CORPUS THOMISTICUM
Ignoti Auctoris
Postilla in libros Geneseos
a capite IV ad caput V

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 4

[90277] Postilla in libros Geneseos, cap. 4 Adam vero cognovit uxorem suam. Postquam egit de lapsu primi parentis, agitur de successione generationis lapsorum. Et primo successio generationis reproborum ponitur, quae facta est per Cain. Cognovit quoque Adam uxorem suam. Item primo ponitur origo, secundo conversatio, fuit Abel; tertio successio, cognovit autem Cain uxorem suam. Adam vero et cetera. Nota quod tam Scriptura quam sancti patres honestissime sunt circumlocuti opera aliquid pudendi includentia; et hoc ut quantum possent occasionem libidinosae cogitationis pro audientibus vitarent: unde Rabbi Moyses dicit, quod patres non habuerunt hujusmodi nomina propria, sed transumpta et accommodata; et hoc attestatur eorum honestati et castitati. Nam ita casti erant quod etiam hujusmodi nominare horrebant. Videtur autem ex ista litera quod illa die qua fuerunt creati, vel paulo post, peccaverunt primi parentes. Nam si ibi pluribus diebus stetissent, videtur quod convenissent, quod non legitur: unde inquiunt aliqui quod sexto die peccaverunt et circa nonam, sicut Christus sexto die passus fuit et hora nona expiravit, et illam culpam expiavit, ut tempus liberationis respondeat tempori transgressionis et praevaricationis. Et quod Adam prius non cognoverit Evam, videtur etiam ex eo. Nam si eam cognovisset, concepisset, quia nulla eorum commixtio fuisset frustrata fructu debito et intento, et semper intendendo. Peperit Cain dicens, possedi hominem per Deum, unde a passione hac dictus est Cain, qui interpretatur possessio sive acquisitio. Ex hoc autem et multis aliis colligitur Adam et Evam reductos ad Dei timorem et cultum, quia primum suum partum a Deo recepisse firma fide profitentur: unde vexatio dedit eis intellectum. Sed et probatur ex sequentibus. Nam Cain et Abel obtulerunt Deo sacrificia; et verisimile est quod non fecissent, nisi a parentibus ad talem cultum in quo recognoscunt Deum auctorem divinae majestatis, informati fuissent. Si quaeritur, quare Cain malus fuit prius generatus quam Abel bonus? Respondet Augustinus 15 de civitate Dei, quod sicut in uno homine non prius quod spirituale est, sed quod animale gignitur; sic ex Adam lapso primo malum processit, et postmodum per Baptismum regeneratur vel per aliud loco Baptismi, ut per circumcisionem in veteri lege, vel per fidem et aliquam observantiam in lege naturae. Et in hoc ostenditur quod bonitas motuum non est ex natura vel ex primogenitura, sed ex mera Dei gratia. Rursumque concepit et peperit Abel. Abel interpretatur luctus. Nam Eva postquam dominum Deum deseruit, planxit suam culpam et recognovit eam. Et iste est ordo poenitendi. Moveri in Deum devote et peccatum lugere vel de peccato dolere. Unde secundum ordinem naturae et istius literae, primo est motus liberi arbitrii in Deum quam in peccatum. Abel fuit pastor ovium, Cain autem agricola. Ponitur post originem prolis conversatio. Et nota quod quamvis Cain praecessit in nativitate, tamen Abel praeponitur in conversatione. Sed si quaeritur, quare Abel fuit pastor ovium cum tunc carnes non ederent? Dicitur quod potuit esse propter lanas et sacrificia quae ex illis debebant fieri, et ad impinguandum agros quos colebat Cain, ut melius fructificarent. Si quaeritur, quare sancti patres fuerunt pastores ab initio? De Abel potest dici, quod Adam ex necessitate deputavit Cain filium suum majorem et fortiorem agriculturae, ut liberius posset Deo vacare et quiescere et regere familiam. Abel autem deputavit officio multum utili pro victu humano post agriculturam. De aliis autem patribus ratio fuit conditio terrae Orientalis quae abundat in pascuis propter maximum beneficium solis et temperatum qui sol est pater omnium fructuum. Alia ratio potest esse, quia istud officium est aptum solitudini et simplicitati, orationi et meditationi, et humilitati; et praecipue, ubi propter multitudinem pascuorum, vel latitudinem desertorum est magna sequestratio a plebibus et turbis. Et nota quod ab initio mundi omnes sancti status populi Dei incipiunt a summa simplicitate et humilitate et paupertate et puritate: quod nos in multis possumus intueri, tam ex vestitu quam ex ornatu et victu, quia non erant textores. Unde credo in vili tunica sine calceis, nudis pedibus incedebant, et modum a Deo sibi traditum de pelliceis observabant: sine salsamentis etiam, et sine vino de terrae fructibus vivebant. Item in defectu sociorum et ministrorum. Adam enim in persona propria colebat terram, et fodiebat, et boves et jumenta custodiebat, et ligna deferebat. Eva etiam fuit sola obstetrix, et nutrix partuum suorum, et ancilla in omnibus domesticis obsequiis domus suae: et aquam ferebat, et ignem incendebat. Non erat etiam usus pecuniae, nec contractus venditionum, nec litigia caussarum. Item quia habebant simplicissimas domos et viles, rusticano opere formatas, nec dum erat usus musicorum vel inventio inanium cantilenarum. Factum est autem post multos dies, ut offerret Cain, de fructibus terrae. Ex hoc patet quod falsa est opinio dicentium quod sacrificia essent in lege introducta solum ad tollendam idolatriam; cum constet hic ab initio mundi secundum naturam generis incoepisse. Unde sunt introducta ut essent in signum latriae et singularis adorationis et cultus Deo solum debiti. Si autem invenitur aliquid in Scriptura quod videatur huic contrarium, exponendum est quod non a principio praeceperit sicut per se bona, sicut sunt praecepta moralia; sed sicut signa vel instrumenta actus perfecti vel perfectae justitiae, sicut latriae. Et sic exponitur illud Jeremiae 6: non praecepi eis de verbo holocaustomatum, in die qua eduxi eos de terra Aegypti. Data sunt autem igni sacrificia et consumebantur, quia publico facto debemus protestari quod omnia nostra sunt Deo offerenda et divinis usibus applicanda. Alia autem ratio potest esse necessitas congregationis fidelium in uno cultu et modo colendi dominum sub quo vivant uniformiter. Propter hoc ergo Cain obtulit de terrae frugibus, et Abel obtulit de primogenitis suis, et adipibus eorum. Et nota quod oblatio Cain dicitur nomine communi. Non enim dicitur de optimis terrae frugibus; quod si fecisset ad aliorum exemplum, Scriptura non tacuisset, sicut dixit de Abel quod obtulit de primogenitis et adipibus earum: unde ex hoc colligitur quod ex cupiditate et avaritia optimas