CORPUS THOMISTICUM
Sancti Thomae de Aquino
Scriptum super Sententiis
liber III a distinctione XXI ad distinctionem XXII

Thomas de Aquino a Francesco Solimena depictus (San Domenico Maggiore, Napoli)

Textum Parmae 1858 editum
et automato translatum a Roberto Busa SJ in taenias magneticas
denuo recognovit Enrique Alarcón atque instruxit




age retro   age ultra




Distinctio 21
Prooemium

[10003] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 pr. Postquam determinavit Magister de his quae Christus cum humana natura assumpsit, scilicet gratia et scientia et defectibus, et de his quae per humanam naturam operatus est, scilicet de meritis; hic determinat de morte quam in humana natura sustinuit. Dividitur autem haec pars in duas: primo determinat ea quae ad mortem Christi pertinent; secundo ea quae ad mortem Christi consequuntur, dist. 22, ibi: hic quaeritur, utrum in illo triduo mortis Christus fuerit homo. Prima dividitur in duas: primo inquirit utrum mors fuerit in Christo secundum separationem deitatis a carne; secundo, supposito quod non, ostenditur qua ratione Christus dicatur mortuus, ibi: recedente vero anima, mortua est Christi caro. Circa primum duo facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: quidam putaverunt tunc carnem sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Et circa hoc duo facit: primo excludit errorem; secundo veritatem confirmat, ibi: sicut Augustinus super Joan (...) ait. Circa primum duo facit: primo excludit probationem erroris sumptam ex ratione et auctoritate Augustini; secundo probationem sumptam ex auctoritate Athanasii, ibi: alii quoque auctoritati innituntur. Circa primum tria facit: primo ponit rationem ipsorum; secundo auctoritatem quae videtur pro eis facere, ibi: huic suae probabilitati addunt auctoritatis testimonium; tertio solvit, ibi: quibus respondemus. Alii quoque auctoritati innituntur. Hic tria facit: primo ponit objectionem ex auctoritate Athanasii; secundo ostendit quod illa auctoritas non facit pro eis, ibi: quibus respondemus; tertio auctoritatem Athanasii exponit, ibi: sciendum est igitur. Hic est duplex quaestio. Prima de morte Christi. Secunda de resurrectione ejus. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum in morte Christi fuerit separata deitas ab humanitate; 2 utrum corpus Christi fuerit dissolutum, vel incineratum; 3 utrum debeat simpliciter concedi quod Christus, vel filius Dei, sit mortuus.


Articulus 1

[10004] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 tit. Utrum in morte Christi deitas a carne separata sit

Quaestiuncula 1

[10005] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod in morte Christi deitas a carne separata sit. Remoto enim medio separantur extrema quae per medium conjunguntur. Sed, sicut in 2 dist., quaest. 2, art. 2, quaestiunc. 1, dictum est, divinitas conjungebatur carni mediante anima. Ergo separata anima a carne, separatur etiam divinitas.

[10006] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 arg. 2 Praeterea, sicut in 2 dist., qu. 1, art. 3, quaestiunc. 2, dictum est, corpus insensibile non est assumptibile. Sed separata anima, caro remanet quoddam corpus insensibile. Ergo non potuit remanere deitati unita, cum nihil possit esse unitum quod non est assumptibile.

[10007] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 arg. 3 Praeterea, nulla res est mortua quae habet in se vitam. Sed si deitas in morte a carne separata non fuisset, habuisset in se vitam, quae etiam est fons indeficiens vitae. Ergo mortua non fuisset.

[10008] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 arg. 4 Praeterea, unio humanae naturae ad divinam est per gratiam. Sed corpus non est capax gratiae nisi mediante anima. Ergo corpus, separata anima, non potest remanere deitati unitum.

[10009] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 s. c. 1 Sed contra, filius dicitur jacuisse in sepulcro: alias de hoc non esset fides, quae habet objectum veritatem increatam. Sed hoc non dicitur nisi quia corpus in sepulcro fuit. Ergo deitas a corpore separata non fuit.

[10010] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 s. c. 2 Praeterea, Leo Papa dicit: tanta fuit unio Dei et hominis, ut nec supplicio posset diminui, nec morte distingui. Sed supplicium pati et mori corporis est. Ergo corpus in morte a divinitate non est separatum.


Quaestiuncula 2

[10011] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 arg. 1 Ulterius. Videtur quod deitas sit separata ab anima. Utraque enim mors, ut dicitur in littera, scilicet qua separatur corpus ab anima, et qua separatur anima a Deo, Diaboli suasu homini propinata est. Sed Christus in se accepit mortem, qua separatur corpus ab anima, ut a nobis excluderet quod suasu Daemonis in nobis devenit. Ergo simpliciter debuit pati mortem, quae est separatio animae a deitate.

[10012] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 arg. 2 Praeterea, quicumque deponit aliquid, illud a se separat. Sed filius Dei dicit de seipso, Joan. 10, 10: ego pono animam meam. Ergo eam a se separavit.

[10013] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 arg. 3 Praeterea, sicut supra, dist. 5, qu. 1, art. 1, quaestiunc. 3, dictum est, uniens est unitum sicut ratione unionis Deus est homo. Si igitur anima esset Deo unita post mortem; posset dici, quod Deus esset anima.

[10014] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 arg. 4 Praeterea, ratione unionis Dei ad hominem est communicatio idiomatum, ut dicit Damascenus. Sed animae idiomata non dicuntur de filio Dei: non enim potest dici, quod filius Dei sit forma corporis. Ergo non remanet post mortem anima verbo unita.

[10015] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 arg. 5 Praeterea, si esset verbum unitum animae et corpori, cum illa sint ad invicem divisa, essent duae uniones verbi ad illa duo. Sed ante mortem erat tantum una unio. Ergo aliqua unio facta est de novo in morte Christi; quod est inconveniens.

[10016] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 arg. 6 Praeterea, anima et corpus separata fuerunt duo quaedam. Si ergo verbum utrique unitum remansit, videtur quod fuerunt duo vel tria Christus in morte: quia uniens est unitum.

[10017] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 s. c. 1 Sed contra, major est conjunctio animae ad Deum per unionem in persona quam quae est per fruitionem. Sed anima Deo conjuncta per fruitionem, nunquam ab ipso separatur. Ergo multo minus conjuncta ei per unionem in persona.

[10018] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 s. c. 2 Praeterea, filius Dei dicitur descendisse ad Inferos. Sed hoc non convenit sibi nisi ratione animae. Ergo filius Dei post mortem habuit animam sibi unitam.


Quaestiuncula 1

[10019] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 co. Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod corpus Christi in morte non fuit separatum a deitate: cujus ratio ex tribus accipi potest. Primo ex parte Dei: quia cum sit immutabilis, ei quod perfecte sibi conjunctum est incommutabilitatem praestat, ut scilicet immutabiliter ei adhaereat. Secundo ex parte ipsius assumpti: quia per mortem, quam ex obedientia patris sustinuit, non debuit suam dignitatem amittere, sed magis clarificari. Tertio ex fine assumptionis: quia ea quae post mortem ipsius circa ipsum acta sunt, salutaria nobis non fuissent, nisi deitas adjuncta esset.

[10020] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra, dist. 2, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 1, dictum est, anima quantum ad unibilitatem corporis, est medium necessitatis: quia corpus non esset unibile nisi inquantum est animatum: sed quantum ad unionem in actu, est medium congruentiae, quo remoto, non necessario unio tollitur, ut supra, dist. 2, dictum est; et ideo, quia separata anima a corpore, adhuc remansit in corpore ordo ad animam, et unibile remansit et unitum.

[10021] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod quamvis esset actu insensibile, tamen hoc habebat supra alia corpora insensibilia quod inerat ei ordo ad animam humanam.

[10022] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod deitas non potest esse forma corporis. Ad hoc autem quod corpus sit vivum, oportet quod sit aliquid vivificans formaliter.

[10023] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod corpus non est susceptivum gratiae habitualis: quia illa ordinatur ad actus spirituales, qui non possunt corpori communicari. Haec autem gratia est medium congruentiae ad unionem ex parte animae. Sed gratia unionis, quae est ipsa unio gratis facta, potest esse in corpore: quia ista gratia ordinat ad esse in persona divina, cujus particeps est corpus, sicut et anima; ideo etiam corpus potest remanere unitum, anima separata; in quo etiam manet aliquis ordo ad gloriam ex eo quod fuit instrumentum animae habentis gratiam, ut dictum est; ut sic etiam habitualis gratia quodammodo in corpus redundet, ut supra, dist. 13, dictum est.


Quaestiuncula 2

[10024] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 co. Ad secundam quaestionem dicendum, quod propter easdem rationes anima a verbo in morte Christi separata non fuit, et adhuc amplius, inquantum anima immediatius et pluribus modis verbo unitur quam corpus.

[10025] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod mors animae est secundum separationem animae a Deo per peccatum, opposita conjunctioni quae est per caritatem; quam mortem Christum assumere non decuit sicut nec peccatum, ut supra, dist. 15, qu. 1, art. 1, dictum est; et ideo haec ratio non est ad propositum: quia etiam si esset separatio perfecta animae a verbo quantum ad conjunctionem quae est in persona, adhuc anima non esset mortua sed viva, inquantum remaneret Deo per caritatem conjuncta.

[10026] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod filius Dei dicitur animam ponere, non quidem a se, sed a carne, a qua in morte separata fuit.

[10027] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod anima non nominat personam, sed partem naturae; unde anima non est unita verbo sicut importans id in quo facta est unio, sicut est de hoc nomine homo; et ideo non potest dici quod filius Dei sit anima, sicut potest dici quod sit homo, secundum quod est habens animam.

[10028] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod sicut ea quae dicuntur de natura humana secundum rationem naturae non possunt praedicari de filio Dei, ut quod dicitur esse communis Christo et aliis hominibus; ita etiam ea quae praedicantur de anima Christi inquantum est pars naturae, non possunt dici de filio Dei, sicut quod est forma, vel aliquid hujusmodi. Ea autem quae praedicantur de ipsa inquantum est quid subsistens, possunt de filio Dei praedicari, sicut quod descendit ad Inferos, et alia hujusmodi.

[10029] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod, sicut supra, dist. 8, quaest. 1, art. 5, dictum est, relationes secundum rem multiplicantur secundum multiplicationem illorum supra quae fundantur elationes; unde contingit quod relatio ex parte unius extremi est una, quae ex parte alterius multiplicatur, sicut de illo qui una paternitate ad multos filios refertur, qui ad ipsum multis filiationibus referuntur. Ita etiam est hoc: quia ex parte ipsius filii Dei est una tantum, quamvis non sit ex parte ipsius relatio realis, sed rationis tantum; ex parte autem assumptorum, quae divisa sunt, sunt duae uniones in actu post mortem; ante autem erat una in actu, et multae in potentia: unde non oportet quod aliqua unio fiat ibi de novo, sicut nec in divisione continui fit aliquid de novo, inquantum id quod prius erat multa potentia, unum autem actu, fit actu plura.

[10030] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 1 qc. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod sicut humana natura non est hypostasis in Christo, quamvis possit dici singulare et individuum, ut supra, dist. 6, qu. 1, art. 1, dictum est; ita etiam anima et corpus non sunt duae completae hypostases, sed unitae uni hypostasi filii Dei; quamvis possint dici duo singularia, vel duo individua. Sed non sequitur ex hoc quod Christus sit duo: quia neutrum illorum de Christo praedicatur, vel de filio Dei.


Articulus 2

[10031] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 tit. Utrum corpus Christi post mortem debuerit dissolvi

[10032] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi post mortem debuit dissolvi, sive incinerari. Hebr. 2, 17, dicitur: Christus debuit per omnia fratribus assimilari. Sed alii homines, qui dicuntur fratres Christi, secundum corpus incinerantur. Ergo et corpus Christi incinerari debuit.

[10033] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 arg. 2 Praeterea, sicut separatio animae a carne fuit inflicta homini propter peccatum primi parentis, ita etiam incineratio: quia dicitur Genes. 3, 19: terra es, et in terram ibis. Sed Christus pro nobis sustinuit mortem, ut debitum naturae solveret. Ergo similiter corpus ejus incinerari debuit.

[10034] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 arg. 3 Praeterea, humilitas est meritum exaltationis, Philipp. 2. Sed corpus Christi fuit maxime exaltandum. Ergo debuit usque ad incinerationem humiliari.

[10035] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 arg. 4 Praeterea, omne compositum ex contrariis, naturaliter est dissolubile in contraria. Sed corpus Christi fuit ex contrariis compositum, quia fuit ejusdem naturae cujus sunt corpora nostra. Ergo cum incineratio nihil aliud sit quam resolutio corporis in contraria ex quibus constituitur, videtur quod corpus Christi incinerari debuit.

[10036] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 arg. 5 Praeterea, anima non recedit a corpore quamdiu in corpore manet aequalitas complexionis, quae requiritur ut dispositio in corpore animato: quia per hanc dispositionem materia fit necessaria ad talem formam. Sed in morte Christi anima recessit a corpore. Ergo in corpore non remansit illa aequalitas quae exigitur ad corpoream animationem. Sed ablata aequalitate complexionis, unum contrarium superat aliud, et sic sequitur corporis dissolutio et incineratio. Ergo corpus Christi fuit corruptum et incineratum.

[10037] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 s. c. 1 Sed contra, Psalm. 15, 10: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hoc autem non potest intelligi de corruptione mortis, quia ipse mortuus fuit. Ergo intelligitur de corruptione incinerationis.

[10038] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 s. c. 2 Praeterea, corpori non debetur incineratio nisi propter corruptionem fomitis. Sed in Christo nunquam fuit corruptio fomitis: quia natus et conceptus fuit sine originali. Ergo corpus Christi non debuit incinerari.

[10039] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 s. c. 3 Praeterea, anima conjuncta corpori ipsum servat ab incineratione. Sed virtus divina est major quam virtus animae. Ergo cum corpori sit conjuncta deitas, videtur quod non debuit incinerari.

[10040] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 co. Respondeo dicendum, quod mors et incineratio et hujusmodi defectus sunt poenae originalis peccati: in Christo autem nunquam fuit originale: unde Christus non contraxit hujusmodi defectus ex necessitate suae originis, quia sine originali conceptus fuit. Nec in eo fuerunt quia ipse esset debitor eorum, quia peccatum in eo nunquam fuit: sed voluntarie defectus humanae naturae assumpsit ad complendum opus nostrae redemptionis et ut in his nobis mereretur. Unde cum opus redemptionis esset in passione completum, quia dixit: consummatum est, Joan. 19, 30, et corpus sine anima non est in statu merendi, ideo corpus ejus incineratum non fuit.

