CORPUS THOMISTICUM
Nicolai de Gorran
In VII epistolas canonicas expositio
pars IV

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1869 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Caput 1

[89304] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 4 cap. 1 Quod fuit ab initio et cetera. Haec est tertia pars hujus libri continens epistolas Joannis tres. Quarum prima generalis est, duae aliae speciales. Una cuidam matronae. Altera cuidam patrifamilias. In prima agit de affectu et effectu charitatis communiter ad Deum et ad proximum. In secunda specialius ad Deum. In tertia specialius ad proximum. Haec autem epistola prima dividitur in tres partes. Nam primo commendat doctrinam suam in isto cap. Secundo hortatur ad ejus observantiam. Cap. 2 et 3. Dissuadet doctrinam contrariam cap. 4 et 5. In prima parte commendando, primo, tangit certitudinem doctrinae ex parte doctorum. Secundo ejus utilitatem ex parte auditorum, ibi: quod vidimus et audivimus. Tertio utilitatis consequendae modum, ibi: si dixerimus societatem et cetera. Certitudinem vero ex parte dictorum tangit dupliciter. Primo in sciendo quo ad se. Secundo in docendo quo ad alios, ibi: et vidimus et testamur et cetera. Dicit ergo, quod fuit ab initio et cetera. Quaeritur quare secundum modum aliorum epistolas scribentium et aliarum duarum epistolarum suarum, hic non praemittit salutem. Responsio, ut principium epistolae suae principio Evangelii sui concordaret, ubi dicit, in principio verbum et cetera. Ut sic appareret eundem esse scriptorem Evangelii et epistolae. Et quasi hoc opus operi Evangelii praecedenti continuaret. Dicit ergo, quod fuit ab initio et cetera. Constructio sic potest ordinari, nos apostoli et vidimus et testamur et annunciamus vobis, illud quod fuit ab initio aeternaliter, scilicet verbum Dei. Nec exprimit quid sit illud, eo quod ineffabile est et infinitum. Fuit. Tria tempora sunt, scilicet praesens, praeteritum et futurum. In his quod perfectionis est Deo convenit: quod imperfectionis non. Praeteritum vero de Deo dicitur propter perfectionem. Praesens propter actualitatem. Futurum propter durationem. Alias vero nullum tempus de Deo convenienter dicitur. Nec praeteritum, quia non est: nec praesens, quia transit; nec futurum, quia nondum est, ab initio, originis, scilicet a patre. Joan. 1, in principio erat verbum. Vel durationis, et hoc dupliciter: vel ab initio initiante, scilicet aeternitate, idest ab aeterno. Vel ab initio initiato, scilicet temporis. In ipso enim temporis initio verum erat dicere, quod fuit: et hoc dicitur Joan. 1, in principio erat verbum. Unde prius fuit quam initium temporis, non tempore, sed aeternitate. Prius enim, secundum Augustinum, dicitur quadrupliciter: natura, dignitate, tempore, aeternitate. Videte si non attestatur epistola sua ubi modo audistis, in principio erat verbum et verbum erat apud Deum. Quod fuit inquam ab initio filium Dei, secundum divinitatem et aeternitatem. Quod audivimus, mediate per legem et prophetas vel immediate per seipsum in mundo loquentem. Hebr. 1, olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime et cetera. Quod vidimus oculis, ipsum, scilicet in carne apparentem. Baruch 3, post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Unde Luc. 9, dictum est eis apostolis, beati oculi qui vident quae vos videtis. Quod perspeximus, ipsum diligenter et perfecte non superficialiter inspeximus. Luc. 24, videte manus meas et pedes meos. Vel perspeximus, idest diligenter et perfecte inquisivimus, an ipse esset de quo praedixerint prophetae et an in ipso implerentur Scripturae, et illud scilicet quod, manus nostrae contrectaverunt, ipsum palpando, de verbo vitae. Non secundum verbi naturam, sed secundum carnem assumptam. Luc. 24, palpate et videte. Hic sumitur argumentum quod non solum Thomas palpavit, sed et alii secundum Glossam, et vita, idest ipse idem Christus. Joan. 14, ego sum via, veritas et vita, manifestata est, interius per fidem, exterius per praedicationem, per miraculorum operationem. In hoc autem quod dicitur, manus nostrae contrectaverunt, insinuatur nobis certissima cognitio quantum ad veritatem humanam; sensus enim certissimus est tactus, et vidimus: quasi dicat, hoc inquam nos apostoli vidimus certitudinaliter cognoscendo, et testamur, audacter asserendo. Et probant assertionem martyria sustinendo. Nam martyr Graece, testis Latine dicitur, Act. 1, eritis mihi testes et cetera. Isa. 43, vere vos testes mei, dicit dominus. Et notandum quod testimonio promittit visionem, quia certitudo visionis requiritur ad hoc quod testimonium sit efficax, et annunciamus vobis, publice scilicet praedicando: erant enim nuncii domini. Psalm. 63, annuntiaverunt opera Dei et cetera. Vitam aeternam, idest Christum qui est vita aeterna: visio enim Christi Dei et hominis est vita aeterna. Joan. 17, haec est vita aeterna et cetera. Dicitur autem Christus vita aeterna per essentiam quo ad se et per se, et per causam quo ad nos: quae vita aeterna, idest Christus, erat, ab aeterno secundum divinitatem. Joan. 1, verbum erat apud Deum, apud patrem, ut alius apud alium, secundum personarum distinctionem, et apparuit nobis, in fine temporum, secundum carnem. Habac. 2, apparebit in fine et non mentietur et cetera. Quod vidimus et audivimus et annunciamus et cetera. Hic commendando doctrinam, ostendit ejus utilitatem ex parte auditorum. Prima est communio Ecclesiae. Secunda participatio gratiae, ibi, et societas vestra. Tertia est gaudium cordis, ibi, et haec scribimus. Quarta est illuminatio mentis, ibi, et haec Annunciatio. Dicit ergo, quod vidimus. Repetit, causa majoris certitudinis. Genes. 41. Quod autem secundo vidisti ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est. Vel trina repetitio fit propter tres differentias sensuum; scilicet corporalis quae est carnis, et intellectualis, quae est rationis, et spiritualis quae est verbum fidei. Quod scilicet verbum Dei. Vidimus, in carne, audivimus. In sermone. Annunciamus, in praedicatione, vobis. Qui nec audivistis nec vidistis, minus felices in hoc, ut dicit Glossa, quam illi. Unde Luc. 10, beati oculi qui vident quae vos vidistis. Nec obstat quod dicitur Joan. 20, beati qui non viderunt et cetera. Non dicit beatiores; nam secundum statum communem meriti, beatius est credere quod non videtur, quam quod videtur. Secundum vero statum specialem illorum qui viderunt, quia ampliorem gratiam receperunt, beatius fuit audire et videre, quam audire tantum, sic intelligitur Glossa. Ut scilicet et vos, qui praedicta non vidistis. Societatem habeatis nobiscum, majoribus, qui praedicta vidimus. Societatem inquam in praesenti, in communione Ecclesiae quo ad fidem et bona opera. Psalm. 118. Particeps ego sum omnium timentium te et cetera. Et societas nostra sit, in futuro non tantum hominum, sed ad invicem scilicet cum Deo secundum illud Joan. 14, ad eum veniemus et mansionem et cetera. Cum patre. In quo est omne bonum. Jacob. 1, omne donum optimum et cetera. Et filio ejus, per quem omne bonum. Joan. 1, omnia per ipsum facta et cetera. Jesu Christo, hoc addit ad differentiam filiorum adoptivorum. Ab amborum societate non separatur spiritus sanctus; sed intelligitur, ut nexus in extremis. Haec vero societas erit gloriae, ut secundum Glossam, simus haeredes Dei, cohaeredes domini nostri Christi. Rom. 8. Sic ergo per societatem sanctam transitur ad societatem divinam. Glossa, ergo per nostram societatem transibitis ad societatem Dei. Prima est gratiae in praesenti. Secunda gloriae in futuro. Et hoc scribimus vobis. Glossa: non tantum transitorie nunciamus, sed et memoriae commendamus. Ut gaudeatis. Glossa. In hoc sequuti unitatem Ecclesiae. Et gaudium vestrum sit plenum. In futuro, in Angelorum societate: nunc enim non est gaudium plenum: quia risus dolori miscetur, Proverb. 14. Sed tunc erit plenum non solum plenitudine sufficientiae vel indeficientiae, sed et superfluentiae. Ita enim gaudium replebit animam, quod undique superfluet; et sub et supra, et intus et extra, a dextris et a sinistris: ut sit beatus totaliter in gaudio, sicut piscis in aqua, et homo in domo propria. Matth. 15, intra in gaudium domini tui. De hoc triplici gaudio. Joan. 16. Ut gaudium meum sit in vobis, et gaudium vestrum impleatur. Et haec est Annunciatio, quam scilicet vobis annuncio, id est res digna Annunciatione. Quam audivimus, auditu interiori per fidem; et exteriori per praedicationem. Ab eo, a Christo scilicet, et annunciamus vobis, aliis, scilicet qui ab eo non audistis. Psalm. 63, annunciaverunt opera Dei, et cetera. Quoniam Deus lux est, per essentiam, non corporalis. Joan. 9, quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Et Joan. 3, lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Et tenebrae, peccati, erroris, ignorantiae, injustitiae, quae sunt tenebrae spirituales. In eo non sunt ullae, scilicet per participationem. Jacob. 2, apud quem non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio. 2 Corinth. 6, quae enim societas luci ad tenebras? Augustinus, Deus est lux quam non capit locus: nox quam non capit tempus: odor quem non spargit ventus: cibus quem non minuit edacitas: amplexus quem non divellit societas. Et nota, quod est differentia inter lucem et lumen: quia lux est ipsa luminis forma; lumen vero est lux, ut est in aliquo corpore recepta et incorporata. Unde Christus proprie dicitur lux in sua divinitate: in se lumen prout est unita in humanitate. Isa. 60, surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum. Dicitur ergo Christus lumen ratione unionis, quia lumen, sicut dictum est, est lux incorporata. Et in Christo lux divinitatis est carni unita. Psalm. 35, in lumine tuo, scilicet deitatis, videbimus lumen, scilicet humanitatis ratione delectationis. Eccl. 11, dulce lumen et delectabile oculis videre solem. Ratione illuminationis. Luc. 1, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Vel dicitur lumen, quia illuminavit nos exemplis. Isa. 60. Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. In doctrinis. Isa. 2, domus Jacob, venite ambulemus in lumine Dei nostri. Item beneficiis: haec contra tenebras culpae, ignorantiae, inscientiae. Si dixerimus quoniam et cetera. Hic ostendit utilitatis consequendae modum. Primo in honestate conversationis. Secundo in humilitate reputationis, ibi, si dixerimus, quia peccatum non habemus. Ad honestatem conversationis duo tangit. Primo declinationem mali; secundo operationem boni, ibi, si autem in luce ambulemus. Humilitatem reputationis tangit in tribus: primo in praesentium peccatorum cognitione quo ad seipsum; secundo in eorumdem confessione quo ad alium, ibi, si confiteamur peccata; tertio in praeteritorum peccatorum recordatione ante Deum, ibi, si dixerimus quia peccatum non habemus, et cetera. Dicit ergo, si dixerimus, quia Deus lux est, et in eo tenebrae non sunt. Iterum si dixerimus, nos quicumque apostoli, vel alii, dictione cordis vel oris. Quoniam societatem habemus. Glossa, per fidem et charitatem quoniam Deo sociant. Cum illo, scilicet domino, qui lux est. Et in tenebris. Glossa, peccatis. Unde peccata dicuntur opera tenebrarum. Ad Rom. 13. Abjiciamus inquit, opera tenebrarum. Dicuntur autem peccata tenebrae, quia Daemones tenebrosi ad ea nos impellunt. In tenebris fiunt, animam tenebrosam faciunt, ad tenebras aeternae damnationis ducunt. Psal. 34, fiat via illorum tenebrae et lubricum. Jerem. 23, via illorum quasi lubricum, in tenebris scilicet; impellentur enim, et corruent in ea. Ambulamus, idest de malo in pejus proficiemus. Glossa peccato peccatum addentes. Haec est pessima ambulatio, de qua Joan. 13, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Mentimur, ecce peccatum commissionis. Et non facimus veritatem, ecce peccatum omissionis. Vel secundum Glossam; mentimur in nobis, et non facimus veritatem, dum alios ad idem mendacium exemplo nostro inducimus. Glossa. Jam ergo habere qui vult societatem cum luce, pellat tenebras peccatorum. Si autem in luce, vitae bonae alios exemplo illuminantis, secundum illud Joan. 1, vita erat lux hominum, ambulaverimus, id est si de bono in melius proficimus. Glossa. Homo in luce ambulat, qui virtutum operibus ad meliora proficit. Ephes. 5, ut filii lucis ambulate et cetera. Sicut et ipse est in luce, id est in seipso qui est lux. 1 Tim. 6, qui lucem habitat inaccessibilem. Et dicit est, immutabiliter et immobiliter. Non ait, ambulat, quia Deus non proficit. Unde Glossa, Deus esse in luce dicitur quia summam ubi proficere valeat non invenit. Societatem habemus ad invicem, gratiae scilicet et charitatis. Et unus cum alio, cum membro suo, et omnes cum capite nostro, scilicet Christo. Et sanguis Jesu Christi et cetera. Glossa, sacramentum dominicae passionis. Filii ejus, scilicet Dei patris. Emundat, idest evidenter mundat. Nos qui sumus de societate Ecclesiae merito, non solo numero. Ab omni peccato, scilicet originali, actuali, mortali, et veniali. Glossa: sacramentum dominicae passionis omnia peccata, originalia et actualia laxavit. Apoc. 1, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sanguis enim Christi, cum ipse sit mundissimus, mundat et non inquinat. Apoc. 7, laverunt stolas suas et cetera. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus. Glossa. Sicut ambulamus in luce, ita sumus mundi: non tamen debemus putare nos, quamdiu vivimus, omnino posse a peccato mundari. Si dixerimus inquam, Glossa, elati de aliqua justitia. Quoniam peccatum non habemus, ullum nec mortale nec veniale. Dicitur autem peccatum haberi large non proprie, cum non sit habitus sed privatio. Non habemus. Glossa, non ait non habuimus, ne forte de praeterita vita dictum intelligatur, ipsi nos seducimus. Haec enim praesumptio separat nos a Deo. Sap. 1, perversae cogitationes separant nos a Deo. Et veritas in nobis non est, idest Deus qui est veritas. Joan. 14. Ego sum via, veritas et vita. Glossa, Deus ab elatis se subtrahit. Jacob. 4. Deus superbis resistit et cetera. Hujus autem ratio est: quia contraria contrariis expelluntur, ergo veritas falsitate. Falsitas autem est se putare absque peccato esse. Prover. 20, quis potest dicere, mundum est cor meum? et cetera. Et Proverb. 24: septies in die cadit justus. Sed e contrario, si confiteamur, id est, si simul fateamur confessione cordis Deo, et confessione oris Dei vicario. Jacobi ultimo. Confiteamini alterutrum peccata vestra: quoniam sine peccato in hac vita esse non possumus. Prima salutis spes est ipsa confessio. Peccata, non bona, ut qui se jactant confitendo, exemplo Pharisaei. Luc. 18, jejuno bis in sabbato. Nostra non aliena: ut qui alios accusant confitendo, vel super alios se excusant. Contra quos Psalm. 31, dixi: confitebor adversum me, et cetera. Fidelis est, promissa humilibus conferendo. Et justus peccata poenitentibus remittendo. Vel fidelis, promissa reddendo. Et justus, secundum merita retribuendo. Ut remittat nobis peccata nostra. Glossa, majora peccata, scilicet mortalia; haec enim sunt peccata simpliciter, quia peccatum, secundum Augustinum, est factum vel dictum vel concupitum contra legem Dei. Et emundet nos ab omni iniquitate. Iniquitatem vocat minora peccata sicut venialia. Vel remissio peccati refertur ad dimissionem poenae, emundatio iniquitatis ad dimissionem culpae. Et dicit, omni: tria sunt genera hujusmodi minorum peccatorum; scilicet lignum, foenum, stipula. 1 Corinth. 3. Vel remissio in praesenti, emundatio, id est perfecta scilicet mundatio in futuro. Si dixerimus, quoniam non peccavimus. Glossa. Si confiteamur, mundamur; sed si nos honorare volumus, dicendo, non peccavimus. Glossa, quasi, non egemus absolvi. Contra illud Rom. 5, omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Mendacem facimus eum, scilicet Deum. Glossa Bedae, nec infans unius diei est sine peccato. Et sumitur illa ab illo verbo, Job 15, secundum aliam translationem. Quid est homo ut immaculatus sit: ut justus appareat natus de muliere. Et Proverb. 14, septies in die cadit justus. Cadit inquam, in charitate scilicet, non a charitate. Et hoc insinuatur per hoc quod dicit, in die, non a die. Vel eum facimus mendacem, qui docet nos pro peccatis quotidianis orare. Matth. 5, dimitte nobis debita nostra. Et verbum ejus, vel increatum, scilicet Christus, qui est verbum patris. Joan. 1. In principio erat verbum. Vel etiam creatum, scilicet instructionis, quo instruimur ad humilitatem. Matth. 11. Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Non est in nobis, id est efficaciam non habet in nobis.


