CORPUS THOMISTICUM
Thomae de Sutton
De quatuor oppositis
opusculum authenticitate dubium

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta (Louvre, Paris)

Textum Taurini 1954 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[88060] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 1 tit. Quod contradictio est maxima oppositio, et quod eam immediate sequitur oppositio privativa

[88061] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 1 Quoniam quatuor sunt oppositiones, ut dicitur in praedicamentis, ideo de eis breviter agere intendimus. Primo enim considerandum est quod oppositio contradictionis prima est et maior inter alias; cuius rationem assignat philosophus in Lib. Post., dicens quod contradictio est oppositio cuius secundum se non est medium; medium enim ostendit distantium convenientiam, et ideo minuit rationem oppositionis. Cum igitur in omnibus aliis oppositionibus sit invenire medium, ideo omnes diminuunt de ratione oppositionis contradictoriae. Aliae enim oppositiones medium habent: quaedam tamen plus, quaedam minus: et secundum hoc magis et minus participant de ratione oppositionis contradictoriae, et consequenter magis et minus opponuntur. Primum enim in quolibet genere est causa omnium quae sunt in illo genere, ut patet secundo Metaph.: et ideo quanto magis aliquae participant ratione primi in genere oppositionum, tanto minus conveniunt in medio. Convenire autem in medio est dupliciter. Aliqua enim conveniunt in medio eiusdem generis cum eis, et iterum in medio materiae, sicut album et nigrum conveniunt in medio colore et iterum in subiecto. Aliqua vero conveniunt in medio materiae tantum, sicut contraria immediata et habitus et privatio; contraria namque immediata subiectum commune habent, et similiter habitus et privatio. Sed in his differentia est, quia in quibusdam privative oppositis servatur ordo respectu subiecti, et ideo non fit reditus a privatione ad habitum; similiter est de quibusdam contrariis immediatis, sicut est de quibusdam infirmitatibus quae sunt incurabiles: et tam in his quam in privationibus non relinquitur aliqua virtus in subiecto ad habitum. Alia autem sunt contraria immediata, sicut est sanitas et aegritudo, quae indifferenter, licet ordine quodam, respiciunt suum subiectum; et tamen per unum eorum non aufertur potentia ad reliquum. In relativis vero neutro modo est convenientia: non enim conveniunt in subiecto. Idem enim non est pater et filius secundum quod pater refertur ad filium. Nec conveniunt in medio sui generis, cum non sit in relativis magis et minus; habent tamen quemdam specialem modum conveniendi, quia unum illorum secundum illud quod est dependet ad alterum: relativa enim se mutuo includunt et ponunt et perimunt, secundum philosophum. In contradictoriis vero nihil horum reperitur; non enim habent medium sui generis, cum alterum extremum sit non ens simpliciter extra omne genus; nec in subiecto convenire possunt, cum non ens subiectum habere non possit, nec etiam illud in quo salvatur perfecta ratio entis quod est substantia; nec conveniunt secundum dependentiam suorum intellectuum sicut relativa: ens enim non ponit suum oppositum, scilicet non ens, sicut pater ponit filium. Et ideo contradictio simpliciter est secundum se non habens medium: unde minime conveniunt contradictorie opposita, et maxime opponuntur. Post oppositionem autem contradictionis sequuntur aliae oppositiones ordine quodam. Et ideo secundum magis et minus reperitur in eis oppositio. Privative ergo opposita, cum non habeant medium sui generis sicut aliqua contraria, nec habent dependentiam ad invicem sicut relativa, cum non habeant subiectum commune, primum locum tenent post contradictionem. In his autem alterum extremum, privatio scilicet, de se nihil ponit: unde de se negatio est et non ens; privationes enim, secundum philosophum, sunt de genere non entium. Sed quia non est negatio absoluta, sed talis habitus qui requirit subiectum, ideo privatio est negatio in subiecto; privatio enim de se est tanquam alterum extremum contradictionis, sed ratione habitus quem sequitur determinatur ad subiectum et ad genus sui habitus; et ideo privatio est negatio in genere et etiam in subiecto, ut dictum est. Sed considerandum est quod non conveniunt omnino in subiecto, quia privatio cum inest, aufert a subiecto rationem contrarietatis prius habitae, cum habitus reduci non possit. Hoc autem non facit omnis contrarietas. Unde manifestum est, privative opposita maxime opponi, et maxime