CORPUS THOMISTICUM
Haymi Altissiodorensis
Expositio in Canticum canticorum

Thomas de Aquino in Coronatione Mariae a Fra Angelico depicta

Textum Parmae 1863 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit







Caput 1

[88272] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 1 Salomon inspiratus divino spiritu, composuit hunc libellum de nuptiis Christi et Ecclesiae, et quodammodo epithalamium fecit Christi et Ecclesiae, idest canticum super thalamos. Unde et cantica canticorum vocavit hunc libellum: quia omnia alia cantica superexcellit. Sicut enim dicitur: rex regum, et dominus dominantium; et solemnitas solemnitatum: sic dicuntur cantica canticorum, ob excellentiam et dignitatem. Est autem in hoc obscurissimus iste liber, quia nullae ibi commemorantur personae, cum tamen stylo quasi comico sit compositus. Ait ergo: osculetur me osculo oris sui. Desiderantis vox est synagogae adventum Christi: quasi diceret: quia toties mihi adventum suum promisit per prophetas, veniat ergo, et osculetur me osculo oris sui: idest per seipsum mihi loquatur. Quia meliora sunt ubera tua vino. Repente ad ipsum cujus desiderio fragrabat, verba convertens subdit: quia meliora sunt ubera tua vino. Per ubera Christi, dulcedo Evangelii intelligitur: quia veluti lacte nutritur infantia credentium. Vinum autem austeritatem legis significat. Sed ubera Christi meliora sunt vino, quia dulcedo Evangelii melior est austeritate legis: in lege enim nulla reservatur poenitentia quia praecipit, ut qui occidit occidatur; Evangelium autem dicit: nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat: (Ezech. 33). Fragrantia unguentis optimis. Unguenta dona sunt spiritus sancti, vel etiam operationes virtutum, de quibus apostolus 2 Cor. 2: Christi bonus odor sumus Deo. Oleum effusum nomen tuum. Nomen tuum, o Christe, effusum est. Chrisma Graece, Latine unctio dicitur. Inde nomen ab unctione vocatum est. Solet autem spiritus sanctus hoc olei nomine appellari: juxta quod Psalmista ait (Psalm. 44): unxit te Deus Deus tuus oleo, idest spiritu sancto. Hoc oleum effusum est, quando haec gratia quam Christus singulariter habuit, data est omnibus electis. Unde et a Christo Christiani dicuntur participatione nominis Christi. Et bene non stillatum, sed effusum dicitur oleum: quia abundanter haec gratia omnibus data est in Christo credentibus. Ideo adolescentulae dilexerunt te. Adolescentulae dicuntur animae electorum, quia in Baptismo reliquerunt sordes veteris hominis, et renovatae sunt in Christo. Bene autem feminino genere dicuntur, quia animae sanctorum quo majoris fragilitatis sibi consciae sunt, eo amplius diligunt Christum. Vox Ecclesiae de gentibus: trahe me post te: curremus. Nam hactenus locuta est synagoga; hic incipit loqui Ecclesia de gentibus: trahe me post te: quia, inquit, meam infirmitatem cognosco, et video nihil me meis viribus boni posse agere; tua gratia trahe me ad tui imitationem; vel etiam cum caelum ascenderis, trahe me post te, ut te sequi merear. Introduxit me rex in cellaria sua. Hic loquitur Ecclesia de Christo sponso suo ad animas fideles. Cellaria Dei sunt aeterna beatitudo, et supernae patriae gaudia; in quam introducta est jam Ecclesia per fidem et spem, et quandoque introducetur per rem. Exultabimus et laetabimur in te. De donis, inquit, tuis, exultabimus et laetabimur: sed quia scimus hoc non nostri esse meriti; in te, non in nobis exultabimus. Hoc est quod apostolus ait 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur. Memores uberum tuorum super vinum: idest, memores gratiae tuae, et misericordiae, quia salvati sumus. Ubera enim sunt ipsa gratia qua salvamur. Recordantes etiam quia tu austeritatem legis uberibus doctrinae evangelicae temperare dignatus es. Recti diligunt te. Illi, inquit, qui recti corde sunt, diligunt te, idest illi qui nihil suis meritis tribuunt, sed omnia tuae gratiae deputant. Nullus enim te diligit nisi rectus, nullus est rectus nisi qui te diligit. Nigra sum, sed formosa (vel decora) filiae Jerusalem. Hic rursus loquitur Ecclesia ad sanctas animas. Nigra sum, quia persecutiones patior: sed formosa sum virtutibus, filiae Jerusalem; idest, o animae fideles, nigra sum, idest deformis, persecutionibus, et aerumnis quas sustineo; sed formosa sum decore virtutum. Quomodo anima nigra sit, vel quomodo formosa, ostendit cum subdit: sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Ita enim distinguitur: nigra sum sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pelles Salomonis. Cedar filius Ismaelis, et interpretatur tenebrae. Ismaelitae vero semper in tabernaculis habitare soliti sunt, et non habent domos. Dicit ergo Ecclesia se nigram esse sicut tabernacula Cedar, propter persecutiones quas patiebatur a filiis tenebrarum, quod interpretatur Cedar. Hinc Psalmista dicit Psalm. 119: habitavi cum habitantibus Cedar; idest, conversatus sum inter persecutores et peccatores infidelitate nigros. Formosam vero se dicit sicut pelles, idest tabernacula Salomonis, qui pacificus interpretatur: quoniam digna erat visitatione et consolatione sponsi sui Christi inter angustias. Et sicut tabernacula ex pellibus mortuorum animalium fiunt, ita Ecclesia, tabernaculum videlicet Dei, ex his construitur qui seipsos cum vitiis et concupiscentiis mortificant. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. O animae fideles, et Deo devotae, nolite me considerare quod sim fusca, idest quod tribulationibus afficiar, quod persecutionibus opprimar, quia decoloravit me sol; idest, fervor persecutionis splendorem in me quodammodo obfuscavit; ac si diceret: interiorem pulchritudinem meam cogitate, et illam attendite, non illa quae foris pati videor. Tale est quod et apostolus dicit Eph. 3: nolite deficere in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra (...). Non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis: (Rom. 8). Sol autem in Scripturis multos habet sensus. Aliquando significat ipsum Dei et hominum mediatorem, sicut dicitur Malach. 4: vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae, idest Christus. Significat etiam Ecclesiam, sicut dominus dicit Matth. 13: tunc justi fulgebunt sicut sol. Aliquando fervorem persecutionis, sicut hic, et in Evangelio (Matth. 13): ubi dicitur de semine, quod cecidit super terram, et orto sole exaruit: quod ipse dominus aperit exponens: facta autem persecutione propter verbum, scandalizantur. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis. Vineam meam non custodivi. Unde coeperit haec persecutio ostendit cum subdit: filii matris meae. Vox primitivae Ecclesiae. Filii matris meae pugnaverunt contra me. Mater primitivae Ecclesiae, synagoga est, cui per prophetam dicitur (Isa. 1): et vocaberis civitas fidelis, et mater civitatum, fidelis Sion. Hujus filii sunt Judaei, qui pugnaverunt contra Ecclesiam primitivam quando excitaverunt persecutionem contra credentes, propter quam omnes dispersi sunt per regiones et per civitates Samariae. Posuerunt me custodem in vineis. Vinea una fuit primitiva Ecclesia in Jerosolymis; sed ob Judaicam persecutionem, dispersis omnibus credentibus, multae vineae factae sunt, idest multae Ecclesiae constructae sunt per universum mundum. Dicit ergo Ecclesia primitiva: posuerunt me, scilicet apostoli et doctores, custodem; idest ut essem custos Ecclesiarum. Unde et bene, ubi nos legimus (Act. 8): omnes dispersi sunt, in Graeco habetur: disseminati sunt. Ad hoc enim divinitus dispersi sunt ut plures Ecclesiae fierent per universum orbem. Vineam meam, idest unam illam Ecclesiam quae in Jerosolymis fuit, non custodivi. Hoc autem non ad votum neque ad mentem est referendum; sed ad locum. Non custodivi, subaudi, ut esset solummodo ibi ubi coepit. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. Vox Ecclesiae ad sponsum suum Christum. O sponse, quem diligit anima mea, idest quem tota intentione diligo, indica mihi ubi pascas; idest, ubi oves tuas pascere facias. Ipse est enim pastor bonus, sicut ipse dicit in Evangelio (Joan. 11): indica mihi ubi pascas, et ubi cubes, idest requiescas, et hoc in meridie, idest in fervore persecutionis vel tentationis. Laborans enim Ecclesia persecutionibus, obsecrat sponsum suum ut ei dicat in quorum mentibus requiescat: nam cubare sponso requiescere est, sicut ipse dicit (Isai. 2): super quem requiescet spiritus meus et cetera. Ne enim sancti aestu tentationis arescant, ipse in eorum cordibus cubat et requiescit, atque ab omni fervore tentationum et persecutionum protegit. Quare hoc? Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Greges sodalium appellat conventicula haereticorum, qui sodales Christi sunt, quia et ipsi greges suos pascunt. Sed Christus unum habet gregem; haeretici vero non gregem, sed greges pascunt; et est sensus: o sponse, indica mihi sanctos et electos tuos, in quorum mentibus requiescis; ne forte offendam et incurram haereticos, putans te me ibi posse invenire. Hunc versum male haeretici distinguebant, tamquam interrogaret: ubi pascas, ubi cubes; et ipse responderet: in meridie cubo, idest in Australi parte. Si ignoras te. Vox sponsi ad sponsam suam Ecclesiam. Si ignoras te, o pulchra, egredere, et abi post vestigia gregum; ac si diceret: tu quereris te quasi a me derelictam, et persecutionum fervoribus denigratam; nec consideras, quod pulchra sis inter mulieres; idest non attendis virtutum spiritualium pulchritudinem, qua prae ceteris decoraris; licet tentationibus denigreris. Si ergo ignoras te, idest si hanc dignitatem et formositatem tuam non recognoscis; egredere, de meo consortio, et abi post vestigia gregum. Hoc est, sequere et imitare doctrinam errantium haereticorum, qui contempto vero pastore unius gregis, multos sibi greges coacervaverunt; et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum, idest peccatores et erroneos auditores sub dogmate haereticorum. Unus enim pastor est Christus, qui unum habet gregem, idest unitatem Ecclesiae Catholicae: pastores vero multi sunt haeretici, qui gregem deceptorum hominum sibi aggregant, quos Diabolo pascunt, de quibus Psalmista (Psal. 48): sicut oves in Inferno positi sunt. Oves vocantur in loco hoc mali, non propter boni simplicitatem vel ignorantiam, sed propter hebetudinem: quia nesciunt resistere pravae doctrinae; sed omnia quae sibi imponuntur a malis doctoribus, sustinent non bona patientia. Vox ejusdem sponsi: equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Equitatum suum appellat exercitum filiorum Israel, videlicet sexcentas ex millia qui egressi sunt de Aegypto, et transierunt mare rubrum. Equitatum autem suum illam multitudinem dicit: quia sicut auriga currui praeest, ita Deus illi plebi praeerat, protegens illam, et defendens, et ad terram repromissionis introducens. Huic suo equitatui assimilavit amicam suam: quoniam sicut ille populus per mare rubrum salvatus est, Pharaone demerso; ita Ecclesia gentium per Baptismum de Diaboli servitute liberata est, et ad veram repromissionis terram, evangelicam libertatem, introducta. Sicque quae erat ancilla vitiorum, facta est amica Christi, emundata et abluta per Baptismum a sordibus peccatorum. Vel aliter, secundum Gregorium: equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Omnes enim qui luxuriae, qui superbiae, qui avaritiae, qui invidiae, qui fallaciae deserviunt, adhuc quasi equi quidam sub curru Pharaonis sunt, idest sub regimine Diaboli; omnis vero qui in humilitate, in castitate, in doctrina, in caritate fervet, jam equus effectus est creatoris nostri, jam in curru Dei positus est, jam sessorem Deum habet. Unde cuidam dicitur cui jam dominus praesidebat, Act. 9: durum est tibi contra stimulum calcitrare; ac si diceret: meus equus es, jam contra me calces jactare non potes, jam tibi ego praesideo. De istis equis alibi dicitur, Habac. 3: misisti in mari equos tuos, turbantes aquas multas. Habet enim currus Deus, quia animabus sanctis praesidet, et per animas sanctas circumquaque discurrit: unde scriptum est, Psalm. 67: currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium. Habet currus Pharao, qui tamen currus in mari rubro submersi sunt, quia multi perversi in Baptismate mutati sunt. Dicit ergo sponsus: equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea; idest, dum adhuc tu esses in curribus Pharaonis, ego te equitatui meo assimilavi: quia attendi quid praedestinationis in te fecerim, equis meis te comparavi. Videt enim Deus multos adhuc deditos luxuriae, adhuc avaritiae servientes; et tamen attendit in secreto judicio quod jam de ipsis operatus est. Quia habet equos Deus; sed multos videt adhuc equos esse Pharaonis; et quia considerat occulto judicio, occulta praedestinatione ad bonum commutandos, similes illos attendit jam equis suis, quia videt illos ad currum suum ducendos qui prius in curru Pharaonis deserviebant. Ubi consideranda sunt occulta judicia: quia multi videntur per praedicationem, per sapientiam, per castitatem, per largitatem equos Dei esse; et tamen occulto Dei judicio equis Pharaonis assimilantur: et multi videntur per avaritiam, per superbiam, per invidiam, per luxuriam equi Pharaonis esse; et tamen occulto Dei judicio equis Dei assimilantur: quia et illos videt de bono ad mala verti, et istos videt de malo ad bonum reduci. Sicut ergo per distinctionem divini judicii multi qui equi videntur Dei, equi sunt Pharaonis pro reproba vita quae illos sequitur; ita per impietatem multi qui equi Pharaonis videntur, per sanctam vitam quam in fine suo servaturi sunt, equis Dei assimilantur. Unde blanditur sponsus, et dicit: equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea; idest, tu adhuc in curribus Pharaonis subdita serviebas, sub vitia currebas; sed attendi ego quid de te praedestinatione fecerim. Equitatui meo te assimilavi; idest, electis meis similem te attendi. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Turturis natura est ut si casu conjugem perdiderit, aliam ultra non inquirat. Turturi ergo assimilatur Ecclesia, quia ex quo Christus praesentia sua corporali mundum deseruit, et caelos petiit, Ecclesia in ejus amore tenacissime perseverat. Nec recipit ullum adulterum amatorem, quia contemnit mundum et concupiscentias ejus, et solius sponsi sui pulchritudinem mente contemplatur. Genis autem turturis genas Ecclesiae comparat, quia in genis maxime verecundia apparet; et per hoc pudor et verecundia Ecclesiae ostenditur, quia erubescit aliquid foedum, et quod sponso suo displiceat, perpetrare; et est sensus: noli timere ne vageris per greges sodalium: quia tanto te amoris mei pudore, et tanta verecundia donavi, ut certus sim te me non posse deserere, vel ad alienos deflectere. Collum tuum sicut monilia. Per collum Ecclesiae, doctores sancti figurantur: nam sicut per collum cibi reficiendo corpora ministrantur, sermones etiam, quibus arcana mentium demonstrantur, per colli fistulam egrediuntur; sic doctores non solum cibum nobis salutaris doctrinae ministrant, sed etiam secreta Scripturarum nobis manifestant. Hoc ergo collum Ecclesiae quasi monile est, quia castae doctrinae gemmis et virtutum ornamentis sancti doctores decorantur. Monile enim ornamentum est, virginum, vel matronarum. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Murenulae juxta litteram ornamenta sunt colli virginalis et puellaris; virgulae videlicet auri perplexae intermixtis nonnunquam pulchra varietate subtilissimis argenti filis; et hoc est quod dicit, vermiculatas argento, idest in modum vermium terrenorum quos lumbricos dicunt, distinctas, et inter se conjunctas. Murenulae autem a similitudine piscis maritimi, qui murena vocatur. Mystice, murenulae sunt perplexa Scripturarum dogmata ex diversis sanctorum patrum sententiis inter se juncta. Aurum quippe claritatem significat sensus spiritalis, argentum vero nitorem eloquii designat. Murenulas aureas ergo sponsus sponsae suae facit, cum Christus Ecclesiam suam doctrinis sanctorum patrum, sensu et eloquio fulgentibus instruit, atque ad illorum fidem et virtutem imitandam accendit. Notandum vero, quod dicit pluraliter, faciemus tibi: quasi enim Christus se personis doctorum conjungit, per quos ipsae murenulae incatenantur, ut istis Ecclesia exornetur. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Modo synagoga regem sponsum suum Christum dicit, qui per divinitatem suam omnia regit, et etiam secundum humanitatem de regia David stirpe natus est. Accubitus hujus regis fuit incarnatio ejus: accumbere enim est reclinare et discumbere; et tunc Christus accubuit quando pro nostra redemptione se usque ad suscipiendam naturam nostram inclinavit: et tunc nardus dedit odorem suum, quia virtus Ecclesiae magis enituit. Cum enim considerat Deum pro se hominem factum, amplius ad specialium virtutum studium et amorem conditoris accenditur. Nardus enim fragrantiam et virtutum specialium designat. Erant quidem ante incarnationem sancti Dei; sed, sicut dictum est, sanctitas magis a tempore incarnationis Christi excrevit; et tunc quodammodo nardus Ecclesiae, idest odor virtutum fortis, dedit odorem suum. Juxta litteram, nardus herba est aromatica, crassa, et fragili radice, folioque parvo et denso, cujus cacumina in aristas se spargunt. Hoc unguento Maria Magdalene caput et pedes domini perunxisse in Evangelio legitur, Luc. 7, cum esset in domo Simonis. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Myrrha species est aromatica nimiae amaritudinis, qua mortuorum corpora condiuntur: hoc loco passio Christi et sepulcrum designatur: nam depositum corpus domini de cruce, a Nicodemo et Joseph myrrha et aloe conditum est, et involutum linteis cum aromatibus, ac sepulturae datum. Dicit ergo Ecclesia sponso ejus: dilectus meus fasciculus myrrhae mihi factus est, quia propter me mortuus et sepultus est. Inter ubera mea commorabitur. Nemo dubitat locum cordis inter ubera esse. Dicit ergo: inter ubera mea commorabitur cor, idest in cordis mei memoria aeternaliter habebitur, et nunquam tantorum beneficiorum ejus obliviscetur; sed sive in prosperis, sive in adversis sim, recordabor ejus qui me dilexit, et mortuus est pro me. Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Cyprus insula est, ubi vites nobiles esse feruntur maximos botros procreantes. Engaddi locus similiter esse fertur habens arbusculas liquorem balsami desudantes. Loquitur ergo sponsa de resurrectione sponsi sui: botrus Cypri dilectus meus mihi; ac si diceret: sponsus meus, qui mortis amaritudinem pro me gustavit, et quasi fasciculus myrrhae mihi fuit; sed in resurrectione sua factus est mihi botrus Cypri, quando me gaudio suae resurrectionis laetificavit: vinum enim laetificat cor hominis (Ps. 103): et hoc in vineis Engaddi, quia ex resurrectione, quasi suavissimi balsami odore, per universum mundum redoluit et fragrantiam suae fidei late dispersit. Engaddi autem fons haedi interpretatur, per quem significatur Baptisma et sacrificium, in quo omnia peccata abluuntur: haedus namque peccatores significat. Baptismus ergo fons haedi est, quia peccatores suscipit, et maculatos et mundatos ab omnibus peccatis reddit. Vox sponsi Christi ad Ecclesiam suam sponsam: ecce tu pulchra es, amica mea: ecce tu pulchra. Bis eam repetit esse pulchram, propter perfectionem operis, et munditiam cogitationis, ecce tu pulchra es, hoc est in bonis operibus perfecta es, sancte et juste et pie vivendo secundum apostolum (Tit. 2). Ecce tu pulchra es, mundam et simplicem habens cordis cogitationem atque intentionem: quia non propter terrena commoda vel mundi gloriam, sed ut solis oculis Dei placeas, bona operaris. Oculi tui columbarum. Columba simplicissima avis est; per hanc simplicitas atque innocentia Ecclesiae figuratur: quasi enim oculos columbarum habet, quia ab omni fictione et simulatione se immunem ostendit. Vel etiam oculos habet columbarum, quia scientiam divinarum Scripturarum casto et simplici intuitu intelligit, spirituales et divinos sensus in ea requirens: nam quoniam spiritus sanctus in specie columbae apparuit, recte doctrina caelestis in oculis columbae intelligitur. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Postquam sponsus sponsam suam de pulchritudine operis et cordis laudavit, reddit ei vicem sponsa respondens: ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus; ac si diceret: tu quidem me pulchram in opere et cogitatione esse dicis; sed ego omnem hanc pulchritudinem a te me credo habere et cognosco: tu enim es pulcher et decorus, tu es fons totius boni; et quicquid boni habeo, tua gratia habeo. Pulcher autem et decorus dicitur, quia et divinitatis perpetuitate et etiam susceptae humanitatis dignitate mirabilis est. Lectulus noster floridus. Lectulus Ecclesiae est qualiscumque tranquillitas vel requies praesentis vitae: nam quasi in bello est Ecclesia, dum pro Christo diversa tolerat certamina; quasi vero in lectulo requiescit, cum aliquantula pace sibi concessa fruitur: sed hic lectulus est floridus, hoc est varietate virtutum quasi vernantibus floribus distincta est requies Ecclesiae: tunc enim liberius contemplationi divinae insistit, cum jejunia, vigilias et cetera bonorum operum exercitia liberius exequitur. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. Domus Ecclesiae sunt fidelium converticula per orbem totum dispersa; tigna vero et laquearia sunt ipsae personae fidelium ex quibus Ecclesia constat. Sed attendendum est, quod tigna ad munimentum domus sunt, laquearia ad ornamentum. Ideoque per tigna designantur doctores, quorum doctrina fulcitur et sustentatur Ecclesia: per laquearia vero sancti simplicitate gaudentes, qui suis virtutibus ornant Ecclesiam, non autem muniunt doctrina: et hic attendendum est, quod sicut laquearia tignis affixa sunt, sic et vita fidelium in Ecclesia ex doctoribus pendet, quia illorum doctrina instruitur et roboratur. Bene autem tigna cedrina et laquearia cypressina dicuntur: nam utraeque arbores imputribilis naturae sunt, sanctos designantes, qui immarcescibili desiderio flagrant amore sui conditoris, et contemptis transitoriis, ad aeterna festinant. Cedrus etiam odore suo serpentes fugat; sic et sancti doctores Daemones vel haereticos fragrantia doctrinae suae repellunt.