fruges retinuit, et minus bonas Deo obtulit, sicut multi faciunt qui nunquam Deo offerunt nisi deterius, et quod est corruptum vel consumptum, et quo non possunt uti. Unde Deus istius oblationem et talium condemnat, et faciem suam et oculos a tali oblatione avertit. Unde sequitur: respexit dominus ad Abel et munera ejus, ad Cain autem et munera ejus non respexit. Qualiter autem fecit istum respectum et istam approbationem oblationis Abel, et reprobationem Cain et suorum munerum? Credo quod Deus aliquo signo ostendit quod illud approbabat, ista repudiabat: unde forte illa inflammabat et convertebat in flammam, et fumum odorabilem ascendentem, quasi innueret quod eam superius ad se traheret, et eam acceptaret, alia autem dimitteret, sicut fuit in primo sacrificio Aaron, post ejus consecrationem, Levitici 9, et in sacrificio Eliae 3 Reg. 18. Unde secundum Hieronymum, Theodotionis translatio habet, inflammavit dominus super sacrificium ejus. Et nota quod dicitur prius respexisse super Abel, quam super suum sacrificium, quia Deus magis acceptat sacrificium cordis quam exterioris operis. Illud enim est sacrificium sibi gratissimum; de alio non ita curat, nisi quia istud concomitatur et aliud sequitur, ut quasi faciat sacrificium cordis sacrificio operis viam ad oculos Dei. Ideoque non ivit sacrificium Cain ante Dei approbantis aspectum, quia non habuit devoti affectus ducatum. Iratus est Cain vehementer. Hic agitur de peccato ipsius Cain in proximum: et primo de peccato affectus; secundo de peccato effectus, ibi, dixitque Cain ad Abel. Tangit autem duplex peccatum: irae, scilicet, et invidiae. Dicit ergo, iratus, et cetera. Ira scilicet invidiae, et indignationis in fratrem: et impatientiae in dominum, qui munera sua non acceptaverat. Et fuit invidia pessima et nequissima. Nam invidia respectu boni alicujus temporalis magis movetur secundum rationem, vel minus contra rationem: quia si invideo de aliquo pulchro equo, ex hoc forte moveor quia si alter habet, ego non habeo. Si unus alius est episcopus, ego non possum esse, quia duobus non communicatur. Sed bonum divinum est ita commune, quod omnibus communicatur, nisi per hominem impediatur. Et concidit vultus ejus, et intra et extra. Intra quasi per quamdam desperationem: extra per faciei et oculorum depressionem, et pallorem et immutationem, et hoc propter nimiam tristitiam. Quia enim erat primogenitus, nec adhuc fecisse poterat crimina sensibilia sicut fornicationes et furta, quia non erat cui posset furari, neque cum qua posset moechari et fornicari, quia vidit fratrem suum coram suis parentibus, et a Deo sibi praeferri, intolerabilem incurrit invidiam et maximam tristitiam ipsum totaliter consternantem. Concidit autem ejus vultus exterior, quia ab interiori consternatione mentis vel cordis exterior aspectus faciei cadit. In vultu enim lucet communiter passio mentis. Sicut videtur in gallo; quamdiu enim habet constantiam, erigit pectus, et caput, et caudam. Unde ex hoc apparet mirabilis virtus apprehensionis et affectionis, quod ita subito et ita vehementer totam naturam immutat. Neque per aliquam qualitatem absolutam, vel activam, vel passivam: sicut quando aliquid vel calescit, vel frigescit: nec per imperium et motum voluntatis, sed per illam apprehensionem et affectionem ita concidit homo, et nescio per quem latentem influxum. Dixit quoque dominus Deus ad eum. Ubi posita admonitione procedit ab affectu malo in actum malum: et accipit modum praedicatoris, et ponit quatuor quae debent esse in praedicatione: scilicet argutio peccati, ibi, quare iratus es; promissio etiam solatii et status boni, ibi, nonne si bene egeris. Tertio, comminatio supplicii, ibi, sin autem male. Quarto commonitio boni: sub te erit appetitus tuus. Quare iratus es? Arguit de invidia et impatientia, innuens iram suam esse injustam et irrationabilem. Nam monstrat causam quare Deus sua munera non acceptaverat, fuisse culpam suam, Deus enim non acceptat dona malorum. Unde si vis eleemosynas et quaevis opera bona non perdere, Deum tibi propitium et amicum prius habere satage: alias non valent ad meritum vel gloriam de condigno, licet valeant et prosint ad impetrandum gratiam de congruo. Quare igitur etc.; quasi dicat: tu non debes propterea turbari et nequam esse, quia ego bonus sum, et ideo minas hominis indigni repello et injusti. Nonne si bene egeris, recipies. Ponitur promissio praemii respectu bonorum: et promittitur bonum divinae reconciliationis: unde secundum Hieronymum in Hebraicis quaestionibus, in Hebraeo est: nonne si bene egeris, dimittetur tibi etiam delictum? Theodotion habet, acceptabile erit munus tuum mihi sicut munus fratris tui justi acceptabile fuit, si autem male, statim peccatum in foribus aderit, id est, per aperta signa exterius patebit ac si esset in januis tuis, vel in aperta poena: quasi dicat. Non potest mihi occultari qui etiam inspicio, nec dissimulare possum quod non puniam. Unde quamvis peccatum transeat, quia est transitorius actus: tamen est praesens in poena quae peccatum sequitur, et qua peccatum punitur et in qua repraesentatur. Verumtamen sub te erit appetitus tuus: ubi hortatur ad bonum virtutis, id est, desiderium peccati sit sub te. Est enim mos Scripturae accipere futurum indicativi pro praesenti imperativi, sicut in praeceptis Decalogi patet Exod. 20: non concupisces. Non furaberis et cetera. Et tu dominaberis, id est, habe ejus dominium cohibendo ipsum. Tamen potest legi indicative ut monstretur dominium quod habet homo ad vitandum peccatum: ideo inexcusabilis est si peccet. Si quaeritur, quare Cain non placebat domino nec ejus munus? Augustinus 15 de Civ. Dei, cap. 7, dicit quod in quo Cain Deo primum displicuit non est facile inveniri: nisi quod Joannes in prima sua canonica cap. 3, dicit, quod ideo fratrem suum occidit, quoniam opera ejus erant maligna, fratris autem justa. Septuaginta habent istam litteram, nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Ex quo datur intelligi, Deum ideo non respexisse ad munera ejus, quia male dividebat: quia dabat Deo aliquid suum, sibi autem retinebat seipsum: quod omnes faciunt qui aliquid Deo dant ut eorum pravis voluptatibus opituletur. Mali enim volunt uti Deo ut fruantur mundo. Item ad Hebr. 11, dicitur quod fide plurimam hostiam obtulit Abel quam Cain, per quam consequutus est esse justus, testimonium perhibente ejusdem muneribus Deo. Ex quo patet quod Abel habuit fidem per dilectionem operantem: et ideo Cain