dicit, quod in his quae dicta sunt adiungendum est, quod ex usu fistulae accidit contrarium disciplinae, puta indisciplina, quia contingit fistulationem prohibere usum rationis rectum. Propter quod rationabiliter antiqui virtutem eius considerantes, prohibuerunt usum ipsius a iuvenibus et liberis bene dispositis secundum intellectum, quamvis primo usi fuissent ipsa. Cum enim primo incoeperunt vacare studio et disciplinae propter abundantiam necessariorum ad vitam et magnanimiores existentes ad virtutem, hoc est ad fortitudinem prius, postea in operationibus facti prudentiores, sequebantur eruditionem in doctrina quacumque, non discernentes quae esset utilis, et quae non, et superinquirentes quamcumque: propter quod adduxerunt fistulationem ad eruditiones volentes in ea erudiri; quoniam in Lacedaemonia primo quidem choreator in chorea fistulavit, et dehinc devenit Athenas; propter quod plurimi liberorum Atheniensium voluerunt participare ipsa propter novitatem ipsius secundum consuetudinem eorum. Et hoc manifestum est ex titulo quem Thrasippus statuit qui bene duxerat chorum. Non autem ponit titulum: forte autem potuit esse: hic iacet fistulator optimus vel aliquid tale alterum. Posterius autem quando melius potuerunt iudicare propter experientiam longam, quid utile vel inutile esset ad virtutem, considerantes quod non disponit ad eam, sed magis ad contrarium, reprobaverunt ipsam, prohibentes eruditionem et usum ipsius a iuvenibus. Similiter autem et multa alia organorum antiquorum similia fistulis quantum ad hoc, sicut pectades et barbiti, quod nos dicimus Musam, et alia quae etsi faciant ad delectationem utentium, tamen nihil disponunt ad mores, sicut heptagona, idest instrumentum septem angulorum vel septem chordarum; et trigona, idest trium angulorum vel chordarum, et sambuca ex duabus longis chordis. Forte et omnia quae indigent manuali scientia multa, prohibentes ex hoc considerationem intellectus. Huiusmodi autem organa communiter non sunt nota nobis, aut non sub istis nominibus.

[90247] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 38 Deinde cum dicit rationabiliter autem hoc idem manifestat per dictum fabulare; dicens, quod propter hoc rationabiliter dictum est, quod de quibusdam aliis in fabula dictum est ab antiquis, quod cum pallas invenisset fistulas et considerasset eas et usum earum, abiecit easdem. Nec est malum dicere propter quod; quia scilicet contristata est propter hoc quod in usu ipsarum dehonestabatur facies. Oportet enim fauces inflari ad retentionem spiritus exsufflandi ad motum ipsarum, quod deformat faciem. Et multitudo spiritus exsufflantis debilitat corpus. Nec solum propter hoc, sed magis verisimile est, quia eruditio et usus fistulationis ad perfectionem intellectus nihil facit. Palladem autem dicimus deam scientiae et artis. Sic igitur pallas, id est ratio recta et ars recte diiudicans, reprobat usum fistulae, quia inutile ad corpus, tum quia deformat, tum quia debilitat, et quia non disponit ad perfectionem intellectus, sed ad contrarium magis, quia nimis commovet et confundit spiritus.

[90248] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 2 n. 39 Deinde cum dicit quoniam autem probat ludum artificiosum non valere ad mores; dicens, quod iuste reprobamus ludum artificiosum organorum et operationis. Ludum autem artificiosum hic dicimus ludum qui fit in agonibus vel theatris ad exercitandum homines ad fortiter agonizandum vel delectandum solum. In isto enim ludo operans non operatur propter exercitium ad virtutem in seipso, sed ad exercitandum audientes et gratia delectationis eorum non cuiuscumque, sed onerosae et servilis. Et quia operatio et delectatio liberorum non sunt tales, non iudicamus talem ludum esse ludum liberorum, sed servorum, et quae facit viles et depressos secundum intellectum. Finis enim ad quem faciunt istos ludos, et intentio, non est bonus secundum seipsum. Intendunt enim ad delectationem audientium tantum, aut lucrum proprium. Operationes enim istius ludi onerosae existentes consueverunt mutare musicam, modo ludentes vel cantantes uno modo, nunc vero alio, secundum diversitatem audientium et finis intenti ad quem intendunt eos deducere: propter quod artifices, idest auctores ludi facti secundum artem, qui cogitant ad iustum ipsum, facit quales quosdam, idest dispositos secundum passiones animae secundum modum dictum prius; et etiam secundum corpus, propter motus et gestus quos exercet in ludendo; non autem bene disponit ad mores, nisi forte secundum accidens.