Caput 2

[88273] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 2 Ipse quoque sponsus de se qualis sit ostendit, postquam sponsa qualem domum ipsa et sponsus ejus habeant ostendit, dicens: ego flos campi et lilium convallium, videlicet quia odorem meae virtutis per latitudinem totius mundi diffundo. Ego sum flos campi, idest decus mundi: sicut enim campus floribus adornatur et vernat, ita totus mundus Christi fide et notitia decoratur. Sum etiam lilium convallium: quia illis mentibus meam praecipue gratiam tribuo quae nullam spem in se habentes mihi se humili devotione submittunt: convalles enim significant humiles mentes quarum lilium Christus est; quia pulchritudo humilium mentium ipse est qui dixit (Matth. 2): discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Potest et hoc quod dicit, ego sum flos campi, ad incarnationem referri. Campus enim non aratur, non scinditur, non ullo vomere prosulcatur. Dicit ergo: sum flos campi, idest filius virginis. Non ergo ruris, sed campi se florem vocat, quia virgineae carnis fructus est, secundum vaticinium Isa. 11: egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Lilium convallium est Christus, hoc est filius humilium parentum, convalles enim humiles parentes ejus et pauperes significant. Veniens enim filius Dei in mundum, non solum homo fieri dignatus est, sed etiam pauper homo pro nobis; nec divites, sed pauperes elegit habere parentes, ut particeps factus paupertatis nostrae, divitiarum et gloriae suae nos participes faceret. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Videns sponsam suam ad requiem festinare, et labores refugere, ac per quietem praesentis temporis ad aeternam beatitudinem tendere, monet eam tali comparatione, ut noverit se per pressuras et labores hujus saeculi illuc pervenire debere. Sicut, inquit, lilium est inter spinas, sic amica mea inter filias. Spinae quae pungunt et lacerant, significant pravos quosque vel intra Ecclesiam, vel extra Ecclesiam; et est sensus: sic tibi vivendum est, et sic parata debes esse contra omnia adversa, sicut lilium inter spinas est, et tamen florere et gratum odorem ex se emittere non cessat. Sic amica mea inter filias: quia non solum ab his qui extra Ecclesiam sunt mala pateris, verum etiam ab illis qui generati per Baptismum in filiationem Dei venisse videntur. Et nota, quod se superius sponsus lilium appellavit convallium; nunc sponsam suam dicit quasi lilium inter spinas: quia ipse, qui vere est lilium, per gratiam facit Ecclesiam suam esse lilium, candidam videlicet virtutibus, vel ab omni vitiorum labe immunem. Sicut malum inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios. Nunc sponsa laudata a sponso, vicem ei reddit, et dicit qualis quoque sit ipse. Sicut, inquit, malum inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios. Sicut malum pulchritudinem habet pomorum et gratum odorem inter agrestia ligna sylvarum; ita mediator Dei et hominum Christus Jesus spirituali refulget gratia inter filios Dei et inter electos: ipse enim per naturam Dei filius est, reliqui electi per gratiam, potestate accepta ab unico filio Dei ut sint filii Dei. Hinc Joan. cap. 1, dicit: vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Non qualemcumque, sed quasi unigeniti a patre. Sub umbra illius quem desideraveram sedi: quia in ejus protectione confido, et ab eo inter adversa gubernari spero. Umbra enim Christi protectio divinitatis est, qua electos tuetur et defendit. Fructus ejus dulcis gutturi meo, idest divinitatis contemplatio, qua me satiari confido: haec est enim sanctorum expectatio, haec est etiam satietas et praemium, visio conditoris. Desiderat ergo umbram conditoris sui Ecclesia, quia protectionem illius exoptat inter praesentis vitae adversa. Fructus illius dulcis gutturi meo est: quia expectat perfrui specie visionis illius, et satiari dulcedine claritatis ejus. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Cella vinaria Ecclesia est, in qua est vinum evangelicae doctrinae. In hanc ergo cellam amica sponsi introducitur, quando ex omnibus gentibus in unam Ecclesiam fideles adunantur. Ordinavit, inquit, caritatem. Inter omnes virtutes primatum tenet caritas, qua ipsa subsistit Ecclesia. Caritas ergo in Ecclesia ordinatur, quia non temere, non confuse, sed ordinate tenenda est omnis Dei et proximi dilectio. Deus enim est diligendus super omnia toto corde, tota anima, omnibus viribus, omni mente. Proximus diligendus est sicut se unusquisque diligit. Nam confundere vult caritatem qui proximi caritatem dilectioni Dei praeponit, de quibus dominus in Evangelio ait, Matth. 10: qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Vel etiam ordinavit in me caritatem; idest, ipse prior me dilexit, deinde qualiter eum diligere deberem docuit: unde ipse dicit, Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Namque in Evangelio dicitur (Joan. 15): ipse pater amat vos, quia vos me amastis. Non ita putandum tamquam amor discipulorum praecesserit amorem divinum; sed ita potius quod Deus primo discipulos amaverit, illi vero subsequenter gratiam habentes divino amori, majori dilectione se dignos fecerint. Et 1 Joan. 4: diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Postquam Ecclesia, vel anima Deo dilecta, in se caritatem ordinatam dixit, qualiter velit requiescere, vel in quo lecto sponso suo pausare, ostendit subdens: fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Alloquitur animas jam perfecte divino amori inhaerentes. Per flores initia sanctae conversationis intelliguntur, per mala vero perfectio bonorum operum; et est sensus: o sanctae animae, quae jam dilectioni conditoris vestri inhaeretis, fulcite me bonorum vestrorum exemplis, et qualiter in exordio virtutum, vel in provectu, vel in perfectione bonorum operum vixeritis, ostendite, quia amore langueo. Tunc enim anima amore Dei languet quando ejus dilectioni nihil praeponit; immo quasi ad saeculi opera, languida et imbecillis efficitur; nihilque eam delectat nisi meditatio caelestium, et contemplatio conditoris sui. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Cum, inquit, tali in lecto jacuero, laeva ejus, idest sponsi, erit sub capite meo. Per laevam, praesentis temporis prosperitas, vel etiam dona Dei intelliguntur quae sanctis in praesenti conferuntur; per dexteram vero beatitudo caelestis patriae accipitur. Laeva Dei sunt pignora spiritus sancti, et Scripturarum divinarum intellectus, et cetera dona ac charismata, quibus sancta Ecclesia in praesenti consolatur. Caput principale mentis accipitur. Laeva ergo sponsi sub capite sponsae est: quia haec omnia dona ad hoc percipit Ecclesia, vel anima fidelis, ut per haec discat suspirare ad aeterna. Dextera vero sponsi eam amplexatur, quia tota intentio Ecclesiae, vel animae fidelis, haec est ut ad aeternam beatitudinem quandoque perveniat, et specie sui conditoris gaudeat. Et bene prius laeva sub capite, post sponsi dextera eam amplectitur, quia nemo ad amplexus aeternae beatitudinis poterit pervenire, nisi hic mysteriorum caelestium et donorum divinorum studuerint esse participes. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ut non suscitetis neque evigilare faciatis dilectam meam, quoadusque ipsa velit. Vox sponsi adjurantis filias Jerusalem, idest animas aeternis desideriis intentas, et visionem pacis requirentes, ne quiescentem sponsam suscitent et inquietent. Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, per capreas, cervosque camporum, ut non suscitetis neque evigilare faciatis dilectam meam; hoc est, ne animam divinae contemplationi deditam, orationibus vel lectionibus divinis occupatam inquietare et ad exteriora opera suscitare velitis, donec ipsa velit; hoc est, donec expleto contemplationis tempore, admonente corporis fragilitate, ipsa velit suscitari a somno internae quietis, et ad temporalia agenda procedere. Videamus autem per quid adjuret filias Jerusalem: per capreas, cervosque camporum. Capreae et cervi munda animalia sunt, serpentibus et venenis inimica; et significantur virtutes sanctorum, quae munditia spirituali refulgent, et venena fraudis diabolicae non solum cavent, verum etiam insectantur, et ad nihilum redigunt. Et est sensus: adjuro vos, filiae Jerusalem, per virtutes vestras, quas vobis divina gratia collatas gaudetis, ut animam contemplationi meae intentam non inquietetis, donec contemplationis hora finita, ipsa aliud quid agere velit. Vox Ecclesiae: vox dilecti mei; subaudi, haec est. Laetabunda enim Ecclesia, quod tantum diligitur a sponso ut etiam pro illa filias Jerusalem adjuret ut non eam requiescentem inquietent, dicit: haec vox dilecti mei, pro me loquentis: quem dilectum videre desiderans, sed non valens, annectit: ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Montes et colles intelliguntur perfecti, quique sanctae conversationis sublimitate a terrenis sublevati sunt, et quasi camporum planitiem melioris vitae meritis excedentes. De his quoque montibus Isaias dicit cap. 2: erit mons domus domini praeparatus in vertice montium, et elevabitur super colles. Loquitur ergo sponsa de dilecto suo: ecce iste venit saliens in montibus, et transiliens colles; hoc est, etiam secundum humanitatem, omnem sanctorum excellentiam, omnem contemplationis vitae puritatem excedens. Nec stare in montibus, sed transilire dicitur: quia etsi ad horam per internam inspirationem cor sanctorum visitet, subito tamen recedit, ut eos amplius in sui dilectionem accendat. Potest etiam hoc ad incarnationem Christi referri, quia veniens quosdam saltus dedit: quia de caelo venit in uterum virginis, de utero virginis in praesepe, de praesepe ad Baptismum, de Baptismo ad crucem, de cruce ad sepulcrum, de sepulcro ad caelum. Hinc et Psalmista, Psal. 18: exultavit ut gigas ad currendam viam; a summo caelo egressio ejus. Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. Capreae et cervi, quamvis in sua natura multa habeant quae allegoricis sensibus conveniant, hoc tamen habent singulare quod non in planioribus immorantur, sed in arduis et excelsis locis; et quod quosdam saltus dare solent. Recte ergo his assimilatur Christus propter subtilem contemplationem, et quia nullo intellectu divinitatis ejus majestas comprehendi potest. Non autem cervis assimilatur, sed capreis, mitioribus videlicet animantibus, propter humilitatem incarnationis suae: quia non solum homo fieri, sed etiam humilis homo fieri dignatus est. Hinnulo autem cervorum similis dicitur, quia secundum humanitatem de cervis, hoc est de patriarchis, duxit originem. Unde et Paulus dicit 2 Tim. 2: memor esto dominum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David secundum Evangelium meum. Vel etiam propter varietatem virtutum et innocentiam, hinnulo cervorum comparatur. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Paries, mortalis nostra conditio appellatur, quae quodammodo inter nos et Deum, quasi crassus quidam paries constitutus, non permittit nos ejus contemplatione frui. Nam primus homo conditus est ut visione et alloquio Dei frueretur; sed postquam peccavit, appositus est quidam paries, ipsa videlicet mortalitas qua praegravamur. Nam, ut sapiens dicit (Sap. 9): corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et premit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Sponsum ergo suum, quem superius capreis vel hinnulis cervorum comparavit, nunc dicit post suum parietem stare: quia Christus aliquando vicinus fit ei cui se, quantum humana mens capit, contemplari permittit; aliquando vero elongatur, et quasi caprea vel cervus quibusdam saltibus effugit. Quia ergo paries appositus erat inter nos et ipsum, nec videre illum poteramus; dignatus est in ipso pariete facere fenestras et cancellos, per quos utcumque sentiri, utcumque perspici possit: unde et sequitur: respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos: quasi enim fenestrae et cancelli in pariete fiunt, cum ipse sua gratia se contemplari permittit; licet in speculo et aenigmate. Potest etiam hoc quod dicit, ipse stat post parietem nostrum, ad humanitatem ejus referri: quasi enim post parietem nostrum stetit, quia carnem nostram sibi opposuit, in qua divinitas ejus latuit. Quod vero sequitur, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos, hoc ad divinitatem ejus refertur: ille enim qui per fenestras vel per cancellos intuetur, cuncta quae foris aguntur videt, et ipse a nemine videtur: ita Deus cum omnia videat et omnia perscrutetur, ipse investigari et comprehendi non potest. En dilectus meus loquitur mihi. Ad praedicandum hortatur me dicens: surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Vox sponsi ad publicae operationis studia provocantis: surge, propera, amica mea, per fidem et dilectionem; columba mea, per innocentiam et simplicitatem; formosa mea, per virtutum pulchritudinem; festina, et veni; ac si diceret: surge de stratu tuo illo tibi dulcissimo, hoc est de quiete in qua mihi soli placere in Psalmis, hymnis et orationibus desideras. Festina et veni, idest festina ad utilitatem proximorum, ut illos quoque per praedicationis officium et bonorum operum exempla tui imitatores facias, et ad salutem perducas. Et notandum, quod superius filias Jerusalem adjurabat ne suscitarent neque evigilare facerent dilectam; hic vero ipse eam suscitat, et surgere ad laborem hortatur, quia omnia tempus habent, et omni rei est tempus sub caelo (Eccle. 3). Tempus contemplationis; tempus etiam actionis: alio enim tempore debent sancti praedicatores divinae contemplationi insistere, et mentem suam caelesti quiete oblectari; alio vero tempore per caritatem debent curam proximorum agere, et eis bonorum operum exempla praebere, ac divinae contemplationis doctrinam impendere. Jam enim hyems transit, imber abiit et recessit. Hyemis et imbris nomine asperitas infidelitatis exprimitur, quae totum mundum tenebat usque ad adventum Christi. Dicit ergo sponsus: surge, amica mea, et veni, quia hyems transiit, sole justitiae apparente; et imber, infidelitatis, recessit, ac serenitas verae fidei in mundo resplenduit. Tale est quod apostolus ait, Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit. Finita hyeme et imbre, flores in terra apparuerunt, decor videlicet virtutum et pudicitiae; et transeunte asperitate infidelitatis, verna fidei successit temperies. Tempus putationis advenit, hoc est purgationis sanctorum: putatio enim vinearum, sanctorum significat purgationem, quae in Christo et per Christum est: de qua ipse ait, Joan. 15: ego sum vitis vera, et vos palmites. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum pater meus, et qui fert fructum purgabit eum, ut plus afferat fructum. Vox turturis audita est in terra nostra; hoc est, vox praedicantium apostolorum. Turtur enim quae est avis castissima, et quae in excelsis semper et in arboribus morari solet et nidificare, apostolos, vel ceteros doctores significat, qui possunt dicere: nostra conversatio in caelis est. Phil. 3. Quod etiam gemitum pro cantu habet, sanctorum ploratum significat, qui suos ad fletum et lamenta hortantur dicentes: miseri estote et lugete, ut luctus vester in gaudium convertatur: Jac. 4. Vox turturis audita est in terra nostra; idest, vox praedicantium apostolorum: in terra nostra, hoc est in Ecclesia, de qua Psalmista (Psal. 23): domini est terra, et plenitudo ejus. Ficus protulit grossos suos. Per ficus synagoga designatur. Grossi autem dicuntur primitivae et immaturae ficus inhabiles ad edendum, quae ad pulsum venti facile cadunt. Voce autem turturis insonante ficus protulit grossos suos, quia apostolis praedicantibus, emerserunt multi de synagoga Judaeorum, qui et Christum crederent, et tamen legem carnaliter observare vellent, magisque auctoritate legis delectarentur quam dulcedine Evangelii, volentes circumcisionem et sabbatum et alia legis praecepta juxta litteram observare; de quibus apostolus dicit, Galat. 4: aemulantur vos non bene (...). Sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur: (ibid. 6). Vineae florentes dederunt odorem suum. Postquam turturis vox audita est, postquam ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum; quia multitudo Ecclesiarum per latitudinem orbis diffusa est, quae flores virtutum et odorem bonae opinionis late de se spargunt. Surge, amica mea, sponsa mea, et veni: columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Vocat iterato sponsus amicam suam, et dicit: surge amica mea, sponsa mea, et veni. Noli, inquit, sponsa mea, quam mihi per fidem et dilectionem amicam feci, otioso torpore lentescere; sed surge et veni, et exempla virtutum foris proximis praebe. Columba mea in foraminibus petrae. Si petra est Christus, juxta quod apostolus ait, 1 Cor. 19: petra autem erat Christus; foramina petrae sunt vulnera quae pro salute nostra in cruce suscepit: fixuram videlicet clavorum, lanceae percussuram. In his ergo foraminibus columba, idest Ecclesia, moratur, quia totam spem salutis suae in passione sui redemptoris constituit. Ibi ab insidiis malignorum spirituum, quasi a raptu accipitris secura delitescit; ibi nidificat, idest fetus bonorum operum congerit, in caverna maceriae. Maceriae construuntur ex viminibus vel ex siccis lapidibus ad munimenta vinearum, ad repellendas vulpes, vel ceteras nocuas bestiolas. Per maceriam ergo significatur caelestium custodia praeceptorum vel virtutum, vel angelicum praesidium; sicut Isaias de domini vinea ait (cap. 5): et maceria circumdedit et circumfodit eam. In caverna ergo maceriae moratur, quia praesidio Angelorum undique circumdatur, et a tentationibus custoditur: ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Tu, inquit, dilecta mea, quae in lecto contemplationis dulcissime requiescis, veni, et ostende faciem tuam mihi, et a secreto quietis egredere ad publicam actionem, et pulchritudinem bonorum operum tuorum aliis ad exemplum demonstra. Ostende mihi, dicit, quasi Deo: Deo enim suam faciem ostendit Ecclesia, cum proximis ad utilitatem et profectum virtutum, quantam intrinsecus habeat pulchritudinem insinuat. Hoc est quod dominus dicit in Evangelio. Matth. 5: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum. Sonet vox tua in auribus meis; vox videlicet praedicationis vel divinae laudis, qua alios facias proficere. In auribus enim Dei vox Ecclesiae sonat, cum praedicatione ex multorum conversione delectatur Deus. Bene autem dicit, faciem tuam, et, vox tua, non aliena. Illam videlicet faciem mihi ostende quam in Baptismo tibi dedi, quando mundavi te ab omni peccato. Vox tua, dicit, in auribus meis sonet; ut ex sincera intentione dilectionis meae procedit, ut non propter aliud praedices nisi propter me: capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit. Vox sponsi praecipientis sponsae suae, et filiabus Jerusalem, sanctis videlicet doctoribus vel animabus fidelibus, capite, inquit, nobis vulpes parvulas. Vulpis dolosum est animal et fraudulentum, in cavernis et specubus, habitans nec recto, sed tortuoso incedens itinere; ideoque designat haereticos et schismaticos, qui demoliuntur vineas, hoc est Ecclesiam Dei, plebem videlicet fidelium lacerare et decipere non cessantes. Praecipit ergo ut parvulas vulpes capiant; idest, ut haereticam pravitatem in ipso initio debellare et destruere non cessent, ne robusta facta fortius Ecclesiam impugnet. Nam vinea nostra floruit; idest, Ecclesia per universum mundum flores virtutum emisit. Et nota, cum superius vineas pluraliter dixerit, modo dicit singulariter: vinea nostra floruit; quia ex multis Ecclesiis una est electa Ecclesia. Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Vox sponsae, dilectus meus mihi; subaudi, societur vinculo caritatis et amoris; et ego illi conjungar et consociabor vicissitudine mutuae dilectionis. Vel dilectus meus, subaudi, det mihi verba exhortationis et divinae promissionis; et ego, subaudi, ostendam illi faciem meam. Vel etiam dilectus meus mihi dignetur conjungi glutino caritatis; et ego illi conjungar vinculo dignae obedientiae, obtemperans praeceptis illius. Qui pascitur inter lilia; hoc est, delectatur et jucundatur inter candidas et odoriferas virtutes sanctorum. Et hic notandum, quod superius dixit lilium, hic vero pluraliter lilia: quia multae sunt virtutes sanctorum; una tamen fides est, et una caritas, qua praecipue delectatur Deus. Sive etiam pascitur inter lilia, hoc est suavissime delectatur inter choros virgineos: candor enim liliorum recte munditiae virginali comparatur. Donec aspiret dies; hoc est, donec transeant nebulae praesentis vitae, et appareat dies; hoc est, veniat claritas sempiternae beatitudinis. Et est sensus: dilectus meus mihi praestat auxilium, et ego illi dignam praebeo obedientiam; qui virtutibus sanctorum delectatur, quousque transcursa nocte praesentis vitae, in qua per speculum et in aenigmate cernitur, appareat dies supernae claritatis, ut facie ad faciem videatur: revertere dilecte mi, similis esto capreae, aut hinnulo cervorum super montes Bethara. Vox Ecclesiae sponsi sui speciem desiderantis: o dilecte mi, qui me de lecto quietis surgere praecipis, et ut tibi faciem meam ostendam hortaris, revertere, hoc est claritatem divinitatis tuae me perspeculari permitte, et hoc quod mihi perfecte promittis in alia vita, beatitudinem videlicet tuam, in hac adhuc peregrinatione me saltem in figura et aenigmate habere permitte: similis esto capreae, aut hinnulo cervorum super montes Bethara. Jam dictum est superius, quod capreae campos despiciunt, et ad alta montium enituntur. Christus ergo capreis comparatur, quia secundum carnem resurgens a mortuis caelorum alta petiit. Hinnulus vero cervorum vocatur, hoc est filius antiquorum patrum. Cervi enim sunt patriarchae et prophetae, de quibus Christus carnis originem duxit. Fertur hinnulus hanc habere naturam, ut fervente sole, umbrosa et opaca loca requirat, in quibus ab aestu protegatur; sic et Christus in eorum mentibus requiescit qui rore spiritus sancti ab aestibus carnalium voluptatum temperantur; ac si diceret: o dilecte, revertere; hoc est, me saepius tua visitatione illustrando laetifica, qui per carnem quam assumpsisti, jam caelorum sublimia penetrasti. Montes autem Bethara, mentes significant sanctorum a terrenis per superna desideria elevatas. Nam Bethara interpretatur domus consurgens, vel domus vigiliarum. Vigiliae mentes sanctorum significant, quae ad desideranda superna consurgunt, et ad ea percipienda invigilant. Quidam codices habent: super montes Bethel. Bethel interpretatur domus Dei, apte mentes sanctorum signans, quae domus Dei sunt habentes in se Deum inhabitatorem, qui dicit per prophetam. Lev. 26: inhabitabo in illis, et inambulabo. Super has ergo mentes dilectus similis est capreae hinnuloque cervorum, quia illas visitare est dignatus quae domus Dei esse student.