non placuit Deo quia non habuit charitatem. Dixit Cain ad Abel, ubi post peccatum affectus, sequitur peccatum effectus: et hoc primo quantum ad actum manus per homicidium, ibi, cumque eo nunc. Dicit igitur, dixit autem Cain Abel, egrediamur: volebat enim et conceperat fratrem suum occidere; ideo volebat quod lateret suos parentes, et etiam suas sorores, quos etiam metuebat: propter hoc eduxit eum ad locum solitarium ubi nullus posset eum videre nec factum impedire, nec scelere accusare, nec punire. Ideo quod concepit, opere complevit, et concepit dolorem et peperit iniquitatem: unde sequitur: qui cum esset in agro, consurrexit adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. Maxima fuit malitia, quoniam fratrem suum occidit ex mera invidia: unde nec ipsum retraxit foedus maximum et fortissimum naturae vinculum quod debet esse inter fratres qui manant immediate ab una carne. Nec etiam timor comminatae paulo ante poenae. Nec reverentia justitiae quae erat in fratre, id quod probaverat per dominum qui ejus holocaustum acceptaverat. Nec simplicitas humilitatis et innocentiae. Neque promptitudo obedientiae, quia sibi obediverat eundo ad agrum. Ideo advocat divina justitia eum ad tribunal judicis: unde sequitur: et ait dominus ad Cain, ubi est Abel frater tuus? More judicis interrogat, ut vel confessionem veritatis extorqueat, vel ejus negationem dolosam adaperiat. Et primo ponitur tantum interrogatio, secundo ipsius Cain obstinatio, ibi, qui respondit. Dicit igitur, ubi est Abel? Non est interrogatio ignorantis, sed ad poenitentiam invitantis, qui respondit, ubi primo ponitur obstinatio in malitia. Secundo desperatio de venia, ibi, major est iniquitas et cetera. Qui respondit, numquid custos fratris mei sum ego? Unde ponit abnegationem veritatis et charitatis: dicit enim: nescio. Quod refertur ad pertinaciam intellectus, et numquid custos fratris etc. quod pertinet ad obstinantiam affectus. Et respondit etiam indignanter et pertinaciter, numquid, etc. quasi dicat: injuste petis a me de fratre meo, cujus me non fecisti custodem. Et tamen si bene considerasset, certum est quod mendacium dixit: nam unicuique mandavit dominus de proximo suo, Eccles. 17. Dixitque ad eum, quid fecisti? Ubi agitur de justitia condemnante: et primo convincitur de culpa, secundo infertur poena, ibi, nunc maledictus eris. Quid fecisti? Vox sanguinis et cetera. Quia enim factum non confitetur, nec excusat tantum sicut Adam, sed simpliciter et pertinaciter negat, ideo convincit eum per evidentiam facti subdens, vox sanguinis etc. quasi dicat: licet non confitearis, tamen factum evidens, et sanguis fratris tui tenet locum et vicem accusatoris. Unde interlinearis Glossa dicit evidentia enim patrati sceleris non indiget clamore accusatoris. Vel aliter. Sanguis fratris tui ita effusus, evidenter exigit a me fieri justitiam, sicut si alta voce clamaret. Unde Hebr. 11, inscribit hanc vocem merito fidei ipsius Abel: ubi dicitur quod per illam vocem adhuc defunctus loquitur. Nunc igitur maledictus eris, ubi ponitur poena condemnationis et maledictae personae, et punitio in opere. Maledictus eris super et cetera. Ista littera exponitur tripliciter. Primo super terram, id est, plus quam terra; sicut dicitur: super omnes deos, id est, magnus plusquam omnes dii. Vel ab his qui sunt super terram, quia omnes maledicent tibi, id est, interpretabuntur te malum pro fratricidio: vel super terram, quod os suum aperuit et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Loquitur autem de terra quasi de quadam crudeli bestia hiatu oris sui bibente sanguinem ab aliquo sibi effusum. Vel per hoc innuit Cain quaesivisse aliquam loci opportunitatem, sicut aliquam fossam quae cito absorberet ipsum et ejus sanguinem ne posset deprehendi: unde forte fecit unam fossam in qua abscondit illum: cum operatus fueris eam et cetera. Ponitur punitio in opere: et prius ipsius commorantis, secundo progredientis; ut sive stans, sive progrediens, puniretur, ibi, vagus et profugus. Dicit igitur, cum operatus fueris et cetera. Maxima poena commorantis in aliquo loco est inutilitas laboris, et poena procedentis de loco ad locum est instabilitas: quae periculosa est ex duobus, ex defectu necessariorum, et ex timore hostium. Et primo est vagatio ex defectu necessariorum, ideo dicitur, vagus. Secundo ex fuga, scilicet ex timore hostium, ideo dicitur profugus. Vagus propter concupiscentiam boni: profugus ob fugam necessariam propter timorem imminentis mali. Unde in Hebraeo habetur, timidus. Dixitque Cain ad dominum. Notatur desperatio de venia. Secundo Dei misericordia aliquid relaxantis de poena, ibi, dixit ei dominus. Desperatio autem Cain ex triplici consideratione surrexit. Ex consideratione culpae irremissibilis et gravis. Unde dixit: major est iniquitas mea quam ut veniam merear: quasi dicat: omne meritum indulgentiae vel omnem dulcedinem parcentis, vel condonantis misericordiam transcendit culpa mea. Quod quidem si credidit simpliciter, non solum fuit desperatio, sed etiam infidelitatis error. Si tamen passionatus dixit, tunc solum fuit desperatio, quae est voluntatis passio. Secunda caussa desperationis Cain est ex consideratione justitiae inflexibilis. Unde sequitur: ecce ejicit me et cetera. Unde jam aestimabat se sententialiter damnatum et aspectu et respectu divino indignum. Ex quo sequitur desperatio: quia nullus potest veniam consequi, nisi primum super eum ferantur oculi Dei condescendentis, et ad se peccatorem reducentis et suis dulcissimis oculis et sua gratia ad suam misericordiam advocantis. Ista omnia excludit Cain: ecce ejicis me a facie terrae et a facie tua abscondar. Tertia ratio desperationis est poena jam inflicta, et miseriae praesentis et ignominiosae, et incertae mortis. Unde dicit, et ero vagus et profugus in terra. Omnis enim qui invenerit me, occidet me. Quaeritur, quare hoc timebat? Dicendum, quod lex naturalis ei dicebat, quod per quae peccat quis etiam torquetur. Sapientiae undecimo. Et etiam hoc potuit dicere ex timore, sicut dictum est. Unde quidam ajunt, quod ipse Cain habuit et timorem corporis et agitationem mentis furiosae. Et unum significatur nomine vagus aliud nomine profugus. Quia igitur ex istis deprehendebatur patenter sua culpa: timebat quod omnis qui eum inveniret, sicut legens in eo sententiam mortis et sicut executor divinae justitiae, mortem sibi inferret. Vel hoc dixit ex desiderio sicut desperatus: ita quod exponatur, occidet me, idest