attingere oppositionem contradictionis. Ex quo de facili ostenditur cui privatio nata est opponi, et quomodo. Privatio namque id quod oppositionis habet accipit a contradictoriis, ubi invenitur negatio absoluta, non esse scilicet. Unde, cum privatio sit de genere non entium quantum in se est, quia de natura sua attingit vilius extremum contradictionis, quod est oppositum maius, et si deficiat ab illo extremo, quia omne quod est post deficit a primo, unde alterum extremum contradictionis terminatur ad subiectum et ad genus per privationem; illud igitur cui opponitur privatio per se erit aliquod esse in subiecto, sicut esse absolutum est cui opponitur non esse primo et per se in contradictione. Sicut ergo non esse quod est alterum extremum contradictionis, absolute opponitur ipsi esse absolute primo et per se, ei autem ad quod sequitur ipsum esse simpliciter sicut formam substantialem vel etiam materiam, quia materia est aliquid quod requiritur ad hoc quod totum ens habeatur, opponitur ex consequenti; ita non esse in subiecto, quod est privatio, primo et per se alicui esse opponitur, quod est natum reperiri in tali subiecto; ei autem ad quod sequitur tale esse, idest habitui, opponitur ex consequenti. In ordine enim principiorum formalium primum est esse, quia esse est primus actus, nec aliquid designatur in actu nisi per esse; non enim aliquis habet sanitatem actu nisi sanitas ponatur esse in eo; ideo omnes formae sequuntur ipsum esse in ordine actuum sive principiorum formalium, ut dictum est. Sed inhaerendo e contrario est. Forma enim per prius inhaeret, et per ipsam ipsum esse; et ideo, considerando ipsam inhaerentiam, esse sequitur formam. Et hoc facile est videre in re materiali, ut puta in lapide, ubi esse non est ipsius formae primo, sed ipsius rei, lapidis scilicet; materiae autem et formae ex consequenti. Videmus enim quod esse in re tali per medium et quasi distanter se habet ad formam; ipsum enim esse in lapide est actus rei immediate et primo, et per rem ipsam ipsum esse actus formae talis rei, non ut entis, sed ut eius quo aliquid est. Ex quibus patet quod esse prius est in ordine actuum quam forma. Sed quia materia immediate habet coniungi formae cui ipsa est proportionata, ex qua coniunctione resultat compositum cuius actus est ipsum esse; ideo forma est medium in acquirendo esse ipsi materiae et ipsi composito, quia ipsum coniunctum non esset nisi forma inhaerens esset materiae. Et ideo secundum inhaerentiam prior est forma, et esse posterius, ut dictum est. Privatio enim secundum id quod oppositionem contradictionis attingit, non esse scilicet, quod est negare primum actum, directe opponitur alicui esse, et ex consequenti opponitur illi ad quod esse illud sequitur; secundum vero quod deficit a contradictione, quia accipitur ut in subiecto et per modum inhaerentis, primo repugnat habitui, quia habitus est prior in inhaerendo, ut dictum est. Sed manifestum est quod hoc debetur privationi inquantum deficit a perfecta ratione oppositionis. Ex dictis ergo manifestum est quod plus requiritur ad oppositionem privativam quam contradictoriam; sed tamen id quod addit oppositio privativa supra contradictionem non auget oppositionem, sed minuit. Sed dubium est, quomodo oppositio contradictoria maior sit quam privativa. Cum enim oppositio non sit nisi elongatio potentiae ab actu, sicut calor facit potentiam sui subiecti distare a frigido, privatio autem omnino removet a suo subiecto potentiam ad habitum, cum impossibile sit habitum induci post privationem, unde non magis potest natura de caeco facere videntem quam ex non ente ens, non minus videtur opponi visus et caecitas, quam ens et non ens. Sciendum est etiam quod dupliciter elongat aliquid potentiam ab actu. Uno modo ipsam potentiam removendo, ita quod nihil eius relinquatur; et isto modo in oppositione contradictoria elongatur potentia ab actu, quia in non ente simpliciter nihil potentiae est ad esse. Alio modo interponendo obstaculum, ne potentia ducatur ad actum. Sed hoc contingit dupliciter: uno modo ad tempus et mobiliter, sicut albedo facit subiectum suum distare a nigredine; alio modo immobiliter, et sic privatio removet potentiam sui subiecti ad habitum, non quod potentia omnino auferatur, sed quia obstaculum indelebile ponitur in ipso subiecto. Et ideo dicitur quod privatio aufert potentiam ad actum. Unde magis miraculum est in quolibet die animas creare, licet hoc minus miretur, quam caecum illuminare; quod tamen quia rarius est, mirabilius putatur.