Caput 2

[89305] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 4 cap. 2 Filioli mei et cetera. Hic hortatur ad doctrinae suae observantiam. Agens primo de materia diligendorum capitulo isto. Secundo, de forma seu modo diligendi, cap. 3. In prima parte, quia contraria juxta se posita magis elucescunt, primo ostendit quid diligendum. Secundo quid non diligendum, ibi, scribo vobis filioli. In prima parte primo hortatur ad dilectionem Dei; secundo ad dilectionem proximi, ibi, charissimi non mandatum novum et cetera. Ad dilectionem Dei hortando, primo movet cavere Dei offensam in malo, quod est dilectionis impedimentum; secundo facere ejus voluntatem in bono, quod est dilectionis promotivum, ibi, et in hoc scimus. Offensam cavere monet primo declinando a peccato, quod est duplex. Primo per ignorantiam. Secundo per poenitentiam sive emendationem, ibi: sed et si quis peccaverit. Promotivum et observativum est mandatorum observantia. Ad quam hortatur primo ratione signi, ibi: et in hoc scimus. Secundo ratione damni, ibi: qui dicit se nosse Deum. Tertio ratione lucri, ibi: qui servat verbum ejus. Quarto ratione debiti, ibi: qui dicit se in ipso manere. Dicit ergo, filioli, adhuc in fide tenelli et infirmi. Per diminutivum autem notatur tenerrimus affectus scribentis, mei, Glossa, quibus debeo providere et vos mihi obedire, haec, scilicet praemissa, scribo vobis. Glossa, ut in memoria teneatis. Non solum dico, ut non peccetis, dicendo non peccavimus, quod est peccatum praesumptionis. Vel ut non peccetis aliquo genere peccati: quia sicut dicitur Jacob. 2, qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Sed et si quis peccaverit, Glossa, post admonitionem ceciderit, non desperet, sed poeniteat, advocatum, in causis animarum non possessionum. Et non solum advocatum, imo et advocatam cum dicimus: eja ergo advocata nostra, habemus, nos fideles. Glossa, Joannes vir justus contemperans se infirmis, non dicit habetis, sed habemus, ponens se in numero peccatorum, ut habeat advocatum. Non est autem advocatus, secundum Glossam, nisi eum vocantibus displiceant sibi peccata. Clama et ipse audit et liberat. Joel. 2, quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Apud patrem, ut iram patris habeat placare, repraesentando patri naturam humanam cicatricibus signatam, et ita sua merita allegantem non nostra. Hebr. 7, semper vivens ad interpellandum pro nobis, Jesum, idest salvatorem, ad quem pro salute nostra intercedere pertinet ex officio, Christum, idest unctum plenitudine gratiae ad quem pertinet compassionis zelo, quia pius; justum, sine culpa propriae offensae, ad quem pertinet ex vitae merito, quod non repellatur, ut indignus. Istud autem dicit ad differentiam aliorum advocatorum, ut ostendatur secundum Glossam, quod cum sit justus injustas causas non suscipit, quod faciunt alii advocati e converso. Ejus vero pro nobis intercessio fuit triplex. Primo autem ante passionem devota oratione. Joan. 17, ego pro eis rogo. Secundo in cruce sanguinis effusione. Unde sanguis Christi melius quam sanguis Abel dicitur clamare. Hebr. 12. Tertio post ascensionem cicatricum repraesentatione. Hebr. 5, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Bernardus, securum habes, homo, ad Deum accessum; ubi ante patrem filium, ante filium habes matrem. Mater ostendit filio pectus et ubera. Filius ostendit patri latus et vulnera, nec ulla esse repulsa potest ubi occurrunt tot charitatis insignia. Et ipse, scilicet Christus, est propitiatio pro peccatis nostris. Dicitur autem propitiatio vel active, idest propitians nos Deo, hoc est propitiator. Rom. 3, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine et cetera. Vel propitiatio passive, ipse est hostia oblata pro expiatione nostra. Infra tertio, misit dominus filium suum unigenitum propitiationem pro peccatis nostris. Hoc fuit significatum Exod. 25, ubi facies propitiatorium ex auro purissimo. Non pro nostris tantum, sed pro totius mundi. Pro peccatis qui sumus ejus membra secundum efficientiam. Et in hoc scimus quoniam et cetera. Hic hortatur ad mandatorum observationem ratione signi, ibi: advocatum habemus nos fideles, qui cognoscimus: et in hoc scimus, idest in hoc scire possumus, sicut causa per effectum cognoscitur, quoniam cognovimus eum, advocatum, scilicet Christum, cognitione scilicet approbationis sive experientiae, non tantum simplicis speculationis: unde Glossa: hoc est cognoscere Deum, quod amare, si mandata ejus servamus. Maxime illa duo, in quibus tota lex pendet et prophetae. Matth. 22, Glossa 1, charitatem. Et dicitur, observamus, idest si fideliter servamus. Gregorius, probatio dilectionis exhibitio est operis. Et Joan. 14, si quis diligit me et cetera. Qui dicit se nosse Deum, ore; et intellige de notitia approbationis et non simplicis speculationis, et mandata ejus non custodit, opere scilicet, mendax est. Sed videtur quod deberet dicere mentitur, non mendax est. Mendacium enim habitum dicit: habitus nunc ex uno opere malo non relinquitur, sed multis: unde non sequitur: si dicit mendacium mendax est. Responsio. Omnis homo de se mendax est. Psalm. 115, ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax; sed per Deum, cum habet gratiam Dei, efficitur verax. Unde Augustinus: Deus verax per se, tu verax per Deum. Quando autem homo non habet gratiam Dei, relinquitur propriae naturae, et sic est mendax: sed qui non servat mandata, non habet gratiam Dei; ergo qui non custodit mandata, mendax est, et veritas in eo non est, veritas ista in eo non est, sed vanitas. Sapient. 13, vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, vel veritas, idest Christus, in eo non est per inhabitantem gratiam. Proverb. 15, longe est dominus ab impiis. Vel mendax est in verbo, et veritas in eo non est facto seu opere. Qui autem servat verbum ejus, idest mandata ejus. Unde idem dicitur hic per verbum et supra per mandata: sed mandata dicuntur secundum quod plura sunt distinctione legis: verbum vero secundum quod uniuntur in una radice charitatis. Gregorius, praecepta dominica et multa sunt et unum. Multa quidem sunt diversitate operis, unum in radice dilectionis. Vere, non ficte: vera enim charitas ex opere ostenditur, infra eodem. Diligamus non verbo nec lingua, sed opere et veritate. In hoc charitas Dei perfecta est. Perfectione scilicet sufficientiae; de qua ad Coloss. 3, super omnia autem charitatem habete, quod est vinculum perfectionis, sed contra, omnis habens charitatem servat mandata; ergo omnis habens charitatem est perfectus in charitate. Responsio. Duplex est perfectio: quaedam sufficientiae de qua Matth. 5, estote perfecti et cetera. Et quaedam supererogationis, de qua Matth. 19, si vis perfectus esse, vade, vende omnia, et da pauperibus; et ita perfecta charitas foras mittit timorem. Loquitur ergo hic de prima perfectione, non secunda, scilicet in mandatorum observantia. Scimus. Certitudine probabilis conjecturae, non omnimoda, quia Eccles. 9, nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, quoniam in ipso, scilicet Christo, sumus, sicut membra in corpore. Act. 17, in ipso vivimus, movemur et sumus. Illud autem esse in, non est aliud quam ei uniri per amorem. Qui dicit se manere in Christo, scilicet per charitatem. Charitas enim facit manere in Christo, ut infra 4 cap. qui manet in charitate, in Deo manet. Debet sicut ille ambulat et ipse ambulare, idest debet se ei in via morum conformare, ut possit dicere illud, Job 23, vestigia ejus sequutus est pes meus. Glossa hic: in via justitiae, charitatis et patientiae, et orando pro inimicis sicut ipse oravit. Haec est via caeli non saeculi, Dei non mundi. Ambulare, Glossa, de virtute in virtutem. Psalm. 83, ibunt de virtute in virtutem. Debet enim membrum sequi caput suum, discipulus magistrum, servus dominum. Et notandum quod ly sicut, non dicit omnimodam similitudinem, sed qualemcumque. Vel non dicit similitudinem absolutam, sed comparativam: ut scilicet sicut ille suo modo ambulavit, ita et nos secundum modum infirmitatis nostrae. Carissimi, non mandatum novum et cetera. Hic hortatur ad dilectionem proximi dupliciter. Primo ex commendatione mandati dilectionis. Secundo ex necessitate diligentis, ibi: qui dicit se in luce esse et cetera. Mandatum autem commendat dupliciter. Primo ab antiquitate institutionis. Secundo a novitate virtutis, ibi: iterum mandatum novum. Necessitatem diligentis ostendit in tribus. Primo in damno. Secundo in lucro, ibi: qui diligit fratrem. Tertio in periculo, ibi: qui autem odit fratrem suum et cetera. Dicit ergo, charissimi. Glossa, attendenda sunt haec mandata, quia non sunt nova: unde charissimi charissima affectione mihi conjuncti. Non mandatum novum, idest incognitum et inauditum, scribo vobis, scilicet mandatum de charitate. Sed mandatum vetus idest ab antiquo editum, quia in corde primi hominis scriptum et ab omnibus sanctis patribus observatum, non quia pertinebat ad veterem hominem, quod habuistis ab initio, conditionis sive legis naturae. Vel ab initio legis Mosaicae, quia omnia praecepta primae tabulae reducuntur ad praeceptum de dilectione Dei. Vel ab initio, Glossa, fidei nostrae. Mandatum vetus est verbum, scilicet charitatis, quod audistis, Glossa, a me et ab aliis praedicatoribus; ideo vetus, audistis iterum mandatum novum, scilicet mandatum de charitate, scribo vobis, Glossa, eadem charitas vetus mandatum est, quia ab initio commendata: eadem novum mandatum, quia tenebris ejectis desiderium novae lucis infundit. Vel vetus dicitur, quia in veteri testamento datum antiquis. Deuteronomii 6. Novum, quia in novo testamento replicatum et ampliatum modernis. Matth. 6, dictum est antiquis et cetera. Dicitur autem hoc mandatum novum, quia nos spiritualiter innovat. Rom. 6, in novitate vitae ambulemus. Quia etiam pertinet ad novam legem quae data est a novo rege. Solet enim dici a novo rege nova lex. Vel propter diligendi modum de novo dictum. Dictum est enim antiquis. Diliges proximum tuum, Levitici 19. Sed in Evangelio Joan. 13 dicitur, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Quia veteri dilectioni novam dilectionem, scilicet dilectionem inimicorum adjungit. Matth. 5, diligite inimicos vestros. Item quia in novum caelum tamquam in mansionem introducat. Apoc. 21, vidi caelum novum et terram novam. Quod verum est, Glossa non umbratice, quia non ceremoniale, sed morale; non transitorium, sed perpetuum, manet in via et in patria, charitas enim nunquam excidit, 1 Corinth. 13. Et in Christo, impletum, et in vobis, implendum. Joan. 13, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Impletum in Christo fuit, quando ex charitate, quam habebat, morti se exposuit. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet quam ut ponat et cetera. Et vere novum in ipso et in vobis. Et tenebrae, Glossa, tenebrae ad veterem hominem, lux ad novum pertinet. Potest autem hoc intelligi et de Christo et de tenebris. De Christo sic, tenebrae. Glossa, miseriae carnis in Christo. Transierunt, et verum lumen, immortalitatis, jam lucet, in eo. Vel de tenebris sic. Tenebrae scilicet peccati et infidelitatis, jam transierunt et verum lumen, scilicet fidei et charitatis, jam lucet in vobis, scilicet, Rom. 13, nox praecessit, dies autem autem appropinquavit. Primo modo pertinet ad miseriam poenae. Secundo modo ad miseriam culpae. Qui dicit se in luce esse, idest in Christo qui est lux. Joan. 8, ego sum lux mundi. Vel in luce justitiae. Sapient. 5, justitiae lumen non luxit nobis. Vel operationis bonae. Bona enim operatio quaedam lux est. Matth. 5, sic luceat lux vestra coram hominibus et cetera. Et fratrem suum, hominem quemcumque vel Christianum specialiter. Est enim fraternitas naturae inter omnes, sed gratiae inter fideles. Odit, Interl. quem Deus praecipit diligi, licet peccatum sit odio habendum, juxta illud Psalm. Iniquos odio habui. In tenebris est, Glossa, in peccatis, in quibus natus fuerat. Vel deputatus tenebris Inferni. Unde tenebrae intelliguntur hic vel macula culpae vel reatus poenae. Usque adhuc, idest usque modo et post Baptismum, in quo lumen fidei et aliarum virtutum suscepit. Ex hoc autem quod dicit Glossa, in peccatis in quibus natus fuerat, videtur quod plura sunt originalia et quod originale per odium fraternum redeat. Ad primum dicendum est, quod originale est unum in numero per essentiam, sed plura propter corruptionem plurium virium animae. Unde est unum formaliter, plura materialiter. Et ideo dicitur pluraliter originalia. Ad secundum responsio. Originale pro tanto dicitur redire, quia originali proprie debetur carentia visionis Dei: decedens autem in mortali, caret visione Dei. Vel dicitur redire, quia fomes peccati intenditur per peccatum. Idem autem sunt subjecto fomes et originale: ita qui fratrem odit in tenebris est. Sed contra de dilectione est, qui diligit, dilectione scilicet charitatis, fratrem suum, idest proximum, in lumine manet, scilicet fidei. Ardor enim charitatis non est sine luce charitatis. Ecclesiast. 2, qui timetis dominum, diligite illum, et illuminabit corda vestra. Vel in lumine bonae operationis, sive operum legis. Proverb. 6, mandatum lucerna et lex lux, quia charitas nunquam est otiosa. Gregorius, amor Dei nunquam est otiosus; operatur enim magna si est; si autem operari renuit, amor non est. Et dicit manet seu potius permanet, idest perfecte manet, quia tunc bona opera et lux fidei prosunt, ut dicit Glossa. Et scandalum non est in eo: quia qui diligit proximum non habet quo pes mentis offendatur. Psalm. 118, pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Scandalum enim idem est quod obex: ubi autem est obex, ibi est inaequalitas in via. Ubi autem charitas, ibi est aequalitas in via; quia charitas adaequat viam et removet omnia offendicula. Et ideo in illo qui diligit propter Deum non est scandalum, nec activum, quia nullum scandalizat: nec etiam passivum, quia non scandalizatur quicquid ei fiat. 1 Corinth. 13, charitas omnia suffert. Unde Glossa, qui diligit fratrem, tolerat omnia propter unitatem charitatis. Et si fratri adhibet correctionem, non irascitur. Unde sicut ille qui incedit per viam bene illuminatam, non offendit in via, etiamsi in via sint multa offendicula, ille vero qui incedit in tenebris de facili offendit etiam in via plana; ita qui illuminatus est lumine charitatis, et diligit fratrem suum, non offendit, etiam si in fratre suo videat multa offendicula. Si enim videt aliquod offendiculum in fratre, corripit eum et compatitur et tolerat. E contrario ille qui odit fratrem suum, et est in tenebris odii et de facili offendit. Et si in fratre non sint offendicula, si videt bonum ejus, dolet tristatur invidet et pervertit ipsum. Ideo sequitur, qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, idest in carentia seu privatione lucis gratiae, et in tenebris ambulat. Glossa, per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium. Et interlinearis dicit, quod proficit in pejus. 2 Corinth. 3, mali homines proficient in pejus, et nescit quo eat, idest operum suorum finem non attendit, nec considerat. Glossa, non praevidet ad quam poenam recipiendus sit. Prov. 4, via impiorum tenebrosa. Nesciunt ubi corruunt, quia tenebrae, scilicet erroris et peccati, obcaecaverunt oculos ejus, spirituales, scilicet intellectum et affectum; quia nec veritatem cognoscit eo quod in tenebris est, nec bonum appetit, quia ad peccatum ruit. Eccles. 11, error et tenebrae peccatoribus concreata sunt. Vel secundum Glossam: recedentes a lumine Christi, peccatis et carnali voluptate ita praepediuntur, ut et si bonum videant, non tamen exequuntur. Isti excaecantur ex malitia. Sap. 2, excaecavit eos malitia eorum. Scribo vobis filioli et cetera. Hic ostendit e contrario quid non sit diligendum, retrahens primo eos ab amore mundano. Secundo ab errore haeretico, ibi: filioli mei novissima est. Primum opponitur charitati in affectu. Secundum fidei in intellectu. Primum est causa totius mali in moribus. Secundum in fide. In prima parte ostendit primo quibus mandat, in quo ostenditur praecepti generalitas. Secundo quid mandat, in qua ostenditur praecepti utilitas, ibi: nolite diligere mundum. Ad ostendendum generalitatem mandati, non ponit speciales conditiones hujus alicujus generis, sed generales omnium. Primo secundum conditiones aetatis spiritualis. Secundo secundum conditiones aetatis corporalis inferiores, ibi: scribo vobis adolescentes. Tertio secundum conditiones aetatis corporalis perfectioris, ibi: scribo vobis patres. Dicit ergo, filioli. Glossa, nuper geniti vel obedientes patri. Vel sicut dicit Glossa, omnes vocat filios quos ipse in fide praecessit. Scribo vobis, non solum praedico, sed et scribo ut memoriam habeatis. Scribo autem illud quod postea sequitur, nolite diligere mundum etc.: quasi dicat: monui vos ad charitatem; modo moneo ut caveatis ab impedimentis. Et hoc debetis facere, quoniam remittuntur vobis peccata vestra, per Baptismum et poenitentiam, propter nomen ejus, idest nomen fidelis invocationis. Glossa, non Petri vel Pauli. In primitiva enim Ecclesia baptizabant in nomine Christi, ut sic allicerent baptizatos ad amorem nominis Christi. Act. 8, baptizati erant in nomine domini Jesu. Glossa, praeponit causam qua possit eos abstrahere ab amore mundi, scribo vobis patres. Glossa, non aetate, sed sapientia: quorum est antiqua meminisse et minoribus pandere. Hi sunt reverendi senes, in quibus jam debet amor mundi frigescere: scribo, scilicet, hoc quod sequitur, nolite diligere mundum: et hoc debetis, quoniam cognovistis eum qui ab initio est, scilicet filium qui est a patre. Vel ab initio, idest ante initium rerum, sicut prius dictum est, Eccles. 24, ab initio et ante saecula creata sum: quasi dicat: haec est causa quare debetis abstrahi ab amore mundi, quoniam cognovistis eum, quem mundus non cognovit, idest mundi amatores. Joan. 1, in mundo erat et mundus eum non cognovit. Scribo vobis adolescentes, scilicet tempore seu aetate. Hoc scilicet nolite diligere mundum, quoniam vicistis malignum, idest mundum qui totus in maligno positus est, infra ultimo: quasi dicat: vicistis mundum proficiendo; non debetis respicere mundum diligendo ipsum. Et Luc. 9, nemo mittens manum ad aratrum et respiciens retro et cetera. Item cavere debetis ne vincamini ab eo quem vicistis: quia valde esset vobis verecundum. Et notandum quod adolescentibus ascribitur victoria: quia illa aetas specialiter impugnatur incentivis vitiorum. Item quia illa aetas est congrua ad certandum. Scribo vobis infantes. Glossa, humiles spiritu. Scribo inquam, nolite diligere mundum, quoniam cognovistis patrem, scilicet Deum, cognitione fidei: quasi dicat: etsi non sitis apti ad pugnam, quia adhuc estis incipientes in bono; tamen habetis Dei cognitionem et eum diligitis: unde non debetis diligere illa quae istam dilectionem impediunt. Scribo, scilicet iterum, vobis patres, seniores scilicet aetate et sapientia. Haec est duplex senectus, de qua Sapient. 4, senectus enim venerabilis est et cetera. Repetit autem eo quod ipsi magis tenentur ad hoc, ratione aetatis maturioris et sapientiae majoris, quoniam cognovistis eum qui ab initio est, idest a patre; vel ab initio, idest ante initium. Glossa, si obliviscamini eum qui ab initio est, perditis paternitatem, scribo vobis juvenes, scilicet nolite diligere mundum et cetera. Quoniam estis fortes, idest praediti fortitudine et virtute ad spirituale certamen. Glossa, fortes non ex vobis, sed ex Deo. Psalm. 