occidat me. Et hoc secundum Glossam interlinearem, ut compendio mortis praesentes cruciatus evaderet. Dixitque ei dominus: nequaquam ita fiet. Hic subjungitur misericordia aliquid relaxans de poena. Et ponit tria per ordinem quae debent relevare desperantem propter mortis timorem: scilicet promissionem longioris vitae; secundo punitionem interfectoris; tertio signum datum ad evasionem interfectionis. Haec dicit per ordinem. Nequaquam ita fiet, idest non ita cito morieris, sicut credis. Deus enim per suam misericordiam peccatores expectat ad veniam vel poenitentiam: unde ipsum Cain non ita cito voluit mori, ut hic tempus haberet poenitendo. Sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur, idest non ita te rejicio a cura mea, quin gravissime puniam eum qui te occiderit auctoritate sua. Si quaeritur, quare non dicitur, qui occiderit te, sed Cain? Dicendum, quod Cain est nomen naturae. Per hoc igitur ostendit quod non licet in naturam insurgere: licet in peccatum sit licitum ratione culpae illis quorum interest. Posuitque dominus signum in Cain. Ponitur punitus in signo evidenti, quod signum fuit tremor capitis, ut sciretur a domino punitus et judicatus, et ita non occideretur ab aliquo: inhumanum enim est afflicto afflictionem addere. Et istam sententiam ponit Magister Hist. Egressusque Cain a facie domini habitavit ad Orientalem plagam Eden. Ubi ponitur conversatio Cain post peccatum. Si quaeritur, qualiter a facie domini potuerit egredi? Cum enim Deus sit infinitus et secundum essentiam et secundum potentiam et secundum scientiam: non videtur quod pateat aliquis sensus secundum quem possit aliquis egredi a facie domini, nam ubique est quantum ad ista omnia, egressio autem dicit quamdam elongationem et remotionem: dicendum est ad hoc quod Cain non fuit egressus a divina essentia, quia ubique est, nec ab ejus potentia, quia ubique potest, nec ab ejus scientia, quia omnia scit et intuetur: sed dicitur egressus a sua gratia et benevolentia, quia obstinatus fuit et cum pertinacia. Vel a loco in quo erant primi parentes, in quo Dei erat supernaturalis influentia et de quo erat ei specialis cura: vel a sua collocatione, per quam ipse Cain habebat sensum suae praesentiae. Per hoc patet quod Adam erat longe positus a Paradiso; quia innuit ista litera quod Cain longe fuit ad orientem proficiscens. Et notantur in hoc ibi tria vitia quae habuit ipse Cain: scilicet passio desperationis, quia egressus fuit a facie domini, unde fuit sicut aegrotus desperatus, qui ab ipsius facie medici recedit: et reus desperatus qui se a misericordi judice elongat et veniam petere contemnit. Item ponitur timor malae pusillanimitatis, cum dicitur, profugus: ex nimio enim timore instabilis erat. Item amor inordinatus voluptatis, quia habitavit ad Orientalem plagam Eden. Eden enim interpretatur voluptas vel delitiae: unde assumit sibi terram voluptuosam. Forte enim a parentibus audierat aliquid de delitiis quas in oriente in Paradiso habuerant, ideo illuc fugit. Cognovit autem Cain uxorem. Determinata autem Cain origine, ait de ejus successione et suorum mala conversatione: quae in duobus principaliter consistebat. In aedificatione civitatis, et bigamia vel pluralitate uxorum. Quorum unum procedit ex mundi cupiditate, aliud ex carnis voluptate. Et dicit, cognovit et cetera. Nota quod quamvis Scriptura non exprimat generationem filiarum a parentibus primis, tamen eam subinnuit. Nam alias non potuit Cain habere uxorem, nisi duceret suam sororem. Tamen hoc Scriptura tacuit, quasi fuerit istud in principio ex necessitate, quia hoc erat et est contra legem et instinctum naturae: unde postmodum in lege prohibetur: ideo voluit hoc Scriptura tacere, ne esset incentivum ad agendum contra illud praeceptum. Quae concepit et peperit Henoc. Quamquam generatio Henoc primo narretur, tamen non sequitur, secundum quod dicit Augustinus de civitate Dei 15, cap. 8, quod fuit primogenitus; sed prius narratur ejus generatio, quia fuit patri praedilectus; vel propter sequentes eventus, quia ab ipso magis fuit populi denominatio et civitatis et terrae: sicut non sequitur quod Judas a quo dicuntur Judaei fuerit primogenitus Jacob. Unde sequitur, Cain aedificavit civitatem et vocavit eam nomine filii sui Henoc. Henoc interpretatur dedicatio, et propter hoc sic eum vocavit, quia omnes operas suas et bona sua illi filio, sicut praecepto, dedicavit. Sed quaeritur. Cum magnus populus requiratur ad unam civitatem, quomodo ita pauci potuerunt facere civitatem? Ad quod respondet Augustinus de civitate Dei 15, cap. 8 et 9: quod istud fuit post longum tempus conjunctionis Cain cum uxore, ita quod ex ejus prole jam magnus numerus manaverat. Nec est mirum; quia Cain diu vixit, et suo tempore potuerunt filii ejus multum multiplicari, sicut filii Israel per quadringentos annos sic fuerunt multiplicati, quod vix poterant numerari, sicut habetur in Exod. 12. Posito autem quod Henoc fuit suus primogenitus, tunc oportet dicere quod post Henoc generationem non aedificavit statim civitatem, quia tunc non erant nisi paucae personae: sed longe post ejus generationem et magnam suae prolis multiplicationem. Item si quaeritur, quare non vocavit civitatem nomine suo, sed nomine filii sui? Potest esse ratio, quia ex maledictione Dei et infamia facti sui, scilicet homicidii, erat mundo odiosus, ne ex infamia ejus reddetur civitas odiosa et in posterum ejus filii ex memoria facti essent opprobriosi. Item alia ratio potest esse, quia parentes sunt magis soliciti de filiis quam de seipsis; ideo civitatem a filio denominavit et eam sibi deputavit; non enim filii parentibus debent thesaurizare, sed parentes filiis, 2 Corinth. 