CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Quaestio de motoribus corporum caelestium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Quaestio est de motoribus corporum caelestium

[91227] De motor. corp. cael., arg. 1 Et videtur, quod moveantur immediate a Deo. Dicit enim philosophus in 2 de caelo et mundo, quod causa prima movet causatum primum: sed causa prima est Deus, causatum primum mobile est caelum, ergo et cetera.

[91228] De motor. corp. cael., arg. 2 Praeterea, Boetius dicit libro de Consol. loquens de Deo, stabilisque manens das cuncta moveri. Ergo videtur, quod maxime moveat quod est primum mobile: hoc autem est caelum. Ergo et cetera.

[91229] De motor. corp. cael., arg. 3 Praeterea, primi mobilis motor debet esse primus: sed primus motor est immobilis omnino, alias non esset status in mobilibus. Sed nihil est primum non immobile, nisi solus Deus. Ergo solus Deus est motor primi mobilis.

[91230] De motor. corp. cael., arg. 4 Praeterea, ex motu et influentia caelestis corporis est conservatio omnium corporum viventium. Ergo ex motore ejus erit conservatio omnium spirituum vivificantium; quia, sicut se habet mobile ad mobile, sic se habet motor ad motorem: sed solus Deus est conservator et vivificator spirituum. Ergo solus ipse movet caelum.

[91231] De motor. corp. cael., arg. 5 Sed contra, videtur, quod moveantur a propria natura. Sicut enim vult philosophus, 2 Phys. natura est principium motus et quietis in eo in quo est. Ergo motus naturalis est a forma intrinseca. Sed motus caeli est naturalis, sicut probat philosophus, 8 Phys. Ergo est a propria forma.

[91232] De motor. corp. cael., arg. 6 Praeterea, leve potest sua virtute sursum ascendere nullo impellente, et similiter grave descendere absque intelligentia movente. Si ergo forma caeli perfectior est quam forma elementaris, et figura ejus est aptissima ad motum circularem, videtur, quod moveri possit a propria forma absque omni intelligentia.

[91233] De motor. corp. cael., arg. 7 Praeterea, plus est movere seipsum exeundo locum proprium, quam non exeundo: sed virtus lucis est se diffundere per corpora alterius naturae. Ergo videtur, quod multo fortius corpus caeli per naturam lucis possit in suo orbe se movere absque influentia alicujus spiritualis substantiae.

[91234] De motor. corp. cael., arg. 8 Praeterea, nullus motus necessarius dependet a voluntate creaturae, tamquam a primo motore, 2 caeli et mundi: sed motus caeli est uniformis et necessarius, secundum sanctos et philosophos, 8 Phys. Ergo non est a voluntate alicujus intelligentiae. Phys. Ergo non est a voluntate alicujus intelligentiae.

[91235] De motor. corp. cael., s. c. Sed contra, motor est in actu respectu mobilis. Sed caelum est mobile. Nihil autem idem simul est in actu et in potentia. Ergo caelum non potest moveri a se, sive a propria virtute.