Caput 2

[88062] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 2 tit. De oppositione contraria, quod magis distat a contradictoria quam privativa

[88063] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 2 Post privationem sequitur oppositio contraria, in qua invenitur magis convenientia quam in praedictis. Est tamen in ea quidam accessus ad praedictas oppositiones, et quicquid in ea oppositionis est, totum efficitur per participationem oppositionis privativae et contradictoriae. Quaedam namque contraria non habent medium suae naturae, sicut est sanum et aegrum, secundum philosophum; tamen conveniunt in subiecto, et in illis ubi non fit reditio, ut ab aegritudine ad sanitatem, magis acceditur ad naturam privationis et habitus; in illis vero in quibus fit reditio, minus acceditur ad naturam privationis. Semper tamen in contrariis omnibus alterum extremum est ut privatio, et alterum ut habitus. Privatio enim et habitus faciunt contrarietatem, ut dicitur primo Physic., et ideo omnes contrarietates reducuntur in habitum et privationem tanquam in primam oppositionem quae est in genere; sed in oppositionem contradictionis reducitur omnis contrarietas ut in primam oppositionem simpliciter. In ipsa enim oppositione contradictionis alterum extremum est nihil simpliciter, et simpliciter nihil sibi determinans tanquam subiectum, quia nobilius eius extremum, scilicet ens, nullum subiectum requirit: quod manifestum est in eo in quo salvatur ratio eius perfecta, quod est substantia, cuius est non esse in subiecto, secundum philosophum. In oppositione vero privativa alterum extremum vilius nihil est simpliciter, cum sit de genere non entium; tamen aliquid sibi determinat pro subiecto: quod patet ex altero eius extremo, quod requirit subiectum, et hoc est habitus ipse: semper enim nobilius extremum trahit ignobilius ad subiectum, si ipsum habuerit subiectum, et si ipsum non habuerit subiectum, nec aliud habebit. In oppositione autem contraria utrumque extremum aliquid est realiter, licet imperfectius deficiat magis a ratione entis: per quem modum dicit philosophus in Lib. de sensu et sensato quod nigredo est privatio albedinis; et similiter utrumque extremum requirit idem subiectum. Unde oportet quod oppositio contraria magis distet ab oppositione contradictoria quam privativa. Verumtamen quidquid oppositionis in ea est, totum est per naturam contradictionis, secundum videlicet quod alterum extremum pertinet ad ens, alterum vero ad non ens. Album enim et nigrum sunt album et non album, sicut videns et caecus sunt videns et non videns, et in contradictione ens et non ens; sed differenter, quia in contradictione absoluta ens et non ens accipiuntur universaliter, in privatione vero non videns non accipitur universaliter: lapis enim est non videns, non tamen illud non videns opponitur visioni per modum privationis, sed non videns quod tamen natum est videre; hoc autem est non videns in particulari acceptum. Similiter non album opponitur albo sicut nigrum: non quidem non album Aethiopis, sed non album quod tamen natum est esse album. Ex dictis ergo manifestum est quod contradictio, secundum quod contradictio est, nihil negat in genere, sed simpliciter extra genus. Quod autem contradictoriae propositiones ut communiter accipiuntur in genere, ut puta homo albus, homo non albus, homo currit, homo non currit, hoc non est per naturam contradictionis simpliciter, sed per resolutionem propositionum contrariarum in contradictorias, ex quibus naturam oppositionis accipiunt: idem enim est homo niger et homo non albus, homo non currens et homo stans. Et ideo omnes tales contradictiones habent extrema in genere. Inde est quod sophistae decepti sunt putantes alterum extremum contradictionis, non esse scilicet, in genere contineri, quia viderunt propositionem unam non esse alteri contradictoriam, nisi de eodem subiecto idem re vere affirmaretur et falso negaretur, et hoc in eodem tempore quod acceperunt in praedicatis contrariis resolutis tamen in contradictoria; quae quidem praedicata contraria necesse est convenientiam habere in subiecto et genere, ut patet de albo quod opponitur nigredini: nam quod non est simpliciter, non est album: adeo namque vera est propositio in qua negatur esse album de eo quod non est, sicut est illa in qua affirmatur esse de eo quod est. Et ideo cum dicitur Socrates est albus, Socrates non est albus, non est contradictio absolute, sed contradictio participata in contrariis, in albo scilicet et nigro. Et ideo in omnibus talibus propositionibus utrumque extremum est in genere. In contradictoriis vero absolute neutrum extremum est in genere: huiusmodi enim sunt esse et non esse. Manifestum enim est quod ens non est in genere, nec suum oppositum. Et ideo, sicut omnes res quae sunt in genere est reducere ad ens quod non est in genere, ita omnes oppositiones rerum in genere existentium est resolvere in oppositionem illam cuius termini non sunt in genere. Et sicut res tanto perfectiores sunt quanto magis participant de ente, sicut substantia est perfectior accidente quia in ea reperitur perfecta ratio entis; ita oppositiones rerum tanto perfectiores sunt in genere oppositionum, quanto magis accedunt ad participandam oppositionem eius cuius extremum est ens; et hoc reperitur in privatione et habitu quae sunt extrema primae oppositionis pertinentia ad substantiam.


Caput 3

[88064] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 3 tit. De oppositione relativa

[88065] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 3 Oppositio autem relativa minimum habet de contradictione: non quia habeat medium sui generis, quod in aliis minuit rationem oppositionis, sed quia non requirit extrema realiter diversa. Sunt enim quaedam relationes quae sequuntur actionem intellectus, sicut est de relatione identitatis et de genere et de specie et huiusmodi, in quibus nulla est diversitas nisi quam facit intellectus. In aliis vero relativis quae fundatur super quantitate vel actione est diversitas realis, ut patet de duplo et dimidio, patre et filio, et huiusmodi. In omnibus autem aliis oppositionibus est reperire diversa extrema, sicut patet de albo et nigro quae sunt contraria, de visu et caecitate quae sunt privative opposita. In contradictoriis vero absolute non sunt extrema realiter diversa, quia non ens non est aliqua res. Sunt tamen extrema contradictionis semper realiter non eadem: quod tamen in relativis quandoque deficit, ut dictum est. In aliis autem, scilicet relativis quorum esse est ad aliud, propter dependentiam eorum ad se mutuo, adhuc minus de contradictione est quam in oppositionibus aliis quarum extrema non includunt se invicem nec ponunt, immo cum unum inest, reliquum impossibile est inesse; et hoc universaliter verum est in omnibus oppositionibus quarum extrema conveniunt in aliquo subiecto, ut est de albo et nigro, visu et caecitate. Et ideo transmutatur subiectum secundum illa, alterum relinquens et alterum requirens; et sic generatio unius est corruptio alterius.


Caput 4

[88066] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 4 tit. Quomodo diversi modi transmutationum sequuntur oppositiones praedictas