12. Item si quaeritur, quare fecit civitatem? Respondet Josephus, quod cupiditas et timor moverunt eum. Dicit enim: rapina et violentia opes congregans suas ad latrocinia invitabat, non timens illos quos laedebat in civitate suos obscuritatem collegit. Genuit autem Henoc Irad. Istae personae ibi ponuntur, non quod inde certa mysteria vel facta excerpantur, sed ut sequentium generatio texatur. Nisi enim radices plantemus, ramos non colligimus, secundum Glossam. Ab illis autem Lamech descendit, de quo Scriptura dicit, qui accepit duas uxores. Hic agitur de hoc quod spectat ad concupiscentiam carnis: et dividitur in duas partes: quia primo agitur de Lamech conjugio, secundo de homicidio, ibi, dixitque Lamech uxoribus. Ponitur ergo desponsatio duarum uxorum. Qui accepit et cetera. Et quia creditur quod hoc fecit ex sola carnis libidine, subjungit generationem filiorum. Genuitque Ada Jabel. Ille fuit pater habitantium in tentoriis: non sicut milites ad impugnandum vel obsidendum: sed sicut pastores ad custodiam gregum. Fuit enim singularis inventor eorum quae spectant ad officium pastorale; et forte inter cetera invenit usum tentoriorum quibus utuntur pastores, praecipue in oriente, propter maximos calores et propter frigus nocturnum. Dicitur autem inventor istius artis propter ista, non quia primus pastor fuit, quia Abel fuit primus pastor, sicut supra dictum est. Unde Abel fuit pastor et pater primus quantum ad officium, sed quantum ad aptum modum et singularem, Jabel dicitur primus. Nomen fratris ejus Tubal: ipse fuit pater canentium cythara et organo, idest magnus inventor artis musicae et musicorum instrumentorum. Si autem legimus quod post diluvium longe ista facta et inventa sunt: respondetur quod isti invenerunt, sed traditio ab isto et suis facta et etiam instrumenta in diluvio perierunt, ideo alii revocaverunt. Multa enim inventa a primis per oblivionem vel aliam causam perierunt, quorum similia postmodum a posteris sunt inventa. Nec oportet quod isti fuerint etiam omnino primi, sed sufficit quod fuerint solemniores respectu illorum temporum, et quasi consummatores: sicut Aristoteles dicitur pater logicalium et Priscianus grammaticalium, cum tamen plures logici et grammatici fuerint ante eos. Nota tamen quod Josephus dicit, quod ars illa musicorum ab isto Tubal descendit. Et si opponitur quod diluvium ista instrumenta musica destruxit: respondet quod Tubal in duabus columnis musicam scripsit: in una lapidea quae non dissolveretur, in altera ex lateribus, quae non consumeretur incendio. Nam ista duo judicia Adam prophetice praedixerat ventura, ac ideo filii ejus propinqui se contra ea muniebant. Et nunc potest solvi quod leguntur alii inventores istius artis post diluvium, quia non intelligitur quod invenerunt primarium actum et necessaria ad simplicem modum: sed quod invenerunt aliquem singularem modum. Sed quaeritur quomodo potuit iste consonantias musicas invenire? Ad hoc respondent aliqui historiographi, quod a fratre suo malleatore fabricante qui vocabatur Tubalcain, qui erat frater suus ex parte patris, sed de alia matre sicut infra eodem dicitur: delectatus namque iste Tubal in sono et consonantia casuali, et sine arte facta ex ponderibus malleorum, consonantias proximiores, quae ex eis nascuntur, excogitavit. Quam etiam inventionem secundum Isidorum Lib. 3, Graeci attribuunt Pythagorae. Quod potest esse, quia Graeci ignorabant istam artem; ideo eam prius non fuisse putabant. Sicut aliquis vadens ad terram alienam multa de terra sua posset fingere et invenire apud illos qui talia non vidissent. Sicut etiam aliqui fingunt se componere libros accipientes libros antiquorum ignotorum et propalantes, et modica immutatione facta sibi ascribentes. Cytharae forma in principio similis fuisse traditur pectori humano; quia ut vox a pectore, ita ex ipsa cantus eduntur, et propter hoc sic vocatur. Nam pectus in lingua Dorica, cythara dicitur. Hoc dicit Isidorus Lib. Etym. 3, cap. 33. Vel dicitur cythara quasi iteratione percussa. Organum generale nomen est omnium instrumentorum musicorum secundum Isidorum Etymol. Lib. 3, cap. 22. Et hoc dicit etiam Papias: et dicitur ab orge quod est colere, quia solebant his uti ad cultum Dei, sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator. De hoc dicit Josephus quod ferrariam artem primus invenit, res bellicas decenter exercuit, sculpturas etiam in metallis in libidinem oculorum fabricavit. Ex quo sumitur triplex hujus artis, scilicet malleatoriae, necessitas: quantum ad usum ferri pro humano victu, sive ad colendum terras, sive ad jungendum domos ligneas. Item alius finis est defensio ab inimicis in rebus bellicis, quae fit cum instrumentis ferreis. Tertius finis est voluptas ex sculpturis. Si quaeritur quomodo istam artem invenire potuit? Dicitur quod cum succendissent frutices in pascuis, venae metallorum in mineris fluebant in rivulos, et fluebant laminae de illis in aliquibus locis stantes et constrictae post recessum ignis figuras locorum referebant. Et ex hoc coepit excogitare quod metalla poterant diversas configurationes accipere et per liquefactionem et productionem; unde sequitur: et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. Haec autem dicitur artem texturae invenisse. Sed quomodo istam artem cogitavit, potest quaeri: et dicitur quod ex operibus quorumdam animalium solertia hominum potuit instrui post peccatum propter subtilitatem naturae. Et potuit ista Noema instrui ad texendum, quemadmodum ex mirabili operatione apum possunt architecti instrui ad domificandum. Sed quaeritur an habere plures uxores fuerit peccatum? Videtur quod non: cum legamus sanctos patres plures habuisse uxores, sicut legitur infra 29 de Jacob et Moyse, David et caeteris. Igitur non peccavit Lamech. Contrarium tamen videtur per Glossam quae dicit quod Lamech primus contra naturam et contra morem adulterium commisit. Dicitur quod Lamech peccavit duplici de caussa. Tum quia fecit contra naturam, hoc est contra jus naturale, et etiam contra consuetudinem. Jus enim naturale dicit unam esse unius. Peccavit etiam contra bonos mores, quia contra temperantiam et moderantiam. Ex incontinentia enim immoderata plures uxores habuit. Quod autem opponitur de sanctis patribus, dicitur quod cum ipsis fuit dispensatum, et hoc propter multiplicationem hominum ad divinum cultum, in quo informabant eos sancti patres: unde sancti patres non utebantur eis incontinenter, sed caste, prolis scilicet intentione, ideo cum ipsis fuit dispensatum. Item non peccabant sancti patres habendo plures uxores ex secunda ratione, quam assignavimus in peccato Lamech: nam istud fuit tunc in consuetudinem tractum. Si autem opponitur, quod non potest fieri contra jus naturale, nec in eo dispensari: dicitur, quod aliquid potest esse contra jus naturale dupliciter: vel quia est malum secundum se, hoc est quod nullo modo et nulla causa potest bene fieri, ut fornicari, mentiri; et illud nunquam non potest esse peccatum, nec Deus posset ibi dispensare, quia sic faceret contra suam bonitatem, cum includant in se essentialem malitiam. Aliud est contra jus naturale, vel contra dictamen rationis, non quia est malum secundum se, vel quod contineat essentialem malitiam agentis vel inordinationem, sicut dictum est de