117, fortitudo mea et laus mea dominus. Et verbum Dei, Glossa, filius Dei, praedicatio filii Dei, in vobis permanet, idest perfecte manet per intemeratam fidem. Et hoc contra tentationes Diaboli, et vicistis malignum, idest mundum. Et quia vicistis eum, turpe esset vobis vinci ab illo. Nolite diligere mundum et cetera. Hic ostenditur qui mandat; in quo tangitur mandati utilitas. Dissuadet quidem amorem mundi triplici ratione. Primo ex damnositate ipsius amoris. Secundo ex utilitate rei amatae, ibi: quia omne quod est in mundo et cetera. Tertio ex defectibilitate, ibi: et mundus transit et cetera. Dicit ergo, nolite. Glossa, vobis omnibus scribo haec, nolite diligere, amore concupiscentiae, mundum, Glossa, abundantiam mundi et pulchritudinem ejus. Mundus ergo supponit hic pro universitate concupiscibilium mundi, nec ea quae in mundo sunt. Glossa, ut aurum et argentum et omnem fluxum divitiarum. Prohibetur autem hic mundus ad fruendum eo, non ad utendum: unde Glossa, utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem. Nec per hoc prohibetur quaecumque dilectio, sed inordinata per amoris affectum nimium. Augustinus, cum exhauseris cor tuum amore terreno, hauries amorem divinum. Et incipiet habitare charitas, extirpata sylva vitiorum. Idem talis est quilibet qualis est ejus dilectio. Terram diligis, terra es: aurum diligis, aurum es: Deum diligis, quid dicam? Deus eris. Non audeo, inquit, dicere ex me: Scripturam audiamus, ego dixi dii estis et cetera. Sed cum mundus sit bonus, videtur quod sit diligendus; ergo videtur prohibitio mala qua dicitur, nolite diligere mundum. Responsio, diligere idest ex diversis legere seu colligere. Et sic diligere mundum est ipsum omnibus rebus praeponere. Et sic mundus non est diligendus: tamen sub Deo est diligendus. Unde non prohibetur quaecumque dilectio, sed illa quae est supra Deum, de qua dicit Augustinus, vae tibi si amaveris condita et deserueris conditorem. Vel potest dici quod duplex est dilectio. Quaedam ad necessitatem, alia ad superfluitatem. Primo modo mundus potest diligi. Secundo modo prohibetur, si quis dilexerit mundum, praeponendo ipsum Deo, non est charitas patris in eo: quasi dicat: amor patris est contrarius amori mundi. Augustinus, duo sunt amores, Dei et mundi: sed si amor mundi inhabitet, non est quo amor Dei intret. Idem etiam dicit, quod contraria sunt charitas et cupiditas. Et quantum crescit cupiditas, decrescit charitas. Et e converso Jacob. 4, amicitia hujus mundi inimica est Deo. Unde Glossa hic, unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Sicut dilectio Dei est fons virtutum omnium, ita dilectio mundi omnium vitiorum. Isa. 28, coangustatum enim est stratum ita ut alter decidat. Et vere non est charitas patris in eo qui mundum diligit, quoniam, omne quod in mundo est, idest in mundi dilectoribus, aut est concupiscentia carnis, et sumitur hic concupiscentia carnis pro generali appetitu inordinato qui incitatur per quinque sensus. Glossa, concupiscentia carnis est desiderium omnium quae ad voluptatem et delicias corporis pertinent, ut cibus, potus, concubitus. Et concupiscentia oculorum. Glossa, quando visus delectatur, ut in pulchris vestibus et auro et similibus. Et superbia vitae. Glossa, omnis ambitio saeculi. Eccles. 10, odibilis coram Deo et hominibus superbia. Bene dicitur hic tertium superbia, quia magis est supra viam et extra viam humanae naturae quam alia duo, quorum concupiscentiae sunt hominum et aliquatenus naturalia. Quae non est ex patre. Hoc dicitur ad ostendendum quod sunt detestabiles praedictae concupiscentiae. Unde, quae, scilicet concupiscentia generalis quae communiter se extendit ad omnes praedictas, non est ex Deo patre, idest ex Deo qui est pater. Jacob. 1, nemo cum tentatur dicat quoniam a Deo tentatur. Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua attractus et illectus. Vel quae superbia non est ex Deo patre, quia excludit charitatem patris, sed ex mundo. Glossa, ex mundi amore. Et ideo mundus non est diligendus, cum sit patri contrarius. Et mundus transit. Glossa, debemus adhaerere patri non mundo, quia mundus transit. Interlinearis, in novam formam. 1 Corinth. 7, praeterit figura hujus mundi. Et notandum quod tres causae mundi universales permanebunt: scilicet universalis efficiens, ut corpora superiora, sol et luna et hujusmodi quae sunt causa efficiens universalis generationis in istis inferioribus: materialis universalis, ut quatuor elementa: finalis universalis ut homo: sed causa formalis mutabitur: unde bene dicitur, transit in novam formam. Et ideo quia mundus transit; et homo qui diligit mundum, transit cum mundo. Gregorius, qui labenti innititur, necesse est ut ipse labatur. Sed e contrario. Dicit autem, transit, non transibit, propter certitudinem: quasi dicat, transiit jam in certitudine fidei nostrae, tandem transiet in re. Vel hoc dicit ut significet brevitatem temporis. Breve enim est quia terminum habet, et maxime respectu aeternitatis, respectu cujus omne tempus breve est, qui autem facit voluntatem Dei, non tantum dicit, ut illi Matth. 7, quid autem vocatis me domine domine, et non facitis quae dico? Et dicit voluntatem Dei, non suam. Manet in aeternum, quia talis non moritur, sed de vita mortali ad immortalitatem transfertur. Joan. 11, omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum, idest, morte aeterna quae est vera mors, respectu cujus mors corporalis non est, nisi quidam gustus. Joan. 8, si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum: quasi dicat: licet gustet in praesenti. Sicut enim qui labenti, id est mundo, innititur, necesse est ut conlabatur, ut dicit Gregorius supra; ita e contrario stare oportet eum qui stanti innititur. Sed objicitur contra hoc quod dicitur, omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis et cetera. Quia multa alia sunt in mundo, ut aurum, argentum, homines, bestiae; nec tamen sunt concupiscentia carnis et cetera. Responsio, mundus non accipitur hic pro natura, sed pro abusore vel amatore mundi. Aut est concupiscentia carnis et cetera. In istis enim tribus omnia vitiorum genera comprehenduntur, ut dicit Glossa, Beda in Glossa, sicut enim qui adhaeret domino, unus spiritus est cum illo, et dicitur Deus, Psalm. 81, ego dixi dii estis, etc. sic qui adhaeret mundo, potest dici mundus. Sed tunc objicitur ulterius: si mundus accipitur pro mundi dilectoribus; cum in eis sint multa alia vitia, ut invidia, ira, accidia, videtur quod insufficienter dicat, omne quod in mundo est. Item aut concupiscentia carnis determinatur circa ea quae spectant ad sensum tactus, aut generaliter circa ea quae spectant ad omnes sensus carnales exteriores. Si primo modo, quare non dicitur determinate, concupiscentia tactus, sicut determinate concupiscentia oculorum? Si secundo modo, ergo concupiscentia oculorum non debet poni in numerum cum concupiscentia carnis, cum sub illa contineatur. Item cum delectatio sit omnium sensuum, quare non nominatur concupiscentia sensuum, sicut concupiscentia oculorum? Item Glossa dicit, quod concupiscentia carnis est cum per gustum vel per tactum caro delectatur. Contra, alia Glossa dicit ibidem, quod concupiscentia carnis est desiderium omnium quae ad voluptatem et delicias pertinent. Non ergo solum circa delectabilia gustus et tactus. Item Glossa dicit quod concupiscentia oculorum est quando delectatur visu, ut in pulchris vestibus, et auro et talibus. Contra: delectari in talibus pertinet ad concupiscentiam carnis. Ergo non videtur ex opposito distingui concupiscentia oculorum et carnis. Responsio, divisio vitiorum assignatur penes principalia motiva concupiscentiae ad malum. Nam concupiscentia carnis assignatur penes motivum inordinate ad voluptates et delitias corporis, cujusmodi sunt maxime in quibus delectatur nutritiva et generativa, et generaliter in quibus est delectatio corporalis. Concupiscentia oculorum assignatur penes motivum inordinate ad aliqua habenda seu possidenda; sive sint spiritualia, ut scientia: sive corporalia, ut divitiae. Superbia vitae penes dominium, scilicet potestatem et gloriam. Sed de experientia pulchritudinis, est notandum quod Glossa dicit, concupiscentia oculorum, est omnis curiositas, quae fit in discentibus artibus magicis, in contemplandis spectaculis, in supervacuis acquirendis rebus temporalibus, in dignoscendis carpendisque vitiis proximorum. Superbia vitae cum quis se jactat, et cetera. Quaere Glossam. Filioli, novissima hora et cetera. Hic retrahit ab haeretico errore. Primo monens cavere doctrinam haereticorum. Secundo manere in vera doctrina apostolorum, ibi, vos autem quod auditis. Ad cavendum autem falsam doctrinam haereticorum, quadruplicem introducit rationem. Prima, quia haeresis est Christo contraria. Secunda, quia haeretici separati sunt ab Ecclesia, ibi, ex nobis prodierunt. Tertia, quia ipsi sufficienter imbuti sunt doctrina Catholica, ibi, sed vos unctionem habetis. Quarta est, quia doctrina quam eis suadent haeretici, mendax est et perversa, ibi, quis est mendax et cetera. Dicit ergo, filioli mei. Ita dixi, nolite diligere mundum. Eodem modo dico: nullo instinctu haereticorum deficiatis a fide, quia haec sunt contraria charitati. Et non debetis deficere, quia, filioli mei. Et ideo non debetis doctrinam patris audire et facere, unde ostendit affectus sui ad eos magnitudinem, et eorum ad ipsum debitam subjectionem. Novissima hora est. Glossa, idest undecima hora: est sexta aetas saeculi, de qua Matth. 20, circa undecimam vero horam. Vel secundum aliam Glossam, novissima hora est, id est, similis novissimae, quia similis est haereticorum persecutio persecutioni Antichristi futurae. Vel secundum aliam Glossam; novissima hora est, quia prope est finis uniuscujusque. 1 Corinth. 10, nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Et sicut etc. quasi: et hoc inde patet, quia nunc, idest, in hoc praesenti tempore (nam a temporibus apostolorum incoeperunt haeretici) Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt. Glossa, qui baptizati et sacro chrismate uncti, per quod facilius possunt decipere, sunt Christo et ejus Ecclesiae contrarii, Antichristi, id est quia per varias haereses et errores divisi. Contra illud Jacob. 3, nolite plures magistri fieri. Et dicit, facti sunt, voluntate sua, suggestione diabolica. Facti ergo sunt Antichristi recedentes a fide Christi, et docentes contra fidem, ut Judaei docentes legalia observanda, ad Gal. 5. Et Nicolaitae docentes carnis delectationes esse licitas. Apoc. 2. Vel Antichristi dicuntur omnes peccantes contra legem Christi. Sicut audistis, quia Antichristus venit, scilicet in membris suis. Vel venit, id est jam quasi instat adventus ejus. De adventu vero Antichristi audierant et in Evangelio, Matth. 24, erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi: et per apostolum, 2 ad Thessal. 2, tunc revelabitur ille iniquus quem dominus interficiet spiritu oris sui. Ratio ejus talis est: quoniam Antichristus et sui circa finem mundi sunt venturi, sed jam venerunt: ergo et cetera. Unde, id est ex eorum jam adventu, scimus, fide, quia novissima hora, id est instat finis saeculi. Glossa. Absque dilatione veniet dies judicii. Ex nobis. Glossa. Sed licet sint multi Antichristi, non tamen terreant vos si a Judaismo vel Paganismo redierunt, ne putetis ex hoc Ecclesiam pati damnum. Quia et ex nobis prodierunt. Glossa: ab unitate Catholica recedentes. Erant enim de Ecclesia numero non merito, sacramentorum perceptione non charitatis communione. Sed non erant ex nobis, praedestinatione et electione. Et ideo ex recessu eorum Ecclesia non est damnificata, sicut nec corpus damnificatur cum humores pravi exeunt de corpore. Nam si fuissent ex nobis. Glossa. Praedestinatione et electione Dei. Permansissent utique nobiscum, id est finaliter mansissent in consortio fidei seu fidelium. Sed ut etc.: quasi dicat: ideo exire permittuntur, ut manifestati sint quoniam non sunt omnes ex nobis, qui prius latebant, et sub specie fratrum vos decipere poterant. Unde permittit Deus, quosdam de Ecclesia exire, ne contingat decipi veros fratres a falsis fratribus secum visibiliter manentibus. Sed vos unctionem et cetera. Hic ostendit quod sufficienter imbuti sunt doctrina Catholica. Vel sic, sed et vos unctionem. Haec est tertia ratio, quod sufficienter sunt imbuti doctrina Catholica. Ubi ostendit primo quod habent doctorem sufficientem interius. Secundo, quod non indigent doctrina exteriori, ibi, non scripsimus. Quis est mendax. Haec est quarta ratio, quia doctrina haereticorum mendax est et perversa: quod ostendit, primo ex doctrinae falsitate: secundo, ex ejus damnositate, ibi, omnis qui negat filium. Sed et vos, quasi dicat: debetis permanere, quia vos Catholici unctionem habetis, id est gratiam spiritus sancti, qua eos discernere poteritis, et eorum malitiam retardare seu impedire. A sancto, id est Christo, qui est sanctus sanctorum. Danielis 9, sicut membra recipiunt influentiam a capite. Joan. 1, de plenitudine ejus omnes accepimus. Psal. 44, unxit te Deus tuus oleo laetitiae et cetera. Et nostis omnia, scilicet necessaria ad salutem, per illuminationem illius unctionis. Glossa, nostis veritatem fidei et vitae per unctionem spiritus sancti, nec opus habetis doceri. Unde quia nostis omnia, non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, scilicet fidei, sed, quasi scientibus eam: quasi dicat: eo ipso quod veritatem cognoscitis, habetis scientiam discernendi et cognoscendi haereticos. Et quoniam. Glossa, scientibus. Et hoc, quoniam omne mendacium non est, id est nullum mendacium est, sive officiosum, sive otiosum, sive perniciosum, ex veritate, id est ex Deo sive Christo, qui est veritas: imo sibi contrarium, quia Psalm. 5, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Unde est a Diabolo, qui est mendax et pater mendacii, ut habetur Joan. 8. Unde Glossa Bedae. Nullum mendacium ex veritate. Et qui mentitur non est ex Christo. Sed contra hoc objicitur: idem est non esse ex Deo, et separari a Deo. Si ergo qui mentitur non est ex Deo, ergo omne mendacium separat a Deo: sed omne quod separat a Deo, est peccatum mortale: ergo omne mendacium est peccatum mortale, quod falsum est. Responsio, sermones sunt restringendi secundum materiam: unde cum hic sit sermo de haereticis, qui mentiuntur in doctrina religionis, patet, illud quod dicitur hic, intelligi de mendacio in doctrina religionis. Unde patet ex Glossa quod loquitur de mendacio negationis Christi, respectu cujus cetera aut parva, aut nulla esse videntur. Unde sequitur, quis est mendax. Antonomastice gravissimum omnium genus mendacii est, secundum Augustinum, quod fit in doctrina religionis. Nisi is qui negat, quoniam Jesus non est Christus. Qui negat, quoniam Jesus non est Messias in lege promissus. Glossa, hoc proprium est Judaeorum, ut dicant, quoniam Jesus non est Christus; sed et omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt. Isti negant, id est facto veritati contrario ostendunt. Tit. 1, confitentur se nosse Deum, factis autem negant: hic est Antichristus, scilicet qui negat, quoniam Jesus est Christus. Antichristus, idest contrarius Christo. Qui, idest quia ipse, negat patrem et filium. Negando Jesum esse Christum, negat et filium, negat et patrem. Joan. 8, neque me scitis neque patrem meum scitis. Glossa. Frustra confitetur Deum patrem, qui negat filium, qui ex Deo procedit, et vere ita est, quia omnis. Glossa, ne quis dicat: Christum non colo, sed Deum patrem, addit, omnis, sive Judaeus, sive gentilis, sive haereticus, qui negat filium. Christum, nec patrem habet. Glossa, propitium: et alia Glossa. Nec filium, nec ipsum patrem habet placatum: vel, nec patrem habet. Alia Glossa, nec filium, nec ipsum patrem; scilicet cognitione et confessione. Joan. 14, si cognovissetis me, et patrem meum utique cognovissetis et cetera. Qui autem confitetur, id est simul fatetur. Glossa, corde, voce, opere Rom. 10, corde creditur ad justitiam et cetera. Filium. Glossa, Jesum esse, et patrem habet, propitium, vel patrem habet in confessione et cognitione. Joan. 14, ego in patre, et pater in me est. Vos quod audistis et cetera. Hic monet permanere in doctrina apostolorum; ponens triplicem rationem. Primo utilitatem. Secundo facilitatem, ibi, haec scripsi vobis. Tertio necessitatem, ibi, et nunc filioli. In prima parte, primo ponit admonitionem. Secundo admonitionis utilitatem, ibi, si in vobis. Tertio utilitatis declarationem, ibi, et haec est promissio. Dicit ergo, vos autem quod audistis, ut supra: quasi dicat: ita multi Antichristi facti sunt. Sed vos, scilicet Catholici, illud quod audistis, a me et aliis apostolis, ab initio, scilicet conversionis vestrae. In nobis permaneat, id est finaliter perseveret: quasi dicat: fides quam audistis a me ab initio conversionis vestrae, perseveret, et quo ad memoriam et quo ad observantiam. Interlinealis, per observationem memoriter teneatis. Et ideo debet manere, quia si in vobis permanserit, idest perfecte manserit, in cujus recordationem eatis per observationem. Quod ab initio audistis, verbum scilicet fidei Christi, scilicet vestrae conversionis, et vos in filio et patre manebitis. Glossa hic per fidem, in futuro per speciem. Joan. 14, si quis diligit me et cetera. Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Et sicut dicit Glossa, filium praeponit patri, quia nemo venit ad patrem nisi per filium. Joan. 14, et haec, scilicet mansio in patre et filio perpetua, est repromissio, idest iterata promissio, prius per prophetas, deinde per apostolos, quam ipse, scilicet Christus qui non mentitur, pollicitus est vobis vitam aeternam, hanc promisit. Joan. 6, haec est voluntas ejus, qui misit me, patris, ut omnis qui videt filium et credit in eum et cetera. Haec scripsi vobis de his et cetera. Hic ostendit utilitatem. Primo ex Scriptura. Secundo ex gratia, ibi: et vos unctionem. Tertio ex scientia, ibi: et non necesse habetis. Dicit ergo, haec, praedicta de Antichristo et ejus membris, scripsi vobis. Idest ad utilitatem et instructionem vestram, de his, scilicet haereticis, qui seducunt vos, idest seorsum a veritate ducunt. Glossa, vel perversis dogmatibus, vel per aliquas illecebras, vel per adversa saeculi a vita aeterna vos retrahunt, et vos unctionem quam accepistis ab eo maneat in vobis. Et unctio inquam maneat in vobis. Quam unctionem, idest spiritus sancti gratiam vos accepistis a Deo. Joan. 1, de plenitudine ejus omnes nos accepimus. Glossa, curate ut spiritus sancti gratiam, quam in Baptismo consecuti estis, integram in corde et opere servetis. Et notandum quod ista locutio est antiphrastica, sicut et illa, Joan. 14, sermonem quem audistis non est meus. Et necesse non habetis: quasi dicat: et si unctio manet, non necesse habetis quidquam utile, quia gratia docet de necessariis ad salutem, licet non de omnibus utilibus. Vel non necesse habetis tantum, ut prius. Glossa, docente interius spiritu, minus indigetis extrinsecus doceri, ut aliquis, homo doctor, doceat vos: sed ita tenete, supple, sicut unctio ejus, idest Christi. Glossa, spiritus sanctus cujus sacramentum est in unctione visibili; vel unctio charitatis quae diffunditur in cordibus vestris per spiritum sanctum, qui datus est vobis, docet vos de omnibus. Glossa, quae tenenda sint: quia nemo docenti tribuat, quod ex ore docentis intelligit. Nisi intus sit qui doceat, lingua doctoris in vacuum laborat: nec tamen doctor taceat, sed quod potest agat. Et verum est et non est mendacium. Glossa, quod praedico: vel melius; illud quod unctio docet: unde alia translatio habet: et vera est et non est mendax, scilicet unctio. Verum per comparationem ad rem, et non est mendacium per comparationem ad docentem. Vel verum in se, et non est mendacium contrarii ulla permixtione. Ex hoc patet quod fidei non subest falsum, quia spiritus sanctus, spiritus veritatis est, Joan. 16. Et non docet nisi verum. Et ideo, sicut docuit vos, scilicet unctio, manete in eo, scilicet Christo, hoc est in verbis vel doctrina ejus. Joan. 15, manete in me et ego in vobis. Et nunc filioli manete in eo et cetera. Hic ostendit necessitatem primam in futuro, quia aliter non vitabunt confusionem secundam in praesenti, quia aliter non possunt habere justificationem, ibi: si scitis, quoniam justus est. Dicit ergo, et nunc, idest in praesenti, scilicet tempore gratiae. Filioli mei: in quo notatur dilectio ejus ad ipsos et subjectio eorum ad ipsum. Manete in eo, idest in Christo, hoc est in verbis et doctrina ejus, per fidem scilicet et charitatem finalem. Augustinus, maneamus in verbis ejus ne confundamur cum venerit. Vel manete in eo. Glossa, si quid boni habetis, illi totum attribuite et non vobis: mala vobis et Diabolo imputate, ut cum apparuerit, scilicet in futuro judicio. Glossa, ad praemia bonorum et damnationem malorum. Habeamus fiduciam, nos et vos, et non confundamur. Confusione damnationis aeternae. Jerem. 20, confundantur quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, ab eo, Glossa, pro eo neglecto vel negato. In adventu ejus, ad judicium, si scitis: quasi dicat: manere debetis in eo: si enim scitis certitudine spei, quoniam justus est. Glossa, natura, et auctor totius justitiae. Psalm. 10, justus dominus et justitiam dilexit. Scitote. Eadem certitudine fidei, quoniam et omnis qui facit justitiam, idest opus justitiae, ex ipso natus est, idest filius Dei est, scilicet per imitationem et conformitatem. Vel ex ipso natus est, idest ex ipso habet quod facit, sicut filius naturalis habet a patre naturali, quod est secundum naturam. Sic filius spiritualis habet a patre spirituali, scilicet Deo, quod est secundum mores. Isa. 26, omnia opera nostra tu es.