[91236] De motor. corp. cael., co. 1 Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod caelum movetur a propria natura, sicut gravia et levia; moti ex eo, quia philosophus, 2 Phys., vocat motum naturalem, cujus principium est natura inclinans ad talem motum, sicut patet. Sed hoc non potest stare, nec in se, nec in sua ratione. In se quidem, primo ex parte motoris; cum, secundum philosophum 2 Phys., omnis motus sit ab aliquo. Quamvis ergo natura sit principium motus, non propter hoc dicitur motor, sed generans: nec propter hoc Deus dicitur motor, inquantum dat formam; quia sic caelum dependeret immediate a Deo secundum moveri, sicut et secundum esse. Sed hoc non potest esse: primo, quia sic tolleretur ordo rerum, et connexio causarum, quae est secundum ordinem divinae sapientiae. Secundo ex parte mobilis; quia in motis naturaliter, et in quibuscumque, quae proprii motus sequuntur naturalem inclinationem, additio motoris ad mobile, sive ejusdem speciei, sive diversae, causat intensionem in motu proprio lationis, et in alio remissionem; sicut patet in gleba; quia, ubi est talis natura, quanto plus multiplicatur, tanto fortius movetur: et, si sic esset in superioribus, tunc moveretur stella motu proprio velocissime et aliena delatione tardius: cujus contrarium apparet. Nec potest dici, quod hoc contingat, quod non compleat circulum, non propter tarditatem motus, sed propter magnitudinem circuli. Tertio ex parte spatii; quia motus naturalis non convenit nisi naturae extra suum ubi, quo adepto, statim quiescit, sicut patet in terra; sed superiora moventur in suo ubi. Quarto ex parte termini; quia, cum natura determinetur ad unum, nunquam potest inclinari ad motum propter motum, sed propter aliquid determinatum, quod ex motu consequitur; motus enim non potest habere rationem termini, quia est id quod transit in alterum, et ita nunquam natura aliqua determinatur ad motum propter motum. Si igitur corpora superiora moverentur naturaliter, haberent aliquem terminum ad quem moverentur, et tunc ibi quiescerent. Omne autem appropinquans per motum naturalem ad suum ubi, movetur fortius; contrarium autem est de motu violento; et sic sequeretur, quod motus caeli aliquando esset tardior, aliquando velocior. Et sic patet, quod haec positio in se stare non potest. Nec etiam potest stare in sua ratione. Aliter enim dicitur naturale in superioribus, aliter in inferioribus; et aliter accipitur principium motus in istis et in illis. Unde notandum quod principium motus duplex est; passivum et activum. Activum est duplex: aliud formale ut forma, et aliud ut agens et movens. In illis autem quae habent solum principium motus passivum, requiritur agens motor, quia illud non sufficit ad movendum. In illis vero, quae habent formale principium activum, non requiritur; quia sic sequeretur, quod igne moto ibi esset generans; quod falsum est. In illis vero, ubi est agens activum movens, minus requiritur motor. Principium ergo motus in elementis est activum formale, quia in elementis est naturalis motus ratione inclinationis activi formalis. In caelestibus vero corporibus principium motus est passivum, quia in eis est naturalis motus ratione inclinationis passivi.

[91237] De motor. corp. cael., co. 2 Alii autem dixerunt, quod movetur a natura, et ab anima: a natura quidem, sicut a principio passivo, ab anima autem, sicut a principio activo: assignantes cuilibet orbi duos motores; unum scilicet conjunctum, et aliud separatum. Et ratio eorum erat, quia, cum principium uniuscujusque rei sit unum, ab ipso non potest procedere nisi unum: et ideo a prima causa processit tantum unum causatum. Sed notandum, quod horum quidam, ut Simplicius et ejus sequaces, dixerunt, corpora caelestia esse animata non solum anima intellectiva, sed etiam sensitiva. Et causa erat, quia, quicquid nobilitatis est, est adscribendum magis digno, ut est corpus caeleste. Avicenna dixit, ea esse animata anima imaginativa; et ratio est, quia non possunt movere nisi particulare. Aristoteles vero dixit, ea esse animata anima intellectiva. Cujus ratio est, quia omne quod movetur, ab alio movetur: et cum in motoribus et motis non sit procedere in infinitum, necesse est devenire ad aliquod movens seipsum. Sed haec positio non potest stare. Primo, sicut ponebat Simplicius, scilicet quod essent animata anima sensitiva; quia, cum finis imponat necessitatem iis quae sunt ad finem, et indignius sit propter dignius, oportet ut corpus sit propter animam, et non e converso. Si ergo corpora caelestia essent animata anima sensibili, essent organica secundum exigentiam animae sensitivae. Constat autem hoc non esse. Et praeterea essent complexionata: quod falsum est. Item etiam stare non potest, sicut ponebat Avicenna, scilicet quod sint animata anima imaginativa. Quia, sicut organum sensitivum est complexionatum, ita et organum imaginativum. Iterum etiam nec stare potest sicut Aristoteles posuit, scilicet quod sint animata anima intellectiva; quia caelum est corpus simplex ejusdem naturae in parte et in toto, et sic esset totum unum animal. Motivum autem positionis illorum continet errorem; quia ponit, quod ab uno primo principio non possit procedere nisi unum, sed a secundo possit. Hoc autem est inconveniens; quia, cum agat per intellectum, omnia potest producere. Item, cum suprema non sint propter infima, sed e converso; ideo non potest coarctari numerus illorum propter numerum corporum: quod esset, si unumquodque corporum haberet motorem conjunctum.