fornicatione et mendacio; sed in se continet aliquod malum naturae particularis, ad quod si movetur aliquis, peccat contra naturam particularem. Tamen quia frequenter malum naturae particularis accipitur ut bonum respectu mali communis, ideo ut malum commune videtur, istud malum exercetur: et tunc non habet rationem mali, sed boni: sicut occidere vel occisio hominis mala est respectu naturae particularis, tamen ubi salvatur justitia communis, optima est. Et in talibus quae sic se habent, Deus potest dispensare; et sic etiam ratio et epieikeia aliquando dispensat in nonnullis rebus cum judicibus; et inter talia est habere plures uxores vel bigamia; quia quamvis non sit ibi tanta conformitas mutuae societatis, sicut quando est una unius, nec tanta occasio pacis in familia, nec ita perfecta educatio prolis respectu utriusque parentis: tamen quia ista recompensatur vel recompensabantur in bono majori, scilicet in promotione cultus divini, ideo potuit ibi dispensari. Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et sellae: audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum, quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo. Ubi Lamech conjugibus describit suum homicidium, et excitat ad attendendum, dicens, audite et cetera. Sic enim loquuntur grandaevi, quando volunt attendi et reverenter audiri. Sunt enim communiter in sensu praesumptuosi, et se reputant propter experientiam longam temporis: et alios contemnunt propter inexperientiam. Item se reputant propter quamdam naturalem maturitatem, quia sunt in eis magis sedatae passiones quae sequuntur calorem naturalem, sicut intemperantia et ira. Et signanter provocat uxores ad audiendum, quia communiter mulieres sunt ad loquendum promptae et ad audiendum sunt graves propter animi majorem levitatem, et propter instrumenti majorem mobilitatem: quod accidit propter ejus raritatem et subtilitatem. Quoniam occidi et cetera. Hic confitetur culpam suam. In vulnus meum, idest in vulnus quod illi intuli. Et adolescentulum in livore meo, idest per plagas liventes, quas sibi intuli: vel in livore meo, idest in grandi ira mea, quae vultum et labia pallescere facit. Et quamvis ad idem possit referri utrumque, cum dicit, occidi virum, et tamen dicit, adolescentulum, tamen ad diversa secundum communiter loquentes refertur. Et dicit Magister historiarum, quod per virum intelligit Cain, propter hoc quod sequitur: septuplum ultio dabitur de Cain. Est una opinio, quae ponitur in Glossa, quae dicit, quod Lamech prae senectute caligaverant oculi et ibat ad venationem pro recreatione et usu pellium, et directus a juvene ductore misit sagittam quasi ad feram et occidit Cain inter vepres latentem. Tunc iratus verberavit juvenem ductorem, sciens, quod ille qui occideret Cain septuplo puniretur per sententiam a Deo latam supra eodem cap. Istam sententiam reputant aliqui fabulosam: nec videtur mihi, quod possit haberi per litteram, nec quod occiderit Cain, nec quod occiderit ductorem suum; nam litera non dicit, nisi quod occiderit virum et adolescentulum; et hoc verum fuit. Nam homo fuit carnalis et voluptuosus, ideo ad fovendum delicias suas et divitias per quas suam voluptatem servabat, aliquos potuit occidere, et hoc erat notorium. Et quia uxores suae habebant eum odio et possent invenire colorem occidendi eum, sicut reum morte, ideo ut istum colorem tollat, allegat sic partim secundum rationem, partim secundum fictam adinventionem procedens. Quod enim dixit pluries debere puniri occisores Lamech, quam Cain, videtur rationabile; nam ille commisit fratricidium, iste autem simplex homicidium: ille occidit hominem Deo acceptum, iste hominem communem vel communes homines. Ille a Deo correptus et praemonitus non destitit: iste autem non legitur aliquam divinam admonitionem recepisse specialiter: ideo videtur, quod plus debuit puniri. Ac ideo concludit et arguit: si Cain plus peccavit, quam ego occidendo virum et adolescentulum, igitur si ille punitur septuplo qui occidit Cain, plus ergo punietur qui occiderit Lamech: et satisfacit apparentem rationem. Quod autem addit, dicens, septuplo ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies, ad timorem mulierum fuit ficta adinventio. Vel etiam accipitur determinatum pro indeterminato: et sic sensus est, septuagies septies, idest longe plus. Sicut in Evangelio dicitur Petro quaerenti, quoties dimitteret fratri peccanti? Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. Item quantum ad modum, quem narrant, non videtur illud verisimile: nam isto modo Lamech fuisset excusabilis, ex quo invitus fecisset. Item non est dubium, quin Cain, qui erat pater primus omnium de terra illa, haberetur in magna reverentia. Nec apparet verisimile, quod lateret solus inter fruteta, sicut una fera. Neque obstat, quod dicitur, vagus erat et profugus super terram. Nam hoc non fuit sibi dictum, quasi non esset in magnis honoribus, ut pote quia aedificavit civitatem; sed hoc fuit dictum eo quod ex sententia Dei amisit domum paternam et terram nativam, et ivit ad aliam, quam longo tempore quaesivit et pro qua antequam staret multum discurrit. Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth. Determinata generatione reproborum, describitur generatio electorum, sicut Seth et suorum filiorum. Et nominavit eum, et secundum morem communem, et secundum modum sanctorum. Et ponit nominationis rationem et motivum; et totum reducit ad generationem divinam. Seth enim interpretatur resurrectio vel positio, quia quasi Abel in isto justo filio resurrexit; quia quamvis alios post mortem ejus genuisset, tamen similes in bonitate non erant. Iste autem fuit similis in bonitate; ideo Abel reputaverunt in isto suscitatum. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Ponit autem generationem Seth, et ejus nominationem, quia vocavit eum Enos. Et ponitur istius nominis ratio. Iste coepit invocare nomen domini. Enos enim interpretatur invocatio. De hoc autem dubitatur quomodo coeperit invocare nomen domini. Nam sic ostenditur Ecclesia incoepisse sub eo vel ab eo. Ad quod tamen opponitur de Adam, de Abel, qui omnes boni fuerunt: dicitur, quod non incoeperit divinum cultum, sed quod invenit aliquem modum singularem colendi vel orandi Deum. Unde Ecclesia incoepit ab Abel, non ab Adam, quia Ecclesia fuit semper continua, et semper in ea fuerunt aliqui justi. Si vero ab Adam incepisset, Ecclesia fuisset discontinuata, quia cum peccaverunt parentes primi, nullus justus fuit.