[88067] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 4 Nunc ergo restat videre de modis transmutationum quae sequuntur oppositiones praedictas. Sciendum est ergo quod secundum doctrinam etiam philosophorum, res productae sunt a Deo ad esse suum: unde non solum est Deus causa motus caeli, sed etiam substantiae eius, ut dicit philosophus. Sicut ergo per naturam fit aliquid ex suo opposito, sicut esse animal fit ex non esse animal, ita necesse est esse simpliciter, quod est proprius Dei effectus, emanare ex non esse simpliciter; et hoc est alterum extremum contradictionis; non quod ipsum non esse necesse sit duratione praecedere ipsum esse, sed natura tantum. Propria ergo causalitas Dei attingit extrema contradictionis, quae extra genus sunt, et ideo actio sua nihil supponit necessario: et haec actio est creatio, quae non est de genere motuum, cum non habeat aliquod subiectum tanquam principium motus sui: motus autem semper est in mobili ut in subiecto. Inde est quod haec actio sua solummodo est, et nulli creaturae communicatur. Actio enim rei non excedit principia ipsius per quae agit. Omnis autem res creata in genere est. Unde impossibile est creaturam ad id quod non est in genere attingere tanquam subiectum suae actionis. Huiusmodi autem sunt esse et non esse, quae sunt extrema contradictionis et creationis. Et ideo nulla creatura creare potest. Ad huius evidentiam considerandum est, quod esse diversimode se habet ad creationem vel ad generationem. Esse enim est prima rerum creatarum, secundum auctorem Lib. de causis: non quod creatio sit ut in subiecto in ipso esse, cum creatio passiva sit accidens, cuius est habere subiectum; sed ut in subiecto est in ipsa creatura. Sed creatio secundum quod relatio est, terminat respectum per se ad ipsum esse rei creatae, et ad rem per ipsum esse. Quod patet: quia extremum relationis ipsius realiter est in creatura; quod non contingeret, nisi creatura haberet esse realiter. Ipsum tamen esse nullius accidentis est susceptivum, sed ipsum quod est. Ideo in re habente esse secundum illud quod relatio habet commune cum aliis accidentibus, relatio pertinet ad rem; sed secundum propriam rationem eius quae est referri ad alterum, pertinet ad ipsum esse rei per se, per quod res refertur ad Deum. Esse namque divinum proprie est ratio creandi, quia per creationem omnes res communiter accedunt ad participandum esse quantum est eis possibile, non autem naturam divinam: ipsa enim non participatur a creatura, licet ibidem sit esse et natura et sapientia et potentia, sive quodcumque huiusmodi: huiusmodi enim in paucis reperitur. In generatione vero non ducitur generatum ipsum ad participandum esse generantis, sed ad participandum naturam eius: aliter, cum esse sit suppositi, in tali natura foret participatio in supposito, et sic Socrates generaret Socratem; ideo in generatione Socrates non generat Socratem, cum suppositum non habeat nisi unum esse incommunicabile, sed homo generat hominem: natura enim manet una secundum rationem naturae, cum definitio sit una. Deus vero non creat Deum: Deus enim nomen naturae est, sicut homo; ens tamen creat ens; ideo relatio creaturae ad Deum fundatur super esse creaturae. Relatio vero unius rei ad aliam super ipsas res principaliter fundatur, ut dictum est; ideo proprie actio creaturae ad rem terminatur (unde compositum est quod generatur, secundum philosophum septimo Metaph. Compositum enim habet naturam generantis); ad ipsum autem esse ex consequenti, cum compositi sit esse. Actio vero Dei qua producit totam rem simul constitutam ex suis principiis, ad ipsum esse terminatur, quod est intimum et maxime formale in re, cum in ipso esse rei salvetur alterum extremum relationis, ut dictum est. Ex dictis ergo manifestum est quod actio Dei, quae dicitur creatio, totam rem producit simul cum principiis suis, ex quibus res constituitur in esse suo, quod est obiectum creationis, ut dictum est. Et ideo illa non dicuntur creata quorum non est tale esse, cuiusmodi est forma materialis, et materia, vel ipsa etiam per se accidentia talis rei; sed omnia haec potius dicenda sunt concreata. Anima vero humana, licet sit forma, quia tamen habet esse per se, licet in corpore hoc sibi acquisitum sit et non extra, quia etiam non producitur de materia, sicut aliae formae, magis proprie dicitur creata quam aliae formae. Si enim consideretur terminus a quo in creatione, qui est nihil, sive non ens simpliciter, cum anima sit non ex materia aliqua, simpliciter creatur. Si vero consideremus terminum ad quem, qui est esse ad quod terminatur creatio; animae autem humanae in principio sui non acquiritur esse, sed homini, sicut docet Avicenna; ipsa proprie non dicitur creata. Sed hoc idem esse animae est corpori communicatum: quod non reperitur in aliis formis. Et ideo creatio in generatione hominis miscetur. In aliis autem operibus naturae vel artis, creatio tantum supponitur, in quibus omnino materia in essentia sua non efficitur, sed compositum per transmutationem materiae. De praedictis autem dubitari potest. Nam cum esse sit terminus creationis, ut dictum est; non solum autem compositum quod subsistit, dicitur esse, sed etiam ipsa materia, vel etiam ipsa accidentia; videtur quod creatio terminetur ad materiam et ad accidentia: omnia enim quae habent essentiam in rerum natura, necessario esse habebunt per naturam essentiae suae; et si aliunde illud eis acquiratur, nihil acquiritur. Unde fit quasi implicatio cuiusdam contradictionis cum dicitur materia est essentia quaedam, sine esse tamen: quod enim est essentia, aliquo modo est, ut videtur, et quod est habet esse; quod autem est sine esse, non habet esse. Unde videtur quod essentia quae ponitur sine esse, simul habeat esse et non habeat esse. Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod, licet illud quod est aliquid aliud extraneum a natura sua possit habere adiunctum, secundum Boetium, ipsum tamen esse nihil potest secum compati quod ad ipsum non pertineat; et ideo esse separatum, quod Deus est, simplicissimum est. Cum autem in quibuscumque rebus inveniatur aliquid praeter naturam ipsius rei quasi sibi adveniens, certum est illam rem non esse idem quod suum esse; et hoc est commune omni creaturae. In omnibus enim creaturis sunt accidentia quaedam praeter illud quod spectat ad speciem rei: et in hoc differt omnis creatura a Deo. Ulterius in ipsis creaturis est differentia: quia in quibusdam idem est res naturae et natura ipsa secundum id quod ad genus pertinet rei, licet res naturae subiectum accidentium fuerit. Et sic differt res naturae a natura, quia sic in re naturae accipitur suppositum speciei cum omnibus ipsum contingentibus, et haec sunt accidentia omnia quae sequuntur individuum. Sed res naturae et ipsa natura unum et