CORPUS THOMISTICUM
Clementis V
Hodiernae festivitatis
sermo authenticitate dubius

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum ab A. Gardeil in "Revue Thomiste" 1893 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







[88156] Clementis V (?), Hodiernae festivitatis Hodiernae festivitatis ac celebritatis, patres reverendissimi, memoria laetabunda nos admonet ut in laudibus sacrosancti corporis Christi maneamus exultantes. Quid enim dulcius, quid suavius mentibus electorum quam abyssum divinae charitatis offerre, et caminum superabundantis dilectionis extollere, et quia in mensa novae gratiae carnem suam in cibum et sanguinem suum pretiosum in potum filiis suis, et haeredibus regni, quod promisit Deus diligentibus se, per manus sacerdotum jugiter subministrat. Tua sunt haec veneranda opera, Christe, cujus virtus immensa, pietas copiosa, qui in hoc sacratissimo cibo et pane supersubstantiali in memoriam priorum mirabilium venerandum prorsus et mirandum commercium invenisti ut in esca agni immaculati et incontaminati Jesu Christi assequantur remedium qui per esum ligni vetiti morbum incurrerant et amiserant immarcescibilem aeternae gloriae coronam. O mira circa nos, et omni laude dignissima divinae bonitatis et largissimae pietatis indefessa emanatio qua nobiscum in hoc sacramento universorum termino sacrificiorum usque ad consummationem saeculi indesinenter existit; et quae filios adoptionis pane reficit Angelorum et inebriat charitate filiorum. O singularis humilitas Deo grata, et a seipso praedicata, quae nullius formidat habitaculum, nec cujusquam, quamquam polluti, ventris hospitium. O vere solaris et nequaquam quibuscumque contaminanda spurcitiis aut inquinanda contagiis munditia puritatis, quae mentem + foeditates universas exterminat? O vere cibus spirituum beatorum, qui nos semper hic reficis et in te nunquam deficis. Non confractus, non divisus, non consumptus, sed integer et solidus perseverans, antiqui rubi conspectionem et farinae et olei admirandam durationem absque detrimento in hoc sacramento insinuans. O sacramentum mirabile in quo Deus absconditur, et Moyses noster occultat faciem sub pallio operum, et in generatione et progenie venerandus. In quo virtute verborum, supplente divina actione species symbolicae in carnem et sanguinem convertuntur; in quo subsistunt accidentia praeter subjectum, et lege naturae non confracta, et consecrationis virtute, unus et totus Christus in diversis locis, more vocis, in se existens invariabiliter et immutabiliter perseverans nihil contaminationis et diminutionis ex participatione suscipiens in singulis fragmentis hostiae totus integer et perfectus, sicut speculum, in se toto et in suis partibus manifestat. Sub duplici autem specie a fidelibus convenienter offertur, quamquam sub utraque veraciter totus existit, ut donaret etiam hominibus utriusque partis, scilicet animae et corporis, salutem, et revocaret ad memoriam amaritudinem geminae passionis. O virtus ineffabilis sacramenti, quae affectum igne charitatis accendit, et superliminaribus domus nostrae super utrumque postem sanguinem agni immaculati distillat. O vere conflictantis incolatus viaticum, et sustentatio viatorum, debilium fortitudo, antidotum infirmorum, augmentum virtutum, abundantia gratiarum et purgatio vitiorum, refectio mentium, vita debilium et unio membrorum in compage charitatis. O fidei ineffabile sacramentum et charitatis augmentum, spei vehiculum, Ecclesiae firmamentum, extinctorum fomitus, et corporis mystici complementum. Hic sunt species ligni vitae, domine Jesu. O pastor et pabulum, sacerdos et sacrificium, cibus et poculum electorum, panis vivus et cibus spirituum, remedium quotidianae infirmitatis, edulium, alimonia novitatum. O sacrificium laudis et justitiae, novae gratiae holocaustum, prandium bonum, non altilium, non taurorum, sed carnium pinguium et vindemiae defecatae, quo reficiuntur amici