Caput 5

[90278] Postilla in libros Geneseos, cap. 5 Hic est liber generationis Adam et cetera. Hic ponitur primo creationis hominis recapitulatio; secundo describitur ejusdem bona generatio, ibi, vixit autem Adam centum triginta annis. Ponit autem creationem, et quantum ad hominis animam et quantum ad corpus. Hic est liber generationis Adae. Ponitur autem hic titulus, liber generationis Adae, quia iste liber est vetus testamentum, vel primus liber veteris testamenti. Nam Adam fuit vetus homo: sicut titulus primi libri novi testamenti ponitur generatio novi hominis, scilicet Christi: unde sicut hic dicitur: hic est liber generationis Adam, ita dicitur Matthaei 1. Liber generationis Jesu Christi. In die qua creavit Deus hominem. Per hoc autem, quod dicitur, in die, videtur falsum esse dicere, quod Adam et Eva non fuerunt una die formati: nam hic dicitur quod in una die fuerunt creati. Tamen potest responderi, quod istud dicitur secundum intentionem Scripturae quae productionem mulieris post septimum diem quietis recitat expositive. Et quod dies accipitur hic pro toto tempore creationis ipsorum, sicut supra, ubi dicitur: istae sunt generationes caeli et terrae, in die quo fecit dominus caelum et terram. Et nota quod Adam accipitur pro homine singulari, quando dicitur, hic est liber generationis Adam: nam generationes mulierum Scripturae non recitant. Tamen quando sequitur postea, et vocavit nomen eorum, accipitur Adam pro homine communiter: nam Adam idem est quod homo: ambo autem erant homines ab humo dicti, sed per quamdam excellentiam vir sibi retinet nomen et mulieri imposuit nomen speciale. Ad imaginem et similitudinem suam fecit hominem. Homo accipitur hic sicut cum dicitur, homo est animal rationale mortale. Per hoc autem, quod dicit, ad imaginem, notat conformitatem in essentia; per similitudinem vero conformitatem in gratia. Et ex hoc concluditur, quod et Deus fecit hominem secundum animam, quia secundum illam habet similitudinem et imaginem Dei. Nec tantum secundum animam, sed et secundum corpus in quo est distinctio sexus: unde sequitur, masculum et feminam creavit eos. Itaque illud plurale (eos) dividitur, ut singulae partes subjecti singulis partibus praedicari referantur; quia Adam fecit masculum, Evam feminam. Sicut si diceremus, Socrates et Plato habent duas animas, oportet quod ad veritatem propositionis praedicatum dividatur et singulae partes subjecti singulis partibus praedicanti referantur, dividendo duas animas in unam et unam, et dicendo: Socrates habet unam animam et Plato habet unam animam. Et benedixit illis. Nam non tantum dedit vim existendi in se, sed se multiplicandi in speciem. Vixit autem Adam centum triginta annis, et genuit filium et cetera. Et videtur in multas partes: nam ponit multorum generationes, et de quolibet tria facit: ponit tempus, quod fluxit in vita sua, antequam generaret, et tempus generationis et tempus mortis. Si quaeritur, quare tantum tempus interposuit Adam ad propagationem filiorum post mortem Abel? Dicunt aliqui, quod non interrumpit actum generationis, sed generationes non recitantur, quae non pertinebant ad Christum. Vel etiam potest dici, quod generationes istae ponuntur ad aestimandum aetatem mundi et decursum. Per generationes autem aliorum a Seth nihil profecisset decursus, quia tota aliorum posteritas, et Cain et aliorum, fuit per diluvium abolita et solum stetit generatio Seth in Noe et sua posteritate. Unde patet frivolum esse, quod dicitur a quibusdam, quod Eva propter desolationem de morte Abel continentiam vovit, et quod Deus in voto suo dispensavit propter multiplicationem generis humani: et hoc videtur dicere Methodius et Strabus. Istud autem reputo frivolum, quia habuerunt de multiplicanda prole praeceptum, nec est verisimile, quod essent hujus transgressores mandati, nec de hoc a Scriptura notantur. Et genuit filium ad imaginem et similitudinem suam. Non dicit ad imaginem Dei, sed suam. Nam imago Dei vivi erat in homine deturpata, ita quod non debebat dici divina, cum careret suo formali, scilicet elevato actu contemplationis Dei; et proprius sic dicitur, scilicet respectu objecti divini. Similitudo autem ex toto erat deleta: quia similitudo attenditur quantum ad gratuita: et posteritas Adae concipitur in carentia gratiae et originalis justitiae. Et ideo dicitur genitus ad imaginem et similitudinem primorum parentum, quia similis in natura ab eis etiam culpabiliter infectus processit. Notare autem debes, secundum Hieronymum in Hebraicis quaestionibus, quod usque ad diluvium in generationibus hominum antequam generent filios suos, Septuaginta interpretes plus ponunt centum annos, quam ponunt Hebraei. Sicut verbi gratia, ubi habemus de Adam, quod vixit centum triginta annis, ipsi habent ducentos triginta annos, et sic de aliis. Postquam autem genuerunt, de aetate sua tantum auferunt, quod secundum utramque literam in aetate eadem mortui sunt: quod unde processit nescio, nisi ex vitio scriptorum: et quod sit verius, Hieronymus non asserit. Sed hic solet quaeri de hoc, quod hic dicitur, quod jam in aetate magna generabant, quomodo tantum expectabant. Et ut de Adam taceamus, de quo constat, quod antea fuit centum triginta annorum, quam genuit Abel, de Enos quaeramus qui dicitur fuisse nonaginta annorum, quando genuit Cainan. Non enim videtur verisimile, quod tantam aetatem ad contrahendum expectarent, cum videamus in nobis qui sumus natura debiliores, quod citius homines generant et non tantum expectant. Secundum Augustinum 15 de civitate Dei, cap. 12, respondit quidam qui vocabatur Plinius secundus, cum commemorasset scriptum esse, quosdam vixisse centum quinquaginta annis, alios trecentis, alios quadringentis, alios nongentis, et similiter tanto tempore expectasse ad generandum, dixit hoc contigisse ex varietate annorum vel differenti sumptione. Quidam enim aestatem et hyemem pro duobus annis ponebant. Alii quatuor anni tempora ponebant pro quatuor annis. Alii unum mensem lunarem pro uno anno. Alii autem dicunt, quod anni illi, de quibus hic loquitur, sunt tales anni, quod illorum decem faciunt unum annum nostrum, ita quod centum anni illorum sunt decem anni nostri, ita ut ille qui vixit nongentis annis de illis annis, vixit nonaginta de nostris. Istud autem probat Augustinus ibidem impossibile. Nam hic dicitur, quod Enos nonaginta annorum genuit Cainan; nonaginta autem de illis sunt novem de nostris: igitur novem annorum genuisset, quod nullus diceret. Item Cainan genuisset septimo anno, quia septuaginta annos habebat, quando generavit. Istud autem a nullo diceretur. Et propter hoc credo, quod intelligit de communibus annis. Inconveniens enim esset, quod in causa necessaria, scilicet generationum descriptione, in qua aetas mundi probatur, et ex qua multae prophetiae, et multarum Scripturarum veritates et expositiones dependent: positum esset aliquid ita malignum, nisi esset alicubi expositum. Et quod objicitur, quomodo ita starent diu, antequam accederent ad propagandum, sicut hic videtur innui? Respondet Augustinus 15 de civitate Dei, capite 15, quod tanto fuit serior et tardior proportione pubertas, quanto vitae totius tunc erat major annositas. Aut quod magis video esse credibile, non hic primogeniti commemorati sunt, sed illi quos successionis ordo poscebat, ut veniretur ad Noe et Abraham, et ad certos alios articulos temporum. Quod probat per exemplum genealogiae Christi a Matthaeo descriptae: ubi primo dicitur, Abraham genuit Isaac, et reliquit Ismael primogenitum. Deinde dicit, Isaac genuit Jacob, qui non fuit primogenitus, et sic quasi de omnibus, saltem de multis. Eos enim in