Caput 3

[89306] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 4 cap. 3 Videte qualem charitatem dedit et cetera. Supra egit de materia diligendorum; hic agit de forma sive de modo diligendi. Primo Deum. Secundo proximum, ibi: omnis qui non est justus. In prima parte tangit modum dilectionis nostrae ad Deum, ibi: et omnis qui habet hanc spem. Modum dilectionis ad nos ostendit. Primo in praesenti. Secundo in futuro, ibi: carissimi, nunc filii Dei sumus. Modum autem dilectionis nostrae ad Deum ostendit. Primo acquirendae. Secundo conservandae, ibi: filioli, nemo vos seducat. Tertio manifestandae, ibi: omnis qui natus est ex Deo. Acquirendae quidem dupliciter. Primo per sanctificationem praeteritorum peccatorum. Secundo per cautelam futurorum, ibi: omnis qui in eo manet. Sanctificationis. Primo ostendit exemplar. Secundo materiam, ibi: omnis qui facit peccatum. Tertio auctorem, ibi: et scitis quia ille. Dicit ergo, videte, idest diligenter attendite, qualem charitatem, idest quantum et qualia affectus et effectus charitatis. Glossa, quantis et qualibus donis ostendit Deus erga nos paternam charitatem, dedit, gratis vobis indignis, pater, tota Trinitas per proprietatem, persona patris per appropriationem, talem scilicet, ut filii Dei nominemur, scilicet Christiani a Christo. Et quia non sufficit nomen sine re; ideo subditur, et simus, scilicet filii Dei. Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri et cetera. Propter hoc, quia scilicet filii Dei sumus, mundus, idest mundi amatores, non novit nos, scilicet notitia approbationis, quia non novit eum, scilicet patrem, notitia fidei et approbationis. Joan. 1, mundus eum non cognovit. Glossa, quia filii Dei dicimur, amatores mundi non nos diligunt, non percipiunt nostram dignitatem, non nos reverentur, sed affligunt. Carissimi, nunc filii Dei etc. quasi dicat: licet modo sumus a mundo despecti, tamen o carissimi mihi clara dilectione conjuncti, nunc idest in praesenti cum mundo sumus despecti, ut dicit Glossa, filii Dei sumus. Per adoptionem gratiae. Rom. 8, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Et nondum apparuit quid erimus, scilicet per gloriam. Latet enim gloria modo, sicut lucerna lateret in testa; sed confracta testa apparebit. Judic. 7, confractis lagunculis apparuerunt lucernae. Licet enim nunc per miracula et per virtutes appareat quod sumus filii Dei, tamen quidquid est in praesenti ad respectum futuri parum est, ut dicit Glossa. Ita est de gloria modo, sicut de luce in manibus abscondita, quae apparet per rimas digitorum scimus. Certitudine fidei quae est certitudo de invisibilibus, quoniam cum apparuerit. In secundo adventu, idest perfecte innotuerit omnibus: modo enim paucis fidelibus innotescit, sed tunc in die judicii omnibus apparebit: ab omnibus cognoscetur dominus judicia faciens, ut dicit Psalm. Unde Bernardus, cognoscetur dominus judicia faciens, qui ignoratur injurias patiens. Similes ei erimus. Glossa Bedae, secundum corpus immortales et impassibiles, sicut ipse filius. Tunc enim mortale hoc induet immortalitatem et incorruptibile hoc incorruptionem. 1 Corinth. 15. Ista autem similitudo non erit aequalitatis, sed conformitatis; et in corpore per dotes corporis et in anima per dotes animae: ad Philipp. 3, salvatorem expectamus et cetera. Ista autem similitudo erit in tribus: scilicet in conformitate naturae. Genes. 1, creavit dominus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Item in conformitate gratiae. Isa. 45, vocavi te ex nomine tuo, assimilavi te et non cognovisti me, item in conformitate gloriae sicut hic. Quoniam videbimus eum sicuti est. Glossa, in ipsa deitatis substantia contemplabimur eum, quod in hac vita nulli conceditur. Matth. 5, beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Interlinearis, sola visio beatificat. Joan. 17, haec est vita aeterna et cetera. Sed videtur quod magis dilectio: quia dicit Augustinus in Soliloq. Charitas est quae beate perfrui desiderat. Sed beatitudo consistit in fruitione, ergo in dilectione et cetera. Responsio, Glossa loquitur non de visione simplicis notitiae, sed experientiae quae est intellectus practici, et hoc non excludit dilectionem. Sed adhuc quaeritur quare magis dicitur de visione quod beatificat. Responsio, visio potius dicitur beatificare et esse tota merces, quam dilectio, quia visio habet omne illud in quo consistit beatitudo. Habet enim sibi annexam dilectionem, in his vero consistit fruitio; dilectio vero non habet necessario sibi annexam visionem, immo potest esse indifferenter causa rei tam absentis, quam praesentis, et omnis. Glossa. Quia ad Dei similitudinem pervenitur; ideo omnis qui habet hanc spem in eo, scilicet adipiscendae visionis divinae et beatitudinis, sanctificat se, Glossa, pie vivendo, desideria saecularia abnegando: ad Titum 2, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria et cetera. Sanctificationem attribuit homini per cooperationem liberi arbitrii. 2 Timoth. 2, si quis se emundaverit ab istis, erit vas sanctificatum et utile domino. Sicut et ille. Similitudo ista est remota non propinqua; imitando, non attingendo, sanctus est, Levit. 2, sancti estote quoniam ego sanctus sum, dicit dominus Deus vester. Joan. 17, ego pro eis sanctificabo meipsum, ut ipsi sancti sint in veritate. Tangit autem hic duo quae requiruntur ad nostram sanctificationem. Primum est divinum adjutorium. Secundum est arbitrii libertas. Deus enim sanctificat nos per gratiam. Nos vero disponimus nos ad sanctificationem per liberum arbitrium. Primum notatur cum dicitur, qui habet spem in eo. Secundum cum dicitur, sanctificat se. Alia littera habet, castificat: quam legit Augustinus dicens, sic omnis qui castus est. Notandum quod homo castificat se et Deus et gratia: homo disponendo, Deus efficiendo et gratia informando. Omnis et cetera. Glossa, qui habet spem sanctificat, sed e contrario, omnis qui facit peccatum, scilicet mortale, illud enim implicite dicitur peccatum a quo denominatur peccator. Et iniquitatem facit. Quia contra Dei justitiam et iniquitatem facit. Et peccatum est iniquitas. Glossa, iniquitas est quod est contra legem, vel sine lege: peccatum ergo est iniquitas; quia quando peccamus, contra legem Dei facimus. Unde Augustinus. Peccatum est dictum, vel factum vel concupitum contra legem Dei. Item secundum Augustinum, virtus est aequalitas animae undique rationi consentiens: sed omnis peccans mortaliter privat se virtute, ergo aequalitate inducit inaequalitatem. Et ideo dicit Augustinus in Glossa, nemo dicat, ego peccator sum sed non sum iniquus. Omnis enim qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Daniel. 3, peccavimus, iniquitatem fecimus. Et scitis, id est scire debetis. Quoniam ille, scilicet Christus qui est sanctus sanctorum, apparuit. Glossa. In primo adventu. In hoc id est propter hoc, ut peccata tolleret, idest auferret. Joan. 1, ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Glossa, tollit dimittendo peccata, adjuvando ne fiant, ducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt. Propter hoc dicitur ter, ecce agnus Dei. Et bis: miserere nobis: quasi dicat: Ecclesia: miserere dimittendo peccata, miserere adjuvando, ne fiant futura. Tertio dicitur: dona nobis pacem, ducendo ad vitam, ubi omnino non fient. Vel dicitur ter: agnus Dei, propter tres partes corporis Christi mystici. Quidam enim in miseria vitae praesentis in mundo, alii in Purgatorio, alii in caelo. Bis ergo dicitur miserere nobis propter illos qui sunt in mundo et in Purgatorio: sed dona nobis pacem, propter illos, qui sunt in caelo. Ideo et tripliciter terminatur in Missa. Nam in die operis dicitur: benedicamus domino, quia laborantes debent gratias reddere Deo. Requiescant in pace, propter illos, qui sunt in Purgatorio. Ite, Missa est, propter illos, qui sunt in caelo. Et peccatum in eo non est, nec originale, nec actuale: mortale, vel veniale. 1 Petr. 2. Qui peccatum non fecit et cetera. Et ratio hujus talis est. Ille in quo non est peccatum, auferre potest peccatum: sed in Christo non erat peccatum, ergo potuit auferre peccatum. Omnis qui in eo. Et vere iste est immunis ab omni peccato, quia et illi qui adhaerent ei vitant peccata. Omnis enim. Fidelis Christianus, qui in eo manet, id est qui Christo unitur per charitatem. Non peccat. Ex hoc videtur, quod omnis justus in ipso maneat, et quod nullus justus peccet: quod est contrarium his quae dicta sunt supra, videlicet, si dixerimus, quia peccatum non habemus et cetera. Responsio, quod hic dicitur intelligendum est per se, scilicet cum reduplicatione, sic. Omnis qui in eo manet non peccat. Glossa. In quantum in eo manet, nec peccat venialiter, nec mortaliter. Vel sic. Omnis qui in eo manet, non peccat, quamdiu scilicet in eo manet, non peccat mortaliter; quia dum manemus in Christo, nec peccamus venialiter vel sic. Omnis qui manet in eo, scilicet numero et merito, sacramentorum perceptione, vel charitatis communione, fide formata vel informi, non peccat, peccato scilicet infidelitatis, quod dicitur peccatum per antonomasiam et excellentiam. Joan. 16, cum venerit Paracletus, ille arguet mundum de peccato, scilicet infidelitatis. Et omnis qui peccat, peccato mortali, vel qui peccat, id est finaliter in peccato permanet, non vidit eum. Pro tempore quo peccavit, aut in peccato mansit, non vidit. Glossa. In fide secundum humanitatem. Nec cognovit eum. Glossa, gustando suavitatem in deitate. Nam si gustasset, quam suavis est dominus; nunquam peccando ab ejus gloria se separaret. Unde tangit duo: scilicet videre et cognoscere per gustum, quae removentur per peccatum. Peccatum enim tollit visionem gratuitam summae veritatis, et gustum divinae suavitatis. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit et cetera. Hic ostendit modum nostrae dilectionis ad Deum conservandae. Primo faciendo opera quae Deus diligit. Secundo vitando opera quae Deus odit, ibi, qui facit peccatum. Dicit ergo, filioli mei nemo vos seducat, id est seorsum a via veritatis ducat, dicendo quod dum peccat aliquis potest manere in Deo, qui facit justitiam. Glossa. Qui habet actum justitiae, et intentionem. Justus est, secundum quod justus dicitur ab exercitio bonorum operum. Non solum ab habitu justitiae, secundum quod dicit Ambrosius, est bonus qui non est justus, et Rom. 5, vix enim pro justo quis moritur. Sicut et ille justus est, idest, ab eadem radice procedit justitia in Christo principaliter, in isto secundario. In Christo naturaliter, in isto per adoptionem. Nec ly sicut dicit ibi similitudinem aequalitatis, sed ejusdem imitationis seu comitationis, sicut exempli ad exemplar. Sed objicitur de hoc quod dicit, qui facit justitiam justus est: immo potius e contrario, qui justus est facit justitiam. Quia enim boni sumus, bonum facimus. Responsio. In via essendi sequitur, qui justus est justitiam facit. In via cognoscendi sequitur, qui facit justitiam justus est, idest justus ostenditur. Et sic loquitur hic. Vel potest dici, quod justitia dicitur ibi, non justitiae infusio, sed magis justitiae exercitatio: unde qui facit justitiam justus est, verum est magis quia magis exercetur in bonis operibus, sicut Abraham dictus est justificari ex operibus, Jacob. 2. Qui facit peccatum, ita sicut qui facit justitiam manet in Deo, et illi adhaeret; sed e contrario, qui facit peccatum, scilicet mortale, quod simpliciter peccatum est, ex Diabolo est. Glossa. Non carnis originem ducendo, sicut Manichaeus voluit de cunctis hominibus; sed imitationem et suggestionem peccandi ab illo sumendo. Unde Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis. Quoniam ab initio Diabolus peccat: unde prior peccavit, et est auctor peccati et homo per ipsum peccans. Ab initio enim per superbiam quo ad se peccat. Assidue per invidiam, quo ad hominem. Et his duobus modis Diabolus, Diabolus est, ut dicit Augustinus. Dicitur autem peccasse ab initio suae creationis, ut dicit Glossa. Incipiens peccare peccavit continue usque in praesens. Et intelligendum est ab initio exclusive, id est post initium: non inclusive, idest in ipso initio. Non enim potuit peccare in principio suae creationis. Simile Joan. 8, ille homicida erat ab initio. Sed objicitur contra hoc quod dicit Glossa quod continue peccat. Cum enim in eo sit natura bona, videtur quod aliquando possit moveri motu naturali, et tunc non peccabit. Responsio. Quidam dicunt quod non dicitur semper peccare, quia quolibet tempore: sed quia non intervenit motus contrarius, quia non cessat esse malus, cum sit confirmatus in malitia sua. Sicut ergo ille qui non cessat esse bonus, dicitur semper orare, sic Diabolus semper peccare. Alii dicunt quod ad litteram continue peccat: sicut enim dicit Bernardus. Sicut non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel: sic non dormitabit neque dormiet, qui impugnat Israel. Unde licet exeat in actum naturalem, quia motum illum quem natura inchoat, voluntas deformat, diligit enim Deum naturaliter, ut conservatorem, sed voluntas ejus motum illum refert ad propriam utilitatem. Sicut avarus naturaliter appetit beatitudinem: sed tanta est perversitas judicii ejus, ut non dicat beatitudinem esse nisi in divitiis. Et ita nunquam exit in appetitum beatitudinis in quantum hujusmodi, nisi prout in divitiis. Et ita appetendo illam beatitudinem peccat, quia illum motum quem natura inchoat, voluntas deformat. Vel dicitur continue peccare, quia ipse fuit principium peccati hominis ab initio conditionis hominis; ideo cum homines non cessant peccare nec ipse cessat peccare. In hoc apparuit: quasi dicat: qui facit peccatum ex Diabolo est: propter hoc filius Dei venit in mundum ut hominem liberaret. Unde in hoc, scilicet, propter hoc apparuit, per carnem, qui scilicet erat invisibilis secundum deitatem. Filius Dei, id est Christus. Ut dissolvat opera Diaboli, illam nativitatem quam a Diabolo contraximus. Haec est mala nativitas, de qua, Job 3, pereat dies in qua natus sum et cetera. Adam enim, ut ait Glossa, peccando, Diabolo natus tales genuit, qualis ipse fuit. Omnis qui natus est et cetera. Hic ostendit modum manifestae dilectionis. Et primo ostendit quod est proprium filiorum Dei. Secundo per quod discernuntur a filiis Diaboli, ibi, in hoc manifesti sunt. Ita Christus solvit opera Diaboli, quia omnis qui natus est ex Deo, scilicet in Baptismo, ut dicit interlinearis. Et loquitur de nativitate regenerationis non generationis. De qua Joan. 3. Nisi quis renatus fuerit et cetera. Ex Deo, effective et exemplariter sicut imago speculi a specie faciei, non materialiter vel substantialiter. Peccatum non facit, scilicet mortale, quod est contrarium generationi spirituali. Et intelligendum est cum reduplicatione; inquantum scilicet ex Deo natus est. Vel intelligendum est conjunctim, quandiu natus, id est nativitatis gratiam custodit. Peccatum inquam non facit, scilicet mortale. Vel loquitur de eo qui natus est ex Deo, non solum per praesentem justitiam, sed et per praedestinationem aeternam. Et talis peccatum non facit finaliter, quia tale peccatum repugnat praedestinationi. Quoniam semen ipsius, scilicet gratiae justificantis, quod vel multipliciter per cooperationem liberi arbitrii infunditur. Isa. 1, nisi dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Vel semen, id est verbum Dei per quod genitus est. Jacobi 1, voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Lucae 8, semen est verbum Dei. In eo manet. Per intemeratam fidem et charitatem. Dicitur autem manere quandiu firmiter radicatur in corde, non solum in intellectu, sed etiam in affectu. Ipsum autem verbum conservat eum a peccato: unde sequitur, et non potest peccare: quasi dicat: non solum non peccat, sed non potest peccare. Glossa, quamdiu verbum retinet. Et intelligitur de potentia disposita et propinqua, non remota. Potest enim potentia naturae: sed non potest potentia habitus gratiae; sicut diceretur quod bonus scriptor non potest male scribere. Quoniam ex Deo natus est, idest filius Dei per adoptionem gratiae, non per nomen naturae, Glossa, ex quo peccatum non est. In hoc manifesti sunt, id est manifeste distincti sunt. Filii Dei et filii Diaboli, quia illi peccant, isti non. Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos. Conveniunt autem in natura, sed actu sunt contrarii. Omnis qui non est justus non est ex Deo et cetera. Hic agit de modo diligendi proximum, monens diligere primo fideliter: secundo firmiter, ibi, nolite mirari fratres: tertio efficaciter, ibi, in hoc cognovimus: quarto, veraciter, ibi, filioli mei. Tunc enim vera est dilectio et perfecta, quando est fidelis sine formidine, quando est firma sine interruptione, efficax in operatione, recta in intentione. In prima parte primo persuadet fraternam dilectionem. Secundo dissuadet dilectionis fraudem, ibi, non sicut Cain qui ex maligno erat. Dicit ergo, omnis, in hoc inquam manifesti sunt filii Dei et filii Diaboli. Et vere, quia, omnis qui non est justus, quo ad Deum justitia generali, non speciali (Glossa. Rependens Deo quod debet) non est ex Deo, per generationem spiritualem. Minus dicit et plus significat, quia est ex Diabolo. Supra primo, qui facit peccatum, ex Diabolo est. Et qui non diligit fratrem suum, quo ad proximum, scilicet non ex Deo est; quia dicit Glossa. Verus filius legem patris non potest dimittere. Lex patris est invicem diligere. Et secundum quod dicit alia Glossa: dilectio est certum signum quo distinguuntur filii Dei, et filii Diaboli. Alia sunt communia bonis et malis, in hoc fonte non communicat alienus. Quicquid habeas, hoc solum non habeas, nihil tibi prodest: alia non habeas, hoc habens: omnia implesti legis praecepta, quia plenitudo legis charitas. Rom. 13, Augustinus, dilectio sola discernit inter filios Dei et filios perditionis sive Diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi, respondeant omnes amen, cantent omnes alleluja, baptizentur omnes, intrent omnes Ecclesias, faciant omnes basilicarum parietes, non discernuntur filii Dei a filiis Diaboli nisi charitate. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo, quoniam haec est et cetera. Et vere est habenda dilectio, quoniam haec est Annunciatio, passiva de proximo diligendo, mandatum vobis annunciatum, quam audistis, nobis praedicantibus, ab initio, vestrae conversionis, vel nostrae praedicationis: quia enim dilectio principium est omnis meriti, ideo ab initio praedicanda fuit. Ut diligatis alterutrum, idest, unus alterum et e converso. Joan. 13, hoc est praeceptum meum, et cetera. Non sicut Cain, id est non existentes sicut Cain exterius se diligere simulans, intus odium servans. Cain prius reprobus, de quo Genes. 4, qui ex maligno, idest Diabolo qui dicitur malignus antonomastice. Psalm. 5, non habitabit juxta te malignus. Ex maligno ergo fuit per imitationem invidiae. Sap. 2, invidia Diaboli mors intravit in et cetera. Diabolus enim amissa felicitate invidit homini habituro felicitatem quam amiserat. Et ideo tentavit eum et occidit, et sic Cain. Unde sequitur, qui occidit fratrem suum, qui scilicet Cain, occidit fratrem suum innocentem scilicet, sicut Diabolus hominem primum et propter quid occidit eum? Numquid ob culpam ejus, vel ob aliquam causam justam? Et respondet, quoniam opera ejus maligna erant. Glossa, vide unde processit homicidium, scilicet ex invidia, opera ejus maligna erant. Glossa, quia invidebat fratri, fratris autem ejus justa. Glossa, per charitatem. Unde licet utriusque oblatio, scilicet Cain de fructibus terrae et Abel de foetibus ovium, fuerit bona ex genere operis, justum enim erat utrumque offerre creatori; oblatio tamen Cain ex malitia offerentis fuit deformata, quia obtulit cum invidia, Abel vero cum charitate. Unde Glossa, opera Cain mala non dicit, nisi per invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi per charitatem. Hinc discernuntur homines: nemo attendat linguas, sed facta eorum. Ideo dicitur Gen. 4, respexit dominus ad Abel et ad munera ejus. Nolite mirari fratres si odit et cetera. Hic est secundus modus diligendi, scilicet firmiter; quem persuadet duplici ratione. Primo per bonum sic diligentium. Secundo per malum non diligentium, ibi: qui non diligit manet in morte. In primo tangit culpam. In secundo poenam, ibi: et scitis quoniam dicit etc. ergo, nolite mirari, Glossa, dilectionem habete, non propter mundi odium vel persecutiones dilectionem dimittite. Nolite inquam mirari, fratres, quasi insolitum. Joan. 15, nolite mirari si odit vos mundus; scitote quia me priorem odio habuit, si odit vos mundus, Glossa, mundi amatores. Et alia Glossa, non mirum si amator mundi fratrem odit separatum ab amore mundi, et certe non est mirandum. Tria enim solent mirari homines: scilicet magnum, novum, et rarum. Quod autem mundus, idest mundi amatores odiant sanctos, non est magnum. Non enim medicus reputat magnum si phreneticus quem ipse ligat mordet ipsum; excusat enim eum propter phrenesim suam. Unde super illud Genes. 4, consurrexit Cain adversus Abel, Glossa dicit, contra medicum. Item non est novum. A principio enim mundi fuit istud jurgium inter bonos et malos, ut inter Cain et Abel, inter Isaac et Ismael, inter Jacob et Esau. Item non est rarum, imo valde consuetum, scilicet quod mali odiunt bonos. Et certe non deberent eos odire, sed potius diligere, quia nos, fideles, scimus, certitudine fidei, quoniam translati sumus, virtute, scilicet divina. Non dicit transimus, quasi virtute nostra. Homo enim est spiritus vadens et non rediens. Non enim mortuus potest suscitare seipsum, sive corpus spiritum: haec est miraculosa translatio, de morte, culpae, ad vitam, gratiae. Ad Coloss. 1, eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. Quoniam diligimus fratres, idest per hoc quod diligimus fratres. Charitas enim est vita; quia, ut ait Glossa, vita carnis anima, vita animae Deus: charitas vero conjungit animam Deo. Augustinus, humilitas nos Deo subjicit, puritas jungit, charitas unit. Qui non diligit, fratrem scilicet, manet in morte, interlinearis. Non tantum venturus est in aeternam mortem, sed jam nunc est. Quod intelligendum est debito essendi, hoc est debitorem mortis aeternae. Et dicit, manet, idest mansionem habet, quia inde per se exire non potest. Ideo dicitur in Psalm. 33, mors peccatorum pessima. Et sicut dicit Glossa, diligere debetis, quia omnis qui odit fratrem suum homicida est. Nam primo occidit animam suam, deinde animam proximi quantum in se est, quia provocat ipsum ad odium mutuum. Glossa, omnis qui vel ferro percutit, vel odio insequitur, homicida est. Vel alia Glossa, qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum in se est occidit eum in anima. Et notandum, quod aliquis est homicida multipliciter: primo provocative, ut qui habet odio fratrem suum. Proverb. 10, odium suscitat rixas. Item opere, ut Exod. 20, non occides. Item consensu. Rom. 1, non solum qui faciunt ea et cetera. Item subtractione rei debitae. Eccl. 34. Panis egentium vita pauperum, qui defraudat illum homo sanguinis est. Et scitis, certitudine fidei, quoniam omnis homicida. Omnis dicit, quia plura sunt homicidiorum genera: scilicet corporis per odium, oris per consilium vel mandatum, operis per gladium, omissionis per subtractum adjutorium. Non habet vitam aeternam in seipso manentem, quia non habet charitatem; ideo nec Deum qui est vita aeterna. In se manentem, hoc dicitur ad differentiam vitae naturalis quae est vita transiens. Deus autem est vita manens in seipso et in nobis per gratiam. Licet enim sit in nobis per essentiam, praesentiam et potentiam: non tamen dicitur manere nisi per gratiam. Joan. 14, ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. In hoc cognovimus charitatem Dei et cetera. Hic monet diligere efficaciter, tangens duplicem effectum. Primo in impendendo seipsum. Secundo in impendendo sua, ibi: qui habuerit substantiam et cetera. Continua: ita debemus firmiter diligere fratres, ut non propter odium mundi desistamus, ut patet exemplo domini, quoniam in hoc, scilicet effectu, cognovimus, tamquam in signo certissimo. Joan. 15, majorem hac dilectionem nemo habet et cetera. Charitatem Dei, scilicet Christi erga nos, quoniam ille pro nobis, indignis, scilicet pro salute nostra spirituali, animam suam, idest vitam suam corporalem, posuit, idest morti exposuit. Joan. 10, animam meam pono pro ovibus meis, et nos, exemplo ejus. 1 Petr. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamur vestigia ejus. Debemus, praelati debito praecepti: quia bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Alii debito consilii; pro fratribus suis, salvandis, animas ponere, idest vitam corporalem. 2 Machab. ult. Praecepit autem Judas qui per omnia corpore et anima mori pro civibus paratus erat. Sed objicitur contra hoc: si nos debemus pro fratribus animas ponere, cum hoc sit perfectionis, videtur quod omnes tenentur ad opera perfectionis. Responsio, quidam dicunt quod hoc tantum dictum est praelatis. Alii dicunt quod ad hoc tenentur omnes in casu, vel quando potest liberari a peccato per te et non aliter, si hoc dictet tibi conscientia probabiliter. Vel si probabiliter tibi sit persuasum, exponere debes vitam tuam corporalem pro vita spirituali fratris. Plus enim secundum ordinem charitatis tenetur homo diligere animam fratris, quam corpus suum: licet ad hoc teneantur omnes, tamen differenter. Praelati enim tenentur ex officio. Joan. 10, bonus pastor animam suam et cetera. Tenentur autem et in casu in quo non tenentur alii. Ut quando imminet periculum toti gregi, periculum inquam fidei vel morum. Unde dominus conqueritur de non opponentibus se. Ezech. 13, non ascendistis ex adverso, neque opposuistis vos murum pro domo Israel. Praelati vero tenentur pro fratribus animas ponere ex commisso, scilicet ex perfectione charitatis quam habent, aut habere debent; quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. De imperfectis vero potest esse dubium quomodo tenentur, maxime secundum illam opinionem quae dicit, quod minima charitate non possumus resistere quantaecumque tentationi. Responsio, secundum istam opinionem non tenentur primo sed secundario. Tenentur enim facere quod in se est, orando, confitendo peccata, ut possint dare animas pro fratribus. Et si sic faciunt, Deus facit quod in se est, idest gratiam augmentat, ut possint dare animas. Et tunc primo et principaliter tenebuntur. Secundum vero aliam opinionem quae dicit, quantulacumque charitate possumus resistere quantaecumque tentationi, utrique tenentur ex commisso, sed differenter. Nam perfectus qui habet perfectam charitatem in qua non est timor poenae, tenetur esse promptus ad hoc, et de facili hoc facere, quia perfecta charitas de facili resistit quantaecumque tentationi. Imperfectus vero et si ad hoc tenetur, non tamen tenetur ita esse promptus. Nam quod facit perfecta charitas de facili, imperfecta de difficili. Videtur autem securius dicendum quod soli habentes perfectam charitatem tenentur. Et hoc videtur velle Augustinus. Perfecta enim charitas est ut paratus sis mori pro fratribus. Et alibi, si quis tantam habuerit charitatem ut paratus sit pro fratribus mori, perfecta est in illo charitas. Et hoc insinuat in litera, quia suadet ponendam animam pro fratribus, exemplo Christi. Qui habuerit. Glossa Bedae, si vel ex temporis opportunitate vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus. Et hoc nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare cum poterit, seipsum deponere. Sed si quis habuerit, ex hoc intelligitur superfluum: quia dicit, non qui habet sed, qui habuerit, idest jamdiu possederit: quilibet autem tenetur ad erogationem superflui. Substantiam hujus mundi, idest bona temporalia ad sustentationem vitae praesentis pertinentia. Unde dicitur substantia a sustentando vel substando, quia debent substare et non dominari hominibus, quia debent diligi ad sustentationem non ad superfluitatem. Dicit autem, mundi hujus, quia in mundo altero non erunt necessaria haec, eo quod corpus erit spirituale quod nunc est materiale: 1 Corinth. 15. Et viderit fratrem suum necesse habere, idest indigentiam in necessariis, dicitur enim necessarium eo quod necesse cessare facit. Et clauserit viscera ejus ab eo, idest affectum interiorem non compatiendo et subveniendo, quomodo charitas Dei, quae scilicet a Deo infunditur, et qua Deus diligitur, manet in eo? Quasi dicat: nullo modo. Non enim potest Deus diligi sine proximo, nec e converso. Charitas enim benigna est, idest larga egenis, ut habetur 1 Corinth. 13. Isa. 58, cum effuderis animam tuam esurienti per compassionem et animam afflictam repleveris bonis, orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Idest annihilabuntur peccata tua quae sunt sicut tenebrae. Filioli mei non diligamus verbo et cetera. Hic monet diligere veraciter, multiplici ratione. Prima est imitatio Dei. Secunda exauditio a Deo, ibi: charissimi si cor nostrum et cetera. Tertia, mandatum Dei, ibi: et hoc est mandatum ejus. Quarta mansio Dei, ibi: et servat mandata ejus et cetera. Dicit ergo, filioli. Glossa, quia ergo non est perfecta charitas in eo qui non ponit animam suam pro fratribus, vel saltem non dat substantiam, ut perfectam charitatem habeat, o filioli mei, quos scilicet ego per Evangelium genui, aut filioli quia de novo conversi, et ideo quia adhuc in fide tenelli, non diligamus verbo, scilicet tantum. Verbo tantum diligit qui tantum promittit et non solvit. Multi enim ostendunt verbo amorem, sed opere nihil. Prov. 14, ubi verba sunt plura, ibi frequenter egestas, neque lingua, multiplici ratione. Aliqui enim simplici affectione, alii repetitis sermonibus affectum suum volunt ostendere: sed opere idest exhibitione beneficii, et veritate, purae intentionis. Glossa, ut simplici intentione beneficia praestemus, non propter jactantiam, nec propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei, in hoc. Glossa, cum opera charitatis facimus in veritate, cognoscimus, cognitione probabilis conjecturae non scientiae. Quoniam ex veritate sumus, per imitationem scilicet. Glossa. Ex Deo qui veritas est cum ejus professionem pro modo nostro imitamur. Et in conspectu ejus suadebimus corda nostra, esse scilicet, quia Deus intuetur cor. 1 Reg. 16. Glossa. Tales cogitationes habere corda nostra suademus, qui divinis sint digni conspectibus. Psal. 16. Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo. Et dicit suademus, quia cogi non potest. Seneca. Generosus est animus hominis et facilius ducitur quam trahatur. Glossa: et hoc magnum est per dilectionem. Nam magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere. Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum. Glossa. Si conscientia nostra nos intus accusaret, et vellet latere Deum, non posset, quia, major est Deus corde nostro: quasi dicat: melius sciet Deus quam nos, et ei erit manifestius quam nobis. Ad Hebr. 4, omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Unde subdit: et omnia. Vel sic, ut notetur spes veniae obtinendae super his quorum est remorsus conscientiae. Bene in conspectu ejus suademus, quoniam si, id est quamvis cor nostrum, id est conscientia reprehenderit nos de aliqua culpa, scilicet veniali, non propter hoc mercedem amittimus, quia major est Deus et cetera. Valens hoc mundare ab hujusmodi remorsu et remurmuratione. Et notandum quod Deus major est corde nostro, et nihil praeter Deum majus est corde humano. Et ideo secundum Augustinum, animam Dei capacem nihil minus Deo replere potest. Carissimi, si cor nostrum, id est conscientia. Non reprehenderit nos, de aliquo mortali. Glossa. Si recti sumus, puram fratrum dilectionem habemus. Vel non reprehenderit nos, in oratione cum dicemus: dimitte nobis debita nostra. Fiduciam habemus ad Deum, id est confidimus in Deo. Et quicquid petierimus, digna scilicet petitione. Joan. 16, si quid petieritis patrem in nomine meo et cetera. Glossa, ex radice charitatis. Accipiemus ab eo. Vel illud quod petimus, vel magis expediens. Luc. 11, omnis qui petit accipit, et qui quaerit invenit. Quoniam mandata ejus, scilicet dilectionis Dei et proximi. Matth. 22, in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Custodimus. Glossa, animo. Et ea quae sunt placita. Glossa, opera charitatis. Coram eo. Glossa, in abscondito ubi Deus videt, secundum illud Matth. 6. Cum facis eleemosynam noli tuba canere, et cetera. Facimus, in exteriori opere non coram hominibus ut eis placeamus. Matth. 5, attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis. Et hoc est mandatum et cetera. Hic ostendit quae sunt mandata ejus, scilicet fides et dilectio. Et hoc est mandatum primum, et principium, ut credamus, fide operante per dilectionem. In nomine filii ejus, confitendo et venerando. Filii inquam ejus, quo ad divinitatem. Jesu Christi, quo ad humanitatem; non quod aliud sit nomen: quia non est aliud nomen sub caelo datum hominibus et cetera. Act. 4. Et diligamus alterutrum, hoc est aliud mandatum, id est unus alterum. Sicut dedit mandatum nobis. Joan. 15, hoc est praeceptum meum ut diligatis et cetera. Glossa. Mandatum singulari numero praeponit; et duo subjungit, quia haec nequeunt separari. Contra. Fides potest esse informis; ergo potest separari a charitate; ergo illa duo possunt separari. Responsio, credere in Deum est fidei formatae, non informis; tale Deum credere nunquam separatur a charitate. Hoc autem mandatum docuit Joan. 14, creditis in Deum et in me credite. Non potest dici quod loquitur Glossa, de dilectione Dei et proximi, quae sunt plura praecepta materialiter sive in diversitate operum, unum vero formaliter sive in radice charitatis, et qui servat mandata ejus, scilicet quae praedicta sunt de fide et dilectione, in illo manet, in illo, scilicet Deo manet. Glossa, ut in refugio, et ipse in eo, ut in vase mundo in praesenti et in futuro. Infra, 4, qui manet in charitate in Deo manet et cetera. Et in hoc scimus, et in hoc: Glossa, si dubitemus an in nobis maneat, in hoc tamquam manifesto, scimus, per fidem, per omnimodam certitudinem, quoniam ipse manet in nobis, diligentibus, de spiritu, scilicet sancto, idest per spiritum sanctum, quem dedit nobis, idest dona spiritus sancti quae dabantur in primitiva Ecclesia visibilibus signis, quando loquebantur linguis et faciebant miracula; unde spiritus sanctus descendit super apostolos in signo visibili. Actuum 2, descendebat et super credentes baptizatos, Act. 10.