Lectio 3

[90249] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 1 Postquam philosophus ostendit quibus organis utendum et non utendum ad mores, transit nunc ad considerandum quibus et qualibus melodiis et rhythmis sit utendum et simpliciter et ad eruditionem, idest disciplinam. Et circa hoc primo praemittit intentum suum. Secundo cum dicit, quoniam autem divisionem etc. prosequitur. Adhuc in prima parte primo proponit intentum suum principale. Secundo cum dicit, quoniam musicam quidem videmus etc. tangit quid considerandum est ad declarationem intenti principalis. Tertio cum dicit, putantes igitur multa etc. tangit quae de praedictis supponenda sunt ab aliis. Dicit igitur primo, quod post praedicta considerandum est circa naturam et usum harmoniarum et rhythmorum et simpliciter et in ordine ad eruditionem, idest disciplinam. Simpliciter quidem utrum omnibus harmoniis et rhythmis utendum sit in civitate, aut oportet dividere ipsas et dicere, quod quibusdam utendum est, quibusdam autem non. Deinde per comparationem ad eruditionem: utrum scilicet his quae laborant ad ipsam utendum sit omnibus ad eam. Aut etiam utrum sit ponenda eadem determinatio in ipsis per comparationem ad disciplinam, quae et simpliciter, aut aliqua alia diversa.

[90250] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 2 Deinde cum dicit quoniam musicam tangit quae consideranda sunt ad declarationem dictorum. Dicens: quoniam ad sensum videmus musicam distingui per melodiam in cantu vel organis et per rhythmos, oportet considerare ad evidentiam propositi, quam potentiam et virtutem habeat unaquaeque istarum ad disciplinam et mores. Illis enim quae habent virtutem convenientem ad ipsa, utendum est ad ea, aliis autem non. Adhuc autem utrum magis eligenda sit ad mores et eruditionem musica bene melodizata, aut ea quae bene rhythmizata est.

[90251] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 3 Deinde cum dicit putantes igitur quae de istis supponenda sunt ab aliis. Dicens, quod nos opinantes quod multi modernorum considerantium in musica et alii ex philosophis antiquis qui perfecti fuerunt bene se habentes in hac disciplina ex parte, idest participati musicae considerationem specialem circa singula praedictorum, omittemus requirendum ab eis vel a scriptis ipsorum. Nunc vero in universali dicemus de ipsis secundum quod ad propositum facit, dividentes legaliter modos ipsius musicae, declarantes quibus utendum est ad mores vel simpliciter ad quamcumque.

[90252] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 4 Deinde cum dicit quoniam autem prosequitur. Et circa hoc duo facit. Primo enim praemittit quasdam divisiones. Secundo cum dicit, tertio autem ad deductionem etc. concludit quibus et qualibus harmoniis utendum est. Primo igitur dicit, quoniam divisionem melodiarum musicalium approbamus rationabiliter, secundum quam quidam approbati in philosophia dividunt eas dicentes alias illarum esse morales, seu disponentes ad mores, alias autem practicas, idest passionum irae et mansuetudinis factivas, alias autem raptus factivas, quae faciunt audientem quasi immobilem et non sentientem, exquisitius assignantes melodiam et harmoniam determinatam ad unumquemque ipsorum, naturaliter Phrygiam dicunt raptus factivam, Lydiam mixtam autem disponentem ad planctum et compassionem; Doricam autem ad mores, sicut dictum est prius. Dicimus quod musica non est simpliciter quaerenda gratia alicuius utilitatis unius nec utendum est ipsa propter unum solum, sed gratia plurium. Etenim utendum est eadem causa ludi et purificationis. Quid autem dicimus purificationem, nunc quidem simpliciter supponatur. In poetica autem magis manifeste dicetur de ea. Videtur autem esse purificatio corruptio alicuius passionis nocivae inexistentis. Et quia corruptio unius est per generationem alterius; ideo est corruptio unius passionis vel per generationem contrariae, sicut irae corruptio per generationem mansuetudinis. Tertio autem utilis ad deductionem est, seu delectationem intellectualem et mores, sicut dictum est prius.