ordine generationis posuit, per quos ad David et ad Christum perveniret. Potuit ergo esse, quod plures ante genuissent; sed de istis loquitur, quorum generatio ad Christum pertinet, et a quibus Christus descendit. Si autem quaeritur, utrum vivebant ita diu naturaliter vel miraculose? Dicunt aliqui, quod humanum genus, quia tunc recens erat, plus habuit vigoris et durabilitatis, et quod per successum temporum ille vigor deficiebat. Sed contra hoc arguitur, quia tempore Moysi, et citra, vita hominum satis cucurrit uniformiter, et David dicit, dies nostri septuaginta anni. Unde quibusdam videtur, quod Deus naturam antiquorum vigoraverit propter necessitatem humanae propagationis, et primariae fundationis et instructionis humani generis; ac ideo a multiplicatione sufficienti facta, sicut a tempore Moysi satis cucurrit uniformiter. Dant autem signum hujus in Moyse et Caleph: quia enim vita Moysi erat populo regendo necessaria, propter hoc in fine Deuteronomii dicitur, quod Moyses centum annorum et viginti erat, quando mortuus est, nec caligavit oculus ejus, neque dentes ejus sunt moti. De Caleph vero, quia constantia ejus erat populo utilis, dicitur Josue 14: concessit mihi dominus vitam, sicut pollicitus est, octoginta quinque annorum: sum sic valens, ut valebam tempore, quo ad explorandum terram missus sum. Vixit Mathusalem centum octoginta septem annis et cetera. Atque hic genuit Noe, qui vixit sexcentis annis, et tunc fuit diluvium, et post vixit trecentis quinquaginta annis, et ita fuit nongentorum quinquaginta annorum, quando fuit mortuus, sicut infra nono dicitur; et sic Mathusalem fuit mortuus in anno, in quo fuit diluvium. Nam Mathusalem tempore suae mortis fuit nongentorum sexaginta novem annorum. Centum enim et octoginta septem, quibus vixit Mathusalem, antequam genuit Lamech, et centum octoginta duo, quibus vixit Lamech, antequam genuit Noe, et sunt trecenti sexaginta novem; quibus additi sexcenti anni ipsius Noe, quos habuit tempore diluvii, faciunt nongentos sexaginta novem, quae fuit aetas Mathusalem tempore suae mortis, secundum omnes translationes. Unde sic patet, quod in anno diluvii fuit mortuus, ut patet ex litera ista, quae est eadem cum Hebraeo, secundum quod dicit Hieronymus in Hebraicis quaestionibus: qui dicit, quod istam literam invenit etiam in Bibliis Samaritanorum, et ea solvit illam quaestionem et perplexitatem, quam movet Augustinus 15 de civitate Dei, capite undecimo, et Hieronymus super iisdem verbis movet eam in Hebraicis quaestionibus: et dicunt, quod est quaestio famosissima, et secundum literam Septuaginta interpretum, videtur haberi aliquid contra Scripturam, quae dicit, quod omnes mortui sunt, exceptis octo animabus, quae fuerunt in arca Noe, inter quas non dinumeratur Mathusalem. Quod autem sic sequatur, probant per literam Septuaginta. Dicit enim litera eorum, quia Mathusalem, priusquam genuit Lamech, fuit centum et sexaginta septem annorum; Lamech autem, quando genuit Noe, fuit centum octoginta annorum, qui simul juncti cum annis Mathusalem, quos habebat quando genuit Lamech, faciunt annos trecentos quinquaginta quinque. His additi sexcenti anni, quos habuit Noe ante diluvium, faciunt nongentos quinquaginta quinque annos. Mathusalem autem vixit nongentos sexaginta novem annos: igitur post diluvium vixit quinque et novem annis, id est quatuordecim annis. Ex istis moti quidam, secundum quod refert Augustinus ibidem, ajunt, quod ad tempus fuit cum Enoch patre suo in Paradiso terrestri, ad quem diluvium non adscendit. Quemadmodum non approbat Augustinus; imo dicit, quod certum est, Mathusalem non vixisse post diluvium: unde secundum Hieronymum videtur, quod litera nostra sit melior, quae tollit perplexitatem istam. Nec ex hoc sequitur quod Septuaginta dixerunt falsum vel mendacium; sed forte fuit vitium scriptorum. Quaeritur de Enoch, de quo hic dicitur, ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Quo tulerit eum, et utrum vivum vel mortuum, non apparet clare ex ista litera: tamen videtur quod tulit eum Deus mortuum. Nam hic dicitur facti sunt omnes dies ejus trecenti sexaginta quinque anni. Igitur videtur, quod post non vixit. Sed istud potest exponi, et exponitur vere de annis, quibus vixit ante suam translationem. Et quamvis non habeamus, quod fuit translatus, clare ex ista litera: tamen satis innuitur, et efficaciter probatur ex multis. Primo ex hoc, quod non dicit quod est mortuus, sicut dicitur de aliis: quod tamen faceret si ita fuisset. Apparet etiam ex alia Scriptura: Ecclesiast. 44, dicitur Enoch placuit Deo, et translatus est in Paradisum et ad Hebraeos undecimo dicitur: fide Enoch translatus est, ne videret mortem; et non inveniebatur, quia transtulit eum dominus. Unde quamvis hoc loco Scriptura, quae studet brevitati, non hoc exprimat ita clare, tamen ex istis aliis Scripturis patet clarissime, et isti habuerunt hoc a spiritu sancto, et ab aliis qui ab illo tempore hoc reliquerunt in scriptis. Si autem quaeritur, quare fuit translatus? Potest dici, quod sicut judicia Dei occulta non sunt temere aut praesumptuose discutienda, sed potius veneranda et metuenda; sic ejus arcana opera et consilia non sunt curiose aut praesumptuose perscrutanda, sed fideliter magnificanda, et sobrie speculanda. Ratio tamen aliqua potest poni de ipso et Elia consimilis. Secundum enim testimonium Christi et Malachiae prophetae Elias fuit reservatus, ut in fine saeculi filios Israel converteret. Item ad confirmandam fidem, et fortem et grandem aestimationem magnalium illius temporis ultimi. Et propter hoc duo erant maximi sui temporis, et suae aetatis, aetatis dico mundi. Nam Enoch fuit maximus ante legem et propheta, secundum quod dicit Judas in canonica sua, et de judicio prophetavit; propterea ad istud tempus reservatus fuit. Elias autem fuit maximus propheta post legem, et maximus justitiae zelator. Ideo debet esse judicii (in quo fiet plena justitia) testis. Uterque enim fuit circa tempus grandis judicii, sicut Enoch circa tempus diluvii, Elias circa tempus magnae persecutionis: nam tunc fuit magna interfectio prophetarum ab ipsa Jezabel, 3 regum 18. Institit etiam captivitas decem tribuum. Item isti duo prophetae sicut patres, et quaedam capita prophetarum, ideo convenienter reservantur in testes illius temporis, in quo de universo orbe in gentibus et Judaeis necesse erit dare singulare testimonium de Christo, et imminentis judicii dare signa, et reducere dispersa in unum, ita quod ex gentibus et Judaeis fiet unum ovile. Si autem quaeritur, unde vivunt? Dicitur, quod de lignis Paradisi, quae sunt optime proportionata, pro complexione humana, quantum ad suam qualitatem absolutam; et cum hoc habent vim divinam sibi tamquam sacramentaliter assistentem, materiam eorum conservantem, sicut in statu innocentiae fuisset. Vocavitque nomen ejus Noe, dicens. Iste consolabitur nos ab operibus manuum nostrarum in terra, cui maledixit dominus. Noe enim interpretatur requies, et prophetice nomen istud suscepit: nam per ipsum facta est humani generis reparatio, quia ab isto totum genus humanum defluxit. Unde ipse est universalis pater omnium posteriorum, sicut Adam respectu omnium simpliciter. Vel alia ratione dicitur vel prophetatur, quod consolaretur nos, quia praedicabat diluvium imminere ad poenam malorum, et ad solatium bonorum. Vel quia ipse bonus et solatium erat inter malos suis parentibus. In terra, cui maledixit dominus. Non quantum ad suam essentiam, sed quantum ad laboriosam hominis habitationem. Et sic terminatur generatio primae aetatis, quae continet novem generationes.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264