![]() |
|
---|---|
CORPUS THOMISTICUM | BREVIS INTRODUCTIO |
Consilium Corpus Thomisticum intendit praebere investigatoribus subsidia praecipua ad studium Sancti Thomae, publice ac gratis patentia apud Interretem. Quinque sunt partes eius:
Sermone Latino utimur, quia si opera Thomae ut vere sunt legis, certe nosti linguam eius.
Corpus Thomisticum intenditur ut opus collectivum: collaborationes omnes permagno aestimamus. Si articulum in lucem prodidisti quod in Bibliographia deest, mitte notitiam. Si invenis notitiam aliquam esse erratam, rectam remitte. Si habes textum praestantiorem alicuius operis Thomae, vel novum subsidium vel vetus edidisti, allega eum: bonum enim est diffusivum sui.