[10041] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod assimilatio illa intelligitur quantum ad illa quae sunt de veritate naturae, et quantum ad ea quae pertinent ad opus redemptionis.

[10042] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod per passionem, qua separata est anima a carne, removit a nobis mortem, et omnes alios defectus humanae naturae, quantum ad sufficientiam causae; et ideo non oportuit quod ad removendum incinerationem corpus ejus incineraretur.

[10043] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod humilitas illa fuit necessaria ante opus redemptionis, et quando Christus erat in statu merendi, non autem post, ut dictum est.

[10044] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod compositum ex contrariis, necessario in ipsa resolvitur, nisi sit aliquid prohibens. In Christo autem erat aliquid prohibens, scilicet virtus divinitatis, et puritas a corruptione fomitis.

[10045] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod quamvis illa temperies complexionis, quae est necessitas ad formam animae, fuerit amota in morte; non tamen inde secuta est dissolutio et putrefactio corporis, ratione praedicta.


Articulus 3

[10046] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 tit. Utrum filius Dei debeat dici mortuus

[10047] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 arg. 1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus, vel filius Dei, non debeat dici mortuus. Ea enim quae habent repugnantiam intellectuum ad filium Dei, de eo non praedicantur. Sed cum Dei filius sit vita, sicut dicitur Joan. 14, mortuum esse habet repugnantiam intellectus cum ipso. Ergo non debet dici quod sit mortuus.

[10048] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 arg. 2 Praeterea, esse creatum convenit alicui, secundum quod est a Deo; sed corrumpi, secundum quod est ex nihilo. Ergo magis pertinent ad defectum creaturae ea quae corruptionem important, quam nomen creaturae. Sed nomen creaturae non dicitur de Christo, ut supra, dist. 11, dictum est. Ergo multo minus potest dici quod sit mortuus.

[10049] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 arg. 3 Praeterea, filius Dei est divina essentia. Sed non potest dici quod divina essentia sit mortua. Ergo non debet dici, quod filius Dei sit mortuus.

[10050] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 arg. 4 Praeterea, contradictoria non sunt vera de eodem. Sed de filio Dei vere dicitur quod est immortalis, et per consequens non est mortuus. Ergo non potest dici quod fuerit mortuus.

[10051] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 arg. 5 Praeterea, illud quod est partis, non praedicatur de toto. Sed mori est corporis, a quo anima separatur. Ergo videtur quod Christus non possit dici mortuus.

[10052] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 s. c. 1 Sed contra est quod dicitur in symbolo: crucifixus, mortuus, et sepultus.

[10053] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 s. c. 2 Praeterea, nullus homo dicitur mortuus nisi ex eo quod anima ejus a corpore separata est. Sed anima Christi est a corpore separata. Ergo ipse est mortuus.

[10054] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 s. c. 3 Praeterea, sicut supra dictum est, redemptio non potuit convenienter fieri nisi per mortem filii Dei. Ergo si ipse non est mortuus, videtur quod non simus adhuc redempti; quod est haereticum.

[10055] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 co. Respondeo dicendum, quod sicut supra, dist. 11, quaest. 1, art. 4, dictum est, ea quae solum ad naturam pertinent, simpliciter et sine determinatione de Christo dici possunt. Mors autem in nobis est secundum separationem animae a corpore, et passio est secundum laesionem corporis, vel etiam secundum immutationem animae, quae sunt partes humanae naturae: et ideo simpliciter concedendum est quod Christus mortuus est et passus.

[10056] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod non est ibi aliqua repugnantia intellectuum, quia mors, cum sit conditio naturae, refertur ad humanam; unde non opponitur divinae vitae.

[10057] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod nomen creaturae non magis se habet ad naturam quam ad personam; et ideo non potest dici simpliciter ratione naturae, sicut supra dictum est; praecipue cum creatio respiciat esse, quod magis videtur pertinere ad suppositum quam ad naturam: et ideo quod magis vel minus ad defectum pertineat, non facit ad propositum.

[10058] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod unio non est facta in natura, sed in persona; et ideo ea quae sunt naturae, possunt praedicari de persona, non autem de alia natura.

[10059] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod haec est simpliciter vera, filius Dei, vel Christus est immortalis; et similiter, filius Dei est mortuus: quia ea quae sunt utriusque naturae, possunt affirmari de persona. Sed tamen haec, Christus non est mortuus, est vera secundum quid, et falsa simpliciter: quia ad veritatem affirmativae sufficit quod secundum aliquam naturam conveniat quod de persona dicitur, sed ad veritatem negativae oportet quod secundum neutram conveniat; unde haec est falsa simpliciter, Christus non est animal, et vera secundum quid, scilicet secundum divinam. Non est autem inconveniens quod unum contradictoriorum dicatur de aliquo simpliciter, et alterum secundum quid.

[10060] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 1 a. 3 ad 5 Ad quintum dicendum, quod ea quae sunt partis tantum, et parti nata convenire, dicuntur de toto ratione partis; sicut homo dicitur Crispus propter capillos: et ita mors, quae est conditio corporis, de persona potest praedicari. Tamen sciendum est, quod sicut generari est compositi, ita et corrumpi; quamvis subjectum generationis et corruptionis sit materia.


Quaestio 2
Prooemium

[10061] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 pr. Deinde quaeritur de resurrectione Christi; et circa hoc quaeruntur quatuor: 1 de necessitate resurrectionis; 2 de tempore; 3 de argumentis resurrectionis in communi; 4 de eis in speciali.


Articulus 1

[10062] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 tit. Utrum necesse fuerit Christum resurgere

[10063] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium Christum resurgere. Quia, sicut dicit Damascenus, resurrectio est ejus quod cecidit et dissolutum est, iterata surrectio. Sed Christus non cecidit per peccatum, nec ejus corpus dissolutum est. Ergo non debetur ei resurrectio.

[10064] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 arg. 2 Praeterea, Augustinus dicit, quod per verbum Dei fit resurrectio animarum, per verbum incarnatum fit resurrectio corporum. Sed verbum caro factum est in incarnatione. Ergo non fuit necessaria resurrectio neque ad resurrectionem corporum, neque ad resurrectionem animarum.

[10065] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 arg. 3 Praeterea, post ultimam consummationem non est aliquid necessarium. Sed ultima consummatio facta est in passione: quia tunc dixit: consummatum est; Joan. 19, 30. Ergo non oportuit quod postea resurgeret.

[10066] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 arg. 4 Praeterea, ad hoc Christus humanam naturam assumpsit, ut ipsam restauraret. Sed plena restauratio facta est in passione; quia et janua aperta est, et liberati sumus a peccato, poena, et servitute Diaboli. Ergo non oportuit ut iterato corpus assumeret.

[10067] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 s. c. 1 Sed contra, 1 Corinth. 15, 17: si Christus non resurrexit, inanis est fides nostra. Sed sine fide non justificamur. Ergo necessarium fuit Christum resurgere.

[10068] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 s. c. 2 Praeterea, Gregorius dicit quod vitam nostram resurgendo reparavit. Ergo necessarium fuit quod Christus resurgeret.

[10069] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 co. Respondeo dicendum, quod necessitas resurrectionis Christi ex tribus apparet. Primo ex ipsa conditione naturae assumptae. Anima enim et corpus sunt partes humanae naturae: omnis autem pars est imperfecta respectu totius, ut patet per philosophum in 3 Physic., unde nec corpori sine anima, nec animae sine corpore inest omnis perfectio quam nata sunt habere. Et quia naturae assumptae debebatur omnis perfectio quam contingit in natura reperire, ideo ei debebatur quod corpus animae semper esset conjunctum. Quod autem ad tempus separata fuerunt, hoc fuit propter necessitatem nostrae redemptionis. Secundo ex merito passionis ejus: quia ex humilitate passionis meruit gloriam resurrectionis. Tertio ex parte nostra, ut scilicet in capite gloriosa resurrectio inchoaretur, quae in membris futura erat. Et iterum ut illis qui sunt in patria, non solum sit gloria de visione divinitatis, sed etiam de visione humanitatis glorificatae in Christo quantum ad corpus et quantum ad animam.

[10070] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod illa definitio est resurrectionis secundum quod in aliis hominibus invenitur; sed resurrectio Christi potest sic proprie definiri: resurrectio est corporis facti incorruptibilis ad animam iterata unio. Vel potest dici, quod quamvis Christus non ceciderit per peccatum, cecidit tamen a vita naturae per mortem; et corpus quamvis non sit dissolutum per incinerationem, est tamen facta dissolutio corporis et animae.

[10071] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod verbum caro factum, non est proxima dispositio ad resurrectionem nostram, sed verbum caro factum, et a morte resurgens.

[10072] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod in morte Christi facta est consummatio omnium eorum quae exigebantur ad satisfactionem; quae quidem per resurrectionem non est facta, sed magis novae vitae inchoatio.

[10073] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus naturam nostram ad hoc assumpsit ut eam repararet; non tamen sequitur quod, reparata natura, debeat eam vel aliquam ejus partem abjicere, sed magis perpetuo tenere, sicut perpetua est reintegratio facta in natura. Vel dicendum, quod quamvis per passionem proprie loquendo sit facta reparatio quantum ad amotionem mali, tamen per resurrectionem oportuit quod consummaretur quantum ad perfectionem in bono.


Articulus 2

[10074] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 tit. Utrum Christus debuerit tertia die resurgere

[10075] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non debuit tertia die resurgere. Caput enim est conforme membris in natura. Sed per resurrectionem natura reparatur quantum ad passibilitatem et mortalitatem. Ergo Christus debuit simul cum aliis resurgere, et non tertia die.

[10076] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 arg. 2 Praeterea, ut dicit Glossa Hebr. 11, ad hoc est dilata resurrectio omnium in finem mundi, ut simul resurgentibus sit majus gaudium. Sed de resurrectione nullius sancti est tantum gaudium sicut de resurrectione Christi. Ergo etiam ipse debuit usque ad finem mundi suam resurrectionem differre, et non tertia die resurgere.

[10077] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 arg. 3 Praeterea, separatio animae a corpore in Christo non fuit facta nisi propter redemptionem humanae naturae. Sed in instanti mortis, redemptio soluto pretio completa est. Ergo debuit statim resurgere.

[10078] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 arg. 4 Praeterea, plus conferendum fuit Christo quam alicui alteri homini. Sed quidam homines qui vivi invenientur in fine mundi, statim post mortem resurgent. Ergo multo magis Christus resurgere debuit statim, et non in tertium diem resurrectionem differre.

[10079] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 arg. 5 Praeterea, Matth. 12, 40, dominus dicit: sicut fuit Jonas in ventre ceti (...) sic erit filius hominis in corde terrae. Sed non fuit in corde terrae nisi quamdiu fuit mortuus. Ergo tribus diebus et tribus noctibus mortuus fuit. Ergo non resurrexit tertia die, sed magis quarta vel quinta.

[10080] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 arg. 6 Praeterea, nox contra diem dividitur. Sed Gregorius videtur dicere in Homil. Paschae, Christum de nocte resurrexisse, sicut Samson de nocte portas Gazae tulit. Ergo Christus non resurrexit tertia die, immo magis secunda nocte.

[10081] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 s. c. 1 Sed contra, in symbolo dicitur: resurrexit tertia die secundum Scripturas.

[10082] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 s. c. 2 Praeterea, Rom. 6, dicit Glossa: quievit in sepulcro una die et duabus noctibus: quia nostram duplicem vetustatem sua simpla consumpsit. Ergo tertia die resurrexit.

[10083] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 s. c. 3 Praeterea, conveniens erat ut veritas mortis nobis manifestaretur. Sed in ore duorum vel trium testium stat omne verbum; 2 Corinth., 13, 1. Ergo conveniens fuit ut tertia die resurgeret.

[10084] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 co. Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, Christus non sustinuit mortem quia debitor mortis esset, sed ut mortem nostram sua morte destrueret. Ad hoc autem quod mors nostra destrueretur, duo requirebantur: unum scilicet ut ipse non debitor mortis mortem quam nos debebamus, pro nobis solveret; aliud est ut nos virtutem mortis ipsius cognosceremus, et per fidem mortis virtus mortis in nobis effectum haberet. Unde non oportuit quod morte detineretur nisi quantum congruebat ad ostendendam mortis veritatem: quae sufficienter manifestata fuit et congruenter per hoc quod tertia die resurrexit: tum quia sua morte duas nostras mortes destruxit, ut tangit Glossa inducta: tum quia confirmatio, quae fit per testes, ternario testium approbatur: tum quia perfectio in ternario consistit, ut dicitur in 1 de caelo et mundo. Alias etiam congruentias non difficile est assignare.

[10085] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod alii homines debitores mortis erant, et mors in eis non fuit ex necessitate finis, sed ex necessitate culpae; non autem sic est in Christo; et ideo non oportuit quod Christi resurrectio usque in finem mundi differretur. Vel dicendum, quod illud quod est ultimum in operatione, oportet esse primum in intentione; unde oportet quod resurrectionem, quam in fine mundi consequemur, primo intendamus. Intentio autem et dirigitur et excitatur et roboratur ex inspectione alicujus exemplaris, in quo finis secundum rem praecedat; unde sicut intentio nostra qua intendimus in gloriam animae, excitatur ex inspectione divinae gloriae, quae est exemplar nostrae futurae beatitudinis; ita oportuit quod gloria resurrectionis in aliquo exemplari nobis proponeretur, ad cujus conformitatem tenderemus; et hoc est resurrectio Christi: unde dicitur Philip. 3, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.

[10086] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod gaudium de resurrectione Christi movet ut exemplar ex quo dirigimur in finem; non autem ita est de aliis sanctis; et ideo non est simile de Christo et de illis.

[10087] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod non solum oportebat quod per mortem fieret redemptio; sed ad hoc quod redemptionis ejus participes essemus, oportuit ut veritas mortis nobis ostenderetur; et hoc non fuisset, si statim post mortem resurrexisset.

[10088] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod mortis aliorum hominum cognitio non est nobis necessaria ad salutem, sicut fides de morte Christi; et ideo resurrectio non est similis de ipso et de illis qui vivi invenientur in fine mundi.