Caput 4

[89307] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 4 cap. 4 Carissimi nolite omni spiritui credere et cetera. Supra commendavit doctrinam suam, cap. 1. Hortatus est ad ejus observantiam cap. 2 et 3. Hic dissuadet doctrinam contrariam, ostendens primo quibus non est credendum, quia Christum negantibus. Secundo quibus credendum, quia Christum confitentibus, cap. ult. in prima parte primo dissuadet haereticorum favorem. Secundo suadet Catholicorum dilectionem, ibi: carissimi diligamus invicem. In prima parte primo monet haereticis non acquiescere. Secundo docet eos a Catholicis discernere, ibi: in hoc cognoscitur spiritus Dei. Ponitur autem quadruplex signum. Primum est errores fidei. Secundum persecutio Christi, ibi: et hic est Antichristus. Tertium est amor mundi, ibi: vos ex Deo estis. Quartum contemptus apostolicae doctrinae, ibi: nos ex Deo sumus. Dicit ergo, carissimi: quasi dicat: an Deus maneat in aliquo per spiritum, sed tamen nolite credere passim et indifferenter: quia qui cito credit, levis est corde, Eccles. 19. Omni spiritui et cetera. Glossa, spiritualiter loquenti, ut eum eligatis ad imitandum, quia quaedam bona communia sunt bonis et malis. Unde, ut dicit interlinearis, hoc opus illa gratia spiritus sancti quae appellatur discretio spirituum, vel omni spiritui, idest homini aperte tantum, quia spiritus per instrumentum corporis loquitur, sed probate, idest experimento cognoscere tentate, idest Thess. 5, omnia probate: quod bonum est tenete. Spiritus, idest spiritualiter loquentes vel spirituales se ostendentes, si ex Deo sint. Glossa, si secundum Deum spirituales sunt. Et quidem spiritus erroris. 1 Timoth. 4, attendentes spiritibus erroris et cetera. Sed quomodo possit probari? Cum requiritur ad hoc donum spiritus sancti, scilicet donum discretionis spirituum, quod non datur omnibus, sed solum spiritualibus, 1 Corinth. 12, alii datur discretio spirituum: ergo solum illi possunt probare. Responsio, possunt probare probatione exteriori, per signum scilicet quod dat dominus. Matth. 7, a fructibus eorum cognoscetis eos, et hoc possunt facere omnes, sed non probatione interiori. Quoniam multi, quoniam. Glossa, ideo praemunio vos, multi per varios errores divisi, pseudo, idest falsi prophetae. Glossa, qui sub obtentu fidei errores praedicant et malis exemplis corrumpunt, exierunt in mundum, idest qui prius latebant manifesti sunt: unde dicuntur exire per manifestationem de occulto in manifestum: vel aliter, in praesentia in qua latebant ad hominum cognitionem. In hoc cognoscitur spiritus Dei et cetera. Hic ponitur primum signum quod est error fidei, quasi quis quaereret quomodo possumus probare. Respondet, in hoc cognoscitur spiritus Dei, idest esse scilicet Deum vel ex Deo, et in hoc dico quod sequitur, omnis spiritus, idest spiritualiter loquens, qui confitetur. Glossa, voce et operatione, haec est dictio de qua dicitur 1 Corinth. 12, nemo potest dicere, dominus Jesus, nisi in spiritu sancto. Jesum Christum, Dei filium, in carne venisse, scilicet de virginis utero in mundum. Venit enim in carnem in incarnatione, sed venit in carne in nativitate: venit in carnem in virginis utero, sed venit in carne in mundo. Ex Deo est. Imitatione, non propagatione. Sed contra hoc objicitur, quia multi confitentur verbo, sed facto negant, qui tamen non sunt ex Deo. Responsio. Confiteri est simul fateri: unde confitetur, qui nulla parte diffitetur. Si ergo in ore fateris et opere, corde autem diffiteris, non credis; ideo dicitur, omnis spiritus, idest spiritualiter, qui confitetur ore et opere. Rom. 10, corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, et omnis spiritus, idest spiritualiter vel de spiritualibus loquens, qui solvit, idest dividit, Jesum, vel separans deitatem ab eo, ut Arius, ut Apollonius qui ponit divinitatem pro anima, vel carnem ut Manichaeus qui ponit quod Christus assumpsit phantasticam et non veram; vel personae unitatem ut Nestorius: vel fideles qui sunt ejus membra a capite, scilicet Christo divisa, ut schismaticus qui solvit tunicam Christi inconsutilem, Joan. 19: ex Deo non est, in quantum hujusmodi, immo ex Diabolo. Supra 3, qui facit peccatum ex Diabolo est; et Joan. 8, vos ex patre Diabolo estis. Et hic, qui scilicet Christum solvit, est Antichristus, idest contrarius Christo. Antichristus est non in persona, sed in figura, sicut Joannes Elias, Matth. 12. Antichristus, idest praeambulus Antichristi, de quo audistis. Per Evangelium et per praedicationem apostolorum, quoniam venit, idest venturus est imminente die judicii: unde ly venit non dicit praesens ut nunc, sed praesens confusum. Vel venit in divina praevisione, qui tandem veniet in secundo. Vel venit in membris suis. Glossa, habitans in mentibus eorum, qui Christo verbo et opere repugnant. Dicit autem, et nunc jam, ut per hoc significetur adventus instantia: quasi dicat, nunc, quasi instat. 2 Thess. 2, nam ministerium jam operatur iniquitatis. Vos ex Deo estis filioli et vicistis eum et cetera. Hic ponitur tertium signum quod est amor mundi. Dicit sic, illi non sunt ex Deo, sed vos filioli ex Deo estis, tamquam filii a patre, generatione spirituali, non carnali: imitatione non propagatione, et vicistis eum, scilicet Antichristum, in membris suis, scilicet haereticis. Vel mundum, idest mundi amatores, quales praecipue erant haeretici. Quoniam major est. Glossa, non vicistis eum virtute liberi arbitrii, sed quia major est Deus ad protegendum, quam Diabolus ad impugnandum; major est fortitudine et potentia, Job 9, si fortitudo quaeratur, robustissimus est. Rom. 9, voluntati ejus quis resistet? Item sapientia. Psalm. 146, sapientiae ejus non est numerus. Item, in ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, Coloss. 2. Item bonitate: dicitur Matth. 19, nemo bonus, nisi solus Deus. Qui in vobis est, idest intra vos, scilicet Deus, quia solus humano cordi illabitur, ut ait Isidorus, quam qui in mundo, idest in mundi amatoribus, scilicet Diabolus qui est princeps hujus mundi, Joan. 14. Ipsi quasi in hoc cognosci possunt, quia, ipsi, scilicet haeretici, vel ipsi Antichristi scilicet, de mundo sunt, idest de numero eorum qui terrena sapiunt, quia caelestia ignorant, ut dicit Glossa. Unde mundus est eorum patria et haereditas sicut sanctorum caelum. Ideo de mundo loquuntur, idest de mundanis: loquuntur, idest docent errorem persuadendo rationibus mundanis. Glossa, ratione mundanae sapientiae probant, non posse Deum hominem fieri, mortuum suscitari, hominem mortalem in caelis habere mansionem, et alia hujusmodi. Joan. 3, qui de terra est, de terra loquitur. Matth. 26, Galilaeus es. Nam loquela tua manifestum te facit, et mundus eos audit, mundus, idest mundani homines et carnales. Eos audit, idest doctrinae eorum obediunt et sequuntur eos. 2 Petr. 2, multi sequuntur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphematur. Glossa. Quia spiritualium corda non possunt avertere. Nos ex Deo sumus. Hic est quartum signum, scilicet contemptus apostolicae doctrinae. Ita illi sunt de mundo. Sed qui habemus charitatem ex Deo sumus, quia Dei filii et Dei nuncii. Qui novit Deum. Notitia fidei et approbationis. Non sic illi, de quibus ad Titum 1, confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Audit nos. Aure obedientiae, obediendo veritati fidei. Psalm. in auditu auris obedivit mihi. Qui non est ex Deo. Per imitationem et gratiam, sed ex Diabolo per culpam. Non audivit nos, id est nostram praedicationem. Joan. 8, propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. In hoc cognoscimus spiritum veritatis et spiritum erroris. Quia, ut ait Glossa, qui audit nos, habet spiritum veritatis; qui non audit, habet spiritum erroris. Carissimi, diligamus nos et cetera. Hic suadet Catholicorum dilectionem. Ubi primo hortatur ad charitatem. Secundo ad charitatis perfectionem, ibi, Deum nemo vidit unquam. Tertio ad perfectionis manifestationem, ibi, in hoc perfecta charitas. Monet autem ad charitatem invitans. Primo ex dilectionis praeconio. Secundo ex dilectionis exemplo, ibi, in hoc apparuit charitas et cetera. Tertio ex dilectionis debito, ibi, carissimi, si Deus dilexit nos et cetera. Ponit autem duplex praeconium. Primo, quia charitas a Deo est. Secundo, quia charitas Deus est, ibi, qui non diligit. In secunda parte tangit divinae dilectionis ad nos duplex exemplum. Primo ex opere. Secundo ex modo operandi, ibi, in hoc est charitas Dei. Dicit ergo, charissimi: quasi dicat: ex Deo sumus. O carissimi fide, spe, mihi juncti. Diligamus invicem, scilicet unus alterum. Glossa, verbo et opere. Rom. 12, charitatem fraternitatis invicem diligentes. Et hoc debemus, quoniam charitas ex Deo est, ut proprium et speciale donum ejus, in quo dantur omnia dona charitatis, tam increata, idest spiritus sanctus, quam creata, id est virtus. Notandum autem quod charitas creata est a Deo infundente. Jacobi 1, omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est et cetera. Item a Deo praecipiente. Joan. 13, hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem et cetera. Item exemplo inducente ad hoc. Infra eodem, ibi, in hoc apparuit charitas Dei in nobis et cetera. Et omnis qui diligit, scilicet ex charitate, ex Deo natus est, per adoptionem gratiae. Quia secundum Augustinum, ipsa est proprium donum filiorum, ipsa est quae dividit inter filios regni et filios perditionis. Et cognoscit Deum. Notitia familiaritatis vel experimentalis cognitionis, quia necessario docet eos. Supra secundo. Sed e contra qui non diligit, scilicet Deum et proximum ex charitate, non novit Deum. Notitia experimentali, quia bonum hujusmodi cognitione cognosci non potest nisi diligatur. Quia in malevolam animam non introibit sapientia Dei, idest experimentalis cognitio Dei. Dicitur enim sapientia quasi sapida scientia. Non novit ergo sapientia experimentali, quantumcumque cognoscat notitia simplici. Quoniam Deus charitas est, increata, ad cujus notitiam non pervenitur, nisi per charitatem creatam, ut tangit Glossa. Quia simile suo simili cognoscitur. Et vere charitas Deus est. In hoc enim, velut certissimo signo. Apparuit charitas Dei in nobis, idest ostensa est erga nos. Quoniam filium, non servum. Gregorius, nonne ineffabilis est dilectio charitatis, ut servum redimens, filium tradiderit? Suum. Sibi consubstantialem, proprium, naturalem non adoptivum. Unigenitum, non ex multis unum. Misit Deus pater, scilicet qui tantus est ad tantillos. In mundum, immo pro mundo salvando. Joan. 3, non enim misit Deus filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ut vivamus. Glossa, prius mortui. Per eum, Glossa, resuscitati. Ephes. 2, propter nimiam charitatem qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos et cetera. Et nota quod tangit quatuor rationes, quare donum debet esse gratum et acceptum. Prima est ex parte dantis; quando ille qui dat, dat ex magno amore et dilectione. Unde aliquando non tantum curatur de hoc quod datur, quam de affectu personae dantis. Et certe istud donum datum est nobis ex maxima dilectione seu charitate patris. Haec ratio notatur cum dicitur, in hoc apparuit caritas Dei, et cetera. Secunda ratio est ex parte dati sive missi. Quando illud quod datur est magnum et pretiosum, debet esse multum gratum et acceptum, et placitum. Et certe istud fuit maximum; quod notatur, cum dicitur, filium suum unigenitum. Tertia ratio est ex parte recipientis, quando ille cui datur donum, multum indiget eo. Et certe multum indigebamus tali dono, quod scilicet nos resuscitaret, quia mortui eramus; quod notatur, cum dicitur, ut vivamus per eum. Quarta ratio est ex parte deferentis illud donum. Aliquando enim propter gratiam personae deferentis illud donum, ut pulchrae placet puellae deferre donum. Et ita ob pulchritudinem et gratiam virginis deferentis debet istud donum nobis esse acceptum, quod intelligitur cum dicitur, misit Deus filium suum. Constat autem quod misit per virginem. Gal. 4, misit Deus filium suum natum de muliere et cetera. In hoc, idest in hac missione. Est charitas, manifesta: tunc enim dicitur res fieri, ut ait Augustinus, quando innotescit. Non quasi nos dilexerimus Deum, ante filii missionem, et sic eum mitti meruerimus. Ad Rom. 8, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Quoniam ipse, scilicet Deus, prior dilexit nos, praedestinando, vocando, justificando. Et in hoc ostenditur gratuita ejus dilectio. Et quod non est mercenaria: quia amantem amare naturae est; amare autem non amantem gratiae est. Et misit filium suum, in experimento dilectionis. Propitiationem, id est hostiam, ut Deus pater nobis redderetur propitius, pro peccatis nostris, tollendis. Glossa, destruendis. Alia littera habet, propitiatorem, id est sacrificatorem. Ad Rom. 3, neque quem proponit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius: unde significatur per propitiatorium de auro mundissimo quod erat super arcam domini, idest super universalem Ecclesiam. Ex quo propitiatur dominus, Exod. 25. Carissimi, si Deus et cetera. Hic invitat nos ad dilectionem ex dilectionis debito. Si sic Deus dilexit nos, ut patet ex praemissis, tantus tantillos, creator creaturam, justus injustos. Job 7, quid est homo, quia magnificas eum, aut quid apponis et cetera. Et nos qui sumus fratres et pares, et non conformes. Debemus invicem diligere, exemplo ejus: Joan. 13, exemplum dedi vobis et cetera. Et ad Ephes. 5, estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Glossa, sicut Deus non expectavit, ut eum diligeremus: sic nos non expectemus ut alii nos diligant, sed prius diligamus. Nota alibi multiplicem rationem, quare invicem nos diligere debemus. Deum nemo vidit unquam visione scilicet corporali. Hic hortatur ad charitatis perfectionem, quam faciunt duo. Primo mansio Dei in affectu per nimiam dilectionem. Secundo mansio Dei in intellectu per Christi fidem et confessionem, ibi, quisquis confessus fuerit. In prima parte, primo Dei mansio ostenditur. Secundo per quod mansio cognoscitur, ibi, in hoc cognoscimus. Tertio per quid probatur, ibi, et nos vidimus. Dicit ergo, Deum: quasi dicat: debemus nos invicem diligere et Deum; quia si diligimus, licet non eum videamus, tamen eum habebimus. Deum, in essentia propria, non creatura sua. Sic enim vidit Jacob, Genes. 32, vidi dominum facie ad faciem et cetera. Et Isa. 6, vidi dominum sedentem et cetera. Nemo nullus homo utens sensu corporeo. Exod. 33, non videbit me homo et vivet. Vidit tamen Paulus extra sensus corporis raptus, 2 Cor. 12. Vidit inquam visione scilicet corporali vel visione aperta intellectuali: licet aliquatenus hic videatur per fidem, in futuro autem per speciem. 1 Corinth. 13, videmus nunc per speculum et in aenigmate et cetera. Si diligamus invicem: quasi dicat: licet videri non possit in praesenti, tamen, si diligamus invicem, ex charitate: Glossa: sincera charitate, non remissa et desidiosa: Deus in nobis manet, per gratiam inhabitantem, manet enim sicut in templo suo. 1 Corinth. 3, templum Dei sanctum et cetera. Glossa. Manet enim inspiciendo bona aspectu approbationis, non solum notitiae simplicis. Et charitas ejus, qua scilicet eum diligimus. In nobis perfecta est. Perfectione sufficientiae, et tendit ad perfectionem excellentiae. Tunc enim est charitas Dei perfecta in nobis quando eum diligimus non solum in se, sed et in sua imagine. Glossa. Incipis diligere, incipit Deus in te esse: cresce in dilectione, et amplius habitando in te faciet te perfectum, ut eum diligas, et etiam inimicum. Sicut et ipse inimicos dilexit. In hoc cognoscimus. Glossa. Quod Deus in nobis manet tali experimento probamus, in hoc scilicet si dilectionem habeamus. Cognoscimus, inquam, cognitione conjecturae probabilis, non omnimodae certitudinis, secundum illud Job 9, si venerit ad me, non videbo eum. Quoniam in eo manemus, per charitatem qua Deum diligimus. Et ipse in nobis. Per charitatem qua Deus nos diligit. Infra eodem. Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Quoniam de spiritu sancto suo ab ipso scilicet procedente. Dedit nobis. Vel donatione visibili, ut fiebat in primitiva Ecclesia, Act. 2. Vel invisibili per gratiam, Rom. 5, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum et cetera. Et notandum quod non dicit spiritum, sed de spiritu, quia ipsi datus est spiritus totaliter. Joan. 3, non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Nobis vero particulariter non secundum se, qui est impartibilis, sed secundum dona. 1 Corinth. 12, divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Ipse autem spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei, Rom. 8. Et sic per ipsum cognoscimus, quod Deus manet in nobis, et nos in ipso. Augustinus, invicem in se habitant, qui continet et qui continetur: habitas in Deo, sed ut continearis: habitat in te, sed ut contineat ne cadas: non cadet quem Deus continet. Psalm. 117. Impulsus eversus sum, ut caderem et cetera. Et nos vidimus. Glossa. Per hoc probamus quod de spiritu suo dedit nobis. Quia vidimus. Glossa. Per confortantem spiritum novimus et testificamur. Haec autem, ut dicit Glossa, non faciunt hi qui spiritum non acceperunt. Haec scilicet vidimus. Et testificamur quoniam pater misit filium suum. Glossa. Ad cognitionem hominum, scilicet in carnem visibilem. Salvatorem mundi, per passionem, tandem mittet eum, ut judicem. Glossa. Modo salvatorem, quandoque judicem. Joan. 3. Non enim misit Deus filium suum ut judicet mundum et cetera. Beda. Tantum meminerit quisque quod idem filius Dei, qui venit ut mitis salvaret, venturus est ut districtus judicet. Quisquis confessus fuerit. Glossa. Non solum in nobis Deus manet, sed etiam in omnibus qui confitentur eum. Quisquis inquam confessus fuerit. Hic agit de missione intellectus. Ubi primo ostendit Deum manere in corde credentium. Secundo ostendit eos esse de numero illorum, ibi, et nos cognovimus. Tertio innuit in eis Deum manere, ibi, Deus charitas est. Quisquis, inquam, confessus, confessione scilicet perfecta cordis, oris, operis, non solius vocis (ad Tit. 1, confitentur se nosse Deum, factis autem negant) quoniam Jesus est filius Dei. Identitate personae, scilicet quod eadem est persona in utraque natura, et idem est filius Dei et filius hominis. Deus in eo manet, ut in templo suo. 1 Corinth. 3, templum Dei estis vos. Et ipse in Deo, ut in refugio. Psalm. 