Caput 3

[88274] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 3 Vox Ecclesiae de gentibus congregatae, in lectulo, inquit meo; hoc est, cum adhuc in desideriis carnalibus requiescerem, et cum adhuc in tenebris infidelitatis et ignorantiae posita essem; quaesivi quem diligit anima mea. Multi enim philosophorum Deum ignorantes, summo tamen studio illum requirebant, per creaturas creatorem volentes cognoscere, sicut Plato qui in Timaeo multa de anima disputavit, et sicut Aristoteles et Socrates et ceteri qui omne vitae suae tempus in studiis exquirendae veritatis expendebant. Quaesivi illum, et non inveni: non enim per mundanam sapientiam Deus cognosci potuit. Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Quaesivi illum, et non inveni. Exurgam, inquit, de strato corporis et carnalis delectationis, et circuibo civitatem hujus mundi, maria ac terras peragrando. Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea; hoc est, per lata itinera gradientes hujus saeculi, et suis voluptatibus deditos aspiciam si forte in illis dilecti mei vestigia aspiciam. Hoc cum causa exempli de multis dici possit, praecipue in illo eunucho impletum est qui a finibus terrae venit Deum caeli Jerosolymis adorare, quem Philippus invenit, eique Christum in prophetia Isaiae ostendit: Act. 8. Hoc quoque in Cornelio adimpletum est, qui adhuc Paganus, et ignorans Deum, elemosynas faciebat, et orationibus vacabat; quem Petrus cum domo sua baptizavit: Act. 10. Iterat adhuc difficultatem inventionis et dicit: quaesivi illum, et non inveni. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Vigiles sunt sancti apostoli, et ceteri doctores Ecclesiae, qui civitatem, idest sanctam Ecclesiam, custodiunt, et ab insidiis spiritualium hostium defendunt; quos interrogat: num quem diligit anima mea vidistis? Quasi vigilans Ecclesia interrogabat, cum intenta aure eorum praedicationem percipiebat. Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Pertransire vigiles est eorum dicta et doctrinam diligenter perscrutari. Solemus namque dicere: transcurri librum, legens, vel pertransivi. Cum, inquit, pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: quia cum solicita meditatione dicta vel scripta sanctorum requirimus, statim dilectum invenimus: quia Deum in eorum dogmatibus reperimus. Potest et sic intelligi: cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea; hoc est: cum intellexissem Christum omnem sublimitatem et gratiam superare, tunc inveni quem diligit anima mea; hoc est, tunc vere intellexi quantum ipse a ceterorum sanctorum meritis distet. Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae; hoc est, ardentissima fide et devotione illi inhaesi; nec dimittam eum, sed in ejus amore et fide perseverabo, donec introducam eum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae; hoc est, donec illum synagogae, quae est mater mea, spiritualiter praedicem, ut eum quoque ad ejus fidem perducam. Hoc fiet in die judicii, ut apostolus ait, Rom. 2: cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus erit. Tantum ergo sibi de caritate sponsi sui promittit Ecclesia ut etiam se credat synagogam posse convertere. Quod autem dicit, donec introducam eum, non est putandum, quod tunc relictura sit illum cum in cubiculum matris introduxerit; sed donec pro sempiternum ponitur; idest, semper illi inhaerendo, semper in ejus fide et dilectione perseverabo. Taliter et in Psalm. 122: ita oculi nostri ad dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Numquid postquam nostri misertus fuerit, non erunt oculi nostri ad eum? Utique erunt. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Bis repetitur iste versiculus, nam superius positus est: sed supra ad Ecclesiam primitivam de Judaeis collectam pertinet; hic vero ad Ecclesiam de gentibus congregatam, et amoris vinculo Christo arctius copulatam: una enim eademque cura est Deo de sanctis qui vel in circumcisione, vel etiam in tempore Baptismatis, corruscante gratia Evangelii illi placuerunt. Quia vero supra iste versiculus expositus est, jam hic videndum est, quare velut dormientem inducat Ecclesiam: unde et adjurat filias Jerusalem ne eam excitent, cum paulo superius non dormientem vel quiescentem, sed studio laboriosissimae inquisitionis insistentem, qua sponsum inquirebat, introducat. Si ergo requirebat sponsum, quomodo requiescebat? Sed dulcissimus et suavissimus est somnus Christum quaerere. Dormit ergo Ecclesia, et sponsum quaerit; dormit videlicet a desideriis terrenis, ab actibus saeculi; vigilat autem et requirit sponsum, quia ejus contemplationi inhaeret, cum solum desiderat, et ad illum pervenire contendit. Adjurat ergo sponsus filias Jerusalem, animas videlicet desideriis terrenis contemptis supernae patriae inhiantes, ne illam excitent ab hoc somno suavissimae quietis et contemplationis, donec ipsa velit. Somnus autem merito amor appellatur: quia sicut dormiens a visibilibus oculos claudit, et invisibilia contemplatur; ita is qui divinae contemplationi insistit, quasi alienus est, et dormit exterioribus, sola spiritualia et caelestia videns. Nec mirum, si amor somnus vocatur; cum in sequentibus mors appellatur, ubi dicitur (cap. ultim.): fortis est ut mors dilectio. Cum autem dicit, donec ipsa velit, ostendit Ecclesiam de gentibus voluntarie se praeparaturam ad labores et persecutiones pro Christo perferendas. Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pigmentarii? Vox filiarum Jerusalem, idest sanctorum primitivae Ecclesiae, admirantium pulchritudinem Ecclesiae ex gentibus congregatae. Quae est, inquit, ista? Quae, idest qualis, quanta laude et admiratione digna, quae non circumcisione mundata, nec adhuc Baptismo sanctificata, jam currit ad Deum? Ascendit, inquit, per desertum. Hoc dicitur ad imitationem plebis priscae Judaicae, quae liberata de Aegyptiaca servitute per desertum, mare rubro transito, venit ad terram repromissionis. Dic etiam: Ecclesia per desertum nationum descendebat jam de Aegypto, hoc est de confusione idolatriae, liberata, et a Pharaone, idest Diabolo, submerso, ut caelesti manna pasceretur, et veram terram repromissionis ingrederetur. Ascendit, inquit, ad montem virtutum, vel etiam ad ipsum caelum virtutibus sublevata, quae in Psalm. 120 dicit: levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et alibi; 122: ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. Montes ipsi sunt patriarchae, prophetae, apostoli, et ceteri sancti, qui merito virtutum montes appellantur. Primo enim ad montes, idest ad sanctos, sublevat oculos Ecclesia, vel anima fidelis: quia illorum doctrinam actusque considerat; illorum exemplo et intercessione muniri gaudet. Postea proficiens, ad ipsum quoque qui fecit montes audet cordis aspectum erigere, et dicit: ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis; idest gratanter requiescis in sanctis. Sicut, inquit, virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris. Fumus ex igne nascitur, et mox altiora aeris expetit, donec aspectibus intuentium subtrahatur. Fumus igitur significat sanctum desiderium igne divini amoris perfusum. Nec absolute fumo comparatur, sed virgulae fumi: quia sancta Ecclesia vel anima sancta Deum amans, gracilis est et delicata, disciplinis spiritus sancti extenuata, non habens grossitudinem carnalium desideriorum. Sive virgulae fumi, non sparso fumo, comparatur propter unitatem Ecclesiae, quae in Christo una est. Unde vero esset ille fumus ostendit cum subdit: myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii. Myrrha condiuntur mortuorum corpora; thus vero adoletur in sacrificio Dei: ideoque per myrrham carnis mortificatio designatur; per thus munditia orationum exprimitur. Virgulae ergo fumi, myrrhae et thuris, Ecclesia assimilatur, quia sancti mortificatione carnis suae et orationibus, mundo ac simplici corde profusis, Deo placere student. Et universi, inquit, pulveris pigmentarii, idest congerie omnium virtutum. Non autem integra fuisse aromata, sed in pulverem redacta dicuntur; quia sanctorum actiones magna discretione considerandae sunt, et tamquam cribro subtilissimae considerationis eventilandae, ne quid forte in illis durum aut inconveniens existat, ne salutem per ipsas virtutes milleformis adversarius surripiat, qui callidus per bona etiam consuevit nocere. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Uniuscujusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos. Quo haec dilecta et mirabilis ascendere ostenditur, cum subditur: en lectulum Salomonis, et reliqua. Lectulus Salomonis, quamvis superna illius caelestis beatitudinis requies accipi possit, in qua Deus cum sanctis requiescit, probabilius tamen praesens accipitur Ecclesia, in qua sancti Dei, sopitis tumultibus vitiorum, amplexu Salomonis, idest viri pacifici, delectantur: unde et Psalmista de Christo dicit, Ps. 75: factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Lectulum ergo Salomonis, idest Ecclesiam Christi, sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Per ly fortes ordo doctorum intelligitur, qui vel praedicando Ecclesiam muniunt, vel contemplando ad illam supernam beatitudinem pervenire desiderant. Sexagenarius autem numerus ex senario et denario constat: sexies deni, vel decies seni sexaginta faciunt. Senarius vero perfectionem significat operis, quia sex diebus perfecit Deus opera sua; denarius vero remunerationem et praemium quod in fine electis dabitur. Unde et hi qui in vineam venerunt, denarium leguntur accepisse. Sexaginta ergo fortes significant, ut dictum est, sanctos doctores, fortes opere, et animo constantes. Additur vero, ex fortissimis Israel, omnes in Christum credentes, et Christum diligentes. Israel, idest videns Deum, appellatur; fortissimi vero Israel sunt qui Ecclesiam tueri praedicando, et ab incursibus Daemonum vel impugnatione haereticorum defendere noverunt. Hi ergo ambiunt lectulum Salomonis, quia illis est commissa Ecclesia, et ab illis vigilanti cura est custodienda. Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Tenent enim gladium spirituale verbi Dei, de quo apostolus Ephes. 6: et galeam inquit salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Ad bella vero sunt doctissimi: quia necesse est ut spiritualis praelii arte instructi sint qui adversus principatus et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus (ibidem) bellum gerunt. Versutissimus enim est ille hostis, et tam subtilitate spiritualis naturae quam etiam temporis longinquitate doctissimus, contra quem sancti bella suscipiunt. Uniuscujusque ensis super femur suum. Per femur propagatio sobolis accipitur. Super femur ergo ensem habent, quia timore Dei omnes comprimunt et coercent motus carnalis voluptatis. Et hoc propter timores nocturnos, idest propter occultas insidias maligni hostis, qui in nocte hujus saeculi, sanctis maxime qui in Ecclesia praeminent, insidiatur, ut illis deceptis, lectulum Salomonis, idest requiem sanctorum, foedare possit. Et notandum quod superius tenere gladios dicuntur, hic vero super femur enses habere: gladios enim tenent, ut adversariis resistant, ut haereticos et omnes sanae fidei contradicentes confodiant; super femur vero enses habent, ut suimet curam habeant, ut fluxus carnalium voluptatum reprimant, ne (juxta verbum apostoli 1 Cor. 9) aliis praedicantes, ipsi reprobi efficiantur. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Quod superius per lectum Salomonis, hoc nunc designatur per ferculum, sancta videlicet Ecclesia, in qua velut in lecto requiescunt sancti Dei, et velut in lecto discumbunt ad epulas aeternae satietatis. De lignis Libani fecit Salomon ferculum. Libanus mons est Phoenicis, cujus arbores et proceritate et pulchritudine et durabilitate ceteris praeeminent; ideoque significant sanctos virtutum specie fulgentes, et ad aeterna festinantes: Libanus enim candidatio vel dealbatio interpretatur. Ligna ergo Libani sunt sancti candidati et dealbati Baptismo, et exornati omnium virtutum pulchritudine. Columnas ejus fecit argenteas. Per columnas doctores ejusdem Ecclesiae figurantur, qui eam verbo et exemplo sustinent ac roborant: unde dicitur, Galat. 2: Jacobus et Joannes et Cephas, qui videbantur columnae esse. Columnae sunt argenteae, quia nitore caelestis eloquii refulgent: eloquia enim domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum: Ps. 11. Reclinatorium fecit aureum. Per reclinatorium aureum, requies aeterna accipitur, quae sanctis in Ecclesia promittitur; ad quam tamen ascensus est purpureus. Ascensus ejus purpureus. Purpureus ascensus est passio Christi, quia purpura calorem sanguinis imitatur. Ascensu ergo purpureo ad reclinatorium aureum pervenitur: quia illi ad aeternarum epularum mensam discumbunt, et ad supernae quietis requiem veniunt qui in praesenti passionem redemptoris sui digne venerari et imitari satagunt. Media caritate constravit propter filias Jerusalem. Media caritate constravit: quia omnibus fidelibus suam caritatem Christus commendavit, patiendo pro nobis, et requiem nobis praeparando; juxta quod apostolus Rom. 5 dicit: commendat autem Deus suam caritatem in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, pro nobis filium suum in mortem tradidit. Aliter per columnas argenteas, apostoli et apostolici viri designantur; per reclinatorium aureum, doctorum ordo, qui cum ineffabilia aeternae vitae repromittunt, utique nos suaviter quiescere faciunt: et hoc reclinatorium bene aureum dicitur, quia ineffabile est illud praemium quod sancti expectant. In rebus enim caducis nihil auro pretiosius est. Per ascensum etiam purpureum ordo designatur martyrum, qui passionem Christi imitati, pro illo sanguinem suum fuderunt. Sed quid nos faciemus (dicit b. Gregorius) qui nullius meriti sumus, et non inter doctores, non inter martyres locum nos habere videmus? Sequitur, media caritate constravit. Habeamus ergo caritatem, qua media hujus ferculi constrata sunt: quae et idcirco latum mandatum vocatur, quia omnibus suis observatoribus aeternam salutem parat. Hanc efficaciter teneamus, et per hanc salvabimur. Et hoc propter filias Jerusalem, hoc est propter animas simplices, quae nullius virtutis sibi sunt consciae: quae quanto majoris fragilitatis sibi sunt consciae, tanto amplius salvatorem et redemptorem suum diligere satagunt. Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die desponsationis ejus, et in die laetitiae cordis ejus. Vox Ecclesiae invitantis animas fidelium ad intuendum quam mirabilis et speciosus sit sponsus ejus; filiae namque Sion eaedem sunt quae et filiae Jerusalem, sanctae videlicet animae, supernae illius civitatis cives, quae et perpetua cum Angelis pace fruuntur, et per contemplationem gloriam domini speculantur. Egredimini, inquit, o filiae Sion; hoc est, exite de turbulenta hujus saeculi conversatione, ut mente expedita eum quem diligitis, contemplari possitis. Et videte, inquit, regem Salomonem, hoc est verum pacificum Christum, in diademate quo coronavit eum mater sua; ac si diceret: considerate Christum pro vobis carnem indutum, quam carnem de carne virginis matris suae assumpsit. Diadema namque vocat carnem quam Christus assumpsit pro nobis, in qua mortuus destruxit mortis imperium; in qua etiam resurgens resurgendi nobis spem contulit. De hoc diademate apostolus Heb. 2 dicit: vidimus Jesum per passionem gloria et honore coronatum. Mater vero sua eum coronasse dicitur, quia virgo Maria illi de sua carne, carnis materiam praebuit. In die desponsationis ejus, hoc est in tempore incarnationis ejus, quando sibi conjunxit Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. 5), vel quando Deus homini conjunctus est. Et in die laetitiae cordis ejus. Laetitia enim et gaudium Christi, salus est et redemptio generis humani; juxta quod in Evangelio, multos ad fidem Christi cernens confluere, in illa hora, inquit Evangelista, exultavit in spiritu, et dixit: confiteor tibi, pater caeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: Matth. 11. Et in evangelica parabola, inventa ove, vocat amicos dicens: congratulamini mihi: Luc. 15. Potest et hoc simpliciter totum ad passionem Christi referri, juxta litteram. Praevidens enim Salomon in spiritu passionem Christi, longe ante praemonebat filias Sion, idest plebem Israeliticam, egredimini, inquiens, et videte regem Salomonem, idest Christum, in diademate, idest in spinea corona, quo coronavit eum mater sua, synagoga, in die desponsationis ejus, quando videlicet sibi junxit Ecclesiam, et in die laetitiae cordis ejus, quo gaudebat per suam passionem redimere mundum de Diaboli potestate. Egredimini ergo, et exite a tenebris infidelitatis, et videte, hoc est intelligite mente, quia ille qui ut homo patitur, verus est Deus. Vel etiam, egredimini extra portam civitatis vestrae, ut eum in Golgotha monte crucifixum videatis.