[10089] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod dies, ut in 1 Lib., dist. 13, dictum est, diversis modis accipitur. Aliquando enim pro die naturali, quae continet spatium viginti quatuor horarum; unde includit diem et noctem; aliquando autem pro die artificiali: et sic Christus fuit mortuus una die integra, scilicet die sabbati, et duabus integris noctibus, scilicet praecedente diem sabbati, et sequenti, et adhuc plus per quamdam partem sextae feriae; et sic loquitur Glossa Rom. 6. Si autem loquamur de die naturali, sic accipiendo partem pro toto, fuit mortuus tribus diebus et tribus noctibus. Illa enim pars diei passionis Christi a nona et deinceps computatur pro tota die naturali cujus est pars: unde computatur pro una die artificiali, et pro una nocte. Similiter nox post sabbatum computatur pro tota die naturali sequente; et sic computatur pro una die, et una nocte artificiali: quibus si conjungatur una dies integra, scilicet dies sabbati, et una nox integra, scilicet nox praecedens; invenitur quod Christus fuit mortuus tribus diebus et tribus noctibus.

[10090] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod Christus creditur resurrexisse in crepusculo quando adhuc est lux tenebris permixta; et ideo aliquando dicitur resurrexisse in die, et aliquando in nocte.


Articulus 3

[10091] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 tit. Utrum Christus debuerit probare resurrectionem suam argumentis

[10092] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 arg. 1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus resurrectionem suam argumentis probare non debuit. Ambrosius enim dicit: tolle argumenta ubi fides quaeritur. Sed de resurrectione quaeritur fides. Ergo argumenta fieri ad resurrectionem non debent.

[10093] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 arg. 2 Praeterea, aut argumenta illa fuerunt sufficientia ad probandum resurrectionem, aut non. Si non, hoc videtur in imperfectionem inducentis argumenta redundare. Si autem fuerunt sufficientia, et argumentum sufficiens facit scientiam vel agnitionem, quae non stat simul cum fide, quae est de non apparentibus; videtur quod evacuaverunt fidem, et abstulerunt meritum ejus.

[10094] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 arg. 3 Praeterea, sicut est fides de resurrectione, ita et de aliis articulis. Sed ad alios articulos non induxit aliqua argumenta probantia. Ergo neque ad resurrectionem inducere debuit.

[10095] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 arg. 4 Praeterea, argumenta ex quibus contrarium videtur sequi, potius confundunt intellectum quam elucidant. Sed in argumentis a Christo ostensis quasi contraria innuebantur: per hoc enim quod comedit, ostendebat in se animalem vitam; per hoc autem quod januis clausis intravit, ostendit spiritualem vitam. Ergo videtur quod argumenta incongruenter adducta fuerint.

[10096] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 arg. 5 Praeterea, sicut subtilitas est de gloria resurrectionis; ita et claritas. Sed Christus gloriam resurrectionis solum per subtilitatem probavit quando intravit ad discipulos januis clausis. Ergo videtur quod insufficienter ostenderit.

[10097] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 s. c. 1 Sed contra est quod dicitur Actor. 1, 3: praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis.

[10098] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 s. c. 2 Praeterea, apostoli, debebant esse testes resurrectionis. Sed nullus potest esse testis idoneus eorum de quibus certitudinem per visum et auditum non habet. Ergo videtur quod ipse eis argumenta praebere debuit, quibus certificarentur de sua resurrectione.

[10099] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 s. c. 3 Praeterea, magis necessarium erat quod apostoli haberent fidem de resurrectione quam alii homines: quia ipsi erant qui fidem praedicare debebant. Sed aliis hominibus facta est fides de resurrectione Christi per argumenta miraculorum: Marc. ultim., 20: sermonem confirmante sequentibus signis. Ergo apostolis per argumenta aliqua fides de resurrectione fieri debuit.

[10100] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 co. Respondeo dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, lumen divinum non recipitur in nobis nisi secundum nostram proportionem; fides autem causatur in nobis ex influentia divini luminis; et ideo oportet quod istud divinum lumen secundum nostram proportionem in nobis recipiatur. Cognitio autem nostra naturaliter ex sensu oritur, et per principia rationis procedit; unde licet illa quae fides tenet, sint supra rationem et sensum, inquantum sunt fidei subjecta, ratione cujus exigitur ad eorum cognitionem quod infundatur altius lumen, fidei scilicet; tamen ex parte nostra fuerunt aliqua adminicula fidei exhibenda. Attenditur autem triplex gradus in credendo. Primus est ut aliquis rationem transcendens his quae non videntur nec sensu nec ratione, assentire paratus sit; et sic adminiculantur fidei miracula, quae ex eo quod humana ratione non comprehenduntur, ostendunt aliquid supra rationem esse ei incomprehensibile. Secundus gradus est ut homini ea quae credenda sunt, determinentur. Et quia fides non innititur nisi veritati primae, inde est quod quantum ad hoc adminiculatur fidei auctoritas, per quam ostenditur divinitus esse dictum. Tertius gradus est ut fidem quam habet, aliis testificetur; et quantum ad hoc requiritur sensibilis cognitio eorum quae testificanda sunt; alias non esset idoneum testimonium. Primum gradum ascendunt qui de novo ad fidem convertuntur; et ideo signa infidelibus data sunt, 1 Corinth. 14. Secundum autem gradum ascendunt qui in fide instruendi sunt; et ideo eis ex auctoritate fides confirmatur. Sed apostoli testes fuerunt fidei; et ideo prius inducti sunt ad credendum per miracula, sicut dicitur Joan. 2, 11: hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galileae; postea instructi sunt per auctoritatem, ut patet in discipulis euntibus in Emaus, Luc. ult., et deinde per visibiles apparitiones idonei testes effecti sunt; 1 Joan. 1, 3: quod vidimus et audivimus. Sed quia ad resurrectionem, cum sit quaedam mutatio, exigitur quod idem sit quod de uno extremo ad aliud transivit, ideo dominus duo per apparitiones probare voluit, idest identitatem resurgentis, et conditionem resurrectionis. Conditionem autem resurrectionis probavit quantum ad tria: scilicet quantum ad veritatem vitae per hoc quod cum eis comitatus est; similiter quantum ad veritatem corporis per hoc quod eis se palpabilem praebuit: et quantum ad gloriam per hoc quod januis clausis intravit. Identitatem etiam probavit et quantum ad naturam per hoc quod comedit, et quantum ad personam per hoc quod se eis visibilem praebuit in eadem effigie in qua prius eum soliti erant videre, et quantum ad accidentia per hoc quod eis cicatrices ostendit.

[10101] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod intentio Ambrosii est dicere, quod fides non assentit alicui vel dissentit propter argumenta, sed propter veritatem primam; non autem quin possint induci adminiculantia fidei argumenta.

[10102] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod argumenta illa sufficienter probabant illud ad quod probandum inducebantur, ut dictum est. Sed fides non est directe de illo quod probabatur sicut de objecto, sed de divinitate, quae probari non potest homini in via: unde Thomas, de quo dictum est, Joan. 20, 29, quia vidisti, credidisti: vidit hominem, et Deum confessus est; et propter hoc argumenta illa ex suppositione fidei procedebant, quod scilicet homo ille, in quo naturae veritas, vel aliquid hujusmodi ostendebatur, esset Deus; unde non tollebatur neque meritum neque ratio fidei.

[10103] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod articuli fidei quidam sunt de divinitate tantum; et isti non possunt ad sensum probari, sed vel per miracula, vel per auctoritates; et sic probata sunt. Quidam autem sunt de humanitate unita divinitati; et isti etiam ad sensum omnes probati sunt. Sed quia passio et ascensio in seipsa visa est, resurrectio autem non; ideo signa resurrectionis visibiliter ostendi oportuit, ex quibus conferendo ad veritatem resurrectionis perveniretur: et propter hoc ista probatio dicta est argumentativa, non autem probatio ascensionis vel passionis.

[10104] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod non erant in argumentis aliquae contrarietates: quia comestio referebatur ad naturam, et introire januis clausis referebatur ad gloriam; et non erat respectu ejusdem.

[10105] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 3 ad 5 Ad quintum dicendum, quod in aliis corporibus etiam secundum naturam invenitur claritas et impassibilitas, sicut in corporibus caelestibus; sed subtilitas in nullo naturali corpore invenitur. Agilitas autem ostendi visibiliter non potest: quia sensus particularium est; agilitas autem est ut possit undecumque velit moveri; et praeterea loca multum distantia videri non possunt; et iterum quia simile agilitati in radio solis invenitur. Unde dicendum, quod discipulis euntibus in Emaus agilitatem demonstravit in hoc quod ab oculis eorum statim evanuit; Luc. ult.


Articulus 4

[10106] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 tit. Utrum argumentum sumptum ex visibili apparitione fuerit conveniens

Quaestiuncula 1

[10107] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 arg. 1 Ad quartum sic proceditur. Videtur quod argumentum sumptum ex visibili apparitione non fuit conveniens. Quia ad veritatem resurrectionis exigitur quod sit verum corpus humanum quod resurgit. Sed Angeli, qui non habent vera corpora humana, apparuerunt multis in veteri testamento. Ergo per apparitionem visibilem non ostenditur veritas resurrectionis.

[10108] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 arg. 2 Praeterea, omne corpus videtur secundum formam quam habet. Sed forma corporis Christi est forma gloriosa. Si ergo apparuit eis, in forma gloriosa ipsum viderunt. Sed claritas gloriosi corporis non est proportionata oculo non glorificato, cum sit major claritate solis. Ergo Christus a discipulis videri non potuit.

[10109] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 arg. 3 Praeterea, discipuli euntes in Emaus, viderunt eum in effigie peregrini. Aut ergo illa effigies inerat ei secundum veritatem, aut erat tantum in oculis videntium. Si erat in corpore Christi, cum in eo esset effigies propria, tunc duae effigies erant simul in uno corpore, quod est impossibile. Si autem erat tantum in oculis videntium, ergo erat praestigiosa apparitio. Sed ea quae praestigiose apparent, non demonstrant veritatem rei. Ergo per hoc non poterat demonstrari veritas resurrectionis.

[10110] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 s. c. 1 Sed contra, inter omnes sensus majorem certitudinem facit visus, ut dicitur in 1 Metaph. Sed apostoli, qui erant testes resurrectionis, debebant habere certissimam fidem de resurrectione. Ergo debuit eis fieri argumentum ex visu.

[10111] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 s. c. 2 Praeterea, hoc patet per id quod dicitur 1 Joan., 1, 3: quod vidimus et audivimus annuntiamus vobis.


Quaestiuncula 2

[10112] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 arg. 1 Ulterius. Videtur quod non debuit seipsis palpabilem exhibere. Palpabile enim incorruptibili contrarium est, ut dicit Gregorius. Sed contraria non possunt esse in eodem. Cum ergo corpus Christi esset incorruptibile, videtur quod non debuerit ipsum palpabile exhibere.

[10113] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 arg. 2 Praeterea, differentiae tangibiles sunt calidum et frigidum, et hujusmodi contraria. Sed in glorificatis corporibus non erunt hujusmodi contrarietates, ut dicitur, nec etiam in elementis post mundi innovationem. Ergo corpus Christi palpari non potuit.

[10114] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 arg. 3 Praeterea, hoc solum palpabile est quod est resistens tactui, et cui tactus resistit; unde aer quamvis sit tangibilis, non tamen est palpabilis. Sed corpori Christi non resistebat aliud corpus, quia januis clausis intravit. Ergo palpari non potuit.

[10115] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 arg. 4 Praeterea, spiritus Angeli vel Daemonis posset assumere corpus solidum quod palpari posset. Ergo per palpationem non sufficienter probatur veritas corporis.

[10116] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 arg. 5 Praeterea, alii sensus sunt magis spirituales quam tactus. Ergo magis per eos debuit veritatem resurrectionis probare quam per tactum.

[10117] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 s. c. 1 Sed contra, Luc. ult., 39: palpate et videte; quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

[10118] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 s. c. 2 Praeterea, inter alios sensus homo certissimum habet tactum, ut dicitur in 2 de anima. Cum igitur cognitio resurrectionis debuerit esse certissima in apostolis, per tactum debuit eis ostendi.


Quaestiuncula 3

[10119] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 arg. 1 Ulterius. Videtur quod non debuerit per cicatrices suam resurrectionem probare. Quia per suam resurrectionem Christus nostram demonstravit. Sed a resurgentibus omnis corruptio removebitur. Cum igitur cicatrix sit quaedam corruptio, videtur quod Christus per cicatrices suam resurrectionem probare non debuit.

[10120] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 arg. 2 Praeterea, status resurgentium est status immutabilis. Ergo Christus in seipso non debuit demonstrare nisi quod semper in se futurum erat. Sed cicatrices non semper in Christo debebant remanere: quia dicit Damascenus, quod tantum secundum dispensationem in Christo fuerunt. Ergo cicatrices ostendere non debuit.

[10121] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 arg. 3 Praeterea, Hieronymus dicit ad Marcellam, quod non meretur tangere Christum qui resurrectionem ejus non credit; propter quod dictum est Magdalenae, Joan. 20, 17: noli me tangere. Sed Thomas resurrectionem non credebat. Ergo Christus cicatrices vulnerum ei palpabiles exhibere non debuit.

[10122] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 s. c. 1 Sed contra, Leo Papa: quis dubitet a mortuis rediisse salvatorem, cujus praesentiam agnovit oculus, attrectavit manus, digitus perscrutatus est? Ergo cum omnem dubitationem suae resurrectionis auferre debuerit, videtur quod cicatrices digito perscrutandas praebere debuit.

[10123] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 s. c. 2 Praeterea, decet victorem insignia suae victoriae et habere et ostendere. Sed, sicut dicit Augustinus in Lib. de civitate Dei, cicatrices vulnerum Christi fuerunt victoriae suae indicia. Ergo decuit ut eas haberet, et ostenderet.


Quaestiuncula 4

[10124] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 arg. 1 Ulterius. Videtur quod non debuit per manducationem suam resurrectionem ostendere. Comestio enim spectat ad vitam animalem. Sed per resurrectionem non transitur ad vitam animalem, ut dicunt Saraceni et Judaei. Ergo Christus per comestionem resurrectionem probare non debuit.