88, domine refugium factus es nobis. Et nos cognovimus, hoc scilicet quod Christus est filius Dei. Et credimus charitati, idest affectui charitatis, scilicet missioni filii in mundum, quae fuit ex maxima charitate. Joan. 3, sic Deus dilexit mundum et cetera. Quam, charitatem Deus pater. Habet in nobis, idest ad nos, filium suum nobis donando. Rom. 9, qui proprio filio suo non et cetera. Deus charitas est: quasi dicat: patet quod ipse habet charitatem ad nos: quia et ipse Deus charitas est. Idem, ut ait Glossa, supra dixit, ut amplius commendet, et ut alium effectum charitatis adjungat. Supra dixerat per charitatem factum esse primum adventum filii in mundum ad salutem mundi. Hic per eandem charitatem annunciat salutem fidelium, in secundo adventu in die judicii. Deus, inquit, charitas est. Hoc antonomastice dicitur propter magnitudinem charitatis, ad Ephes. 2, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos et cetera. Secundum Augustinum dicitur hoc per essentiam non per causam: per hoc enim quod dicit Joannes, Deus charitas est, simpliciter, non autem in ea, vult Augustinus, quod charitas essentialiter sit Deus; et quod ait, charitas ex Deo est, vult Augustinus, quod charitas est Deus ex Deo. Per hoc autem quod addit quod charitas in Deo nos manere facit, et supra dixerat quod per spiritum quem dedit, cognoscimus quod in ipso manemus, vult quod charitas, quae est Deus ex Deo, faciens nos manere in Deo, est spiritus sanctus. Hic opinatus est Magister Petrus Lombardus, quod charitas, qua nos diligit, et nos Deum diligimus, non est aliud quam spiritus sanctus. Sciendum quod charitas qua Deum diligimus duplex est. Vel qua elicitive et formaliter, hoc est habitus creatus: vel qua effective et exemplariter, hoc est spiritus sanctus. Et qui manet, perseveranter in charitate, in Deo manet, ut ab ipso contineatur, secundum Glossam. Et Deus in eo, ut ipsum contineat, secundum Glossam. Vicissim enim in se manent, qui continet et qui continetur. Bernardus, Deus charitas est. Quid ergo charitate melius? Et qui manet in charitate, in Deo manet. Quid ergo charitate securius? Et Deus in eo. Quid ergo charitate jucundius? Ex hoc enim quod dicit, qui manet in charitate in Deo manet, videtur continuari opinio Magistri Petri. Sed intelligendum est de charitate infusa; qui enim manet in ea, manet in Deo. Est enim talis naturae, quod non potest esse nisi ad praesentiam suae causae, scilicet Dei influentis, sicut lumen in aere non potest esse nisi ad praesentiam influentiae solis. Item per charitatem ejus infusam sumus membra ejus, et ideo sumus in illo tamquam membra in corpore. 1 Corinth. 12, vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. In hoc perfecta est charitas et cetera. Hic hortatur ad perfectionis manifestationem, primo ex parte diligentis. Secundo ex parte diligendorum, ibi, nos ergo diligimus. Ex parte diligentis dupliciter. Primo per spei securitatem. Secundo per timoris poenalis exclusionem, ibi, timor non est in charitate. Ex parte diligendorum per dilectionem Dei et proximi, non alterius tantum. Ubi primo ostendit, quod diligendus est Deus; secundo, quod non potest diligi Deus, nisi diligatur proximus, ibi, si quis dixerit: tertio, quod de utroque diligendo mandatum habemus, ibi, et hoc mandatum. Dicit ergo, in hoc: quasi dicat: an aliquis perfectus sit in charitate, per hoc signum probare potest, secundum Glossam. In hoc perfecta est, id est perfecta esse ostenditur. Tunc enim dicitur res fieri quando innotescit, secundum Augustinum. Et loquitur de perfectione non solum sufficientiae, sed et excellentiae. Charitas, inquam, nobiscum ut fiduciam habeamus in die judicii, non timorem, Glossa, ut non timeatis apparere in die judicii. Et alia Glossa. Per hoc ostendimur perfecte diligere Deum, si non timeamus adventum judicis. Qui timet non est perfectus in charitate. Talis erat qui dicebat, quando veniam et apparebo ante faciem domini? Ad Philipp. 2. Cupio dissolvi et esse cum Christo. Augustinus, non est perfecta charitas, nisi cum coeperit dies domini desiderari. Contra. Amos 5, vae desiderantibus diem domini. Responsio. Est desiderare ex praesumptione, et istud desiderium est detestabile. Et est desiderare ex charitate, ut faciunt qui desiderant amplexus sponsi indissolubiles, et hoc est commendabile seu laudabile. Psalm. 41, sitivit anima mea ad Deum fontem vivum et cetera. Ut habeamus inquam fiduciam, et cetera. Quia sicut ille est, charitate plenus, sanctus et justus, ita et nos sumus. Ut dicit Glossa. Interlinearis, sicut, non aequalitatem, sed quamdam similitudinem dicit. In hoc mundo, quod difficile est. Glossa: per hujusmodi fiduciam, imitamur perfectionem dilectionis ejus in mundo amando amicos, et inimicos, sicut ille pluit super justos et injustos in caelo, id est de caelo. Timor non est in charitate. Timor, inquit, quasi dicat: vere in hoc, scilicet amando amicos et inimicos, perfecta est charitas. Nam timor non est in charitate, scilicet servilis et cetera. Notandum quod quadruplex est timor. Unus est servilis qui est solius Gehennae; alius initialis qui est timor Gehennae et offensae divinae. Alius est filialis, qui est timor solius offensae divinae. Quartus est reverentiae, qui est solius reverentiae majestatis divinae, qui resilit in suam propriam parvitatem. Primus non est in charitate, sed praeparat ei locum, et eam tandem introducit sicut seta vel acus filum, ut dicit Augustinus. Secundus non est in perfecta charitate, de qua loquitur hic secundum Glossam. Tertius major est in magis perfectis, quia magis perfecta charitate viae sed non patriae. Quartus manet cum charitate perfecta patriae, de qua Psal. 18, timor domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Sed perfecta charitas, perfectione excellentiae non solum sufficientiae, foras mittit timorem, Gehennae, scilicet initialem. Aliud est enim timere Deum ne te in Gehennam mittat, aliud ne te deserat, ut ait Augustinus. Quoniam timor, hujusmodi Gehennae, poenam habet, tormentum conscientiae. Glossa, torquet cor conscientia peccatorem cum nondum facta est justificatio, scilicet perfecta et integra. Qui autem timet, supplicium Gehennae, vel qui timet timore dominante, secundum Augustinum. Vel qui timet aliquam poenam, vel periculum temporale, vel separari a Deo, non est perfectus in charitate, perfectione superabundantiae, licet sit perfectus perfectione sufficientiae. Perfectus erat ille qui dicebat Rom. 8, quis nos separabit a charitate Christi, an tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames et cetera. Sed contra hoc objicitur de Christo qui timuit Matth. 26, coepit Jesus pavere et timere. Viri etiam sancti timent judicium. Job 21, quando recordatus fuero pertimesco. Iterum Hieronymus: prudenter timetur quicquid accidere potest. Responsio, loquitur de timore initiali non naturali. Christus vero timuit timore naturali. Quod objicitur de sanctis, responsio. Timor est offensae non Gehennae. Nos ergo: quasi dicat: ut perfecti simus nos qui in Deum credimus, diligamus Deum, dilectione perfecta non imperfecta, quae sit cum timore. Et hoc debemus, quoniam, ipse, Deus prior dilexit nos, quam nos ipsum. Nam scilicet adhuc inimici eramus, Rom. 5. Augustinus: prior dilexit nos, et dedit nobis diligere: dilexit impios, ut faceret pios. Dilexit injustos, ut faceret justos, dilexit aegros ut faceret sanos. Idem etiam Augustinus dicit, anima foeda per iniquitatem, amando Deum, pulchra efficitur. Pulchri erimus amando Deum qui semper est pulcher: quantum in te crescit amor, tantum in te crescit pulchritudo, quia ipsa charitas est animae pulchritudo. Si quis dixerit: quasi dicat: an diligamus Deum, sic cognosci potest, si quis dixerit quia diligo Deum, quilibet enim interrogetur, ut ait Gregorius, prompta mente respondet, diligo, et fratrem suum odit, qui est Dei imago, mendax est, et verbo et facto. Verbo quidem, quia dicit se diligere, unde quod dicit verbo dissonat corde. Si enim diligit Deum, habet conformem charitatis voluntatem cum Deo. Sed voluntas Dei est, ut diligat proximum. Cum ergo non diligat proximum, mendax est dicendo se diligere Deum. Item mendax est facto, quia odit; unde implicatur contradictio, et talis mendax est. Et vere mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, unde plenius et facilius cognoscit eum, Deum quem non videt, et ideo minus cognoscit, quomodo potest diligere? Invisa quippe, ut ait Augustinus, diligere possumus, incognita nequaquam. Ratio ergo talis est: plus diligitur bonum visum quam non visum. Si ergo frater visus non diligitur, quomodo Deus non visus diligitur? Glossa, frater tuus imago Dei est. Si non diligis imaginem, nec eum diligis cujus imago est. Et hoc, ne quis audeat dicere, diligere possumus Deum, etiam si non diligamus fratrem, addit, et hoc mandatum habemus a Deo. De utroque enim mandatum est. Unde Matth. 22, hoc maximum et primum mandatum: secundum est simile huic, ut qui diligit Deum, propter se, diligat et fratrem suum, propter Deum. Duo enim sunt mandata charitatis: scilicet Dei, et proximi. Nec potest unus diligi absque altero. Augustinus, quis est qui dicat, diligo imperatorem, sed odit leges suas? Imperatoris enim nostri Dei lex est, mandatum novum do vobis et cetera. Joan. 13.


Caput 5

[89308] Nicolaus de Gorran, In VII epistolas canonicas, pars 4 cap. 5 Omnis qui credit et cetera. Hic ostendit quibus credendum, quia Christum confitentibus; allegans primo fidei efficaciam et virtutem. Secundo veritatis attestationem, ibi, spiritus est qui testificatur. Tertio, credentium utilitatem, ibi, haec scribo vobis. Hujus autem efficaciam et virtutem ostendit, primo respectu Dei. Secundo respectu mundi, ibi, quoniam omne quod natum est. Respectu Dei, tripliciter. Primo, quia facit natum Dei. Secundo, quia facit diligere natos Dei, ibi, omnis qui diligit eum. Tertio, quia facit servare mandata Dei, ibi, hoc est enim charitas Dei. Dicit ergo omnis et cetera. Glossa: vere qui diligit Deum, diligit fratrem suum. Nam et qui diligit genitorem, diligit et genitum. Omnis, scilicet secundum triplicem statum fidei; videlicet, incipientis, proficientis et perfectae, qui credit, inquam, fide formata non informi. Glossa. Credit qui sic vivit quomodo Christus praecipit, qualiter et Daemones non credunt, Jacobi 2. Quoniam Jesus est Christus. Messias scilicet in lege promissus, ex Deo natus est, nativitate scilicet spirituali per fidem, non carnali per carnem. Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Et talis diligendus est, quia, et omnis qui diligit eum qui genuit diligit et eum qui natus est ex eo. Hoc exponitur dupliciter: vel de generatione aeterna, vel temporali. De aeterna sic: qui diligit eum, scilicet patrem qui genuit filium aeternaliter, diligit eum qui natus est ex eo, idest filium aeternaliter a patre genitum. Sed qui diligit filium, diligit membra ejus. Ergo qui diligit Deum patrem, et filium naturalem, diligit et membra filii, scilicet filios adoptionis. Ergo fides quae facit membra Dei sive filios, facit diligendos. De temporali sic, omnis qui diligit eum qui genuit, per fidem scilicet, de qua generatione dicitur Jacob. 1, voluntarie genuit nos verbo veritatis; diligit eum qui natus est ex eo, scilicet in fide; et sic iterum nasci ex fide facit diligere Deum. Isto duplici modo legit Glossa Augustini. In hoc etc. quasi dicat: quis autem vere diligit? In hoc, scilicet affectu, vel signo, cognoscimus, id est cognoscere possumus, quoniam diligimus natos Dei, scilicet fratres nostros qui sunt nati ex Deo per fidem. Cum Deum patrem eorum, diligamus, affectu. Matth. 22, diliges dominum Deum tuum et cetera. Et mandata ejus faciamus, in effectu. Joan. 14, si quis diligit me, sermonem meum servabit. Hoc est secundum Glossam, ideo hoc conjungo ut diligamus et mandata ejus faciamus, quia aliter non est dilectio. Gregorius, probatio enim dilectionis exhibitio est operis, haec est enim, idest esse ostenditur, charitas Dei, idest qua Deus diligitur. Joan. 15, si diligitis me, mandata mea servate. Glossa, non diligit regem qui ejus negligit legem; ex amore enim regis ejus lex debet impleri. Vel sic, haec est charitas Dei, idest talis efficaciae in nobis. Ut mandata ejus custodiamus, idest quod facit nos custodire Dei praecepta, et mandata ejus gravia non sunt, idest difficilia. Et ideo, ut dicit Glossa, libenter custodienda sunt. Matth. 11, jugum enim meum suave est et cetera. Glossa, quae natura sunt dura et aspera, amor Dei et spes praemii facit levia. Si quis gravia ea esse dicat, infirmitatem suam accuset, quia forti sunt levia. Ideo reputat ea minima. Matth. 5, qui solverit unum de mandatis istis minimis et cetera. Vel gravia non sunt, idest ponderosa et deprimentia. Glossa, non trahunt deorsum ut talentum plumbi etc., Zachariae 5. Sursum pervehit et excelsos facit custodia mandatorum. Quoniam omne quod natum et cetera. Hic ostendit efficaciam hujusmodi fidei et virtutem respectu mundi, ostendens primo quod per fidem mundus vincitur. Secundo per quam fidem vincitur, quia divinitatis Christi, ibi: quis est autem qui vincit. Et humanitatis, ibi: hic est enim qui venit per aquam. Dicit ergo, quoniam omne, idest omnis vir vel mulier. Neutrum tamen ponit, quia in generatione spirituali distinctio sexus nihil facit. Ad Galat. 4, in Christo Jesu non est masculus neque femina, quod natum est ex Deo, nativitate spirituali per fidem et charitatem. Glossa, nascitur ex Deo qui diligit Deum et proximum, vincit mundum. Glossa, contemnit blandimenta vel adversitates saeculi, idest mundi prospera et adversa, et ipsam mortem corporis; et quae sursum sunt quaerit. Joan. 15, confidite, ait filius, quoniam ego vici mundum, et haec est. Glossa, ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, subdit, haec est. Glossa, demonstrative quasi digito ostendit, fidem tamquam consistentem et permanentem, secundum illud, ad Hebr. 11, est autem fides substantia sperandarum rerum etc., victoria, causaliter virtus efficiens. Victoria, inquit, quae vincit mundum, fides nostra. Ad Hebr. 11, sancti per fidem vicerunt regna etc., Glossa, illa fides quae per dilectionem operatur, Galat. 5, non fides haereticorum aut peccatorum. Sed objicitur de hoc quod dicit, omne quod natum est ex Deo vincit mundum: quia iste imperfectus natus, natus est ex Deo, non tamen vincit mundum, quia vincere mundum est abrenuntiare mundo, quod perfectorum est. Responsio. Vincere mundum dupliciter dicitur. Subjiciendo vel abstinendo sive abjiciendo. Primo modo vincunt imperfecti. Secundo modo perfecti. Quis est autem. Determinat quae fides vincit mundum, quia fides Christi. Qui vincit mundum, mundi prospera et adversa contemnendo, nisi qui credit, fide formata, quoniam Jesus est filius Dei? Scilicet naturalis coaeternus consubstantialis patri: quasi dicat: quis est qui vincit mundum nisi is qui habet fidem de divinitate Christi? Mundus enim quasi duplici manu pugnat contra nos: scilicet dextera prosperitatis per prospera nos alliciendo. Et sinistra adversitatis nos per adversa terrendo. Et certe qui bene crediderit Christum esse filium Dei, de facili vinceret mundi prospera et adversa. Si enim Christus est filius Dei; ergo summe bonus; ergo in ipso non fuit defectus veri boni, nec praesentia veri mali. Cum ergo temporalis prosperitas in ipso defuerit et adversitas affuerit, restat quod temporalis prosperitas non est vere bona, et ita non est appetenda; nec adversitas est vere mala, et ita non est timenda. Augustinus, omnia bona terrena contempsit homo Christus ut contemnenda monstraret: et omnia mala terrena sustinuit quae sustinenda praecipiebat; ut nec in illis quaereretur felicitas, nec in istis timeretur infelicitas. Unde ad Hebr. 11, fide grandis effectus Moses, negavit se esse filium filiae Pharaonis et cetera. Hic est qui venit. Glossa, et quia sola fides divinitatis non sufficit, addit de humanitate, hic est Jesus Christus, Jesus nomen proprium, Christus nomen appellativum, qui venit, qui erat aeternus apud patrem, venit ad homines, sicut dicit Glossa, ad salutem et peccatorum remissionem per aquam. Glossa, Baptismi, et sanguinem, Glossa, passionis. In aqua venit, ut vim regenerativam ex contactu suae mundissimae carnis aquis conferret; et sic Baptisma consecraret in sanguine et nos redimeret. Et significatum fuit Joan. 19, ubi dicitur: unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Jesus, idest salvator. Christus idest unctus, non in aqua, Baptismatis, solum, ad abluendum, sed in aqua et sanguine. In aqua Baptismatis ad abluendum et sanguine passionis ad redimendum. Aqua enim solum non lavaret nisi a sanguine virtutem haberet. Et ipse est qui testificatur. Hic allegat veritatis attestationem; allegans primo testium sufficientiam et idoneitatem. Secundo testimoniorum receptibilitatem, ibi: si testimonium hominum et cetera. Testium, inquam, sufficientiam et idoneitatem. Primo allegat de divinitate et humanitate. Secundo specialiter de divinitate, ibi: tres sunt qui testimonium dant in caelo. Tertio specialiter de humanitate, ibi: et hi tres unum sunt. Dicit ergo, et spiritus est. Glossa: licet secundum hominem sit passio, tamen, spiritus est qui testificatur, vel spiritus sanctus qui visus est super eum in specie columbae. Luc. 3, vel spiritus, idest doctor spiritualis. Utroque modo exponit Glossa. Quoniam Christus est veritas, idest vere in duabus naturis, idest habens veritatem in utraque natura, non apparentiam sive existentiam: quod esset si haberet carnem phantasticam et corpus phantasticum sicut posuit Manichaeus. Joan. 14, ego sum via, veritas et vita. Hoc testimonium perhibuit ei spiritus sanctus, Matth. 3, et Luc. 3, quando descendit super eum. Et Joan. 1, quando descendit super baptizatum et in specie columbae requievit et cetera. Idem, super quem videris spiritum descendentem super eum, hic est qui baptizat, quoniam tres sunt et cetera. Glossa. Per hoc apparet quod Christus est veritas, idest verus Deus et verus homo, quia de utroque certum habemus testimonium. Quoniam tres sunt personae, scilicet, quaerebant enim olim haeretici: qui tres? Et responsum est eis, tres personae, ut dicit Augustinus, non ut illud diceretur, sed ne omnino taceretur, qui testimonium, de veritate Christi secundum Glossam, dant in caelo, vel materiali, quia ibi magis relucent opera Trinitatis. Unde ibi per quamdam appropriationem dicitur esse Deus. Psalm. Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis. Vel spirituali, scilicet anima facta ad similitudinem ejus. Isaiae ult. Caelum mihi sedes est. Vel in caelo, idest de caelo. Quia vox patris de caelo audita est, tu es filius meus dilectus et cetera. Et spiritus apparuit de caelo. Luc. 3, apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie. Ipsum etiam verbum de caelo missum est. Psalm. A summo caelo egressio ejus, pater. Glossa, pater dedit testimonium deitatis Christo, cum dixit, hic est filius meus dilectus, Luc. 3. Verbum, idest filius. Glossa, ipse filius dedit testimonium, quando in monte transfiguratus personam deitatis et speciem aeternae beatitudinis ostendit, Luc. 9. Et spiritus sanctus. Glossa, spiritus dedit testimonium quando super Christum baptizatum in specie columbae requievit, Luc. 3. Vel quando ad invocationem nominis Christi corda credentium replevit, Act. 1. Item pater dat testimonium quod erat Deus, dans ei potentiam faciendi miracula. Filius dans sapientiam docendi utilia. Spiritus sanctus dans bonitatem perfectam et operandi meritoria, et hi tres unum sunt, in testimonium. Et ideo magis eis credendum. Glossa, de eadem re testantes. Vel unum sunt in essentia, quia unus Deus, quod figuratum fuit Gen. 23, ubi legitur quod Abraham tres vidit et unum adoravit, et tres sunt, scilicet testes, qui testimonium, de humanitate Christi, secundum Glossam, dant in terra, ad literam, hoc est in hac inferiori parte mundi. Vel in terra, idest de humanitate quae est terra ratione carnis. Et ponitur pars humanitatis pro toto. Vel in terra, idest in terrenis humanitatem Christi confitentibus. Et notandum quod ubi est testimonium de divinitate, dicitur in caelo. Ubi autem de humanitate, dicitur in terra. Quod valde congruit: ut de caelo detur testimonium de divinitate: de terra autem testimonium de humanitate. Spiritus. Glossa, anima humana quam emisit in passione. Luc. 23, pater, in manus tuas et cetera. Aqua, quae fluxit de latere, Joan. 19. Et sanguis, qui similiter fluxit de latere jam mortui, Joan. 19. Vel de toto corpore viventis gutta sanguinis perfluens, Luc. 22, vel sanguis quem effudit in circumcisione, Luc. 2. Item in oratione, Lucae 22. Item in flagellatione et in cruce, Matth. 27 et Joan. 19. Vel aqua in cunabulis ab eo emissa prae fletu. Sapient. 7, primam vocem similem omnibus emisi plorans. Item in suscitatione Lazari, Joan. 11, item in ascensu ad Jerusalem. Item in cruce. Ad Hebr. 5, cum clamore valido et lacrymis exauditus et cetera. Si testimonium hominum accipimus et cetera. Hic allegat testimoniorum receptibilitatem; ponens primo testimonium de filio naturali. Secundo testimonium de filiis, ibi: et hoc est testimonium. Testimonium de filio naturali ostendit esse receptibile. Primo ex parte testificantis. Secundo ex parte rei testificatae, ibi: quoniam hoc est testimonium Dei. Tertio ex parte suscipientis, ibi: qui credit in filium Dei. Quarto ex parte recusantis, ibi: qui non credit. Dicit ergo. Si testimonium hominum, Glossa: quasi ista certa testimonia debemus accipere. Quia si testimonium hominum, accipimus, mentiri scilicet possunt. Et dicit, hominum, in plurali. Quia Deuteron. 19, dicitur, in ore duorum vel trium stabit omne verbum. Vel sic, si testimonium hominum, idest prophetarum qui de Christo testificati sunt, accipimus, idest acceptamus et recipimus, testimonium Dei majus est. Et ideo magis accipiendum. Est enim Deus verax: omnis homo mendax, ut habetur Rom. 3. Glossa, si creditis hominibus praenunciantibus Christum venturum esse, credite et patri testificanti venisse. Magnum quippe fuit testimonium David, ut ait Glossa, dicentis, dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Magnum testimonium praecursoris, qui ait, Matth. 3, ego baptizo vos aqua: ille baptizabit vos spiritu sancto. Sed majus testimonium patris, qui ipsum visibiliter misit. Et vere majus; et ideo melius accipiendum, quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est testimonio hominum, quia non est Deus sicut homo ut mentiatur, ut habetur Num. 23. Quia testificatus est de filio suo, naturali, scilicet Christo, quod est filius ejus, dicendo in Baptismo, hic est filius meus dilectus et cetera. Luc. 3. Et in transfiguratione, Matth. 17, qui credit in filium Dei: quasi dicat: ita pater testificatus est de filio suo, qui autem credit in filium Dei. Non ait filio vel filium, sed in filium. Differt enim, secundum Augustinum, credere Deo, credere Deum et credere in Deum, habet testimonium Dei patris in se, idest consentit quod testimonium Dei de filio suo sit verum. Vel sic, habet testimonium Dei patris in se, idest approbat divinum testimonium quod pater perhibuit de illo, et sic intelligit ipsum esse veracem in testimonio de filio. E contrario, qui non credit in filium Dei. Glossa. Qui dicit eum non esse filium vel minorem patre, mendacem facit eum. Quantum in se est: quia non reputat credibile quod dicit, eum scilicet Deum patrem. Glossa, qui non credidit, dicit patrem esse mentitum. Quoniam non credit in testimonium. Illud scilicet, hic est filius meus, Luc. 3. Quod testificatus est Deus de filio suo. Et hoc est testimonium quoniam et cetera. Hic ponit testimonium de filiis adoptivis. Et primo ostendit quale sit testimonium. Secundo qualiter verificandum, ibi: qui habet filium. Dicit ergo, et hoc est: quasi dicat: non solum testatur de filio naturali, sed etiam de filiis adoptivis. Unde Glossa: de filio testatus est, et etiam de nobis filiis adoptivis, quod vitam aeternam daret illis, et hoc est testimonium patris de filiis cui credendum est. Quoniam vitam aeternam dedit nobis, Deus nobis, scilicet apostolis vel filiis adoptivis, hic in spe, tamdem in re. Et hoc potest haberi eo quod dicitur Matth. 17, hic est filius meus dilectus: ipsum audite. Ipsum enim audire est vitam aeternam habere, hic in spe, in futuro in re. Joan. 6, domine ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Et in eodem, verba quae ego loquor vobis spiritus et vita sunt. Et haec vita, aeterna, in filio ejus est, idest per fidem filii. Joan. 6, omnis qui credit in me habet vitam aeternam. Vel in filio ejus, idest in filii visione. Joan. 17, haec est vita aeterna et cetera. Ipse enim est fons vitae. Psalm. 35, quia apud te est fons vitae, qui habet filium, Glossa, credendo et imitando, habet vitam aeternam, jam in spe, tandem in re. Sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit filio et cetera. Joan. 5. E contra. Qui non habet filium, nec credendo, nec imitando, non habet vitam. Nec in spe habet nec in re habebit. Joan. 3, qui incredulus est filio non videbit vitam aeternam: sed ira Dei manet super illum. Et nota quod Christus multa habuit testimonia. Primo a patre suo. Joan. 8, testimonium perhibet de me pater qui misit me. Secundo a seipso. Joan. 8, si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est. Tertio a spiritu sancto. Joan. 15, cum venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me. Quarto a Scripturis sanctis. Joan. 5, scrutamini Scripturas et illae sunt quae et cetera. Quinto de operibus bonis. Joan. 10, opera quae ego facio ipsa testimonium et cetera. Sexto a miraculis. Psalm. 35, mirabilia testimonia tua domine. Septimo a turbis. Joan. 11, testimonium perhibebat turba quae erat cum eo et cetera. Octavo ab apostolis. Act. 4, virtute magna reddebant apostoli testimonium de omnibus his. Psalm. 92, testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Haec scribo vobis ut sciatis et cetera. Hic allegat credentium utilitatem triplicem. Prima est futurae beatitudinis certitudo. Secunda petitionum exauditio, ibi: et haec est fiducia et cetera. Tertia est a peccatis conservatio, ibi: scimus quia omnis qui natus est et cetera. Quarta Dei veri cognitio, ibi: et scimus quoniam filius Dei venit et cetera. In secunda parte ostendit primo qualiter per fidem exaudiuntur orantes pro seipsis. Secundo qualiter orantes pro aliis, ibi: qui scit fratrem suum et cetera. In prima parte primo dat impetrandi fiduciam. Secundo fiduciae ostendit causam, ibi: scimus quoniam habemus petitiones. Dicit ergo haec scribo vobis. Glossa, hic debetis adhibere fidem, quia ut certi sitis de vestra beatitudine futura, haec scilicet praedicta scribo, non tantum praedico ad majorem certitudinem, ut sciatis, certitudine fidei et spei, quoniam vitam aeternam habebitis, in futuro, qui creditis, in praesenti, in nomine filii Dei. Joan. 11, ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit vivet, et haec est fiducia. Glossa, non tantum in futuro sperare debemus caelestia, sed etiam in hac vita impetrabimus quidquid salubriter petierimus: et haec est fiducia spei, quam habemus ad Deum. Non ad hominem, Psalm. 124, qui confidunt in domino sicut mons Sion et cetera. Hebr. 4, adeamus cum fiducia ad thronum gratiae ejus. Quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus. Non secundum desideria nostra carnalia. Ideo dicitur, Matth. 26, non mea voluntas, sed tua fiat. Secundum voluntatem ejus petitur dupliciter, secundum Glossam: uno modo ut quod velit rogemus. Alio modo ut quales nos esse desiderat ad rogandum inveniamur, audiet nos. Petitionis effectum dando, aliter non, ut patet in Paulo, 2 Corinth. 12, et dicit, audiet nos, utendo futuro tempore ad significandum quod tale debet esse quod petitur quod in futuro accipiatur et ad futurum ordinetur. Unde temporalia non sunt petenda, nisi prout sunt ad vitam aeternam ordinata, et scimus, idest certi sumus ex promissione ejus. Joan. 15, si quid petieritis ad patrem in nomine meo et cetera. Quia audit nos quidquid petierimus, vel ad votum vel ad meritum. Et nota quod dicit quidquid; scilicet substantiale insolidum, quod est quid non accidentale sicut bonum temporale. Matth. 7, primum quaerite regnum Dei et cetera. Nota: si aliquis peteret a rege Franciae unam guttam aquae, unam picam, multum indignaretur. Scimus quoniam habemus et cetera. Hic ostendit per quid scire possumus, quia scilicet audiet nos. Ideo scilicet, quoniam petitiones habemus, nobis a Deo traditas. Vel traditione manifesta, quando docuit orare discipulos dicendo, pater noster qui es in caelis, Matth. 6. Vel traditione occulta quando docuit quid petendum. Nam quid petamus prout oportet nescimus, ut habetur Rom. 8. Quas postulamus ab eo. Glossa, nihil petamus quod sit eis adversum; nisi quod nos docuit, quod nobis inspiravit petamus. Et si in aliquo erramus, statim corrigamur. Argumentum quod major sit confidentia exauditionis in oratione dominica quam in aliis, unde frequentius et libentius dicitur. Qui scit fratrem. Hic ostendit qualiter exaudiuntur orantes pro aliis. Ubi primo ostendit pro quibus est orandum. Qui scit fratrem suum peccare, peccatum: quasi dicat: quia orantes exaudimur, qui scit per confessionem vel alio modo, fratrem suum Catholicum de Ecclesia numero et merito existentem peccare, peccatum, non ad mortem, Glossa, de quotidianis et levibus peccatis quae sicut difficile vitantur, ita de difficili curantur. Non ad mortem vero dicitur quis peccare secundum Glossam qui peccat non criminaliter vel non usque ad mortem. Est enim veniale peccatum quoddam per naturam propriam, quoddam per poenitentiam subsecutam. Tertio etiam modo peccatum non ad mortem potest dici quo non impugnatur gratia fraterna: petat, scilicet pro eo. Glossa. Si dicto seu verbo, aut cogitatione vel oblivione vel ignorantia peccasti, confitere fratri et postula ut pro te interveniat. Porro si grave peccatum fuerit, induc presbyteros Ecclesiae et ad illorum examen castigare. Et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Glossa, non criminaliter vel non usque ad mortem. Sed cum per veniale non amittatur vita gratiae, quomodo dicit quod dabitur vita peccanti non ad mortem, idest venialiter secundum unam expositionem? Responsio, dabitur ei vita gratiae major. Vel dabitur vita auferendo occasionem, scilicet veniale quod occasionaliter ducit ad mortem, quia diminuit fervorem charitatis. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. Ad evidentiam litterae quaeritur quid sit peccatum ad mortem. Et dicit Glossa, quod peccatum ad mortem est quod separat animam a Deo, sicut mors animam a corpore; sed quolibet mortale hoc facit; ergo quodlibet mortale est peccatum ad mortem. Si dicatur quod peccatum ad mortem plus separat quam mortale; contra: magis et minus non diversificant speciem; ergo secundum hoc, peccatum ad mortem et non ad mortem non differunt specie. Responsio, peccatum ad mortem dicitur dupliciter; generaliter et specialiter. Generaliter sic, quodlibet peccatum mortale dicitur peccatum ad mortem. Specialiter dupliciter: vel quo impugnatur gratia fraterna et quando adversus gratiam qua reconciliatus est invidis faucibus agitatur, vel quo agnita veritas impugnatur, vel ipsa finalis impoenitentia. Et hoc dupliciter: vel per propositum non poenitendi finaliter, vel protractione peccati usque ad mortem inclusive. Primo modo est peccatum generale. Secundo et tertio modo est peccatum speciale. Quarto modo circumstantia cujuslibet peccati mortalis in quo homo decedit. Et secundum hoc diversimode exponitur, illud quod sequitur, non pro illo dico ut roget quis. Nam si peccatum ad mortem dicitur primo modo, scilicet quodlibet peccatum mortale, sic exponitur. Non pro illo dico ut roget quis, idest qualiscumque; sed solum justus; injustus enim non posset ei impetrare primam gratiam, quia in tali statu existens non est dignus exaudiri. Si autem dicatur peccatum ad mortem secundo modo vel tertio modo, scilicet peccatum in spiritum sanctum, tunc exponitur sic. Non pro illo dico ut roget quis, idest qualiscumque justus, sed perfectus; quia non quicumque justus sufficit impetrare tali gratiam propter peccati immanitatem, secundum quod peccatum ad mortem dicitur. Quarto modo, scilicet peccatum in quo homo decedit, sic exponitur. Non pro illo dico ut roget quis, idest aliquis vel parvus vel magnus, quia nihil valeret ei. Isto modo negatio cadit super hoc verbum, roget. Aliis modis super hoc verbum, dico. Omnis iniquitas. Vere orandum pro peccantibus non ad mortem, quia multis peccatis occupantur omnes, et nullus potest esse sine peccato. Quia omnis iniquitas, idest inaequalitas vitae. Virtus enim est aequalitas vitae, rationi undique consentiens, ut ait Tullius. Peccatum est, supra 3, omne peccatum est iniquitas, et est. Glossa, super alia peccata, peccatum ad mortem, animam a Deo separans, vel usque ad mortem durans, vel fraternae charitati directe oppositum, sicut illud quod fit ex certa malitia, quod est peccatum in spiritum sanctum. Scimus quia omnis qui natus est et cetera. Hic ponitur utilitas tertia: ubi primo ostendit quod adeptio fidei conservat a peccato. Secundo quod ipsi sunt de adoptivorum numero, ibi: scimus quoniam ex Deo sumus. Dicit ergo, scimus. Ostendit qui sunt illi pro quibus orandum est, quia pro fratribus, quia omnis qui natus est ex Deo. Nativitate fidei formatae; de qua Joan. 1, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Non peccat. Peccato ad mortem. Sed numquid haeretici et mali Christiani in Baptismo filii Dei facti fuerunt? Responsio. Intelligendum est per se inquantum natus est ex Deo; vel conjunctim, idest dum servat nativitatem; quamdiu natus non peccat mortaliter, scilicet peccato ad mortem, sed generatio Dei, idest gratia regenerans, conservat eum, a peccato ad mortem. Et non solum dicit, servat, sed conservat; quia non solum servatur a gratia, sed a libero arbitrio cooperante. Et malignus, idest Diabolus malo igni incendens. Psalm. 14, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Vel malignus, idest homo malus igne malo inflammatus. Sap. 5, in malignitate nostra consumpti sumus. Vel malignus, idest mundus, in maligno, idest in malo igne positus, non tangit eum, idest immutando et in se convertendo. Quae enim se tangunt immutantur, praecipue si sint activa et passiva adinvicem. Licet enim Diabolus tentet interius et mundus exterius et amatores mundi persequantur, non tamen immutatur a stabilitate sua. Non ergo tangit trahendo a stabilitate sua. Sapient. 3, justorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae, idest peccati mortalis. Scimus. Glossa, qui natus est ex Deo non peccat: nos autem sumus de illis. Scimus inquam certitudine fidei, quoniam a Deo sumus. Per fidem non per carnem. Joan. 3, oportet vos nasci denuo. Et scimus inquam, quia mundus totus in maligno positus est. Mundus, idest mundi amatores. In maligno, idest in malo igne triplici; concupiscentia scilicet divitiarum, deliciarum et honorum, de quibus supra 2, omne quod est in mundo et cetera. Vel secundum Glossam, in maligno, idest in maligni hostis subjectione. Unde dicitur princeps mundi Joan. 12. Vel mundus in maligno positus est, idest in malo anno. Dicitur vulgo de aliquo quod est positus in malo anno, quando quilibet accipit ab eo quicquid boni potest accipere. Quilibet enim capit et accipit a mundo quicquid boni potest. Unde in maligno positus est. Vel totus mundus materialis in maligno positus est, id est in malo igne, scilicet libidinis et peccati. Et maxime in igne triplici, scilicet luxuriae, de qua Job 31, ignis est usque ad consummationem devorans. Item superbiae. Job 1, ignis Dei descendit de caelo, et cunctas oves puerosque consumpsit. Item avaritiae. Jerem. 7. Filii colligunt ligna et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem. Et scimus quoniam et cetera. Hic ponitur utilitas quarta: ubi primo ostenditur quod per fidem cognoscunt verum Deum. Secundo monet non redire ad culturam simulacrorum, ibi, filioli custodite. Dicit ergo, scimus, certitudine fidei. Quoniam filius Dei, id est Christus, qui est filius secundum divinitatem. Venit. Per assumptam humanitatem, non locum mutando, sed in assumpta humanitate mundo visibiliter apparendo. Unde non dicitur venisse, quod esset ubi prius non erat qui ubique erat, quia fuit alio modo quam prius. Prius enim erat in utero virginis per potentiam, praesentiam et essentiam. Postmodum vero fuit per unionem naturae assumptae. Et dedit nobis sensum, spiritualem fidei et sapientiae et intellectus, et hujusmodi donorum ad cognitionem spectantium. Rom. 12, reformamini in novitate sensus vestri. Aliter non potest haberi sensus, nisi a Deo detur. Sapien. 9, sensum autem quis scit, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Et cognoscamus Deum verum, patrem scilicet credendo. Et simus in vero filio ejus. Glossa, amando. Et dicit, vero, ad differentiam filiorum adoptivorum. Simus in filio ejus sicut membra in corpore, et hoc ut vivamus. Actuum 17, in ipso vivimus, movemur et sumus. Item ut fructificemus. Joan. 15, sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: ita nec vos, nisi in me manseritis. Hic, scilicet filius Dei. Est verus Deus. Per essentiam. Joan. 1, et Deus erat verbum. Et vita aeterna. Per causam. Joan. 17, haec est vita aeterna, et cetera. Filioli. Glossa. Et quia verum Deum cognoscitis, et vitam aeternam expectatis. Filioli inquam. Sic eos vocat affectus teneritudine, et eorum obedientiae promptitudine. Custodite vos, id est intellectum vestrum et affectum. A simulacris. Secundum Glossam, a cultura idolorum, vel a simulacris hypocrisis haereticorum, qui speciem sanctitatis assumunt cum non habeant. Et ideo vocantur simulacra, quia habent speciem viventium, et tamen vita carent. Vel ab avaritia, quae est servitus simulacrorum. Qui enim mundum Deo praeponunt, idololatrae sunt. Ad Galat. 5, quae est idolorum servitus, et cetera.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264