[91238] De motor. corp. cael., co. 3 Et ideo alii dixerunt, quod corpora caelestia moventur a natura propria, sicut a principio passivo et naturali, et sicut ab activo moventur ab intelligentia non mediante anima, sed virtute propria. Intelligentia enim movet per contactum virtutis, et per imperium voluntatis. Propter quod et motus corporum caelestium et dicitur naturalis, et dicitur voluntarius. Et haec opinio melior est. Primo, quia magis congruit ordini divinae sapientiae, quae inferiora regit et movet per superiora et media per prima. Corpora autem caelestia media sunt inter superiora et inferiora; et ideo quantum ad durationem mensurantur aevo, sicut et Angeli; quantum autem ad motus successionem mensurantur tempore, sicut et alia inferiora corpora. Secundo magis congruit dignitati naturae angelicae. Cum enim Deo servire regnare sit, dignius obsequium esse non potest quantum ad obsequentis naturam, quam cooperari Deo in regimine providentiae suae: quod fit movendo corpora caelestia, ex quorum motu generantur omnia inferiora. Unde servire Deo in executione divinae providentiae in majoribus, et in majori mundo, majus est, quam servire Deo in executione alicujus ministerii inferioris. Et ideo dicunt quidam, quod motores orbium de media hierarchia et de medio ordine sunt. Tertio magis congruit auctoritati doctorum sacrae Scripturae. Dicit enim Augustinus in 3 de Trinit. quod omnia corpora reguntur per spiritum vitae rationalem. Gregorius etiam dicit in 4 Dialog. quod in hoc mundo visibili nihil, nisi per creaturam invisibilem, disponi potest. Quarto magis convenit similitudini. Microcosmus etenim, idest minor mundus est homo, in quo est quaedam virtus movens alias, quae motae exeunt in actus debitos. Nam videmus in homine motum infimum, sicut cordis, qui est secundum apprehensionem sensitivam; et alios motus medius secundum apprehensionem imaginativam; et alios supremos secundum apprehensionem intellectivam. Notandum autem, quod in corporibus caelestibus anima non debuit infundi propter eorum motum, quia motus non potest esse finis; cum omne quod movetur, moveatur propter aliquod quod non habet. Magis ergo motus est de ratione eorum quae sunt ad finem, quam de ratione finis. Item notandum, quod, licet nihil virtutis finitae sit ad opposita, tamen sphaerae possunt per accidens, et non per se ad opposita moveri: moventur enim uno motu per se, et alio per accidens, motu scilicet superioris sphaerae. Item, si quaeritur, ubi sit motor in sphaera, qui movet ipsam sphaeram; dicendum est, quod est in circumferentia. Sed notandum, quod est secundum determinatum situm mundi, scilicet ex parte orientis; non autem secundum determinatam partem caeli; quia non est in loco, nisi per suam operationem. Et, quia ex parte orientis motus secundum nos incipit, ideo ex parte illa videtur operari, et per consequens ibi esse; et ideo illa pars caeli dicitur esse dextrum, a quo incipit motus. Item notandum, quod non est inconveniens Angelos movere corpora, cum et corpus lunare moveat mare, et adamas moveat ferrum contra suam naturam, et anima corpus ad diversas operationes. Item notandum, per quem modum Angelus moveat orbem; cum enim in Angelis nulla sit virtus nisi intellectiva, oportet, quod eorum operationes sint intellectuales: et, quia omne tale agit per voluntatem, oportet quod agant, quicquid agunt, per voluntatem; et ideo oportet, quod motus caeli sit voluntarius. Sed hunc modum agendi vel movendi quidam vocant influxum, quidam autem virtualem contactum. Notandum etiam secundum quosdam, quod ordo nobilitatis in corporibus non attenditur secundum situm. Unumquodque ponitur in loco sibi magis convenienti, ubi scilicet est optimum sibi esse. Et ideo sol et luna sunt inferiora quibusdam aliis corporibus stellarum. Sed, quia continens est nobilius contento, ideo aliis videtur, quod secundum nobilitatem attendatur situs. Cujus ratio est, quia secundum philosophum, cum superiora sint causa inferiorum mutabilium, oportet in eis esse aliquid quod est causa permanentiae, et aliquid quod est causa mutabilitatis. Permanentiae autem causa est sphaera stellarum fixarum; et, quia multas habet stellas, ratione diversorum effectuum est ibi abundantia lucis. Huic ergo sphaerae, quae est causa permanentiae, deserviunt et cooperantur tres planetae; scilicet Saturnus, Juppiter et Mars. Quantum vero ad causam transmutationis, sive mutabilitatis, praeeminentiam obtinet sphaera solis; cui quidem serviunt et cooperantur sphaera Veneris circa generationem, Mercurii ad multiplicationem individuorum, et lunae ad recipiendos omnes effectus.

