CORPUS THOMISTICUM
Thomae de Sutton
De pluralitate formarum
a prooemio ad partem II

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1864 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




Prooemium

[90470] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pr. Quoniam sanctum est honorare veritatem prae caeteris amicis, ut dicit philosophus in 1 Ethic., ideo virtuosi homines non dimittunt propter veritatem amicis displicere, ea quae contraria reputant veritati reprobando. Sed plerumque verum a falso non recte discernentes, eo quod quaedam falsa probabiliora sunt quibusdam veris, falsum quandoque judicant verum propter apparentiam veri; ac per hoc dum putant falsum prosequi, ipsum tamquam amicum prosequuntur et repugnant veritati. Inter veritates siquidem de principiis naturae de unitate formae in uno individuo ad plurimas se extendit veritates: quam agnoscunt aliqui, sed ipsam esse falsitatem putantes, tractaverunt irreverenter, et penitus repudiaverunt. Quod vero ex ejus cognitione multa dependent consequentia, expediens videtur ipsam manifestare amatoribus veritatis; ut ab eis agnita, non amplius impugnetur, sed potius tamquam praecipua amica honoretur, ipsi autem per ejus cognitionem ad videndum multas veritates illustrentur. Nec tamen oportet novas adducere rationes ad sui manifestationem: sed sufficiat ad praesens quasdam rationes communes in scriptis adductas contra cavillationes fortificare, auctoritatibus scilicet philosophi et sui Commentatoris eas confirmare, et tandem rationes dissolvere, quae mentes aliquorum ligant, ne dictam videant veritatem. Ostenditur autem propositum tribus viis ad praesens. Prima sumitur ex distinctione formarum a se invicem. Secunda ex ratione entitatis. Tertia ex ratione unitatis.


Pars 1

[90471] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 1 Secundum primam viam arguitur communiter, quia formae rerum sunt sicut numeri et figurae quantum ad hoc, quod una forma addit perfectionem super aliam, sicut unus numerus addit super alium et sicut una figura super aliam, et virtute continet ipsam. Forma ergo perfectior virtute continet formam imperfectiorem. Posita ergo forma perfectiori, superfluit ponere imperfectiorem. Cum ergo in natura nihil sit superfluum, non permittit natura quod in eodem composito sint duae formae, quarum una sit perfectior alia. Ad hujus rationis evidentiam considerandum est, quod formae substantiales non distinguuntur ab invicem, sicut distinguuntur calor et sapor, quae sunt diversorum generum physice loquendo; sed omnes formae materiales distinguuntur sicut figurae quae sunt ejusdem generis physici. Formetur ergo principalis ratio sic. Impossibile est duas formas ejusdem generis physici simul perficere idem subjectum. Sed omnes formae substantiales sunt ejusdem generis physici. Ergo impossibile est duas formas substantiales simul perficere eamdem materiam. Hujus rationis primo declaranda est secunda propositio, quia ejus declaratio utilis est ad ostensionem primae. Probatur autem tripliciter. Primo quidem per transmutationem formarum ab invicem. Illae enim formae sunt ejusdem generis physici, inter quas est transmutatio per se: ita scilicet, quod una sit terminus a quo per se, non autem per accidens, scilicet cum adjunctione sui cum termino a quo: et alia sit terminus ad quem per se, non per accidens, ex hoc quod adjungitur alicui alteri. Verbi gratia, quando album mutatur in nigrum, si illud etiam mutetur in dulce, est transmutatio albi in dulce per accidens, sed albi in nigrum per se: et hoc ideo, quia album et nigrum sunt in eodem genere. Unde dicit philosophus 10 Metaph., quod ea quae sunt diversa genere, non habent viam, idest transmutationem ad invicem. Nunc autem inter formas substantiales per se est transmutatio. Et hoc manifestum est de formis quas omnes concedunt esse specificas. In talibus enim manifestum est, quod una abjicitur in inductione alterius: et hoc non est per accidens ad inductionem et abjectionem aliarum quae sunt termini transmutationis per se: sicut per se fit ignis ex aqua, vel e converso, vel pluvia ex vapore. Non enim generatio quae est in substantia, est per se ex aliquo accidente, ut ex albo; vel etiam quae est per se, terminatur ad aliquod accidens, puta, ad nigrum. Relinquitur ergo quod sit per se inter duas formas substantiales, quarum una abjicitur, et alia inducitur. Omnes ergo formae substantiales sunt ejusdem generis. Si vero ponantur aliquae formae quae non sint specificae, sicut aliqui ponunt in homine formam corporis aliam ab anima; adhuc oportebit per illam rationem ponere talem esse ejusdem generis cum aliis quae sunt specificae, eo quod inter illas formas et formas specificas est per se transmutatio: corpus enim hominis quod post mortem putrescit, resolvitur in elementa: fit enim corpus tale ex semine, et semen ex alimento, et alimentum ex elementis: ex eisdem enim nutrimur et sumus. Forma ergo corporis est ejusdem generis cum formis elementorum. Formae autem elementorum sunt ejusdem generis cum aliis formis specificis. Ergo et forma corporis in animali est ejusdem generis universaliter cum aliis formis specificis. Praeterea, quod non sit instantia in aliqua forma materiali, quantum ad hoc, ostenditur per hoc quod in substantiis semper generatio unius est corruptio alterius et e converso, ut dicit philosophus in Lib. de Gen. et Corr., ubi determinat de generatione et corruptione in universali. Universaliter ergo inter formas substantiales est transmutatio, sic quod in inductione unius est abjectio alterius, et e converso. Talis autem inductio et abjectio non potest esse per accidens ad inductionem et abjectionem aliorum quae sunt per se termini generationis et corruptionis: quia in generatione substantiae vel corruptione nihil potest per se esse terminus, nisi forma substantialis. Est ergo transmutatio inter quascumque formas universaliter. Oportet ergo dicere universaliter, quod omnes sunt ejusdem generis: et haec est prima probatio propositionis. Secundo probatur per locum a definitione. Dicit enim philosophus 5 Metaph., quod diversa genere sunt quae non habent idem susceptivum. Omnes ergo actus qui habent idem susceptivum, sunt ejusdem generis. Hoc est manifestum tam de accidentibus transeuntibus, quae sunt operationes, quam de formis permanentibus: visio enim albi et visio rubei sunt actus ejusdem generis, cum habeant idem proximum susceptivum, scilicet potentiam visivam: similiter albedo et rubedo sunt formae ejusdem generis, cum sint in eodem susceptivo, scilicet in superficie corporis terminati. Et hujus ratio est, quia potentiae distinguuntur per actus, ita quod actus diversorum generum habent diversas potentias. Proximum autem susceptivum cujuslibet actus est potentia nata