[90253] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 5 Deinde cum dicit tertio autem concludit ex praedictis, quibus harmoniis utendum est et qualibus. Et primo facit in universali. Secundo cum dicit, quoniam autem spectator etc. ostendit quibus in speciali utendum est. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quae enim circa quasdam animas etc. probat quoddam suppositum. Dicit igitur primo, quod ex his quae dicta sunt prius, manifestum est quod ad remissionem laboris et ad requiem distentionis, hoc est operis unius distensi, utendum est universaliter omnibus harmoniis musicis quantum ad bene dispositos natura. Omnes enim harmoniae musicae quae in media quadam ratione consistunt quantum ad sensum, qui similiter in quadam media ratione consistit, videntur delectationem inducere in habentibus sensus bene dispositos natura: quod dico propter eos qui indispositi sunt secundum sensum vel animam qui in harmoniis bene proportionatis contristantur propter contrarietatem, in proportionatis autem et distortis delectantur propter similitudinem, ut consequenter dicetur. Sed ad disciplinam et mores utendum est maxime moralibus, idest disponentibus ad mores secundum auditum eorum qui manu, vel corpore, vel etiam anima laborant in aliqua passione: practicis et raptivis, hoc est ducentibus ab aliqua passione ad contrarium vel ad medium.

[90254] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 6 Deinde cum dicit quae enim probat quoddam suppositum. Supposuit enim, quod sunt harmoniae quaedam purificativae a passionibus nocivis quibusdam per generationem oppositarum vel mediarum. Hoc autem intendit manifestare hic per illud quod apparet ad sensum. Et est intelligendum quod passio animae secundum quod hic loquitur, est motus partis animae appetitivae sub phantasia boni vel mali. Et ideo sequitur apprehensionem boni convenientis vel mali disconvenientis; et si sequatur apprehensionem boni convenientis cum delectatione est secundum quod huiusmodi. Si autem apprehensionem mali disconvenientis, cum iustitia. Et quia pars animae appetitiva est virtus quaedam in corpore et organo; ideo sequitur in esse et operatione sua dispositionem materiae et corporis; et ideo huiusmodi passiones ipsius aliquam dispositionem qualitatum primarum sequuntur: sicut audaciam abundantia caliditatis circa cor; timor autem infrigidationem quamdam; ira autem accensionem sanguinis vel spiritus. Et quia huiusmodi dispositio qualitatum in omnibus hominibus est, inquantum omnes compositi sunt ex ipsis sicuti ex materia, sed tamen magis et minus secundum quod quidam magis calidi, quidam minus, et secundum quod quidam magis frigidi, quidam autem minus sunt; propter hoc omnes huiusmodi passiones quadam aptitudine et virtute sunt in omnibus. Sed in quibusdam magis secundum actum et intense; in quibusdam autem magis secundum potentiam et remisse. Et ideo dicit, quod bene dictum est quod harmoniae quaedam sunt factivae passionum; quoniam passiones quae fiunt in animalibus quorumdam secundum excellentiam quamdam, secundum quod quidam sunt excellenter audaces, quidam excellenter timidi, et sic de aliis, existunt universaliter in omnibus virtute; sicut calidum et frigidum, et humidum et siccum, quae sunt principia istorum secundum magis et minus, secundum quod magis vel minus dominantur qualitates, quae disponunt ad eas. Sicut misericordia timor et raptus qui est immobilitas sensuum et partium exteriorum propter revocationem caloris et spiritus ad interiora. Sunt enim aliqui qui a passione huiusmodi detinentur. Videmus enim ad sensum, quod quando aliqui usi fuerunt melodiis quibusdam, quibus antiqui solent uti in veneratione deorum, quod restituuntur et fiunt maxime de irascentibus mansueti, quasi sortiti medicinam quamdam, et purificationem a passione nociva, et praeter naturam. Idem autem hoc contingit existentibus in passione misericordiae et timiditatis, et universaliter in quacumque alia passione quantumcumque adiacet unicuique, et omnibus insit quaedam alleviatio et purificatio passionis, propter delectationem factam ex melodia disponente ad contrarium.