[10125] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 arg. 2 Praeterea, cibus comestus convertitur in corpus comedentis. Sed in corpus Christi non potuit aliquid converti: quia jam erat extra statum generationis et corruptionis. Ergo videtur quod comedere non debuit.

[10126] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 arg. 3 Praeterea, Angeli qui apparuerunt Abrahae, manducaverunt; nec tamen in eis fuit veritas humanae naturae. Ergo per comestionem veram resurrectionem humanae naturae probare non debuit.

[10127] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 s. c. 1 Sed contra, Act. 10, 40: dedit eum notum fieri non omni populo, sed nobis, qui manducavimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis; et per hoc testificatus est Petrus resurrectionem. Ergo et hoc argumentum debuit exhibere suae resurrectionis.

[10128] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 s. c. 2 Praeterea, veritas incarnationis probatur per id quod est infimum in partibus hominis, scilicet per carnem; unde dictum est Joan. 1, 14: verbum caro factum est. Ergo etiam veritas naturae humanae debuit probari in Christo per id quod est infimum in operibus animae. Hae autem sunt operationes vegetabilis animae; quarum prima in animalibus est comestio. Ergo per hoc veritatem resurrectionis probare debuit.


Quaestiuncula 1

[10129] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 co. Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod ad veritatem resurrectionis exigitur quod idem numero resurgat. Individuatio autem, secundum quam est aliquid unum numero, ex diversis accidentibus manifestatur, quorum collectio in alio non invenitur: et quia visus, ut dicit philosophus in principio Metaph., plures nobis rerum differentias ostendit, ideo quod sit idem numero, nunquam melius quam per visum manifestatur; et ideo visibilis apparitio fuit unum de argumentis resurrectionis.

[10130] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod apparitio visibilis non inducebatur ad probandum veritatem carnis (quia hoc per alia argumenta probabatur), sed ad probandum identitatem suppositi, supposita veritate corporis.

[10131] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod secundum opinionem Praepositini, quae probabilior videtur, corpus glorificatum, est omnino in potestate animae quantum ad omnes actiones ejus; visibile autem videtur secundum quod agit in visum; et ideo dicebat, quod in potestate corporis gloriosi est quod videatur vel non videatur; et iterum quando videtur, quod videatur sub forma gloriae, vel non. Cum enim sit in eo forma naturalis corporis, et forma gloriae; potest secundum unam tantum immutare visum, vel secundum utramque; et immutare visum secundum formam gloriae secundum proportionem visus; ut non corrumpatur, sed delectetur, sicut ex visibili proportionato. Alii vero dicunt quod non potest videri nisi per miraculum. Sed primum est probabilius.

[10132] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod discipulis Christus formam naturalem sui corporis ostendit, qua est quodammodo corpus coloratum, et non formam claritatis gloriae. Quod autem ipsi eum non cognoverunt, fuit ex interiori eorum dispositione, quia eum resurrexisse non credebant; unde non ponebant se ad perquirendum judicia propria, quibus possent ipsum cognoscere: sicut etiam accideret, si videremus aliquem quem mortuum crederemus, quamvis notus fuisset nobis; et maxime si videremus illum in alio habitu. Unde quam cito eis ostendit signum fractionis panis speciale sibi, cognoverunt eum propter specialem modum frangendi: quia, ut dicitur, sua fractio erat similis incisioni cultelli. Et hac infidelitate vel dubitatione tenebantur oculi eorum ne eum cognoscerent; et ista detentio dicitur aorasia, de qua dicitur in Glossa, Gen. 19, non quod esset aliquod impedimentum ex parte visus corporalis in discipulis sicut potuit esse in Sodomitis. Vel potest dici quod quamvis visui repraesentaretur propria species, in qua soliti erant eum videre; tamen virtute divina impediebantur vires interiores, ne sequerentur judicium de persona illa quae esset; et sic ea quae exterius agebantur, conformabantur his quae interius contingebant in ipsis, ut praesentem haberent, et non cognoscerent: quia amabant, sed dubitabant, ut dicit Gregorius.


Quaestiuncula 2

[10133] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 co. Ad secundam quaestionem dicendum, quod propter vehementiam imaginationis contingit aliquando quod illud quod imaginatio apprehendit, videtur esse praesens in visu, non solum in dormiendo, sed etiam in vigilando. Similiter etiam contingit quod ex oppositione aliquorum corporum videtur aliqua effigies, ac si esset hominum, vel aliorum animalium. Iterum etiam apparitiones visibiles Daemonum et etiam Angelorum consueverunt fieri per corpora aerea inspissata; unde statim cum volunt, dissolvuntur. Et ideo dominus ad ostendendum veritatem resurrectionis, palpationem visui adjunxit, ut excluderetur visio per immutationem visus ab imaginatione, et visio umbrarum, et visio spirituum apparentium.

[10134] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 ad 1 Ad primum dicendum, quod omne corpus tangibile est per naturam corruptibile; unde secundum philosophos caelum est visibile, sed non tangibile. Sed quod est per naturam corruptibile, potest esse per gloriam incorruptibile. Unde quamvis corruptibile et incorruptibile sint contraria simpliciter propter quod dicit Gregorius, quod ostendit in se duo contraria; tamen corruptibile per naturam et incorruptibile per gratiam non sunt contraria. Unde sicut corpus gloriosum habet in potestate sua quod possit videri et non videri; ita habet in potestate quod possit palpari et non palpari, et utrumque sine miraculo: sed palpatur per naturam corporis; non palpabile autem est, inquantum corpus est instrumentum animae gloriosae.

[10135] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod palpatio non pertinet ad sensum tactus inquantum est discretivus calidi et frigidi, et hujusmodi contrariorum; sed inquantum est discretivus corporum solidorum quae habent potentiam naturalem resistendi dividenti; et haec quidem soliditas est in corporibus gloriosis, etsi non sint qualitates illae contrariae. Vel dicendum, quod qualitates illae sunt in corpore glorioso, et erunt in elementis quantum ad substantiam, sed non quantum ad actionem, qua unum agat in alterum: continebuntur enim per formam gloriae ne agant, sicut continentur per formam naturalem ne dissolvant conjunctum.

[10136] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis glorioso corpori nullum corpus non gloriosum possit resistere; tamen corpus gloriosum potest resistere cuilibet alteri corpori; et secundum hoc potest palpari quando vult.

[10137] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod quamvis spiritus possit corpus solidum accipere; non tamen potest assumere corpus solidum, in quo appareant omnes operationes vitae, sicut perfecte in Christi corpore apparebant: quia opus artis non potest esse simile operationi naturae. Unde quamvis statim non perciperetur deceptio, si Christus corpus solidum assumpsisset, tamen ex longa mora, qualem contraxit Christus cum discipulis, non potuisset latere: quia illa quae fiunt per artem Daemonis praeter viam naturae, non sunt diuturna.

[10138] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod per tactum cognoscimus calidum et frigidum, durum et molle, et hujusmodi qualitates, ex quibus naturaliter constituitur corpus; et ideo quamvis tactus sit minus spiritualis inter alios sensus, tamen per eum veritas naturae resurgentis certius probari potuit.


Quaestiuncula 3

[10139] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 co. Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cicatrices signa erant mortis Christi: unde secundum hoc accidens ostendebatur quod ille idem qui mortuus fuerat resurrexit.

[10140] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum, 22 de Civ. Dei, hujusmodi cicatrices vulnerum remanent in victoribus, et in Christo remanserunt ad decorem quasi insignia victoriae suae, et non quod aliqua corruptio vel defectus ex istis cicatricibus in eis sit. Unde etsi aliquibus sanctis sunt amputata aliqua membra, non oportet quod sine illis resurgant, sed quod in loco incisionis aliquod vestigium ad decorem gloriae remaneat.

[10141] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod cicatrices istae, ut probabilius videtur, semper in corpore Christi remanebunt ad decorem. Quod autem dicuntur dispensative assumptae, hoc est, non quia ad tempus assumptae sunt, sed quia non est de necessitate materiae quod in Christo remaneant, sicut in nobis accidit, sed propter aliquem finem: in omnibus quidem victoribus propter decorem, in Christo autem propter hoc et propter alia quatuor. Primo ut veritatem resurrectionis astrueret; secundo ut eas patris ejus aspectui praesentaret, pro nobis implorans; tertio ut nobis suae misericordiae et caritatis monstraret indicia; quarto ut in judicio per eas impiis ostenderet quam juste damnentur.

[10142] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Thomas ad solum aspectum vulnerum credidit; unde dictum est ei, Joan. 20, 29: quia vidisti me, credidisti. Sed tamen tetigit eum, ut a nobis omnem dubitationem excluderet: quia testis erat futurae resurrectionis; unde Leo Papa dicit: suffecerat ad fidem propriam quod viderat; sed nobis operatus est, ut tangeret quod videbat. Gloriosa autem Magdalena non eligebatur ut testis resurrectionis in populis: quia non decet mulierem docere in Ecclesia, 1 Corinth. 14, et ideo non est permissa tangere.


Quaestiuncula 4

[10143] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 co. Ad quartam quaestionem dicendum, quod per comestionem ostendit veram remansisse naturam humanam ex illis vitae operibus quae infima sunt, ut prius dictum est.

[10144] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 ad 1 Ad primum igitur dicendum, quod magis difficile erat ad credendum veritas resurrectionis quam gloria resurgentis resurrectione supposita; et ideo maxime facta sunt argumenta ad probandum veritatem naturae humanae quae manet in statu gloriae quantum ad omnes potentias et membra, ut sit natura integra, quamvis non remaneant omnes usus potentiarum et membrorum, quia non inest necessitas. Et ideo ista comestio non fuit necessitatis, sicut est in animali vita, sed magis fuit potestatis, idest naturalis potentiae ostensiva.

[10145] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 ad 2 Ad secundum dicendum quod fuit ibi comestio quantum ad divisionem cibi, et quantum ad trajectionem in ventrem, non autem quantum ad conversionem in humores. Cibus autem ille, ut dicit Augustinus, in spiritualem naturam conversus est, idest in vaporem resolutus, sicut aqua per radium solis.

[10146] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod in Angelis non est comestio ad ostendendum potentiam naturalem nutritivam, quia eam non habent, sicut Christus eam habuit; et ideo non est simile. Et quamvis unum istorum argumentorum ex se non sufficeret, tamen omnia simul certitudinem faciebant; et ideo etiam argumenta multiplicata sunt.


Expositio textus

[10147] Super Sent., lib. 3 d. 21 q. 2 a. 4 qc. 4 expos. Nemo tollit eam a me. Contra. Ergo Christus non fuit per violentiam crucifigentium occisus. Dicendum, quod illi quantum in eis erat, violentiam intulerunt; quamvis Christo violentia inferri non potuit ex parte personae, sed solum ex parte corporis humani. Item, homo in illo mutatus est, ut melior fieret quam erat. Contra. Naturae manserunt utrinque in unitate. Dicendum, quod humana natura in Christo per hoc quod est assumpta in unitatem divinae personae, non est mutata a sua naturali conditione; sed accepit ampliorem perfectionem, secundum quam facta est melior.


Distinctio 22
Quaestio 1
Prooemium

[10148] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 pr. Postquam determinavit Magister de his quae pertinent ad mortem Christi, scilicet secundum quam rationem dicatur mortuus, hic determinat ea quae consequuntur ad mortem Christi. Dividitur autem in duas partes: in prima determinat de morte Christi per comparationem ad ejus humanitatem absolute; secundo per comparationem ad locum; ibi: hic quaeritur si Christus in morte alicubi erat homo. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem, utrum Christus in triduo fuerit homo; secundo ponit aliorum opinionem, ibi: quod non videtur quibusdam; tertio ponit opinionem suam, ibi: quibus respondemus. Hic quaeritur, si Christus in morte alicubi erat homo. Hic inquirit de morte per comparationem ad locum in quo erat; et duo facit: primo ostendit quod erat secundum humanitatem in sepulcro et in Inferno, et secundum divinitatem ubique. Secundo inquirit, utrum de illo homine possit praedicari esse ubique, ibi: solet etiam quaeri, si congruenter dici possit filius hominis (...) ubique esse. Circa primum duo facit: primo ostendit quod Christus erat in diversis locis secundum diversa; secundo inquirit, utrum fuerit in illis locis totus, ibi: et utique totus eodem tempore erat in Inferno, in caelo totus, ubique totus. Hic est triplex quaestio. Prima de morte Christi per comparationem ad ejus humanitatem. Secunda de descensu ad Inferos. Tertia de ascensione ejus in caelum. Circa primum quaeruntur duo: 1 utrum Christus in illo triduo mortis fuerit homo; 2 utrum fuerit ubique homo tunc, vel etiam ante, vel nunc.


Articulus 1

[10149] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 tit. Utrum Christus in triduo quo jacuit in sepulcro, potuerit dici homo

[10150] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus in illo triduo fuerit homo. Rationale enim est differentia completiva hominis. Sed Christus poterat dici rationalis in illo triduo propter animam rationalem sibi unitam. Ergo poterat dici homo.

[10151] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 arg. 2 Praeterea, omnis persona subsistens in natura humana potest dici homo. Sed persona filii Dei subsistebat in natura humana, quia habebat omnes partes humanae naturae sibi unitas. Ergo poterat dici homo.

[10152] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 arg. 3 Praeterea, ad hoc quod aliquis dicatur homo oportet quod anima et corpus sint sibi unita. Sed in illo triduo anima et corpus erant unita in unam hypostasim filii Dei. Ergo poterat dici homo.

[10153] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 arg. 4 Praeterea, omnis sacerdos est homo. Christus in illo triduo fuit sacerdos: quia dictum est ei, Psalm. 109, 4: tu es sacerdos in aeternum. Ergo Christus in illo triduo erat homo.

[10154] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 arg. 5 Praeterea, cum omnia esse desiderent, ut philosophus dicit in 2 de generatione, nullus desiderat non esse, sed semper verius esse. Sed sancti desiderant mori, ut patet Philipp. 1, 23: cupio dissolvi, et esse cum Christo. Ergo per mortem non desinunt esse id quod fuerant, sed verius esse incipiunt; et ita post mortem possunt dici homines.

[10155] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 arg. 6 Praeterea, Petrus est nomen cujusdam singularis in natura humana. Sed post mortem Petri invocamus eum dicentes: sancte Petre, ora pro nobis. Ergo post mortem potest dici homo; et sic videtur quod eadem ratione Christus.