perfici per illum actum. Unde oportet quod omnes actus qui habent idem susceptivum proximum, sint ejusdem generis. Nunc autem omnes formae substantiales habent idem susceptivum, quia sunt perfectiones ejusdem potentiae. Materia enim est illud quod est potentia quaedam ordinata ad formas omnes materiales tamquam ad suos actus sive perfectiones; et est susceptiva omnium formarum materialium, sicut lignum est susceptivum omnium formarum artificialium, ut dicitur 1 Physic. Omnes ergo formae materiales sunt ejusdem generis. Sed huic probationi potest obviari de anima, quae est actus corporis physici organici. Non enim videtur esse actus primae materiae tamquam potentiae immediate vel proxime, sed solum tamquam remote. Videtur autem esse actus corporis tamquam immediate: unde philosophus dicit in 2 de anima, quod ex corpore et anima fit unum tamquam ex potentia et actu. Et sic videtur, quod ejus susceptivum immediatum sit alterum a susceptivo aliarum formarum, licet idem habeant susceptivum remotum. Et ex hoc videtur sequi praedictum, quod anima non sit ejusdem generis cum formis materialibus, cum illa sint diversa genere quae non habent idem susceptivum proximum. Non enim oportet quod illa quae habent idem susceptivum remotum sint ejusdem generis: sic enim color et sapor essent ejusdem generis, cum sint in eadem substantia. Potentia autem dicitur non quodcumque principium actus, sed principium immediatum ipsius. Materia ergo si sit potentia sive susceptivum aliarum formarum, non sequitur quod sit animae. Sequitur ergo, ut videtur, quod anima sit alterius generis ab aliis formis. Ad hoc dicendum, quod necesse est idem susceptivum esse animae et aliarum formarum. Si enim accipiamus corpus in actu per aliam formam quam sit anima, quod quidem corpus maneat post mortem secundum aliquos, tale corpus non potest esse potentia respectu animae: quia si sic, posset post mortem suscipere animam; quia quamdiu manet potentia, tamdiu potest per agens duci ad actum naturaliter: sicut quamdiu in oculo manet potentia visiva, potest duci ad actum videndi. Nunc autem corpus mortuum per nullum agens naturale potest animam suscipere, sed tantum per agens supernaturale, quod est Deus: eo mortuo enim non fit vivum naturaliter, nisi per resolutionem ad primam materiam. Corpus autem mortuum nunquam fuit idem numero potentia respectu animae. Eodem modo etiam potest argui de quocumque accepto in corpore mortuo, quod sit compositum: nihil enim tale potest accipi, quod possit fieri vivum sine corruptione: fit enim resolutio corporis mortui usque ad primam materiam, antequam ex ipso generetur vivum: et ita relinquitur quod materia prima sit potentia immediata respectu animae, si accipiamus animam secundum suam propriam rationem, sicut est potentia immediata respectu aliarum formarum. Tamen si consideremus corpus in actu per ipsam animam, tunc ipsum corpus sic consideratum est potentia respectu animae, et secundum quod ipsa dat esse vivum et sensitivum, et sic deinceps: et sic loquitur philosophus in 2 de anima, cum dicit, quod ex corpore et anima fit unum, sicut ex potentia et actu: et similiter quando dicit ibi quod anima est actus corporis. Ideo autem sic loquitur, quia in definitione formae debet poni materia prout appropriata est illi formae, non autem secundum quod communis est sibi et aliis. Et similis est modus loquendi cum dicitur, anima est actus corporis, ac si diceretur, calor est actus calefacti. Non autem id cujus calor est actus, est qualificatum alia qualitate priori quam sit calor, quia calor est de primis quatuor qualitatibus; sed intelligitur quod sit qualificatum primo calore, qui est actus ejus. Nec potest dici, quod dispositio susceptivi, per quam appropriatur potentia actui, det ipsi susceptivo rationem potentiae, ita scilicet quod illa dispositione destructa non sit amplius potentia respectu talis formae: sicut si diceretur, quod propria harmonia facit quod corpus est potentia respectu animae; et ideo ipsa harmonia destructa vel soluta, jam non est potentia, scilicet susceptiva respectu ipsius. Si enim hoc esset verum, tot essent potentiae quot actus: et non responderet una potentia diversis actibus ejusdem generis; quia diversi actus requirunt diversas dispositiones in potentia susceptiva. Videmus enim actus activorum esse in patiente et dispositio, ut dicitur 2 de anima. Unde etiam formae elementorum, de quibus manifestum est quod habent idem susceptivum proximum, requirunt in suo susceptivo dispositiones contrarias; puta, forma ignis calorem, forma aquae frigiditatem. Nec valet si dicatur, quod hoc fit propter defectum agentis naturalis, quod illa potentia passiva quae est corpus mortuum, non potest duci ad actum vitae. Quia cuilibet potentiae passivae respondet aliqua potentia activa, quae possit eam ducere ad actum: alioquin illa potentia passiva esset otiosa. Unde ex hoc quod non est aliqua potentia naturalis quae possit disponere corpus mortuum ad actum vitae, sequitur quod ipsum non est potentia respectu talis actus, et per consequens etiam non est idem corpus secundum formam, quod fuit vivum; illud enim corpus vivum erat potentia respectu animae, secundum quod anima dat esse vivum et ulteriores perfectiones; licet materia sit ejus potentia, secundum quod constituit esse substantiale et esse corporeum, sicut dictum est. Sic ergo oportet quod omnes formae materiales sint ejusdem generis, eo quod omnes habent idem susceptivum proximum, scilicet materiam primam: et haec est secunda propositionis probatio. Ostenditur hoc idem ex habitudine formarum ad se invicem quantum ad suas essentias. Ad cujus evidentiam considerandum est, quod formae diversorum generum sic se habent, quod una nihil habet in sui natura de virtute alterius, sed sunt penitus diversae naturae, quarum nulla continetur in alia; puta color et sapor, quorum neutrum est virtute in altero, et ex hoc sunt diversa secundum genus. Sed formae ejusdem generis sic se habent, quod semper una virtute continet aliam: illa scilicet quae est perfectior in se continet imperfectiorem cum alio addito. Sicut videmus quod una figura continet aliam, et aliquid amplius: tetragonum enim continet trigonum, et addit unum angulum: pentagonum continet tetragonum, et addit unum angulum: et ita de ceteris. Et sicut est in genere rectilinearum figurarum; ita est in aliis generibus. Cum enim in omni genere sit unum primum quod est mensura omnium quae sunt in illo genere; oportet quod diversae formae ejusdem generis sint ab invicem distinctae per recessum a primo sui generis, et quod multiplicentur secundum quod multum recedunt ab illo primo, quaedam minus et quaedam magis; ut scilicet tot sint formae, quot modis fit recessus ab illo primo. Puta, in genere coloris, tot sunt