et inebriantur beati. O mensa, benedictione plena, mensa propositionis referta pinguedine. O mensa immensa, stupendis plena prodigiis, dulcedine omnium suavior, omni referta pinguedine delectabilior, omni odore fragrantior, omni decore elegantior, omni cibo desiderabilior, et quam Christus suis sodalibus et commensalibus ministravit, quam pater familias exhibuit filio revertenti post epulas agni typici. Lavacrum in piscinis configuratum. O Pascha nostrum in quo immolatur Christus, et qui transitum vitiorum ad virtutem exposcit, et libertatem efficit spiritualium Hebraeorum. O esca satiabilis non execrabilium, et quae fidei masticationem et devotionis saporem exquirit et unionem charitatis, et non dentibus exterioribus sed fidei articulis dividentem. O viaticum peregrinationis usque ad montem virtutum viatores adducens. O panis vivus in coelo genitus, in utero vero virginis fermentatus, in patibulo crucis excoctus, in altari appositus, in speciebus reconditus, cor meum in bonum confirma et in semita hujus viae consolida, mentem meam laetifica, cogitationes emunda. Hic est panis, et verus, qui sumitur et non consumitur, sumitur et non digeritur, convertit et non convertitur, reficit et non deficit, perficit et sufficit ad salutem, praestat vitam, confert gratiam, culpam remittit, enervat concupiscentiam. Cibus mentium, cibus fidelium qui intellectum illustrat, affectum inflammat, defectum purgat, desiderium sublimat. O calix suavitatum a devotis epotandus. O calix calidus, calix in Christi sanguinem confirmatio testamenti, vetus fermentum expurga imple spiritum mentis nostrae ut simus nova conspersio epulantes in azymis sinceritatis et veritatis. O vere ferculum Salomonis, consolationis coenaculum, praesentis tribulationis pulmentarium, alimentum delectationis, et panis aeternae felicitatis pignus, unitatis fomes, virtutum cibus, pabulum suavitatis, signaculum sanctitatis. Numquid parvitas hostiae ad humilitatem non refertur, rotunditas ad obedientiam, ad parcimoniam exilitas, candor ad puritatem, carentia fermenti ad benevolentiam, ad patientiam, ad charitatem decoctio, ad discretionem Scriptura, sensus ad permanentiam, circulus ad consummationem? O panis pinguis et azyma, o altissimae latibulum potestatis. Sub speciebus enim visibilibus et rebus exiguis res admirabiles et prorsus eximiae continentur. O corpus et anima, divina substantia inseparabilis ab utroque. Cujus in hoc sacramento mirifico declarantur magnalia, siquidem fidei ejus, bone Jesu. Accidentia sola post consecrationem subsistunt; quod sumitur, et non convertitur, non minuitur, non augetur, quod ab omnibus totum sumitur, quantum ab uno tantum a mille, quantum a mille tantum ab uno. Quod in multis altaribus, et constantibus et confractis particulis totum adest, quod caro tua in veritate sumitur et sanguis tuus in veritate bibitur. Et tu es sacerdos et hostia, et sanctorum adest praesentia Angelorum, qui tuam extollunt magnificentiam et singularem praedicant majestatem. Tua haec est potentia, domine, qui facis mirabilia magna solus, excedens sensum et intellectum, et ingenium et rationem et imaginationem, qui instituisti et commisisti discipulis hoc sacramentum miraculis plenum. Non accedas ergo ad mensam terribilem absque reverentia devotionis et dilectionis fervore; non absque actuali poenitentia et memoria redemptionis. Agnus enim sine macula, sine contagione et sorde peccati, in azymis est sumendus. Non desit accedentis confessionis lavacrum, fidei fundamentum, charitatis incendium, passionis acetum, probationis judicium. Sic accede ad dominicam coenam ad mensam pinguedine plenam et virtute refertam, ut demum pervenias ad nuptias veri agni in quibus inebriabimur ab ubertate domus Dei, regem gloriae Deumque virtutum in decore suo visuri, et panem in regno patris gustaturi, praestante domino nostro Jesu Christo, cujus virtus et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264