Caput 4

[88275] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 4 Bis repetit, quam pulchra es, quam pulchra es; idest, in opere et praedicatione: in opere, quia nihil foedum, nihil oculis meis indignum agit; in praedicatione, quia ad considerandum incarnationis meae mysterium etiam sodales tuas filias Jerusalem invitare non cessas. Oculi tui columbarum. Per oculos intelligitur acumen sensuum spiritualium, quibus divina et sempiterna contemplatur vel intuetur Ecclesia. Columbae autem, oculi Ecclesiae comparantur, propter spiritualem gratiam, quia spiritus sanctus in specie columbae apparuit. Sequitur autem: absque eo quod intrinsecus latet; idest, absque superna retributione illius, quam in fine saeculi perceptura es, quam et in praesenti per fidem contemplaris. Latet tamen intrinsecus, nec in praesenti videri potest, sed in futuro expectatur. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Per capillos Ecclesiae, subtiles cogitationes accipiuntur, quibus plerumque temporalia disponuntur. Comparantur vero gregibus caprarum, quia haec animalia munda sunt, et in rupibus, sive in excelsis locis resupinata pascuntur: quia cogitationes sanctorum etsi corporali necessitate in temporalibus figuntur, tamen ab aeternorum intentione non discedunt; et in ipsa etiam cura quam necessitati corporeae impendunt, quasi caelum semper intuentur. Possumus etiam per oculos, doctores Ecclesiae et praedicatores accipere, qui in corpore, cujus caput Christus est, summum locum tenent, et caelestia et spiritualia ceteris membris vident; per capillos vero innumeram multitudinem simplicium fidelium in laicali ordine constitutorum, qui etsi minus vident spiritualia, sui tamen numerositate magnum decus praestant Ecclesiae. Et bene gregibus caprarum comparantur. Capra peccatoribus convenit, per quam significantur plebes fidelium actionibus saeculi deditae, quae sine peccato agi non possunt. Bene autem sequitur. Quae ascenderunt de monte Galaad. Galaad, acervus testimonii interpretatur. Juxta litteram quidem, ideo quia Jacob recedente de Mesopotamia, persecutus est eum Laban, et die tertia reperit eum, ibique in testimonium mutui foederis acervum lapidum extruxerunt. Mystice autem acervus testimonii Christus est, in quo multitudo consistit omnium sanctorum, qui sunt lapides vivi adhaerentes illi lapidi de quo Petrus, 1 Can. 2 ait: ad quem accedentes lapidem vivum (...) et ipsi tamquam lapides vivi simul coaedificamini. Greges caprarum de monte Galaad ascenderunt, quia sanctorum multitudines ad celsa virtutum conscendunt, et Christi doctrinam atque praecepta in omnibus sequi satagunt. Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. Si per capillos Ecclesiae, innumerabilis multitudo fidelium simplicium intelligitur, per dentes Ecclesiae doctores figurantur: dentibus enim cibos commolimus et masticamus. Et sancti doctores bene dentibus conformantur, quia spirituales cibos quos simplices capere nequeunt, ipsi quodammodo exponendo comminuunt. Dens Ecclesiae praecipuus erat Petrus, cui dictum fuit in visione (Act. 10): surge, occide, et manduca; ac si diceret: hos quos ad fidem convertis, occide ab eo quod sunt, ut desinant esse peccatores; et manduca, hoc est transfer in corpus Ecclesiae. Bene autem hi dentes ovibus tonsis et lavacro lotis comparantur: solent enim oves post tonsionem currenti aqua ablui, ne illotus sudor corpori adhaerescat et scabiem generet. Tonsae ergo oves sunt sancti doctores et magistri Ecclesiae, qui et lavacro Baptismatis abluti sunt, et vellera, idest facultates et substantias suas, pro Christo amiserunt. Omnibus quidem fidelibus convenit quod dicit: quae ascenderunt de lavacro: nullus enim sine lavacro Baptismi fidelis esse potest; non autem omnibus tonsos esse convenit, quia non omnes ita sunt perfecti, ut sua pro Christo valeant amittere; sed illis specialiter congruit, qui secundum verbum domini vendunt omnia sua et dant pauperibus, et nudi atque expediti sequuntur Christum. Tales sunt ergo dentes Ecclesiae, idest praedicatores et magistri ejus, oves per innocentiam abluti Baptismo, voluntaria paupertate et rerum sparsione gaudentes. Sequitur: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas: quia gemina caritate, dilectione Dei et proximi, praeeminent et hanc observare docent; vel etiam quia fidem et operationem praedicant et sterilis non est inter eas; nullus videlicet alienus est a bonis operibus. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Per labia Ecclesiae, sancti praedicatores accipiuntur, qui et per dentes figurantur. Coccus autem sanguinis vel ignis habet speciem. Labia ergo Ecclesiae, idest sancti praedicatores, vittae coccineae assimilantur, quia passionem Christi assidue praedicant, qui pro nostra redemptione sanguinem suum fudit: sive vittae coccineae assimilantur, quia praedicant, et ardent dilectione; diligunt eos quibus verbum impendunt, et etiam a quibus malum patiuntur. Ad hoc etiam pertinet quod spiritus sanctus in linguis igneis apparuit: quia loquentes et ardentes fecit apostolos; ardentes in dilectione, loquentes in praedicatione. Et bene vitta coccinea dicitur: vitta enim capillos ligat et constringit: sic doctores sua praedicatione ad unitatem fidei et dilectionis multitudinem fidelium in Ecclesia nectunt, et in unum decorem redigunt. Possunt etiam per capillos subtiles cogitationes nostrae accipi. Vitta ergo coccinea crines ligamus, quando cogitationes nostras disciplina timoris Dei constringimus et coercemus. Eloquium tuum dulce. Dulce est eloquium Ecclesiae, cum sancti doctores vel passionem sui redemptoris ad memoriam reducunt et praedicant quantum Deus hominem dilexerit, vel etiam cum caelestia praemia auditoribus annuntiant. Sicut fragmen mali Punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. Per genas superius diximus Ecclesiam figurari. Nam cum verecundamur, rubor sanguinis in genis effunditur. Malum autem Punicum habet rubicundum corticem, interius vero multitudine granorum plenum est: unde et malum granatum vocatur. Per fragmen ergo mali Punici, memoria ejusdem dominicae passionis accipitur, quae in cocco superius figuratur: solet enim una res diversis exprimi figuris. Genas ergo Ecclesiae fragmini comparamus, quia sancti doctores venerabiliter agunt memoriam passionis redemptoris sui, nec erubescunt crucem ejus; immo gloriantur, dicentes cum apostolo Gal. 6: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Et alibi idem apostolus scribens ad discipulum suum: noli erubescere Christi crucem, neque me vinctum ejus: 2 Tim. 1. Bene autem non integro malo Punico, sed fragmini comparatur: malum enim Punicum cum frangitur, exterius rubor, interius candor apparet: sic et sancti praedicatores, cum passionem Christi nuntiant, quasi rubor est exterius; cum vero quanta utilitas nostrae redemptionis inde provenerit, et quod homo per passionem Christi non solum a peccatis justificari, sed etiam quod divinum consortium meruerit demonstrant, quasi candidum est quod intrinsecus latebat. Possunt etiam per genas Ecclesiae martyres figurari, qui rubicundi sunt effusione sanguinis sui, veluti malum Punicum. Sed fracto malo Punico, candor interius apparet, quia post mortem miraculis corruscant. Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Collum sanctae Ecclesiae praedicatores sancti et doctores ejus sunt: hi enim hic designantur per collum qui superius per oculos et per dentes, sancti videlicet praedicatores, qui veluti per collum acceptos verbi Dei cibos nutriendo corpori transmittunt, et vocem divinae praedicationes auditoribus proferunt. Vel etiam sancti doctores per collum signantur: quia sicut collum caput et cetera membra corporis conjungit, ita sancti praedicatores quasi mediatores sunt inter Christum et reliquos quos instruunt fideles, et quasi Christum corpori suo, idest Ecclesiae, conjungunt. Hoc autem collum turri David comparatur. David, qui interpretatur manu forti, vel visu desiderabilis, Christum significat; et tota quidem Ecclesia civitas David, idest magni regis est Christi, qui est manu fortis quoniam Diabolum devicit, juxta quod Psalmista dicit, Psal. 23: dominus fortis et potens, dominus potens in praelio. Est et visu desiderabilis: quia, ut apostolus dicit (1 Petr. 1), in eum desiderant Angeli prospicere. Turres autem hujus civitatis illi sunt qui vel scientia vel operis perfectione ceteris praeeminent. Quae aedificata est cum propugnaculis. Propugnacula sunt divinarum Scripturarum sacramenta, de quibus veluti jacula procedunt, quibus adversariae potestates repelluntur. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Mille clypei intelliguntur innumera divinae praesidia defensionis, quibus sancta Ecclesia vallatur et defenditur. Omnis armatura fortium, idest omnis instructio vel sanctae praedicationis, vel sanctae operationis. Et bene collum Ecclesiae, hoc est praedicatores et doctores, turri David comparantur, quia semper quasi in bello sunt pro defensione Ecclesiae pugnantes. Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Duo ubera Ecclesiae eosdem significant sanctos doctores. Nec mirum, quod una eademque res diversis figuratur modis. Sancti doctores oculi sunt, quia vitae vias, quas ingredi debeant, subjectis demonstrant. Dentes sunt, quia cibos divinarum Scripturarum et molunt et comminuunt, ut mandi possint. Collum sunt, quia caput et membra, hoc est Christum et Ecclesiam conjungunt. Ipsi ergo doctores sunt et ubera Ecclesiae, quia parvulos et simplices fideles lacte verbi Dei nutriunt; juxta quod Paulus simplicioribus intendens dicit, 1 Cor. 3: non potui vobis loqui tamquam spiritualibus, sed quasi carnalibus, tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Et bene non absolute ubera, sed cum additamento dicit, duo ubera; cum femina neque plus neque minus habeat quam duo ubera; quia nimirum sancti doctores parvulos ex utroque populo, Judaico videlicet et gentili, lacte verbi Dei nutriunt. Nam et Paulus de seipso dicit, Gal. 2: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et apte haec duo ubera sicut duo hinnuli capreae gemelli esse dicuntur: quia videlicet fetus sunt et filii salvatoris nostri Christi, qui superius per capream designatus est: haec enim animalia acutissime vident, et nimia velocitate altiora conscendunt. Sic et sancti doctores quae agenda sunt et ipsi vident, et aliis monstrant, et despectis terrenis ad superna nituntur. Qui pascuntur in liliis; hoc est, delectantur purissimis et nitidissimis sensibus Scripturarum: donec aspiret dies, et inclinentur umbrae; hoc est donec dies illa aeterna veniat, quam desiderabat Psalmista dicens, Psal. 83: melior est dies una in atriis tuis super millia. Et inclinentur umbrae; idest, transeant moerores et perturbationes hujus saeculi. Donec aspiret dies, idest oriatur. Apparebit enim dies, idest orietur, quando ille verus sol justitiae apparebit; et tunc inclinabuntur umbrae, hoc est omnia nubila moeroris, et tenebrae praesentis saeculi pertransibunt. Sed et si ipsam litteram velimus aspicere, pulchre expressit ortum diei et occasum noctis: nam nox nihil est aliud nisi umbra terrae, quae sole sub terras descendente consurgit sole autem iterum super terras ascendente, inclinantur umbrae, idest cadit nox: pascuntur ergo liliis, donec aspiret dies et inclinentur umbrae: quia sanctorum doctorum in praesenti tantum vita necessaria est praedicatio et doctrina: nam in alia vita, postquam apparuerit aeterna dies, et nox praesentis saeculi finita fuerit, non necesse erit doceri aliquem, quia omnes revelata facie gloriam domini contemplabuntur: unde et dominus per prophetam dicit (Jer. 31): non docebit vir fratrem suum dicens, cognosce dominum omnes enim cognoscent me, a minimo usque ad maximum. Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris. In myrrha, carnis mortificatio, vel mortificationum pro Christo tolerantia; in thure vero, sancta devotio orationum accipitur. Mons ergo myrrhae et collis thuris, sunt excelsae animae sanctorum per contemplationem. Promittit ergo sponsus se ad montem myrrhae venturum, et ad collem thuris: quia illas mentes sua visitatione dignatur inhabitare, quae membra cum vitiis et concupiscentiis mortificant, quae etiam seipsas per sancta orationum studia Deo gratum sacrificium faciunt. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Vox sponsi ad amicam et sponsam suam, tota pulchra es, amica mea. Omni, inquit ex parte nullam recipis maculam aut rugam: non enim soli doctores vel perfecti quique pulchri sunt ante oculos Dei, qui summa scientia et contemplatione praeeminent; sed etiam simplices et fideles, qui recta fide; et bonis operibus exornantur, pulchri in oculis sponsi habentur. Nam, ut Psalmista dicit, Psal. 113: benedixit omnibus qui timent dominum, pusillis cum majoribus. Ideo dicit, tota pulchra es, non pars tua. Haec autem ideo dicimus, non quod aliquis in praesenti vita sine peccato esse possit, cum scriptum sit, Job 25: nemo est super terram sine peccato, nec infans unius diei: sed ideo quia fides perfecta et caeleste desiderium omnem abstergit maculam peccati levioris. Non enim de gravioribus nunc ratio est, quae qui committunt, jam sponsa Christi non sunt, nec ullam habent particulam hujus sanctae pulchritudinis. Hinc est quod Joannes dicit Eph. 1, c. 3: qui natus est ex Deo, non peccat; scilicet peccatum ad mortem: non quod levibus peccatis quis careat, sine quibus vita ista agi non potest. Tota est ergo pulchra Ecclesia, inquantum se castam et immunem ab omni peccato custodit. Si quando autem levi peccato fuscatur, cito poenitudine et recta fide, ac caelesti desiderio in ea prisca pulchritudo reparatur: veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni. Libanus mons est Phoenicis. Interpretatur autem ex Hebraeo candidatio, vel dealbatio. Ex Graeco autem thus interpretatur. Unde et supra ubi loquitur: vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris, habetur collis Libani. Vocat ergo sponsus sponsam suam candidatam Baptismo, et dealbatam nitore omnium virtutum, fragrantem studio sanctarum orationum. Vocat eam ut veniat, idest ut virtutibus proficiat; non enim solum vocat Deus animam quando eam a vinculis corporis exutam ad caelestia praemia ducit; sed etiam cum per internam inspirationem ut in virtutibus proficiat, hortatur; quot enim virtutibus sancti proficiunt, quasi tot passibus ad ipsum tendant. Et tertio, dicit, veni, quia vult eam perfectam esse in cogitatione, locutione et opere. Vel vocat eam primo, ut ad se veniat per fidem. Vocat secundo, ut dignam caelestium praemiorum retributionem jam liberata a corpore accipiat. Vocat tertio, ut in die generalis resurrectionis, jam assumpto corpore, duplici stola ornata perpetuo gaudeat: coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Amana ipsum dicunt esse montem Ciliciae Amanum, qui et taurus appellatur. Sanir vero et Hermon montes sunt Judaeae, in quibus leones et pardi feruntur habitare. Per hos autem montes, saeculi potestates, reges videlicet, et principes, intelliguntur, qui veluti montes in superbia extolluntur, et malignis spiritibus, quasi leonibus et pardis, cubilia praebent. Maligni autem spiritus leones vocantur propter superbiam; pardi autem propter ferocitatem, vel etiam pro mille nocendi artibus, quia pardus varium animal est. De his ergo montibus coronatur Ecclesia, quando principes saeculi ad fidem Christi convertuntur. Et non solum propter suas virtutes, sed etiam propter talium conversionem et salutem coronatur vel remuneratur Ecclesia. Potest hoc et in praesenti accipi: nam coronatur Ecclesia de vertice horum montium, quando subjectis principibus Catholicae fidei, Ecclesia, quae ante premebatur, coronatur et gloriatur in Christo; sicut factum est tempore Constantini, quando illo converso, mirabiliter glorificata est Ecclesia. Coronatur et de cubilibus leonum et montibus pardorum, quando superbos quosque et saevos ac dolosos convertit, et pro illorum quoque conversione aeterna praemia recipit. Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum. Sponsam et sororem suam dicit sanctam Ecclesiam, quae sponsa est, quia eam sibi Christus incarnatus despondit, eamque mundatam a sordibus peccatorum dote spiritus sancti sibi conjunxit; soror vero est, quia propter eam incarnatus, frater ejus fieri dignatus est: sicut resurgens a mortuis dixit mulieribus, Matth. 28: ite, nuntiate fratribus meis. Cum ergo dixit vulneratum cor se habere, magnitudinem dilectionis expressit qua sanctam suam diligit Ecclesiam. Affirmat autem haec iterans et inculcans, vulnerasti cor meum, ut tali iteratione quantum Ecclesiam suam diligat ostendat. Qua autem re vulneratum sit, subjungendo demonstrat: in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Per oculos Ecclesiae superius spirituales sensus, vel doctores sanctos accipiendos esse diximus; per crines vero multitudines subjectarum plebium, quibus sancta decoratur Ecclesia. Et est sensus: cum tota sis pulchra, o Ecclesia, et cum te ob multa diligam; praecipue tamen nitor spiritualium sensuum et doctorum tuorum sinceritas me delectat; simplicitas etiam subjectarum plebium, quae pie et fideliter verbis suorum doctorum obtemperant. Bene autem, cum superius pluraliter dixerit oculos et capillos, hic singulariter in uno oculo et in uno crine dixit, ut per hoc unitas sanctorum doctorum exprimatur; unitas etiam caelestis doctrinae, quam subjectis impendunt: unus enim dominus (ut apostolus dicit, Eph. 4), una fides, unum Baptisma; una etiam devotio subjectorum fidelium. Potest et hoc quod dicit, vulnerasti cor meum, de passione Christi accipi; idest, tuo amore fecisti ut ego in cruce vulnerarer. Notandum vero, quod dicit, in uno crine colli tui: per collum enim doctores diximus significari, et crinis Ecclesiae collo adhaeret, quia subjectae plebes sanctis doctoribus connectuntur, et eorum sacrae doctrinae inhaerent, ac secundum illorum praecepta vivere satagunt. Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa. Per mammas superius eosdem doctores diximus figurari, qui et per oculos designantur: nam sancti doctores mammae sunt, cum lacte, idest simplici doctrina, humiles quosque nutriunt; oculi sunt, cum summa quaeque caelestia praedicant. Ait ergo: quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa. Idest, quam pulchri sunt doctores tui, quoniam sermo illorum et eloquia praeeminent, et pondere sensuum pretiosa sunt: pulchriora sunt ubera tua vino. Hic versiculus jam superius expositus est, ubi dicitur, meliora sunt ubera tua vino. Et hoc notandum est, quod Ecclesia superius ubera sponsi sui laudavit dicens, meliora sunt ubera tua vino; nunc vero vicissim sponsus sponsae suae ubera extollit, ut per hoc unitas Christi et Ecclesiae commendetur. Christus enim est caput, Ecclesia corpus ejus. Praecellit enim virtus praedicationis evangelicae legalem scientiam. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguenta Ecclesiae sunt doctrinae caelestis charismata, vel etiam fama virtutum quae de Ecclesia flagrat; aromata vero intelliguntur legales observationes. Super aromata ergo est odor unguentorum Ecclesiae, quia fama evangelicae perfectionis transcendit omnem laudem legalis observationis. Favus distillans labia tua, sponsa. Favus mellis est in cera; mel autem in cera est spiritualis intelligentia in littera. Labia ergo Ecclesiae favus distillans vocantur, quia sancti doctores, qui per labia designantur, spiritualia documenta praeferunt instruendis fidelibus. Nec solum favus, sed etiam distillans vocantur labia Ecclesiae: distillat enim favus, cum mellis copia exuberans jam non potest cereis capsulis contineri. Recte ergo divina Scriptura favus distillans vocatur: quia multipliciter intelligitur, et variis sensibus exponitur; nunc juxta litteram, nunc juxta allegoriam, nunc juxta moralem, nunc juxta anagogen, idest superiorem sensum. Mel et lac sub lingua tua. Lac parvulis convenit; ideoque per lac designatur simplex doctrina, qua initia credentium imbuuntur; mel vero, quod de rore caeli confici creditur, caelestem et spiritualem doctrinam significat, quae et perfectis et instructis convenit. Sub lingua ergo Ecclesiae mel et lac est: quia aliquando caelestia mysteria perfectis, aliquando rudibus plana et simplicia annuntiat. Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Vestimenta Ecclesiae sunt bonorum operum ornamenta, juxta quod Joannes in Apocal. cap. 3 et 19, dicit: byssinum enim justificationes sunt sanctorum: et ideo dicitur (Job 29): justitia indutus sum, et induit me sicut ornamento et diademate judicio meo. Thure autem diximus superius sanctarum orationum munditiam designari. Vestimenta ergo Ecclesiae thuri comparantur, quia omnia opera Ecclesiae quasi orationes sunt. In cunctis enim quae agit, semper dominum deprecatur, et tali modo implet hoc quod dominus dicit, Luc. 18: oportet semper orare. Nec hoc aliter impleri potest in nostra tota vita, nisi ut conversatio talis sit ut in conspectu Dei oratio deputetur. Thus est arbor Arabiae felicis, cortice et folio lauro similis, succum in modum amygdalae mittens, qui bis in anno colligitur, autumno et vere; sed autumnali collectione praeparantur arbores, in ejus corticibus flagrantissimo aestatis fervore, facto tenui vulnere, ac ex eo prosiliente spuma pingui, quae concreta densatur; et ubi loci natura poscat tegente palmeam excipiente, quod in arbore haesit, ferro depectitur: ideoque videtur esse purissimum, et hoc candidum esse. Secunda vindemia eadem hyeme corticibus incisis, rubrum hoc exit, nec comparandum priori. Creditur et novellae arboris candidius esse; sed veteris arboris odoratius. Quod ex eo in rotunditate guttae dependet masculum vocamus. Guttam concussu elisam mannam nuncupamus. Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Sororem et sponsam suam Ecclesiam dicit, quoniam ex ancilla sororem sibi esse constituit, et dote spiritus sancti pignoratam sponsam sibi efficit. Haec ergo Ecclesia hortus est; quia spiritualium virtutum germina profert, quae in sequentibus aromatum vocabulis designantur. Conclusus vero est hortus iste, quia sancta Ecclesia redemptoris et domini sui adjutorio munita est, et praesidio angelicarum virtutum vallata, nullis malignorum spiritum patet insidiis. Haec ipsa Ecclesia est fons signatus. Fons ideo quia caelestis doctrinae fluentis manat, quibus omnes in Christum credentes a peccatis abluit, et veritatis scientia potat. Signatus vero est fons iste, quia sermo fidei evangelicae veritatis signaculo munitus est, ita ut neque maligni spiritus neque haeretici fidem Catholicam violare atque disrumpere valeant. Hic hortus vel fons, idest Ecclesia, primum in parvo locello Judaeae plantatus vel exortus est, deinde per universum mundum disseminata praedicatione, areolas suas vel rivulos emisit. Unde sequitur: emissiones tuae Paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus. Emissiones Ecclesiae, ut dictum est, incrementa fidei sunt, et disseminatio praedicationis; quae emissiones Paradisus Graece, hortus Latine: quia illa primitiva Ecclesia, quae in Judaea quasi hortus fuit, postea per universum mundum multos hortos, idest Ecclesias emisit. Mala autem Punica, quae rubicundum habent corticem, eos significant, qui non solum generali Baptismo sanctificati sunt, verum etiam qui proprio sanguine sunt in passione baptizati, martyres videlicet. Fructus vero pomorum opera significant virtutum, sive eos qui ipsas virtutes opere exercent. Emissiones ergo Ecclesiae Paradisus malorum Punicorum fuerunt, quia primum locum post apostolos in Ecclesia martyres tenuerunt per ipsam domini passionem, quam ipsi patiendo imitari studuerunt. Quamvis generaliter omnium fidelium multitudo Paradisus malorum Punicorum possit accipi, qui mala Punica sunt, quia passionem sui redemptoris semper in memoria retinent. Et sicut malum Punicum intra unum corticem multitudinem habet granorum, ita in Ecclesia multitudo fidelium intra mysterium dominicae passionis continetur. Hinc apostolus Rom. 6, dicit: quotquot baptizati estis in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati estis, consepulti cum ipso per Baptismum in morte. Cypri cum nardo, nardus et crocus; fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani. In hoc horto sic clauso, idest in Ecclesia, nascuntur Cypri cum nardo, nardus simul et crocus cum universis lignis Libani. Cyprus arbor est aromatica, semen simile coriandri habens, idest album et sublucidum, quod oleo coquitur, et inde exprimitur quod cyprus vocatur: unde regium unguentum paratur. Legimus in Exod. cap. 16: quod manna erat quasi semen coriandri album. Cyprus ergo et manna unam habent significationem: significant enim caelestem gratiam tamquam mannam de caelis venientem. Cyprus ergo in horto Ecclesiae est vel nascitur, cum fideles quique docentur gratiam spiritualem omnibus praeferre, et per illam salutem sperare. Nemo enim suis viribus, sed sola Dei gratia potest salvari. Nardus typus est dominicae passionis. Unde et Maria nardo pistico caput et pedes domini unxit. Nardus ergo in horto Ecclesiae est, cum sancti memoriam dominicae passionis venerantur, eique gratias agunt, quod intantum eos dilexerit ut pro eorum salute et liberatione mortem susciperet. Crocus aurei coloris habet florem; ideoque significat caritatem: sicut enim aurum inter cetera metalla pretiosius est, ita caritas inter omnes virtutes principatum tenet, dicente apostolo 1 Cor. 13: nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec; major autem horum est caritas. Cum nardo ergo crocus in horto Ecclesiae nascitur, cum membra Christi, hoc est fideles quique, caritatem Dei et proximi efficaciter tenere student. Crocus autem fertur ignitas febres refrigerare; sic vera caritas ardorem concupiscentiae saecularis refrigerat, et dilectionem Dei et proximi in mente accendit. Fistula et cinnamomum. Fistula, brevis est arbuscula, quae et casia vocatur, cortice purpureo; et significat sanctos in Ecclesia humilitate et patientia praecipuos, pauperes videlicet spiritu, quorum est regnum caelorum. Purpureus autem cortex significat similitudinem passionis Christi, quam illi qui in vera humilitate fundantur, in corde semper retinere et imitari satagunt. Cinnamomum et ipsa brevis est arbuscula, sed mirae virtutis et odoris: ideoque profectum designat humilitatis quae et per fistulam designatur. Fistula ergo et cinnamomum in Ecclesia sunt, cum sancti Dei humilitatem et patientiam et in corde veraciter retinent, et foris aliis ostendunt. Quod autem fistula rubicundum habet corticem, cinnamomum vero cyaneum habet colorem, significat quod quanto plus sancti memores sunt passionis redemptoris sui, tanto in oculis suis viliores et despectiores sunt, dicentes cum Abraham, Gen. 18: loquar ad dominum meum, quamvis sim pulvis et cinis. Et cum Job 42: idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Cum universis lignis Libani. Ligna Libani ceteris lignis pulchritudine ac proceritate et robore praeeminent; ideoque significant doctores, et perfectos quosque in Ecclesia, de quibus superius domus Ecclesiae dicitur aedificata, dicente eadem Ecclesia (supra cap. 1): ligna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina: quia videlicet sancti doctores praedicatione sua et exemplis Ecclesiam muniunt. Cum fistula ergo et cinnamomo universa ligna Libani in horto Ecclesiae memorantur quia sive humiles et patientes, sive perfecti quique doctores, eamdem habent fidem in Ecclesia, et eadem beatitudinem expectant. Myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. Myrrha arbor est cujus succus stacten dicitur, tantae virtutis ut quicquid ex eo tactum fuerit, ab omni putredine et vermibus servetur illaesum. Aloe est suavissimi odoris arbor, adeo ut vice thymiamatis, altaribus adoleatur. Habet vero succum amarissimum, resistentem putredini et vermibus. Hinc et in passione domini. Joan. 19, Nicodemus detulisse dicitur: myrrhae et aloes quasi libras centum. Per has ergo arbores designantur carnis continentia et castimonia: nam putredo luxuriam solet designare; juxta quod propheta de quibusdam dicit (Joel. 1): computruerunt jumenta in stercore suo. In horto ergo Ecclesiae sunt myrrha et aloe, hoc est mentes castae, et omnis corruptionis immunes, audientes ab apostolo, Heb. 12: pacem sectamini cum omnibus, et castimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Cum omnibus primis unguentis. Prima unguenta quid melius quam caritas intelliguntur? De qua apostolus dicit 1 Cor. 19: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. Ac deinde (c. 13): si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Post myrrham ergo et aloe, bene prima unguenta ponuntur: quia post carnis continentiam succedit vera caritas, qua Deus super omnia diligitur. Neque enim illi qui mundi dilectione tenentur, hoc est qui voluptatibus et illecebris adhuc delectantur, hujus caritatis participes esse possunt. Fons hortorum, puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano. Fons hortorum ipsa est primitiva Ecclesia, quae veritatis scientia hortos, idest Ecclesias, per universum mundum disseminatas, irrigat. Ipsa est et puteus aquarum viventium: quia scientia veritatis, quae est in Ecclesia, in quibusdam quasi fons est, ubi patet, in quibusdam quasi puteus, ubi latet, et ad liquidum percipi non potest. Nam inter fontem et puteum hoc distat quod fons est in imo, et in superficie terrae ducitur: puteus vero semper est in imo. Ecclesia ergo et fons est, et puteus, quia mysteria Dei in quibusdam veluti fons facile capiuntur, in quibusdam vero cum difficultate tamquam aqua ex puteo extrahuntur. Aquae autem viventes, ipsa mysteria Scripturarum vocantur, quia in se caelestem habent virtutem: et e contra cisternae vocantur, idest collectiones aquarum, dogmata haereticorum, de quibus dominus per prophetam (Jer. 2): me dereliquerunt fontem aquae vivae; et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Quae fluunt impetu de Libano; hoc est, manant de Ecclesia, quae dealbata est et candidata Baptismate, et bonis operibus; quod Libanus interpretatur. De hoc Libano, hoc est de Ecclesia, fluunt, idest emanant aquae doctrinarum caelestium; et hoc cum impetu, idest cum magna virtute, qua omnia haereticorum figmenta destruuntur et subvertuntur. Hinc et Psal. 45: fluminis impetus laetificat civitatem Dei; idest virtus divinorum eloquiorum. Surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Numeratis Ecclesiae virtutibus sub nomine aromatum, sciens dominus, qui est sponsus et redemptor Ecclesiae, ipsam Ecclesiam persecutionibus esse multiplicandam, subsequenter ipse quodammodo jubet venire persecutionem, non praecipiendo, sed permittendo, surge, inquit, Aquilo, et veni Auster. Per Aquilonem et Austrum, flatus persecutionum et perturbationum intelliguntur contra Ecclesiam saevientium. Aquilo quidem frigidissimus ventus est; Auster calidus: et ideo per Aquilonem terrores et minae designantur; per Austrum blandimentorum decipulae figurantur: quibus duobus modis probatur Ecclesia, terroribus videlicet, et blandimentis. Quando autem dicit, surge Aquilo, et veni Auster, non imperat malis, nec cogit eos ad mala facienda, sed permittit, et facultatem illis dat, ut possint saevire contra Ecclesiam, quatenus per illorum malitiam Ecclesia probetur, et illi gravius puniantur. Novit enim dominus de malis hominum bona quaedam facere. Sed et ipsam persecutionem in sua potestate habet, ut non tantum saeviant quantum volunt: unde scriptum est, Job 28: qui facit ventis pondus: quia videlicet flatibus persecutionum modum impendit; juxta quod apostolus dicit 1 Cor. 10: faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Perfla, inquit, hortum meum, hoc est Ecclesiam meam, et fluent aromata illius, hoc est fragrantia virtutum, et odor bonorum operum ex illa procedent. Quo enim acerbius Ecclesia conteritur, eo majorem virtutum odorem ex se emittit.