idem sunt, quod simpliciter respondet conceptioni speciei et individui in ea. In aliis vero, ut in rebus materialibus, differt individuum sive res naturae ab ipsa natura non solum per accidentia quae contingunt ipsum individuum, cuiusmodi est quantitas et huiusmodi, sed per aliquid quod sui generis est. Et sicut in eis non ab uno simplici accipitur ratio generis et differentiae, sed a materia accipitur genus, et a forma differentia; ita in eis aliunde accipitur ratio speciei, a forma scilicet; aliunde vero ratio individui, quia a materia. Forma enim facit speciem, et ideo dicitur differentia constituere speciem et materia individuum. Manifestum est ergo quod per aliquid sui generis differt individuum in rebus materialibus a specie, et non solum per accidentia. In rebus vero simplicibus individuum solum per accidentia differt a specie, et non per aliquid sui generis, et ideo in eis tot sunt species quot sunt individua. Sed quia dictum est genus sumi a materia, et differentiam a forma, et materiam causare individuum, et formam speciem; ideo sciendum est quod idem est differentiam sumi a forma, et formam constituere speciem: differentia enim specifica sumpta facta est species; et idem est genus sumi a materia, et materiam causare individuum: nam genus fit per actum intellectus abstrahentis universale a materia particulari, quae est principium individuationis. Inde est quod sicut materia est prius in constitutione rei quam forma, ita genus prius est differentia. Ex dictis ergo manifestum est quod in Deo solum idem est esse et natura et suppositum omnibus modis. In rebus vero immaterialibus idem est natura et suppositum in omnibus quae ad idem genus pertinent. In compositis vero omnia praedicta ad invicem differunt. In Deo ergo esse aequaliter respicit naturam ipsam et rem naturae, et ideo natura divina non habet esse ab aliquo supposito divinae naturae; et ideo essentia divina est habens esse, etsi non significatur ut habens esse, sed ut quo aliquid est. Quod autem essentia divina sit habens esse, manifestum est, cum nihil operetur nisi quod habet esse. Cum ergo divina essentia creet et gubernet omnia, habet necessario esse. Inde est quod non est necesse ponere in divinis suppositum aliquod essentiae ad hoc quod essentia habeat esse, licet non habeat modum suppositi, cuius est habere esse; sed de perfectione ipsius essentiae divinae est quod ipsa est suum esse: et ideo non solum est id quod aliquid est, sed in se est perfecte subsistens et perfectum esse habens. In rebus vero simplicibus cum idem sit suppositum et essentia, ut dictum est, et differant secundum rationem, necessario essentia erit habens esse, sicut et suppositum absolute. Sed quia ratione differunt: essentia enim est ut quo aliquid est, suppositum vero ut habens esse; ideo cum essentia non sit suum esse, dicitur essentia in eis habere esse per suppositum, cum quo tamen realiter idem est, ut dictum est. In rebus vero materialibus, in quibus differunt res naturae et ipsa natura, et utrumque ab ipso esse, ut dictum est; ipsa non habet esse nisi in re naturae, quae est ut habens esse: semper enim suppositum in qualibet natura est habens esse in illa natura. Suppositum autem et res naturae in genere substantiae est prima substantia, secundum philosophum in Praed.: cuius est per se esse, ut ibidem dicitur, et non in alio sicut accidens nec sicut pars; et non solum hoc, sed nec habet dici de aliis: in quo differt ab aliis secundis substantiis, quae de aliis dicuntur, licet non sint in aliis. Cum ergo proprium sit suppositi in genere substantiae per se esse: nam omnia alia, ut accidentia et partes et ipsa universalia quae intellectus facit, non per se subsistunt, sed a prima substantia dependent, qua destructa impossibile est aliquid aliorum remanere sub rationibus propriis: non enim manet homo vel animal destructis individuis omnibus utriusque, nec manebit aliquid habens rationem partis istorum, nec aliquid accidens eorum ipsis destructis; essentia in rebus materialibus non habet esse, cum differat a suo esse; sed ipsum suppositum est habens esse, a quo iterum ipsa essentia differt. Unde in rebus materialibus esse non sequitur essentiam nisi quando principia ipsius essentiae, materia scilicet et forma, constituunt suppositum per se existens, quod est prima substantia, quae non potest esse dependens ab aliquo, sed per se subsistit in esse perfecto. Inde manifestum est quod partes animatorum, ut manus et pedes et huiusmodi quae sunt in potentia propinqua ad actum seorsum qui eis acquiritur sola divisione a toto sine alicuius novae essentiae productione, habent aliud esse de novo, quod ad praedictam essentiam non sequebatur, quia ipsa eius principia non constituebant aliquod suppositum habens esse actu, sive primam substantiam, cuius solum est habere esse per se, quod per ipsum suae essentiae convenit et non aliunde, cum essentia non habeat esse nisi per suppositum ipsum, cuius est habere esse, ut dictum est. Ex dictis ergo manifestum est quod non est dicendum omne id habere esse in rerum natura, esse dico quod sequatur essentiam de quo propositio formari potest. Ideo cum dicitur caecitas est in oculo, non designatur caecitatem habere esse sequens essentiam, cum privatio non habeat essentiam, sed significatur potius quod oculus careat quodam esse. Similiter cum dicitur materia prima est non ens per accidens, non significatur quod aliquod esse sequatur essentiam materiae ipsius, quia esset actus qui in materia prima de se non reperitur, cum sit pura potentia, sed significatur quod essentia materiae est subiecta privationi, ratione cuius dicitur non ens, non simpliciter quod est nihil, sed in genere; sicut est ipsa privatio quae est participatio non entis simpliciter, quod est alterum extremum contradictionis et propinquius quam alterum contrariorum, quod ponit aliquid in natura rei ipsius. Et propter hoc dicit beatus Augustinus quod materia est prope nihil: quod est propter privationem adiunctam. Ex dictis facile est solvere ea quae superius obiecta sunt. Hoc enim solum creari dicitur, quod habet esse; et hoc est suppositum, sive prima substantia, cuius est esse per se. Materia vero non dicitur esse nisi per tale suppositum, nec etiam accidentia. Et ideo concreata dicuntur potius quam creata. Nec est etiam implicatio contradictionis cum dicitur materia est quaedam essentia, si esse non sequitur ipsam essentiam: quia cum dicitur quod materia est essentia quaedam, idem praedicatur de se, quia materia est sua essentia, quod in omnibus simplicibus invenitur. Non autem per hoc denotatur aliquod esse sequi essentiam, quia in omni re creata differt esse ab ipsa re. Nec oportet quod quandocumque in propositione aliqua ponitur est aliquod esse etiam respondere in re, ut dictum est.