[91239] De motor. corp. cael., ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod philosophus non intellexit quod primi orbis motor esset Deus per modum efficientis: ipse enim ponit, virtutem motoris adeo proportionari mobili, quod, si minimum corpus adderetur corpori mobili, lassaretur virtus motoris in movendo, sicut dicitur in libro de caelo et mundo; sed ponit, quod Deus moveat causatum primum metaphorice, scilicet sicut finis et desideratum. Vel si ponit, quod moveat per modum efficientis, non ponit ipse, quod solus moveat, sed mediante virtute mobili proportionata. Unde potest intelligi verbum suum per quamdam appropriationem, et primariam influentiae susceptionem.

[91240] De motor. corp. cael., ad 2 Ad secundum dicendum, quod ex illa auctoritate non concluditur quod Deus immediate moveat; sed quod nihil moveatur absque divinae virtutis influentia; nulla enim virtus alicujus motoris potest operari sine beneficio et auxilio divino.

[91241] De motor. corp. cael., ad 3 Ad tertium dicendum, quod non oportet primi mobilis motorem esse omnimode primum, vel omnimode immobilem; sed sufficit, quod sit primum respectu aliorum motorum, et quod sit immobilis motu quo movet. Non enim oportet, esse statum in motore primi mobilis simpliciter, sed in genere creaturarum: omnes enim creaturae defectivae sunt et reducuntur in ipsum Deum, qui est principium et finis omnium.

[91242] De motor. corp. cael., ad 4 Ad quartum dicendum, quod propositio non sequitur. Ordo enim est inter corpora secundum tantam praedominantiam et excellentiam, quod unum potest simpliciter influere in alterum: spiritus vero rationales, qui sunt motores et vivificatores corporum, sic habent gradum et ordinem, ut immediate a Deo perficiantur et formentur; et hoc est propter rationem imaginis, per quam sunt ipsius Dei capaces.

[91243] De motor. corp. cael., ad 5 Ad illud autem, quod objicitur, quod moventur a propria forma, quia ille motus est naturalis, dicendum, quod motus ille per comparationem ad primum mobile naturalis dicitur, quia natura et figura ejus illi motui concordant. Nec oportet, quod omne naturale sit a principio intrinseco, sicut a tota causa; sed sufficit quod virtus intrinseca cooperatur virtuti activae.

[91244] De motor. corp. cael., ad 6 Ad aliud dicendum, quod ad motum gravis non sufficit solummodo gravitas, sive qualitas propria; immo concurrit virtus quinti corporis praeter illa duo moventia quae ponit philosophus scilicet generans grave et leve, et removens prohibens. Et quia haec ad motum caeli non possunt concurrere, oportet, ut concurrat virtus spiritualis substantiae.

[91245] De motor. corp. cael., ad 7 Ad illud, quod objicitur de diffusione lucis, dicendum, quod ille non est motus localis proprie, sed magis alterationis. Unde, sicut ignis potest calorem suum diffundere deorsum virtute propria, et tamen non se movet de loco in quo est; sic in caelesti corpore intelligendum est esse.

[91246] De motor. corp. cael., ad 8 Ad illud iterum, quod objicitur de necessario, dicendum est, quod verum est de voluntate vertibili. Quamvis autem voluntas Angeli sit per naturam vertibilis, tamen per gratiam omnino invertibilis efficitur. Et talem substantiam intelligendum est esse caeli motorem: quod ostendit ipsius motus nobilitas, uniformitas, et necessitas, et quies futura, cum erit perfecta superna civitas, ad quam consummandam ordinatur finaliter angelica ministratio. Ad quam Deus nos perducat. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264