Caput 5

[88276] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 5 Audiens Ecclesia persecutionem vocari, tamquam se praeparans contra adversa dicit: veniat dilectus meus in hortum suum; hoc est, veniat Christus sponsus meus, quem toto corde diligo, ad Ecclesiam suam, ut comedat fructum pomorum suorum; idest, delectetur atque pascatur bonis operibus fidelium suorum: nam cibus domini, bona nostra opera sunt; sicut ipse fidem Samaritanorum vel gentium intuens, dixit apostolis, Joan. 4: ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. Veni in hortum meum, soror mea sponsa. Desideranti Ecclesiae ut ad se veniat sponsus, respondet se jam hoc fecisse: ego jam veni: nam non est imperativus veni, sed praeteritum indicativi. O soror mea sponsa, jam ego veni in hortum meum; idest, jam visitavi Ecclesiam meam, et quotidie visito, et virtutum illius tamquam pomis pascor, atque odore fruor. Venio ad eam, ut errantes corrigam, infirmantes roborem, dubios confirmem, et perfectos quosque praemiis caelestibus donem. Messui myrrham cum aromatibus meis. Per myrrham designantur illi qui vitam martyrio finierunt, vel etiam carnem suam cum vitiis et concupiscentiis mortificaverunt; aromata vero sunt opera sanctarum virtutum bonae opinionis odoribus fragrantia. Metit ergo dominus myrrham cum aromatibus suis, quando sanctos martyres, vel reliquos electos bonis operibus insignes ab hac vita falce mortis praecidit, atque ad maturitatem bonorum operum perductos, in horreo supernae quietis recondit: comedi favum meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Per favum et vinum sancti praedicatores figurantur; per mel vero et lac boni auditores. Favus enim praedicatores sunt, qui arcana et intima Scripturarum mysteria quasi mella de favis producunt, et praedicando aliis manifestant; mel vero sunt boni auditores, qui dulcedinem verbi Dei attente percipere, eaque delectabiliter pasci student. Vinum sunt ipsi praedicatores, qui et favus, qui fortia quaeque sacramenta Scripturarum annuntiant; lac vero sunt infirmi, qui et auditores, quibus aperta mysteria quasi lac parvulis conveniunt. Cum ergo horum omnium vita diversis modis et studiis agatur, horum tantum omnium bona intentione redemptor delectatur et pascitur; et sic quasi favum cum melle comedit, et vinum cum lacte bibit. Possumus hoc etiam ad mortem electorum referre, quos dominus comedit cum ad aeternam quietem vocat per mortem, et corpori suo, hoc est societati electorum, in illa jam caelesti felicitate laetantium conjungit. Quod si hoc non accipimus, in melle debemus eos accipere quorum animae jam caelesti gloria laetantur. In favo vero eos qui jam corpore et anima in illa beatitudine laudant Deum, et in illo gaudent perpetuo; quales sunt illi qui cum domino surrexerunt. Comedite amici, bibite et inebriamini carissimi. Non solum dominus profectu justorum gaudet, verum etiam nos hortatur, ut in illorum virtutibus gaudeamus, et illos imitemur. Comedite, inquit, amici, hoc est fideles mei, quia amici mei estis faciendo quae jubeo; carissimi mei estis, perfecta me animi caritate diligendo. Comedite, inquit, ergo et bibite; idest, sanctorum bonis actibus congaudete, et illos vobis ad imitandum proponite. Notandum vero, quod dicit, bibite et inebriamini carissimi. Ebrietas aliquando pro saturitate ponitur in Scripturis, sicut de fratribus Joseph scriptum est, Gen. 43: biberunt et inebriati sunt coram eo. Et Ps. 64: visitasti terram et inebriasti eam; idest satiasti et replesti. Hortatur ergo nos ut non solum comedamus et bibamus, verum etiam saturemur: quia sunt qui comedunt, et non saturantur; hi videlicet qui verba Dei, corporis quidem aure percipiunt, sed opere adimplere contemnunt. At vero electi quique et comedunt et saturantur: quia videlicet praedicationem divinam delectabiliter audiunt, internis sensibus recondunt, et opere adimplere satagunt: de quibus Psalmista dicit, Psal. 21: edent pauperes et saturabuntur. Si vero, ut superius dictum est, de morte sanctorum hoc acceperimus, amici et carissimi angelici spiritus intelliguntur quos jubet dominus congratulari electis suis, cum ab hac vita ad aeternae beatitudinis requiem transferuntur; juxta quod in Evangelii parabola legitur (Lucae 13): congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox Ecclesiae: ego dormio, quia aliquantula pace largiente sponso meo requiesco; nec tales patior pressuras quales primitiva Ecclesia: et ideo cor meum vigilat, quia securius concessa mihi pace, amore sponso meo inhaereo, et ad illum oculis cordis mei intendo. Sed quia hoc tempus non est requiei, sed potius laboris et certaminis, rursus sponsus Ecclesiam suam ad labores excitat, et ad praedicationis certamen hortatur. Vox dilecti mei pulsantis. Pulsat dilectus, cum Christus fideles suos ad profectum virtutum hortatur; sive pulsat, cum eos admonet, ut proximos praedicando lucrentur. Est et tertia pulsatio, qua pulsat dominus electos suos, cum per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat. De qua pulsatione in Evangelio dicitur (Lucae 12): ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Sed hoc loco pulsare dicitur, hoc est Ecclesiam ad opus praedicationis instigare. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Aperi mihi, soror mea. Soror, quia coheres regni mei facta: amica mea, quia de jugo servitutis liberata, arcana veritatis meae cognovisti: columba mea, quia spiritus mei dote sanctificata: immaculata mea, quia effusione mei sanguinis ab omni peccatorum macula et naevo purgata es: aperi mihi; hoc est, de quiete et otio dilectae tibi contemplationis egredere ad opus praedicationis. Quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Caput Christi (ut apostolus dicit 1 Cor. 11) Deus est; cincinni vero sunt intimae cogitationes sanctorum, quae non laxae et dissolutae fluunt, sed vinculo timoris et amoris Dei colliguntur. Ros vero et guttae noctium hoc loco tenebrosas et infidelitate plenas frigidasque mentes significant. Caput ergo sponsi plenum est rore, cum saeculares quique saeculi amore a caritate torpescunt; juxta quod dominus, Matth. 24, dicit: abundante iniquitate, refrigescit caritas. Et cum tales sanctos Dei caelestia meditantes persequuntur et odiunt, quasi cincinni sponsi pleni sunt guttis noctium. Cum ergo tales multiplicantur et gravant Ecclesiam, tunc sponsus admonet sponsam suam ut surgat, et operi praedicationis insistat. Expoliavi me tunica mea; quomodo induar illa? Provocata Ecclesia a sponso suo ad officium praedicationis respondet: expoliavi me tunica mea; quomodo induar illa? Exui, inquit, me curis et occupationibus istius saeculi, sine quibus officium praedicationis aut vix aut nullatenus agitur; et quomodo fieri potest ut ad ea quae deserui iterum revertar? Nam qui se ad officium praedicationis suscipiendum aptat, debet quaeque temporalia subditis providere, quae sine magna solicitudine agi non possunt. Quod autem tunica solicitudines et curas saeculi significet, dominus ostendit dicens in Evangelio Matth. 24: et qui in tecto est, non descendat tollere tunicam suam; quod est aperte dicere: qui in sublimi contemplationis arce consistit, non descendat et iterum occupationibus saeculi implicetur. Timet ergo Ecclesia, vel anima quaeque sancta, hac tunica exuens in contemplatione sui conditoris requiescens, iterum illam indui, et saecularibus negotiis occupari. Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos? Lavi pedes meos; hoc est, actiones quibus pulverem tangere, hoc est terrena agere consueveram, dignis poenitentiae fletibus ablui, adeo ut nihil nunc nisi divina me libeat meditari: quomodo inquinabo illos? Idest, quomodo potest fieri ut iterum ad cogitanda terrena et caduca redeam, quae nunc exoccupato et libero corde, divino fruor contuitu? Dilectus meus misit manum suam per foramen; et venter meus intremuit ad tactum ejus. Dilectus manum per foramen mittit, et ventrem tangit, cum interna conditor inspiratione visitat cor, et ad profectum virtutum accendit, sive etiam cum nos ad memoriam operum suorum revocat, ut cogitemus quia, cum esset Deus, homo pro nobis fieri dignatus est, ut terrena nostra suscipiens, caelestes nos faceret, et moriendo pro nobis, vitam aeternam nobis daret. Quod cum fit, venter intremit: quia cum talia cogitare incipimus, cordis nostri arcana se concutiunt, dum stupere incipimus quanta dignatione haec conditor pro nobis agere dignatus est. Nam quod venter cor significet, ostendit propheta dicens (Jer. 4): ventrem meum doleo. Quod quid esset, ostendit subdens: sensus cordis mei dissipati sunt. Surrexi ut aperirem dilecto meo. Aperimus dilecto, non solum cum adventum ejus per caritatem suscipimus, verum etiam cum aliis praedicamus; et eos qui per malitiam pectus clauserant, nostra praedicatione e converso facimus, ut ipsi quoque januam cordis Christo aperiant. Bene autem primo dicitur, surrexi, deinde, ut aperirem: qui enim praedicando aliorum corda Christo vult aperire, prius debet surgere; hoc est, ad studia bonorum operum erigi, et opere implere quod praedicat; ne forte cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur. Hinc et Lucas de domino dicit, Act. 1: quae coepit Jesus facere et docere. Prius dicit facere, deinde, docere. Manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Per manus, quibus operamur, ipsa operatio designatur, per digitos vero discretio operationis; quia in nullo membro tantae sunt distinctiones articulorum, quantae in digitis. Manus Ecclesiae myrrham distillant, cum praedicatores ejus, continentiae et mortificationi carnis suae operam dant, dicentes cum apostolo, 1 Corinth. 9: castigo corpus meum, et in servitutem redigo: sive cum pro Christo mori parati sunt: sicut Joannes dicit Ep. 1, cap. 3: si Christus pro nobis animam posuit (vel mortuus est) et nos debemus pro fratribus animas ponere. Digiti vero sunt pleni myrrha probatissima, cum ipsum opus mortificationis subtiliter discernimus, utrum pro spe vel intuitu supernae mercedis fiat, an pro saeculi laudibus: qui enim pro humanis favoribus jejunat, vel abstinentiae sive continentiae operibus insistit, in manibus quidem myrrham habet, sed in digitis non habet: quia non discernit quare hoc faciat; de qualibus dominus dicit, Matth. 6: receperunt mercedem suam. Sive manus sponsae distillant myrrham, cum operarii sanctae Ecclesiae, castimoniae et continentiae seipsos aptant. Pessulum hostii mei aperui dilecto meo; at ille declinaverat, atque transierat. Pessulum ostii aperit, cum Ecclesia, vel fidelis quaeque anima, cor advenienti conditori praeparat. At ille declinaverat atque transierat. Plerumque enim dum subtilia quaeque tractare volumus, quanto subtilius intendimus, tanto acies cordis reverberatur. Unde Salomon dixit, Eccl. 7: sapiens efficiar; et ipsa longius recessit a me. Et Psal. 63: accedet homo ad cor altum; et exaltabitur Deus. Quanto enim quisque ad contemplationem divinam purificatione carnis cor sustollit, tanto altius quod quaerebat esse invenit. Dicit ergo: at ille declinaverat, atque transierat; quia nemo in praesenti vita eum sicuti est comprehendere potest. Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quanto, inquit, vicinius adventum sponsi mei persensi ad tactum secretae inspirationis, tanto magis quidquid in me erat frigidum incaluit, ita ut nihil mihi libeat jam nisi lacrymis resolvi. Loquitur enim sponsus interna sui inspiratione, cum Christus sanctam animam inspirat, eique caeleste desiderium suggerit. Et ita eo loquente liquefit: quia quo magis caelestibus afflat desideriis, eo amplius terrenis emoritur, et quasi insensibilis mundo efficitur, solumque desiderio caelesti vivit. Hoc est etiam quod per prophetam dominus dicit (Isai. 42): quis caecus nisi servus meus? Quis surdus nisi ad quem causam per nuntios meos misi? Quaesivi illum, et non inveni. Ingeminat iterum causam doloris sui. Quaesivi illum, et non inveni; vocavi illum, et non respondit mihi. Omnibus quidem se pie quaerentibus semper adest dominus, se invocantibus respondet, idest ad salutem exaudit; sed plerumque fidelem animam et ad se venire desiderantem non exaudit, ad hoc ut ita se in praesenti ostendat sicut se in futurum ostensurum promisit. Vel etiam non respondet, idest non exaudit, ad hoc ut ad libitum suum sanctus quisque vinculis corporis exuatur, et liberis amplexibus sponsi sui demulceatur. Nam quando apostolus dicebat, Phil. 1: cupio dissolvi, et esse cum Christo; quasi quaerebat inhaerere sponso suo, et vocabat illum desiderio mentis; sed non respondebat illi, quia non statim de corpore eum liberabat, sed adhuc laboribus exercere et utilitatibus Ecclesiae insudare permittebat. Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, vulneraverunt me: tulerunt mihi pallium meum custodes murorum. Vigiles qui custodiunt civitatem, sancti sunt doctores, qui caritate Dei ipsam Ecclesiam circumeunt, pervigilem ejus curam habentes, quo illam et ab adversariis tueantur, et verbo suo, vel exemplo ad caelestia desideranda accendant. Inveniunt ergo sponsam dilectum quaerentem, cum sancti doctores animam caelestibus desideriis intentam, vel praesentes verbo, vel absentes scriptis suis instituunt et informant. Percusserunt me, inquit, et vulneraverunt. Verbum Dei gladius est, dicente apostolo, Heb. 4: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae. Hoc gladio sponsa percutitur et vulneratur, quando praedicatoris sermo de Deo loquitur, et auditoris mentem veluti quodam spiculo compunctionis, et amoris transfodit. Tulerunt mihi pallium meum, hoc pallium, quod superius tunica intelligitur, ubi dicitur, spoliavi me tunica mea, tegmen videlicet saecularium desideriorum, quod custodes auferunt: quia quod de amore praesentis saeculi in mente alicujus sancti remansit, totum sancti doctores auferunt, et ea solummodo Christum diligere faciunt. Hi tales possunt dicere cum apostolo, Gal. 6: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Custodes murorum. Muri civitatis sunt doctores Ecclesiae. Custodes ergo murorum illi sunt qui etiam illos instruunt qui aliis praedicare possunt. Qualis erat Paulus qui Timotheum et Titum, muros utique hujus civitatis, instruebat et custodiebat; hoc est, exhortabatur ad perfectionem boni operis. Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei quia amore langueo. Filiae Jerusalem sunt animae fideles, quae vel adhuc in praesenti peregrinantur, vel etiam Christo fruuntur, idest filiae supernae illius civitatis in qua est superna pax et felicitas divinae contemplationis. Sed hoc loco filias Jerusalem animas debemus accipere Deum desiderantes, sed adhuc in hac peregrinatione versantes. Adjurat ergo sponsa filias Jerusalem, ut nuntient sponso quia amore languet: tunc enim anima fidelis amore languet cum fideles alios desiderantes Deum, pro se deprecatur ut suum desiderium Christo insinuent, eique nuntient suo amore illam teneri. Bene autem se amore languere dicit: quanto enim superna desiderare coeperit, tanto magis erga ea que mundi sunt infirmatur et languescit. Nec mirum si tales languere dicuntur, cum apostolus, Col. 3, eos mortuos dicat, mortui inquiens estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ita ergo adjuranti sponsae, respondent filiae Jerusalem: o pulcherrima mulierum, qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? Hoc tunc fit, quando quis fidelis fratrem fidelem alloquitur, et invicem sibi caelestium desideriorum verba suggerunt, quibus se ad supernorum amorem accendant. Indica mihi, inquit, tamquam desideranti, et jam ad visionem conditoris mei venire cupienti, qualis est dilectus tuus, idest qualiter Christus amari debeat. Jamdudum, inquit, illum timere coepi; sed jam caritate timorem expellente, opto audire verba quibus ad amorem illius accendar. Tu ergo, quae illum jam amore quaeris, ejusque amore langues, dic mihi qualis est dilectus tuus ex dilecto. Dilectus ex dilecto, filius est ex patre, sicut est Deus ex Deo, lumen de lumine. Vel etiam dilectus ex dilecto est Christus, ex ea parte videlicet qua diligendus est, non ex ea qua timendus: nam timere minus perfectorum est, quos timor a peccatis revocat: amare vero jam perfectorum est. Interrogat ergo qualis sit dilectus ex dilecto, idest qualiter Christus amari debeat, vel qualis sit erga illos qui illum tantum amare noverunt: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Vox respondentis Ecclesiae: dilectus meus candidus, virginitate, rubicundus passione: candidus, quia sine peccato natus est, et sine peccato est conversatus: peccatum enim non fecit, nec dolus inventus est in eo: 1 Pet. 2, rubicundus: quia lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. (Apocaly. 1): electus ex millibus. Singulari enim gratia homo Christus in humani generis massa refulsit: quia per illum proposuit Deus salvare genus humanum, et ipse est mediator Dei et hominum Jesus Christus. De quo Psalm. 13: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et Salomon, Eccle. 7: virum de mille unum reperi, idest Christum. Et ipse in Ps. 140: singulariter sum ego, donec transeam. Electus ergo ex millibus, quia solus ex multitudine sanctorum dignus fuit audire, Matth. 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Caput ejus aurum optimum. Caput sponsi Deus est, juxta quod Apost. dicit 1 Cor. 11: caput Christi Deus; qui auro optimo comparatur, quia sicut aurum omnibus metallis est pretiosius, ita omnipotens Deus omnibus a se factis bonis praecellit et supereminet. Unde dominus, Marc. 10: nemo bonus, nisi solus Deus. Caput ergo sponsi aurum optimum est, quia Dei bonitas ineffabilis est, omnium rerum bonitatem transcendens: quia nihil bonum nisi participatione hujus summi boni. Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Comae sponsi sunt multitudines fidelium per fidem et dilectionem Deo adhaerentes, quae elatis palmarum comparantur. Dicamus juxta litteram de elatis palmarum. Elatae palmarum sunt rami provectiores et excellentiores, interdum aureo colore crispantes, et semper ad excelsa tendentes, et nunquam virorem suum amittentes. Tales ergo dicit comas sponsi sui, crispas videlicet et rutilas. Nonnulli dicunt elatas palmarum speciem esse arboris aromaticae, quam Latini abietem sive spatam vocant; nam Graece abies, elates dicitur. Est autem haec species apta conficiendis unguentis. Abietem vero hic non magnam illam arborem quae est navigiis vel domibus apta; sed, ut diximus, speciem aromaticae arboris debemus accipere. Haec juxta litteram de elatis palmarum. Comae ergo sponsi elatis palmarum comparantur, quia fidelium multitudines et virore fidei gaudent, et ad aeterna praemia desideranda extolluntur, atque supernae suavitatis dulcedinem degustant: quam quanto magis percipiunt, tanto amplius in oculis suis peccatores sibi et contemptibiles esse videntur: unde sequitur, nigrae quasi corvus. Comae enim sponsi nigrae sunt quasi corvus, quia fidelium multitudines suae fragilitatis consciae sunt, et nihil se boni ex seipsis habere noverunt. Vel etiam elatae palmarum sunt in spe et victoria. Nigrae vero quasi corvus quia despecti et contemptibiles sunt pressuris hujus saeculi. Elatae palmarum sunt sancti, qui per gratiam Dei ad caelestis victoriae palmam tendunt. Nigrae vero quasi corvus, quia per se infirmos et peccatores se esse cognoscunt. Possunt etiam comae sponsi angelicae virtutes accipi, quae Deo specialiter inhaerent, sicut comae capiti, eumque e vicino contemplantur; quae bene elatis palmarum comparantur, quia nunquam a status sui rectitudine inclinantur, sed in dignitate officii sui immaculate permanent; quae quanto magis claritatem sui conditoris contemplantur in eo, quam vile sit omne creatum in ejus comparatione aspiciunt; et ideo quasi corvus nigrae esse dicuntur, oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae. Oculi sponsi sunt dona spiritus sancti; quod ostendit Joannes in Apoc. 5, dicens: vidi agnum tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem; qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. Unde bene columbis super rivos aquarum comparantur, quia spiritus sanctus puris et sinceris mentibus delectatur: non enim super stagna vel paludes, sed super rivos aquarum columbae resident, quia spiritus sanctus castas et mundas mentes, ut dictum est, sibi habitaculum facit. Quae lacte sunt lotae. Lactis nomine gratia Dei intelligitur, quae per spiritum sanctum Ecclesiae tribuitur, et qua, veluti lacte parvuli, ita Ecclesia nutritur. Possumus et per oculos sponsi, doctores accipere: qui columbis comparantur propter innocentiam et simplicitatem. Hae columbae super rivos aquarum resident, quia sancti doctores fluentis divinarum Scripturarum immorantur. Columbae super rivulos aquarum resident, ut adventum accipitris a longe prospiciant, et praecaveant; sic et sancti doctores aqua Baptismatis perfusi, nitore castitatis et sanctimoniae dealbati, resident juxta fluenta plenissima, hoc est juxta Scripturarum exuberantem scientiam. Si quid vero putamus distare inter rivulos et fluenta plenissima, dicendum est, per rivulos veteris testamenti Scripturas exprimi, per fluenta plenissima copiosam sancti Evangelii doctrinam designari. Istae ergo columbae et super rivulos aquarum sunt, et juxta fluenta plenissima resident: quia sancti doctores assidue tam veteris testamenti quam novi mysteria perscrutantur. Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. Genae sponsi modesta Christi pietas vel severitas, sive habitus vultus illius accipitur. Nam in genis viri laetitia vel modestia; severitas quoque et pietas deprehenditur. Ideoque in genis sponsi redemptoris nostri istius habitus vultus accipitur. Genae illius erant cum exultaret in spiritu, ut Evangelium dicit (Matth. 11), vel cum fleret super mortuum Lazarum: Joan. 11, vel cum doleret super perituram Jerusalem: Luc. 19, et plura id genus. Hae ergo genae sponsi areolis aromatum comparantur; sicut enim areolae aromatum optime compositae et ordinatae aspectum intuentium delectant, eisque odorem suum propinant; ita Christi mansuetudo et absentes fama, et praesentes re ipsa delectabat, et ad sui dilectionem provocabat. Hae ergo areolae a pigmentariis conditae sunt. Pigmentarii sunt prophetae vel apostoli, quorum alteri futura omnia, alteri jam facta descripserunt. Labia ejus lilia distillantia myrrham primam. Per labia sponsi, verba domini Jesu Christi accipiuntur, quae liliis comparantur, quia candoris aeterni praemia annuntiant. Distillant myrrham primam, quia per carnis mortificationem ad haec perveniendum docent. Vel etiam liliis labia domini comparantur, quia castitatis ac munditiae opera docent. Distillant myrrham primam, quia quaecumque adversa patienter perferenda insinuant. Labia domini lilia erant, cum docens in monte diceret, Matth. 5: beati pauperes spiritu (...) beati mites (...) beati misericordes (...) beati mundo corde. Distillabant myrrham primam, cum post haec subjungeret. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. In manibus sponsi operatio salvatoris exprimitur. Sicut enim quis facile torno operatur, nec regula ulla indiget, sic operatio redemptoris facilis erat; quicquid enim volebat, illico perficiebat: quia dixit et facta sunt (Psalm. 148), et de quo Evangelista dixit (Matth. 7): erat quasi in potestate habens sermonem. Aureae autem erant, quia operatio illius, divinitatis peragebatur potentia. Nam in auro divinitas figuratur: quia sicut aurum cetera metalla antecedit et pretiosius est; ita divinitas omnibus suis operibus ineffabili modo cunctorum studia et operationes praecellit. Plena hyacinthis. Hyacinthus lapis est aerii coloris. Quid ergo in hyacinthinis manibus nisi spes et desiderium caeleste accipitur? Et manus domini plenae sunt hyacinthis, quia omnis ejus operatio nos ad spem et desiderium supernorum excitat. Hyacinthus etiam est flos aromaticus coloris purpurei, bonique odoris. Manus domini plenae sunt hyacinthis, quia in cruce clavis perforatae, et rubore sui sanguinis quasi colore purpureo respersae sunt. Sed superior expositio de hyacintho lapide melius hic convenit; quoniam in alia translatione etiam lapis habetur, dicitur enim: manus ejus tornatiles plenae sunt Tharsis. Tharsis autem lapis est quem nos chrysolithum dicimus. Venter ejus eburneus, distinctus sapphyris. In membris humani corporis nihil ventre fragilius, nihil tenerius; ideoque per ventrem fragilitas humanitatis assumptae in Christo accipitur. Ebur autem est os elephantis, quod animal dicunt esse castissimum, et naturae frigidissimae: unde et a dracone, qui calidae naturae est, vehementer appetitur. Venter ergo sponsi eburneus est, quia assumpta humanitas redemptoris, nullam corruptionem, nullam labem admisit: peccatum enim non fecit, nec dolus inventus est in eo ullus (1 Pet. 2). Fragilitatem quidem carnis assumpsit, sed tamen totius peccati immunis fuit; sicut serpens aeneus, qui a Moyse in deserto exaltatus fuerat (Joan. 3), figuram quidem serpentis habuit, sed malitia veneni caruit. Distinctus sapphyris. Sapphyrus lapis est, caeli sereni habens colorem: unde in visione domini dicitur (Exod. 24): est sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphyri, et quasi caelum cum serenum est. Per sapphyros ergo opera divinae majestatis intelliguntur, quae in carne perficiebat. Venter ergo sponsi distinctus erat sapphyris, quia humanitas Christi caelestibus virtutibus refulgebat. Nec plenus dicitur esse sapphyris, sed distinctus, ita videlicet ut inter sapphyros appareret eboris candor: quia sic dominus operabatur ea quae erant humanitatis, ut non relinqueret ea quae erant divinitatis: distincta est enim operatio in Christo divinitatis et humanitatis: nam quod esuriebat, quod flebat, quod lassabatur, quod ad ultimum crucifigi et mori poterat, humanitatis opera erant; quod vero mortuos suscitabat, quod omnibus infirmitatibus succurrebat, quod seipsum a mortuis resuscitabat, evidentissima erant divinitatis opera. Crura illius columnae marmoreae. Crura sponsi itinera sunt salvatoris, quibus homo fieri, et ad nos venire dignatus est: quae recte columnis marmoreis comparantur, quia nihil marmore fortius, nihil columna rectius. Et crura sponsi columnae marmoreae sunt, quia omnia itinera Dei et fortia et recta sunt. De fortitudine dicit Psal. 18: exultavit ut gigas ad currendam viam. De rectitudine alibi (Psalm. 10): justus dominus et justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus ejus. (Psalm. 24): universae viae domini misericordia et veritas. Quae fundatae sunt super bases aureas. Haec crura super bases aureas fundata esse dicit, quia omnia quae per Christum vel in Christo agenda erant, divinitatis consilio ante mundi constitutionem praeordinata et praefinita sunt. Aurum enim, quod, ut saepe dictum est, pretiosius est ceteris metallis, divini consilii sincerissimum secretum significat. De basibus ergo aureis columnae marmoreae procedunt, quia ab initio saeculi ordinata est incarnatio, nativitas, passio et surrectio, ceteraque mysteria salvatoris, quibus humanum genus redimeretur: unde propheta laudans dominum dicebat (Ps. 56): domine Deus meus, honorificabo te, laudem dicam nomini tuo, qui facis mirabiles res: consilium tuum verum fiet. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. Libanus Phoeniciae est mons, terminus Judaeae contra Septentrionem, et est excelsior ceteris montibus. Arbores etiam illius montis et proceritate et specie ac robore, ceterarum sylvarum ligna praecellunt. Sicut, inquit, Libanus ceteris montibus Judaeae terrae praecelsior, ita redemptor noster speciosior est omnibus electis: quia, speciosus forma prae filiis hominum (Psal. 44). Et sicut cedrus pulchrior et procerior est ceteris arboribus; ita ille gratia et dignitate omnes ab initio saeculi praecellit. Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Superius per labia sponsi verba ejus intellecta sunt. Nunc per guttur, ipsorum verborum interior dulcedo significatur, qua intellectus noster satiatur; et ad quam percipiendam invitabat Psal. 33, dicens: gustate, et videte quoniam suavis est dominus. Et multi quidem verba domini facile intelligere possunt; sed pauci sunt qui dulcedinem illorum valeant penetrare, hoc est qui praecepta domini ex amore et desiderio studeant adimplere. Et totus desiderabilis; ac si diceret: quid per singula ejus membra describendo immoror? Totus est desiderabilis sponsus meus. Totus, inquit, quia perfectus Deus, perfectus homo. Totus ergo desiderabilis est: quia Angelos et electos quosque ad suum desiderium accendit: juxta quod apostolus dicit (1 Pet. 1): in quem desiderant Angeli prospicere. Et quanto vicinius aspicitur, tanto majori affectu ad se aspiciendum desiderium provocat intuentis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem. Dilectus, quia per fidem et caritatem illi inhaereo; amicus vero, quia me de vinculo peccati redemptam, amicam suam et secretorum suorum consciam facere dignatus est. Quem quanto quisque plus diligit, tanto amicitia ejus dignus est. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Vox est filiarum Jerusalem, idest Ecclesiarum, sive etiam animarum sanctarum. Nam sponsa Christi est Ecclesia: filiae vero Jerusalem, ipsa Ecclesia est quae ex singulis fidelium animabus constat. Ajunt ergo: quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum; quo declinavit dilectus tuus? Et quaeremus eum tecum. Adjuraverat enim ipsa sponsa superius filias Jerusalem, ut nuntiarent sponso quod amore ejus langueret. Interrogaverant hae eaedem filiae Jerusalem, qualis esset sponsus; et illa consequenter formam sui sponsi exposuerat. Nunc interrogant ipsae filiae Jerusalem, quo abierit sponsus ille, ut quaerant eum cum ea. Hoc faciunt sanctae animae quando adinvicem de aeterna salute colloquuntur flagrantes amore Christi, et ejus aspectum desiderantes; sive cum diligenter investigant in quorum maxime cordibus Christus requiescat, ut eorum exemplo et conversatione aedificentur. Notandum autem, quod dicitur: quo abiit (vel quo declinavit) dilectus tuus? Quasi enim ad tempus declinat, dum quaerit ut ad majus desiderium ad se sequendum nos excitet. Ad hoc enim plerumque differuntur vota et orationes sanctorum ut ardentius eum desiderare incipiant. Sicut et quondam Mariae se quaerenti non statim se ostendit, sed in specie hortulani apparens, tamdem quod ipse esset qui quaerebatur aperuit. Exaudit ergo semper dominus electos suos: sed tamen quasi declinat, cum non statim postulata concedit. Bene autem dicitur: quaeremus eum tecum: nam qui sine Ecclesia Christum quaerit, errare potest, proficere non potest.