[10156] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 arg. 7 Praeterea, philosophus dicit in 9 Ethic., quod homo est intellectus suus. Sed intellectus hominis manet post mortem. Ergo potest post mortem dici homo.

[10157] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 s. c. 1 Sed contra, pars non praedicatur de toto, nec e contra. Sed post mortem Christi manserunt tantum partes humanae naturae. Ergo ratione illarum partium Christus non poterat dici homo.

[10158] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 s. c. 2 Praeterea, homo est nomen speciei. Sed species et genera sumuntur a forma totius; forma autem totius resultat ex compositione partium. Cum ergo anima et corpus non fuerint in illo triduo ad invicem composita, Christus non poterat dici homo.

[10159] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 s. c. 3 Praeterea, vivum est superius ad hominem, ut dicitur in Lib. de causis, mortuum autem opponitur vivo. Sed Christus erat mortuus. Ergo non erat homo.

[10160] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 co. Respondeo dicendum, quod opinio fuit Magistri, et etiam Hugonis de sancto Victore, quod Christus in illo triduo fuit homo; sed ad hoc movebantur diversis viis. Hugo enim dicebat, quod tota personalitas hominis est in anima, et in ipsa erat homo proprie loquendo: et ideo anima post mortem potest dici homo non solum in Christo, sed etiam in aliis hominibus. Haec autem positio non potest esse vera: quia postquam aliquid est completum in specie sua et personalitate, non potest ei advenire aliquid, ut componat cum eo naturam aliquam; sed vel adjungitur ei in persona, et non in natura, quod est singulare in Christo; vel adjungitur ei accidentaliter. Unde ex hac positione sequitur quod vel ex anima et corpore non efficiatur una natura; et sic anima non erit forma corporis, nec vivificabit corpus formaliter: vel iterum quod anima adjungatur corpori accidentaliter, ut nauta navi, vel homo vestimento, sicut dicebant antiqui philosophi; quorum Plato, ut Gregorius Nyssenus narrat, dicebat, quod homo non est aliquid compositum ex anima et corpore; sed est anima utens corpore. Et quia haec inconvenientia sunt; ideo Magister non voluit quod alii post mortem essent homines, sed solum hoc voluit de Christo: quia etiam post mortem anima et corpus aliquo modo manent unita in Christo, inquantum utrumque manet unitum verbo. Sed haec etiam positio non potest stare, si proprie accipiatur hoc nomen homo, propter duas rationes. Primo, quia ad hoc quod sit homo, oportet quod sint anima et corpus conjuncta ad constituendum naturam unam; quod fit per hoc quod informatur anima; quod in illo triduo non fuit. Secundo, quia recedente anima, illa caro non dicebatur nisi aequivoce caro; unde nec illud corpus erat humanum corpus, nisi aequivoce. Et ideo omnes moderni tenent, quod Christus in triduo non fuerit homo. Sciendum tamen, quod Magister non voluit quod Christus in triduo illo diceretur homo, nisi aequivoce; unde dicit, quod non secundum eamdem rationem dicebatur homo post mortem, sicut ante, vel sicut alii homines: et secundum hoc ex opinione Magistri non sequitur aliquod inconveniens secundum rem: quia secundum philosophum, 4 Metaph., non est inconveniens ut quod nos dicimus hominem alii dicant non hominem quantum ad convenientiam nominis; sed solum est improprietas in modo loquendi: quia non est in usu hujus nominis homo quod significet corpus et animam divisam.

[10161] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod rationale secundum quod est differentia, est ipsius compositi, ut dicit Avicenna, quamvis sumatur ab anima: et ideo post mortem sicut non erat homo, ita non erat rationale, secundum quod rationale nominat differentiam hominis, sed solum secundum quod nominat potentiam animae.

[10162] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod non subsistebat in natura humana, quia non erant omnes partes humanae naturae: non enim erat caro et os, nisi aequivoce, ut dictum est: et iterum non erat unio animae ad corpus.

[10163] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ad hoc quod sit homo, non solum oportet quod anima et corpus uniantur in persona, sed etiam ad constitutionem unius naturae.

[10164] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod Christus dicitur sacerdos in aeternum, quia ejus sacerdotio aliud sacerdotium non succedit. Vel aliter dicendum, quod Christus, ut dicitur Heb. 9, erat assistens pontifex futurorum bonorum spiritualium; et ideo illud sacerdotium est etiam animae Christi separatae a corpore.

[10165] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod Paulus desiderabat verius esse quantum ad animam, quod erat nobilius, quam esse in mortali corpore.

[10166] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 ad 6 Ad sextum dicendum, quod illae locutiones sunt synecdochicae, quia ponitur totum pro parte.

[10167] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 1 ad 7 Ad septimum dicendum, quod philosophus loquitur figurative, et non proprie: unde ipse dicit, quod ita homo dicitur intellectus sicut civitas rex, quia totum quod est in civitate, dependet ex voluntate regis.


Articulus 2

[10168] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 tit. Utrum Christus ubique fuerit homo

[10169] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus ubique fuerit homo. Secundum Damascenum enim, naturae communicant sibi sua idiomata. Sed Christus ubique est Deus. Ergo ubique est homo.

[10170] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 arg. 2 Praeterea, quaecumque sunt unum supposito, ubicumque est unum, est aliud. Sed homo et filius Dei sunt idem supposito. Ergo cum filius Dei sit ubique, ubique etiam erit homo.

[10171] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 arg. 3 Praeterea, sicut Petrus vere est homo, ita et Christus. Sed ubicumque est Petrus, ibi est homo. Ergo ubicumque est Christus, ibi est homo. Sed Christus est ubique. Ergo ubique est homo.

[10172] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 arg. 4 Praeterea, omne quod est, aut est homo, aut non homo. Si ergo Christus non est ubique homo, erit alicubi non homo: quod est falsum.

[10173] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 arg. 5 Praeterea, esse ubique, non magis est remotum a creaturis quam aeternitas. Sed dicimus, quod iste homo fuit ab aeterno. Ergo similiter dicere possumus, quod est ubique homo.

[10174] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 arg. 6 Praeterea, totalitas rei dicitur respectu illorum ex quibus res componitur. Sed totus Christus dicitur esse ubique, ut dicitur in littera; et ut Damascenus dicit. Cum igitur totus ad personam pertineat, et persona sit composita ex divinitate et humanitate, videtur quod humanitas Christi sit ubique, et sic ubique est homo.

[10175] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 s. c. 1 Sed contra, humanitas Christi non consistit nisi in anima et carne. Sed neque corpus Christi neque anima sunt ubique. Ergo ipse secundum humanitatem non est ubique.

[10176] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 s. c. 2 Praeterea omne quod movetur de loco ad locum, habet locum determinatum, et non est ubique. Sed Christus, secundum quod homo, movebatur de loco ad locum. Ergo non erat ubique.

[10177] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 s. c. 3 Praeterea, esse ubique solius est Dei. Sed nullum tale convenit Christo secundum quod homo. Ergo non est ubique secundum quod homo.

[10178] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 co. Respondeo dicendum, quod humana natura Christi non est ubique, neque quando anima et corpus fuerunt divisa, neque quando sunt conjuncta; sed persona illa ratione sui et ratione divinae naturae est ubique. Ad veritatem autem locutionis, ut supra dictum est, non exigitur quod praedicatum secundum se totum conveniat subjecto; sufficit autem quod conveniat ei ratione suppositi. Et ideo, quia homo signat suppositum humanae naturae, et ipsam naturam humanam, inde est quod haec est falsa: Christus est homo ubique; quia non convenit sibi ubique habere humanitatem. Adverbium autem ubique determinat esse hominem in praedicato positum ad id totum quod in homine importatur, et magis etiam quantum ad naturam, secundum quod termini in praedicato positi tenentur formaliter. Sed haec est vera: iste homo est ubique: quia esse ubique convenit personae. Haec autem, Christus secundum quod homo, est ubique, potest esse vera et falsa: secundum quod enim potest importare conditionem naturae, sic est falsa; sed unitatem suppositi, et sic est vera.

[10179] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod communicatio idiomatum fit secundum quod naturae uniuntur in persona, vel in supposito; et ideo oportet quod ista communicatio attendatur secundum quod nomen significans utramque naturam, in subjecto ponitur, et non secundum quod ponitur in praedicato; non enim sequitur: factus est homo; ergo est factus Deus; et similiter non sequitur: est ubique Deus; ergo est ubique homo.

[10180] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ubicumque est Deus, hic homo est in illo loco; non est tamen ibi humana natura; et ideo non oportet quod ibi sit homo.

[10181] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Petrus non habet nisi humanam naturam: et ideo ubicumque ipse est, oportet quod sit illa natura. Sed Christus habet plures naturas: et ideo non oportet quod ubicumque est, ibi habeat utramque naturam; sicut non oportet quod ubicumque est totum, ibi sint omnes partes ejus; sed in uno loco secundum manum, et in alio secundum pedem.

[10182] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod cum dicitur, filius Dei non est ubique homo, locutio non verificatur secundum quod negatio absolute fertur ad hominem, sed secundum quod fertur ad hominem cum hoc quod est esse ubique; sed quando additur sibi per compositionem, negatio non fertur extra terminum illum; et ideo removet humanitatem absolute, et non respectu ejus quod dicitur ubique vel alicubi; et propter hoc haec est falsa: Christus alicubi est non homo; sed haec est vera: non est ubique homo.

[10183] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 ad 5 Ad quintum dicendum, quod similiter est de hoc sicut de aeterno: haec enim est vera, iste homo fuit ab aeterno; sed haec est falsa: Christus fuit ab aeterno homo, sicut et de ubique dictum est.

[10184] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 1 a. 2 ad 6 Ad sextum dicendum, quod persona non proprie dicitur composita ex naturis, ut supra dictum est; unde totus non fertur ad personam, secundum quod totum dicitur quod habet partes, sed secundum quod totum dicitur perfectum, cui nihil deest: et secundum hoc dicitur totus ubique, quia nihil deest sibi de sua personalitate, secundum quod est ubique: totus enim cum sit masculini generis, ad personam pertinet. Deest ei autem aliquid de his quae ad humanam naturam pertinent secundum quod est ubique: quia secundum humanam naturam non est ubique; et ideo dicitur quod non est totum ubique: quia totum cum sit neutrius generis, ad naturam pertinet.


Quaestio 2
Prooemium

[10185] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 pr. Deinde quaeritur de descensu Christi ad Inferos; et circa hoc quaeruntur duo: 1 de descensu Christi ad Inferos; 2 de effectu quem ibi fecit.


Articulus 1

[10186] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 tit. Utrum Christus ad Inferos descenderit

Quaestiuncula 1

[10187] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus ad Infernum non debuit descendere. Sicut enim dicit Augustinus ad Dardanum, nomen Inferni in Scriptura semper in malo accipitur. Sed id quod semper in malo accipitur, Christo non competit. Ergo nec descendere ad Infernum.

[10188] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 arg. 2 Praeterea, Christus non descendit in mundum, nisi ut mundum liberaret. Sed per passionem non solum liberavit eos qui in mundo erant, sed etiam eos qui in Inferno detinebantur, soluto pretio pro peccato, pro quo detinebantur. Ergo videtur quod ad Infernum descendere non debuit.

[10189] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 arg. 3 Praeterea, descendere ad Infernum importat poenam damnationis pro peccato. Sed in Christo nullum peccatum fuit. Ergo nec aliqua damnatio sibi competit. Ergo ad Infernum descendere non debuit.

[10190] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 s. c. 1 Sed contra est quod dicitur in symbolo: descendit ad Inferos.

[10191] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 s. c. 2 Praeterea, Act. 2, 24: quem Deus suscitavit solutis doloribus Inferni. Ergo videtur quod in Inferno fuerit.


Quaestiuncula 2

[10192] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 arg. 1 Ulterius. Videtur quod descenderit usque ad Infernum damnatorum. Ipse enim sua morte humanum genus non solum liberavit a peccato originali, sed etiam ab actuali. Sed Infernus damnatorum est locus poenalis respondens peccato actuali, sicut Limbus patrum locus debitus pro peccato originali. Ergo videtur quod etiam in illum Infernum descendere debuerit, sicut in Limbum descendit.

[10193] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 arg. 2 Praeterea, Christi ascensio respondet suo descensui, quia qui ascendit ipse est et qui descendit, Eph. 4. Sed ipse ascendit super omnes caelos. Ergo debuit etiam usque ad inferiorem Infernum descendere.

[10194] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 arg. 3 Praeterea, Eccli. 24, 45, dicitur: penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes. Sed inferiores partes terrae sunt Infernus damnatorum, in quo aliqui de dormientibus, idest mortuis, sunt. Ergo videtur quod ipse in illum Infernum descenderit.

[10195] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 s. c. 1 Sed contra, Luc. 16, 26, dicitur: inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut illi qui volunt illuc ex nobis transire, non possint. Sed illud chaos magis erat firmatum inter Christum, qui jam erat comprehensor, et damnatos, quam inter sanctos qui erant in Limbo expectantes beatitudinem, et illos qui erant in Inferno. Ergo Christus ad illos non descendit.

[10196] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 s. c. 2 Praeterea, sicut caelum Empyreum est locus aeternae gloriae, ita Infernus est locus aeternae miseriae. Sed nullus damnatus potest esse in caelo Empyreo. Ergo nulli beato competit esse in Inferno; et sic nec Christo.


Quaestiuncula 3

[10197] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 arg. 1 Ulterius. Videtur quod in Limbo ullam moram non traxerit. Ad hoc enim descendit in Infernum, ut sanctos, qui ibi detinebantur, liberaret. Sed statim illuc descendens sanctos liberavit. Ergo videtur quod moram illic trahere non debuit.

[10198] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 arg. 2 Praeterea, sicut per peccatum aliquis a caelo excluditur, ita per emundationem a peccato aliquis ab Inferno liberatur. Sed Diabolus, statim ut peccavit, de caelo cecidit. Ergo videtur quod sancti statim ut mundati fuerunt a peccato, de Inferno educti sint, et ita etiam Christus statim exivit.

[10199] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 arg. 3 Praeterea, anima Christi non potuit esse simul in diversis locis. Sed Christus in die mortis suae fuit in Paradiso: quia pendens in cruce latroni dixit: hodie mecum eris in Paradiso. Ergo videtur quod illa eadem die de Inferno exierit.