species, quot modis fit recessus ab illo primo in genere coloris, et mensura totam perfectionem sui generis comprehendente. Unde et philosophus 10 Metaph., nigrum quod maxime distat ab albo, dicit esse privationem albi, eo quod minime habet perfectionem coloris albi: et ita est in aliis contrariis. Omnia enim contraria sunt in eodem genere: unde unum contrariorum semper est privatio respectu alterius quod est habitus, eo quod continet totam perfectionem sui generis. Ex his concludi potest: quaecumque formae sic se habent ad invicem, quod semper perfectior continet in se imperfectiorem, et super eam addit aliquid, sunt ejusdem generis. Sic se habent omnes formae substantiales: tales enim formae sunt ut numeri, quorum species resultant per hoc quod major addit unitatem supra minorem, sicut dicitur 8 Metaph. et 9. Omnes ergo formae substantiales materiales sunt ejusdem generis. Sicut enim numeri diversi resultant secundum progressionem naturalem ab unitate, ita quod primus numerus super unitatem addit unitatem, et sic deinceps; ita formae materiales accipiuntur secundum quemdam a materia recessum secundum perfectius et imperfectius. Formae siquidem elementorum sunt propinquissimae materiae primae, et sic imperfectissimae secundum Commentatorem, et quasi parum a materia recedentes: unde corpora elementalia dicuntur prima corpora tamquam a primis formis et materia prima constituta. Istas autem formas propter sui propinquitatem ad materiam non sequitur aliqua operatio excedens qualitates activas et passivas. Consequenter autem magis recedunt ab imperfectione et potentialitate materiae primae formae mixtorum, utpote habentes in se quidquid habent formae elementorum, et adhuc amplius. Unde et ipsas consequuntur operationes excedentes qualitates activas et passivas elementorum: puta adamas trahit ferrum, jaspis restringit sanguinem, et sic de aliis: et in istis etiam sunt multi, gradus. Similis est etiam comparatio plantarum ad inanimata: quod scilicet formae plantarum excedunt omnium inanimatorum formam: ex quo quidem excessu habent in seipsis principium sui motus activum, puta, nutritionis et augmentationis, quod nulli inanimato competit. Similiter etiam formae animalium excedunt formas plantarum, et plus elongantur a terrestreitate materiae: propter quod habent in se principium sui motus, sed et cognitiones aliarum rerum. Anima vero humana inter omnes formas receptas in materia perfectissima est. Unde non solum est principium cognitionis quae est per organum corporale: sed quia elevata est super materiam, naturaliter habet cognitionem et intelligentiam separatam a materia: unde oportet quod sit perpetua, sicut inquit philosophus 12 Metaph., quod inter omnes formas ipsa sola manet post corporis corruptionem. Sic ergo cum sit perfectissima inter omnes formas materiales, et contineat virtualiter vegetativam plantae, et sensitivam bruti, oportet quod contineat virtute omnes alias formas materiales. Et ita quantum ad hoc quod est perfectio corporis, est ejusdem generis cum aliis formis corporalibus vel materialibus. Et sic considerari potest quod semper forma substantialis quae est perfectior continet in se imperfectiorem et amplius. Et ita relinquitur, quod omnes sunt ejusdem generis. Et haec est tertia et ultima probatio propositionis. Prima vero propositio ejusdem rationis probatur ex his quae dicta sunt. Primo quidem per transmutationem formarum ad invicem. Si enim aliquae duae formae perficiunt simul idem subjectum, illae sunt contingentes, nullam repugnantiam habentes. Inter formas autem contingentes non cadit transmutatio per se: contingens enim non fit ex contingenti nisi per accidens; nec per consequens corrumpitur contingens nisi per accidens, sicut dicitur 1 Physic. Si autem inter formas quae simul sunt in subjecto, non cadit transmutatio per se, sequitur quod non sint ejusdem generis; quia inter formas ejusdem generis cadit transmutatio per se, ut prius ostensum est. Impossibile est ergo duas formas ejusdem generis simul perficere idem subjectum. Secundo ostenditur idem per hoc quod formae ejusdem generis habent idem susceptivum immediatum. Non est autem possibile, quod duae formae habeant idem susceptivum numero immediatum simul; quia oportet esse ordinem naturalem inter formas. Nec etiam ponuntur duae formae tales in eodem subjecto, nisi in quantum una est ordinata ad aliam. Neutra etiam perficietur per aliam, eo quod perfectibile praesupponitur perfectioni. Si ergo dicatur quod duarum formarum una perficit susceptivum mediante alia; sequitur quod non habent idem susceptivum immediatum, et per consequens quod non sint ejusdem generis. Impossibile est ergo duas formas aliquo modo perficere idem susceptivum. Nec etiam valet si dicatur, quod una forma est dispositio ad susceptivum, et alia est actus ejusdem. Quia diversae formae ejusdem generis requirunt diversas dispositiones, per quas receptivum eis approprietur. Et licet in via generationis una disponat ad inductionem alterius, tamen in via essendi dispositio propria unius repugnat alteri: si enim dispositio unius staret cum dispositione alterius, jam esset communis dispositio, et nullius propria. Forma autem non est in materia, nisi sit disposita et propria. Si essent duae formae in materia simul, neutra haberet propriam dispositionem: tota enim dispositio materiae esset communis utrique, ex quo utraque forma stat cum illa dispositione. Non solum ergo verum est quod una forma non pertinet ad dispositionem alterius propriam, sed nec etiam compatitur secum aliam in eodem subjecto. Et haec potest esse tertia probatio sumpta ex incompossibilitate dispositionum. Quarto ostenditur idem sic. Semper forma perfectior continet imperfectiorem, sicut est in numeris et figuris quod quinarius continet quaternarium, et pentagonus tetragonum, ut prius ostensum est. Forma ergo perfectiore existente in materia, frustra esset in ea forma imperfectior ex quo continetur in forma perfectiore, et sit cum forma perfectiore ejusdem generis in eodem subjecto. Quinto persuadetur sic per ea quae apparent sensui. Videmus enim in formis sensibilibus quae sunt ejusdem generis, quod non compatiuntur se in eodem subjecto: non enim idem corpus in eadem sui parte est album et rubeum, nec etiam calidum et frigidum; et sic etiam videmus non solum in illis ubi est contrarietas, sed etiam in aliis: non enim aliquod corpus potest esse simul triangulare et quadrangulare. Cum ergo per sensibilia elevemur ad cognitionem intelligibilium, impossibile est quod formae ejusdem generis quae non sunt sensibiles, cujusmodi sunt formae substantiales, compatiantur se in eodem subjecto. Sexto probatur idem sic. In formis ubi invenitur contrarietas, puta in coloribus et saporibus, duo est considerare: scilicet