Caput 6

[88277] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 6 Jam supra diximus quis sit hortus Christi; sancta videlicet Ecclesia, de qua supra dictum est (cap. 4), hortus conclusus soror mea sponsa. Descendit, inquit, Christus in hortum suum, hoc est quem ipse praeparavit et excoluit, quem virtutum germinibus consevit, quem muro suae custodiae ab incursu malignorum spirituum defendit. Et bene in hortum suum descendisse dicitur: nam in horto sepeliri voluit, et primum Mariae Magdalenae in horto apparuit (Joan. 19 et 20), ibique quodammodo primitias Ecclesiae consecravit. Descendisse ergo dicitur, quasi de superioribus et de caelestibus sedibus in hortum quem in humili loco plantavit, ut hortus, idest Ecclesia sua dicit, quae est ista quae descendit per desertum? Ad areolam, inquit, aromatum. Per areolam anima cujusque fidelis intelligitur, quae disciplina caelesti exultat, et diligenter composita, ac laterum parilitate exquadrata est. Sed ad hoc ipse descendit, ut pascatur, inquit, in hortis; idest, ut piis sanctorum laboribus delectetur. Ipse enim bonis nostris pascitur intantum ut in paupere ipse reficiatur, et lilia colligat; hoc est, ut sanctas animas virtutis maturitate ad perfectam candorem perductas, de hoc mundo ad se colligat, et secum in aeterna beatitudine gaudere faciat. Lilia enim sanctae sunt animae, virtutum studiis et bonis operibus candidatae; ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Ego dilecto meo, et subauditur gratiam passionis praeparo; et dilectus meus mihi; subauditur, gratiam perfectionis vel praemium vitae aeternae remunerationis praestabit. Sive ego dilecto meo, in meipsa mansionem praestabo; et dilectus meus mihi: quia ipse in me habitat, et me in se habitare facit; sicut ipse in Evangelio dicit (Joan. 15): ego in vobis, et vos in me. Pulchra es amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem. Quaerebat Ecclesia sponsum suum tamquam absentem; sed ille ut se semper praesentem ostenderet, eique de se colloquenti seque desideranti semper adesse demonstraret, cito respondit: pulchra es, amica mea, et decora sicut Jerusalem. Pulchra es, quia maculam et rugam peccati non habes, sed omni nitore virtutum vernas, amica mea, idest Ecclesia, vel anima quaeque fidelis. Suavis et decora sicut Jerusalem. Jerusalem, quae visio pacis interpretatur, illam supernam civitatem designat, in qua est vera pax et felicitas: quia ibi sic gaudent sancti de munere, ut non sit quod doleant de corruptione. Ergo Ecclesia quae adhuc in terris est, vel anima quaeque fidelis, ad similitudinem illius Jerusalem suavis est et decora, quia illam pacem inquantum potest imitatur. Terribilis ut castrorum acies ordinata. Terribilis est Ecclesia malignis spiritibus, et est ornata sicut castrorum acies, cum videlicet unusquisque fidelis ordinem suum et vocationem recte custodit. Tres enim sunt Ecclesiae ordines; doctorum, continentium et conjugatorum; quae acies in tribus viris demonstrata est, Noe, Daniel et Job. Noe enim qui inter fluctus arcam rexit, sanctos doctores significat; Daniel caelebs et castus, continentium; Job, qui uxorem habuit et filios, ordinem conjugatorum exprimit. Ergo sancta Ecclesia ordinata est sicut acies castrorum, quia uniuscujusque ordo Ecclesiae velut in acie contra hostem malignorum spirituum consistit. Sancti doctores, dum praedicationis et doctrinae operam impendunt. Continentes, dum quae mundi sunt contemnentes, tantum quae Dei sunt cogitant, et liberi a terrenis cogitationibus, mente solum Deo vacant. Conjugati, dum eleemosynis et ceteris actualis vitae bonis operibus insistunt, sicque utuntur mundo ut quae Dei sunt non deserant. Haec ergo ordinatissima dispositio Ecclesiae terribilis est immundis spiritibus, velut acies castrorum ordinata ad bellum, quia imperium suum et potestatem proferre non cessat usque ad terminos totius orbis. Sive terribilis est ut castrorum acies ordinata: quia sic unitate caritatis connexa est et conjuncta ut nulla ab hostibus peste discordiae possit penetrari: nihil enim sic terret malignos quomodo caritas. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt; ac si diceret: ego quidem dedi tibi oculos columbinos, quibus me intueri, et arcana Scripturarum penetrare valeres; sed cave ne illos ad me videndum intendere velis; quia dum in presenti vivis, non potes. Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. 33). Cum autem vinculis carnis absoluta ad me perveneris, tunc me aperta visione videbis, et implebitur quod in Evangelio repromittitur (Joan. 14): qui diligit me, diligetur a patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum. Quod autem dicit, quia ipsi me avolare fecerunt, non est putandum quod quaerentes se deserat, et ab illis recedat; cum ipse praecipiat (Matth. 7): quaerite et invenietis: sed ita potius accipiendum est, quia quanto amplius quis divinitatem majestatis Dei perscrutari voluerit, eo amplius intelligit quia inscrutabilis et incomprehensibilis sit. Et hoc est quod Psal. 63 dicit: accedet homo ad cor altum; et exaltabitur Deus; ac si diceret: licet homo ad videndum Deum cor sublevet, exaltatur Deus, quia quantus sit comprehendi non potest. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad. Hi autem superius expositi sunt: sed non pigeat iterato exponere quos non piguit spiritum sanctum repetere. Ideo bis istos versiculos posuit ut certissimum et stabile teneremus quod sub repetitione confirmari audiremus. Capillus sanctae Ecclesiae multiplex, est subtilium cogitationum varietas. Et bene comparantur gregi caprarum: nam capra peccatoris figura est: unde et in lege praecipitur, ut quicumque per ignorantiam peccaverit et cognoverit reatum suum, offerat pro delicto suo capram in holocaustum. Capilli ergo Ecclesiae gregi caprarum comparantur, quia sancti, qui sunt membra Ecclesiae, omnes reatus cogitationis suae per dignam poenitentiam et per lacrymas justae compunctionis deflere satagunt. Bene autem de monte Galaad apparuisse dicuntur. Galaad interpretatur acervus testimonii; ideoque per Galaad mens sanctorum designatur; qui sunt acervus testimonii; quoniam omnia quae saeculi sunt neglexere, et solum desiderant Deum, sicut evidentibus attestantur indiciis. Potest etiam per Galaad ipse dominus et redemptor noster intelligi: Galaad enim et montis et civitatis est nomen. De monte Galaad grex caprarum apparuit, quia Ecclesia super Christum fundata est, sicut ipse dicit, Matth. 5: non potest civitas abscondi super montem posita. Ipse est acervus testimonii qui multitudini prophetarum et patriarcharum et gestis et scriptis testimonium perhibet. Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro. Per dentes Ecclesiae firma sermonum ejus stabilitas intelligitur. Qui bene gregi ovium comparantur quae de lavacro ascenderunt, quia verba Ecclesiae nihil nisi innocentiam et mansuetudinem sonant; nihil in se foedum, nihil turpe vel immundum retinent; sed lavacro sinceritatis et puritatis lavantur, audientes ab apostolo, Ephes. 4: sermo malus ex ore vestro non procedat. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Bene autem omnes gemellis fetibus esse dicuntur, quia sermo sanctorum nihil aliud sonat et loquitur nisi quod ad dilectionem Dei et proximi pertinet. Solummodo enim ea sancti loqui debent quae ad perpetuam corporum et animarum pertinent salutem. Sicut cortex mali Punici, sic genae tuae, absque occultis tuis. In genis diximus superius sanctorum castam verecundiam designari; in cortice mali Punici, mysterium passionis Christi, dicente Paulo apostolo, 2 Tim. 1: noli erubescere crucem Christi, neque me vinctum ejus. Et quidem magna sunt quae in aperto sunt; maxima vero sunt illa quae sunt intrinsecus, hoc est quae in futuro sanctis reservantur. Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae; et adolescentularum non est numerus. Reginae sunt doctores sanctae Ecclesiae, qui merito fidei et scientiae toro regis aeterni propinquant, et spirituales Deo filios pariunt. Sexagenarius numerus ex denario et senario perficitur. Denarius per senarium multiplicatus in sexagenarium consurgit. Et per denarium significantur divina praecepta propter Decalogum legis; senarius vero pro perfectione ponitur, quia sex diebus perfecit Deus opera sua. Reginae ergo sexaginta dicuntur esse, quia eos significant, ut diximus, qui perfectione scientiae et operis pollent, et propter solum amorem conditoris sui, et intuitu supernae remunerationis aeterna gaudia praedicant; sic etiam idem numerus, idest sexagenarius, ex duobus senariis quinquies ductis conficitur. Nam quinquies duodeni, vel duodecies quini, sexaginta sunt. Reginae ergo sexaginta esse dicuntur, quia illos significant qui in Ecclesia constituti, quinque sui corporis sensus juxta institutionem duodecim apostolorum caste disponere noverunt. Concubinae significant eos qui non sincere Christum praedicant, sed propter lucra temporalia, vel propter laudes populares: nam et istae, sicut et reginae, ad torum regis per scientiam accedunt, et filios spirituales generant, sed a corona aeterni regni alienae existunt. Et bene octogenario numero comprehenduntur: nam hic numerus ex denario et octonario conficitur. Octonarius vero in malo accipitur aliquando propter quaternarium quo multiplicato consistit. Quaternarius enim temporalia quaeque et presentia significat propter anni tempora, vel propter quatuor mundi elementa. Recte ergo concubinae istae octoginta esse dicuntur: quia, ut dictum est, propter sola temporalia et visibilia praedicant, et spiritualia minus curant. De talibus apostolus dicebat, Phil. 1: sunt quidam Christum annuntiantes non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Adolescentularum non est numerus. Adolescentulae sunt animae quae deposita primi hominis vetustate in Christo renatae sunt; nec dum tamen sunt nubiles, nec dum toro regis aptae, quia nec dum ad praedicationem de Christo perfectam pervenerunt. Quarum non est numerus, quia infinitus est numerus animarum in Christum credentium, nec ab ullo homine comprehendi potest. Ceterum Deo numerati sunt omnes electi: nam apud quem etiam stellarum numerus comprehensus est, ignorari non potest electorum numerus. Una est columba mea. Una Catholica est per universum orbem diffusa Ecclesia, quae ex reginis et adolescentibus constans jam contubernia habet, hoc est etiam qui nomine vel re doctores dicuntur. Una est Ecclesia: quia scissuram et schismata non recipit; sed sicut unus est Deus, una est fides, unum Baptisma (Eph. 4); ita una est generalis Ecclesia; quae et recte columba vocatur, quia spiritus sancti dote, qui in specie columbae apparuit, Christo sponsata est et sanctificata. Una est matris suae. Mater enim nostra illa caelestis Jerusalem est, de qua apostolus dicit, Gal. 4: illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Haec ergo Ecclesia una est matris suae, quia ad exemplum illius Ecclesiae quae jam Christo fruitur, ipsa in hac peregrinatione instituitur et informatur, atque ad illam beatitudinem, in qua cum Christo conregnat, pervenire nititur. Viderunt illam filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae laudaverunt eam. Quas superius adolescentulas, hic filias appellat. Reginas vero et concubinas in hoc loco ut superius intelligamus. Filiae ergo, reginae et concubinae praedicant Ecclesiam et laudant, quia universitas fidelium Catholicam admiratur Ecclesiam: ipsa enim Ecclesia quae ex multis fidelium constat personis, Catholicam, idest universalem, efficit Ecclesiam. Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens? In fine quidem saeculi cum plebs Judaica ad praedicationem Eliae et Enoch conversa fuerit ad Christum, ipsa quoque de Ecclesia admirabitur dicens: quae est ista? Idest, quanta et qualis est Ecclesia, quae progreditur, hoc est proficit de virtute in virtutem? Non enim stare, sed progredi dicitur, quia non uno loco contenta, sed totum mundum caelesti praedicatione occupavit. Quasi aurora progreditur, quia transactis tenebris infidelitatis, lumen se veritatis habere ostendit. Pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. Luna a sole illuminatur; et Ecclesia pulchra est ut luna, quia claritate sponsi sui Christi illuminatur, et ejus gratia resplendet. Sive pulchra est ut luna in praesenti vita, ubi aliquando concessa sibi pace et securitate crescit, aliquando adversitatibus obscurata decrescit; electa ut sol, in alia vita, ubi perpetuo splendebit visione conditoris sui. Sive electa est ut sol, quia illum verum solem imitari nititur, de quo scriptum est, Malach. 4: vobis timentibus nomen meum, orietur sol justitiae. Hunc solem imitatur vivendo in omni humilitate et justitia et pietate. Terribilis, aereis potestatibus, ordinata ut castrorum acies, idest caritatis unitate unita, ut nullis tentationibus penetrari valeat. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruissent vineae, et germinassent mala Punica. Laudata Ecclesia ad synagogam respondet: descendi ad hortum nucum. Hortus nucum est vita praesens: nam sicut in nuce tegmen quidem durissimum videtur, sed nucleus latet; ita in praesenti vita, nostrae conscientiae clausae sunt et non apparent, donec fracta testa corporis manifestentur. Descendit ergo ad hortum nucum Ecclesia, quando per doctores suos vitas singulorum considerat. Unde sequitur: ut viderem poma convallium. Poma convallium sunt virtutes quae humilitate condiuntur. Descendi, inquit, ut viderem poma convallium; idest, considerarem sanctos excellentia quidem virtutum praeditos, sed humilitate depressos. Ut inspicerem si floruisset vinea; hoc est, considerarem qui in studio sanctarum virtutum proficerent; et germinassent mala Punica; hoc est, ut eos quoque perquirerem qui jam apti sunt ad imitandum passionem Christi. Nam mala Punica, ut saepe dictum est, mysterium dominicae passionis significant. Considerat ergo Ecclesia per praelatos suos qui in virtutibus crescunt, vel qui jam ita perfecti sunt ut imitantes passionem Christi, pro illo quoque idonei sint sanguinem fundere, quales erant illi de quibus apostolus dicebat, Phil. 1: vobis datum est non solum ut credatis in Christum, sed ut pro illo patiamini. Nescivi. Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab. Vox est synagogae, quae videns tantam Ecclesiae gratiam, inspecta veritate Evangelii, dolet, quod non antea cognoverit fidem Christi: et quasi excusans se quod tam tarde conversa sit, dicit, nescivi, o sponsa Christi Ecclesia, nescivi, idest ignoravi, tantam gratiam, et tanta dona spiritualium virtutum tibi a sponso tuo collata. Anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab. Conturbata est, inquit, anima mea solicitudine pro tam subita Evangelii praedicatione. Sciebam enim legem et prophetias divinitus datas; et ideo, cum subito vidissem praedicari Evangelium, conturbata sum propter quadrigas Aminadab, Aminadab nepos fuit Judae, per quem generatio Christi contexitur. Interpretatur autem Aminadab populus meus spontaneus; ideoque significat Christum, qui populi sui spontaneus fuit, quia cum esset Deus, sponte factus est homo. Cum conditor esset et creator, sola benignitate sua factus est portio populi sui. Et est sensus. Conturbata, inquit, sum propter Evangelii subitam praedicationem, quae veluti velocissimae quadrigae totum subito mundum pervolavit. Et bene hanc praedicationem non currum, sed quadrigam appellat: quia Evangelii praedicatio, quatuor Evangelistarum auctoritate consistit; et quatuor Evangelia quadrigae sunt novi testamenti, cui praesidet auriga ipse Christus, temperans et disponens ipse cursum Evangeliorum. Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te. Vox Ecclesiae synagogam ad fidem invitantis. Revertere, o synagoga, ab infidelitate ad fidem, revertere ab odio ad dilectionem. Sunamitis interpretatur captiva vel despecta. Talis est synagoga post adventum Christi, captiva videlicet vinculo Diaboli, despecta a Deo, quia Christum ad salutem suam missum non cognovit. Revertere, ut intueamur te, idest pulchritudinem tuae castitatis aspiciamus.