Caput 5

[88068] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 5 tit. Quomodo ex contrario fit contrarium

[88069] Thomas de Sutton (?), De quatuor oppositis, cap. 5 Nunc restat ostendere quomodo ex contrario fit contrarium. Cum enim per naturam non possit fieri transmutatio inter extrema contradictionis, nec a privatione ad habitum, ut dictum est, huiusmodi namque motus non sunt; relinquitur per naturam solum transmutationem esse inter contraria, inter quae attenditur motus, secundum philosophum. Sciendum est ergo quod contrarietas proprie reperitur in qualitatibus activis et passivis, quae sunt propriae passiones corporum naturalium. Unde spoliari non potest corpus ab his qualitatibus nisi ipsum corrumpatur, sicut calor non potest auferri ab igne nisi corrumpatur ignis: calor enim ignis sequitur formam substantialem ipsius ignis inseparabiliter, et ideo corrupto calore necesse est ignem corrumpi. Secundum has autem qualitates attenditur alteratio quae consistit in actione et passione. Passiones vero proprie dicuntur, per quas semper abiicitur aliquid a re. Et ideo cum alteratio fuerit perfecta et in termino sui, necessario abiicietur contraria qualitas et corrumpetur suum subiectum, quod est ens actu: et nihil relinquetur nisi materia prima tantum sub forma noviter inducta, cum corruptio unius sit generatio alterius, secundum philosophum in Lib. de Gener. et Corrupt. Unde impossibile est generationem fieri sine alteratione praecedente. Et hoc est manifestum cum ex uno elemento fit aliud, quae sibi contrariantur in qualitatibus, ut est ignis et aqua; sed in his quae in qualitatibus conveniunt, sicut in habentibus symbolum, ut est ignis et aer, non videtur alteratio ita manifesta. Sed quia impossibile est eamdem qualitatem in diversis corporibus manere, cum accidens non migret de subiecto in subiectum, necesse erit alterationem ponere in generatione ignis ex aere: ideo advertendum est quod diversimode fit alteratio. Quaelibet enim qualitas corporum naturalium duos terminos habet: unde ultra illos non invenitur illa qualitas, nec citra. Secundum hoc ergo habet considerari natura alterationis: nam aliter se habet in his quae generantur per intensionem, et aliter in illis quae generantur per remissionem. Cum enim ex aere generatur ignis, generatio fit per intensionem caloris aeris, et ideo in tota alteratione nihil caloris aufertur sed semper intenditur. Et quia terminum habet ultra quem intendi non potest, ideo cum calor ignis ultra intenditur, simul totus calor aeris aufertur, et non pars post partem auferendo: unde privatio facta in aere magis et magis aliquid abiicit non partem aut partem auferendo ut in aliis; sed quia magis et magis facta, plus et plus promovet ad totum similiter auferendum. Sed cum ex igne fit aer, minuitur paulatim calor ignis; hoc enim fit per remissionem. Sicut enim videmus quod ignis in materia aliena, ut in ligno, minus caloris habet quam in propria, ita cum materia sua disponitur ad aliam formam, tanto plus remittitur eius calor; et quanto plus disponitur, tanto calor eius minuitur. Et similiter cum elementa non habentia symbolum ex se generantur, alteratio semper fit per remissionem. Quando ergo dicit philosophus quod in habentibus symbolum facilior est transmutatio, non ideo dictum est quod eadem qualitas maneat in utroque, sed quia minor resistentia et minor elongatio potentiae ab actu est in elementis convenientibus in symbolo quam in aliis: quod patet ex eo quod tota simul caliditas aeris manet cum calore ignis usque ad eius corruptionem. Sed adhuc notandum est quod in elementis habentibus symbolum, ut sunt ignis et aer, facilius ex uno eorum fit alterum quam e contrario; facilius enim ex aere fit ignis, quam e contrario ex igne aer, quia qualitas ignis inter omnes qualitates elementares est maxime activa, et ideo non de facili patitur. In corporibus autem mixtis diversimode accipiuntur termini, infra quos natura rei salvatur: uno modo a parte ipsius mixtionis; alio vero modo a parte diversarum specierum ad quas requiruntur diversae proportiones miscibilium. A parte namque ipsius mixtionis sunt termini, quibus transitis fit continuo elementum simplex, cuius virtus dominabatur in mixto super alia elementa. A parte vero proportionis miscibilium, quia requiritur ad diversas formas et ad diversa esse sunt termini similiter. Et ideo, cum una proportio deficit, succedit forma dans novum esse. Considerandum est tamen quod una forma mixti, ut puta anima humana, non salvatur in aliquo indivisibili ipsius proportionis, sed in quadam latitudine, infra terminos tamen naturae certos; nec ea remota necesse est statim formam simplicis elementi induci, sed aliud mixtum potest sequi. Unde magis distant a se termini mixtionis simpliciter, in quibus salvari potest natura mixti, quam termini infra quos salvatur homo, vel quodcumque animatum. Cum autem termini ipsius mixtionis simpliciter transiti sint, non fit nisi simplex: unde cum simplex elementum sit ultimum in quod resolvitur mixtum, necessario simplex elementum fuit primum in eius constitutione, non tanquam potentia tantum, sed sicut illud cuius virtus in ipso manet, secundum philosophum; et haec virtus mutatur a proportione una in aliam, generando et corrumpendo species mixtorum, donec ad naturam propriam redeatur. Unde cum unum mixtum fit ex alio, non est necesse elementa ex novo convenire; immo virtutes elementorum causando diversas proportiones