[10200] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 s. c. 1 Sed contra, Act. 2, 24: quem Deus suscitavit solutis doloribus Inferni. Ergo videtur quod in Inferno fuerit usque ad horam resurrectionis suae.

[10201] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 s. c. 2 Praeterea, locus animae separatae est Infernus vel caelum. Sed anima Christi ante diem ascensionis, in caelum non ascendit, et ita ante resurrectionem in caelo non fuit. Ergo mansit in Inferno usque ad diem resurrectionis.


Quaestiuncula 1

[10202] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 co. Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Christus, ut nos ab omnibus defectibus liberaret, in se nostros defectus qui universaliter omnium erant, et in defectum gratiae non vergebant, accipere voluit. Hoc autem erat omnibus hominibus commune ante passionem Christi quod pro debito originalis peccati ad Infernum descendebant. Sed in nomine Inferni duo importantur, scilicet locus, et poena vel damni, vel sensus, scilicet afflictiva. Poena autem damni, scilicet carentia divinae visionis, vergebat in defectum gratiae, quia scilicet non poterat in eis esse gratia consummata, scilicet gloria. Similiter etiam poena sensus post hanc vitam non est satisfactoria, quia illi non sunt in statu merendi; sed est vel purgativa vel damnativa. Purgatio autem debetur alicui impuritati et damnatio debetur peccato mortali; unde etiam poena sensus post hanc vitam in defectum gratiae vergit. Et ideo Christo fuit competens in Infernum descendere, secundum quod Infernus importat locum, non autem secundum quod importat poenam.

[10203] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod nomen Inferni secundum quod importat locum, non sonat in malum tantum, et sic potest competere Christo: secundum autem quod importat poenam damni vel sensus, sic Christo competere non potest, quia sic sonat etiam in malum culpae. Vel dicendum, quod descendere ad Infernum, quasi sub potestate infernalium deduci, in malum sonat; sed descendere in Infernum ad expoliandum ipsum per modum domini, sonat in maximam dignitatem; et sic Christo competit.

[10204] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod per passionem ejus solutum erat pretium, unde amotum erat impedimentum quo sancti prohibebantur a visione Dei, et ideo statim Deum viderunt; sed tamen oportuit quod in Infernum localiter descenderet quantum ad liberationem eorum a loco poenali, et iterum ut in se omnes defectus acciperet.

[10205] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod secundum quod nomen Inferni importat poenam sensus vel damni, sic Christus non dicitur in Infernum descendisse; sed secundum quod tantum locum nominat.


Quaestiuncula 2

[10206] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 co. Ad secundam quaestionem dicendum, quod quadruplex est Infernus. Unus est Infernus damnatorum, in quo sunt tenebrae et quantum ad carentiam divinae visionis, et quantum ad carentiam gratiae, et est ibi poena sensibilis; et hic Infernus est locus damnatorum. Alius est Infernus supra istum, in quo sunt tenebrae et propter carentiam divinae visionis, et propter carentiam gratiae, sed non est ibi poena sensibilis; et dicitur Limbus puerorum. Alius supra hunc est, in quo sunt tenebrae quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae, sed est ibi poena sensus; et dicitur Purgatorium. Alius magis supra est, in quo est tenebra quantum ad carentiam divinae visionis, sed non quantum ad carentiam gratiae, neque est ibi poena sensibilis; et hic est Infernus sanctorum patrum; et in hunc tantum Christus descendit quantum ad locum, sed non quantum ad tenebrarum experientiam.

[10207] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Christus liberavit sua passione a peccato mortali eos qui in via sunt, ut vel non committant, vel a commisso absolvantur, si velint; non autem eos qui jam cum mortali peccato decesserunt, quibus debetur ille Infernus damnatorum.

[10208] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ascensio congruit Christo ratione sui: et ideo quia ipse est altissimus, super omnes caelos ascendere debuit: sed descendere non competit sibi nisi pro nobis; ideo tantum descendit quantum expediebat nostrae liberationi, et non sub omnibus simpliciter.

[10209] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod inferiores partes terrae dicuntur etiam illa loca in quibus sancti patres erant; et qui ibi continebantur, dormientes dicebantur, propter spem gloriosae resurrectionis; non autem illi qui damnati erant in Inferno.


Quaestiuncula 3

[10210] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 co. Ad tertiam quaestionem dicendum; quod cum anima et corpus sint proportionabilia, tantum debuit anima stare in Inferno quantum corpus in sepulcro, ut per utrumque fratribus suis similaretur, et ut in resurrectione novam vitam inchoaret et quantum ad animarum liberationem, et quantum ad corporum resurrectionem, in suo corpore inchoatam.

[10211] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod liberare Christus nos voluit, defectus nostros in se portando; et ideo quamdiu mortuus fuit, voluit secundum animam in Inferno esse, sicut secundum corpus in sepulcro.

[10212] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod dispensative factum est ut Christus tamdiu mortuus esset, ut veritas mortis ostenderetur; et tamdiu debuit anima ejus esse in Inferno, et corpus in sepulcro, quamdiu mortuus fuit, sicut et de aliis ante ejus resurrectionem fuit.

[10213] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 1 qc. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Paradisus est triplex. Unus Paradisus terrestris, in quo Adam positus est; alius corporalis caelestis, scilicet caelum Empyreum; alius spiritualis, scilicet gloria de visione Dei; et de isto Paradiso intelligitur quod dominus latroni dixit: quia statim peracta passione et ipse latro et omnes qui in Limbo patrum erant Deum per essentiam viderunt.


Articulus 2

[10214] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 tit. Utrum Christus Limbum patrum illuminaverit

Quaestiuncula 1

[10215] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus Limbum patrum non illuminaverit. De ratione enim Inferni videtur esse tenebra, sicut de ratione Paradisi lux. Ergo Inferno non competit illuminari.

[10216] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 arg. 2 Praeterea, si locus aliquis illuminatur, omnes qui sunt in loco illo lumen percipiunt. Sed aliqui erant in Inferno qui non debebant percipere lumen Christi, sicut Daemones. Igitur videtur quod illum locum non illuminaverit.

[10217] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 arg. 3 Praeterea, in Psalm. 106, 14, dicitur: eduxit eos de tenebris et umbra mortis. Sed si Christus locum illum illuminasset, tenebrae ibi non fuissent. Ergo Christus locum illum non illuminavit.

[10218] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 s. c. 1 Sed contra, Damascenus dicit: descendit ad Infernum anima deificata, ut quemadmodum his qui in terra sunt, ortus est sol justitiae, ita et his qui in Inferno et tenebris et umbra mortis sedent, superlucescat.

[10219] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 s. c. 2 Praeterea, Ambrosius dicit: in Inferno lumen vitae fundebat aeternae.


Quaestiuncula 2

[10220] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 arg. 1 Ulterius. Videtur quod Christus animas extraxerit etiam de Inferno damnatorum. Ipse enim dixit: eruisti animam meam ex Inferno inferiori, et Job 17, 16: in profundissimum Infernum descendent ossa mea. Sed profundissimum Inferni in quod descendit Job, et de quo fuit eductus, constat quod fuit Infernus inferior: et Infernus inferior est Infernus damnatorum. Ergo animas eduxit de Inferno damnatorum.

[10221] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 arg. 2 Praeterea, Zachar. 9, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua; dicit Glossa: eos qui tenebantur vincti in carceribus, ubi nulla misericordia eos refrigerabat, quam dives ille petebat, tu liberasti. Sed tales erant damnati in Inferno. Ergo ipsi fuerunt liberati.

[10222] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 arg. 3 Praeterea, Sapient. 7, 30, dicitur: sapientia vincit malitiam. Sed hoc non esset, si non omnes qui per malitiam in Infernum descenderant, per sapientiam, quae Christus est, liberati sunt. Ergo omnes sunt liberati, etiam de Inferno damnatorum.

[10223] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 arg. 4 Praeterea, Isai. 24, 22: congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere, et post multos dies visitabuntur; et loquitur ibi de damnatis, quod patet per hoc quod ipse praemisit de militia caeli. Ergo videtur quod etiam damnati per Christum visitati et liberati sunt.

[10224] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 s. c. 1 Sed contra, Isai. ult., 24: ignis eorum non extinguetur.

[10225] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 s. c. 2 Praeterea, in Inferno nulla est redemptio. Ergo inde aliqui liberati non sunt.


Quaestiuncula 3

[10226] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 arg. 1 Ulterius. Videtur quod liberaverit illos qui erant in Limbo puerorum. Quia ipsi non detinebantur nisi pro peccato originali sicut patres sancti. Sed illi sunt educti. Ergo et pueri.

[10227] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 arg. 2 Praeterea, in eis non est peccatum nisi per alium. Ergo per alium liberari debuerunt.

[10228] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 arg. 3 Praeterea, impotentia maximam meretur indulgentiam. Sed pueri non potuerunt peccatum originale vitare. Ergo ipsi maxime debuerunt consequi liberationem.

[10229] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 s. c. 1 Sed contra, nullus liberatur per Christum nisi membrum Christi. Sed pueri nunquam fuerunt membrum Christi neque per sacramentum fidei, neque per fidem. Ergo per Christum non sunt liberati.

[10230] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 s. c. 2 Praeterea, post hanc vitam non datur gratia alicui, nisi habenti. Sed pueri non habuerunt gratiam cum decesserunt. Ergo non potest eis dari post vitam; et ita non possunt educi ad gloriam.


Quaestiuncula 4

[10231] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 arg. 1 Ulterius. Videtur quod liberaverit illos qui erant in Purgatorio. Quia majus erat impedimentum peccati originalis quam peccati venialis. Sed ab impedimento peccati originalis liberavit trahens de Limbo. Ergo multo fortius ab impedimento peccati venialis; et ita videtur quod a Purgatorio animas eduxerit.

[10232] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 arg. 2 Praeterea, passio Christi non minorem habet efficaciam quam sacramentum passionis. Sed per sacramentum passionis Christi, scilicet per Baptismum, aliquis liberatur ab omni poena quae debetur in Purgatorio. Ergo videtur quod multo amplius per passionem Christi illi qui ibi erant, liberati sunt.

[10233] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 arg. 3 Praeterea, Christus quod curavit in hac vita, totaliter curavit. Sed illos qui erant in Purgatorio, curavit Christus a reatu originalis. Ergo similiter curavit a reatu peccati venialis; et ita videtur quod a Purgatorio eos liberavit.

[10234] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 s. c. 1 Sed contra, passio Christi aequalem habet virtutem nunc quam tunc habuit. Sed nunc virtute passionis non liberantur omnes qui sunt in Purgatorio. Ergo nec tunc.

[10235] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 s. c. 2 Praeterea, peccati quod quis per se commisit, per se debet purgationem pati. Sed poenam Purgatorii sustinet homo pro peccatis quae ex seipso commisit. Ergo per poenam quam ipse sustinet, purgari debet, et non per poenam tantum Christi.


Quaestiuncula 1

[10236] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 co. Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod cum tenebrae exteriores Inferni tenebris interioribus respondeant; ex quo Christus a patribus qui erant in Limbo, omnes tenebras interiores expulerat per demonstrationem suae deitatis, congruum etiam fuit per praesentiam suae humanitatis quantum ad animam etiam tenebras exteriores ab eis excludere, locum illuminando.

[10237] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod jam ille Infernus evacuandus erat, quia post tempus illud nullus ad illum Limbum descendit: et ideo decens fuit ut aliquid in eo fieret quod est contra rationem Inferni.

[10238] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod sicut poena, quae est ignis Inferni, inquantum agit ut instrumentum divinae justitiae, non affligit nisi illos qui habent reatum poenae, etiam si aliquis alius ibi esset; ita lux illa ut instrumentum divinae misericordiae agens, illos tantum illuminabat exterius qui interius illuminati erant.

[10239] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod eduxit eos de tenebris dum eos illuminavit: et educens eos de loco illo dicitur de tenebris eduxisse, quas locus ille de sui natura prius habuerat.


Quaestiuncula 2

[10240] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 co. Ad secundam quaestionem dicendum, quod poena non potest tolli manente culpa: illi autem qui sunt damnati in Inferno, sunt obstinati in malitia, sicut Daemones; et ideo de poena illi liberari non potuerunt: et hoc non fuit ex insufficientia liberantis, sed ex indispositione ipsorum.

[10241] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod Limbus patrum dicitur Infernus inferior, non simpliciter, sed respectu hujus habitationis, de quo anima David, vel etiam Christi educta fuit. Similiter etiam ille locus potest dici profundissimum Inferni comparative, ut profundum sit respectu caeli aer caliginosus, in quo sunt Daemones, profundius locus habitationis nostrae, profundissimum autem Limbus patrum, de quo Job liberatus fuit.

[10242] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod Glossa illa est impropria: loquitur enim de Inferno communiter, secundum quod comprehendit omnes praedictas distinctiones Inferni; unde Inferno aliquid attribuit ratione unius partis, aliquid ratione alterius. Quod autem dicitur: nulla eos misericordia refrigerabat, intelligitur quantum ad eos qui erant in alia parte Inferni: vel dicitur de misericordia omnino absolvente, quam etiam dives magis desiderabat, quamvis aliam peteret.

[10243] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quantum in se est, sapientia omnem malitiam vincit; sed quod in aliquibus non vincitur, est ex eorum indispositione.

[10244] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod loquitur de visitatione quae erit in generali resurrectione, quando educentur de Inferno, iterum in perpetuum includendi.


Quaestiuncula 3

[10245] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 co. Ad tertiam quaestionem dicendum, quod redemptio Christi non habuit locum nisi in illis qui fuerunt membra Christi: unde cum pueri qui erant in Limbo, nunquam fuerint membra Christi neque per propriam fidem, neque per fidei sacramentum (quod nunc est Baptismus, tunc autem erat circumcisio, vel sacrificium), constat quod ipsi liberati non fuerunt.

[10246] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod in patribus erat gratia, quae non erat in pueris, per quam patres erant membra Christi; et ideo effectum redemptionis perceperunt, quod non fuit de pueris.

[10247] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod puerorum peccatum, quamvis esset per alium expiabile, quantum ad genus peccati, non tamen habebant in se fidem et caritatem, per quam conjungerentur illi per quem potuissent liberari quantum ad genus peccati.

[10248] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis quantum ad genus peccati esset eorum peccatum propitiabile, tamen ex dispositione eorum, propitiationis participes esse non potuerunt; sicut etiam patet de veniali in illis qui mortaliter peccaverunt.