[90255] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 7 Eodem autem modo huiusmodi melodiae purificativae faciunt regionem innocuam hominibus inquantum passiones reprimunt, propter quas sibi invicem iniuriabantur. Et est intelligendum quod omnes huiusmodi passiones in aliqua proportione calidi et frigidi et aliarum qualitatum primarum consistunt dispositive et materialiter, quamvis alterius istarum sit a dominio, et omnes cum delectatione quadam vel tristitia existunt, vel cum utroque, quamvis cum altero magis. Quae enim causantur ex phantasia boni convenientis secundum quod huiusmodi, cum delectatione sunt: quae autem ex phantasia mali disconvenientis, cum tristitia. Harmoniae autem musicae similiter in quadam media ratione sonorum existunt, quae similes sunt aliquando proportioni in qua consistit passio aliqua, aliquando autem dissimiles. Delectatur autem quilibet in eo quod conveniens et proportionale est ei secundum naturam, tristatur autem per contrarium. Propter quod existens in passione aliqua sive cum delectatione sive contra, audiens melodiam in consimili proportione magis intenditur in eadem passione: audiens autem melodiam in contraria proportione existentem, remittitur quasi per contrarium: sicut si aliquis sit in passione irae quae est cum tristitia et accensione quadam audiat melodiam in contraria proportione causantem delectationem, et remittentem calidum, sedabitur ab ira. Similiter autem et in aliis passionibus se habet. Et propter hoc tractantes musicam uti debent melodiis et harmoniis talibus contrariis ad sedandum excessus passionum.

[90256] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 8 Deinde cum dicit quoniam autem in speciali declarat quibus et qualibus melodiis utendum est. Et primo quibus et qualibus utendum est ad requiem indisciplinatorum et vilium. Secundo cum dicit, ad ludum autem, quibus utendum est ad disciplinam liberorum et disciplinatorum magis. In prima parte dicit quod spectator, idest auditor harmoniae musicalis duplex est. Unus quidem liber, idest bene dispositus ad opera intellectus, et bene disciplinatus. Alter autem servus et onerosus compositus ex vilibus et mercenariis, et aliis huiusmodi. Indoctis onerosis et servilibus assignandi sunt agones et speculationes convenientes eis ad requiem et delectationem. Laborantes enim istis indigent quandoque. Sicut autem ipsi secundum animam male dispositi sunt, et distorti ab illo habitu qui est secundum naturam, ita sunt quaedam harmoniae rigidae valde, et distortae a media ratione. Omnibus autem delectabile est id quod conveniens est eis secundum naturalem inclinationem eorum; quia delectatio est operatio connaturalis habitus non impedita, sicut dicitur septimo Ethicorum. Et ideo agonizantibus et operantibus in musicalibus concedendum est, quod possint uti aliquo tali genere musicae, rigido scilicet et distorto, ad talem spectatorem vilem et indispositum, ut ipso delectatus quiescat; secundum quod dicimus communiter quod plus valet ruralis fistula quam aliquod nobilius instrumentum. Intelligendum est, quod anima potest considerari secundum seipsam, ut est forma quaedam specifica hominis, vel secundum dispositionem materiae in hoc individuo vel in illo. Si consideretur secundum naturam propriam, sic nulla inclinatio ad imperfectionem, nec etiam imperfectio invenitur in ea; immo, quantum in se est, perfecta est naturaliter, quantum est ex inclinatione eius; tale enim est unumquodque secundum naturam quale est generatione perfecta, sicut dicitur in primo huius. Et sic anima cuiuscumque hominis non invenitur distorta a naturali habitu; et secundum quod huiusmodi, quilibet liber est. Si autem consideretur secundum dispositionem materiae in hoc individuo et in illo, quia inveniuntur quaedam dispositiones quae non disponunt eam ad illud ad quod inclinamur secundum naturam suam, sed quaedam ad contrarium magis, sic anima vel homo secundum eam distortus est a perfectione ad quam inclinatur secundum naturam.

[90257] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 9 Deinde cum dicit ad ludum autem declarat quibus moralibus utendum est ad disciplinam. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, sunt autem duae considerationes declarat, quod omnes et omniquaque non debent uti iis, sed cum determinatione. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, in politia autem Socrates reprobat opinionem Platonis circa quoddam dictum. Tertio cum dicit, iterum de doristica regreditur ad declarandum quoddam suppositum. In prima parte dicit quod ad disciplinam, quae delectabilis est sicut ludus, utendum est moralibus melodiis et harmoniis disponentibus ad hanc. Talis autem est illa quae vocatur Dorica, sicut diximus prius et apparebit consequenter; ergo ad disciplinam utendum est ea, et adiungendum est ei aliquas, si quas approbaverint sicut convenientes ad hoc, qui exercitati sunt in philosophico exercitio et disciplina musicali.