mixtionis causant diversa mixta; unde cum ex vivo fit mortuum, utrumque infra terminos mixtionis salvatur, sed non infra terminos proportionis necessarios ad speciem determinatam. Cum vero ex mixto fit simplex elementum, transitur non solum terminus proportionis miscibilium, sed etiam terminus mixtionis; utrumque tamen fit per virtutem formarum elementorum quae manent in mixto, secundum philosophum. Ex quo patet quod virtus formae elementaris dominantis in mixto habet non solum solvere mixtum et inducere propriam formam talis elementi, sed transmutare mixtum de una proportione miscibilium in aliam, quousque in ipsam formam propriam deveniatur. Et ideo, licet forma corporis mortui non fuerit virtute in vivo, quia corpus mortuum non venit in constitutione corporis vivi, quod tamen facit quidquid virtute continetur in alio, sicut patet in elementis quae constituunt mixtum; est tamen in vivo virtus elementaris, quae nata est solvere proportionem miscibilium, in qua salvatur vita; ad hoc sequitur quod succedat alia forma dans novum esse. Manifestum est enim quod nulla virtus erat in mixto agens per illam formam, quod tamen contingeret, si virtute esset in mixto; sed haec forma fuit in mixto in virtute non propria, sed formae elementaris, ut dictum est. Ex dictis manifestum est quod, licet extrema contradictionis absolutae et etiam oppositionis privativae non subsint potentiae creatae, tamen contrarietatis extrema ei subiecta sunt: utrumque enim ponit aliquid in rerum natura. Et ideo manifestum est alterum extremum contrarietatis minus elongare potentiam materiae ab actu alterius extremi, quam in contradictoriis vel privative oppositis: super quae non potest nisi potentia infinita, ut dictum est. Sed de hoc dubitari potest, quod termini generationis physicae sunt esse et non esse, quae sunt contradictoria: et propter hoc generatio simpliciter terminatur ad substantiam. Substantiae autem nihil est contrarium, secundum philosophum. Unde ex his duobus videtur quod extrema contradictionis magis subsint potentiae naturali quam extrema contrarietatis. Ad huius ergo evidentiam considerandum est quod esse est terminus generationis; et ideo quantumcumque aliquid acquiratur ante ipsum esse, non dicitur res generari; et hoc est esse simpliciter, secundum philosophum. Et quia una res non potest habere simul duo diversa esse simpliciter, aliud autem esse quam simpliciter non invenitur in substantia, sed in accidentibus, in quibus est magis et minus: et ideo semper cum unum esse acquiritur, aliud abiicitur, et e converso; et sic generatio et corruptio sese consequuntur, secundum philosophum. Hoc autem esse non est esse in communi, sed esse hoc vel illud compositum in specie determinata; omne enim agens naturale est in specie aliqua, et ideo sua actio non extenditur ad esse quod non sit in sua specie, cuiusmodi est esse in communi acceptum, quod est alterum extremum contradictionis absolutae, ut dictum est. Similiter non esse, quod est terminus a quo in generatione simpliciter, non est non esse absolute, sed non esse hoc; esse tamen aliquid ut non esse actu, est esse in potentia, secundum philosophum. Esse autem in potentia ad unum necessario adiungitur esse actu aliud, quia nunquam est esse in potentia pura sine aliquo actu; aliter materia esset sine forma. Et propter hoc ista extrema subsunt potentiae naturali; esse enim in potentia propter esse actu adiunctum subest agenti naturali: agens enim naturale semper requirit subiectum actu in quod agat. Et ideo finis actionis suae est spoliatio actus prioris et inductio novi actus. Ex his manifestum est quod illud non est esse simpliciter extra genus, sed est negatio existentis in genere, ut principium est in genere. Actus enim est alterum eorum principiorum quae sunt in genere, quia genus dividitur per actum et potentiam: ideo negatio huius vel illius actus ad idem genus pertinet, quia negat in illo genere, et non in alio: ideo non esse, quod est terminus in generatione simpliciter, pertinet ad genus substantiae. Est ergo inter ista extrema contradictio per resolutionem, ut dictum est supra de non albo quod opponitur nigro: nihil enim non album sic est non album, quod non sit nigrum, vel medio modo coloratum. Diversimode tamen fit hic et ibi resolutio oppositionis posterioris in contradictionem: nam in qualitatibus istis utrumque extremum est aliquid actu in se, sicut nigredo et albedo. Et ideo ex utraque parte potest sumi negatio: potest enim dici nigrum et non nigrum, sicut dicitur album et non album. Sed in generatione simpliciter alterum extremum non est aliquid actu in se, ut patet de materia prima, licet habeat actum adiunctum. Et ideo non potest ex utraque parte sumi negatio, sed ex altera tantum. In generatione ergo simpliciter fit resolutio contrariorum extremorum in contradictoria, quia unus terminus, esse scilicet hoc vel illud quod acquiritur per generationem, ratione qualitatis suae opponitur actui adiuncto ipsi esse in potentia propter eius qualitatem, sicut ignis dicitur contrariari ipsi aquae propter naturam calidi et frigidi. Sicut ergo dicitur non album quod tamen est nigrum vel medium, opponi albo, et nullum aliud non album; ita non esse actu hoc, sive esse in potentia hoc, cui tamen adiunctum est esse actu aliud, opponitur esse actu hoc. Ex dictis ergo manifestum est quod ad alterum extremum contradictionis simpliciter, ad esse scilicet, pertinent ambo extrema