Quaestiuncula 4

[10249] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 co. Ad quartam quaestionem dicendum, quod quamvis hoc non inveniatur determinatum a sanctis, potest tamen dici, quod illi qui erant in Purgatorio, non fuerunt liberati: quia cum poena Purgatorii debeatur peccato actuali; oportet quod expietur per proprium actum, vel passionem illius qui peccavit, vel alterius specialis personae agentis pro ipso. In Purgatorio autem non potest culpa expiari per aliquem actum meritorium, quia non sunt in statu merendi: unde oportet quod expietur eorum culpa per poenam, quam ipsi sustineant, nisi per suffragia eorum qui sunt in statu merendi, liberentur. Passio autem Christi immediate removet impedimentum ex peccato originali proveniens, quod ex altero contractum est; sed ad removendum poenam debitam actuali peccato, quod quisque ex seipso commisit, pertingit ejus efficacia mediante aliquo sacramento circa personam exhibito, aut aliquo actu ipsius personae, vel alterius ad ipsam relato; et ideo non decebat ut per solam Christi passionem a Purgatorio liberarentur. Nisi dicatur, quod in vita sua hoc meruerunt ut per passionem Christi liberarentur. Vel hoc ex speciali gratia fuit quod illi qui in Purgatorio inventi fuerunt, absoluti sint per passionem Christi; quamvis nunc illi qui sunt in Purgatorio, non consequantur effectum plenae liberationis ex sola passione Christi.

[10250] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod quamvis impedimentum peccati originalis sit gravius, tamen est solubile per alium totaliter, quod non est de impedimento venialis peccati ratione praedicta.

[10251] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 ad 2 Ad secundum dicendum, quod poena nunquam dimittitur virtute passionis Christi, nisi inquantum aliquis passioni conformatur: quod potest esse tripliciter. Uno modo sacramentaliter, sicut fit in Baptismo; alio modo per meritum dilectionis, et fidei ex passione surgentis; tertio modo per poenae similitudinem. Primi autem duo modi non possunt esse in Purgatorio, quia non sunt in statu recipiendi sacramentum, neque in statu merendi: unde oportet, si passio a veniali eos liberet, quod conformentur Christo passo per poenae passionem.

[10252] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quidquid erat in eis curabile per alium, totum curavit; sed poena purgans non erat eis per alium totaliter remissibilis, ut dictum est.

[10253] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 2 a. 2 qc. 4 ad s. c. Ad ea quae objiciuntur in oppositum, patet solutio ex dictis.


Quaestio 3
Prooemium

[10254] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 pr. Deinde quaeritur de ascensione Christi; et circa hoc quaeruntur tria: 1 utrum Christus ascenderit; 2 de modo ascensionis; 3 de termino ipsius.


Articulus 1

[10255] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 tit. Utrum Christus debuerit ascendere

[10256] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus non ascenderit. Omnis enim motus, cum sit exitus de potentia ad actum, est actus imperfecti, et est propter indigentiam. Sed ascensio motus est. Cum igitur in Christo jam glorificato totaliter per resurrectionem non fuerit aliqua imperfectio, vel indigentia, videtur quod ipse non ascenderit.

[10257] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 arg. 2 Praeterea, in Christo non est nisi duplex natura, scilicet divina, et humana. Sed secundum divinam naturam Christo non competit ascendere neque localiter, cum ipse, secundum quod Deus, sit ubique; neque secundum divinitatem, cum divinitas proficere non possit; neque iterum secundum humanam secundum locum; quia ipse de caelo non descendit, dicitur autem Joan. 3, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo; neque iterum secundum dignitatem, quia gloria sua post resurrectionem gloriosam non crevit. Ergo videtur quod Christus nullo modo ascenderit.

[10258] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 arg. 3 Praeterea, aliis sanctis competit ascendere ad caelum Empyreum: quia per locum illum congruentem suae gloriae augetur suum gaudium. Sed gaudium animae Christi non potuit aliquo modo crescere, sicut nec gratia, vel gloria. Ergo videtur quod ipse non ascenderit.

[10259] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 arg. 4 Praeterea, omne quod Christus in carne assumpta propter nos fecit, in nostram utilitatem cedere debuit. Sed per ascensionem nihil nobis accrevit: quia ante per passionem et descensum ad Inferos omne impedimentum remotum fuit, et janua per passionem aperta est, et similiter per Baptismum, quando caeli aperti sunt. Ergo non fuit necessarium quod Christus ascenderet.

[10260] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 arg. 5 Praeterea, omnis actio Christi ad nostram salutem ordinatur. Sed magis esset ad salutem nostram ejus praesentia corporalis quam ejus absentia. Ergo videtur quod a nobis per ascensionem discedere non debuit.

[10261] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 s. c. 1 Sed contra est quod in symbolo dicitur: ascendit ad caelos.

[10262] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 s. c. 2 Praeterea, corpori nobilissimo debetur locus nobilissimus. Sed caelum Empyreum est locorum nobilissimus. Ergo corpus Christi, quod est nobilissimum, ad locum illum ascendere debuit.

[10263] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 s. c. 3 Praeterea, in Christo praemonstrata est gloria resurrectionis, quae membris ejus promittitur. Sed promittitur etiam membris Christi locus caelestis, unde Lucifer cecidit. Ergo videtur quod ipse prius ascendere debuit pandens iter ante eos, ut dicitur Michaeae 2, 13.

[10264] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 co. Respondeo dicendum, quod ascendere in caelum fuit congruum et ipsi Christo, et nobis. Christo quidem, quoniam ei omne quod ad gloriam pertinet, debebatur; unde cum caelum Empyreum sit locus congruus gloriae, et aliquod quasi praemium accidentale, Christo etiam debebatur ut ad locum illum ascenderet. Nobis autem congruum fuit quantum ad tria. Primo ut nos quasi in corporalem possessionem induceret caeli, quam nobis pretio sui sanguinis emerat. Secundo ut spem nostram ad caelum erigeret: quia dum humanam conditionem sideribus importavit, credentibus caelum posse patere monstravit, ut dicit Augustinus. Tertio ut jam Christum non secundum carnem cognoscentes, spiritualiter tantum ipsi conjungamur; et sic idonei efficiamur ad accipienda dona spiritus sancti, secundum quod dictum est, Eph. 4, 8: ascendit in altum, dedit dona hominibus.

[10265] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod motus localis, ut dicit philosophus, non mutat aliquid de eo quod est intra rem, sed solum est secundum id quod est extra; unde motus localis non ponit exitum de potentia ad actum aliquem intraneum rei, sed ad actum extrinsecum; et propter hoc non ponitur per motum localem aliqua imperfectio per hoc quod desit aliquid eorum quae debent inesse; sed ponit imperfectionem secundum quid per hoc quod dum est in loco isto non est in alio. Similiter dicendum est, quod ascensio Christi non fuit propter aliquam indigentiam, qua indigeret ipse ex parte sua aliquid in seipso habere, sed propter nostram indigentiam, et ut esset in loco sibi convenienti, in quo nondum erat.

[10266] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod ascendere et descendere possunt dici proprie, et sic significant motum localem; unde non conveniunt Christo secundum divinam naturam, sed secundum humanam, secundum quam descendit ad Inferos et ascendit localiter ad caelos. Dicitur etiam metaphorice descendisse secundum divinam naturam inquantum se exinanivit formam servi accipiens, Philip. 2, et inquantum per novum effectum fuit in terris, secundum quem ibi ante non fuerat: ascendisse autem quantum ad notitiam aliorum. Similiter quantum ad humanam naturam ascendit, secundum quod exaltatus est ad gloriam resurrectionis, et notitiam populorum; descendit autem secundum passionis ignominiam. Quod autem dicitur, nemo ascendit, nisi qui descendit, ad personam referendum est, cui secundum naturam unam convenit descendere de caelo, scilicet secundum divinam, inquantum sibi carnem in persona copulavit; et secundum aliam, scilicet humanam, ascendere.

[10267] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod Christo in ascensione non accrevit aliquod gaudium neque quantum ad intensionem, neque quantum ad numerum eorum de quibus gaudendum erat: quia perfectum gaudium de omnibus ab instanti suae conceptionis habuit: sed accrevit sibi novus modus gaudendi: quia de illo de quo prius gaudebat ut de futuro, tunc gaudebat ut de praesenti.

[10268] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod per passionem Christi omnia impedimenta fuerunt a nobis amota et omnia bona data quantum ad meritum, quia scilicet per passionem Christus nobis meruit praedicta; sed oportuit ut per effectum in illa bona per eum induceremur, quasi in corporalem possessionem eorum quae jam nobis emerat. Dona autem gloriae in tribus consistunt. Primo in visione divina, quae est beatitudo animae; et hoc per effectum contulit descendendo ad Inferos. Secundum est gloria corporis; et hoc inchoavit in sua resurrectione. Tertium est locus congruus; et hoc praestitit in sua ascensione. In Baptismo autem caeli aperti sunt in signum quod per Baptismum, quem tunc inchoabat, in quo passio ejus operatur, plenarie caeli aditus pateret nobis.

[10269] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 1 ad 5 Ad quintum dicendum, quod corporalis praesentia Christi in duobus poterat esse nociva. Primo quantum ad fidem: quia videntes eum in forma in qua erat minor patre, non ita de facili crederent eum aequalem patri, ut dicit Glossa super Joannem. Secundo quantum ad dilectionem: quia eum non solum spiritualiter, sed etiam carnaliter diligeremus conversantes cum ipso corporaliter; et hoc est de imperfectione dilectionis.


Articulus 2

[10270] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 tit. Utrum motus ascensionis fuerit violentus

Quaestiuncula 1

[10271] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus ascensionis fuerit violentus. Act. 1: elevatis manibus ferebatur in caelum. Sed latio, ut dicitur 7 Physic., est species motus violenti. Ergo ascensio sua fuit violentus motus.

[10272] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 arg. 2 Praeterea, in corpore suo, cum esset solidum, dominabatur terra. Sed omne tale naturaliter movetur deorsum, et per violentiam sursum. Ergo illa ascensio erat violenta.

[10273] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 arg. 3 Praeterea, omnis motus naturalis causatur ex motu caeli. Sed caelum non habebat aliquam causalitatem supra corpus Christi. Ergo motus ille non erat naturalis.

[10274] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 arg. 4 Praeterea, omnis motus qui est in locum peregrinum mobili, est motus innaturalis. Sed ascensio Christi fuit hujusmodi: quia dicit Gregorius, super illud: homo quidam peregre proficiscens: caro ad peregrinandum ducitur, dum per redemptorem in caelo collocatur. Ergo illa ascensio fuit motus violentus.

[10275] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 s. c. 1 Sed contra, omnis motus violentus inducit lassitudinem. Sed ascensio Christi non fuit talis. Ergo non fuit motus violentus.

[10276] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 s. c. 2 Praeterea, nullus motus violentus est propria virtute mobilis. Sed Christus propria virtute ascendit, ut patet Isai. 63, 1: gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ergo ascensio ejus non fuit motus violentus.


Quaestiuncula 2

[10277] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 arg. 1 Ulterius. Videtur quod ascensionis motus fuerit subitus. Quia Augustinus dicit in quaestionibus de resurrectione, quod tales sunt motus corporum glorificatorum, sicut motus radii solis. Sed motus radii est in instanti. Ergo et motus corporis Christi gloriosi.

[10278] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 arg. 2 Praeterea, corpus Christi gloriosum, omnino erat subjectum voluntati spiritus. Sed voluntas in instanti potest moveri de loco ad locum. Ergo et corpus Christi glorificatum.

[10279] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 arg. 3 Praeterea, potentia corporis Christi glorificati est improportionabilis potentiae alicujus corporis mobilis non glorificati. Sed secundum proportionem virtutis moventis est proportio temporis in quo fit motus: quia major virtus in minori tempore movet. Ergo si aliqua virtus movet in tanto tempore, virtus corporis Christi glorificati movebit in instanti ipsum corpus, quod instans tempori non proportionatur.

[10280] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 s. c. 1 Sed contra, corpus Christi, cum sit divisibile, habet partem post partem. Sed ubi est una pars, ibi non est alia. Ergo oportet quod parti succedat pars: ergo motus ille non est subito.

[10281] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 s. c. 2 Praeterea, motus subitaneus non potest percipi. Sed apostoli viderunt Christi ascensionem. Ergo non fuit subita.


Quaestiuncula 3

[10282] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 arg. 1 Ulterius. Videtur quod statim post resurrectionem ascendere debuerit. Quia ascensio sua est exemplar aliorum sanctorum. Sed alii sancti post resurrectionem corporum futuram ascendent. Ergo et Christus debuit.

[10283] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 arg. 2 Praeterea, sicut debuit probari veritas resurrectionis, ita debuit probari veritas mortis. Sed ipse ut probaret veritatem mortis, distulit resurrectionem usque in tertium diem. Ergo similiter debuit ascendere tertia die post resurrectionem.

[10284] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 arg. 3 Praeterea, non est aliquis locus animarum nisi Infernus vel caelum. Sed animae sanctorum patrum qui erant in Limbo, Christo resurgente eductae sunt de Inferno. Ergo statim ascenderunt in caelum. Sed nullus debuit in caelum ascendere ante Christum, sicut nullus ante ipsum resurgere. Ergo et Christus statim post resurrectionem debuit ascendere.

[10285] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 s. c. 1 Sed contra, Act. 1, 3: praebuit seipsum vivum per dies quadraginta.

[10286] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 s. c. 2 Praeterea, consolationes divinae excedunt tribulationem humanam. Sed apostoli fuerunt in angustia post mortem Christi per tres dies. Ergo multo amplius debuerunt esse in gaudio propter ipsius resurrectionem.