quod intenduntur et remittuntur, et quod sunt ejusdem generis. Manifestum est autem quod in talibus duae formae sunt incompossibiles ad invicem. Aut ergo sunt incompossibiles quia intenduntur et remittuntur, aut quia sunt ejusdem generis. Nec apparet aliqua alia causa incompossibilitatis nisi alterum istorum. Sed non potest dici quod sunt incompossibiles quia intenduntur et remittuntur; quia per intensionem et remissionem formae in subjecto fit quodammodo accessus ad aliam formam ejusdem generis, vel perfectiorem vel imperfectiorem; et sic per hoc tollitur causa incompossibilitatis unius ad alteram. Relinquitur ergo quod sint incompossibiles propter hoc quia sunt ejusdem generis. Cum ergo posita causa ponatur effectus, oportet universaliter quod omnes formae quae sunt ejusdem generis, sint ex hoc incompossibiles. Septimo arguitur sic. Forma imperfectior alicujus generis distinguitur a perfectiore non secundum aliquid positivum quod sit in ea et non in perfectiore: quia, sicut dictum est, perfectior continet imperfectiorem totaliter, et adhuc amplius. Per hoc ergo distinguitur ab ea, quod forma perfectior aliquid ponit in subjecto, cujus privationem ponit imperfectior. Cum ergo impossibile sit aliquod subjectum simul habere in se aliquod positivum, et privationem ejusdem, impossibile est ergo quod forma perfectior et imperfectior ejusdem generis simul sint in eodem subjecto. Octavo arguitur. Omnis actus quamdiu suam potentiam perficit, totaliter eam perficit, et occupat et continet, de ratione enim actus est perficere; terminare et complere suam potentiam. Sed susceptivum occupatum et completum nihil suscipit quousque evacuetur. Ergo, cum formae ejusdem generis habeant idem susceptivum, impossibile est quod recipiat unam formam post aliam, nisi priore objecta. Nono et ultimo arguitur. Omnis transmutatio per se est de opposito in oppositum: de non albo enim fit album, et de non igne ignis. Sed inter duas formas ejusdem generis est per se transmutatio, sicut dictum est. Ergo una forma denominat ipsum opposita denominatione a prima, qua denominat ipsum alia forma ejusdem generis. Et hoc apparet in formis sensibilibus. Corpus enim quod est rubeum, est non album, et est non nigrum, et non viride: eodem etiam modo album est non rubeum et non viride, et sic de aliis. Si ergo duae formae ejusdem generis simul perficerent idem subjectum, opposita simul inessent eidem subjecto. Puta, si in eodem subjecto esset albedo et rubedo, denominaretur idem subjectum per rubedinem non album, et per albedinem album; et ita esset album et non album. Hoc autem est oppositum primi principii. Et ita sufficienter ostensum est, quod diversae formae ejusdem generis non possunt simul perficere idem subjectum. Prius autem probatum est omnes formas substantiales esse ejusdem generis. Relinquitur ergo quod non est possibile aliquod subjectum simul perfici diversis formis substantialibus, sed una sola. Sumpta est autem haec via ex sententia philosophi in diversis locis; et praecipue ex 10 Metaph.: ubi dicit quod sicut in coloribus est unum primum quod est mensura omnium colorum, scilicet color albus; et in vocibus est unum primum illius generis, scilicet diesis, et in figuris rectilineis est unum primum, scilicet trigonum; ita est in aliis generibus. Et si ita sit, in passionibus et qualitatibus et substantiis necesse est similiter se habere. Similiter enim se habet in omnibus. Ex istis verbis philosophi habetur expresse, quod substantiae omnes de quibus hic loquitur, sunt unius generis physici. Loquitur autem de substantiis materialibus, quia nondum pervenit ad determinandum de substantiis immaterialibus. Dicit etiam in eodem quod privatio est principium contrarietatis, et quod unum contrariorum est privatio respectu alterius. Ubi etiam dicit Commentator, quod omnia contraria opponuntur secundum privationem et habitum. Uni enim contrariorum accidit ut sit privatio perfectionis, quia alterum contrariorum est perfectus habitus, et alterum diminutus. Ratio autem istorum dictorum philosophi et sui Commentatoris est: quia contraria sunt in eodem genere; et ideo distinguuntur secundum privationem et habitum sui generis, ut supra expositum est. Consequens ergo est, quod eodem modo distinguantur formae ejusdem generis ubi non est contrarietas, utpote in figuris et in substantiis; ut semper una perficiat subjectum cum privatione alterius. Sed unum contrariorum est ut privatio propter sui maximam distantiam a suo contrario, quod est habitus perfectissimus ejusdem generis: ita et media inter duo contraria cum sint ex ipsis contrariis, aliquid habent de privatione, et aliquid de habitu secundum magis et minus, propter quod quodlibet eorum est incompossibile alteri in eodem subjecto. Cum ergo eadem causa in compositis reperiatur, et in aliis generibus, ubi non est contrarietas; non poterunt duae formae ejusdem generis simul perficere idem subjectum. Dicit etiam philosophus in eod. Lib. quod non est permutatio ex uno genere in aliud genus, nisi per accidens: et quanto aliud est perfectius, tanto est simplicius et minus compositum, ut patet in formis accidentalibus ejusdem generis: albedo enim quae est color perfectissimus, est simplicior: et alii colores in quantum ab eo distant vel ei appropinquant, sunt compositiores vel simpliciores. Ei praeterea, formarum ejusdem generis una continet aliam virtualiter, scilicet perfectior imperfectiorem: et imperfectior si conjungeretur cum perfectiore, nullam perfectionem daret, sed esset frustra. In natura autem nihil est frustra. Non ergo sic poterit fieri additio in speciebus, ut forma praeexistens maneat cum alia superveniente. Oportet ergo similitudinem praedictam sic intelligere, ut forma perfectiore adveniente corrumpatur praeexistens; ut semper in composito maneat una forma tantum, continens tamen imperfectiorem et amplius, et per consequens addens super ipsam: ut sicut numerus major continet in se numerum minorem seorsum ab eo existentem, et addit super ipsum, ut quaternarius continet in se virtualiter quantitative seorsum ab eo existentem ternarium, et addit unitatem; ita quod forma perfectior super formam imperfectiorem, quam virtualiter continet, addit aliquam perfectionem. Licet ergo in numeris sit quod minori numero, puta, ternario, potest fieri additio unitatis novae, quae cum tribus unitatibus constituat quaternarium qui est numerus major; tamen ille modus in formis non est possibilis, ut forma adveniens cum forma praeexistente in materia constituat perfectiorem formam. Et hujus diversitatis ratio est duplex: quia additio numeri super numerum est secundum partes integrales, sive quantitativas, in quantum unus numerus excedit alium. Ad talem autem excessum habendum nihil refert utrum accepto