generationis, esse scilicet hoc et non esse hoc, quod est esse in potentia. Esse enim in potentia aliquo modo ad esse pertinet. Sed comparando unum eorum ad alterum, esse in potentia est quasi non esse, quia quod est in potentia non est, secundum philosophum; et similiter esse album et non esse album, quod est esse nigrum vel medio colore coloratum, ad esse pertinent, licet non esse album vel esse nigrum comparatum ad esse album sit quodammodo non ens, cum ad vilius extremum contradictionis spectet. Quod autem ista non sint absolute contradictoria, manifestum est ex dictis. Nam non esse, quod est alterum extremum generationis, non est non esse simpliciter, secundum philosophum, sed illud non esse idem est quod esse in potentia. Et ideo manifestum est quod talis non esse et esse oppositi est commune subiectum, materia scilicet; et similiter est de nigro vel non albo, quod est idem esse commune et albo: horum enim est commune subiectum quod est ens medium. Sed contradictoria medium non habent, secundum philosophum, ut supra dictum est. Unde ista sunt contradictoria per resolutionem aliarum oppositionum in contradictorias, quia oppositio contradictoria includitur in omni alia oppositione, ut supra dictum est, sicut prius includitur in suo posteriori. His obiiciunt sophistae, dicentes utrumque extremum contradictionis in genere esse: quorum ratio est quia illud quod nihil est, nihil potest negare: unde non ens quod est extra genus, nihil negat. Addunt etiam quod contraria possunt simul esse falsa, contradictoria vero non. Unde non videtur eis quod oppositio contraria possit resolvi in contradictoriam. Dicendum est ergo eis quod ens uno modo dicitur quod significat veritatem propositionis, ut dicitur quinto Metaph.: ideo enim ita vera est negatio entis de eo quod non est, sicut eius affirmatio de eo quod est; et per oppositum, necessario erit falsa affirmatio entis de eo quod non est, et negatio entis de eo quod est. Eo enim quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa, secundum philosophum. Et ideo id quod nihil est, non negat aliquid quod est esse, sed negat aliquid quod non est esse. Et ideo duplex est sermo quo dicitur quod non est nihil negat. Uno modo a parte praedicati: et hoc est illud quod negatur: et sic verum est id quod non est nihil negare, quia quod non est nihil est aliquid, et esse aliquid aliquid est: et hoc negatur per alterum contradictorium. Alio modo a parte subiecti: et sic de eo quod non est vere potest esse removeri. Unde, cum negare pertineat ad compositionem quae communis est subiecto et praedicato, ipsa, cum a parte ipsius subiecti nihil habeat, rationem non entis habet; a parte vero praedicati aliquid habet ipsa compositio: et ideo a parte subiecti removet naturam rei et proprietatem subiecti; a parte vero praedicati naturam non removet, sed inhaerentiam tantum. Quod autem dicunt contraria simul falsa, contradictoria vero non, hoc est in propositionibus ratione signorum quae in contrariis sunt universalia ex utraque parte; in contradictoriis vero non, sed ex una tantum. Cum enim praedicatum aliquod contingenter inest alicui subiecto, non potest universaliter de eo affirmari vel negari nisi falso; et ideo falsitas quae est in talibus propositionibus accidit quia accipitur ut subiectum contrariorum quod non est subiectum secundum se sed secundum aliquid sui, non tamen quod secundum se denominari potest. Unde falsitas attenditur a parte subiecti, et non a parte contrariorum: et ideo causatur ex additione signorum: signa autem subiectis habent addi. Si vero attendatur natura ipsorum contrariorum tantum, inter quae est oppositio, non erit convenientia in falsitate. Si enim accipiatur subiectum secundum quod natum est subiici contrariis, ut corpus, impossibile est simul falso affirmare et negare de eo alterum contrariorum: ut puta, si accipiatur aliquis homo ut subiectum sanitatis et aegritudinis, affirmatio unius contrariorum de eo est negatio eiusdem quod est affirmatio alterius: et ideo nec simul verae sunt nec simul falsae, sicut nec duae contradictoriae absolute. Considerandum est ergo quando aliquid reperitur in contrarie oppositis, utrum hoc sit a parte subiecti, aut a parte extremorum. Si a parte extremorum, attribui debet ipsi oppositioni secundum se. Si autem a parte subiecti, nonnisi per accidens. Et ideo accidit quod duae propositiones contrariae sunt simul falsae a parte subiecti propositionis, et non ratione extremorum, ut dictum est. Et ideo quando negatur alterum extremorum de subiecto aliquo, ut album, patet quod ipsa negatio supponit aliquid a quo removet albedinem, scilicet subiectum; et similiter quod removetur. In contradictoriis autem absolute non praesupponitur aliquid tanquam subiectum, cum non habeant medium, ut dictum est. In oppositis vero relative non est transmutatio; sed tamen ipsa relatio quandoque sequitur transmutationem, sicut sunt relativa quae sequuntur generationem naturaliter. In aliis vero generibus super quae relatio fundatur, vel est transmutatio inter ipsa extrema, sicut generatio inter esse et non esse, et hoc pertinet ad genus substantiae: vel ipsum genus consistit in ipsa transmutatione, ut actio et passio. Transmutatio autem multas habet species, ut patet in Lib. Physic., sed motus qui est una species, non est nisi in tribus generibus, ut ibidem patet. Et haec de quatuor oppositis dicta sufficiant.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264