Caput 7

[88278] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 7 Vox est sponsi, qui audiens invitari synagogam a sponsa sua Ecclesia ad fidem, dicit: quid videbis in Sunamite nisi choros castrorum? Ac si diceret: tu quidem, o sponsa, doles de perditione synagogae, et quod tarde ad fidem veniat; sed adest tempus quo convertatur; et tunc nihil videbis in ea nisi choros castrorum, idest non nisi caritatis concordiam, et stabile robur fidei, quo pro defensione meae fidei pugnabit. Nam chori canentium sunt; castra vero militum pugnantium. In Sunamite ergo chori castrorum videbuntur, quia conversa synagoga et concorditer Christum praedicabit cum Ecclesia, et pro fide Christi usque ad mortem certabit. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis. Ab hoc loco incipit sponsus exponere laudes sponsae suae. Et notandum, quod a gressibus incipit ejus pulchritudinem texere, et in laude oris ejus finit, sicut superius ab oculis coeperat. Hoc autem fecit vel ad pulchritudinem carminis variandam, vel etiam quia sic mysteriis aptissimum est. Quam pulchri, inquit, sunt gressus tui. Vidit Ecclesiam non in uno loco otiose stantem, sed veloci praedicatione totum mundum peragrantem; ideo a gressibus coepit eam laudare: gressus enim Ecclesiae sunt veloces praedicationes apostolorum, per quos in omnem terram Evangelium insonuit. In calceamentis, idest in patrum praecedentium exemplis. Calceamenta ex mortuis fiunt animalibus. Et calceamenta Ecclesiae sunt patrum praecedentium exempla, quibus gressus habet munitos, ut secura eos imitando, et sine offensione gradiatur. Filia principis. Alia translatio filia Aminadab dicit. Aminadab, ut superius dictum est, populus spontaneus dicitur, qui recte figuram Christi tenet. Nam Ecclesia et filia est, et sponsa filia, quia ejus sanguine redempta, ejus Baptismate est regenerata; sponsa, quia dote spiritus sancti illi est conjuncta. Junctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. In feminibus vel femoribus solet sacra Scriptura generationis propagationem designare: unde de Jacob legimus (Exod. 1): omnes animae quae egressae sunt de femoribus Jacob. Femina ergo Ecclesiae sunt spiritualis generatio, credentes populi per verbum praedicationis et lavacrum Baptismatis. Junctura feminum est conjunctio duorum populorum Judaici et gentilis in una fide. Et bene haec junctura monilibus comparatur: nam fides sine operibus mortua est: Jac. 2. Fabricata sunt autem manu artificis, hoc est Dei omnipotentis, cujus munere virtus boni operis credentibus tribuitur. Hic est ille artifex, de quo Paulus apostolus dicit Hebr. 11, memoriam Abrahae faciens: expectabat enim civitatem manentem, cujus artifex et conditor est Deus. Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis. Umbilicus fragilissima pars est corporis; et ideo per umbilicum fragilitatem nostrae mortalitatis debemus accipere: crater vero est calix major, ansas hinc et inde habens. Umbilicus ergo Ecclesiae, crater tornatilis est: quia quanto magis doctores sanctae Ecclesiae fragilitatis meminerunt, tanto magis verbi praedicationis insistunt; idest eleemosynam verbi Dei praebentes, ipsi a Deo misericordiam consequuntur. Et bene crater tornatilis dicitur: torno enim facilius operamur: per quod significatur facilitas erogandi verbum, vel eleemosynam dandi. Non enim morose vel haesitando eleemosyna danda est, juxta quod Salomon dicit, Prov. 3: ne dicas amico tuo: vade, et revertere, et cras dabo tibi; cum statim possis dare. Quod etiam torno fit, non indiget exterius adhibita regula vel linea, sed inerrato ex se ipso perficitur. Umbilicus ergo Ecclesiae, crater tornatilis est, quia quicumque vel praedicat vel eleemosynam dat, pro sola dilectione Dei et supernae mercedis expectatione hoc facere debet: nam quicumque vel praedicat vel proximis miseretur pro remuneratione temporali, crater quidem est, sed non tornatilis. Et hic crater nunquam indiget poculis, quia praedicatoribus nunquam deest praedicatio verbi Dei, quia ipse quem praedicant, pocula scientiae et virtutem constantiae illis subministrat. Unde Psal. 67: dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Eadem fragilitas quae per umbilicum designata est, ostenditur hoc loco etiam per ventrem, quia venter nulla ossium firmitate praemunitur. Bene ergo venter Ecclesiae, acervo tritici comparatur: quia sancti quanto memores sunt suae fragilitatis, eo studiosius ad proferendos bonorum operum fructus insistunt. Et recte non copiam tritici sed acervum tritici dicit, ut per hoc significet incrementa virtutum, quae veluti acervus ab inferioribus ad superiora crescendo conscendunt. Nam sicut acervus in inferioribus lata amplitudine spatiatur, superius vero quadam brevitate contrahitur et acuminatur; ita in Ecclesia multi sunt qui indulgentius vivunt, pauci vero qui summae perfectioni insistant: plures etiam inveniuntur qui de bonis suis eleemosynam faciunt, quam qui sua omnia pro domino relinquant. Hic acervus liliis vallatus dicitur, quia sancti bona quae faciunt, pro desiderio supernae claritatis et candoris agunt: nam per lilia caelestis illa claritas designatur. Potest etiam per ventrem Ecclesiae, divinus fons Baptismatis accipi, quo fideles in novam creaturam regenerantur. Bene ergo venter acervo tritici vallato liliis comparatur: quia generati fonte Baptismatis, docentur bonis insudare operibus, et ad intuendam supernae claritatis gloriam semper inhiare. Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli capreae. Ubera Ecclesiae, sicut jam superius dictum est, sanctos doctores significant, qui parvulos, hoc est nuper in Christo regeneratos, lacte apertioris doctrinae instruunt. Bene autem duo ubera dicuntur: quia de duobus populis, Judaico videlicet et gentili, fideles congregantur, et lacte spiritualis doctrinae aluntur. Haec duo ubera sicut duo hinnuli capreae gemelli esse dicuntur. Duo hinnuli duo sunt testamenta, quibus eorumdem doctorum omnis praedicatio subsistit: quorum duorum testamentorum unus est auctor et promulgator Christus; juxta quod Salomon dicit, Eccle. 12: verba sapientium quasi stimuli, et sicut clavi in altum defixi, quae data sunt a pastore uno, Christo videlicet. Caprea enim recte Christum significat, quia intuitu et velocitate ceteris animantibus praeeminet; et mundum est animal ungulam dividens, et ruminans (Levit. 11). Tales sunt etiam membra Christi, doctores videlicet intuitu scientiae insignes, et sua velocitate terrena deserentes, atque ad caelestia festinantes. Dividentes ungulam, idest habentes mali et boni discretionem. Et ruminantes, hoc est praecepta Dei sedula memoria meditantes. Collum tuum sicut turris eburnea. Doctores sancti qui designantur per ubera, ipsi etiam designantur per collum: nam per arterias colli vox egreditur, et colli ministerio vitalia alimenta ceteris membris ministrantur. Sic sancti doctores et verba vitae populis annuntiant, et alimentis doctrinae caelestis auditores enutriunt. Collum ergo Ecclesiae turri eburneae comparatur, quia sancti doctores eidem Ecclesiae pulchritudinem et robur praestant. Pulchritudinem quidem, quae per candorem eboris designatur, caste et sincere vivendo; robur vero praestant, quod significatur per turrim, quando eamdem Ecclesiam contra tentationes Diaboli vel impetus haereticorum muniunt. Oculi tui sicut piscinae in Esebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Iidem ipsi doctores qui per collum designati sunt, designantur etiam per oculos: ipsi enim quasi oculi universo Ecclesiae corpori provident, et iter quod ingredi debeat ostendunt. Hi oculi Ecclesiae comparantur piscinis aedificatis in porta Esebon civitatis, quia sancti doctores populos in Christum credentes vitali lavacro abluunt, et salutaris doctrinae potu reficiunt. Filia autem multitudinis vocatur Esebon juxta litteram, ob multitudinem confluentium inibi populorum; sic et sancta Ecclesia recte filia dicitur multitudinis, quia numerositatem quotidie colligit gentium. Esebon autem interpretatur cingulum maeroris. Oculi ergo Ecclesiae piscinis Esebon comparantur, quia sancti doctores neglectis caducis saeculi gaudiis cingulis maeroris se constringunt: quia caste et sobrie vivunt in hoc saeculo, et pro suis erratibus deflent, quatenus in praesenti saeculo lugentes, ad vera et aeterna gaudia pervenire possint. In porta autem Esebon hae piscinae esse dicuntur, quia nullus Ecclesiam ingredi valet, nisi prius aqua Baptismatis abluatur, et nisi fonte sanctae doctrinae potetur. Hoc etiam significabatur per labrum aeneum quod Salomon in porticu templi posuerat, ut sacerdotes ingressuri templum et hostias immolaturi, ibi corpora abluerent. Nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum. Quia naso foetores et bonos odores discernimus, recte per nasum Ecclesiae, sancti doctores signantur: ipsi enim sagaciter discernere noverunt inter fragrantem Catholicae fidei doctrinam et lethiferum haeretici erroris foetorem. Nam de divinis charismatibus quae per spiritum sanctum distribuuntur dicitur 1 Cor. 12: alii datur per spiritum discretio spirituum. Nasus ergo Ecclesiae turri Libani comparatur, quia sancti doctores et summum locum in Ecclesia tenent ac veluti in Libano monte consistunt, et defendunt Ecclesiam a malignorum spirituum incursibus. Haec turris contra Damascum esse dicitur. Damascus metropolis est Syriae quae quondam contra filios Israel, utpote fortissimos et crudelissimos reges habens, dimicabat. Interpretatur autem Damascus sanguinis potus vel sanguinis oculus: ferunt enim ibi Abel interfectum; ideoque significat potentes hujus saeculi, qui sanguinis potum sitiunt, quia voluptatibus et illecebris carnis et sanguinis delectantur. Significat etiam aereas potestates quae animarum nostrarum cruorem sitiunt. Contra Damascum ergo est haec turris, quia Ecclesia semper Diabolo et membris illius, adjutorio Christi munita resistit. Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui ut purpura regis juncta canalibus. Caput Ecclesiae principalitas mentis fidelium intelligitur: nam sicut capite membra reguntur cetera, ita mente cogitationes disponuntur. Bene autem caput Ecclesiae Carmelo comparatur: Carmelus enim, qui et Carmel dicitur, interpretatur cogitatio, vel scientia circumcisionis. Ergo caput Ecclesiae Carmelo assimilatur, quia novit circumcisionem aliquando corporaliter celebratam, nunc spiritualiter debere observari juxta quod propheta dicit (Jer. 4): circumcidimini domino in cordibus vestris. Hanc scientiam circumcisionis non habuerunt Judaei; ideoque reprehenduntur a b. Stephano protomartyre dicente (Act. 7): dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis. In libro regum legitur (3 Reg. 18) quod Elias in montem Carmeli ascenderit, et ibi orando aridam terram caelestibus pluviis irrigaverit post longam trium annorum et semis siccitatem; quae historia pulchram redolet allegoriam: nam Elias qui interpretatur Deus meus dominus, Christum significat; qui cum sit Deus et dominus totius creaturae, specialiter suus, idest proprius Deus et dominus est Ecclesiae. Hic ergo in Carmelum ascendit, et per eum arenti mundo gratiarum suarum pluvias tribuit. Recte ergo, ut dictum est, caput Ecclesiae Carmelo monti comparatur, quia mens sanctorum quadam conversatione sublimis est, et Christo in se ascensum praebet perfectum virtutum. Et comae capitis tui ut purpura regis juncta canalibus. Si per caput mens Ecclesiae accipitur, per comas capitis cogitationes mentis debemus accipere, quae assidue de illa prodeunt. Purpureus vero color qui sanguinis habet speciem, mysterium significat dominicae passionis. Juxta litteram, quod dicit, purpura regis juncta canalibus, significat lanam jam purpureo colore confectam, nondum in fila deductam, sed adhuc in canalibus constitutam; quos Graeci baphias vocant, in quibus sanguis conchiliorum solet defluere, et lanam in purpureum vertere colorem. Mystice canales isti humilitatem significant sanctorum, in quibus aeterni regis purpura tingitur, cum sancti quique humilitatem sui redemptoris imitando, passioni illius conformes fieri satagunt, quatenus in purpurae dignitatem vertantur, idest laborantes pro Christo mereantur regnare cum ipso. Tincta autem haec purpura esse dicitur, quia sanctorum praecordia fixa sunt et stabilita in timore et amore redemptoris sui, nec unquam a caritate ejus separari possunt. Quam pulchra es, et quam decora, carissima in deliciis. Quam pulchra, subaudi in fide, et quam decora, in operatione, carissima in deliciis. Supra dictum est de eadem Ecclesia (cap. 6): pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. Nunc vero dicitur pulchra, decora, carissima in deliciis; quae quasi contraria alia esse videntur. Nam ordinatam esse velut castrorum acies, et esse in deliciis, repugnat, quia deliciae fortitudinem solent enervare. Sed Ecclesia utrumque agit: nam ordinata est ut castrorum acies: quia infidelibus et haereticis resistit, et malignos spiritus sua sanctitate et perfectione terret. In deliciis etiam est, quia suavitatem supernae dulcedinis assidue palato mentis degustat, et inter pressuras hujus saeculi illas adipisci desiderat, et continue illis satiari. Unde merito illa quae talis est, sponso suo Christo carissima esse dicitur. Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. Statura Ecclesiae perfecta, est ejus rectitudo: neque enim a vitiis incurvatur; sed recta et nobilis consistit. Unde Psalmista ex persona peccantium dicebat, Ps. 118: incurvatus sum, et humiliatus sum usquequaque. Et propheta sub specie Jerusalem peccanti animae de malignis spiritibus dicit (Isa. 51): quia humiliaverunt te, et dixerunt animae tuae: incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. Sancta Ecclesia recta stat, nec unquam incurvari consentit, audiens ab apostolo, 1 Cor. 16: vigilate, state in fide, viriliter agite. Et dominus filiis Israel loquitur, Exod. 6: ego sum dominus Deus qui eripui vos de ergastulo Aegyptiorum, ut incederetis recti. Statura ergo Ecclesiae palmae assimilatur quia in omnibus quae agit semper supernam in memoria retinet remunerationem; palma enim victricem ornat manum; et ideo significat praemium illud quod victoribus sanctis in caelestibus dandum est. Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut odor malorum. Ubera Ecclesiae sunt, ut superius dictum est, sancti doctores, qui lacte simplicis doctrinae regeneratos in Christo nutriunt. Sed haec ubera botris assimilantur, quoniam iidem doctores perfectis perfectiora annuntiant, sicut apostolus loquens simplicioribus dicebat, 1 Cor. 3: non potui vobis loqui tamquam spiritualibus, sed quasi carnalibus, tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Ecce ubera lactis plena, quae ubera in botrum sunt versa, cum diceret, 1 Cor. 1. Nos praedicamus Christum (...) Dei sapientiam. Et: sapientiam loquimur inter perfectos: dixi: ascendam in palmam, apprehendam fructus ejus. Ut ostenderetur omnis haec excellentia et magnitudo donorum Ecclesiae de Dei gratia provenire, introducitur idem sponsus dicere: ascendam in palmam; quasi diceret: unde habes ubera ad parvulos nutriendos, inde etiam botros, quibus perfectionibus perfectiorem propines doctrinam. Quia ergo in eam gratiam vitae ascendi, et hanc tibi perfectionem concessi, ascendam, inquit, in palmam. Palma Ecclesiam significat, vel etiam animam cujuscumque fidelis qui memor est domini, qui dicit Joan. 16: confidite; ego vici mundum. Ipsa quoque omnium vitiorum et iniquitatis victrix esse studet. Bene autem in palmam ascendisse hic dicitur, cum superius in hortum descendisse legatur (cap. 6): dixit enim Ecclesia: dilectus meus descendit in hortum suum. Est idem hortus quae et palma, videlicet una eademque Ecclesia: sed ad hanc, copiam suae gratiae de caelestibus mittendo, ascendit: ad illum autem, sua dona in eo incrementaque virtutum disseminans, descendisse dicitur: ideoque eamdem quibusdam profectibus veluti quibusdam gradibus ad celsiora sublevando nunc palmam nominat. Sed et hoc de natura palmae dicendum, quod in inferioribus asperitatem laborum et passionum sustinet pro Christo; in superioribus vero, hoc est in caelestibus, pulchritudinem et suavitatem expectat praemiorum. Potest etiam per palmam arbor dominicae crucis exprimi, in quam redemptor noster pro humani generis redemptione ascendit, et in qua hostem humani generis superavit. Ait ergo: dixi: ascendam in palmam: idest, per meos prophetas locutus sum, et promisi me ad passionem venturum, et meam Ecclesiam redempturum. Apprehendam, inquit, fructus ejus; idest, fructus bonorum operum et laborum quibus Ecclesia desudat, remunerabo. Vel etiam secundum eum sensum quo per palmam crux intelligitur, apprehendam fructus ejus; idest, impleto triumpho passionis, veniam ad gloriam resurrectionis, et apostolis meis spiritualia dona concedam. Et erunt ubera tua sicut botri vineae. Hoc superius expositum est. Nam ubera Ecclesiae doctores sunt, cum parvulos simplici doctrina nutriunt. Sed botri vineae efficiuntur, cum perfectioribus sublimia quaeque annuntiant. Nam b. Paulus uno eodemque tempore ubera et botros habuit, quando de Christo loquens dixit, Rom. 9: quorum patres, ex quibus Christus. Ecce ubera, idest simplex de Christo praedicatio. Sed haec ubera in suavissimum et fortissimum vinum conversa sunt cum subjunxit (ibidem): qui est Deus benedictus in saecula. Et odor oris tui sicut odor malorum; guttur tuum sicut vinum optimum. Os Ecclesiae est praesens praedicatio; quae fama vel scripto ad absentes pervenit; guttur vero est vox ipsa praedicatoris, quae in praesenti auditur. Odor ergo oris Ecclesiae malis comparatur, quia ipsa fama praedicationis plena est suavitatis et gratiae; guttur vero vino optimo assimilatur, quia ipsa vox praedicantium magnam in se virtutem auditoribus ostendebat. Quod vero malorum odor in novitate est, vini vero in vetustate, significat praedicationem Ecclesiae et in sui novitate, et etiam in sui profectione omnem habere suavitatem et gratiam. Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum; ac si diceret: sponsus meus guttur meum vino optimo comparavit, et illud vinum dignum est ad potandum ipsi dilecto meo; hoc est, praedicatio evangelica, quam in ore meo posuit, per ipsum et non per alium annuntiari debet in mundo. Neque enim per alium decebat mysteria regni caelestis praedicari in mundo, quam per mediatorem Dei et hominum Christum Jesum. Et labiis et dentibus illius ruminandum. Labia et dentes sponsi, ut supra dictum est, doctores sancti sunt. Illud ergo vinum ruminandum fuit labiis et dentibus sponsi, quia praedicatio evangelica a doctoribus tractanda et exponenda est. Nec absurdum est quod cum vinum potetur, et non ruminetur, hic tamen dicatur labiis et dentibus ruminandum; quod magis ad cibum quam ad potum pertinet: nam sancti doctores vinum spirituale ruminant, quando praecepta evangelica diligenter exquirunt, et crebra meditatione investigant, atque invicem conferunt. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Ego dilecto meo; subaudi, officium justitiae et devotionis impendo: illi et non alteri fidem et servitutem meam promitto; et ad me conversio ejus est, ut me et in praesenti inter labores hujus vitae adjuvet, et in futuro ad gaudia patriae caelestis inducat. Potest etiam haec vox esse synagogae ex persona sanctorum patrum adventum Christi desiderantium: ac si diceret: scio quidem illum spirituali praesentia mihi semper adesse; et ideo ego dilecto meo omni devotione famulari cupio. Sed tandem ad me conversio ejus: quia opto ut, sicut mihi promisit, in mea substantia appareat. Nam dixerat supra sponsus: ascendam in palmam: idest, promiserat se in carne venturum, et pro humano genere passurum. Inde jam gratulabunda dicebat: ego dilecto meo, et ad me conversio ejus; idest, credo illum hominem futurum, et in mea substantia hominem mundo manifestandum. Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. Ejusdem synagogae vox est, veni dilecte mi, idest appare per assumptum hominem. Tale est illud Psalmistae 79: excita potentiam tuam, et veni. Et Isa. 64: utinam disrumperes caelos, et descenderes. Egrediamur in agrum. Ager mundus iste est. Egrediamur in agrum, idest praedicemus tuum adventum mundo. Commoremur in villis; hoc est, ipsis quoque Paganis fidem tuam annuntiemus. Nemo nescit Paganos a villa dictos, quia pagos Graece, villa Latine. Inde Pagani dicti, quia longe sunt a civitate Dei. Potest esse et vox Ecclesiae, veni dilecte mi, ac si diceret: jam mysterio ascensionis assumptum hominem ad caelos sublevasti: sed veni divinae majestatis praesentia me saepius visitando, egrediamur in agrum; eodem sensu quo superius, idest praedicemus fidem incarnationis tuae mundo; commoremur in villis; idest etiam ignorantibus Paganis tuam fidem annuntiemus; nec in transitu, sed commoremur ibi, donec illos ex Paganis Catholicos, ex alienis tibi proprios faciamus, mane surgamus ad vineas; videamus si floruit vinea, si flores fructus parturierunt. Mane est exortus novae gratiae, quando videlicet transeuntibus tenebris infidelitatis, Evangelium mundo coepit praedicari. Videamus si floruit vinea: hoc est, inspiciamus Ecclesiam si jam prima fidei rudimenta suscepit, si flores fructus parturierunt. Inspiciamus etiam si flores parturiunt fructum: idest, si illi qui jam crediderunt apti sunt ad bene operandum. Nam flores fructum parturiunt, cum illi qui jam in Christum crediderunt, idonei sunt ad bene operandum. Nam flores emittit Ecclesia cum primo fideles ad fidem veniunt; flores vero fructus parturiunt, cum jam ipsa fide et dilectione bene operantur, nec ipsa fides otiosa sit, vel mortua sine operibus. Si floruerunt mala Punica. Mala Punica, sicut jam superius dictum est, rubicundum velut sanguineum habent corticem; et ideo significant passionem domini, vel membrorum ipsius. Dic ergo: si floruerunt mala Punica: hoc est si jam sancti qui in fide et opere perfecti sunt, idonei sunt etiam imitari passionem Christi, et pati pro illo. Mala Punica erant illi quibus apostolus dicebat, Phil. 1: vobis datum est nosse non solum ut in illum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Ibi dabo tibi ubera mea. Ubera Ecclesiae sancti sunt doctores, qui fideles primum ad fidem erudiunt. Ibi dabo tibi, sponse ubera mea. Cum, inquit, ad vineam exierimus, ibi dabo tibi ubera mea; hoc est, spirituales tibi filios generabo. Unde adhuc sequitur: mandragorae dederunt odorem suum in portis nostris. Mandragora herba est aromatica, cujus radix similitudinem habet humani corporis. Poma ejus optimi sunt odoris, in similitudinem pomi Matiani quod nostri malum terrae vocant: herba rebus medicinalibus aptissima est. Nam ferunt eos qui incommodo vigiliarum laborant, haustu hujus pomi levari, et posse dormire. Item ferunt eos qui ob curam secandi sunt, si exteriorem hujus pomi corticem biberint, non sentire sectionem vel adustionem: quae omnia si quis mystice discutere voluerit, spirituales sensus et Ecclesiae convenientes ibi inveniet. Dicit ergo: mandragorae dederunt odorem in portis nostris. Portae Ecclesiae sunt apostoli et eorum successores; quia nemo civitatem Dei, idest Ecclesiam, intrat, nisi per sanctos doctores aqua Baptismatis regeneratus, et vitali doctrina instructus fuerit. De his portis Psalmista dicebat, Psal. 86: diligit dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Mandragorae fragrantiam virtutum designant. In portis autem Ecclesiae mandragorae odorem dederunt: quia apostoli vel eorum successores famam suavissimae opinionis, et odorem virtutum longe lateque sparserunt. Ideoque invitat sponsum suum ut veniat, quia jam nomen ejus longe lateque per apostolos annuntiatur, et odor praedicationis ejus ubique dispergitur: omnia poma nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi; idest praecepta vel promissa veteris testamenti et novi. Sciebat enim omnia quae in veteri testamento annuntiata sunt, non nisi per Christum et in Christo posse compleri; ideoque dicebat: tibi servavi poma nova et vetera: hoc est, te expecto ut per te impleantur in novo testamento quae praedicta sunt in veteri. Unde et in passione sua jam pendens in cruce, cum gustasset acetum, dixit, Joan. 19: consummatum est. Et post resurrectionem suam dixit apostolis, Luc. 24: necesse est enim impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis de me. Possunt etiam nova poma et vetera, justorum personae intelligi, quae vel in veteri testamento vel in novo fuerunt. Dicit ergo Ecclesia: servavi tibi poma nova et vetera; idest, justos qui vel in veteri testamento praecesserunt, vel in novo subsecuti sunt, tibi servavi, ut per te praemia suorum laborum reciperent: nullus enim justorum regnum caelorum intrare valuit, nisi per Christum: quia ipse primum ascendit, et sequentibus membris suis caelum aperuit.