minore numero addamus aliquid faciendo ipsum minorem numerum partem majoris, vel quod accipiamus majorem numerum seorsum omnino ex omnibus unitatibus: utroque enim modo unus numerus excedit alium secundum quantitatem. Sed additio formae super formam ejusdem generis est secundum perfectionem. Tota autem perfectio quae est in forma imperfectiore est in forma perfectiore per se; et ita nulla perfectio cresceret eis ex formis. Et tanto forma est simplicior, quanto major est et perfectior: licet in numeris sit e contrario: quia quanto numerus est major, tanto est compositior. Et ideo non potest fieri additio formae existenti, sicut fit in numeris additio numero praeexistenti. Alia ratio hujus diversitatis est, quia numerus non est quid unum simpliciter, sed unum aggregatione unitatum: et ideo sibi competit habere plures partes, quarum quaelibet est in actu. Et ideo quocumque modo fiat additio partis ad partem, resultat numerus major. Sed substantia materialis est unum quid simpliciter: et ideo non possunt in ea esse plures actualitates, ut infra dicetur: et ideo adveniente una forma substantiali, necesse est aliam cedere. Et secundum hoc convenientior est similitudo formarum ad figuras, quam ad numeros, eo quod figura sequitur formam continui. Quam similitudinem ponit philosophus in 2 de anima, sic inquiens. Similiter se habent ei quod de figuris est, et quae secundum animam sunt. Semper enim in eo quod est consequenter est potentia quod prius est, in figuris et in animatis; ut in tetragono quidem trigonum. In sensitivo autem vegetativum. Manifestum est autem in figuris, quod ad habendum speciem majorem trigono manenti non est illi addenda aliqua linea ut habeatur tetragonus, quia qualitercumque addatur illa linea non esset figura major, quia non esset alia clausio quam prius. Nec etiam trigono praeexistenti potest addi novum quaternarium ad constituendum cum ipso majorem figuram, quia non compatiuntur se in eodem subjecto sive corpore secundum numerum duae figurae ejusdem generis: sed oportet ad hoc quod corpus trigonum fiat tetragonum, amovere per decisionem de corpore, ut destruatur figura triangularis vel si sit flexibilis vel ductibilis, oportet in ipso aliam curationem facere, ut habeantur quatuor anguli destructis primis angulis qui fuerunt in figura triangulari. Sic ergo necesse est additionem vel subtractionem in substantiis rerum fieri, ut adveniente nova forma, corrumpatur illa quae praeexistebat, sicut in figuris patet, et sicut in numeris quorum unus accipitur post alium seorsum ex aliis unitatibus omnibus, cum unus plures unitates contineat quam alter, et sic cadit super ipsum. Patet etiam, quod tota illa via procedit secundum sententiam philosophi; quia propositiones ex quibus ostensum est propositum, ab eo sumptae sunt, et secundum sensum quem intellexit. Sed unum dubium restat videre: quia videtur esse probatum, quod in homine non sint plures formae substantiales: quia anima rationalis cum sit incorruptibilis, non videtur esse ejusdem generis cum aliis materialibus quae sunt corruptibiles, quia corruptibile et incorruptibile differunt secundum genus, ut dicitur 10 metaphysicorum: et ita anima rationalis compatitur secum quasdam formas corporales in homine, ut sint duae formae in homine, scilicet anima rationalis et forma corporis. Ad hoc dicendum est, quod propter hoc anima constituta est in confinio substantiarum separatarum quae sunt incorporales et formarum materialium: quae sunt corporales: est enim infima formarum incorruptibilium et suprema formarum corruptibilium: et propter hoc est partim separata a materia, et partim in materia. Secundum intellectum namque et voluntatem separata et incorruptibilis est: et quantum ad hoc pertinet ad genus substantiarum separatarum: sed secundum alias potentias est actus materiae, et secundum illas est corruptibilis: et sic pertinet ad genus formarum materialium quae sunt corruptibiles. Quod patet ex hoc quod per potentias illas, scilicet sensitivam et vegetativam, continet perfectionem quae reperitur in formis brutorum, sed eminentius. Unde impossibile est quod compatiatur secum aliam in eodem subjecto, cum sit ejusdem generis cum unaquaque; sicut et omnes formae aliae sunt incompossibiles propter hoc quod sunt ejusdem generis, ut ostensum est.


Pars 2

[90472] Thomas de Sutton, De pluralitate formarum, pars 2 Sequitur de secunda via ostendendi propositum, quae sumitur ex potestate essentiali formae substantialis, ex hoc scilicet quod quaelibet forma substantialis constituit ens simpliciter. Et ne fiat disceptatio de vocabulo, voco ens simpliciter illud quod est hoc aliquid et subsistens: hoc aliquid enim subsistens a nullo dependet in essendo; quod autem dependet, est ens secundum quid. Unde philosophus accidentia vocat entia secundum quid, substantias autem entia simpliciter: similiter generationem accidentium vocat generationem secundum quid, generationem substantiarum generationem simpliciter. Quod autem quaelibet forma substantialis constituat ens subsistens, posset probari ex prima via, supposita incompossibilitate formarum. Ex hoc enim statim sequitur, quod omne subsistens materiale, cum sit unum subjectum unam tantum habens materiam, quod tantum sit una forma cujuslibet, quae faciat eum esse subsistens. Sed tamen, ut appareat quod ista via in se sit sufficiens, ideo ex propriis hujus viae est procedendum. Pro principio autem hujus viae sumendum est, quod omnis forma naturalis est principium alicujus motus naturalis et quietis. Omnis ergo forma naturalis quae primo advenit materiae, constituit aliquod corpus aptum natum moveri aliquo motu naturali. Tale autem est corpus dimensionatum, grave vel leve, durum vel molle. Ergo ad quamcumque formam primo advenientem materiae sequuntur aliqua accidentia quae sunt necessaria ad motum. Sed talia accidentia necessario fundantur in aliqua substantia subsistente. Ergo omnis forma naturalis substantialis quae immediate unitur materiae, constituit ens subsistens. Praeterea, omne quod per se movetur, est per se ens et per se subsistens: unumquodque enim sicut est, ita operatur. Sed omnis forma primo adveniens materiae constituit ens quod per se movetur, scilicet corpus physicum. Ergo est ens per se subsistens. Et hoc specialiter considerandum est de forma corporis humani, quam quidam ponunt esse aliam ab anima. Cum enim secundum omnes forma illa corporis maneat in materia post mortem; apparet autem sensui, quod tale corpus est quoddam subsistens; sequitur quod ipsa constituit ens per se subsistens. Praeterea hoc ostenditur universaliter de omni forma substantiali sic. Forma substantialis, sicut ex hoc quod est forma vel actus, aliquid in actu constituit; ita ex hoc quod substantialis est, substantiam debet