Quaestiuncula 1

[10287] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 co. Respondeo dicendum, quod motus naturalis dicitur cujus principium est natura. Natura autem dicitur dupliciter: scilicet de forma quae est principium activum motus, et de materia quae est principium passivum. Secundum hoc igitur dicitur aliquis motus dupliciter naturalis. Uno modo quia in eo quod movetur est principium activum motus; et sic corpora gravia et levia moventur naturaliter. Alio modo quia in eo quod movetur, est dispositio naturalis, per quam aliquid est mobile ab aliquo movente; et hoc contingit dupliciter. Quia vel inest ista aptitudo ad hoc quod moveatur ab illo movente cum inclinatione ad contrarium motum, sicut est in corpore animalis; et tunc motus ille dicitur violentus quantum ad naturam corporis, inquantum est corpus; naturalis autem quantum ad naturam corporis, inquantum est animatum, ut dicit philosophus. Aut non est aptitudo ad contrarium inclinans, sicut patet in motu caelestium, quae moventur a substantia separata, et tamen dicuntur moveri naturaliter, ut dicit Commentator in 1 caeli et Mund. Hoc modo motus ascensionis Christi fuit naturalis: quia cum corpus glorificatum sit omnino subjectum animae, non potest esse aliqua inclinatio ad contrarium ejus quod anima vult; unde removetur in eo inclinatio gravitatis et levitatis repugnans voluntati, sicut inclinatio calidi et frigidi, quae est ad mutuam corruptionem. Quidam autem dicunt, quod fuit etiam motus naturalis ex hoc quod principium activum fuit in corporis natura, sicut in motu gravium et levium: quia in corpore glorificato regnat natura caeli Empyrei, quae est de compositione corporis humani: quod est impossibile. Quia si aliquid de caelo Empyreo esset pars corporis nostri, oporteret quod esset commixtum elementis; alias esset distinctum ab eis, et non esset pars, quia non esset unum, nisi aggregatione. Praeterea, si esset pars, non inclinaret ad motum rectum sed ad nullum: quia de natura caeli Empyrei non est quod moveatur nisi ad motum circularem qui est naturalis quintae essentiae.

[10288] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod ferebatur quidem ab Angelis in obsequium dignitatis, non in adjutorium necessitatis; sicut reges etiam feruntur et episcopi: unde non sequitur quod fuerit motus violentus.

[10289] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod motus ille non est naturalis corpori inquantum corpus, sed inquantum instrumentum animae glorificatae, per quam tollebatur inclinatio qualitatum contrariarum ad actiones et motus suos.

[10290] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod hoc intelligitur de corporibus quamdiu sunt in statu generationis et corruptionis, et non de corporibus gloriosis.

[10291] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 1 ad 4 Ad quartum dicendum, quod ille locus est peregrinus carni inquantum est caro, non autem inquantum est instrumentum animae gloriosae.


Quaestiuncula 2

[10292] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 co. Ad secundam quaestionem dicendum, quod illa opinio est facilior ad sustinendum quae ponit, quod corpus Christi in ascensione movebatur tempore perceptibili, sua quidem voluntate; sed poterat moveri tempore imperceptibili, non autem in instanti: quia oportebat quod corpus Christi in ascensione transiret per media, cum per suam substantiam determinaretur ad locum, et impossibile est quod sit in diversis locis simul; et ita oportebat quod in mediis locis esset in diversis instantibus, et sic oportebat motum illum esse successivum.

[10293] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod similitudo attenditur quantum ad perceptibilitatem, et non quantum ad genus motus: quia motus radii non est motus alterationis, ut dicitur in Lib. de sensu et sensato; unde potest esse subitus: motus autem glorificatorum corporum est motus localis; et ideo oportet quod sit successivus.

[10294] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod quamvis corpus sit subjectum spiritui, tamen esse non potest ut corpus ad naturam spiritus convertatur.

[10295] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de virtute movente ex necessitate naturae, non autem de virtute movente per voluntatem, quae movet secundum exigentiam mobilis.


Quaestiuncula 3

[10296] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 co. Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ea quae circa Christum acta sunt, dispensative facta sunt propter aliquam utilitatem; et ideo ad ostendendum veritatem suae resurrectionis oportuit quod non statim post resurrectionem ascenderet, sed diu cum apostolis conversaretur, ut ex magna familiaritate omnis dubitatio tolleretur: quia si tantum apparuisset semel, potuisset videri esse aliqua illusio; et ideo pluries in illis quadraginta diebus illis apparuit. Fuit etiam dilata ascensio ad consolationem apostolorum, qui de morte contristati fuerunt; et ideo dicit Glossa Act. 1, quod sicut quadraginta horae fuerunt mortis Christi, ita quadraginta diebus cum eis conversatus est post resurrectionem, quia consolatio divina excedit tristitiam humanam.

[10297] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod aliorum sanctorum non oportebit resurrectionem probare, quia omnibus manifesta erit: et ideo non oportet quod differatur.

[10298] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod major poterat esse dubitatio de resurrectione quam de morte; et ideo oportuit quod longiori tempore confirmaretur.

[10299] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 2 qc. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod interim animae sanctorum erant cum Christo, ut de ejus corporali praesentia gauderent; vel erant in Paradiso terrestri, quamvis locus ille non sit proprie locus spirituum; sed erant ibi dispensative ad tempus.


Articulus 3

[10300] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 tit. Utrum Christus ascenderit super omnes caelos

Quaestiuncula 1

[10301] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 arg. 1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non ascenderit supra omnes caelos. Corpus enim Christi necessario est in loco. Sed extra omnes caelos non est locus, secundum philosophum, 1 caeli et mundi. Ergo supra omnes caelos ascendere non potuit.

[10302] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 arg. 2 Praeterea, duo corpora non possunt esse in eodem loco. Cum igitur non possit fieri motus de extremo in extremum nisi per medium, videtur quod supra omnes caelos ascendere non potuit nisi caelum divideretur, quod est impossibile.

[10303] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 arg. 3 Praeterea, caelum Empyreum est locus spirituum. Sed diversorum diversa sunt loca. Ergo nec corpus Christi nec aliud corpus caelum Empyreum ascendit, quod est caelum ultimum.

[10304] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 s. c. 1 Sed contra, Hebr. 7, 26: excelsior caelis factus. Praeterea, Ephes. 4, 8: ascendens in altum; Glossa: loco et dignitate.


Quaestiuncula 2

[10305] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 arg. 1 Ulterius. Videtur quod non ascenderit ad dexteram patris. Dextera enim vel sinistra sunt differentiae situs vel positionis. Sed Deus, cum sit summe spiritualis, non habet situm. Ergo non habet dexteram et sinistram.

[10306] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 arg. 2 Praeterea, metaphorice filius ipse dicitur dextera patris, Psal.: manus tua confregit inimicum. Sed haec praepositio ad denotat distinctionem, quia praepositiones transitivae sunt. Cum ergo filius a seipso non distinguatur, videtur quod ei non conveniat ad dexteram patris sedere.

[10307] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 arg. 3 Praeterea, Proverb. 3, 16, dicitur: in dextera ejus longitudo dierum, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed omnium bonorum patris Christus habet plenitudinem. Ergo non magis debet dici sedere ad dexteram quam sinistram.

[10308] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 arg. 4 Praeterea, ipse dicitur esse in sinu patris, Joan. 1. Ergo non est ad dexteram.

[10309] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 s. c. 1 Sed contra, Heb. 1, 7: sedet ad dexteram majestatis in excelsis.

[10310] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 s. c. 2 Praeterea, in symbolo dicitur: ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis.


Quaestiuncula 3

[10311] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 arg. 1 Ulterius. Videtur quod non soli Christo conveniat ad dexteram patris sedere. Ad Eph. 2, 6: consedere nos fecit in Christo in caelestibus. Si ergo Christus sedet ad dexteram, et nos ad dexteram sedere faciet.

[10312] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 arg. 2 Praeterea, Ephes. 1, 20: constituens illum ad dexteram, Glossa: idest aeternam beatitudinem. Sed omnibus sanctis communicatur aeterna beatitudo. Ergo omnibus sanctis convenit ad dexteram sedere, et non soli Christo.

[10313] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 arg. 3 Praeterea, beatae virgini convenit esse in potioribus donis Dei, quae est super omnes choros Angelorum exaltata; unde et in Psal. 44, 10, a dextris stare dicitur: astitit regina a dextris tuis. Ergo non soli Christo convenit sedere ad dexteram.

[10314] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 arg. 4 Praeterea, dextera patris est aequalitas patris. Sed spiritus sanctus est aequalis patri, sicut filius. Ergo sibi convenit sedere ad dexteram.

[10315] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 s. c. 1 Sed contra, sedere ad dexteram convenit Christo secundum humanam naturam et divinam. Sed in nullo alio invenitur natura divina et humana simul. Ergo nulli alii convenit sicut Christo.

[10316] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 s. c. 2 Praeterea, aequalitas est in filio, ut dicit Augustinus per appropriationem. Sed dextera importat aequalitatem. Ergo videtur quod sedere ad dexteram soli filio conveniat.


Quaestiuncula 1

[10317] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 co. Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod terminus ascensionis Christi est et locus et dignitas, non quam tunc de novo acceperit, sed quae tunc innotuit. Secundum autem quod terminus est locus, sic est exaltatus usque ad supremum locorum corporalium; non quod non possit inde moveri, sed secundum congruentiam debetur sibi altissimus locus etiam ubicumque sit; sed ad id quod sibi secundum congruentiam debetur, tunc fuit actu exaltatus.

[10318] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur ascendisse super caelos quia extra caelum Empyreum sit, sed quia in altissimam partem caeli Empyrei ascendit.

[10319] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 ad 2 Ad secundum dicendum, quod quamvis de natura corporis non sit quod possit esse in eodem loco cum alio corpore, tamen potest hoc Deus facere per miraculum; sicut etiam fecit corpus Christi de clauso virginali utero exire, ut dicit Gregorius.

[10320] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 1 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis natura corporalis sit citra naturam spiritus, tamen natura corporis Christi transcendit omnes spiritus, inquantum est divinitati unita, quae est major et dignior unio quam ea quae est per fruitionem: et ideo altior locus debetur corpori Christi quam etiam ipsis spiritibus creatis. Unde Glossa Hebr. 7, super illud: excelsior caelis factus est, dicit: idest omni rationali creatura.


Quaestiuncula 2

[10321] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 co. Ad secundam quaestionem dicendum, quod dextera est nobilior pars corporis; unde qui alteri ad dexteram sedet, nobilissimo modo ei conjungitur. Nobilissimus autem modus secundum quem aliquis patri conjungitur, vel est nobilissimus simpliciter, et sic est esse aequalem sibi, et hoc convenit filio secundum divinam naturam: vel est nobilissimus quantum possibile est creaturae; et hoc est conjungi ei in unione personae filii ejus; et sic sedere ad dexteram convenit Christo secundum humanam naturam: significat enim sessio firmitatem illius conjunctionis.

[10322] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod non dicitur proprie dextera, sed metaphorice.

[10323] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 ad 2 Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod filius dicatur dextera et sedere ad dexteram secundum diversas similitudines: quia metaphorice utrumque dicitur. Dextera enim dicitur secundum quod per ipsum pater operatur: sed sedere ad dexteram dicitur ratione jam dicta.

[10324] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis sint Christi et majora et minora bona patris, tamen ipse in majoribus est collocatus; et ideo dicitur ad dexteram sedere.

[10325] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 2 ad 4 Ad quartum dicendum, quod Christus inquantum exit a patre per generationem, dicitur in sinu patris sedere, per quod significatur generativa potentia; sed inquantum est aequalis patri, et ei conregnat, dicitur sedere ad dexteram ejus.


Quaestiuncula 3

[10326] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 co. Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nulli creaturae convenit esse aequalem patri, neque conjungi filio ejus in unitate personae, secundum quod dicitur Christus ad dexteram sedere; et ideo nulli creaturae convenit.

[10327] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum, quod fecit nos consedere inquantum nos gloria stabilivit, et judiciariam potestatem dedit; non autem sedere ad dexteram. Vel dicendum, quod nos consedere fecit etiam ad dexteram, sed non in nobis, sed in Christo, inquantum ipse est unius naturae nobiscum, quam, prout est in Christo, ad dexteram patris collocavit.

[10328] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 ad 2 Ad secundum dicendum, quod non quaelibet beatitudo potest dici dextera simpliciter, sed quae debetur illi naturae assumptae: vel si quaelibet beatitudo dicatur dextera, hoc non erit secundum excellentissimum modum possibilem creaturae, sed possibilem creaturae non unitae; et hoc est secundum quid.

[10329] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 ad 3 Ad tertium dicendum, quod quamvis beata virgo sit super Angelos exaltata, non est tamen exaltata usque ad aequalitatem Dei, vel unionem in persona: et ideo non dicitur sedere ad dexteram, sed astare dextris, inquantum honor filii aliquo modo participative, non plenarie, redundat in ipsam, inquantum dicitur mater Dei, sed non Deus.

[10330] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 ad 4 Ad quartum dicendum, quod spiritus sanctus potest dici sedere ad dexteram patris, inquantum est aequalis patri secundum veritatem; sed non appropriatur ei aequalitas, sed filio: et ideo nec sessio dexterae.


Expositio textus

[10331] Super Sent., lib. 3 d. 22 q. 3 a. 3 qc. 3 expos. Fidei argumentum a philosophicis argumentis est liberum: quia per ea nec probari nec improbari potest. Et ipse forte ante mortem hoc etiam modo erat homo, et post resurrectionem fuit. Hoc dicit propter tertiam opinionem, quae nondum erat suo tempore damnata, quae dicebat, quod etiam ante mortem erat hoc modo homo. Quia una eademque unione, quantum ex parte ipsius assumentis, non quantum ex parte assumptorum. Ad quod dicimus. Hoc dicit, non quia praemissae locutiones sint simpliciter concedendae, sed ut ostendat quam causam veritatis habeant. Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo. Ergo alii homines in caelum non ascendunt. Dicendum, quod alii non propria virtute scandunt, quod est ascendere. Vel loquitur de caelo sanctae Trinitatis, ad quod ascendit ratione divinae naturae. Vel dicendum, quod loquitur secundum quod caput et membra sunt una persona. Haec de corrigia calceamenti dominici sufficiant, ne ossa regis Idumaeae consumantur usque in cinerem. Calceamentum est humanitas tegens pedem, scilicet verbum, quo quasi omnia portantur, Heb. 2. Corrigia ipsa est unio. Rex Idumaeae, Christus, qui communicavit carni et sanguini; Hebr. 2. Idumaea enim sanguinea interpretatur. Ossa ejus sunt fortiora et difficiliora ad intelligendum de mysteriis humanitatis ejus, quae non sunt igne curiosi studii usque ad minima inquirenda, quod est ossa in pulverem redigere; sed sunt silentio honoranda, quasi intellectum excedentia. Et sumitur de Amos 2.


age retro   age ultra




© 2019 Fundación Tomás de Aquino quoad hanc editionem
Iura omnia asservantur
OCLC nr. 49644264