[90258] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 10 Deinde cum dicit in politia autem reprobat opinionem Platonis circa praedicta. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, manifestat autem poesis declarat quoddam suppositum. In prima parte dicit, quod Socrates in republica sua, idest Plato introducens Socratem loquentem, non convenienter dicit solam Phrygiam melodiam cum ea quam dicimus Doricam debere recipi in civitate ad disciplinam et mores iuvenum, simul cum hoc reprobans fistulam inter organa tamquam non convenientem ad ea: illam enim eamdem naturam et virtutem quam habet fistula inter organa, habet melodia Phrygia inter harmonias, ambo enim provocant iram, et sunt illativa passionis ad quam disponit calidum propter fortitudinem motus et percussionis, ratione quorum habent excitare caliditatem in spiritibus. Si ergo fistula reprobanda est sicut inepta ad disciplinam et mores, eadem ratione et melodia Phrygia; et si ista utilis est, eadem ratione et illa.

[90259] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 11 Deinde cum dicit manifestat autem declarat quoddam suppositum, puta quod eamdem naturam habeat Phrygia in melodiis, et fistula in organis; dicens, quod ea habere eamdem naturam manifestat poesis, quae dicit, quod omnis bacchatio, idest impetuositas, et omnis motus consimilis passioni violentae, maxime causatur a motu fistulae in organis, et in harmoniis musicalibus a melodia Phrygia. Accipiunt autem ad huiusmodi declarationem hoc, quod conveniens et verum videtur, puta quod dithyrambus manifeste videtur esse modus quidam melodiae Phrygiae. Ad hoc autem exempla multa adducunt illi qui circa obiectum huius sensus, scilicet auditus, laborant, et alia. Et quia Philoxenus musicus fabulans aliquando visus fuit dithyrambos facere in melodia Dorica, scilicet primi toni, non potuit autem, quia non conveniebat illi, sed ex ipsa inclinatione naturae eius incidit in Phrygiam, cum qua magis conveniebat: hoc autem non esset nisi dithyrambus. De quo manifestum est, quod convenit cum fistula vel tuba propter fortitudinem motus, et est factivus irae et passionis fortis. Et est modus quidam cantus qui dicitur Phrygius, scilicet tertii toni apud nos; et per consequens Phrygia conveniret cum fistula.

[90260] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 12 Deinde cum dicit iterum de doristica regreditur ad probandum minorem rationis praedictae, scilicet quod melodia Dorica maxime sit moralis; dicens, quod Dorica melodia loquentes omnes universaliter confitentur, quod inter omnes melodias stabilissima existit; propter quod convenit cum virtute ad quam requiritur constantia mentis in his quae sunt secundum rationem, et maxime habet morem virilem idest virtuosum. Quod quidem per rationem apparet: medium enim inter duas superabundantias excellentiae et defectus laudamus, et approbamus magis, et in his quae sunt secundum naturam, puta complexionem temperate calidam laudamus magis, quam eam quae excellenter frigida est: et in his quae sunt secundum artem et secundum rationem; virtutem enim, quae in medio consistit, laudamus; superabundantiam autem et defectum quae rationem extremorum habent, vituperamus. Adhuc autem dicimus, quod medium in omnibus magis prosequendum est sicut bonum. Melodia autem Dorica rationem medii habet respectu aliarum; non enim ita excellenter acuta est sicut illa, quae dicitur Lydia mixta, quae est septimi toni; nec etiam ita depressa in gravitate, sicut hypodorica, vel hypophrygia, quae est secundi, vel quarti toni. Et ideo manifestum est, quod maxime laudanda est, et prosequenda, sicut disponens ad virtutem; propter quod iuvenes magis exercitandi sunt in ea.