constituere. Ex hoc ergo quod est forma substantialis, debet constituere substantiam in actu, et per consequens dare esse subsistens. Sed esse substantiae est subsistere, sicut esse accidentis alteri inesse. Omnis ergo forma substantialis constituit substantiam subsistentem. Praeterea hoc persuadetur per signum. Videmus enim formas imperfectas, cujusmodi sunt formae elementorum secundum philosophos, similiter formam vaporis, pluviae, grandinis et hujusmodi imperfectorum, constituere hoc aliquid subsistens. Quanto autem forma est perfectior; tanto dat esse perfectius; perfectius autem est esse subsistens, quam esse quo aliquid non subsistit. Irrationale ergo est dicere, quod formae perfectiores, cujusmodi sunt formae mixtorum, non debeant esse subsistentes. Sic ergo ostensum est, quod omnes formae substantiales faciunt rem subsistere. Ulterius considerandum est, quod omne quod advenit rei subsistenti, oportet esse accidens: et hoc probatur per praemissa. Primo: si enim omnis forma substantialis constituit ens subsistens, nulla forma substantialis poterit advenire subsistenti praeexistenti; sed necessario constituit aliquod subsistens, et per consequens aliquod suppositum; et sic non advenit supposito praeexistenti. Omne ergo quod advenit rei subsistenti, tamquam ipsam informans, accidens est. Praeterea, omne quod advenit rei subsistenti et consequitur esse substantiale, non potest esse de essentia rei; quia tota essentia rei intelligitur ut principium susceptivum ipsius esse. Comparatur enim essentia ad esse, sicut potentia ad actum. Tota ergo essentia rei sive substantia praeintelligitur ipsi esse. Non ergo quod advenit rei subsistenti est de essentia rei. Erit ergo per accidens. Istas autem rationes putant quidam fallaciter infringere dicendo, quod aliquid est subsistens completum in esse specifico: et omne quod advenit tali, cum habeat esse completum, est extra ejus substantiam, et est accidens ipsius. Aliquid autem est subsistens incompletum, non habens secundum se esse specificum. Et ideo sibi advenit forma substantialis complens ejus existentiam et ejus essentiam. Sed istud sufficienter exclusum est per praedicta. Omne enim subsistens quantumcumque incompletum sit, separatur secundum esse ab alio subsistente. Cum ergo duae formae substantiales constituant duo subsistentia, ut ostensum est; sequitur quod neutra alteri advenit in eodem individuo, sed constituunt duo individua separata secundum esse. Duo enim subsistentia quantumcumque incompleta sint, sunt duo distincta individua. Et praeterea, genera non subsistunt nisi in suis speciebus. Esse ergo subsistens quantumcumque incompletum sit, habet esse specificatum, et per consequens essentiam completam quantum possibile est secundum gradum suum. Propter hoc quidam adinveniunt aliam cavillationem, dicendo quod forma substantialis completa perfecta adveniens rei subsistenti dat ei novum esse subsistentiae; sed non manet esse quod praefuit, quia sic essent duae subsistentiae. Et ideo dicunt quod primum esse corrumpitur in adventu formae secundae; et ideo est tantum unum subsistens. Sed illud est magis irrationale: quia esse per se consequitur formam immediatius etiam quam prima passio suum subjectum proprium: esse enim est actualitas formae. Quod autem per se consequitur aliquid, non potest auferri per naturam ipso manente: unde nec propria passio potest separari per naturam a suo subjecto, dum subjectum manet: licet forte per miraculum hoc possit fieri: quod non est ad propositum. Non ergo forma aliqua, ad quam sequitur esse, potest illud esse amittere absque sui fundamenti destructione. Praeterea, nihil aliud est formam acquirere esse, quam ipsam ad actum produci, vel generari; unde generari non solum est via ad esse, sed etiam ad formam: forma enim est terminus generationis. Ergo, cum corruptio opponatur generationi, nihil aliud est formam acquirere esse, quam ipsam destrui vel corrumpi. Istis ergo sufficienter intellectis, manifestum est, quod impossibile est in uno individuo esse duas formas substantiales. Ulterius etiam possunt concludi manifestissima inconvenientia ex istis. Statim enim sequitur quod forma quae ponitur advenire subsistenti, et esse substantialis, est substantialis ex hypotesi et non substantialis, sed accidentalis, ut ostensum est: et ita de ipsa dicentur duo contradictoria: erit enim accidens et non accidens, substantia et non substantia. Et praesertim de anima, quae ponitur ab omnibus esse substantia, sequitur quod sit accidens, cum ponatur advenire corpori constituto in esse per aliam formam. Ulterius etiam; si forma substantialis sit accidens, inductio autem formae substantialis sit generatio simpliciter, inductio vero accidentis sit alteratio: sequitur quod generatio simpliciter sit alteratio, extendendo nomen alterationis ad productionem cujuslibet accidentis, penes quod potest attendi aliqua alteritas in re; sicut Socrates in foro dicitur alter a seipso in theatro. Proprie tamen alteratio est secundum qualitatem. Sumpta est autem ista via probandi propositum a sententia philosophi et sui Commentatoris in plerisque locis et diversis, quantum ad diversa quae assumpta sunt et probata. Quod enim primo probatum est, quod omnis forma substantialis constituit hoc aliquid, hoc acceptum est a principio 2 de anima, ubi dividit philosophus substantiam in tria: scilicet materiam, formam et compositum: in materiam quidem quae secundum se non est hoc aliquid: et formam secundum quam jam est hoc aliquid, et tertium quod est ex his, scilicet hoc aliquid. Unde dicit Commentator, quod omnia de quibus dicitur substantia, sunt tribus modis: quorum unus est ut sit materia prima, quae per se non est formata, nec aliquid per se in actu. Secundum autem est forma, per quam habet esse hoc individuum. Tertium autem est quod fit ex istis ambobus. Vult ergo Commentator, quod substantia non dicitur de aliqua forma, nisi de illa per quam individuum est hoc aliquid. Quod quidem hoc aliquid dicitur fieri ex istis ambobus, scilicet forma et materia tali; et non dicitur ipsum fieri ex istis ambobus et aliqua alia forma. Insufficiens enim esset haec divisio philosophi de substantia, maxime ad propositum suum concludendum de anima, si esset aliqua forma quae constitueret hoc aliquid, et aliqua quae non constitueret hoc aliquid: nisi hoc poneret in sua divisione. Consequenter Commentator in eod. loco hoc ponit expressius: volens enim ostendere quod anima sit substantia quae est forma, accipit de ejus probatione quod forma substantialis in hoc differt ab accidente, quod subjectum accidentis est compositum ex materia et forma, et est aliquid existens in actu, quod non indiget in suo esse accidente. Subjectum autem formae substantialis non habet esse actu nisi per