Caput 8

[88279] Haymus Altissiodorensis, In Cant., cap. 8 Ex his verbis intelligitur totum hoc carmen divinum esse, et spirituale, et nihil in se habere quod juxta litteram intelligi possit. Quae enim amatrix unquam optavit ut is quem diligit parvulus efficiatur ejus frater, et in infantem versus sugat ubera matris? Est ergo vox illius Ecclesiae quae adventum Christi praecessit, quam synagogam, idest congregationem, appellamus. Quis, inquit, det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? Et est sensus: tu qui modo es in sinu patris, quis det ut homo efficiaris, et particeps ac consors naturae meae existens, frater meus appelleris? Nam ipse fratrem se apostolorum vocare dignatus est, dicens per Psalmistam, Psalm. 21: narrabo nomen tuum fratribus meis. Et post resurrectionem mulieribus (Matth. 28); ite inquit nuntiate fratribus meis et cetera. Sugentem, inquit, ubera matris meae, hoc est implentem omnia quae naturae humanae conveniunt, excepto peccato. Nam mater synagogae hoc in loco ipsa humana natura intelligitur, de qua ipsa quoque synagoga exorta est. Ut inveniam te foris; hoc est, ut hominem factum in aperto videam: quasi enim intus erat adhuc Deus, cum in sinu paternae majestatis lateret; sed foris inventus est, cum homo factus, visibilem se hominibus praebuit, et incomprehensibilis voluit comprehendi. Et deosculer te, et jam nemo me despiciat. Et deosculer te, inquit, idest, aperta visione te aspiciam quem nunc totum in fide teneo. Hoc est osculum, quod in initio carminis optabat dicens: osculetur me osculo oris sui; idest, per semetipsum veniat, et mihi appareat. Quasi enim per prophetas osculabatur eam dilectus, cum adventum suum per eos, et redemptionem repromitteret. Optat ergo ut per semetipsum adveniens illam osculetur, hoc est in carne praesentiam exhibeat. Et jam me nemo despiciat: quasi enim despecta erat synagoga, antequam Christus veniret, quia legalibus observationibus dedita sub typo et figura cum veritate adventum Christi praenuntiabat. Sed postquam Christus apparuit, et adventus sui gratia mundum illustravit, jam nemo despexit Ecclesiam; quinimmo terribilis ut castrorum acies hostibus suis fuit, quia per universum mundum Christum praedicavit, et mundanum imperium sibi subdidit. Nec mirum videri debet, si ante Ecclesiam synagogam dicimus: una est enim Ecclesia in praecedentibus et in sequentibus patribus. Apprehendam te, et introducam in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae: ibi me docebis. Mater Ecclesiae hoc loco caelestis illa Jerusalem intelligitur de qua Paulus, Gal. 4: illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Ducam, inquit, te in domum matris meae; idest, prosequar te revertentem in caelum post peractum incarnationis tuae et passionis mysterium. Ducam autem hic pro eo quod est deducam et prosequar accipitur, quia ascendentem dominum in caelis, apostoli oculis deduxerunt, Act. 1, et quousque cum nubes suscepit, pio aspectu prosecuti sunt, donec Angeli astantes dixerunt: viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Ibi docebis me. Cum in caelo receptus fueris, et me quoque tecum in caelum assumpseris, ibi me docebis. Hoc ad superiora refertur, ubi dicitur: inveniam te foris. Cum, inquit, te foris invenero, hoc est cum te in assumpta carne aspexero, ibi docebis me; quia ad omnia quae interrogare voluero respondebis. Nam etiam saepe volentes apostolos interrogare dominus praeveniebat, eosque instruebat. Potest et ad hunc locum jungi ubi dicit: ducam te in domum matris meae, ibi me docebis, et in omnem veritatem induces; quod impossibile est homini in praesenti vita posse consequi. Hinc est quod dominus apostolis repromittit dicens, Joan. 16: venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Ergo ibi me docebis; idest, ibi te et patrem aperta visione revelabis; ibi te, hoc est divinitatem tuam, mihi facie ad faciem ostendes. Et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Per vinum fervor caritatis et dilectionis intelligitur. Dabo tibi, inquit, vinum: hoc est, ostendam, quam ferventissima caritate diligam. Et hoc vinum non simplex erit, sed conditum odoribus, bonis videlicet operibus et virtutibus. Nam amor Dei (sicut b. Gregorius dicit) nunquam otiosus est. Operatur enim magna si est: si enim operari renuit, amor non est. Vinum ergo conditum est dilectio cum operatione. Unde et dominus in Evangelio, Joan. 14: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Probatio dilectionis, exhibitio est operis. Et mustum malorum granatorum meorum. Malum granatum idem est quod et malum Punicum. Dicitur autem malum Punicum granatum, eo quod multitudine granorum sit plenum. Malum Punicum vero, eo quod in Africa plurimum abundet. Punicia enim ipsa est Africa. Habet autem corticem sanguinei coloris; et ideo, ut saepe dictum est, figuram tenet dominicae passionis. Mustum ergo malorum granatorum est dilectio martyrum, qui intantum dilexerunt Deum ut pro illo mori non dubitarent. Et bene mustum dicit, et non aliud poculum; quia mustum ferventissimum est, ita ut nimio fervore omnem sordem de se excoquat et expurget. Dabit ergo Ecclesia dilecto mustum malorum granatorum suorum; idest, ostendet in passionibus sanctorum martyrum quanta caritate Christum diligat. Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Per laevam, ut b. Gregorius dicit, omnia prospera praesentis vitae accipiuntur; per dexteram vero futura beata vita caeli accipitur. Laevam ergo sponsi Ecclesia sub capite habet, et dextera ejus illam amplexatur: quia quaecumque prospera praesentis saeculi pro nihilo reputat, cuncta quae temporaliter arrident despicit, dum ad solam supernae beatitudinis visionem tendit, dum illam solummodo amplexari desiderat. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ut non suscitatis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Habet Ecclesia quosdam in se qui Baptismo Christi sunt regenerati, et nomine Christianitatis titulati; moribus tamen et conversatione saeculo serviunt, et Ecclesiam suavissima quiete sopitam inquietare, atque ad perferendos tumultus saeculi excitare nituntur. Hi ergo tales propter gratiam mysteriorum Christi quam perceperunt, filiae Jerusalem appellantur in hoc loco; cum tamen moribus contraria agant. Et adjurat eas sponsus, ne suscitent neque evigilare faciant dilectam; hoc est, ne illam in somno dulcissimae quietis positam, idest contemplatione sui conditoris, sua inquietudine excitent, et ad solicitudines et curas saeculi evigilare compellant. Donec ipsa velit, hoc est, donec peracto officio debitae servitutis, quod in Psalmis, hymnis et canticis spiritualibus exhibet Deo, admoneatur tantum cura corporeae fragilitatis ad ea quae sunt saeculi redire. Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Vox synagogae admirantis Ecclesiam de gentibus congregatam. Quae est ista, inquit, idest qualis est et quanti meriti, quae ascendit de deserto? Derelicta enim fuerat a Deo per idolatriam et veritatis ignorantiam. Ascendebat ergo virtutum gradibus de deserto, hoc est de errore infidelitatis, in quo ad tempus derelicta fuerat, deliciis affluens, hoc est virtutibus abundans, innixa, inquit, super dilectum suum, idest fiducialiter in Christo agens, et omnes virtutes suas et cuncta bona ad ejus gratiam referens: sciebat enim se nihil suis viribus implere posse; ideoque cum apostolo dicebat, 1 Cor. 15: gratia Dei sum id quod sum. Et notandum, quod dicit, super dilectum suum: nam synagoga solam se putabat habere cognitionem Dei, ceteris gentilibus in ignorantia Dei constitutis: notus enim (ut ait Psalmista Psalm. 75) in Judaea Deus. Sed ita admiranti synagogae respondet ipse sponsus et dilectus per id quod sequitur: sub arbore malo suscitavi te. Ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. Arborem malum crucem dominicam debemus accipere, sub qua arbore suscitata est synagoga, quia ipsa a praevaricatione originalis peccati, et a potestate Diaboli per crucem Christi redempta est. Ibi suscitata est quae peccatis erat mortua. Et bene arborem mali dicit: nam et supra huic arbori Christum comparavit dicens (cap. 2). Sicut malum inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios. Ibi corrupta est mater tua, et violata genitrix tua. Matrem et genitricem synagogae majorem et principalem plebem Judaicae partis dicit, quales erant Scribae et Pharisaei qui Christum Pilato tradiderunt, qui reliquam plebem tamquam mater et genitrix regere debebant et erudire; quales erant illi qui suadentibus ipsis principibus improbe acclamabant: crucifige eum (Marc. 15). Haec ergo mater synagogae sub arbore malo corrupta et violata est, quando se suosque posteros crudeli maledictione constrinxit dicens, Matth. 27: sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Nam et isti sub cruce Christi erant, licet non fide et devotione, tamen crudelis vindictae sibi et suis posteris imprecatione. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura ut Infernus aemulatio. Quia, inquit, sub arbore malo suscitavi te, hoc est quia passione in cruce te redemi; pone me ut signaculum super cor tuum; hoc est, habeto me semper in memoriam, et ne obliviscaris quanta pro tua salute pertulerim. Pone me, inquit, ut signaculum super cor tuum, per fidem, pone me ut signaculum super brachium tuum, per dignam operationem. Nam et nos quando aliquid rememorari nobis volumus, signaculum digito vel brachio imponere solemus, ut illo admoniti, rei cujus curam habemus recordemur. Et nos ut signaculum super cor et brachium Christum imponere debemus, ut ejus memoriam semper habeamus, et ut recte in illum credentes, fidem ipsam bonis operibus exornemus: quod si fecerimus, ipse quoque nos velut signaculum assumet, et nostri recordabitur; juxta quod Zorobabel judici Judaeae repromittit, Aggaei 2: in illa die suscipiam te, Zorobabel serve meus, et ponam te sicut signaculum in conspectu meo. Nam si nos beneficiorum ejus obliti fuerimus, nec ei dignas gratiarum actiones retulerimus, ipse quoque nostri obliviscetur; sicut de impio rege Jechonia dicit, Jer. 22: si fuerit Jechonias annulus in dextera manu mea, inde evellam eum. Quia fortis est ut mors dilectio, dura ut Infernus aemulatio. Dilectio Christi fortis est ut mors: sicut enim mors animam a corpore separat, ut jam nihil concupiscere, nihil in praesenti vita homini liceat ambire, ita dilectio Christi quem vere pervaserit totum saeculo huic mortificat, et quasi insensibilem reddit: solumque Christo vivens, mundo mortuus est. Idem sensus est cum dicit: dura ut Infernus aemulatio: nam sicut Infernus eos quos semel recipit nunquam restituit, sed semper retinet; ita verus Christi amor quem semel receperit, nunquam dimittit. Unde apostolus dicit, Rom. 8: quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an fames, an angustia, an gladius? Sed et de dilectione Christi hoc potest accipi, cujus dilectio fortis fuit ut mors; quia intantum nos dilexit, ut immortalis pro nobis mortem susciperet. Dura fuit aemulatio ejus ut Infernus, quia sicut Infernus nescit misereri, aut a poenis reorum mitigare, sic Christi dilectio non potuit cessare, aut ullis improbitatibus persecutorum removeri ab amore humani generis. Quidam hoc quod dicitur, dura est ut Infernus aemulatio, ad synagogam referunt, quae gentes aemulabatur, et invidebat saluti illarum. Monet ergo eam Christus haec dicens, ut ab invidia cesset, et saluti Ecclesiae congaudeat. Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Lampades ejus, scilicet dilectiones, praecordia sunt sanctorum, in quibus veluti in vasis dilectio inhabitat. Hae ergo lampades ignis sunt, quia in corde ardent per amorem. Lampades vero flammarum, quia exterius lucent per operationem. Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flamina obruent illam. Aquae et flumina sunt violentae persecutorum minae, vel etiam blandimenta quibus sanctos et caritate Dei separare nituntur: de quibus dominus in Evangelio dicit, Matth. 7, loquens de viro qui aedificavit domum suam supra petram, quod venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam; et non cecidit. Aquae ergo multae non potuerunt extinguere caritatem: quia nulla tribulatio, nulla angustia sanctos a caritate Dei separare valebit. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Hic versiculus non eget expositione. Nam nullae hujus mundi substantiae, nullae opes, comparatione dilectionis aliquid sunt. Legimus quosdam sanctos sua dedisse pro amore Christi; sed tamen nihil sibi videbantur dimittere in comparatione caritatis quam emebant: unde apostolus, cum non solum terrenam substantiam, sed et paternas traditiones dimitteret pro Christo, dicebat, Phil. 3: haec omnia contemno, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, idest amorem illius acquiram. Soror nostra parvula, et ubera non habet. Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? Vox dilecti synagogam alloquentis est pro Ecclesia gentium. Soror, inquit, nostra, idest gentium Ecclesia, parva est, et ubera non habet. Ex magna dilectione dilectus communicato cum synagoga nomine dicit, soror nostra: quia enim ex Judaeis carnem assumpsit, ideo se quasi synagogae comparavit et exaequavit. Parvula, inquit, est soror nostra. Sicut alicujus hominis aetas describitur, sic etiam aetas Ecclesiae: parva enim adhuc erat Ecclesia de gentibus congregata sub ipsis domini et apostolorum temporibus quia et parvitate credentium parva existebat, et ubera nec dum habebat, idest nequaquam praedicando spirituales Deo filios generare valebat. Dicit ergo quasi consilium synagogae requirens: quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? Allocutio Ecclesiae est, vel cum intrinsecus occulta inspiratione, vel exterius aperta praedicatione admonet Deus animam uniuscujusque fidelis; et est sensus: quando per apostolos meos alloquar Ecclesiam de gentibus congregatam, quid faciemus? Idest, quomodo illi praecepta caelestia committemus, utrum videlicet quaeque minima an, quo major efficiatur, perfectiora illi secretorum caelestium mysteria trademus? Nam Deus omnipotens pro mensura et capacitate mentis humanae temperat verbum praedicationis, considerans vires et capacitatem auditoris. Sed synagoga tacente, ipse pro ea respondit: si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. Si, inquit, soror nostra est murus, aedificemus super eum propugnacula argentea; ac si diceret: cum coeperint apostoli mei praedicare Ecclesiae de gentibus congregatae, si tales fuerint auditores qui merito perfectionis murus appellari possint, dum videlicet vel ingenio naturali praediti, vel philosophica eruditione praestantes, quasi alios defendere et munire possunt, ut defendit murus; aedificemus super hunc talem murum propugnacula argentea: addamus illis eloquia divinarum Scripturarum. Nam Psalmista dicit Psalm. 11, eloquia domini eloquia casta; argentum igne examinatum. Si vero tales fuerint auditores, qui nequaquam hostibus resistere possint, nec tela contravenientia repellere; sed fuerint velut ostium, ut simplicia annuntiantes possint aliquos ad Ecclesiam et ad fidem adducere, quales sunt sacerdotes minoris gradus, qui baptizando in Ecclesia, et divinis mysteriis initiando, homines in Ecclesiam introducunt, compingamus illud, ostium, tabulis cedrinis; idest, proponamus eis exempla praecedentium patrum, qui veluti cedri, imputribilia videlicet ligna, immarcescibilia opera habent, et veluti tabulae scientiae et caritatis latitudine diffusi sunt. Latitudo enim tabularum latitudinem cordis vel scientiam significat, dicente Psalmista, Psal. 118: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. His ergo cedrinis tabulis, idest sanctorum exemplis, compingamus illud ostium, ut videlicet eorum innitendo exemplis aliis Ecclesiam introeundi, veluti ostium januam pandant. Ego murus, et ubera mea sicut turris: ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Vox Ecclesiae, quae cum audisset pro sua salute consulentem dilectum suum, ipsa laeta respondet: ego murus, sum, et ubera mea sicut turris. Ego, inquit, murus, quia ego supra firmam petram fundata sum, et glutino divinae caritatis solidata. Sive murus sum, quia de vivis lapidibus et electis, hoc est sanctis, sum aedificata. Et ubera mea sicut turris, quia tales intra me contineo qui vice uberum alios nutrire possunt spirituali doctrina, et vice muri et turris defendere et munire; quique, sicut turres muniunt et defendunt, ita merito doctrinae et conversationis inter reliqua membra praecellunt. Hoc autem non meis meritis, neque libertate mei arbitrii habeo, sed dono et gratia sponsi mei. Ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens; idest, ex quo ille suum sanguinem pro me fudit, et repropitiando mihi Deum patrem, dissolvit inimicitias quae erant inter Deum et hominem, mihique caelestia pacificavit. Ex quo ergo hanc pacem reperi, murum esse et habere ubera vice turrium merui. Vinea fuit pacifico, idest dilecto meo, qui verus est pacificus, quia per eum pacificata sunt omnia quae sunt in caelis et quae in terra. Inde a propheta pater futuri saeculi, princeps pacis appellatur. Isa. 9. In cujus veri pacifici typum, Salomon, idest pacificus, auctor hujus carminis praecessit. Huic ergo fuit vinea, videlicet sancta Ecclesia. Quae habet populos. Hoc dicit ut se de Ecclesia gentium, non de synagoga ostenderet canere. Nam synagoga unius tantum gentis fuit; Ecclesia vero habet populos, quia omnes gentes intra capacissimum suum gremium recepit. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos. Custodes hujus vineae, idest sanctae Ecclesiae, sunt prophetae et apostoli, apostolorumque successores. Sive etiam custodes sunt angelicae virtutes, quae ab incursibus tentationum et Daemonum Ecclesiam custodiunt. Vir affert pro fructu ejus mille argenteos. Omnes viros fortes dicit et perfectos. Nam vir a virtute vocatur. Fructus Ecclesiae est caelestis vitae remuneratio, pro qua sancta Ecclesia in praesenti laborare non cessat. Mille autem argentei, quos pro fructu vir affert, significant omnia quae in hoc mundo possideri possunt. Millenarius enim numerus pro summa perfectione et plenitudine ponitur. Vir ergo pro fructu hujus vineae mille affert argenteos, quia sancti omnia sua relinquunt, et pauperibus erogant, ut fructus hujus vineae, hoc est supernam mercedem, consequantur. Tale est illud quod dominus in Evangelii parabola dicit, Matth. 13: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Vinea mea coram me est. Vox sponsi. Tu, inquit, dicis, quia vineam meam tradidi custodibus; tamen vinea mea semper coram me est: quia licet eam custodibus meis commiserim, ego tamen semper curam illis habeo, nec pro illa solicitus esse desisto; sed sum cum illa usque ad consummationem saeculi. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. Mille tui; subaudi argentei, quos pro vineae dedisti fructu, pacifici tibi sunt; quasi diceret: o anima fidelis, noli dubia esse pro aeterna mercede, pro qua tua omnia dimisisti, quia mille argentei tibi pacifici sunt; idest, manet pro te illa certa remuneratio, et verum inde fructum consecuta es. Et ducenti, subaudi, argentei, his, subaudi, pacifici sunt qui custodiunt fructus meos. Sicut per millenarium plenitudo perfectionis, sic etiam per centenarium summa perfectio designatur, quia centenarius de laeva in dexteram transfertur. Ducenti ergo argentei, qui de duplicatis sunt centenariis, significant eos qui doctrina et operatione perfecti sunt, qui juste et pie vivendo, semetipsos custodiunt, et etiam praedicando alios convertunt. His ergo talibus ducenti argentei pacifici sunt, quia duplicata in caelis ejus manet remuneratio; de qua videlicet per Danielem (cap. 12) dicitur: et qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Hos enim dupliciter jubet apostolus honorari, dicens, 1 Tim. 5: presbyteri qui in vobis sunt, duplici honore digni habeantur; maxime qui praesunt vobis, et laborant in verbo. Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. Vox dilecti sponsam Ecclesiam alloquentis. O Ecclesia, quae habitas in hortis, idest quae excolendis virtutum germinibus insistis: hortus etenim sponsi ipsa Ecclesia est, quia, ut superius lectum est, crebro se promittit eam in hortis visere. Ergo Ecclesia in hortis habitat, quia plantaria virtutum assidue nutrit. Nec transitorie, quasi postmodum recessura, ibi tugurium ponit, sed fixa statione ibi habitat. Fac me, inquit, audire vocem tuam; idest, praedica Evangelium, praeceptaque meae legis simul, et promissionem caelestium praemiorum annuntia: hoc enim mihi jucundum et delectabile est ut audiam vocem tuam; hoc est, ut audiam te verba salutis aeternae annuntiantem. Sed et amici auscultant; idest angelici spiritus vocem tuam delectantur audire, quos tibi amicos feci per effusionem sanguinis mei, tuosque adjutores ac protectores contra malignos spiritus institui. Sive amici, idest, spiritus justorum, auscultant, quos de tuo coetu ad me in caelestibus assumpsi; et ipsi enim de tua praedicatione et fratrum salute congaudent. Respondet confestim ipsa sponsa dilecto suo: fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum. Mira responsio. Invitatur ad praedicandum, ut sponsus audiat vocem ejus; illa vero hortatur sponsum suum ut fugiat. Sed magna est mysterii consequentia. Nam superius praedicta fuerat Christi nativitas, cum dixit: quis det te fratrem meum sugentem ubera? Praedicta etiam fuerat ejus passio ubi dictum est: sub arbore malo suscitavi te. Nunc consequenter hortatur sponsum ut fugiat, hoc est velocissime per ascensionem ad patrem redeat. Et est sensus: jubes me praedicare, vis vocem meam audire. Fuge dilecte mi; idest, impleto incarnationis et passionis tuae mysterio, revertere ad caelum, ut non jam te sicut hominem, sed sicut Deum super omnia cogitare incipiam. Tunc enim audies vocem meam, quia tunc liberius praedicabo omni mundo. Et hoc est quod dominus in Evangelio dicit, Joan. 16: ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam. Expediebat enim apostolis et omni Ecclesiae ut Christus rediret, idest praesentiam temporalem absentaret: quia dum in corpore praesens erat, non poterant eum spiritualiter amare, et non poterant eum quem hominem cernebant, ut Deum invisibilem et ubique praesentem cogitare. At postquam caelos ascendit, coepit eum Ecclesia spiritualiter diligere, et sicut Deum jam cogitare et praedicare. Et hoc est quod apostolus ait, 2 Cor. 5: et si noveramus Christum secundum carnem; sed nunc jam non novimus eum. Ergo dilecte mi, si vis me ita praedicare, refuge, idest, recede ad caelestia; et qui fuisti comprehensibilis per humanitatem, efficere incomprehensibilis per divinitatem. Verumtamen ne me in praesenti sine tua visitatione relinquas, mihique te penitus subtrahas; similis esto capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum. Sicut, inquit, capreae et hinnuli cervorum indomita animalia humanum consortium fugiunt, tamen crebrius in montibus videntur; sic et tu post tuam ascensionem licet invisibilis sis, dignare mihi tamen saepius dono tuae gratiae apparere. Et hoc super montes aromatum: montes enim aromatum sancti Dei sunt, excellentia sanctae conversationis, et caelo proximi, et odore ac fama virtutum longe lateque fragrantes. Hinc et apostolus de se sibique similibus dicit, Phil. 3: nostra conversatio in caelis est. Et alibi (2 Corinth. 2): Christi bonus odor sumus Deo, in omni loco.




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264