[90261] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 13 Deinde cum dicit sunt autem declarat, quod non quocumque modo quibuscumque, sed secundum diversas determinationes secundum diversitatem aetatum. Et circa hoc primo declarat quibus et qua determinatione expedit uti senibus. Secundo cum dicit, adhuc autem si qua quibus et qualibus, iuvenibus, concludens conditiones universaliter, quae requiruntur in melodia conveniente unicuique aetati. Dicit igitur primo, quod non omnibus melodiis et moralibus et mediis expedit uti omnibus quomodocumque, sed cum determinatione. Sunt autem duo per quae determinatur, videlicet quod possibile, et quod decens: illa enim magis oportet agere aut operari inter bona operabilia, quae possibilia sunt operanti. Nullus enim manum immittit ad illud quod impossibile reputat, vel simpliciter, vel sibi, quamvis etiam bonum sit secundum se. Et illa quae decent ipsum operantem. Aliqua enim sunt bona et possibilia operanti, quae tamen non decent ipsum; sicut bonum est dare parvum munusculum, et possibile est regi, non tamen decet ipsum, siquidem magnificus est; et ideo illa, quae bona sunt et possibilia operanti et decentia ipsum, magis facienda sunt. Possibilitas autem et decentia distinguuntur secundum diversitatem aetatum: aliqua enim sunt possibilia viro perfecto, et decentia ipsum: quae non sunt possibilia iuveni et decentia ipsum: et ideo sunt aliquae harmoniae utiles ad mores secundum se, quae tamen non conveniunt quibusdam, quia non sunt eis bene possibiles, sicut eis qui sunt abdicati, hoc est declinantes per tempus vel senium ab aequalitate, non faciliter possunt cantare harmonias rigidas et acutas propter debilitatem virtutis, et spiritus, sed magis remissas secundum naturam.

[90262] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 14 Propter quod quidam posteriorum musicorum convenienter reprobaverunt Socratem qui reprobavit omnes harmonias remissas utiliter tamquam inutiles ad mores, et disciplinam, dicens eas esse sicut inebriativas hominum. Sed cum ebrietas duo faciat in homine; scilicet motus impetuositatem, et declinationem a sobrietate et dispositione naturali, dixit esse ipsas inebriativas non secundum potentiam ebrietatis, idest secundum impetuositatem. Verum enim est, quod ebrietas impetuosum hominem facit: huiusmodi enim melodiae remissae talem impetuositatem non inducunt: sed dixit eas esse inebriativas, sicut abdicativas, idest declinantes ab aequalitate et medio. Et propter hoc inclinantes homines ad ea quae declinant ab aequalitate et rectitudine. Hoc autem dicebat Plato ac si omnes homines et semper existerent in statu et aequalitate medii secundum naturam ei nullus declinaret ab ea. Si enim ita esset, nulli expediret uti harmoniis remissis. Sed quia quidam sunt in statu et aequalitate, quidam autem ab ea declinant per senium vel alio modo, unumquodque autem delectatur in eo quod conveniens est ei secundum naturam, sicut dictum est prius; ideo non expedit omnes uti melodiis mediis, sed quibusdam expedit uti remissis mediis; et ideo ad aetatem futuram senum qui declinant ab aequalitate praedicta et sunt debilis virtutis expedit uti melodiis et harmoniis remissis.

[90263] Petrus de Alvernia, In Politic. continuatio, lib. 8 l. 3 n. 15 Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quae expediunt iuvenibus, concludens conditiones, quae exiguntur in musica ordinanda ad mores utiliter; dicens, quod adhuc si est harmonia talis media non remissa quae decet aetatem puerorum, propter hoc quod ornatum quemdam habet propter consonantiam ratione cuius delectet, similiter autem et doctrinam, hoc est disponit ad disciplinam, huiusmodi autem vim videtur maxime habere harmonia ea quae dicitur Lydia quae est cantilena quinti toni, sicut dictum est prius; manifestum est quod in musica disponente ad disciplinam oportet tria praeexistere: videlicet quod rationem medii habeat inter acutas et graves, et quod possibilis sit ipsi utenti, et decens conditionem ipsius. Si enim talis fuerit, manifestum est, quod utentes ea magis inclinabuntur ad virtutem et mores, inclinati autem magis operabuntur secundum rationem, operantes autem secundum rationem faciliter attingunt ad felicitatem quae consistit in perfectissima operatione hominis secundum supremam eius virtutem respectu perfectissimi obiecti ipsius. Est Deus benedictus in saecula saeculorum.


age retro   Ad indicem operum omnium Sancti Thomae




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264