illam formam, et indiget forma ut sit actu. Et postea quibusdam interpositis dicit, quod formae naturales sunt substantiae, quia cum fuerint ablatae, aufertur nomen quod demonstrat ens secundum quod est individuum substantiae: et similiter definitio quae fit secundum illud nomen, quia auferuntur genus et differentia, et nihil remanet quod sit aliquod individuum. Et hoc valde manifestatur, ut dicit, in formis rerum simplicium; quoniam cum forma fuerit ablata, nihil remanet. Circa ista verba Commentatoris considerandum est, quod quamvis non sit ita manifestum de anima sicut de aliis formis, quod subjectum ejus non sit aliquid actu nisi per animam, et quod ipsa ablata nihil remaneat in materia; tamen omnia ista adducit ad habendum cognitionem de anima specialiter; ut patet ex processu suo. Accipit enim quod anima est prima perfectio corporis, sicut ipse dicit in definiendo animam: et ex hoc sequitur, quod non sit aliqua forma prior, per quam sit corpus. Si enim esset aliquis actus prior, subjectum animae esset compositum ex materia et forma; et ita anima esset accidens, secundum differentiam quam prius assignavit inter substantiam et accidens, nec haberet corpus esse per animam; quod cum sit impossibile, relinquitur quod sit prima perfectio corporis, ita quod nulla sit prior in corpore, et quod subjectum ejus nullum esse habeat nisi per ipsam, sed indigeat anima ut sit in actu. Et hoc magis expresse dicit idem Commentator in 8 Metaph., in fine, quod corpus et anima non est duo diversa, et corpus non existit sine anima. Vult ergo Commentator quod universaliter subjectum cujuslibet formae substantialis nihil sit in actu nisi per illam formam: et specialiter hoc probat de substantia animae. Et hoc bene considerandum est, quia hoc de subjecto animae ab aliquibus praecipue negatur. Quod autem conclusum est supra, quod omne quod rei advenit post quamcumque formam substantialem, sit accidens, hoc satis dicit Commentator. Dicit enim 1 physicorum, quod si materia haberet aliquam formam substantialem sibi propriam, nullam aliam reciperet ipsa praesente; sed statim corrumperetur, quam cito alia generaretur. Et paulo post dicit, quod si haberet aliquam formam, vel formae essent accidentia, vel formae esset forma. Ista autem non sequerentur, si esset aliqua forma quae posset aliam formam immediate super se recipere; si enim esset aliqua talis propria materiae, etiam si esset de substantia materiae, non oporteret eam corrumpi in adventu alterius formae, sed potius perficeretur: nec etiam oporteret formam supervenientem esse accidens. Ad hoc autem, ut dictum suum habeat veritatem, oportet quod nulla forma sit quae non constituat hoc aliquid; ita quod omnis forma adveniens sit accidens. Et propter hoc antiqui ponentes principium materiale esse corpus aliquod, puta, ignem aut aerem, dixerunt tamquam necessarium suum consequens poni, quod omnes formae essent accidentia. Unde Commentator in 3 physicorum, dixit quod si formae elementorum remanerent in actu differentes ab aliis formis, necesse esset ut nullum ens generaretur ab eis diversum in forma substantiali, sed tantum in accidentibus. Quod autem conclusum est supra de anima, quod ipsa esset accidens, si adveniret alicui formae, hoc satis habetur ex verbis Commentatoris jam dictis, 2 de anima. Quod autem ulterius concludebatur, quod generatio esset alteratio, satis diffuse diffamari potest ex verbis philosophi. Dicit enim 1 de Gen. dans intentionem suam, quod universaliter determinatum est de generatione et corruptione, alteratione, et ceteris transmutationibus. Ubi notandum, quod hoc dicit universaliter, ne quis dicat quod quae sequuntur non se extendat ad omnia generabilia, sed ad quaedam. Et cito post subjungit, quod quicumque putaverunt omnia ex uno aliquo principio materiali quod sit corpus, puta ignis vel aer, necesse habebant ponere generationem alterationem esse, et quod prius generatur solum alterari. Cujus causam assignat postea dicens: semper enim manet secundum eos, unum et idem subjectum in actu. Tale autem alterari dicimus. Unde ipsi ponentes consequenter suis principiis generationem nihil aliud esse dicebant, quam alterationem, ut ibid. dicitur. Vult ergo philosophus quod in quacumque transmutatione manet subjectum aliquod in actu, illa transmutatio est alteratio: et si ponatur quod illa transmutatio est generatio, generatio dicetur alteratio. Istud patet etiam ex processu sequenti magis expresse; quia sequitur ibi, universaliter ergo de generatione et corruptione simplicis. Assignat enim causam, quare universaliter sit dictum de generatione omni, dicens quod Plato insufficienter determinavit de eis: non enim scrutatus est de omni generatione et corruptione, sed de ea quae est elementorum. Ex verbis ergo philosophi patet, quod ea quae ibi determinavit de generatione, sunt universaliter ad generationem cujuslibet substantiae pertinentia. Ibi autem secundum sententiam propriam determinavit manifeste, quod id ex quo est generatio, et id ex quo est corruptio, est substantia in potentia tantum; nec est actu quid, nec quantum, nec quale et sic de aliis. Tale autem non est aliquid, nisi materia intellecta sine forma omni. Et ideo oportet per intentionem philosophi, quod in illo ex quo generatio est, nulla forma remaneat apud generationem, nec substantialis nec accidentalis; illud enim quod manet, est illud ex quo est generatio. Unde vult, quod illud ex quo est generatio, est non ens; et quod illud non est alterum contrariorum, sed materia: et ideo semper in substantiis unius generatio est alterius corruptio, et e contrario. Unde dicit quod nihil actu manet apud generationem; et quod patet ex consequentibus: quia consequenter assignans differentiam inter generationem et alterationem, dicit quod alteratio est quando manente substantia sensibili, fit transmutatio in passionibus; puta quando corpus sanum fit languidum, unum et idem manens. Quando autem totum transmutatur non manente aliquo sensibili in eodem subjecto, sicut ex semine toto fit animal, et ex aqua aer, tunc est ejus generatio, et alterius corruptio. Et addit expresse postea sic: quando nihil manet, cujus alterum sit passio, vel accidens vel generatio et corruptio, est materia proprie et maxime subjectum generationis et corruptionis susceptibile. Ex isto processu habetur maxime secundum sententiam philosophi, quod nunquam in generatione aliqua una forma advenit alicui subjecto existenti in actu per priorem formam quae remanet: sed oportet cum inductione unius esse abjectionem alterius, et solam materiam esse subjectum: alioquin generatio esset alteratio. Istud autem potest ostendi esse de mente philosophi, si consideremus quomodo 5 physicorum, ostendit generationem non esse motum, propter hoc quod illud quod generatur non est ens. Distinguit enim primo non ens, dicens, quod omnis mutatio est de subjecto in subjectum, vel de subjecto in non subjectum: et quod non subjectum sive non ens dicitur dupliciter: uno modo simpliciter; alio modo secundum quid, ut appareat magis de quo ente dicat vel intendat: et inter alios modos accipit non ens, quod nihil est in actu, unde manifestum est, quod non potest moveri. Et ex hoc sic arguit: illud quod non est aliquid in actu, sed simpliciter non ens, non movetur. Quod autem generatur, est non ens simpliciter. Ergo quod generatur non movetur, et per consequens generatio non est motus. Ad hoc autem quod illa ratio valeat, oportet quod illud quod generatur, sit non ens simpliciter, sic ut non sit mobile. Si autem esset ens per aliquam formam quantumcumque imperfectam, quae constitueret corpus; jam esset aliquo modo ens, sic ut moveri posset, licet non esset in specie completa. Oportet ergo, quod ipsius quod generatur nulla sit forma in materia, ut sic sit simpliciter non ens: et ita sola materia remanebit apud generationem, et nulla forma ejus quod generatur. Et ut istud manifestius appareat, excludam cavillationem quae istum processum impedire videtur secundum quosdam. Dicunt enim aliqui, quod ratio philosophi non accipit quod illud quod remanet in generatione sit simpliciter non ens; sed quod illud quod generatur sic, sit simpliciter non ens actu. Licet autem praeexistat generationi quandoque quoddam corpus quod manet, et per generationem perficitur; tamen illud corpus praeexistens non est illud corpus quod generatur, nisi potentia tantum; generatum autem actu est ipsum compositum ex praeexistente subjecto et forma per generationem. Sed ista verba vana sunt: quia si recte consideremus, non differt quantum ad propositum, utrum accipiatur in ratione philosophi: quod subjectum generationis sit non ens simpliciter, vel tertio modo; vel quod illud susceptivum formae quod manet apud generationem sit non ens simpliciter. Quia quodcumque dicatur, oportet quod ratio ad hoc quod valeat, procedat ex non entitate ejus quod manet. Non enim potest ratio procedere ex non ente generato secundum illam formam solam quae inducitur per generationem, ut intelligatur non ens solum propter carentiam illius, ita quod sit ens per aliam formam: sic enim est in omni motu, quod id quod producitur, nondum est per formam quae est terminus motus: puta, cum fit homo sanus, dum movetur ad sanitatem, non est sanus, quia deficit sanitas quae est terminus motus. Sed tamen illa non entitas non sufficit ad ostendendum quod sanatio non est motus, eo quod illud susceptivum sanitatis quod manet in sanatione, sit ens quod moveri possit, cum sit homo. Talis ergo non entitas non excludit transmutationem sibi contingentem non esse motum. Procedit ergo ratio philosophi ex non entitate generali simpliciter, ut scilicet nihil ejus sit in actu, quod maneat in generatione; et hoc patet ex littera philosophi ibidem. Dicit enim quod aliquid est non ens, aut non album, aut non sanum, quod tamen contingit moveri per accidens, est enim homo. Quod autem simpliciter est non ens actu, vel non aliquid, hoc nullo modo contingit moveri. Hoc autem ideo dicit, ut appareat, quod ratio sua non procedit de non ente tali, quod uno modo est aliquid actu, licet alio modo sit non ens: alias ratio sua nullius esset vigoris. Si enim maneret aliquod corpus apud generationem, illud esset ens ad motum se habens passive. Quod autem accipitur in ratione, quod id quod generatur, ante generationem suam non sit in specie completa, sed etiam quod nullo modo actus ejus sit quod maneat apud generationem, verum est: et hoc est nihil in actu, sed per solam materiam subjici generationi oportet. Et hoc est quod Commentator dicit ibidem: quod cum esse materiae primae non admisceatur actus, impossibile est quod moveatur: et paulo post addit, quod generatio in substantia non est motus: quoniam quod generatur in ea est non ens simpliciter, et ens in potentia, quoniam transmutatur, et exit de potentia in actum. Et non est ita de generatione accidentis: transmutatum enim in ea est ens in actu, licet transmutetur secundum quod est in potentia. Ecce secundum Commentatorem, quod ratio philosophi procedit per causam; et per consequens demonstrative generatio non est motus, ut ibidem dicit. Qui ergo concedit quod generatio non est motus, et tamen apud generationem manet aliquid in actu, ipse concedit effectum, et negat causam ipsius. Aliam cavillationem alii ponunt dicentes propositionem philosophi, scilicet. Quod generatur est non ens, simpliciter veram esse in rebus animatis, non autem in rebus inanimatis quantum ad generationem, quae est inductio ultimae formae. Sed illud est impossibile: tum quia scientia libri physicorum est de universalibus naturae, et ita se extendit tam ad animata quam ad inanimata: tum etiam quod littera sua hoc manifeste concludit. Postquam enim ostendit quod generatio et corruptio non sunt motus, sed mutationes per contradictionem; concludit ex hoc, quod tantum necesse est illam mutationem esse motum, quae est ex subjecto in subjectum. Talem autem dicit solum esse inter contraria vel media: et ita, cum in substantiis nunquam sit contrarietas, sequitur quod universaliter probatum sit de omnibus substantiis, quod generatio earum non est motus. Et praeterea illa cavillatio prius expulsa est per litteram philosophi Lib. 1 de generatione, ubi dicit hoc idem. Patet ergo secundum philosophum, quod oportet dicere quod nulla forma maneat in generatione, ut vitemus hoc inconveniens, scilicet generationem esse alterationem. Commentator enim in multis locis ad intentionem philosophi dicit Lib. 1 Phys., quod si materia prima haberet aliquam formam sibi proportionatam, tunc generatio in substantia esset alteratio. Dicit enim in libro de substantia orbis, quod generatio et alteratio differunt in hoc, quod Aristoteles vocat transmutationem individuorum in suis substantiis cogere suum subjectum non esse ens actu, et non habere formam quae subjiciatur. Si enim haberet formam, nullam aliam reciperet, nisi illa destructa; unum enim subjectum habere nisi unam formam impossibile est. Ecce quod Commentator assignat causam, quia materia dum habet unam formam, non potest recipere aliam, quia impossibile est quod unum subjectum habeat nisi unam formam: et hujus ratio supradicta est quia scilicet una includit privationem alterius in materia. In libro autem suo de generatione multa dicit ad istam quaestionem, et similiter in libro physicorum. Sed quia eadem est sententia cum supradictis, ideo pertranseo, ne propter multitudinem auctoritatum, lectori fastidium generetur.


Ad indicem operum omnium Sancti Thomae   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264